14 January 2004 Ruediger Niehl
TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - partial semantic tagging (lemmata) - no spell check


image: s001

IOAN. RAVISII TEXTORIS OFFICINAE EPITOMES, TOMVS II. Cum copiosissimo rerum et verborum Indice. Ill. LVGDVNI, APVD HAERED. SEB. GRYPHII. 1560.


page 3, image: s003

SERPENTVM QVORVNDAM NOMINA.

PYTHON, a poetis serpens fuisse dicitur, natus ex putredine terrae post diluvium Deucalionis. Hunc Apollo interfecit, et ab interfecti nomine dictus est Pythius. De hoc Onidius lib. 1. Metamorph. - Sed te quoque maxime Python Tum genuit, populisque novis incognite serpens Terror eras, tantum spatii de monte tenebas. Hunc deus arcitenens, et nunquam talibus armis Ante, nisi in damis, capreisque fugacibus usus, Mille gravem telis exhausta pene pharetra Perdidit effuso per vulnera nigra veneno.

Haemorrhois, serpens morsu sanguinem elicit. Moratur in petrosis recessibus, colore partim sanguineo, partim nigro. Tarde pigreque serpit, nec nisi obliquo itinere. Lucan. libro 9. At non stare suum miseris passura cruorem, Squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes.

Salpinga formam habet tubae, eiusque latebra calcata mortifera est. Lucanus libro 9. Quis calcare tuus metuat Salpinga latebras?

Basiliscus in solitudinibus Africae habitat. Candida in capite macula, velut diademate quodam, ornatus est. Acutissimum habet caput, os rude, oculos et colorem ad nigredinem vergentes. Palmum non excedit, solo tamen halitu serpentem quathlibet magnum suffocat, tanta est veneni acuitate. Eum si quis vel baculo attigerit, paulo post moritur. Hunc Plinius Regulum vocat. Sibilo omnes fugat serpentes. Nec flexu multiplici. nec ut reliquae corpus impellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices: rumpit saxa: non contactas modo, verum et afflatas exurit herbas. Talis vis malo est. Huic tamen exitio est mustellarum virus eius cavernis illatum. Hominem si inspiciat, solo intuitu perimit. Lucanus lib. 9. Sibilaque effundens cunctas terrentia pestes Ante venena nocens, late sibi submovet omne Vulgus, et in nacua regnat Basiliscus arena.

Cerastis in corpore eminere dicuntur quadrigemina cornicula, quorum motu, reliquo corpore occultato, solicitat ad se aves, Lucanus lib. 6. Aut viventis adhuc Libycae membrana Cerastae.


page 4, image: s004

Statius libro 11. Crinalem attollit longo stridore cerasten.

Geminum caput habet Amphisibena, hoc est ad caput, et ad caudam, tanquam parum esset uno ore fundi venenum, inquit Plinius. Capite intrinsecus nitibundo, serpit tractibus orbiculatis. Luc. lib. 9. Et gravis in geminum surgens caput amphisibena.

Demorsis ab Aspide nullum est remedium, praeterquam si confestim partes contractae amputentur. Unde natum adagium, Morsus aspidis, de malo immedicabili. Nam ut ait Aelianus, cius morsus immedicabilis est, praecipue si de rana gustarit. Nec ab ullo vincitur, preterquam a muliere, quae vel aspectu, contractuque olo necat. Nicander apud Erasmum: Aspida crudelem cuius super omniamorsus Immedicabilis est. Aspis nunquam vagatur sine compare. Quod si contigerit alteram interimi, protinus altera persequitur percussorem in mediis quoque fori turbis agnitum. Ictus ab hoc serpente intra quatuor horas emoritur. Color huic niger, quandoque cinereus, interdum fuluus. Bellum gerit internecinum cum Ichneumone: cui quoniam se imparem videt Ichneumon, multo se tergorat luto: Itaque ubi ad certamen venitur, aspis nihil potest arripere morsu, praeter loricam terream: quo fit, ut obliquo capite hostem speculatus Ichneumon, eius fauces arripiat, monstrumque exanimet. Lucanus lib. 4. Aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis Ludit, et iratas incerta provocat umbra, etc. Porto Aegyptii reverentur Aspidem, et in deliciis una cum pueris educant, adeo mansuefactam, ut mensis assistat, et una comedat pultem farinae ex melle appositam. Eorum reges in diademate aspidis figuram portant, quod imperii firmitatem portencat. Aspis quos percusserit, in mortiferum somnum redigit: unde somniculosa dicitur. Lucanus libro 9. Aspida somniferam tumida ceruice leuavit. Cinna apud Gellium: Somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus. Perrumpit omnes difficultates, permeat spatia, nec nisi amnibus arcetur, aut praeceleri fuga. Hebetes habet oculos, non in fronte, sed in temporibus. Gigni quandoque Aspidas quinum cubitorum, in libris est obseruatum.

Ichneumon nascitur in Aegypto, Aspidem odit usque ad bellum, eiusque ova sectatur, et inventa perdit, ut a foetu sibi timere desinat. Martialis libro 7. Delectat Marium si perniciosus Ichneumon.

Viperae foetus enecta matre prodeunt, ut inter pisces Acus. Mas in coitu exanimatur, capite in os feminae inserto, praeque voluptate ab ea exciso. Sola serpentium Vipera terra conditur:


page 5, image: s005

ceterae arborum aut saxorum cavis: Oua parit unius coloris, et mollia, ut pisces. Tertia die intra uterum catulos includit: deinde singulos diebus singulis parit, niginti fere numero. Itaque ceteri tarditatis impatientes, praerumpunt latera, et matrem enecant. Mantuanus: Et emoriens infausto vipera partu. Viperam ferunt exustam et in cinerem dilapsam mederi suo morsu. Autor Lactantius: Apollonius apud Philostratum viperam esse visam refert, serpentes quos peperisset, lambentem, quasique expolientem. Legitur in Theophrasti monumentis viperarum morsibus tibieinem scite modulateque adhibitum mederi. Ab iis demorsos ferunt nemini vulnus suum velle patefacere, nisi quos eadem vi morbi quandoque iactatos compererint, ceu qui non experti sunt, naturam morbi nesciant. In Phoenicia solo Viperarum halitu pernecantur homines. Quod radicum illic succrescentium potentia creditur fieri.

Hydri in aqua vivunt, nulli serpentium inferiores veneno. Horum iecur, seruatum aduersus percussos ab iis, auxilium est. poetae fingunt, Hydram serpentem fuisse numerosis capitibus, quorum quum unum ab Hercule demetebatur, mox renascebantur gemina. Percussis ab Hydro odor gravis excitatur: afficiuntur insuper oblivione rerum, vi denturque nebulam prae oculis habere, in horrorem ac rabiem agi. Tertia demum die pereunt.

Stellio serpens est Lacerlae similis, circulis quibusdam, et velut lucentibus guttis, in modum stellarum depictus. Eius morsus hominem stupidum facit, raro tamen interficit. Fel in aquae tritum mustellas congregare dicitur. Rore tantum vivit. Nullum animal fraudulentius est. Unde crimen Stellionatus, et Stellatura dicuntur.

Salamandra figuram habet Lacerti, nunquam nisi magnis imbribus provenit, a serenitate deficiens. Huic tantus rigor, ut ignem tactu extinguat, non alio modo quam glacies. Populos improvidos necare potest. Nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans. Quin imo si contracto ab ea ligno vel pede crusta panis incoquatur, idem veneficium est, vel si in puteum cadat. Eius venenum ab iis extinguitur, qui vescuntur illa.

In Cantharidum genere non reperitur femina. Mas in orbem sinuatus sese dies XVIII. fovet, mox foetus paulatim excludit. Propterea Aegyptii statuis virorum fortium hoc animal impresserunt, quod nulla muliebri mollitia virtus effeminata viris conveniat.


page 6, image: s006

Anger genus est serpentis, qui aliter Cruciator et Spatarius dicitur.

Caecilia, serpens est, qui a caecitate meruit nomen, Columella lib. 7. Est et magnorum animalium noxium virus: nam et Vipera, et Caecilia saepe quum in pascuis bos improvide supercubuerit, lacessita onere morsum imprimit.

Chersydros serpens tam in aquis, quam in terra moratur. Lucanus: Natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arua Chersydros.

Caecinia parua est et gracilis serpens, nullius prope veneni.

Chelydrus eundo sese convoluit per terram. Luc. Tractique via fumante Chelydri. Emittit fumum qua serpit. Mantuanus: Clades fumosa Chelydrus. Pamphilus: O'quae fumivomos geris Chelydros.

Dipsas minor est Vipera. quos momordit, inardescunt siti: quam quum multo potu volunt extinguere acrius incendunt et ea paulo post emoriuntur. Unde et nomen traxit. Dipsa enim Graece dicitur sitis, et dipsao sitio. Duas habet in cauda nigras lineas, corpore reliquo albicante. Eius venenis refistunt Lauri folia, cortex, et baccae. De Dipsade Lucanus lib. 9. Stabant in margine siccae Aspides, in mediis si iebant Dipsades undis.

Echidna putatur eadem esse, quae et vipera. Capitur et pro hydra ab Hercule occisa. Ouidius lib. 3. Fast. Sanguine Centauri lernaeae sanguis Echidnae Mixtus ad auxilium tempora nulla dabat. Capitur et pro quocumque serpente. Ouid. lib. 9. Metamor. Pars quoque lernaeae serpens eris unus Echidnae.

Lacertarum duo sunt genera. Maiores, quae et virides dicuntur: Minores, quas Calcides vocant. In utroque genere mas Lacertus dicitur. Verg. Nunc virides etiam occultant spineta Lacertos.

Natrix serpens aquas inficit veneno. Lucanus lib. 9. Et Natrix violator aquae. Mantuan. in Alphonso: Ex Natrix inimicus aquis.

Nepa scorpium significat. Cicero lib. 5. de Finibus: Serpere anguiculos, natare anaticulas, volare merulas, cornibus uti videas boves, nepas aculeis, suam cuique esse naturam.

Pharias dum serpit, sulcum in terra facit cauda, et super eam fere ambulat. Fuluus est colore, oculis velox, ore lato, morsu non maligno. Propterea veteres Aesculapio sacrum fecerunt. Pedes


page 7, image: s007

habet prope caudam. Luca. lib. 9. Et contentus iter cauda sulcare Pharias.

Prester quem momordit, extemplo reddit immobilem, et alienum mente, mox Pilis defluentibus cum pruritu ac ventris solutione absumit. Lucanus lib. 9. Oraque distendens avidus spumantia prester. Idem Nasidii a prestere percusst mortem hoc modo describit: Nasidium Marsi custodem torridus agri Percussit prester: illi rubor igneus ora Succendit, tenditque cutem pereunte figura, Miscens cuncta tumor toto iam corpore maior: Humanumque egressa modum super omnia membra Efflatur sanies late tollente veneno Ipse latet penitus congesto corpore mersus, Nec lorica tenet distenti corporis aestum. Mantuanus:- Et inflatis prester qui faucibus aestum Expuit.

Seps, modicus est serpens, cuius tamen ictu percussa putrescunt membra: nam quicquid momordit, in putredinem resoluitur. Lucanus lib. 9. Ossaque dissoluens cum corpore tabificus Seps. Colorem quem attigit, reddit. Quatuor dentibus armatus est.

Boa, serpens in tantam excrescit magnitudinem, ut in aluo occisae repertus sit infans imperante Claudio. Alitur primo bubuli lactis succo, unde meruit nomen. Mantua. Turpi Boa flexilis aluo.

Cenchris crebras habet maculas in milii similitudinem. Recte serpit. Lucan. lib. 9. Et semper recto lapsurus limite Cenchris.

Crocodilus quadrupes est. Fit ex minimo maximus. Ex ovo enim ad XXII. cubitos excrescit. Quatuor menses hyemales non comedit. Elinguis est, ventre, dorso et cauda praelongus, squamis praedurus, ostrearum modo obtectus. Audax in fugientes, in persequentes timidus. Sexagenis diebus ova parit sexagena, totidemque diebus fovet. Dentes habet, et menses vivit co dem fere numero. Insidiatur his qui aquatum eunt. Si in potu hitudines hauserit, aduersus solem in littore dehiscens extenditur: mox avis Trochilus, dapis illecebra captus, rostro oris praelongo hirudinem extrahit: quinetiam dormientem excitat Crocodilum, si ab Ichneumone hoste parari videat insidias. Hoc animal venerantur Aegyptii, eique sacros dies statuerunt. Et si contingat liberos ab eo rapi, parentes laetantur, tanquam se deo placere existimantes, cui escam genuerunt. Contra vero Tentyri populi reiiciunt, captumque arbore suspendunt, et multis prius affectum verberibus, postmodum comedunt. Reperitur in Nilo. unde Plinius, Crocodilum, inquit, habet Nilus, quadrupes malum. Oua parit humi: Diem in sicco agit, totam noctem in flumine.


page 8, image: s008

Oculos habet suillos, dentes magnos prominentes atque serratosa Inferiorem maxillam non movet, sed sup eriorem inferiori admovet. Ungues habet robustos, pellemque circa tergum impenetrabilem. Inter aquas caecus, sub dio perspicacissimus.

Enydris serpens est masculus et albus. Vivit in aquis. Gaz: Lutricem convertit.

Iaculus arbores subit, e quibus vi maxima turbinatus penstrat quodcumque animal obuium fecerit fortuna. Luca. Et Natrix violator aquae, iaculique volucres.

Scincos similis est Crocodilo, minor Ichneumone contra venena praecipuum antidotum. Item ad inflammandam virorum venerem. Nascitur in Nilo.

Scytale tanta praefulget tergi varietate, ut notarum gratia videntes retardet. Et quoniam reptando pigrior est, quos assequi nequit, miraculo sui captat stupentes. Pellem exuit hyberno tempore. Luca. Et Scytale sparsis etiam nunc sola pruinis Exuvias positura suas.

Sepa species est lacertae, quae in vino pota morsus suos sanat.

Spondylis serpens omnes persequitur radices. Plinius.

Aconcia teli modo serpendo ruit.

Sipedon reptilis est, Haemorrhoide aliquanto velocior. Iter obliquat, Morsu profunde penetrat, plaga mox putrescente.

Porphyrus palmi est magnitudine, capite candi dissimo, reliquo corpore purpureo. Innocuus est morsu, quia edentulus. Invenitur in vadosis Indiae locis. Captum incolae cauda suspendunt, et defluentem ex ore viventis liquorem excipiunt vasculis aereis.

Draco bellum, et odium genuinum exercet in Elephantem, eiusque oculos et iugulum petit, donec humi concidens Elephas, simul et Draconem mole corporis occidit. Oculos habet aestimatione gemmarum, Dentes graciliores apro. Cristati sunt mares. Unde Ouid. lib. 4. Meta. Lubrica perlucent cristati colla draconis. Ferunt Indorum regem duos Dracones aluisse, alterum octogenum, alterum vero nonagenum cubitorum magnitudine. Epyrotae Dracones in Apollinis templo venerabantur, ob interfectum Pythonem. Tranquillus scribit, Tiberium imperatorem babuisse Draconem in oblectamentis, quem ex consuetudine manu sua cibaturus, quum consumptum a formicis invenisset, monitus est, ut vim multitudinis timeret. Plin. lib. 32. scribit, Draconem non habere venena, et primum eius spondylum, id est, vertebram, mulcere aditus potestatum: eiusque adipem a venenatis refugi. Aciem habet clarissimam,


page 9, image: s009

unde et seruandis thesauris plerumque adhibitus est, ut pomis Hesperidum, et aureo velleri apud Colcos, sicuti volunt poetae. Antiqui praeterea Aesculapio sacrum fecere, ut vigilantissimum, quod febri maxime convenit. Aciem habet peracutam. Ferunt Herode apud Iudaeos principante, puellam iam nubilem, et conspicuam forma, adamatam a Dracone, ipsumque Draconem amatoris instar prurientem ad virginis lectum plerunque accessisse, et inibi decubuisse. Cuius rei taedio simul et horrore percita puella, secessit longius, et integrum mensem abfuit, ut tam turpi beluae amoris oblivionem in duceret. Res tamen aliter se habuit: Nec enim desiit quotidie ad amasiae reditum usque, eo loci devolare. Quum ergo rediisset exoptata pridem puella, decumbentis cruribus se implicuit Draco, camque converberabit cauda: molliter tamen et amatorie, ut interim palpo feriunt zelotypi. Si quis in hoc mihi deroget fidem, sciat me ipsum veritatis loco asserere nolle, sed cum Graecis loqui et scribere, quibus mentiri proprium est, et genuinum. Porro oculis Draconis inveteratis, et cum melle tritis inunctos non paucscere ad nocturnas imagines etiam pavidos cordis ait Plinius. Apud eundem Xanthus historiarum autor testis est, occisum Draconis catulum revocatum ad vitam a parente, herba, quam Balim nominat. Dracones habet India tantae magnitudinis, ut elephantes (quibuscum certant) circunflexu facili ambiant, nodique nexu perstringant: Indicis pares habet Aethiopia, vicenum cubitorum. Apud Asachaeos. Aethiopum populos nascuntur maximi, qui cratium modo impliciti erectis capitibus velificant ad meliora pabula.

Serpens latet hyberno tempore, aestivo prodit. Senectutem fertur exuere, quod in angusto Foramme (cui per vim se impenetrat) veterem deponat pellem. Tibullus: Crudeles divi, serpens novus exuit annos, Formae non illam fata dedere moram. Visum longo situ amissum, feniculo recuperat. Ferunt serpentem baculo semel percussum, exanimem reddi, sed si iterum feriatur reuiviscere. Plutarchus ait, Serpentes ex hominum cadaveribus, mediis medullis gigni, sicut apes ex bubus gignuntur, ex equis fuci, ex asinis crabrones. Terra autore Plinio, Serpentem non recipit homine percusso. Serpentum morsus non petit serpentes. Ferunt ictas saliva, maxime humani ieiuni oris, ut feruentis aquae contactum fugere: quod si in fauces penetraverit, etiam mori. His inimicissima est mustella. Serpentes Psyllis, Marsisque populis non nocent. Nunquam in trifolio aspiciuntur. Habentes Onichilum et


page 10, image: s010

Staphilinum herbas non feriunt. Lysimachiae herbae odorem fugiunt. Inclusae circulo Betonicae herbae, nequeunt exire, quin sese interimunt flagellando. Dextri earum oculi adalligati contra epiphoras prosunt, si vivae dimittantur. Aegre extrahuntur, praeterquam laeva manu. In India adolescunt ad tantam magnitudinem, ut solidos hauriant ceruos, taurosque Apud Rhindacum amnem in ponto superuolantes, quamuis alte perniciterque, alites haustu raptas absorbent. Earum frequentia nomen fecit Ophiusae insulae. Populi sunt Orientales Candei nomine qui vescuntur serpentibus. His aduersantur cancri. Quum sol est in cancro torquentur. Oua pariunt. Coeunt amplexu adeo circumuolutae sibi, ut una existimari biceps possit. Cornus ceruini odore fugantur et nidore galbani. Vinum appetunt. Plinius ait, visas effe pedibus anserinis. Hederam amant, et Fraxinum oderunt. De remediis aduersus earm morsus, vide Plinium.

Coluber umbras nemorum incolit. Bibiturus venenum prius evomit, ne ipsum cum aqua exhauriat. Nudum hominem reformidat, audacior in vestitum. Colubri in aqua viventis fel habentibus et adipem, Crocodilus nihil potest nocere. Plinius lib. 32. cap. 4. Dicimus et colubra in femineo. Ouidius in Ibin: Pectoraque unxerunt herebeae felle colubrae.

Ammodites serpens est concolor arenis, quibus se impenetrat. Lucanus libro 9. Concolor exustis, atque indiscretus arenis Ammodites.

VEHICVLORVM GENERA.

ESseda currus erant Britannis peculiares, quibus utebantur in bello. Unde et Caesar in commentariis, Essedarios vocat milites Britannos, qui ex Essedis pugnabant, et ex his interim desiliebant, totarumque strepitu Caesarianorum ordines conturbabant. Propert. lib. 2. Esseda caelatis siste Britanna jugis. Ouidius: Paruaque quam primum rapientibus Esseda Mannis. Horum tamen curruum inventum Gallis acceptum refertur. Propterea Verg. lib. 3. Geor. inquit: Belgica vel molli melius feret Esseda collo. Interim Essedum promiscue pro quovis curru accipitur. Suet in Augusto. Nos in essedo panem et palmulas gustavimus. Essedarii vocantur ductores essedorum. Idem in Caligula: Quum quodam die muneris essedario Porio ob prosperam puguam seruum suum manumittenti studiosius plaufum esset.

Petoritum Gallica vox est, autore Gellio, significans aliud


page 11, image: s011

quoddam vehiculi genus, quatuor rotis ductile. Plinius lib. 34. Coepere deinde et esseda, et vehicula, et petorita exornare. Hora. lib. 1. Ser. Atque caballi Pascendi, ducenda petorita, nunc mihi curto Ire licet mulo.

Veha dicitur plaustrum, quo quid uchitur. Etymo satis noto.

Vehes etiam dicitur, ut placet nonnullis, qui apud Plinium legunt et scribunt lib. 36. cap. 15. Amplitudinem cavis eam fecisse proditur, ut Vehem foeni large onustam transmitteret. Idem sibi nult Vehiculum, vocabulum generale.

Arcirna plaustrum est exile, aptum ferendis hominibus. Blondus Arceram vocat. aitque rusticum esse plaustrum, tectum undique, quo senes et aegroti vectari solent. Phavorinus apud Gellium: Si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur, et iumento imponitur.

Basterna vehiculum est itinerarium, quod mollibus stramentis compositum a duobus equis, aut aliis animalibus denortatur. Ammianus Marcellinus: Quo comitatu, inquit, matronae complures coopertis capitibus et basternis per latera civitatis cuncta discurrunt.

Benna vocabulum est Gallicum, significans quoddam vehiculi genus, in quo qui vehuntur, dicuntur Combennones, id est, sedentes in eadem benna.

Biga currus dicitur duobus equis volubilis, ut Triga tribus, Quadriga, quatuor. Diciturque Biga quasi biiuga. Plinius: Bigas primum iunxerunt Phrygii, Quadrigas Erisichthonius: August. Vinctos duos equos bigas vocamus. Suetonius in Tiberio: Natalem suum plebeis incurrentem, Circensibus vix unius bigae adiectione honorari passus est. Nota argentei nummi fuerant bigae atque quadrigae. Inde Bigati et Quadrigati dicti. Grammatici contendunt Bigas plurativo solum numero dici debere, quoniam multitudinis numero tenentur. Nam sicut quatuor equi iuncti quadrigas faciunt, ita iunctos duos equos bigas vocamus. Grammaticorum autem opinioni refragatur autoritas veterum, qui bigam et quadrigam singulari numero dixerunt. Statius: Roriferum gelida tenuaverat aera biga. Plin. In summo mausoleo est quadriga marmorea. A Triga fit Trigarium id est trigarum certamen. Plinius: Ne equos quidem in trigariis praeferri ullis vernaculis animaduerto. De quadrigis sic ait Gellius: Quadrigas Caesar (etiam si currus unus equorum


page 12, image: s012

quatuor vinctorum agmen unum sit) plurativo semper numero dicendas putat.

Birotum, vehiculum est duas habens rotas, ut aperta dictionum monstrat compositio.

Est et Cantherium genus vehiculi. Seneca epistola 3. M. Cato Censorinus, inquit, (quem e Repub. tam fuit nasci, quam Scipionem: alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit) cantherico vehebatur Aethiopico. Canthus vero ferrum est, quo rotae vinciuntur, teste Quintiliano. Persius Saty. 5. Nam quamuis prope te, quamuis temone sub uno Vertentem sese frustra sectabere Canthum.

Carruca, vehiculum est, cuius actores dicuntur Carrucarii. Spartianus de Alexandro Severo: Carrucas Romae et rhedas senatoribus omnibus ut haberent argenteas permisit: interesse Romanae dignitatis putans, ut his tantae urbis senatores vectarentur. Antiquitus Carrucae ex argento caelabantur. Plinius: Carrucas quoque ex argento caelari invenimus. Nero nunquam paucioribus mille carrucis iter fecisse dicitur. Mart. libro 3. Aurea quod fundi pretio carruca paratur.

Carpentum vehiculum est Petorito prope simile, dictum quasi Carmentum, mutatione unius literae, a Carmenta Euandri matre. Unde Ouid. lib. 1. Fast. nam prius Ausonias matres Carpenta vehebant, etc. Cor. Tacitus, Suum quoque fastigium, inquit, Agrippina altius extollere, Carpento capitolium ingredi, qui mos sacerdotibus et sacris antiquis concessus, venerationem augebat soeminae.

Thensae sacra erant vehicula, quae in Circensi pompa deserebantur. Tranquillus in Augusto: Accidit votivis Circensibus, ut correptus valerudine, lectica cubans Thensis deduceret. Sernius ait Thensam currum esse, quo Deorum portantur simulacra. Cicero in ultima Vertrina: Omnes Dii, qui uchiculis Thensarum solennes coetus ludorum initis. Thensae autem dicuntur, quod ante eas linthea tenderentur, quae manu tangere gaudebant ductores. Asconius, Thensae, inquit, sunt sacra vehicula, pompa ordinum et officiorum. Sic hodie vocari possunt gestatoriola, quibus Eucharistia et sanctorum reliquiae in supplicationibus circunferuntur.

Cisium vehiculum est duabus rotis volubile. Unde Cisiarius, id est Carrucarius. Cicero 2. Phil. Inde Cisio celeriter ad urbem aduectus, domum venit capite involuto. Vitruvius: Sunt


page 13, image: s013

innumerabiles moderationes machinamentorum, ut sunt rotae, folles fabrorum, Rhedae, Cisia, torni.

Comba Sabinorum lingua, significat lecticam.

Covinus, currus erat Britannicus, qui sine auriga equis pusillis trahebatur. Martial. lib. 122. Oiucunda Covine solitudo, Carruca magis, Essedoque gratum. Sulpitius ait Covinum currum esse cameratum Gallorum lingua, ubi carmen illud Lucani ex lib. 1. Phars. declarat, Et docilis rector monstrati Belga Covini.

Currus dicitur vehiculum, quo veteres ad cursum utebantur. Hoc proprie veteres in bello, rusticisque, et aliis necessitatibus utebantur: Plutarchus tamen de Caesare, Quum per Italiam, inquit, Caesar curru veheretur, semper Antonium una secum habuit. Diminutivum est Curriculus, vel Curriculum. Curtius: Aliorum turbati equi in amnem praecipitavere curricula. Capitur etiam pro cursu. Cicero pro Rabirio: Exiguum nobis vitae curriculum natura circunscripsit.

Rheda vocabulum est Gallicum, significans carrucam: unde Rhedarius, id est, Auriga. Erat Rheda duarum semper rotarum, sed multiplicium quando que iugorum, qua omnibus etiam abiectissimis uti licuit, et multi simul ea commode vehebantur, dummodo mularum et equorum iuga abhiberentur, quae sufficere possent oneri. Cicero pro Milone: Quum hic Milo cum uxore veheretur in Rheda penulatus, magno et impedimento ac muliebri et delicato ancillarum puerorumque comitatu. Porro mulis ad vehicula usos fuisse veteres ostendit Lampridius de Commodo Imp. scribens: Dedit et vehicula cum mulabus et mulionibus et iuncturis argenteis, ut ita a convivio redirent. A Rheda fit vo cabulum compositum et bigenum ex Graeco et Gallico Epithedium, significans idem aut simile vehiculi genus. Virg. Tritoque trahunt Epirhedia collo.

Pilentum, vehiculum erat, quo ferebantur matronae. Erat consimile Petorito. Varro scribit ipsum venisse in consuetudinem sua primum aetate. Ita autem fiebat, ut ibidem considentes in puluinis feminae pensiles esse viderentur, et in aere agitari. His aut similibus adhuc utuntur Italae mulieres. Olim quatuor rotis voluebatur: unde nomen illi inditum, lingua oscorum volunt. Nam impetora Osci quatuor vocant. Solae castae utebantur Pilentis. Pensilia gestatoria sunt, quos tremulos currus vo camus.

Sarracum vehiculum est, quo ligna et lapides vehi consueverunt. Iuvenal. Sat. 3. Scinduntur tunicae sartae, modo longa coruscat


page 14, image: s014

Sarraco veniente abies, atque altera pinum Plaustra vehunt.

Traha vehiculum est sine rotis, quo utuntur coloni, dictum a trahendo. Virgi. Tribulaque traheaeque, et iniquo pondere rastri. abi Epenthesim fecit.

Tribula, seu Tribulum, vehiculum est a tribus nuncupatum lateribus, quo frumenta teruntur in area. Augustinus: Sub eadem tribula testae comminuuntur.

Vectabulum dicitur a vectando, ut a vehendo Vehiculum, et accipitur pro lectica illa volubili, qua circunferuntur mulieres.

Octophorum fuit octo rotarum vehiculum, quo solus usus est Caligula. Unde Suetonius: Interdum segniter et delicate incessit, ut Octophoro veheretur. Alii Octophorum vocant lecticam delicatam, quam octo serui humeris suis ferebant, iacentibus resupinis ibidem magnatibus. Martialis: Octophoro sanus portatur Auite Philippus: Hunc tu si sanum credis Auite, furis, Ut etiam Hexaphorum lectica dicebatur, quae a sex ministris ferebatur. Martial. lib. 2. Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit. De hac intellexisse videtur Iuvenalis scribens: Quum iam sexta ceruice feratur, Hinc atque inde patens.

Plaustrum, currus dicitur, in quo palam est, et patens quic. quid vehitur. Unde tracta est origo nominis. Sunt qui Plostrum dicant, propter cognationem, quae est inter au, et o, ut Aula et Olla: Lautus pro Lotus: et contra Ausculum, pro Osculum: Cautes, pro Cotes. Propterea Vespasianus (ut est apud Tranquillum) quum videret Florum velle emendare consuetudinem priscorum nocabulorum, et Plaustrum dicere, quum prius Plostrum diceretur, die postero Flaurum salutavit. Horatius Plostellum dixit lib. 2. Ser. ubi ait: Aedificare casas, plostello adiungere muros.

Burdones fuerunt vehiculi genus, unico homini ferendo idoneum.

Lectica frequentissimum fuit apud priscos vehiculum. quo nobiles viti et feminae utebantur. Integebatur velis, oculos a puluere, Sole, et ventorum flatu detendentibus: quorum aliquae erant densiora, ad arcendam pluviam, grandinem, et alios rigores hyemis. Erat duorum capax: ea tamen unicus homo quandoque ferebatur. Suetonius de Nerone: Matris saepe lectica per publicum simul vectus est: Ei succollabant deni duo denique serui, quibus longo in itinere vicarium in laborem alii succedebant: sonficiebanturque eo vectationis modo et longa simul, et inquieta,


page 15, image: s015

et quam libuisset accelerata itinera. Seneca: Non faciet te beatum turba seruorum lecticam tuam per itinera urbana aut peregrina portantium. Innenalis: Namque facit somnum clausa Lectica fenestra: Diminutivum est Lecticula. Sueto. in Augusto: Acoena in lecticulam se lucubratoriam recipicbat. Lecticarii dicuntur serui, qui dominum in lectica portant. Idem in Caligula: At primum tumultum Lecticarii cum asseribus in auxilium accurrunt. Curtius ait Alexandrum Magnum crure nulneratum, usum fuisse Lectica militari in expeditione.

Fuit et Staticulum vehiculi genus, ut ostendunt Plinii verba lib. 34. scribentis: Coepere inde Esseda et vehicula et petorita exornati. Simili quoque modo ad aurea et argentea staticula lururia perucait.

VASORVM DIVERSA GENERA.

AMphitetum fuit poculi genus, ita factum, ut quavis ex parte positum staret, nullumque certum haberet fundum. Hinc sumptum est adagium: Ex amphiteto bibisti, in eum, qui liberius potaret, ac meracius.

Ahenum vas est aere factum. Horatius: Sub noctem gelidam lignis calefactat athenum. Virg. Aut foliis undam tepidi despumat aheni.

Ampulla vas erat olearium, quo in balneis utebantur. Apuleius in Floridis: Hippias praedicavit ampullam quoque oleariam (quam gestabat) semet sibi fabricatum. Hoc genus vasis turgidum erat et ventrosum. Hinc Horatius in Arte ampullas vocat verba turgentia, ubi ait: Proiicit ampullas et sesquipedalia verba. Suetonius in Domitiano, Ampullam accepit pro vase vitreo, ubi ait: Quoties otium esset, alea se oblectabat, etiam profestis diebus, matutinisque horis, ac lavabat de die: prandebatque ad satietatem, ut non tem ere super coenam praeter Martianum malum, et modicam in ampulla potiunculam sumeret.

Amula vasculum erat, quo ferebatur aqua Lustralis causa religionis et expiandorum scelerum. Sumpsitque nomen ab amoliendis, id est auferendis malis. Unde et Amuletum remedium aduersus invidiam, et veneficia vocabatur.

Ancaesa dicebantur ab antiquis vasa caelata, a circuncidendo Quae signis erant aspersa, vo cabantur Anaglypha.

Aristophorum dicitur vas, quo prandium defertur. Latine vocatur Discus.


page 16, image: s016

Armillum, vas erat vinarium, aptum sacristita dictum, quod armo, id est humero deportaretur. Varro apud Nonium: Etiam pocula, quae vocant capulas et Capides, quod est poculi genus: item armillum, quod urceoli genus vinarium.

Amphora vas est vinarium, quod qui ferunt, vocantur Amphorarii. Horat. in arte: - Amphora coepit Institui, currente rota, cur urceus exit? Martialis: Amphora non meruit tam pretiosa mori. Reperio etiam Amphoras dictas fuisse de vasis aut foricis excrementitiis. Monumentis enim proditur, Romae in Angiportis et angulis vicorum amphoras fuisse collocatas, in quibus transitores ebrii et vinolenti meiere solebant. Quod indicat Caius Titius Lucilii coaetaneus, in oratione, qua legem Faniam suasit: Dum meiunt (inquit) nulla est in angiportu amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam vini plenam habeant. Ad hoc faciunt verba Suetonii scribentis Vespasianum novum, sordidumque tributum reperisse, pro amphoris in urbe reficiendis, quibus vesicae commeantium exonerarentur.

Achana vas erat, quo recondebantur eorum cibaria, quiad Theorias, id est rem divinam Delphos mittebantur.

Amphotum vas erat utrinque ansatum.

Aconita Graecis dicuntur vasa non illita, quae calido diluta humore aquam in se trahunt.

Alabaster, seu Alabastrum, dicitur perlucidum marmor, quo antiquitus vasa fiebant unguentaria. Interdum tamen pro ipso vase capitur. Martialis lib. 11. Quod Cosmi redolent alabastra, focique deorum. Cicero libro 2. Quaest. Acad. Quibus etiam alabaster plenus unguenti putere videtur.

Arisanas, Aristeras, et Arystichos pro cyathis inveniri scribit Caelius, facta ab hauriendo nomenclatura.

Antlia vas est hauriendis aquis idoneum. Hinc Exantlare verbum, id est haurire. Mart. lib. 9. Curua loboratas Antlia tollit aquas.

Bacchar vas est vinarium, quod et Baccharum dici potest, a Baccho ut etymum docet.

Est et Bacchium nomen nasis ninarii, quo insacrificiis Bacchi utebantur.

Bascauda, vas fuit peregrinum, et Britannis peculiare, Mart. Barbara depictis veni Bascauda Britannis, Sed me iam mavult dicere Romasuam.

Batris vas est longo manubrio, quod Trullam nonnulli vocant.


page 17, image: s017

Est et Batiola nomen vasis. Plaut. apud Nonium: Batiolam auream octo pondo habebat, accipere noluit.

Brochus, vas est vinarium, Gallis peculiare, deorsum versum rotun dum et capax, sursum versum vero angustum. Brochus (inquit Budaeus) vas fundendo vino accommodatum, implendis deplendisque culeis et vasis conditoriis.

Carchesium poculum erat forma procera, et circa mediam partem compressa, ansis a summo ad infimum pertingentibus. Nomen et formam accepit a similitudine cuiusdam navigii: Nam mediam veli partem Carchelon, summam vero Carchesium vocabant veteres. Macrobius ait, Carchesium poculum Graecis tantummodo fuisse notum. Cui hac in renon est adhaerendum: nam Livius Andronicus, Latinorum poetarum vetustissimus, hoc verbo usus est, ubi ait: Florem antlabant liberi ex Carchesiis. Pherecides apud eundem Macrobium ait, Iovem Alcmenae pretium concubitus Carchesium aureum dono dedisse. De Carchesiis Virg. Cape Maeonii Carchesia Bacchi, Oceano libemus, ait, Idem: Hic duo rite mero libans Carchesia Baccho.

Ciboria proprie dicuntur Colocasiae folia, in quorum similitudinem pocula facta, idem traxerunt nomen. Horat. libro 2. Car. Oblivio so levia Massico Ciboria exple.

Concha ab eodem Horatio pro vase ponitur, ubi ait: Funde capacibus Unguenta de conchis.

Cacabus appellatur vas, in quo pulmentarium coquimus. Nomen traxit a sono, quem supra ignem positus facit. Apitius: Capita porrorum simul elixabis in Cacabo novo, ut aqua ad tertiam deferueat.

Cadus vas est vinarium, quo vinum ipsum conditur. Virg. in Coppa: Est et vap pa cado nuper diffusa picato. Ouidius libro 5. Fast. Promit fumoso condita vina cado, Rustici cados ligneos circulis cinctos primi in Alpibus excogitaverunt. Diminutivum est Cadiscus, significatque vasculum, quo suffragia colliguntur.

Calathus vas est vimineum, in quo mulieres suos fusos, et pensa reponunt, aut violas. Unde Virgil. de Camilla: - Non illa colo, calathis ve Mineruae Femineas assueta manus. Idem in Buc. - Tibi lilia plenis Ecce ferunt nymphae calathis. A calathus fit diminutivum Calathiscus eiusdem significationis cum primitmo. Catullus: Vellera virgati custodiebant calathisci. Politianus in Ru. Aut cista exportant aut rasilibus calathiscis.

Caldarium dicitur ahenum, quo calida hauritur aqua. Nam


page 18, image: s018

Caldam, veteres calidam aquam dixerunt.

Calix vas est vinarium, licet Varro dictum velit ab aqua calida, quam veteres in eo habebant: conviviis enim antiquitus calida et frigida adhibebantur. Iuvenalis: Calidae gelidaeque minister. De Calice Horatius lib. 4. Prodat perspicuus ne duo vina calix. Interdum Calix accipitur pro vase, in quo legumina coquuntur. Oui. lib. 5. Fast. Stant calices, minor inde fabas, olus alter habebat.

Calpar vas est fictile seu dolium. Varro apud Nonium: Quia antequam nomen dolii prolatum, quum etiam id genus vasorum Calpar diceretur.

Canistrum, seu Canister, dicitur Cista, sen fiscella contexta vimine. Ouid. lib. Metamorph. 8. Prunaque et in patulis redolentia mala canistris.

Cantharus proprium est Liberi patris poculum. Virgilius de Sileno: Et gravis attrita pendebat cantharus ansa. Nomen autem sumpsit a similitudine navigii eiusdem nominis: Nam Cantharum nomen esse navigii ostendit Macrobius, ex Menandri testimonio.

Capis capidis, nomen est poculi, dicti a capiendo. Diminutivum est Capidula. Hac dictione usus est M. Cato.

Cista vas erat mysticum, quo utebantur in sacrificiis Bacchi. Catul. Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis. Nunc pro capsa capitur, aut vase negotiatorio. Iuvenalis: Iamque vetus Graecos seruabat cista libellos. Hinc Cistifer Mercenarius dicitur. Martia. lib. 5. Nupsisti Gellia cistifero. Diminutivum est Cistella, capiturque pro vase, quo suffragia populi in creandis magistratibus, legibusque ferendis colligebantur. Cice. ad Heren. Saturnmus legem ferre coepit, collegae intercedere: ille nihilominus cistellam detulit.

Capsa, a capiendo dicitur, significatque loculamentum seu vasculum, quo aliquid includitur. Diminutivum est Capsula.

Capsaces, capitur pro Lecytho et oleario vase. Cyprianus libro 2. Epist. Fidelia farris non deficiet, et capsaces olei non minuetur.

Capula, vas est vinarium, quo utebantur veteres. Ansatum erat, et manu facile capiebbatur: unde inditum nomen. Varro: Capis et minores Capulae a capiendo nominantur, quod ansatae sint. Est et aliud eiusmodi, quod Capisterium, dicitur.

Caprunculum, vas est fictile, detorto a capacitate etymo.

Carthallum, Hieronymus in Deuteronomio posuit pro canistro. Tolles (inquit) de cunctis frugibus tuis primitias, et


page 19, image: s019

pones in carthallo.

Corbis, cista est viminea, qua utuntur messores. Propertius lib. 4. Corbis in imposito pondere messor eram. Cicero in oratione pro Sestio: Messoria se corbe contexit. Diminutivum est Corbula. Cato dicit Corbulas Amerinas quatuor villico necessarias esse, id est, ex Amerina salice contextas. Fuit enim Ameria urbs Umbriae, quondam salicibus ferax: unde Verg. Atque Amerina paret lentae retinacula viti.

Catinus, seu Catinum, vas dicitur, in quo iurulentum aliquid ad escariam mensam reponitur. Horat.lib. 2. Sermo. Angustoque vagos pisces urgere Catino.

Chytra, seu Chytron, Latine dicitur olla. Idem sibi volunt Chytrapos, et Chytrapida.

Cyssimbium, dicitur ligneum poculum ex hedera, quod Homerus Cyclopi ab Ulysse datum scribit. Huius poculi Euripides et Callimachus apud Macrob. meminerunt.

Clepsydra, dicebatur vas vitreum modico foramine pertusum, horas dimetiens, in cuius fundo erat canalis guttatim aquam emitrens. Nunc Clepsydras plerique vocant ea vascula multis subter foraminibus pertusa, quibus aestivo tempore horti irrorantur.

Coculum, vas aeneum aptum actionibus. Plautus: Aeneis coculis excocta est mihi omnis materia. Marcus Cato utitur.

Colum, vas est vinarium, contextum viminibus, dictum a colando. Verg. Colaque praelorum fumosis diripe testis.

Cophinus, Graeca est dictio. Corbem Latine interpretatur Priscianus. Iuvenalis Sat. 3. Iudaeis quorum Cophinus, foenumque, supellex.

Cotyla, vas est aptum bibendae aquae aut vino, quo Diogenem usum fuisse ferunt. Capit autem sex uncias. Martialis libro 8. Posthunc in Cotyla rasa selibra data est. Capitur etiam Cotyla pro manus concavitate. Cotyla animalia dicuntur garrula.

Crateram, Nonius ait esse vas vinarium: Craterem vero olearium. Ego differentiam hanc credo nihili fieri ab autoribus. Verg. Crateras magnos statuunt et vina coronant. Idem: Craterasque duos statuam tibi pinguis olivi. Ouid. 2. Fast. Coruus inauratum pedibus cratera recuruis Tollit. Rarissime Cratera femineum reperitur, si reperiatur.

Creterra, vas est aptum hauriendae aquae, nos situlam vocamus. Nevius apud Nonium: Vidimus praeter amnem creterris sumere aquam ex ponto.


page 20, image: s020

Cucumae, vasa sunt aenea ad calefaciendam aquam. Ambrosius: Dii tui aut aerei sunt, ex quibus Cucumae melius fiunt ad usus hominum.

Culigna, vas est potorium. Cato: Culignam in foenograeco ponito, ut bene oleat. In eo vinum tantum reponebatur.

Cumera, vas est frumentarium, seu quo frumenta reconduntur. Horatius libro 1. Sermo. Cur tua plus cumeris laudes granaria nostris.

Cuppae, dicuntur maiora vasa ex ligno ad condiendum vinum, in quibus vinitores pedibus primum uvas calcant. Lucanus lib. 4. Nanque ratem vacuae sustentant undique cuppae.

Cyathus, paruum est poculum vinarium. Hinc Cyathissare Plautinum vocabulum, id est, bibere. Stare ad cyathum, dicuntur pincernae et praegustatores, qui principibus vinum praeministrant. Horat. Puer quis ex aula capillis Ad cyathum statuetur unctis? C. Memmius obiecit Iulio Caesari, quod ad cyathum et vinum Nicomedi stetisset. Autore Tranque.

Cymbium, poculum est vinarium a cymbae similitudine nuncupatum. Alii Cymbium per syncopam dictum putant, quasi Cyssimbium, ut est apud Macrobium. Varro apud Nonium: Item erat (inquit) vasa vinaria, sicut cymbium. Aquilinae paterae, gutti, Sextarii. Est tamen Cymbium lactis quoque poculum. Verg. Inferimus tepido spumantia Cymbia lacte.

Crossus, vas est, cui oleum et unguenta imponuntur. Plutarc. in Aristide: Subsequuntur lactis et vini libationes in amphoris: Olei quoque ac unguenti Crossos liberi adolescentes deferunt.

Cyrtum, vas est piscatorium, quod in alucorum angustiis terrae infigitur, ut eo se intromittant pisces.

Cottabus, vocatur phiala seu peluis aenea. Interdum capitur pro genere potionis.

Cirnea, vas est vinarium. Plautus in Amphitryone: Cadus erat vini, inde implevi Cirneam.

Cululli, calices erant fictiles, quibus pontifices virginesque Vestales in facris utebantur. Horat. libro 1. Carm. Dives et aureis Mercator exsiccet Culullis Vina. Idem in Arte: Reges dicuntur multis urgere culullis, Et torquere mero, quem perspexisse laborant.

Cratanion, Cranion, Cylichnides, pocula sunt apud Caelium. Apud Lacones fuit Cothon. Unde Acratocothonas vocant merum ubertim haurientes. Et ebrietas Cothonismus dicitur. Sunt et Cononiae, de artificis nomine.


page 21, image: s021

Cypellum dicitur a Graecis poculum ad interna proclinatum. Vocatur et Amphicypellum, velut undique intro inflexum.

Depesta, fuit poculi genus, quo utebantur vetustissimi.

Diota, vas erat fictile, et utrinque ansatum, aptissimum seruando vino. Horat. lib. 1. Car. Atque benignius Deprome quadrimum Sabina O'Thaliarche merum diota.

Discus, vas est escarium, in quo reponuntur carnes et alia cibaria. Apul. Coenarum reliquiis discus ornatus. Capitur etiam pro ludo et rotundo lapide, quem in sublime iaculabantur iuvenes. Ouid. libro 10. Splendescunt, latique ineunt certamina disci, Quem prius aerias libratum Phoebus in auras Misit, et oppositas disiecit pondere nubes.

Dolia (inquit Nonius) vasa sunt grandia, in quibus vinu! reconditur. Cato de re Rust. Eos conculcatos in dolia picata indito.

Decemmodiae et Trimodiae, vasa sunt rustica, quibus rustici in serendo frumento utuntur. His vocabulis utitur Columella.

Fiscina, vas est vimineum, aut iunco textum. Plinius: Frondarias fiscinas quatuor implere fundatorem iustum esse autumat. Est autem proprie vasculum illud, quo exsiccantur casei. Vergilius in Coppa: Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat. Diminutivum est Fiscella, itidem vasculum virgulteum significans, quo lac colatur, dum caseus imprimitur. Verg. - Et gracili fiscellam texit hibisco. Tibullus libro 2. Tunc fiscella levi deteta est vimine iunci. Utraque etiam dictio capitur pro vase, in quo maioris summae pecunia reponitur. Asconius: Sportae, Sportulae, et Sportellae nummorum funt receptacula. Et Sacci, Sacculi, et Saccelli, Crumenae, Manticae, et Marsupia. Item Fisci, Fiscinae, et Fiscellae.

Fideliam, Nonius ait vas esse Samium ad plurimos usus. Plautus in Aulularia: Mulsi congialem plenam tibi faciam fideliam.

Frixorium, dicitur sartago, in qua quid frigitur. Nomen a sono deductum.

Futis, vas erat aquarium, quo aqua in triclinium infundebatur.

Guttus, poculum erat, quo in sacrificiis utebantur, quod forte oris esset angusti, et guttatim distillaret. Plin. lib. 16. cap. 39. Manius Curius iuravit se ex praeda nihil attigisse, praeter guttum faginum, quo sacrificaret.


page 22, image: s022

Gabatae, vasa erant concavata, in quibus rep on ebantur pulmentaria et edulia. Mart.lib:7. Transcurrunt Gabatae, volantque; laces, Has vobis epulas habete hauti.

Gutturnium, vas est gutturosum, ex quo aqua guttatim manat ad lavandas manus. Fluit autem stillatim propter oris angustias.

Gaster, genus est vasis. Gasterium dixit Aristophanes: Quali eslet forma, non reperi.

Hydriam, Latine vocamus urnam aquariam. Budaeus: Lagena vas est ea forma, qua hydriae fictiles hodie a Bellovacis importantur.

Heracleum, dici volunt poculum, in quo enauigaverit Hercules: ac esse Solis proprium. In eo genere sunt Ethanium et Hemitomus. Fuit et Holmon, poculi genus Ceratio simile.

Isthmus, poculum erat Cypriis peculiare, teste Caelio.

Linter, genus est dolii rusticani. Tibul.lib.1. Aut mihi seruabit plenis in lintribus uvas. Est etiam lignum cavatum instar naviculae. Unde et pro navi solet accipi.

Lanx, vas est latum et rotundum, minus excavatum quam patina. Apta erat lanx rebus divinis. Vergil.lib.2.Georg. Lancibus et pandis fumantia reddimus exta. Capitur etiam pro vase escario. Iuvenalis: Aspice quam magno distendat pectore lancem.

Lasanum, vasculum est ad evacuandum ventrem. Horat. Te pueri lasanum portantes oenophorumque.

Lebetes, dicuntur vasaaenea apta coquendis carnibus, aut aliis rebus. Ouid.lib.12. Et prima pocula pugna Missa volant, fragilesque cadi, curuique lebetes. Verg.lib.3.Aen. Ingens argentum, Dodonaeosque lebetes.

Larcos, vas est, in quo feruntur carbones.

Lecythus, vocatur ampulla olearia. Hinc proverbium:Lecytho pinguior. Hiero.lib.3. Reg. Hydria farinae non deficiet, et lecythus olei non est imminutus.

Luter, vas est ampullae simile. Varro de vita patrum apud Nonium: Aliqui venditant oleum, Lepsstae etiam nunc, Sabinorum fani, pauperioribus plerisque aut fictiles sunt, aut aeneae.

Luter, vas est, quo diluitur vinum, et immiscetur aqua.Hieronymus in lovinianum utitur.

Labrum, vas est aptum balneis et thermis. Dictum a lavando. Cicero in Episto.Labrum si in balneo non est, fac ut sit.


page 23, image: s023

Laebasium, et Lesbium, Caelius reponit inter pocula, et Lyciurges inter phialas.

Lagoena, vas est fictile, ad formam hydtie: a tereti enim collo distenta laxitas sensim ad imum gracilescit. Mart. Nulla catenatis pila est praecincta lagoenis.

Malluvium, seu malluviae, vas est, in quo lavantur manus.

Mansisterna, urceus est aquarius. Plaut. Effer mansisternam cum aqua foras.

Matella, vas est urinarium, et in quod emittitur lotium. Mart. lib.10. Dispeream si tu Pyladi praestare matellam Dignus es, aut porcos pascere Pirithoi. Diminutivum est Matellio, eiusdem significationis. Varro: Postularet Trulleum, matellionem, peluim. Mergus, mergoris, nomen est vasis a mergendo dicti. Capitur forte pro situla.

Metreta, nomen est mensurae. Interdum accipitur pro amphora unaria, seu alio vase. Martialis libro 5. Plurimus Hispanas mittet tibi nauta metretas. Iuve.Saty.3.At hic tignum capiti incutir, ille metretam.

Mistarius, vas quo vinum aqua miscebatur. Lucil. Urceus aut gemina longus mistarius urna.

Mortarium, vas est in quo aliquid tunditur pistillo. Plaut. in Aul. Cultrum, securim, pistillum, mortarium, quae utenda vasa semper vicini rogant. Aquam in mortario tundere: adagium est de inani opera.

Mulctra quandoque capitur pro vase in quo mulgetur. Veg. lib.3.Georg. Quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, Laeta magis presis manabunt ubera mammis.

Metaniptrum, calix erat, quo post coenam utebantur veteres, ubi laussent.

Mastus, a Paphiis nuncupatur poculum.

Matallides quoque eiusdem sunt usus.

Nassa, vas est piscatorium, quo quum interavit piscis, egredi nequit. Cic.ad Atti. lib.15. Ex hac nassa exire constitui, non ad fugam, sed spem mortis meliorem.

Nasiterna, vas est aquarium, ansatum, ac patens. Varro de Rerustica: Ut ex aere ahena, urceos, nasiternam faceret.

Nanum, vas est breve et latum. Calepinus ait, aliter dici Situlum barbatum.

Nestorida, Caelius ait poculum fuisse, quo sit usus Nestor.

Obba, genus est poculi. Ponta. in Leppidina: Obbam lactis,


page 24, image: s024

et haec fumanti farta canistro.

Oenophorum, vas est vinarium, aptum ferendo vino, ut Graeca compositio docet.Iuvenalis: Tandem illa venit rubicundula totum Oenophorum sitiens.

Olla, genus est vasis. Varro: Cato ait uvam vimineam in ollis commodissime condi. Plinius lib.34.Quidam in ollis fictilibus tusam urunt, ac lavant in mortariis, postea siccant. Aula in eadem signisficatione potest accipi. Unde Plautinae Aululariae in ditum nomen.

Orca vas est capacissimum, Hispanis peculiare, quo salsamenta, vinum, et oleum, et salgama condebantur. Nomen traxit ab Orcae marinae similitudine. Persius: Angustae collo non fallicr orcae. It em Varro apud Nonium.

Oxybaphum, dicitur vas acetarium. Cratinus posuit pro poculo.

Onyx, calix erat ligneus.

Patella, vas est latum et aptum condendis obsoniis. Horat. libro Epist.Nec modica coenare times olus omne patella.

Peluis, vas est aquarium, in quo proprie pedes lavantur, quamuis etiam dicatur de aliis rebus.

Persillum vas erat picatum, in quo seruabantur unguenta.

Phiala, vas erat vinarium, aut aquarium. Iuven. Saty.5.Virro tenet phialas, tibi non committitur aurum. Conflabatur enim auro.Nostri Phialas vocant vasa vitrea, in quibus acetum, aut aliquid simile reconditur.

Patera, poculum est latum acpatens. Vergil.lib.4. Aen.Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido.

Patina, vas est in quo dapes elixae et iurulentae feruntur ad mensam: a patendo, ut liquet.

Pelluvium, seu Pelluvia vas quo lavantur pedes, a perluendo.

Poculum vas quo bibitur. Virg. Pocula bina nova spumantia lacte quotannis. Idem libro 2. Georg. Pocula si quando saevae infecere novercae. Diminutium est Pocillum. Plautus: Tecum una postea, tecum aeque pocilla potitet. Hinc Pocillatores dicuntur pincernae.

Pollubrum, vas aquatile ad lavandas manus. Fabius Pictor apud Nonium: Aquam manibus dato, pollubrum sinistra manu teneto.

Praefericulum, vas erat aeneum sine ansa, et patens, quod


page 25, image: s025

in sacrificiis solebant praeferre.

Psycter, vas estad usum mensae celebre, teste apud Caelium Polluce. Ipsum refrigerandi commoditatibus destinatum erat. Psycteres tamen Nicander posuit pro umbrosis locis. Plutarchus pro vase, in vita Alexandri magni: Glaucum medicum (inquit) in Theatro nactus absentem, caprum prandit assatum, et ingentem vini Psycterem hausit.

Pyrsophorum, vas est grandius, cui succensa imponuntur ligna. Podoniptrum, vas est, in quo pedes lavantur: unde et vocabulum inditum a Graecis.

Panathenaicum, nome est poculi apud Posidonium, quo etiam in genere sunt Pellicae.

Pellae, seu Pellides, vasa sunt quibus excipitur lac, dum mulgetur.

Inter pocula etiam numerantur Pristis, Prochytis.

Panaria, dicuntur vasa viminea, quibus panes inferuntur ad mensam. Statius lib. 1. Syl. Hi panaria, candidasque mappas Subuectant, epulasque lautiores. Diminutivum est Panariolum.Mart. Cum panariolis tribus redisti.

Paropsis vas ast escarium. Mart. Cui portat gaudens ancilla paropside rubra Alecem.

Quallus vas est vimineum, per quod vinum e praelo guttatim defluit, quum calcatur una. Verg. Tu spisso vimine quallos; Collaque praelorum fumosis diripe tectis. Capitur etiam Quallus pro calatho, in quo virgunculae suos reponunt fusos.

Rhytium vas est lunari specie. Martial.In Rhytio poteris Phoebe lavare pedes.

Sympivium vas erat vinarium, quo utebantur in sacrificiis. Iuven.Sat.6.Sympivium ridere Numae, paruumque catinum.

Sagana dicitur vas in quo aliquid teritur. Nomen est etiam venehcae apud Horatium.

Salinum, vasculum est in quo sal reponitur, ad mensae usum aut sacriticia. Horatius: Vivitur paruo bene, cui paternum splendet in mensa tenui Salinum. Persius: Purum et fine labe sahnum.

Sartago dicitur patella, in qua caro frigitur: aliter vocatur Frixorium. Hieronymus: Iusit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine.

Scaphium, vas est excrementitium; et ad recipiendam corporis faecem. Aliter vocatur Matella. Iuvenalis Saty.6.Et ride


page 26, image: s026

positis scaphium quum sumitur armis. Capitur quandoque pro omni vase lati orificii. Lucretius lib.6. Et ramenta simul ferri, furere intus ahenis In scaphiis.

Scyphus vas est potorium Herculi dicatum, quo veteres in conviviis et sacrificiis utebantur. Caelius ait, Scyphos quasi Scythos, a Scythis populis, quibus frequens est ebrietas. Hinc Scythissare, id est, inebriari. Inter Scyphos laudantur in primis Boeotii, quibus Hercules primum in expeditionibus usus est. Deinde Rhodiaci, sequentibus Syracusiis. De Scypho Verg. Et sacer implevit dextram scyphus.

Scutra, seu Scula, vas est forma rotunda, aliquanto minor disco. Martialis accepit pro vase octo unciarum libro 8. dicens: Bessalem ad scutulam longo pervenimus aevo. Nos etiam Scutellam dicimus.

Scutrisca vas est itidem rotundum, quod a scuta videtur deduci. Consule Catonem de re Rustica.

Seria, vas est oblongum et fictile. Livius: Et in vico histrio, fontem tanta vi aquae fluxisse, ut serias, doliaque (quae in eo loco erant provoluta) velut impetus torrentis tulerit.

Sitarchia, vas est rep ositorium cibi. Hieron.lib.1. Regum: Panis deficit Sitarchiis nostris, et Sportulam non habemus.

Situla cista erat, qua suffragia populi colligebantur in creandis magistratibus, legibusque ferendis. Dicimus et Sitella. Cic.pro Cornelio: Neque maius est legere codicem, quum intercedatur, quam sitellam ipsam ipso cum intercessore deferre. Situla etiam capitur pro vase, quo aqua hauritur. Plautus: Si hanc situlam accepero, omnem illi puteo animam intertraxero.

Sporta, seu Sportula, vas est vimineum, canistro non dissimile. Aliter potest vocari Corbis. Sallustius lib.Histor. E muris canes Sportis demittebant. Capitur etiam pro distributione pecuniae in populum, aut cibis ipsis qui distribuebantur. Iuven.Sat.1. -Nunc sportula primo Limine parua sedet.

Suturnium urceolus est, seu guttus, ex quo aqua in pelluviom distilat.

Sytropes Sytropedis, vas est fictile tribus fultum pedibus.

Strigilecula est genus vasis. Apuleius: Iuxtaque honestam strigileculam recta fastigatione clausulae flexa tribulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo, etc.

Solium, vas erat, quo lavabantur, qui nolebant in thermis sudare. Factum est olim tanto sumptu, ut esset argenteum, quo


page 27, image: s027

mulieres lavabantur. Martialis libro 2. Zoile quid solium subluto podice perdis.

Syriscum vas crat plexile, in quod coniiciebantur fici.

Seleucides Athenaeus pro poculis posuit.

Stamnium a Polluce numeratur inter vasa vinaria.

Sinum, vas erat sinuosum, aptum condendo lacti. Verg. Sinum lactis, et haec tibi liba Priape Quotannis.

Synthesis, vas est fictile, ex diversis vasis compositum. Statius lib. 4. Syl. Unam mittere synthesin quid horres Alborum. calicum, atque cacaborum?

Tepidarium vas est, in quo aqua temperatur.

Tinnia apud antiquos vasa fuerunt vinaria.

Triental vas est, tertiam partem sextarii capiens.

Trua, seu diminutivum Trulla, genus est vasis, dictum a terendo. Eo vase aqua fundebatur in lavatrinam. Fiebat Trulla ex aere Corinthio, et argento. Martialis posuit pro Scaphio lib.9. dicens: Clinicus Herodes Trullam sub duxcrat aegro. Horatius pro vase potorio, dicens: Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus Trulla, vappamque profestis.

Trulleum vas est latum et aquatilc, quo perluuntur manus. Varro apud Nonium: Itaque ea sibi modo ponere ac suspendere quae utilitas postularet, Trulleum, matellionem, peluim, nasiternam.

Talarus vocatur calathus, qui contexitur vinminibus, in quo coagulatur caseus.

Thargelus dicebatur olla, in qua percoquebantur fructuum primitiae in honorem Apollinis.

Tragelaphum Caelius numerat inter pocula.

Thericlaeum poculum est vinarium, in quo bibitur, a Thericle quodam inventore nominatum. Hinc natum adagium, Thericlaei amicus: in parasitos, et amicos mensae.

Vannus feminei generis, vas est latum et vinmine contextum, quo sordes a frumentis auferuntur. Alii cribrum cereale vocant. Collumella: Ipsae autem spicae melius fustibus tunduntur, vannis expurgantur.

Urna vas est fictile, quo hauritur aqua. Pontanus: Non rivi crepitantis opem non fictilis urnae. In urna etiam quandoque vinum et oleum reconduntur. Cato de re Rustica: Urnae oleariae, urcei aquarii, vinariae urnae, et alia vasa aenea Capuae. Dicimus etiam Urnarium. Testis apud Nonium Varro.


page 28, image: s028

Urceus vas, quo aqua effunditur in urnam. Diminutivum est Urceolus. Cato de re Rustica, de hoc et aliis compluribus sic ait, Item in cella olearia haec opus sunt: Dolia olearia, et opercula, et labra olearia XIIII. Conchas maiores duas, et minores duas, trullas aeneas tres, amphoras olearias duas, urceum aquarium unum, urnam quinquagenariam unam, sestarium olearium unum, labellum unum, infundibula duo, spongias duas, urceos fictiles urnales duos, trullas ligneas duas.

VESTIMENTORVM GENERA.

ABolla vestis erat tragica et graviorum personarum. Ea utebantur externi reges: erat enim magni splendoris et pretii. Martial.lib.4.Caerea quem nudi tegit uxor Abolla grabati. Idem lib.8. Nescit cui dederit Tyriam Crispinus abollam. Suetonius scribit Pompeium quendam baculo percussum fuisse a Caligula, quod spectacula ingressus, convertisset omnium oculos fulgore purpureae Abollae. De hac Iuvenalis Saty.3. Atque audi facinus maioris Abollae.

Adasus tunica erat ab humeris non consuta.

Amictorium, in dumentum erat pectoris, quo dormientes se integebant, ne nocturno frigore offenderentur. Erat autem ex lino, mulieribusque maxime in usu.

Aulaea, teste Nonio, genus erat vestis peregrinae. Nos Aulaeum dicimus velamen beluatis intextum picturis. Aliter dici potest Peripetasma, Peristroma, et Tapes, seu Tapetum. Verg.lib.1.Aeneid: Aulaeis iam se regina superbis.Aurea composuit sponda.

Amphitapae dicuntur vestes, villos utrinque habentes.Lucilius apud Nonium: Amphitapae villis ingentibus molles, et si aliud quid deliciarum.

Arsineum, autore Festo, ornamentum erat capitis mulieris.

Anaxyrim Caelius ait indumentum fuisse Persis peculiare. Nos Pileum dicimus.

Brachialia dicuntur brachiorum tegumenta, Ut Tibialia tibiarum. Plinius lib.25. Nec ullo malo medicamento laedi posse, aut veneno (si quis in brachiali habeat) arbitrantur magi.

Erat et Burranicum genus cuiusdam vestis.

Braccha vestimentum erat Gallis quondam peculiare. Vopiscus: Gallicis, inquit, Bracchis ornatus Tetricus in triumphum est ductus. Lampridius ait, Alexandrum principem inter


page 29, image: s029

militaria vestimenta bracchas donasse. Hoc etiam utebantur Sarmatae.

Bardocucullus, vestis erat Gallica, unicuique tempori idonea, cum qua milites imbrium tempore iacebant in castris, et in agris rustici. Lucanus lib.1. Urbica Lingonicus, Tyrianthina bardocucullus.

Batrachides, vestes erant viriles et floridae, quae nomen traxerunt a colore ranae, quae Batrachos Graece dicitur. Similis prope erat Bardiacus, sed sine cucullo, id est, capitis ligamento.

Birri genus est vestis Gallicae, quo capita integuntur.

Cyclas vestis est feminea, et in rotunditatem formata. Sidomus ait, pronubam Cyclade honorari, sicut toga senator honoratur. Alexander Romanus Imp. (autore Lampridio) dicere solebat, matronas regias contentas esse debere Cyclade, quae sex unciis auri plus non haberet. De Cyclade Iuvenalis Satyra 6. Hae sunt, quae tenui sudant in Cyclade. Cycladati dicuntur induti Cyclade. Tranquillus de Caligula: Saepe depictas, gemmatasque indutus Penulas; manuleatus et armillatus in publicum processit: Alicuando sericatus et Cycladatus.

Cento vestis est crassa, variisque pannis et partibus consuta, ad quam allusisse videtur Horatius in Arte dicens: Purpureus late qui splendeat unus et alter Assuitur pannus. Iuvenalis Satyr.6. de Messalina Imperatrice: Intravit calidum veteri Centone lupanar. Nomades, autore Strabone, tentoriis utuntur Centonum instar pilo contextis. Centones per similitudinem vocantur carminis genus, ex diversis carminibus, et carminum fragmentis, hinc atque illinc accersitis, consutum: qualis est Ausonii Cento nuptialis, cx Vergilianis carminibus concinnatus. Hinc natum adagium, Farcire centones: id est, comm entitiis nugis auditores ludere. Plautus in Epidico, Quin tu, inquit, alium quaeras, cui Centones farcias, id est, quem tu gloriosis mendaciis expleas.

Calantica, tegmen erat capitis muliebre. Tullius in Clodium: Quum calanticam capiti accommodares.

Caliga, tegumentum est tibiarum. Hinc Caligati, caligis induti. Imperator Caligula nomen sumpsit a caligis, quas margaritis refertas primus portavit. Ausonius: Caius cognomen caligae cui castra dederunt.

Calyptra, genus erat vestimenti, quo mulieres integebant sua capita.

Caltula, vestis nomen sumpsit a Calta herba, seu viola coloris


page 30, image: s030

lutei.

Capitia dicuntur tegumenta capitum. Varro apud Nonium: Nec capitia, nec strophia, neque zonas.

Capidulum, idem significat quod capitium.

Castula dicebatur palliolum, quo puellae nudae infra papillas praecingebantur. Varro: Castulam mulier sumpserat pro succula. Haec etiam Perizonium, et Praecinctorium appellatur.

Causia, seu Casea, tegmen est capitis ad calores. Valerius Maximus: Quemadmodum Antigonus caput Pyrrhi texit Causia, qua velatum caput caput more Macedonum habebat.

Chalasis tunica erat laxa et muliebris, vel (ut alii malunt) nodus tunicae muliebris, quo connexa circa ceruicem tunica sumitur.

Campestre dicitur lumbare, seu subligar, quo integuntur lumbi. Horatius lib. 1. Epist. Penula solstitio, campestre nivalibus auris.

Chirodita vocatur tunica prolixa, ultra brachia manus operiens. Peculiaris est Dalmatarum genti. Eius pannum Galli Dalmascum vocant.

Chlamys, dicitur vestis militaris pallio strictior, et brevior. Val.Flac. lib.6. Non auro depicta chlamys, non flava galeri Caesaries. Plautus ad ornatum militis ait opus esse chlamyde, machaera et petaso. Tranquillus in Tiberio accipit pro veste puerili: Munera, inquit, quibus a Pompeia, Pompeii sorore, in Sicilia donatus est, chlamys, et fibula. In Caligula vero posuit pro veste militari, dicens: Ut saepe chlamyde, peltaque, et glaea armatam, et iuxta adequitantem militibus ostenderit. Chlamydati dicuntur induti chlamyde. Plautus in Pseudolo: Quis hic homo chlamydatus est, aut unde est?

Chlaena vestimentum erat, quod aliis omnibus superponebatur. Nos Laenam dicimus.

Colobium, tunica erat sine manicis, qua utebantur quondam Romani.

Crocotula vestis crocci coloris. Plautus: Patagiatam, Caltulam: aut Crocotulam.

Crocoton, genus est vestis rotundae, ac fimbriatae, qua utebantur divites matronae. Numeratur a Festo inter delicatas vestes. Hinc adagium natum, Feli Crocoton dare, quum indignis honor exhibetur.

Candys, indumentum erat Persicum, et regis quidem Haliporphyros. Plutarchus in Alexandro Magno: Nunquam tamen


page 31, image: s031

ut Moedorum amictum barbarum nimis et ab se alienum assumeret, induci potuit, semper anaxyridas, candyn, tyaramque repudians.

Cucullus, vestis erat quae implicabatur collo. Nostri monachorum gestamen vocant, quod relinquere plane sit nefas. Cucullam tamen dicere malunt fratres heremitani. De Cucullo Martialis lib.10. Puilo Mevius alget in cucullo. Iuve.Saty.6. Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos. Geor.Valla ait breve essetegmen, et vile, quo caput humerique ad arcendam pluviam conteguntur.

Chiton vestis eratpraetenuis, et simplex, quae fiebat lino. Capitur etiam pro thorace: unde et Homerus Calcochitonas Achaeos vocavit, tanquam aeneis praemunitos tunicis.

Conopeum, genus erat tentorii ad culices prohibendos, quo maxime utebantur Alexandrini, qui Conopeis lectos operiebant, ne a culicibus infestarentur. Propert.lib.3. Foedaque Tarpeio Conopea tendere saxo. Horat.in Epo.Interque signa turpe militaria Sol aspicit Conopeum.

Cinctus Gabinus toga erat sic in tergum reiecta, ut lacinia eius revocata hominem cingeret. Ea utebantur Romani consules bellum indicturi. Verg.lib.7.Aen. Ipse quirinali trabea cinctuque Gabino Insignis reserat stridentia limina consul. Porro Cinctus virorum erat, Cingulum mulierum.

Caesitium lintheolum erat purum, et candidum, sic dictum, quod oras haberet circuncisas, autore Nonio.

Carbasus (inquit idem) pallium est quo flumina amiciuntur, aut opulentiae: Sericeum erat, aut lino tenui. Verg.lib:8.Aen. Eum tenuis glauco velabat amiectu Carbasus.

Culcitram Nonius ponit intergenera vestimenterum. Est autem tela illa, seu lintheum, quod dormientibus nobis ad quietem supponimus, cuique plumam inculcamus. Mart.Fraudata tumeat facilis tibi culcitra pluma.

Casiaca nomen est vestis, qua utebantur Graeci milites. Casianam vocavit Eustatius, a nomine Casii montis.

Capyris tunica erat Persarum manicata.

Calasiris fuit itidem Persarum vestis omnium pulcherrima. Herodotus in Euterpe: Vestibus amiciuntur lineis circa crura fimbriatis, quas Calasires appellant, super quas candida ferunt amicula tanquam superiecta.

Massiliensium erat Corthaeus, Babyloniorum Caunaces.


page 32, image: s032

Diphthera, pastoritium erat indumentum ex pellibus. Herodotus scribit Ionas Biblos dicere Diphtheras, quod aliquando Biblorum, seu papyri penuria, pellibus uterentur tum caprinis, tum ovillis.Alio nomine vocatur Beta.

Diplois, dicitur duplex pallium, ut dictio monstrat. Diploidion Caelius numerat inter vestes mulierum proprias.

Dalmatica genus est vestis, quae a Dalmatis populis (apud quos frequens fuit eius usus) nomen sumpsit. Hac dictione usus est Lampridius: Dalmaticas, inquit, post coenam ambulabat.

Dextrocheria, dicuntur dextrarum manuum ornamenta. Alio nomine vocantut Dextrariola. Iulius Capitolinus scribit, Maximinum Imperatorem pollice fuisse ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro annulo.

Dorsualia, dicuntur tegmenta, quibus integuntur equi. Iul. Capitol. Processerunt etc.

Endromis vestis erat hirsuta et longiore villo, quibus utebantur in gymnasio et theatro ad munera arenae exercenda. Mittebatur autem ex Gallia ob peritiam textorum, qui illic habebantur praestantissimi. Martialis lib. 4. Dona peregrinam mittimus Endromidem. Haec vestis exigui erat pretii, licet a divitibus tantum usurparetur: Nam soli divites in gymnasiis solebant exerceri. Idem Martia. Pauperis est munus, sed non est pauperis usus, Hanc tibi pro togula mittimus Endromidem.

Encimibomata, vestes erant quaedam puellares. Cato de liberis educandis apud Nonium: Ut puellae habeant potius in nestiru chlamydes, Encimibomata et Parnacidas, quam togas.

Ephestris à Graecis dicitur, quam milites armis superponunt.

Epitogium dicitur pallium, quod superponitur togae. Verbum est bigenum, ex Graeco et Romano compositum.

Exomdies erant vestimenta quaedam, quae aliis tunicis superponebantur. Sunt qui Comicorum fuisse putent.

Flammea, erant indumenta capitis, quibus matronae et nubentes utebantur ad velandum pudorem in nuptiis. De his videtur intellexisse Seneca: Cui coniugio corpora velas capitue pudor. Luca.lib.2. Luthea demissos velarunt flammea vultus.

Forensia vestimenta erant, qurbus Romani utebantur in foro. Aliter vocantur togae forenses. Suetonius in Augusto: Forensia autem, et calceos nunquam non intra cubiculum habuit.

Feminalia, seu Femoralia dicuntur feminum seu femorum tegumenta. Femina enim pro semoribus capiuntur. Plinius: Prioribus


page 33, image: s033

pedibus femina onerant, propter id natura scabra. De feminalibus Sueto. in Augusto: Hyeme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula, et thorace lanco, et feminalibus et tibialibus muniebatur.

Gausapina vestis erat villosa, non tamen onerosa. Martialis: Et dolet, et queritur, sibi non contingere frigus, Propter sexcentas Baccara gausapinas.

Galericulum, capitis indumentum, quo crines operiebantur. In usu erat palaestritis, ne capilli eorum caeromate contaminarentur. Suetonius scribit, Othonem Galericulum capiti propter raritatem capillorum adoptasse: ubi Galericulum accipit pro adulterina coma, quae ex alienis capillis instar galeri compingitur, et ita graphice capiti annectitur, ut a vera coma internosci nequeat. De hoc Martia. Ne lutet immundum nitidos caeroma capillos Hac poteris madidas condere pelle comas.

Galerus, dicitur capitis tegumentum factum instar galeae. Poetae fingunt Mercurium in ferendis Deum mandatis uti galero. Claudianus libro 1. de Raptu. - Cyllenius astitit ales Somniferam quatiens virgam, tectusque galero.

Gabanium, habitus est Graecanicus oblongis manicis, quo nunc utuntur plerique Itali.

Hemitogium dicitur media pars togae. Ratio dictionis nota.

Hypotichos dicitur subucula, estque pontificum. Autore Hieronymo.

Hemidiploidion numeraturinter muliebres vestes.

Ianthina dicitur vestis violacea. Martial. Coccinas formosaedonas et Ianthina moechae.

Impluvia, vestis erat, qua sacerdotes per imbrem utebantur. Varro: Salium quoque sereno tempore Impluvia amictum fuisse criminabantur.

Indusium vestis erat, quae super subuculam induebatur. Indusiatus, id est, indusio vestitus.

Infulae, dicebantur fasciae factae instar diadematum, a quibus utrinque dependebant vittae. Vergil.-Nec te tua plurima Panthu Labentem pietas, nec Apollinis infula texit. Infulati dicuntur infula operti.

Ias, nomen est vestis apud Herodotum, scribentem: In quas quum alia ratione animaduertere non possent, vestem illarum in Iadem mutaverunt.


page 34, image: s034

Lacerna vestis erat militaris, et coccinea. Erant et Lacernae albae apud veteres, quibus utebantur in spectaculis, et ad usus theatrales. His alb entes togas (ut indicat Epigrammaticus) contegebant. De his intellexit Suetonius in Augusto, dicens: Ne quem posthac de cetero paterentur, in foro circove, nisi positis lacernis togatum consistere. Plinius libro 16.Statimque augent lacernarum pretia. Propertius lib. 3. Tu tamen iniecta tectus vesane Lacerna. ubi de militari intelligit.

Laena vestimentum erat, quod superponebatur tunicis omnibus. Vergil. Tyrioque ardebat murice laena Demissa ex humeris. Graeci Epigraphon dixere. Ab huius vestis usu nomen traxerunt Laenatues Romani.

Lanetum, genus erat vestimenti confectum ex lana succida.

Latusclavus, vestis erat senatorii ordinis insigne, ut et Calceus lunatus. tunicae purpuram Plinius Latum clavum appellat. Suetonius in Augusto: Sumenti virilem togam tunica laticlavi resuta ex utraque parte ad pedes decidit. Clavus etiam et Latusclavus (quod etiam Laticlavium dicitur) capitur pro senatoria dignitate: ut Ius annulorum aureorum, pro equestri ordine. Ouidius: Curia restabat, clavi mensura coacta est. Tunica laticlavi texi coepit Plinii temporibus, qui latiore clavo Tullum Hostilium e regibus primum usum prodidit. Dictus est autem a textura, qua in mappis usos fuisse docet Martia. Et lato variata mappa clavo. Ab hoc vestimento Laticlavii dicuntur senatores, et senatorum filii. Suetonius in Augusto: Binos plerunque laticlavios praeposuit singulis alis.

Limbus erat vestimentum muliebre, purpuram in imo consutam habens. Vergil.libro 4.Aeneid.Sidonia picto chlamydem circundata limbo.

Lumbare, quo integuntur lumbi.Hieronymus:Sicut tu posuisti lumbare istud ad lumbos tuos.

Levidensa genus est vestis vile, raro tenuique textu. Hinc Munus levidensae, proverbiali figura dicitur munus minimi pretii. Cicero ad Dolab. lib.9.Epist. Sed ego hospiti veteri et amico inunufeulum mittere volui Levidensae, crasso filo, cuiusmodi ipsius solent esse munera.

Mastrugae, seu Mastrucae vestes erant Sardis peculiares, Plautus: Maitrugatus et plenus puluere.

Mollicina vestis a mollitie nomen sumpsit.

Multitia, vestes erant tenues et lucidae et delicatis aptissimae:


page 35, image: s035

Fiebant serico. Dicebantur autem Multitia, quod suavitate sua mulcerent. Iuven. Saty. 2. Non facient alii, quum tu multitia sumas.

Mantile dicitur linteum, quo terguntur manus. Verg. Tonsisque ferunt mantilia villis. Dicmus et Mantelum. Plautus: Nec his sycophantiis, nec fucis ullum mantelum obuiam est.

Manicae, dicuntur manuum tegumenta. Hinc Manicatae vestes, quae olim probro datae sunt, et mollitiei. Vegil. Et tunicae manicas, et habent redimicula mytrae.

Mamillare, indumentum erat ad compescendas papillas mulierum mammosarum. Martialis: Taurino poteras pectus constringere tergo, Nam pellis mammas non capit ista tuas.

Myoton Armeniorum fuisse vestimentum dicunt, muris figura varie ornatum.

Erat et Mandya vestimenti genus, quo se ut lorica muniebant, Latini Mantellum dicunt.

Nebrides, vestes erant villosae factae pellibus ceruorum, quibus in sacrisiciis Bacchi utebantur. Sidonius: Rotat Enthea thyrsum Bassaris, et maculis Erithreae Nebridos horrens.

Otho, apud Homerum nomen est candidi amiculi ex lana non ex lino, inquit Caelius.

Paludamenta, ornamenta erant, et insignia militaria. Ideo quum ad bellum exiit Imperator, Paludatus dicitur proficisci. Cicero in Pisonem et Gabinium: Exierunt duo paludati vulturi. Paludamenta dicuntur a palam, quod his induti palam conspicerentur. Plinius scribit, Coccum fuisse dicatum paludamentis Imperatoriis. Licet autem bellicum et castrense Imperatoris esset indumentum, paludati tamen erant lictores.Livius:Cum paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundusium venit. Paludati (ut iam exemplis docuimus) dicuntur paludamentis ornati. Iuvenalis Satyra 6.Cumque paludatis ducibus praesente marito, Ipsa loqui recta facie, strictisque mamillis. Paludamentum hodie Cottam armorum vocamus, inquit Budaeus.

Penulae, vestes erant seruorum, et pauperiorum. Optimae texebantur exlana Appula. Ea utebantur ad arcendam pluviam, sed nunquam Imperatores. Galba amico roganti Penulam, non pluit, inquit, non opus est tibi: Si pluet, ipse utar.De Penulis Lampridius in Alexandro Severo:Penulis intra urbem frigoris causa, ut senes uterentur, permisit, quum id vestimenti genus semper itinerarium, aut pluviae fuisset. Matronas tamen intra urbem penulis uti vetuit, in itinere permisit. Horat. lib. 1. Epist. Incolumi Rhodos et


page 36, image: s036

Mitylene pulchra facit quod Penula solstitio, brumale nivalibus auris. Notatus est Caligula, quod penulis uteretur, quae Imperatorem minime decebant. Sueto. Saepe depictas, gemmatasque indutus penulas, manuleatus, et armillatus in publicum processit. Augustinus Penulam accepit pro grammaticorum indumento lib.1. Confes.ubi ait: Quis penulatorum magistrorum, inquit, audit aure sobria, ex eodem puluere hominem clamantem et dicentem, fingebat hec Homerus. Ulpianus Iuriscons.inter communia vestimenta (quibus vir et mulier promiscue utuntur) penulas numerat.Penularium dicitur penulae repositorium, et Penulati penulis vestiti. Mart.lib.2.Non ipse Codrus alpha penulatorum.

Puluinar, Puluinus, et Puluillus dicitur, quod dormientium capitibus suppoonitur, a plumis pullorum, quibus fit. Catullus posuit pro plumeo lecto, et geniali thalmo, in quo nova nupta quiescit cum sponso, ubi ait: Puluinar vero divae geniale locatur. Idem: Puluinar complexa suo velabat amictu.

Palla dicitur honestae mulieris vestimentum. Statius libro 7. Theba. Et fibula rasilis avor Taenariam fulua mordebat Iaspide pallam. In Gallia viri etiam utebantur palla. Martial. Dimidiasque nates Gallica palla tegit.

Parnacides, vestes erant puellares. Varro apud Nonium.

Patagium erat chlamys aurea, quae pretiosis tunicis superindui solebat. Patagiarii dicuntur vestimenti huius textores, Patagiati, eo induti.

Peplum, seu Peplus, vestis erat solennis, quae viro vel feminae iniciebatur. Plautus: Nunquam ad civitatem veni, nisi quum infertur peplum hodie. Virgil. Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant. Lactantius grammaticus ait, peplum dici vestem candore eximio, aureis distinctam clavis, sine manicis, quam vestitores deorum simulacris iniiciebant. Peplum primo instituerunt Athenienses. Texebatur matronarum manibus, intraque triennium numini offerebatur, sed Mineruae in primis. Seruius ait Peplum pallam esse femineam Mineruae consecratam. Xenophon scripsit Peplum etiam convenisse viris. Lactantius Peplos dixit in masculino genere. His Peplos (inquit) et indumenta pretiosa, quibus usus velaminis nullus est, his aurum et argentum consecrant.

Periscelis, dicitur pectoralis mulierum fascia, seu simile aliquod indumentum puellare, aut (ut alii malunt) brachiorum est ornamentum, quod aliter Dextrocherium vocatur. Horat. lib.1. Epist. Nota refert meretricis acumina, saepe catellam, Saepe Periscelidem


page 37, image: s037

raptam sibi flentis. Maenander scripsit puellas gestare periscelidas. Gremialia vocat Caelius.

Perizonium pallium est praecinctum, quo nudae virgines infra papillas praecinguntur. Aliter Praecinctorium vocatur.

Pileus, seu Pileum, dicitur virile tegumentum.Persius: Hanc nobis Pilea donant. Caelius Sabinus iurisperitus testis est apud Gellium, pileatos seruos venum solitos ire: quo indicabant veteres, venundandi legem non esse operiendam. Corona signum erat capituorum venalium: Pileus vero impositus demonstrabat eiusmodi seruos venumdari. Hinc pileus interim pro libertate capitur, cuius insigne est. Livius: Postero die serui ad pileum vocati, et carcere vincti, emissi. Suetonius in Nerone: Tantumque gaudium publlice praebuit, ut plebs pileata tota urbe discurreret. Idem in Tiberio: Seruis ad pileum frustra vocatis in Siciliam profugit. Serui enim (qui manumittebantur) accipiebant pileum capite raso. Sex.Aurelius: Omnis (inquit) Roma adco interitu Neronis exultavit, ut plebs induta pileis manumisionum, tanquam saevo exempta domino triumpharet. Mart. lib. 1. Permittis puto pileata Roma. In Saturnalibus ad exprimendam libertatem pileata erat Roma: unde idem Mart.Dumque decent nostrum pilea sumpta Iovem.

Petasus, dici potest capitis tegmen; seu umbraculum ad instar pilei formatum.Suetonius in Augusto: Domi quoque non nisi petasatus sub dio spattabatur. Cicero ad Cassium: Sed tabellarii petasati veniunt, comites ad portas expectare dicuntur. Plinius lib. 36. scribit in summo labyrinthi Italici Petasum unum omnibus pyramidibus impositum fuisse.

Poderis, dicitur talaris tunica duplici syndone. Iosephus Byssinam vocat. Haec adeo arcta est, et strictis adeo manicis, ut nulla sit in veste ruga. Tales interdum habent milites, ut onere expediti aptiores sint torquendis hastis, aut vibrandis sagittis.

Polymitus nomen sumpsit a multiplici liciorum varietate: nam mitos Graece, filum dicitur Latine. Hinc Polymita vestis dicitur multis liciis contexta Plinius. Plutrimis vero licus rexere, quae Polymita appellant, Alexandria instituit. Polymitarii dicuntur, qui huiusmodi vestimenta conficiunt.

Praetexta, vestis erat patriciorum, ab eo dicta, quod purpura praetexebatur. Hinc praetextatus Papyrius est, ob loquendi, tacendique prudentiam in aetate praetexta. Et Praetextatus sermo, dictus ab antiquis, qui nihil haberet obscoenitatis. Pompeius Sextus lib.16.de verbis priscis: Nefas, inquit, qpud veteres


page 38, image: s038

habitum est, uti praetextati pueri verbis obscoenis uterentur, ideoque praetextatum sermonem appellarunt, qui nihi obscoenitatis referret. Quam sententiam apud Macrobium videtur probare Vectius praetextatus. Nam toga, inquit, praetexta ca ratione pueris additur, ut ex colore purpurae ingenuitatis pudor regeretur. Diuque negatum libertinis fuit, uti praetexta. Unde etiam Praetextatae fabulae apud antiquos dictae sunt, quibus praecepta et monitiones ad optimos mores pueris tradebantur. Hora.in Arte: Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas. Contra tamen Suetonius in Tito Vespasiano, verba praetexta, vocat impudica, qualibus solcent uti lascivientes pueri: Erat, inquit, dicacitatis plurimae, et sic scurrilis ac sordidae, ut ne praetextatis quidem verbis abstineret. M. Tullius in oratione pro Murena scribit, filios ttiumphantium maxime praetextatos sedere consuesse in equis triumphatoris.

Pallium, vestimentum erat Graecis peculiare. Hinc Palliatae comoediae, quae sunt secundum ritus et habitus Graecorum palliatorum. Palliati, et Palliolati dicuntur in duti pallio.Sueto. in Caes. Dictatore: Uno quo sagati palliati ve, altero quo togati cum illustrioribus provinciarum discumberent. Martialis: Hanc volo quae facilis, quae palliolata vagatur. De pallio Sueton. in Augo. Togas insuper ac pallia distribuit. Idem in Caesare Tiberio: Redegitque se deposito patrio habitu ad pallium et crepidas.

Pallium quoque vestimentum erat philosophicum. Herodes (ut est apud Gellium) quendam barbatum, palliatqumque (qui er eo habitu philosophus videri volebat) ita taxavit: Video barbam et pallium, philosophum nondum video. Diminutivum est Palliolum. Iuvenalis Saty.3. Uxorem comoedus agit, vel Dorida nullo Cultam palliolo.A Palliolo fit aduerbium Palliolatim. Plautus: Palliolatim amictus sic incessi ludibundus.

Phelonem pro quodam tuniculae genere accipit Cael.

Perinesa antiqui vocabant indumenta, in quorum extremitatibus assuta esset purpura, quadam insulae imagine.

Rhenones 'vestes erant pellicae, quibus, Autore Caesare, Germani utebantur: Sidonius: Viridantia saga limbis marginata puniceis, penduli ex humeris baltei vel gladii balteis supercurrentibus struxeat clausa bullatis latera Rhenonibus.

Ralla vectis dicta est a raritate filorum. Plautus apud Nonium: Tunica ralla, toga spissa.

Rechidimna, seu Recidipna, vestes erant peregrinae, quibus utebantur in Gymnasiis. Iuvenalis Saty.2.Rusticus ille tuus


page 39, image: s039

sumit recidipna Quirime.

Recinium vestis fuit antiquissima quadrata, cuius mediam partem iaciebant post humeros. Eadem Ricinus, et Ricinium dicitur a Reiiciendo. Festus. Ricinium est omne vestimentum quadratum.

Regilla vestis erat regia, unde etiam tractum nomen. Ea erat auro, et purpura intexta, et regibus peculiaris. Plautus: Basilicam an Regillam induam tunicam.

Richa vestimentum erat, quod nos sudarium dicimus. Serenus. Aut Zonulam, aut avem, aut richam.

Reticulum capitis tegmen muliebre. Varro: Suisque suspendit laribus marinas molles plias, reticula et strophia. Capitur etiam pro quodam instrumento, quo antiquitus panes ferebantur. Iuven. Sat.12. Mox cum reticulis, et pane, et ventre lagenae.

Rhiza vestimentum fuit Thracium.

Strophium dicitur fascia pectoralis ad devinciendas puellarum mammas. Nonius ait, Strophium brevem esse fasciam, quae virginearum papillarum coercet errorem. Martialis Fasciam vocat pectoralem, ubi ait: Fascia crescentes dominae compesce papillas, Ut sit quod capiat nostra tegatque manus. De Strophio Catullus: Non tereti strophio lactantes vincta papillas. Capitur etiam Strophium pro religiosa quadam corona, qua utebantur antiqui sacerdotes. Plinius: Tenuioriubs coronis utebantur antiqui, strophia appellantes. Diminutivum est Strophiolum. Autor hymni (qui in honorem divi Ioannis Baptistae canitur) posuit strophium pro villoso corporis tegumento, ubi ait: Praebuit hirtum tegimen Camelus Artubus sacris, Strophium bidentes.

Sagum erat militare vestimentum, quod, teste Cicerone, sumi solebat in bello. Et quando in sagis tota civitas erat, consulares viri solebant esse togati. Martial.lib.1. Ibis ab excusso missus in astra sago. Plin. lib.27. Sacerdos candida veste cultus arborem scandit, Falce aurea demetit: Candido id excipitur Sago. Iuven. Sat.6. An saga vendenti nuba caupone relicto. Sagati dicuntur sago induti. Sagarii dicuntur venditores sagorum.

Sagulum diminutivum est a sago. Virg.lib.8.Aen. Virgatis lucent sagulis, tum lactea colla Auro innectuntur. Hinc etiam Sagulati sagulo induti. Suet. in Vitellio: Urbem quoque ad classicum introiit paludatus, ferroque succinctus inter signa atque vexilla sagulatis militibus.

Semitogium vocatur brevis et dimidia toga. Unde Semitogati


page 40, image: s040

dicuntur.

Stragulum vestis est, qua lecti sternuntur, colorum et figurarum multitudine variegata. Tibullus libro 1. Nam neque tunc pluviae, nec stragula picta soporem, Necsonitus placidae ducere posset aquae. Martialis: Stragula purpureis lucent villosa tapetis. Idem tamen accepit Stragulum pro Ephippio, ubi ait. Stragula succincti venator sume veredi. Varro.Quicquid insternebant, a sternendo stragulum appellabant. Hier.posuit pro veste muliebri: Stragulatam (inquit) vestem fecit, Byssus et purpura indumentum eius.

Strigium, vestis erat Hispanica. Plautus: Nudus est, Iurat se strigium oppignerasse.

Subucula vestis erat interior, quae sub alia induebatur. Varro: Postquam binas tunicas habere coeperunt, instituerunt vocare subuculam. Horatius lib.1. Epist. Rides, si forte subucula pexae Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar.

Sudarium dicitur linteum ad detergendum corporis sudorem, et purgandas nares. Suetonius in Nerone: Neque quicquam serio ioco uc egerit, nisi astante Phonasco, qui moneret, parceretque arteriis, ac sudarium ad os applicaret. Ex Setabi Hispamae urbe mittebantur optima lintea, quae Sudaria dicebantur. Catullus: Nam sudaria Setaba ex Iberis Miserunt mihi muneri Fabullus et Verannius. Diminutivum est Sudariolum, Apuleius: Quanti sudores innocentibus hoc uno sudariolo afferantur, possum equidem pluribus disputare.

Syrma, vestis erat, quae in recitandis gravioribus poematis trahebatur ab histrionibus. Mart.lib.4.Musa nec insano Syrmate nostra tumet. Ea veste maxime utebantur Tragoedi, quod etiam innuit illud distichon Mart.Lib.12. Transtulit ad tragicos se nostra Thalia cothurnos, Aptasti tragicum tu quoque Syrma tibi.

Supparus, seu Supparum dicitur levis et angusta toga. Festus ait vestimentum essepuellare ex lino.Nos Subuculam et Camisiam dicimus. Nonius ait, Supparum esse lincheum femorale usque ad talos pendens, quo d subtus appareat. De supparo Afranius: Puella non sum, supparos si induta sum.Luca lib.3.-Humerisque haerentia primis Suppara.Seneca pro velis accepit in Meaea: Et alto rubicunda tremunt suppara velo.

Subligaria vestes erant, quae coxas usque ad umbilicum a genibus contegebant.His utebantur Mimi in theatro. Mart.li.3. Iuven.Sat.6.Aliter vocatur Subligaculum. Cicero in offic. Scenicorum quidem mos tantam habet vetere disciplina verecundiam


page 41, image: s041

ut in scena sine subligaculo prodeat nemo. Imperitus subligaculum indutus omnibus id ostentat.Adagium est in eos, qui propter insolentiam etiam ineptissimis rebus efferuntur.

Syndones, vestes erant candidae exlino, quibus magi utebantur. Erant autem subtilissimae, et tenuissimis filis intextae. Mart.lib.4.Nec sic in Tyria syndone tutus eris. Syndones vero populi sunt in Maeotidis confinio, teste PomPonio Mela.

Subarmalia, saga erant et chlamydes, quibus arma superinduebant. Singuliones, genus erat vestis barbarae, inquit Baptista Egnatius.

Stola, erat talaris tunica, qua matronae urebantur. Tibull.li.1. -Quamuis nec vitta ligatos Impediat crines, nec stola longa pedes. A sola, pudor dicitur Stolatus, id est, matronae conveniens. Mart.lib.1.Et stolatum permittit meretricibus pudorem.

Instita, erat fasciola, quae partem unam stolae ambiebat.Hor. -Sunt qui nolunt tetigisse nissi illas, Quarum subsuta talos tegit instita veste.

Synthesis, genus est vestis brevis et negotiis aptae, qua Romani omnes toga deposita in Saturnalibus utebantur. Consuta erat et composita quadam compositione versicolori, unde inditum nomen.Mart. De nostra prasina synthesis empta toga. Synthesiatus hac dicitur indutus veste.

Toga, communis erat Rom.vestis, qua utriusque sexus homines utebantur. Accipitur interdum pro peculiari habitu clientum, et salutatorum, qui togati salutatum ibant, ut sportulam consequerentur. Mart. Mane vel a media nocte togatus ero. Toga praetexta vestis erat magistratuum: Togatae fabulae, quae scriptae sunt secundum ritus et habitus Romanorum. Earum scenici actores vocantur Togatarii. Toga pura et virilis dicebatur, quam adolescentes tyrocinii die, posita praetexta puerili, sumebant in Capitolio. De Toga Martial.lib.3.Gallia Romanae nomine dicta togae.

AToga Romani dicuntur Togati. Vergil. Romanos rerum dominos, gentemque togatam.

Tyara, tegumentum erat capitis, Persarum genti peculiare, quo reges et sacerdotes utebantur. Simile prope erat mytrae aut galero. Iuve.Sat.6. Et Phrygia vestitur bucca tyara. Hier.ad Fabiolam: Quartum genus est vestimenti rotundum pileolum, quale pictum in Ulyssaeo conspicimus, quasi sphaera sit divisa, et pars una ponatur in capite: hoc Graeci et nostri Tyaram, nonnulli Galerum vocant. Non habet acumen in summo, nec totum usque ad


page 42, image: s042

comas caput tegit, sed tertiam partem a fronte inopertam relinquit. Atque ita in occipitio vitta constrictus est, ut non facile labatur ex capite. Est autem Byssinum et sic fabre operatum linteolo, ut nulla acus vestigia forinsecus pateant. Quid. lib. 11. Tempora purpureis tentat velare Tyaris. Reperitur etiam in masculino genere, et frequentissime. Verg. Sceptrumque, sacerque Tyaras.

Tibialia, dicuntur Tibiarum indumenta, atque etiam arma, quibus crura muniuntur. Suet. in Augusto: Subucula et thorace laneo, et feminalibus, et tibialibus muniebatur. Paulus Iurisc. Si tibiale, vel humerale miles alienavit, castigari verbetibus debet.

Tunica, vestis erat brevior, et sine manicis, qua utebantur viri. Manicata decebat feminas, ut arguit illue Verg. Et tunicae manicas, et habent redimicula Mytrae. Plautus Manuleatam tunicam habere hominem decet. Gellius lib. 7. Tunicis (inquit) uti virum prolixis ultra brachia, et usque in primores manus, ac prope in digitos Romae, atque omni in Latio in decorum fuit: Propterea Pub. Afric. Pauli filius, P. Gallo, homini delicato probro dcdit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus. Diminutivum est Tunicula. Gell. lib. 1. Elegans illa vestis et molles tuniculae ab aemulis aduersarrisque probro datum. Tunicati dicuntur tunica induti. Horat. lib. 1. Eipstol. Vilia vendentem tunicato scruta popello. Tranquillus in Augusto: Ut stare interdum per totum diem iuberet ante praetorium tunicatos.

Tunica talaris est, quam Graeci vocant Poderim. Idem Suet. Cum palla, tunicaque talari prosiluit.

Tyrianthinae, vestes erant purpureae, sumpto nomine a Tyriis, qui usu purpurae claruerunt. Mart. Urbica Lingonicus, Tyrianthina bardocucullus.

Tapetum, seu Tapes, vocatur tegmen diversis coloribus et figuris variegatum, quo praecipue aulae et cubicula divitum ornari solent. Aliter vocatur Aulaeum, peristroma, peripetasma. Verg. 7. Instratos ostro alipedes, pictisque tapetis.

Trabea, vestis erat togata purpura circunducta sub tegine punciceo, quam aureae fibulae annectebant. Verg. Ipse quirinali lituo, paruaque sedebat Succinctus trabea. Quid. 1. Fast. Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini. Trabeatus dicitur trabea indutus.

Ventrale, ventris tegumentum, ut femorale femoris, brachiale brachii, humerale humerorum, tibiale tibiarum. Plinius: Patris mei memoria coepere Amphimala nostra, sicut villosa, etiam ventralia.


page 43, image: s043

Vensica, tegumentum erat et mitella capitis subtilissima; qua Germanorum crines contegebantur. Mart. lib. 8. Fortior intortos seruas vensica capillos.

Umbella, itidem erat indumentum capitis, quo radii Solis arcebantur. Mart. lib. 11. Umbellam luscae Lygde feras dominae.

Xerapellinae, vestes erant matronales, dictae ab Ampellino colore, qui medius est inter coccum et muricem. Merula ait Atrabicas fuisse appellatas. Iu. Sa. 6. Et Xerapellinas vestes donaverit ip si.

Xystis, autore Caelio, dicitur talaris tunica et muliebris. Alii Tragicum putant indumentum. Xystus vero appellatur lata porticus, in qua athletae hyberno tempore exercebantur. Unde et Xystici athletae dicti sunt. Sueto. in August. Nec tamen eo minus aut Xysticorum certationes, aut gladiatorum pugnas severissime semper exegit.

Porro acu vestes facere Phryges invenerunt, ideoque Prygiones appellati. Aurum intexere in Asia invenit Attalus rex Pergami: unde nomen Attalicis. Colores diversos picturae in exere Babylon celebravit, et nomen imposuit. Martial. Non ego praetulerim Babylonica picta superbae Texta, Semiramia quae vatiantur acu. Plurimis liciis texere, quae Polymita appellant, Alexandria instituit. Scutulis dividere, Gallia. Autor Plin. lib. 8. cap. 48. Vestimentorum sunt omnia aut lanca, vel linea, vel serica, vel bombicina. Omnia item aut virilia, aut puerilia, aut muliebria, aut communia, aut familiaria. Afri, Mauri, Saraceni, Scythae, gaudent colorum varietate, Graeci crepidaci in cedebant. Fuerunt et privatae quorundam vestes. Adam et Eua prinsquam peccassent, degebant nudi: post peccatum texere foliis verenda, crudis pellibus humeros amicti. Ioannes Zachariae filius in eremo utebatur veste camelorum setis contexta, scorteaque cingebatur zona. Unica fuit Christo vestis inconsutilis, quae nullo usu detrita est. Pallium Bartholomaei per annos XX. neque sordes ullas, neque vetustatem sensit. Lacobus apostolus, qui a corporis similitudine frater Christi dictus est, lineo utebatur amiculo. Idem intonsus vixit, nunquam cinctus, nunquam balneo usus. Paulus primus eremita vestem habuit palmaceis contextam foliis. Mortui exuvias induit Antonius abbas diebus solum festis. Capilli texerunt Timotheum Anachoretam, et adeo deformarunt, ut a Panutio in solitudine repertus, fera primo aspectu sit creditus, non homo. Onophrius eremita consumpta veste nudus egit, foliis verenda tegentibus. Franciscus Asisias crassi panni tunicam induit, quam funiculo


page 44, image: s044

compressit: nudis pedibus ligneos subiecit socculos. Maria Aegyptia consumptis vestibus, nuda egit in heremo. Herculem Nemaei leonis exuvio indutum Graecia fabulata est. Diogenes unico pallio vixit contentus. Portius Cato nunquam toga usus est, pluris quam centum drachmis empta. Pythagoras alba utebatur veste, et coronam gestabat auream. Empedocles Agrigentinus utebatur veste purpurea, aereisque calceamentis. Hippias et Gorgias purpureis. Porphyrius a purpura nomen sumpsit, quum Maichus diceretur. Fuit Aristoteles victu vestituque deliciosus, et ob id Platoni aliquantulum infensus. Cethegi exerto nudoque erant brachio. Caesar laxiore tunica. Augustus hyberno tempore thorace laneo, tibialibus et quaternis tunicis. Mecoenas mollioribus vestibus: unde et Malacinus ab Augusto cognominatus est. Demosthenem Gellius scribit fuisse cultu corporis nitido, et nimis accurato. Hortensium quoque multa cum munditia et circunspecte fuisse indutum.

De coloribus vestimentorum nunc aliquid adiiciamus. Cymatilem colorem dixerunt marinum, et caeruleum. Glaucus pro viridi ponitur, habetque virori commixtum alborem. Hinc glauci oculi, glaucae salices et olivae. Impluviatus color, quasi fumato stillicidio. Crocinus et Croceas a Croco. Hinc croceata vestis. Cerinus a cerae colore. Ferrugineus, a ferro. Ostrinus, subruber. Murex fuit purpureus, Anthracinus niger. Anthrax Graece dictur carbo. Amethysthon ut viola prope purpureum ponit Plinius. Molochinum dixerunt colorem similem maluae, Luteum croceum a luto herba.

VESTES GENTIVM PROPRIAE.

PAllium Gabinium: Casiaca Graecorum: Toga et Praetexta Romanorum: Mastruga Sardorum: Braccae, bardocucullus, Gallorum: Germanorum Rhenones: Aulaea Britannorum: Strigium Hispanorum: Arsineum, Tyara, Candis, Capyris Persarum: Chorteus Massiliensium: Myoton Armeniorum: Dalmatica Dalmatarum: Peplum Troadum: Caunaces Babyloniorum.

VESTES QVAEDAM MEMORABILES.

ANtisthenes Sybarita vestem elaboravit, in qua variae deorum effigies erant depictae. Haec quotannis in Liciniae


page 45, image: s045

Iunonis templo suspendi miraculi causa solebat. Athenienses magno pretio eandem sibi compararunt.

Lollia Paulina tunicam habuit ex margaritis aestimatam quadringentis sestertiis. Plin. c. 35. et 48. lib. 8. et. 9.

Tarquinius Priscus aurea triumphavit tunica, testis Verrius apud Plinium.

Habuit Nero triclinaria Babylonica CCCC. milibus empta.

Syloson, vestem habuit, quam quum Dario Hystaspis filio dono dedisset, totam ab eo et urbem et insulam Samiorum in hostimentum muneris accepit. Autor Valerius Max. de Gratitudine. Saxo Grammaticus scribit Frontoni cuidam vestem fuisse, qua circumamictus nullo telorum acumine laedi poterat.

CALCIAMENTORVM GENERA.

CAlopodium genus est calciamenti lignei, alio nomine dicitur Soccus.

Sandalium genus est calciamenti Hetruscis peculiare, ut docet Iul. Pollux. Legimus in lib. Iudith, quemadmodum illa induit sandalia in pedibus suis, assumpsitque dextrariola et inaures. De Sandalio, Terentius, Comminuam tibi Sandalio caput. Apollo Sandaliarius dictus est, a vico eiusdem nominis, ubi Athenis colebatur. Et Sandaliarii etiam dicuntur calceolarii.

Peronem, Seruius ait esse rusticum calciamentum e crudo coiro. Verg. lib. 7. - Crudus regit altera Pero. Iuve. Sat. 14. Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto Per glaciem perone tegi. Pero natus dicitur perone in dutus.

Socci, dicuntur calceamenta Comoedorum, ut Tragoedorum Cothurni. Actores enim Comoediarum, proscenium intrabant cum soccis, ut hi cothurnis. Hinc soccus plerunque capitur pro versu comico. Hora. in Arte: Hunc socci cepere pedem, grandesque cothurni. Diminutivum est Socculus. Idem Sueto. in Vitellio: Pro maximo munere a Messalina petiit, ut sibi pedes praeberet excalceandos, detractumque socculum dextrum inter togam tunicasque gestavit assidue, nonnunquam osculabundus.

Cothurnus, aptus est utrique pedi, fiebatque in modum crepidarum. Hinc adagium natum: Cothurno versatilior, in homines inconstantes. Congruebat hoc calceamentum viris pariter et mulieribus. Vergil. Purpureoque alte suras vincire cothurno. Quod interim pro tragico versu accipiatur, varia docent exempla.


page 46, image: s046

Statius lib. 5. Syl. Terrifico super intonuere cothurno.

Carpatinae, calceamentum erat rusticum, quod fiebat ex recentibus coriis bubulis: sic appellatum a Caribus, ut scribit Iul. Pollux lib. 9. ad Commodum Caesarem. Aristoteles in 2. de Animalium historia scribit, camelos calceari carpatinis, ne in exercitu longiore fatiscant itinere. Catull. Cullos et crepidas lingere Carpatinas. Sunt qui Crepidas carpatinas dicant esse calciamenta stercorata.

Hopistocrepides, genus est calceamenti feminei.

Hypodesis, teu hypodema, calceum latine significat.

Mullei, primum fuerunt calcei regum Albanorum, purpurei coloris, qui postea patriciorum. Vospicus, Calceos mulleos, et hederaceos, et albos viris omnibus abstulit, mulieribus reliquit.

Sculponeae, calcei sunt ex lana confecti. Plautus: Qui quaeso potius quam Sculponeis, quibus batuatur tibi os. Naevius: Sculponeis batuenda sunt latera. Cato scribit Sculponeas bonas alternis annis dari oportere familiae rusticanae.

Tentipellium, calceamentum est ferratum, quo extenduntur pelles.

Solea, calceamentum est, quo calces plantarum obteguntur ceteris pedum partibus prope nudis, ipsis tamen pedibus coriaceo vinculo superne vinctis. Plautus: Date iam soleas, atque intro me actutum ducite. Fiunt etiam ex ferro, quae pedibus equorum et mulorum subiiciuntur. Solea interdum pro calceo ponitur. Propertius: Prosilit in lata nixa pedem solea. Solcati soleis induti.

Crepida, Graecanicum fuit calceamentum coriaceis superuinctum ligulis. Persius: Non hic qui in crepidis Graiorum ludere gestit. Gellius lib. 13. cap. 20. ait Crepidas et Crepidulas esse, quas Romani soleas vocant. Cicero apud eundem Gallicas nocat, dicens Cum Gallicis et lacerna cucurristi. Eius item sutores Crepidarios dixerunt. Sempronius Asellio lib. 14. rerum gestarum: Crepidarium, inquit, cultellum a crepidario sutore.

Crupezia, autore Caelio, tibicinum sunt calceamenta.

Nymphides, calceamenta sunt muliebria et sponsalia.

Harpsdes calceamenta sunt multiplici sutura: suniles sunt crepidis.

Carpicum, seu Carpisculum, genus est calceamenti, autore Flavio Vopisco, qui ait Aurelianum absentem a senatu vocatum fuisse Carpicum. Hodie quoque Itali Scarpos vulgo crepidas nocant.


page 47, image: s047

Phecasii dicebantur veterum sacerdotum calcei.

Graecanici calcei ex Polluce sunt Basilides, quibus utebantur Athenis. Crepides gestamen militare. Embades sumptuosum calceamentum. Crotopezium ligneum calceamentum, dictum a sonitu. Sunt item Schistae, Singae, Compodes, Asircae, Embacles, utrique sexui communes, Hypocesma virile calceamentum, Prosche ma senile, Peribates ancillarum, Ploearia et Acontia meretricum. Radia varium et circunuolutum erat. Baucides sumptuosorum. Rursus Crocotides, Aphracta, Optiocrepides, Amphisphyra, Acrosphyra, Canobia, Gynepodia, Nyclipedeces, Mesopersicae, Phytracides, Seleucides, Nissides, Ambracides, muliebria fuerunt. Utrique sexui communia, Phares, Ledarium, Chiton, Xystis.

LATRONES, ET SACRILEGI.

PRometheus Deucalionis pater et Iapeti filius post factos homines, auxilio Mineruae ascendit in caelum et ignem ferula de rota Solis surripuit, quem hominibus indicavit. Quapropter irati Dii febres et morbos terris immiserunt. Prometheum autem per Mercurium Caucaso alligaverunt adhibita aquila, quae eius cor exederet. Verg. in Bucc. Caucaseasque refert volucres, surtumque Promethei.

Scyron latro fuit prope Athenas, qui hospites e saxo praecipitabat in mare. Hunc interfecit Theseus et in mare deiecit, ubi eiusdem ossa mutata sut in saxa, quae propterea vocantur Scyronia.

Cacus Vulcani filius, boves et armenta suffurabatur in Auentino monte, quae versis vestigiis cauda trahcbat in suam speluncam, ut furtum non agnosceretur. Hunc Hercules dedit morti. Properit. lib. 4. Sed non infido manserunt hospite Caco Incolumes, furto polluit ille locum, etc.

Auctolius Mercurii et Lychiones filius, evasit clarisimus latro, imitatus patrem.

Procustes, latro fuit insignis in Attica, qui hospites interimebat. Tandem et ipse interfectus ab hercule. Ouidius lib. 7. Vidit et immitem Cephesias ora Procustem.

Scinis, latro fuit in Isthmo Corinthiaco, qui homines arboribus alligatos discerpebat in frusta. Hunc Theseus interemit.

Brennus, dux Senonum, cupiditate praedae inflammatus, Apollinis Delphici templum invasit. Proper lib. 3. Torrida sacrilegum testantur limina Brennum, Dum petit intonsi Pythia regna dei.


page 48, image: s048

Martialis lib. 6. Epigrammatum arguit furti Cilicem quendam his verbis: Fur notae nimium rapacitatis Compilare Cilix volebat hortum.

Autolycus, Mercurii fuit filius, qui proxima Parnaso loca furtis infestavit. Martialis libro 8. Non fuit Autolyci tam piceata manus.

Martialis lib. 12. incessit Hermogenem et Massam fures, hunc nummorum, illum mapparum: ubi ait:

Hermogenes tantus mapparum Pontice fur est.
Quantus nummorum vix puto Massa fuit, etc.

Spartacus fuit latro quispiam, et gladiatorum princeps, qui collecta fugitivorum et perditorum hominum manu, bellum Romanis intulit. Hunc vicit P. Crassus. Lucan. libro 2. Ut simili causa caderes, qua Spartacus hostis.

Tyttigias, latro fuit, et plagiarius in Arcadia, qui res alienas (quas furto abstulerat) vendebat, eoque quaestu dives factus est. Zeno dotus apud Erasmum.

Cercyon Atticam regionem latrociniis infestavit. Ouid. Cercyonis lethum vidit Cerealis Eleusis.

Capiton latro quum aliquandiu latrociniis vacasset, pertaesus vitae illius, transivit ad heremum, ubi annis quinquaginta duravit in quodam antro.

Sisyphus, Aeoli filius, latro fuit in Isthmo, quem Theseus occidit.

Stamatus homo Cretensis, sancti Marci thesaurum Venetiis expilavit. Autor Volaterranus.

David, latro fuit apud Hermopolim, qui cum aliis triginta praedonibus quaestum solo parabat furto. Tandem meliore ductus spiritu, inclusit se monasterio, ubi ad mortem usque sanctissime vixit.

Dismas fuit latro, qui ad Christi dexteram in cruce pependit, et scelerum veniam impertravit.

Tortellius ait Marclylam fuisse latronem in silva Dodonea.

Antiquitus Argivi furacitatis infamia laborarunt: unde adagium, Argivi fures.

Pamphilus veteris Comoediae convitiis notatus est, quod aerarium expilasset.

Poetae faciunt Mercurium furem, atque etiam Deum furum. Lactantius: Fur ac nebulo Mercurius, quid ad famam sui reliquit, nisi nemoriam fraudum suarum. Mantuanus: Thetidosque cubile


page 49, image: s049

Peleus incestat, rector Neptunus aquatum Phorcida, Deucalidem fraudis, furumque magister Mercurius.

Bargulus, nomen est latronis apud Ciceronem libro 2. de Offic. qui propter aequabilem praedae partitionem magnas opes assecutus est.

Fuit et Viriatus Lusitanus latro, cuius ferocitatem Laelius praetor fregit, et comminuit.

Voranus, fuit Q. Luctatii Catuli furacissimus libertus, quem nummularius nummos de mensa subtrahentem, et in calceos infarcientem, deprechendit. Caelius lib. 10. cap. 49.

L. Tubullus, fuit homo admodum flagitiosus, et rapinator egregius, qui quod multis sacrilegiis et peculatibus vitam infamasset, multamque pecuniam malo cepisset dolo, Lucilii satyriis notatus est. Asconius Pedianus ait virum fuisse praetorium aetate patrum Ciceronis, qui propter multa flagitia de exilio accersitus, ne in carcere necaretur, venenum hauserit.

Eurybatus latro fuit astutia singulari, quem deprehensum quum custodes vellent cogere, ut ostenderet quibusnam modis consuesset domos conscendere: ille aptatis spongiis, et stimulis, ferreisque retinaculis irrep sit in parietem, et spectantibus illis, artificiique novitatem mirantibus, prehenso laqueari per tegulas effugit, eoque modo periculum evasit. Hinc Eurybatissare verbum, id est malis moribus uti.

Attabas, et Numenius latrones fuerunt famosisimi, qui sequenti adagio locum fecerunt: Convenerunt Attabas et Numenius. quories improbus aggregatur cum improbo. Autor Diogenianus apud Erasimum.

Ammianus Marcellinus scribit Arsacem Parthorum regem inter adolescentiae rudimenta doctorem fuisse latronum, verum mutato postea in melius proposito, multa gloriose et fortiter egisse, superato etiam Nicanore Seleuco Alexandri successore.

Amasis, Herodoto teste, quum pecunia voluptati non sufficeret, solebat circumeundo furari. Et quum reposceretur ab his, quos expilaverat, eosdem ad oraculum sistebat, a quo tamen saepe convicius est, et frequenter absolutus. Neque tamen deorum templa habuit curae, qui furtis eius pepercerant.

Balista ludimagister quispiam ob infamiam latrociniorum lapidibus coopertus est, in quem Vergil. hoc disticho lusit: Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus, Nocte dieque tuum carpe viator iter.


page 50, image: s050

Barrabam fuisse latronem docent sacrosancta Euangelistaxum verba.

Tetrinius, teste Suetonio, fuit latro, qui quum postularetur, et qui postularent Tetrinios esse ait Caligula Imperator, hoc est ipsos accusatores latrones esse, et tales, qualis dicebatur Tetrinius.

Expilavit Nero provincias, spoliatis etiam in urbe templis, quod triumphis et religioni universus populus Roman. in metusacraverat. Per Asiam et Achaiam, non dona tantum, sed ipsa etiam numinum simulacra quantuliscumque ornata divitiis abripuit. Autor Cor. Tacitus.

Dionysius Siciliae tyrannus fana deorum expilavit, eosdem iocularibus verbis irridens. Nam (ut est apud Valerium) quum fano proserpinae Locris spoliato, secundo vento veheretur, ridens amicis, Videtisne, inquit, quam bona navigatio ab ipsis diis immortalibus, sacrilegis tribuatur? Consule Valerium Maxim. de religione.

C. Verres Siciliam compilavit, sublatis deorum simularcis, ornamentisque fanorum. Eum propterea Cicero comparavit Dionysio. Lactantius lib. 2.

Pyrrhus e thesauro Proserpinae Locrensis pecuniam sustulit. Ulciscente demum numine, saxis illisus in mari naufragium facit. Idem Lactantius cod. lib.

Fuit etiam Harpalus insignis et felix praedo, qui, Autore Tullio lib. 3. de Natura deorum diis illudebat, quod in illa fortuna tandiu viveret.

Sambicus latro templum Dianae expilavit in Elide. Quod flagitium quum fateri nollet, annum poerpetuum exquisitissimis crucisatibus ad mortem usque tortus est. Hinc adagium, Sambico graviora pati.

Leo Imperat. filius Constantini Copronymi coronam a Mauricio principe deo dicatam nefario capiti imposuit, captus gemmarum et auri splendore. Bap. Egnatius.

Fuluius Flaccus Censor tectum marmorcum Iunonis Laciniae spoliavit, ut aedem (quam dedicaverat Equestri Fortunae) tegeret. Livius lib. 42.

PYRATAE.

PYratae dicuntur praedones marini, qui navigia cum mercibus involant, eoque furto quaestum faciunt. In his Basilus a


page 51, image: s051

Lucano ponitur, ubi ait, Et Basilum videre ducem nova furta per aequor.

Sextus Pompeius, Pompeii Magni filius, pyraticam itidem exercuit. idem Lucanus: Sextus erat magno proles indigna parente, Qui mox Scyllaeis exul grassatus in undis, Polluit aequoreos Siculus pyrata triumphos.

Cerpalum Tortellius inter pyratas numerat.

Icarion quo que nomen fuit saenisimi pyratae.

Mnas quoque fuit pyrata, qui sub Sexto Pompeio oras Italiae et omne circum pelagus praedatoria classe infestabat.

Saxo Grammat. Rothonem quendam inter pyratas numerat: Ea tempestate (inquit) Rotho Rutenorum pyrata patriam nostram rapinae et crudelitatis iniuriis profligabat.

Eodem teste Thorias et Bero pyraticum munus exercuerunt.

SVPPLICIORVM DIVERSA GENERA.

CYprianus apud Caelium prodiut Ungulam fuisse tormenti genus, aitque Ascias et Runcinas inter saevitiae tormenta reperiri.

Rota tormentum est Germanis peculiare. Aristophanes apud Caelium: Rota torquere te illic necesse est, ut exculpatur, quod perperam fecisti. Erat autem seruile supplicium. Rotae inserebantur noxii, et membratim radiis rotarum conulsi lenta morte perimebantur.

Centra stimuli erant, quae admovebantur reis.

Scalae Gemoniae, seu Gemonii gradus, locus erat eminens, qui gradibus quibusdam conscendebatur. Eo trahebantur damnatorum corpora. Legimus enim M. Clandio (quod foedam cum Corsis pacem fecisset) ademptam libertatem, mox et spiritum extinctum: Corpus demum contumelia carceris et detestanda gemoniarum scalarum nota foedatum. Dicuntur autem Gemoniae a loco gemitus et calamitatum. Suetonius in Caesa. Tiberio: Imputavit etiam, quod non laqueo strangulatum abiecerit in gemonias.

Suspendium, est supplicii genus, quo ducti ad furcas malefici faucibus laqueo constrictis infelicem reddunt spiritum. Quae mors maxime erat probrosa. Nam in pontificalibus libris cautum fuerat, ut tales insepulti abiicerentur. Unde et Vergilius de Amata Laviniae marre sic ait. Et no dum informis lethi trabe


page 52, image: s052

nectit ab alta. Plerique mortem hanc praeposteram vocant. Ea hodie apud nos puniuntur latrones et homicidae.

Uncus, etiam nomen est tormenti: nam infames multisque flagitiis adobruti, post mortem unco trahebantur in sentinas, et sordium receptacula. Mortuo Commodo Imperatore, senatus hunc in modum acclamavit: Qui senatum occidit unco trahatur: Qui omnes occidit unco trahatur: Qui templa spoliavit unco trahatur. Hoc et alia intrumenta Carnificinae quum ostentaret Carnifex, ferunt Neronem ad voluntariam mortem coactum. Seutonius de Vitellio scribens ait: Tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus, et confectus est, et in de unco tractus in Tiberim.

Fustuarium, dicitur castigatio fustium, virgarumque supplicium. T. Livius: Fustuarium meretur, qui signa relinquit, aut praesidio decedit. Antiquitus in militari disciplina duo fuerunt suppliciorum genera, Fustuarium, et Decimatio. Eum qui virgis caedit, Plautus Virgatorem vocat. Liberum erat, caedi fustibus: virgis, seruile. Erat et Crates supplicium apud priores, quo quis deiectus in aquam, crate superne iniecta, sagis congestis obruebatur.

Pausanias Anchoram ferream eorum ceruicibus adalligabat, quos crudelius vellet castigare, eaque affectos ignominia universo populo videndos exponebat.

Neruus ferreum erat vinculum quo impediebantur pedes. Eo etiam ligabantur ceruices. Hinc Cato apud Gellium festive dicit, privatos fures in neruo et compedibus vitam agere, publicos in auro et purpura visi.

Icrion erat instrumentum, quo martyres cruciabantur.

Paratilmos supplicium erat, quo pauperes in adulterio deprehensi puniebantur. Ditiores enium pecunia se redimebant, ut constat ex verbis Ciceronis, qui scribit, Sallustium venalem exposuisse domum paternam, ut se adulterii crimine purgaret.

Aporaphanidosis supplicium erat, quo Raphani in pudendas reorum partes impingebantur.

Cyphon ligneum erat vinculum aut ferreum, quo maleficorum colla muoluebautur. Cynophismus ipsum est supplicium. Hoc adhuc nostra aetate visitur.

Archivus, seu Archivum, locus est, ad quem damnati ducebantur, in quo qui legum placita risui habuisset, diebus viginti vinctus Cyphone perseverabat nudus, melle et lacte delibutus, quo molestae essent illi apes et muscae.


page 53, image: s053

Draco unicuique, et quantulocumque furto extremum supplicium, id est mortem irrogavit.

Colasis genus erat poenae, quae adhibebatur causa castigandi, aut emendandi.

Colus, masculini generis, tormentum erat carnificinae severitatis, quo rei flagellabantur. ipsum erat Coriaceum, Autore Festo.

Crurifragium supplicium erat, quo crura maleficis mutilabantur, et infringebantur. Apul. libro 9. Tunc uxor egregia diras in eum devotiones deprecata, et crurifragium eius abominata exangui formidine trepidantem adulterum abscondit. Eodem modo Plautus Lumbifragium vocat Lumborum fracturam in Amphi. dicens: Nam si me irritassis, hodie Lumbifragium hinc auferes a me.

Damnari ad metalla supplicium fuit apud antiquos, quo vincti sontes in opus metalli trahebantur, seu in metallicas mittebantur fodinas. In Calcariam quoque et Sulphurariam damnabantur aliqui. Nam Iurisconsulti inter poenas metalli nominant Sulphurariam et Calcariam: hoc est, fodinas calcis et sulphuris. Item Latomiam ubi caeduntur lapides. Plaut. Tyndarus in Latomias lapidarias ab Egione damnatur. Fuit et Latomiae locus carceris Romae, et Syracusis carcer. De Metallorum poena Tranquillus in Caligula: Multos honesti ordinis deformatos prius stigmatum notis ad metalla et munitiones viarum, aut ad bestias condemnavit, aut bestiarum more quadrupedes cavea coercuit, aut medios ferro dissecuit. Plin. in Epist. Erat fustibus caesus, damnatus ad metallum, strangulatus in carcere.

Culeus, saccus erat, in quo Simia, serpens, canis, et gallus gallinaceus cum parricida includebantur, ac demum praecipitabantur in aquas. Iuvena. Saty. 8. de Nerone: Cuius supplicio non debuit una parari Snnia, non serpens unus, non culeus unus. Valerius scribit M. Tullium duumuirum culeo insutum in mareabiici iussum esse a Tarquinio rege, ob librum secreta sacrorum continentem, quem exscribendum dederat.

Stigma dicitur nota, quae inuritur fronti reorum, in perpetuum probri monumentum. Martialis: Frons hec stigmate non meo notanda est. Iuvenalis Saty. 10. Mitius id sane, quod non et stigmate dignum Credidit. Quintianus in Cleopoli: Nota nulla dolosi Criminis, hanc presso signabit stigmate frontem. Suetonius de Augusto: Valerium Catullum (a quo sibi versiculis de


page 54, image: s054

Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulaverat) satisfacientem eadem die dahibuit coenae. Ubi stigma metaphorice posuit pro infamia et sugillatione. A Stigma fit Stigmaticus, id est publica notatus infamia. Cicero: O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmaticum putaret, quam coniugem. Plinius scribit columbino fimo deleri stigmata.

Ad bestias damnari etiam supplicium erat apud antiquos, quo rei cum bestiis, ferisque agrestibus et ieiunis depugnabant. Propterea apud Gellium legimus, Audrodum e domino datum ad bestias. Bestiarii erant, qui bestiis obiiciebantur, aut in eas decertabant. Tertullianus: Iupiter est Romae, quem ludis suis proluunt sanguine bestiariorum.

Gyaros est insula in mari Aegaeo, quo mittebantur noxii. Iuvenalis Sat. 1. Aude aliquid brevibus Gyraris et carcere dignum, Si vis esse aliquid.

Exilium, seu mutatio patriae, numeratur inter poenas rorum. Exules aliter dicuntur Relegati et Deporrati. Differunt tamen: Relegatis enim licebat uti bonis propriis in exilio. Deportati vero nihil possidebant ex suis bonis.

EXVLES NONNVLLI.

M. Aemylius Lepidus quum vellet exules in urbem revocare, ipse urbe detrusus est. Reversus demum ad obsidionem urbis, a Catulo consule et Pompeio pulsus, et hostis patriae iudicatus, exulavit in Sardinia, ubi dolore animi periit.

L. Apuleius Saturninus tribunusp. quum propter Agrariam legem (quam per vim tulerat) aliasque item factiones videret se odiosum plerisque summatibus, Rhodum profectus est in voluntarium exilium. Livius lib. 69.

Aristides Atheniensis post multa in Remp. beneficia, tandem sua virtute incidit in odium malorum, quorum invidia pulsus est in exilium: ubi tamen Deos precatus est, ut omnia Atheniensibus pro voto et animi sententia bene succederent.

Boetius imperante Zenone exilio damnatus est a Theodorico rege, ob affectatae liberatis suspicionem.

Clisthenes Atheniensis (qui primus legem tulerat de exilio) primus exulavit.

Conon dux Atheniensis impatiens cladis, quam a Lysandro Lacedaemonio in conflictu navali acceperat, spontaneum delegit


page 55, image: s055

exilium. Fugitque ad Artaxerxem regem Persarum in Cyprum, cuius auxilio libertati patriam asseruit, cui prius seruitutem attulerat.

Demarathus Lacedaemonius, quum apud Athenienses exularet, non potuit tamen furtim non monere patriam bellici apparatus, qui Athenis fiebat.

Dion Syracusanus quum plerunque monuisset Dionysium iuniorem (apud quem in summa dignatione et familiaritate vivebat) ut patriae libertatem restitueret, factus ei suspectus et in exilium pullus est. Ubi tamen ad liberandas Syracusas animum sempet adiecit. Nam facto Apollini sacrificio, habitaque ad milites concione contra tyrannum copias movit, quem facta deditione coegit exilium capere, quod prius aliis dabat. Hinc Adagium natum: Dionysius Corinthi. De his qui a prospera fortuna ad humilem redacti sunt.

Athenienses Demosthenem in exilium miserunt, quod pecunia fuisset corruptus ab Harpalo, qui fugerat ab Alexandro, et Athenas se receperat.

Egesistratus Ephesius ob tribulis sui necem exulavit.

Eustathius Pamphilius, praesul Antiochenus, sub Constantino principe in exilium pulsus est Traianopolim Thraciae civitatem, quod Arrianorum placita refellisset.

Eusebius Vercellensis praesul ob religionem et doctrinam a Constantino principe missus est Cappadociam in exilium.

Hylarius praesul Pictaviensis, qui scripsit in Arrianos, relegatus est in Phrygiam.

Ioannes Gotthus praesul Gerundensis, quum sub Phoca principe Arrianam sactam oppressisset, ab haereticis relegatus est.

Hyppias dux Atheniensis pulsus in exilium, Darium in patriam commovit. Iustinus lib. 2.

Livius Salinator quum de Illyriis triumphasset, invidiam sibi gloria comparavit. Iudicatus enim reus peculatus, in voluntarium exilium profectus est, postea tamen revocatus Annibale Italiam opprimente.

Lucifer praesul Caralitanus a Liberio Pont. ad Imperatorem Constantinum missus, ab eodem relegatus est Palaestinam.

Decius Magius quum Annibali Capuam intranti solus assurgere nollet, ab eodem relegatus est. Quum autem in exilium traheretur, aperto capite vociferans, habetis, inquit, libertatem


page 56, image: s056

Campani, quam petiistis. Semper enim patriae deditionem dissuaserat. Livius lib. 23.

M. Marcellus, Pompeianarum partium, ubi vidit Caesarem victorem, Atlienas profugit in exilium. Unde Proconsul Africae, Domitiani tempore damnatus repetundarum, quod Africam diceretur expilasse, actus est in exilium.

Meletius praesul, Arrianae haeresis fectator, sub Diocletiane pulsus est in exilium, quod praeter opinionem fidem nostram defendisset, quum tamen Arrianam vellet tutarr.

Metellus Numidicus (qui de Iugurtha triumphavit) relegatus est, quod in legem Apuleiam per vim latam iurare noluisset.

T. Annius Milo Massiliae exulavit, quod cliens fuisset Ciceronis, in causa caedis Clodianae.

Montanum Vatienum oratorem, patria Narbonensem Tiberius relegavit ad Baleares.

P. Nigidius Figulus, quem Lucanus Astrologiae peritum fuisse scribit, mortuus est in exilio, teste Eusebio.

L. Opimius post Ful. Flaccum virum consularem et C. Gracchum tribunitium oppressos, iudicio circunuentus et in exilium actus est.

Oribasius Sardianus mortuo Iuliano principe, quo cum in summa familiaritate vixerat, invidia succedentium principum, et bonis spoliatus est, et in exilium detrusus, ubi tamen in omni calamitate, constante mansit animo, seque philosophum verum exhibuit.

Paulus Diaconus Aquileineis a Carolo Magno relegatus est ad Diomedis insulam, quod Desiderio Longobardorum regi eiusdem Caroli inimico faveret.

M. Popilium Romani in exilium egerunt, quod missus cotra Numantinos, rem sua culpa male gessisset.

Protagoras Abderites, Menandri filius, et auditor Demoeriti, accusatus ab Atheniensibus, quod Persarum magiame t religionem didicisset, spome exulavit.

Philistum Syracusanum (qui res Siculas libris duodecim complexus est) Dionysius senior in exilium pepulit, ubi tamen bonam historiae partem absoluit.

Tullia, Seruii Tulli filia, acta est in exilium, quod super faciem parenris mortui currum traxisset.

Tarquinius Superbus, qui occiso Seruio Tullo regnum sceleste occupavit, missus est in exilium cum Tarquinio Collatino


page 57, image: s057

filio suo, propter stupratam ab ipso filio Lucretiam.

P. Rutilius Cons. Cnei Manlii collega relegatus est a Syllanis. Deinde quum revocaretur: Malo, inquit, ut patria exilio meo erubescat, quam reditu maereat.

Thrasybulus dux Atheniensis relegatus est a triginta tyrannis, Athenas per vim occupantibus: quos demum collecta aliorum exulum manum, iuvante Lysandro Lacedaemoniorum duce expulit, patriaeque libartatem peperit.

Thucydides Atheniensis missus Amphipolim (quam rex Philippus per vim occupaverat) quum in proditionis suspicionem venisset, actus est in exilium, quam tamen fortunam constantissime tulit.

Cicero ob Clodii inimicitias actus est in exilium. Quod aegre adeo tulerunt Romani, ut viginti hominum milia vestem mutaverint. Tandem tamen rediit magno omnium plausu, et universa prope Italia illum suis humeris revehente.

Hostasius Ravennae dominus a suis civibus relegatus est, quod in otio et ignavia torpesceret, publicaeque administrationi ineptus videretur.

Berengatius Imp. et Albertus eius filius, ab Othone victi, et in exilium pulsi sunt.

Benedictus Pont. Maximus ab Othone Imperatore relegatus est, suffecto leone octavo.

Xenophanes annis LXV. exulavit a aptria.

In exilio supra septem annos versatus est Ouidius, ubi tamen barbaras gentes adeo sibi demeruit, ut in eius obitu Gethae ac Tomitani lacrimas cohibere nequiucrint.

Sponte Pythagoras Samon liquit, Athenas Solon, Lycurgus Lacedaemona, Romam Scipio. Interrogatus Socrates cuias esset, Respondit se civem mundi.

VIRI CELEBRES MORTVI IN ALIENA TERRA.

SAmos genuit Pythagoram, texit Metapontus.

Ciceronem Arpini ortum, nutritum Romae, Sinus Caietanus vidit exanimem.

Plinium infautem lavit Athesis, grandaevum extinxit Vesevus.

Vergilium dedit Mantua, Brundusium abstulit.

Geniut Ouidium Sulmo, Ponticum exilium suffocavit.


page 58, image: s058

Terentium Carthaginensem, quem Roma docuerat, Arcadia sepelivit.

Horatium Apulum, Ennium Calabrum, StatiumNarbonensem, Ausonium Burdegalum, Duos Senecas et Lucanum Cordubenses, Plautum Arpinatem, Lucilium Aruncum, Pacuvium Brundusinum, Iuvenalem Aquinatem, Propertium Umbrum, Valerium Antiatem, Catullum Veronensem, Varum Cremonensem, Gallum Forliviensem, Actium Pisaurensem, Cassium Parmensem, Claudianum Florentinum, Persium Volaterranum tumulavit Roma.

Alexandrum Pella genuit, Babylon peremit.

Cyrum Persis tulerat, Scythia truncum tulit.

Crassum et Pompeium tulerat Roma, Hunc Aegyptus, illum Assyria sustulit.

Catoni principium et nomen dederat Roma, finem et cognomen Utica.

Cornelios Scipiones Roma genuit, Hispania obruit.

Decii extra patriam ceciderunt, Pater cum Latinis pugnans, cum Ethruscis filius.

Aemilium Paulum Cumae, Claudium Marcellum Venusia, tiberium Gracchum tumulavit Lucania, omnes natos Romae.

Drusus obiit in Germania, Marcellinus Baionae, Tarquinius Cumis, Sylla Puteolis expirarunt. Augustus Caesar apud Nolam Campaniae.

Tiberius apud Campaniae Misenum.

Traianus in occidente natus, in Oriente mortuus est.

Septimius Severus ortum habuit in Africa, Imperium in Italia, tumulum in Britannia.

Theodosium ortum in Hispania, Mediolanum terra opetuit.

Annibalem Africae lumen cepit urna Bithynica.

Theseum, Themistoclem, et Solonem Athenienses sepelierunt Syrus, Persis, Cyprus. Haec exempla debes Petrarchae, lector optime, qui in dialogo de moriente extra patriam haec affert. Faciamus nunc auctarium nostro labore.

Sextum Turpilium Romae natum, abstulit Sinuessa Hermolaum Barbarum natione Venetum, Romae pestilentia suffocavit. Q. Cornificium, Ro. militaris factio foris abstulit.


page 59, image: s059

Aemilius Macer

Veronensis obiit in Asia. Cn. Norbanus a Sylla victus, apud Rhodios voluntariam oppetiit mortem. Nero extra urbem seipsum confodit. Otho apud Bebryacum mortuus est. Labeonem Marsum Romanum tumulavit Macedonia. Magnentium imperatorem vidit Roma, Lugdunum habuit mortuum. Cleomeni Lacedaemonio tumulum praebuit Aegyptus. Demostheni Atheniensi Calabria. Critolao duci Achaeorum Thermopylae.

Themistocles Atheniensis in Perside taurinum hausit sanguinem, eoque periit. Iugurtham peperit Numidia, mortuum vidit Roma. Nascentem Aeneam vidit Simois in Asia, Raptum absorbuit Numycius in Italia. Didoni patria fuit Phoenicia, Carthago tumulus.

Aiacem Oilei rapuit mare, quem Graecia tulerat.

Leandrum Abydenum, Aegeum Atheniensem, Aegyptium Pharaonem, Menandrum poetam, Palinurum et Misenum non sua, sed piscium extinxit patria. Reperirem huiusmodi exempla numero prope infinita, nisi timerem ne nimia copia faturis plus aequo stomachis nauseam excitaret.

CONTEMPTORES DEORVM.

GLaucus quum sacra veneris contemneret, illa irata eius equabus furorem immisit, quibus utebatur ad currum, eumque morsu dilaceraverunt.

Aiax Oliei filius Cassandram in templo Mineruae stupravit: dea facinus ulciscente, fulminatus est in mari, dum everso Ilio redire vellet in patriam.

Pub. Clodius Pompeiam Q. Pompeii filiam et Syllae neptem, inter publicas Bonae deae caeremonias adulteravit.

Lycurgus rex Thracum, contemptor fuit Bacchi: Propterea ulciscente numine cruribus suis asciam illisit, dum vellet amputare vites. Propertius hb. 3. Vesanumque nova nequicquam in vite Lycurgum. Propterea a poetis Bipennifer et Securiger appellatur, quod securi seipsum offenderit. Ouid. lib. 4. Metam. Penthea tu venerande, securigerumque Lycurgum.

Pentheus Echionis et Agaves filius, dum sacra Bacchi despicaretur, a matre, ceterisque Maenadibus interfectus est. Propertius: Pentheos in triplices funera grata greges.

herodotus seribit Cleopem Aegypti regem templa omnia obserasse, ne populus sacrificaret diis.


page 60, image: s060

Amasis quotiescumque accusabatur furti (erat enim maximus praedo, ut iam diximus) causam deferebat ad deos, velut iniuste accusatus hominum querimonia. Convictus a Diis, neque eorum templa curae habuit, nec illis sacrificavit, tanquam male de eo mererentur, quod falsa (ut dicebat) oracula redderent. Herod. lib. 2.

Teuthis fuit quispiam princeps, qui ad expeditionem Troianam cum Graecis navigare volens, dum in Aulidis rupes impegisset, indignatus Palladem nulneravit hasta. Unde exitiali morbo correptus est.

Non erubuit Pyrrhus, Achillis filius, Priamum senio confectum ad aram Iovis Ercaei interficere. Verg. lib. 2. Aen. - Hoc dicens, altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati Implicuitque comam laeva, dextraque coruscum Extulit, et lateri capulo tenus abdidit ensem.

Inter contemptores Divum numeratur Mezentius a Vergilio lib. 7. ubi ait: Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor divum Mezentius. Fuit enim impius in homines sine deorum respectu, inquit Macrobius.

Lycaon, rex Arcadiae, quum Iovi pararet insidias, ab eodem mutatus est in lupum, ut fabulantur Poetae. Unde Iuppiter apud Ouidium lib. 1. Metam. sic loquitur: An satis o superi tutos fore creditis illos. etc.

Alcithoe fuit etiam contemptrix Bacchi. Quid. lib. 4. Meta. At non Alcithoe Mineias orgia censet, etc.

Erisichthon Thessalus, Cereris (quam aspernabatur) lucum abscidit: Ulciscente dea ad tan: am redactus est famem ut sua ipse membra corroserit. Quid. lib. 8. Metam.-Pater huius erat, qui numina divum Sperneret, et nullos aris adoleret honores, etc.

Proetides filiae Proeti Argiorum regis Iunoni se praeferentes ab eadem mutatae feruntur in vaccas. Alii fabulantur hoc factum, quod Venerum sprevissent.

Atalanta et Hippomenes Venereo concubitu templum Cybeles profanarunt. Uterque demum leones facti sunt, ulciscente numine. Autor Ouid. lib. 10. Metam.

Diomedes, Tidei filius, Venerem in bello Troiano laesisse fertur. Ouid. lib. 1. Elegia. Pessima Titides scelerum monumenta reliquit. Ille deam primus perculit.

Cambyses, rex Persarum, templa et leges ludibrio habuisse fertur. Ubi enim potitus est Aegypto, Vulcani templum ingressus, risu et conviciis insectari coepit. Alia etiam simulacra


page 61, image: s061

per summam iocorum licentiam cavillatus exussit. Apertis item conditoriis mortuorum, cadavera introspicere maximae duxit noluptati.

Capaneum scalarum repertorem (quem Poetae fulminatum fuisse dicunt) deorum contemptorem vocat Statius lib. 1. Theba. ubi ait: Sed enim ipse manu praegressus avorum Facta, diu tuto superum contemptor, et aequi Impatiens.

Iam diximus in capite de Latronibus, et Sacrilegis, Dionysium Syracusanum templa deorum spoliasse, suisque furtis gratulatum, diis ipsis illusisse.

Xerxes rex Persarum notatur impietatis, quod Neptuno maris deo compedes, et Soli tenebras minaretur. Stroza pater: Nec veluti Xerxes, Neptuno vincla minamur, Classibus insolitum quum patefecit iter. Idem Templa in Graecia inflammavit, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorum hic mundus omnis templum esset ac domus. Autor Cicero libro secundo de legibus.

Phlegyas, rex Lapytharum, et Ixionis pater templum Delphici Apossinis incendit. Hinc ad inferos detrusus, ibidem gravissime punitur. Verg. lib. 6. Aen. Phlegyasque miserrimus omnes Admonet, et magna testatur voce per umbras, Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.

Salmoneus, Aeoli filius, Iovis fulmina in aere simulabat, ut Deus in Elide crederetur. Verg. lib. 6. Aen. Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas, Dum flammas Iovis, et sonitus imitatur olympi. Celmis unus fuit ex Idaeis Dactylis, qui matrem deorum Rheam violavit stupro.

Diagoras Melius Atheniensium sacrorum mysteria et caerimonias adeo neglexit, ut permultos averterit a religione. Idem arcana mysteria (quae non licebat profanis invulgare) omnibus detexit. Propterea Athenienses eum in exilium pepulerunt, talento proposito, si quis hominem compertum occidisset.

Theopolemus, et Hiero fratres, Apollinis fanum expilarunt. Quo facto poenam iudicii reformidantes domo profugerunt. Autor Cicoro in quinta Verrina.

Cyanippus Syracusanus soli Baccho sacra facere neglexit. Iratus deus tantam ei ebrietatem immisit, ut repertam in tenebris filiam nefando coitu stupraverit.

Contemptor eius numinis Armitus ebrius factus est, et. Medulinae filiae ulciscente deo se commiscuit.


page 62, image: s062

Theron rex citerioris Hispaniae, furore correptus templum Herculis apud Gades expugnare voluit, et incendio dare. Iratus deus fecit, ut eius naves improviso igne corriperentur. Autor Macrobius.

Leo Imperator apud Constantinopolim sanctorum imagines depositas incendit: iussirque Romano Pontifici, ut idem faceret, si imperialem gratiam sibi promereri vellet.

Tertius post Neronem saeviit in christianos et religionem catholicam Traianus impcrator, sub quo Clemens III. Pontifex, Symeon Hicrosolymitanus episcopus, Ignatius Antiochenus episcopus passi sunt.

Imp. quoque Decius multa Christianorum milia dedit morti. quod etiam fecerunt Valerianus et Galenus filius. Unde pater a principe Turcarum deo volente captivus abductus, in misera sermture consenuit.

Diocletianus per annos quatuor eadem rabie debacchatus est in orthodoxae fidei cultores.

{* Alias Athanicus}Athanaricus Gotthorum rex multos itidem Christianos variis tormentorum generibus enecavit. alios detruncavit gladio: quosdam in exilium pepulit, et ibidem fame et siti languere ad mortem coegit. Hinc iusta numinis ira miserum exhalavit spiritum, sanguinis fluxu toto corpore erumpentis.

Euarix rex Gotthorum, temporum aditus spinis obserabat et sepiebat, ut introeundi raritas oblivionem religionis inducerer. Clericos carceribus includebat. Nullum omittebat tormenri genus, in quo feritatem suam non exerceret.

Demonax philosophus Adriani tempore, adduci nunquam poturit, ut ad Eleusina sacra ac ministeria accederet. Propterea accusatus a populo, ut religionis contemptor, factum excusavit, testatus ea sacra merito esie sibi suspecta, quae in occulto fierent. Nam si bona essent, dicebat ea manifestari oportere: si mala, debere refugi.

Anaxagoram Clazomenium Athenienses in nincula coniecerunt, quod solem ignitum dixisset esse lapidem, non Deum: quem tamen illi pro Deo habebant.

Imperante Constantino, Manuclis filio, quum Turcae Constantinopolim cepissent, nullae scelerum facies defuerunt: nulla dignitatis, sexus, aut aetatis habita est ratio: Stupra caedibus, caedes stupris additae. Templa sanctorum diruta sunt; Ossa martyrum canibus et suibus obiecta: Redemptor ipse iterum cruci affixus,


page 63, image: s063

luto limoque deformatus est. Nullum omissum est ludibrium, quod prius exercuissent Iudaei. Princeps tantae feritatis Othomanus ubi satis in sanctorum reliquias et simulacra saevitum est, feritatem convertit in ntrinsque sexus homines, quos omnes more porcorum gregatim occidit, praeter nonnullas liberali forma feminas, quas ad maiorem libidinis ignominiam reseruavit. Hoc autem factum est in annum salutis M. CCCCLIII.

Leo Armenius Imperator, parta de Bulgaris victoria, divorum imagines deleri penitus iussit: paulo post a Michaele Traulo per insidias iugulatus.

Theophilus quoque imperator post Michaelem traulum, quum sanctorum imagines itidem odio haberet multos carum cultores ad mortem caedi iussit.

Gensericus princeps Vandalorum, quum Carthaginem cepisset, omnesque opes interfectis civibus in ius suum vertisset, animum ad ecclesiarum spoliationem adiecit, quas sacris vasis exinanitas, et sacerdotum administratione prinatas, equorum suorum fecit stabula.

Herostratus templum Ephesiae Dianae toto orbe nominatissimum, et inter septem orbis miracula nominatum incendio dedit, ut immortalitatem nominis sibi compararet.

Brennus dux Gallorum senonum templum Apollinis Delphici causa praedae ingressus, ira numinis se interfecit. Autor Valerius, et Iustinus lib. 24.

Fuluius Flaccus in Censura tegulas marmoreas ex Iunonis Laciniae remplo detraxit, et in aedem Fortunae equestris, quam Romae faciebat, transtulit. Post quod factum negatur mente constitisse, Quin etiam per summam animiaegritudinem expiravit, quum ex duobus filiis in Illyrico militantibus alterum decessisse, alterum graviter unlneratum audisset.

Pleminius Scipionis legatus thesaurum Proserpinae apud Locros spoliavit, nec defuit ultio. Nam postea in carcere teterrimo genere morbi consumptus est.

Pyrrhus quoque e Sicilia rediens, thesauros Locrensis Proserpinae, intactos ad eam diem, spoliavit, et imposuit classi, quae postera die vicinis deae littoribus illisa naufragium fecit.

Milites Alexandri, qui Milesiae Cereris templum ad praedam irruperant: flamma obiecta, privati sunt oculis.

HAERETICI NONNVLLI.

Aetius Sophista Antiochenus, primum Christianus, Arrianorum


page 64, image: s064

sectae postmodum adhaesit. Unde Antiocha pulsus est, et Atheos vocatus.

Ammonius Alexandrinus, praeceptor Origenis, fuit a puero Christianus. Provectior vero factus ad philosophiam se convertit, deserta fide orthodoxa.

Apollinaris iunior, dicebat animam a deo verbo facto non assumptam: aut si assumpta esset, non habere mentem. Huic propterea Christianorum commercio inter dictum est.

Arrius Alexandrinus, Armodii filius, filium deum ab aeterna patris substantia separabat. Ad quam haeresim refellendam iussu Constantini Imperatoris celebrata est synodus Nicena, cui interfuerunt Alexan der et Pannutius praesules. Idem Athanasius diaconus cum CCCXVIII. aliis praesulibus, qui explosa Arrii sententia, filium patri consubstantialem fecerunt. Arrius in exilium pulsus, magnam nihilominus turbam hominum in suam traxit sententiam, sed non impune. Nam dum in latrina corporis excrementa egereret, animam cumintestinis emisit. Ex Ruffini historia.

Berillus, Bostrenae urbis Arabiae praesul, dicebat Christum redemptorem ante humanitatem non extitisse, nec propriam divinitatis habere substantiam, sed tantum patris in eo habitasse. Quem eius errorem ita repressit Origenes, ut tandem eum ad meliorem mentem reuocaverit. Autor Eusebius.

Carpocrates haereticus Simonis magi superstitiones imitatus est, quas palam tradebat.

Cherinthus dicebat, regnum Christi post resurrectionem Hicrosolymis futurum, ubi mille annis homines libidini et voluptatibus indulsissent.

Ebion putavit, Christum purum esse hominem, sine ulla deitate: perfectum tamen, et omni virtute cumulatissimum. Eius sectatores vocantur Ebionitae.

Helchesaitae quaedam de scripturis refutabant, et quaedam rursum admittebant novae ac veteris legis testimonia. Paulum apostolum penitus respuebant. Librum quendam circunferebant, quem dicebant de caelo lapsum, cuius verba si quis audisset delictorum veniam consequeretur.

Eluidius Aux entii discipulus fatebatur virginem peperisse, verum postea congressam viro, dicebat alios suscepisse liberos, fratres domini. Insanam eius opinionem confutat Hieronymus. Eudoxus praesul Constantinopolitanus fuit imitator Arrianae sectae, Valentis principis aetate.


page 65, image: s065

Eunomius, praesul Cyzicenus, divinitatem negabat in Christo. Plurima scripsit contra fidem, et disserendi leges suis sectatoribus reliquit. Hunc Gregorius Nazianzenus et Gregorius Nisseus praesules suis argumentis confutarunt.

Eutyches Constantinopolitanus discernebat Christum a verbo dei. Negabat praeterea Christi carnem similem esse nostrae, duasque in eo naturas inficiebatur. Aiebat ipsum Christi corpus e caelo descendisse, et in virginis uterum tanquam Solis radios penetrasse. In hunc celebrata est quarta Synodus. Volater.

Eusebius Nicomediensis praesul, secutus est Arriumk cui et multos peperit asseclas.

Faustus Afer secta fuit Manichaeus. Scripsit libros in orthodoxam fidem, quibus abunde respondit Augustinus.

Iovinianus nuptias virginitati praeferebat secutus opinionem Stoicorum de virtutum et vitiorum aequalitate. Eius scriptis resp ondit Hieronymus.

Pollio Macedonius dicebat, Spiritum sanctum nihil habere commune cum patre et filio. Fatebatur tamen filium patri similem.

Manes haereticus imperante Aureliano Romam venit e Perside. Hic ponebat duo principia invicem contraria. Dicebat se natum ex virgine, et in montibus educatum. Ponebat unicam in Christo naturam divinam. Eius vero humanitatem dicebat esse phantasticam: causatus non esse verisimile Deum pati voluisse. Contra vero Paulus praesul Antiochenus affirmavit Christum simplicem fuisse hominem, maximum alioqui prophetam. Vide Eusebium de hoc Manete. Sectatores eius dicti sunt Manichaei.

Meletius praesul in Aegypto Arrianis adhaesit, habuitque multos asseclas, eos maxime qui Petro praesuli Alexandrino aduersabantur.

Menander magus, genere Samaritanus, seruatorem se vocabat ex Olympo ad hominum salutem demissum. Docebat nullo pacto angelos ab hominibus umci posse, quam magicae artis disciplina. Varias passim haereses diffudit, quarum lolio multorum oculos vitiavit.

Messaliani cuiusdam daemonis effectam expectabant, quem sanctum Spiritum arbitrabantur. Reiiciebant opus manuum, tanquam malignum. Somnio et otio indulgebant. Eius sectae principes fuerunt Datosius, Phibas, Dalphidius. Theoderitus in histotia Tripartita.


page 66, image: s066

Montanux, Phryx natione, vocabat se paracletum. Multos in suam traxit haeresim, et in his Priscam et Maxillam, quas ed redegit insaniae, ut relictis viris, eum sequerentur, eiusque inspiratione spiritum propheticum habere se crederent. Sectatores habuit qui Cataphrygae dicuntur. Hi Spiritum sanctum sibi, non Apostolis infusum praedicabant.

Monothelitae duas in deo voluntates negabant, divinam scilicet et humanam, quum tamen res aliter se hab cat. nam Christus multa ut homo voluit, et fecit. Multa item ut Deus. Contra hos celebrata est sexta Synodus, Anno salutis DLXXXV. Sectae princeps fuit Sergius praesul Constantinopolitanus. Autor Paulus Diac. de gestis Longobar.

Navatus presbyter Rom. sectam instituit Navatianorum, qui se mundos et puros appellabant. Hic in tantam lapsus est dementiam, ut cos (quibus Eucharistiam praebebat) prius iuraro cogeret, se nunquam Cornelium Pontificem secuturos.

Episcopus fuit in parte Aegypti Nepos nomine, qui dicebat Sanctos in terris cum Christo mille annis regnaturos in libidinae et voluptate.

Nestorius Germanicus, praesul Constantinopolitanus caelum suis sectatoribus promittebat, Christum hominem tantum esse praedicabat, duas negando naturas. In hunc celebrata est tertia Synodus sub theodosio iuniore.

Nicolaus (a quo Nicolaitarum secta orta est) legem matrimonii refellebat, volebatque promiscuos esse concubitus. Euseb.

Paulus Samosatenus homo multae arrogantiae, et nullius prope sapientiae, psalmos solitos cantari vetuit. Hisque alios suffecit, quos in suam ipse laudem conscripserat. Negabat filium dei de caelo descendisse, sed in utero virginis initium habuisse.

Praxeas Asiaticus plures negabat personas in trinitate, sed eundem patrem et creasse omnia, et in cruce pependisse, quod (ut dicebat) communicata pluribus monarchia autoritatem principatus minuat. Huius argumentis respondit Tertullianus.

Photinus, praesul Smyrnaeus, humanam solum naturam in Christo posuit, instar Ebionitarum.

Sabinus, praesul Heracleae, secta fuit Arrianus. Is Christianos omnes (qui in Synodo Nicena ab Arrio defecerant) idiotas vocabat, et ignavos, eosque infirmitate ingenii lapsos dicebat.

Sabellius haereticus, negabat Christum Dei filium, primo


page 67, image: s067

genitumque omnis creaturae: atque etiam Spiritus sancti auferebat intellectum. Ponebat unicam in trinitate personam. Hinc variae factiones, et malorum germina pullularunt. Eius sectatores Sabelliani dicuntur. Sunt qui Sabinum et Sabellum eundem faciant.

Simon Magus natione Samaritanus multos artibus magicis, et ope daemonum elusit Romae, Imperante Claudio principe, ita ut numinis loco habitus sit, et honore simulacri decoratus, cum hac inscriptione, SIMONI DEO SANCTO. Eum Samaritani omnes et deum fatentur. Sunt qui dicant eum, quum per aera devolaret, Petri precibus cecidisse, caque ruina miseram exhalasse vitam.

Symmachus, unus ex interpretibus Bibliorum, putavit Christum ex concubitu Ioseph et Mariae natum. Quam insaniam probare voluit ex evangelio Matthaei.

Basilides scripsit in Euangelium XXIIII. commentarios, confinxitque prophetas quosdam, ut Barabam et Barcob, aliosque barbaris nominibus nuncupatos. Hic instar Pythagorae sectatores suos quinquennio silere iussit.

Theodorus Coriarius humanam tantum naturam tribuebat Christo. Fatebatur tamen verbum Dei in co habitasse ob excellentem virtutem. Mariamque non Dei, sed hominis tantum matrem esse. In hunc celebrata est quinta Synodus, Iustiniam principis et Vigilii pontificis tempore, anno salutis DXL. ubi sancitum est, ut Maria Theotocos, id est, Dei mater, vocaretur. Euseb. lib. 5.

Tertullianus patria Carthaginensis, quum in fide aliquandiu perstitisser, tandem dericorum Roma. contumeliis ad Montani dogma delapsus est.

Apelles haereticus dicebat in Christo fuisse corpus phantasticum, prophetias non recipiebat, quod sese rescinderent, et im;licarent contradictionem.

Acephali duas in Christo negabant naturas, nullo eius opinionis autore. Unde et traxerunt nomen.

Almericus haereticus dicebat Ideas in mente divina creare, et creari. Hunc Innocentius III. cremari iussit Lutetiae. Volaterranus.

Barbara, Sigismundi Imperatoris coniunx, stultas vocabat virgines pro Christi nomine passas, quod voluptatis gaudia non gustassent. Dicebat animas cum corporibus interire, nec futuram aliam vitam post hanc, quam vivimus.

Cerdo haereticus asserebat duo fuisse contraria principia.


page 68, image: s068

Eius asseclae dicti sunt Cerdoniani.

Ioannes Hus, et Hieronymus de praga quum sceleratissimas haereses Bohemorum animis inculcassent, sententia publici condilii incendio et slammis dcuoti sunt.

Alogii haeretici verbum negabant esse deum, spreta Ioannis Apocalypsi. Aquarii, fuerunt haeretici quidam, qui solam aquam offerebant in calice sacramenti.

Adamiani, exemplo Adam nudi, ac sine ullis vestibus degebant, eoque modo cum feminis versabantur, asserentes illud in vita melius putandum esse, quod ad naturam magis accederet. Crinitus cap. 6. lib. 16.

Nyctages universam noctem somno et quieti concedebant, dicentes naturae genium violari, atque corrumpi, si ipso noctis tempore vigilaretur.

Himerobaptistae apud Iudaeos vocati sunt haeretici, qui seipsos et sua vestimenta quotidie abluebant. Autor Crinitus.

Marcion haereticus bina principia, binosque deos ponebat, bonum scilicet, et malum.

Templarii haeretici emerserunt anno post Imperium Augusti M. XXX. Hierosolymis in tantam sanctitatis opinionem venerunt, ut brevi tempore multas divitias, ac templa sibi comparaverint, a quibus Templarii dicti sunt, quod frequentes et assidui versarentur in templis. Iidem Christi sacris impudentissime abdicatis, in quaedam flagitia diverterunt. Conflaverunt enim simulacrum quod dam miro artificio, cui hominis cutem superinduxerunt, collocatis in fronte binis carbunculis, oculorum nice promicantibus. Hoc autem loco numinis reverebantur. Morientium cadavera resoluta in cineres ceteris dabant in potum, ut in ea secta firmiores essent. Natum ex templarii virginisque coniugio torrebant igne, simul ex humore deliquato suum perungebant simulacrum. Nefanda masculorum libidine conflagrabant. Damnati sunt autem in Viennensi concilio, et devoti flammis sententia Clementis Pont. Max. qui Benedicto successit.

Donatus, natione Afer dicebat filium esse minorem patre, et spiritum sanctum filio.

VATES, AVGVRES, ET ARVSPICES.

PRotheum, filium Oceani et Tethyos, poetae vatem faciunt. Vergilius libro 4. Georg. est in Carpathio Neptuni


page 69, image: s069

gurgite vates Caeruleus Protheus.

Laocoon vates fuit Troianus, qui praedixit Graecos in fatali Sinonis machina delitescere. Troianosque obiurgavit, quod eam in urbem admisissent. verg. lib. 2. Aeneid. autor.

Eurypilus vates fuit Graecus, quem Sinon Virgilianus ait Apollinem consuluisse super simulato Graecorum reditu in patriam, ubi ait: Susp ensi Eurypilum scitatum oracula Phoebi Mittimus, isque aditis haec tristia dona reportat. Est et eurypilus vates medicinae apud Plin. lib. 11. natu. histo.

At Hyrtia filia fuit Sesostris regis Aegypti, divinationis perita, quae futuram patri monarchiam praedixit.

Melampus filius Amythaonis medicus fuit et augur peritissimus. Proper. lib. 2. Turpia perpessus vates est vincla Melampus. Plin. lib. 25. Melampodis fama divinationis artibus nota est.

Tyresias, rex Thebarum, et augur fuit, qui consultus a Iove, utri maior esset in Venere libido, viro'ne an feminae, quum feminae dixisset, ira Iunonis excaecatus est. Quam eius caecitatem Iupiter vaticinio pensavit. Alii excaecatum ferunt, quod Mineruam in fonte nudam conspexisset. Ouidius lib. 3. Meta. At pater omnipotens (neque enim licet irrita cuiquam Facta dei fecisse deo) pro lumine adempto. Scire futura dedit, poenamque leuavit honore. Statius libro 2. Thebaid. - Longaevi vatis opacos Tyresius vultus, vocemque et vellera nota Induitur.

Tages primus omnium aruspicii disciplinam dedit Hetruscis. Ouid. lib. ultim. Meta. Indigenae dixere Tagem, qui primus Hetruscam Edocuit gentem casus aperire futuros.

Cassandra, Priami filia, quum Apollini copiam sui corporis promisisset, ab eodem vates facta est: quum autem non staret promissis, iratus Deus fecit, ut eius vaticiniis non adhib eretur fides. Haec praedixit futura ex Helenae raptu infortunia. Propertius lib. 3. Certa loquar, sed nulla fides, neque enim Ilia quondam Verax Pergameis Phoebas habenda malis. Sola Parim Phrygiae fatum componere, sola Fallacem patriae serpere dixit equum. Ille furor patriae fuit utilis, ille parenti, Experta est veros irrita lingua deos. Idem lib. 4. et Vergil. lib. 2. Aeneid.

Calchas augur fuit, Thestoris filius, qui tempore belli Troiani Graecis oracula reddidit. Vergilius lib. 2. Aeneid. Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu Protrahit in medios. Idem praedixerat Graecos omnes Trois diruta in patriam sospites redituros. Quod secus accidit: nam multi apud Caphareum Euboiae


page 70, image: s070

naufragium fecerunt. Quo liquet veterum vatum praesagia no semper vera extitisse. De Calchante Ouid. li. 12. At veri providus augur, etc. Idem lib. 2. de arte. Statius lib. 3. et Cic. li. 1. de Divinatione. Ferunt hunc Calchantem cum Amphilocho Amphiarai filio ab expeditione Troiana redeunte ad Apollinis Clarii lucum divertisse, repertoque ibidem Mopso, quaedam proposuisse. Quae quum ille soluisset, aiunt Calchantem animi aegritudine periisse. Quaestio ab Hesiodo talis memoratur: Mirabor sane, poteris si dicere ficus etc. Pherecydes apud Caelium scribit. Calchantem sue oblata interrogasse, quot porculos gestaret, Mopsum vero respondisse tres, atque ex his unam feminam. Quem ubi vera locutum patuit, illum aegritudine intabuisse.

Helenus, Priami filius, vaticinio claruit, autore Virgilio, apud quem Aeneas sic eum alloquitur lib. 3. Aeneid. His Vatem aggredior dictis, ac talia quaero, Troiugena interpres divum, qui numina Phoebi etc. Ouid. lib. 13. Metamor. Quam sum Dardanio (quem cepi) vate potitus. Cice. lib. 1. de Divinat. Quid Asiae rex Priamus, non ne et Helenum filium, et Cassandram filiam divinantes habebat?

Nautes nomen est vatis Troiani apud Virgil. lib. 5. Aeneid. qui dum incensae ab Iride in Sicilia comburerentur Aeneae naves, docuit hoc ipsum fieri Iunonis odio, ut Latio Troianos averter et: monuitque Aeneam ipsum ut non succumberet calamita tibus, sed invicto persisteret animo.

Carmentis, Euandri mater, erat praesaga, et monitrix rerum futurarum. Prius vocabatur Nicostrata: verum ubi carminibus dare incoepit responsa, Carmentis vocata est. Virgil. lib. 8. Matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita, et Deus autor Ap ollo. Martianus Capella: Alii quoque huius generis homines, in divinandi usum et praescientiam procreati, ut Carmentis in Arcadia, ab effuso per vaticinia carmine, dicta.

Manto filia Tyresiae (a cuius nomine dicta est Mantua) fuit etiam fatidica, et rerum futurarum praesaga. Virgil. libro 10. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris Fatidicae Mantus, et Thusci filius amnis, Qui muros matrisque dedit tibi Mantua nomen. Ouid. lib. 6. Metamorphos. et Statius lib. 10.

Rhamnetes, augur fuit, charissimus Turno. Virg. libro. 9. Rex idem et regi Turno gratissimus augur, Sed non augurio potuit depellere pestem.

Asilas nomen etiam est auguris, qui suppetias tulit Aeneae


page 71, image: s071

contra Turnum, Virg. lib. 10. Tertius ille hominum divumque interpres Asilas, Cui pecudum fibrae, caeli cui sidera patent, Et linguae volucrum, et praesagi fulminis ignes, Mille rapit densos acie, atque horrentibus hastis.

Tolumnius nomen est auguris, qui pro Turno bellavit in Aeneam. Virg. li. 12. Expediuntque manus, primusque Tolumnius augur.

Iapys, Iasii filius, nomen auguris apud eundem. Virg. lib. 12. Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapys Iasides, acri quondam cui raptus amore Ipse suas artes, sua munera laetus Apollo Augmium citharamque dabat, celeresque sagittas, etc.

Choreus sacer dos fuit Cybeles divinandi peritus. Virg. lib. 11. Aureus ex humeris sonat arcus, et aurea vati Cassida.

Aruns vates fuit Thuscus, cuius peritiam in divinan do describit Luca. Haec propter placuit Thuscos de more verusto Acciri vates, quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lunae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et motus errantis aere pennae.

Labyssa mulier fuit fatidica in Boemia, quae filiam habuit Craco nomine, rerum quoque futurarum peritam. Vola. in Georgr.

Phaemonoe virgo prima Delphici Apollinis vates fuisse dicitur, carmenque Heroicum invenisse. Plinius lib. 10. Phaemonoe Apollinis dicta filia, dentes ei fuisse prodidit. Luc. lib. 5. Phaemonoen errore vagam, curisque vacantem Corripuit, cogitque fores irrumpere templi, etc. et Statius lib. 2. Syl.

Plinius lib. 7. ait, maximam fuisse divinitatem Melampodi apud Graecos, apud Romanos Martio.

Amphiaraus, Oiclei filius, augur fuit et vates Graecus, quem quum adrastus rex in bellum contra Thebas vellet ducere, recusavit: ac ne cogererur, sese oculuit, quod praevideret ibidem se periturum. Fraude tamen uxoris Eryphiles (quam monili corruporat Adrastus) proditus est, et invitus in bellum tractus, ubi terre hiatu absumptus est. Statius lib. 1. et 3. et 7. Theb.

Maeon nomen est vatis, et auguris apud Statium lib. 2. Theb. dicentem: - Ille haec praeviderat omnia doctus Aeris, et nulla deceptus ab alite Maeon.

Branchum ferunt Apollinis fuisse filium, cui pater divinandi artem concesserit. Statius: - Primoque aequalis honori Branchus. Strabo ait cum sacerdotem fuisse delubri Apollinis Didymaei, Mirandula in hymnis: Hinc quoque Branchiaco vatem stimulavit ab axe Delius innumeris subigens ambagibus orbem.


page 72, image: s072

Thyodamas filius fuit Melampodis, divinandi quoque peritus. Statius lib. 8. Insignem fama, sanctoque Melampode cretum Tyodamanta volunt, quo cum ipse arcana deorum Partiri, et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus arti Gaudebat dici similem, iuxtaque secundum.

Idmon, Apollinis et asteriae filius, et ex Argonautis unus, claruit etiam vaticinio. Hunc a serpente occisum ferunt. Sene. in Medaea: Idmonem quamuis bene fata nosset, Conscidit serpens Libycis arenis.

Trophonius, vates fuit quispiam, speluncam habitans, in quam qui descendebant, perpetuo erant agelasti et irrisibiles. Hinc adagium natum, In Trophonii antro vaticinatus est, de homine maxime tristi, et praenimis severo. Mirandula in hymnis: Phoebeique antrum fundens consulta Trophoni.

Apollonius, e Tyana civitate Graeciae, rerum futurarum praefagiis fertur claruisse. Praevidit enim Cilicem quendam lascivum hominem intra diem tertium occisum iri, et contigit. Aiebat se cuncta facere deo consultore, et duce daemone, scireque omnium linguas, et hominum cogitationes introspicere, futura praevidere et iam praeterita divinitus cognoscere. Somnia interpretabatur, et declarabat portenta, damnabat animalium sacrificia. Eius vitam compendiose satis describit Volaterranus.

Mapsus fuit omnium vatum peritissimus, unus eorum, qui Argonautis futura praedixerunt. Cum hoc in certamen descendit Calchas, victusque dolore animi in fata concessit, ut iam diximus. Adagium fluxit in vulgus, Mopso certior, de eo, qui citra mendacium futura praevider, et enuntiat. Fuit Mopsus Ampyci filius. Ouid. lib. 10. Seneca in Medea. Val. Flac. lib. 1. Argon. Fuerunt et alii eiusdem nominis, ut Mopsus Tyresiae filius: alius etiam, a cuius nomine Attica regio Mopsopia vocata est.

Polyxo, nomen est Phoebadis apud Val. Flac. lib. 1. Argon. Tunc etiam vates, Phoebo dilecta Polyxo.

Philochorus Atheniensis, fuit vates Eratosthenis tempore. qui extinctus est insidiis Antigoni Macedoniae regis, quod venisset in suspicionem contractae cum Ptolemaeo rege amicitiae. Hic scripsit Atthidis lib. XVII. qui continent res gestas Athe niensium, et reges et magistratus usque ad Antiochum deum. Scripsit etiam libros quatuor de vaticinio.

Sosipatra mulier genere Lyda, uxor Aedesii sophistae, spiritu fatidico, et futurorum praesago fuisse praedicatur, atque etiam a


page 73, image: s073

quibusdam numinibus educata fertur.

Actius Navius augur fuit, qui novacula cotem praescidit, spectante Tarquinio. Quo factum est, ut Tarquinius ipse in rebus dubiis eo augure semper uteretur, et populus de suis rebus ad eum deferret.

Massurius, et Mutius, nomina sunt augurum Romanorum, apud Plinium lib. 10. cap. 7.

Sostratus vates fuit. qui per furorem multa praedixit Graecis, ut Xerxis aduentum in Graeciam.

Spurina vates Caesarem monuit, ut idus Martias caveret, Tranquillo teste: Eoque die interfectus est imperator, quem cavendum esse praedixerat vates.

Astylus Centaurus, Ixionis filius, quum divinandi peritia dareret, fratres suos monuit, ne bellum contra Lapythas molirentur. Idem praedixit Nesso vulnus, quod Herculis sagitta erat accepturus. Ouidius: Astylus ille etiam metuenti vulnera Nesso Nefuge, ad Herculeos, inquit, seruaberis arcus.

Tyburnum Plinius lib. 16. ait fuisse Amphiarai filium, peritum augurii, a quo Tyburtes populi originem traxerint multo ante Romam conditam.

Olenus Calenus nomen est vatis apud eundem lib. 28. ubi ait: Quum in Tarpeio fodientes delubro fundamenta, caput humanum invenissent, missis ob id a senatu legatis, Hetruriae celeberrimus vates Olenus Calenus praeclarum id fortunatumque cernens, interrogatione in suam gentem transferre tentavit.

Prylis, Mercurii fuit filius, divinan di ap prime peritus. Hinc adagium, Les bius Prylis, in hominem sagaci coniectura.

Lampon fuit sacrificus, et vates oraculorum, solitus iurare per anserem, velut avem auguralem.

Eurycles vates fuit, qui de se suisque incommodis aliquid sem per divinab at. Hic per assistentem daemonem vera vaticinabatur. Propterea Euryclitae dicuntur omnes divinaculi.

Chryses, vates fuit Iunonis, cuius filiam Chryseidem quum Graeci rapuissent, dea iniuriam ulciscente, pestilentia in suis castris laborarunt.

Astyphilus Possidoniates, vir fuit vaticinii peritus, qui Cimoni Atheniensi (quo cum in summa familiaritate vivebat) mortem praedixit ex praecedentibus prodigiis. Plut. in Cimone.

Martha nomen est mulieris fatidicae, quam in lectica stantem honorifice circunduxit Marius, et sacrificia ea iubente celebravit.


page 74, image: s074

Hanc senatus, quod futura obseruaret, et praediceret, libertate donavit. Autor idem Plutarchus in Mario.

Apud eundem Milthas nomen est vatis, quo in explicandis prodigiis Dion usus est.

Peripoltas, vates fuit ex Thessalia, qui Ophelten regem suosque in Boeotiam populos deducens, familiam multis deinde temporibus nobilissimam ex se reliquit.

Aristander, et Cleomantes nomina sunt divinaculorum apud Plutarchum in Alexandro, ubi ait: Quod prodigium conspicatus Alexander, accitis ariolis Aristandro et Cleomanti Spartano aperit.

Umbritius apud eundem in Galba nomen est auguris: Nam illo die, inquit, simul cum diluculo et Galba praesentibus amicis sacrificabat in palatio augur Umbritius. Corn. Tacitus: Sacrificanti pro aede Apollinis Galbae, aruspex Umbritius tristia exta, et instantes insidias ac domesticum hostem praedicit.

Theocritus nomen est auguris apud eundem Plutarchum in Pelopida.

Demophoon fuit vates, qui periculum Alexandro imminere praedixit. Autor Curtius, cuius citassem, nisi timerem calumnias eorum, qui tantam testimoniorum multitudinem ut nauseabundam refugiunt.

Amalthea, Marpesia, Heriphile, nomina Sibyllarum aut aliarum Phoebadum apud Tibullum lib. 2. Quicquid Amalthea quicquid Marpesia dixit, Heriphile Phoebo grataque quod monuit. Politianus quasdam Phoebades atque una viros divinandi peritos his verbis enumerat:

. - Quin et veteres prompsere Sibyllae
Carmen, Amalthea, et fati Marpesia dives.
Herophileque Idaea genus, praedoctaque Sabe.
Demoque Phygoque, et veri gnara Phaennis,
Et Carmenta parens, et Manto, et Pythia longos
Phemonoe commenta pedes, et filia Glauci
Deiphobe nimium vivax, et Martia fratrum
Nomina, lymphatusque Bacis, subterque Triones
Natus hyperboreos Ollen, inque Attide terra
Clarus honore Lichas, Dodoniadesque columbae.

Davidem ecclesiastici omnes sacrorum vatum principem fuisse fatentur. Idem Politianus: An memorem Solymos praelustria nomina vates, Psallentemque deo regem, qui turbine fundae


page 75, image: s075

Icta Philisthaeo secuit per ora giganti.

Symachiam Martianus Capella ait unam suisse ex Sibyllis, quas duas numero solum ponit dicens: quas non decem (ut asserunt) sed duas fuisse non nescis, id est, Herophilam Troianam, Marmensi siliam, et Symachiam Hippotensis filiam, quae Erythraea progenita, etiam Cumis vaticinata est.

Theano et Euexippe filiae cuiusdam Scedasi Spartanis cavenda oracula praecinuerunt. Postea tamen ab adolescentibus ciusdem loci constupratae, et in puteum coniectae sunt. Quod ubi rescivit pater, animi dolore seipsum interfecit.

Albigerius Carthaginiensis, fuit adeo divinandi peritus, ut daemonibus afflantibus responderer quicquid egisset quisque, aut omnino cogitasset. Quod testatur Augustinus, qui illis ipsis vaticiniis se plerunque scribit interfuisse.

Caelius scribit fuisse in patria sua mulierculam nomine Iacobam, ex cuius ventre immundi spiritus acclamati futura praedicerent, ac unum ex his Cincinnaculum fuisse nuncupatum, qui et praeterita et futura percontantibus responsa dabat mirifica. Interrogatus tamen de futuris, mentiebatur saepenumero.

Ophioneus fuit Messeniorum vates, qui semper a natali die lummibus captus privatim et publice vaticinia peregit.

Polybius Corinthius, filio Troiam proficiscenti et multis aliis mortem praedixit. Autor Cicero.

Thrasybulus fuit inter Elaeos quispiam, multis presagiis nobilitatus, quo etiam titulo simulacrum meruit in Olympia.

Lamus Apollinis fuit filius, qui fatidico spiritu magnum apud veteres nomen adeptus est.

Scirus vates fuit Eleusinius, a cuius nomine Minerus Sciras dicta est.

Abaris filius cuiusdam Seuthae inter Scythas, scripsit oracula quae nuncupata sunt Scythica. Vide Cael. cap. 22. lib. 9.

Terentius Varro in libris antiquitatum scribit Vectium in sugurandi disciplina nobilem fuisse, eumque affirmasse, futurum Romani imperii terminum post MCC. annos.

Saxo Grammaticus ait, Ugerum vatem fuisse aetatis incognitae, et supra humanum termmum prolixae.

Paulus Diaconus ait, Baudolinum quendam vitae sanctitate conspicuum prophetico spiritu claruisse, regnante apud Longobardos Luitprando.

Fuit et eo tempore alter Theolapius nomine, qui praesago


page 76, image: s076

spiritu multa praedixit futura.

Amphilochus rex fuit et augur inter Argivos. Mirandula in hymnis: Amphilochi aut monitus adiit male sana nefastos.

Heleus vates fuit Polycrati Samiorum tyranno familiaris. Autor Herodotus.

Callias vates Elaeus, qui Amyclis vaticinia red di dit.

Perialla, antrstes Fuit mulierum apud Delphos vaticinantium, aetate Cleomenis.

Cleander quoque nomen est vatis Arcadici apud eundem Herodotum.

Fuit et Megistias patria Acharnanius, oriundus a Melampode, darus vaticinio: Nam prospectis extis futura praedicebat. Floruit aetate Leonidae Spartani. Herod. lib. 7.

Evenius vates fuit apud Apolloniates, initio pastor quo dormiente quum lupi LX. gregem invafissent, omnesque ad unam trucidassent, re cognita, vocatus est in ius, et iudicum sententia excaecatus, mox tamen insitam obtinuit divinationem, habuitque filium Deiphonum, qui ductus a Corinthiis exercitui vaticinabatur. Autor Herodotus in Calliope.

Apud Graecos aruspex fuit Tisamenus Antiochi filius, qui apud Delphos reddebat oracula.

Habuerunt etiam Graeci alium aruspicem Leucadium, Hippomachum nomine.

Claruit Daniel spiritu prophetico. Scripsit librum partitum in decem visiones. Susannam falso accusatam, liberavit a morte. Floruit aetate Nabuchodonosor Chaldaeorum regis, a quo captivus ductus et enutritus est. Datus est leonibus in praedam, a quibus tamen evasit illaesus. sabellicus. - Fatidico iuveni mirabile dictu Saepius obiecto saevi parsere leones.

Moses, seu Moyses, Hebraeorum dux vaticino spiritu omnium maxime claruit. Ei dominus in monte Sinai gloriam suam patefecit. Seruanti oves apparuit in rubo ardenti, qui tamen non comburebatur. Deum vidit, quod mortalium nemini contigit unquam. Decalogi praecepta accepit in tabulis aeneis, quae dedit filiis Israel. De Mose Iuvenalis: Tradidit arcano quodcumque volumine Moses.

Galeotae, vates fuerunt in Sicilia et Attica, a Galeote Apollinis filio. Hos solebat consulere Dionysius.

Cicero lib. 1. de Divinat. scribit Deiotarum regem fuisse, peritum auspicii, ac nihil unquam gessisse nisi auspicato.


page 77, image: s077

Tarchon, fuit dux et aruspex in Hethruria, cuius meminit Vergilius lib. 10. et 11. Aen.

Prophetarum nomina apud Ecclesiasticos sunt, Esdras scriba Hebraeus, Neemias Artaxerxis pincerna, Agabus. Item amos, Aggeus, Achias, Baruch, Delbora, Ezechiel, Esaias, Helias, Enoch, Symeon, Moyses, David, et alii plerique.

Ocyroe Chironis Centauri filia res futuras praescisse dicitur: de qua Ouid. lib. 2. Metam. Haec praedixit Aesculapium adhuc infantem medicinae artis peritissimum fore, et a Iove aliquando sulminatum iri.

Aethion nomen est vatis apud Ouid. lib. 5. Metam.

Porro divinationem Graeci Manticen appellant, id est, scientiam rerum futurarum. Hanc scientiam primi excogitaverunt Aegyptii et chaldaei ex obseruatione siderum.

Cilium et Pisidarum gens, et his finitima Pamphila, volatibus avium, cantibusque declarari res futuras crediderunt.

Romulus urbem auspicato ipse optimus augur condidit.

Auguribus reges usi sunt, nec sine auspiciis olim res gerebantur.

Colophonius Xenophanes divinationem negavit: Contra veto Democritus comprobavit.

Chrysippus duos libros scripsit de Divinatione, unum de oraculis, unum de somniis. Diogenes Babylonius unum, duos Antipater, quinque Posidonius.

Discipulus Antipatri Panaetius dubitavit an esset vis ulla divinandi. Cic. ait, Divinationem esse earum rerum (quae fortuito putantur) praedictionem atque praesensionem.

Duo sunt divinandi genera, alterum artis, ut in extis pecudum et in sortibus: alterum naturae, ut somniorum et vaticinationum. Divinatio coniectura nititur, ultra quam progredi non potest.

Lituus clarissimum erat insigne auguratus, quo Romulus regiones direxit, quum urbem condidit. Erat autem Lituus bacillum leviter a summo inflexum Tiberius Grac. augurum et aruspicum disciplinam comprobavit.

Arte carent divinatores, qui non ratione aut coniectura, sed concitatione quadam animi futura praesentiunt.

Sagire, est acute sentire: hinc Sagaces, qui multa scire volunt. Qui sagit priusquam res oblata est, Praesagire dicitur. Hinc praesagatio divinatio, quae si exarsit acrius, furor appellatur, quum abstractus a corpore animus divino instinctu concitatur.

Vaticinia quae explicantur coniectura, aut eventis notata


page 78, image: s078

sunt, artificiosa dicuntur, non naturalia.

Apud Persas magi congregabantur in fano commentandi cau sa, ut augurarent, ac divinarent.

In Telmesso, cariae urbe, claruit aruspicum disciplina.

In Syria Chaldaei cognitione astrorum et ingeniorum solertia antecelluerunt.

Hetruria facile interpretabatur, quid quaeque portenta sibi vellent. Propterea antiqui Romanae urbis principes filios Hetruriae populis dabant in disciplinam.

Phryges, Pisidae, et Cilices Arabiae avium significationibus obtemperabant: quod et fecerunt Umbri.

Fortuna, Casus, Euentus, nihil aliud, quam quum aliquid sic cecidit et evenit, vel non cadere ac evenire, aut aliter cadere atque evenire potuerit.

Constat falsa quandoque aruspicum fuisse vaticinia, et consilia. Nam Caesar quum a summo aruspice moneretur, ne in Africam ante brumam transmitteret, transmisit tamen. Quod nisi fecisset, unum in locum omnes aduersariorum copiae convemssent.

Falsum fuit responsum illud ex Delphico de rege Pyrrho: Aio te Aeacida Romanos vincere posse, nunquam enim Apollo Latine locutus est. Deinde Pyrrhi tempore Apollo versus facere defierat.

Apud Lygureos Thraciae populos, Antistites oracula reddituri, multo prius vino se ingurgitabant: Contra vero apud Clarios, futura praedicturi aquam prius large hauriebant. Divinatio quae per aquam fiebat, Hydromantia dicitur. Axinomantia erat divinatio per securim. Lecanomantia per peluim, in qua aqua inovebatur a daemone, et vox tenuis index futuri reddebatur. Geomantia erat illa, quam de punctis terrae fixis conflabant. Pyromantia erat, quam de variis figuris ex flamma glomeratis colligebant. Capnomantia erat diumatio per fumum. Capyromanria, quae de speculis ex dissultantibus imaginibus trahebatur. Aeromantia quae fiebat ex aere. Coschinomantia ex cribro. Cleromam tia ex sortibus, Physiognomia ex membrorum natura. Chiromantia ex manibus. Botanomantia ex herbis. gastromantia ex amphora ventrosa, quae a puero solebat introspici. Augurium ex avibus. Extispicium ab extis.

Ceterum fidem non esse divinaculis adhibendam Phavorinus apud Gelium arguit hoc modo: aut enim (inquit) aduersa eventa dicunt, aut prospera: Si prospera, et fallunt, miser fias frustra expectando. Si


page 79, image: s079

felicia promittunt, eaque ventura sunt, expectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam defloraverit. Si aduersa dicant, et mentiantur, miser fias frustra timendo. Si aduersa, et non mentiantur, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias.

PRODIGIA ET PORTENTA DIVERSA.

COelum sanguinea specie apparuit, quum rex philippus Graeciam invasit.

Stellae circa Solis orbem visae sunt, Augusto Caesare in prima iuventa urbem intrante post mortem patris.

Circa Solem arcus apparuit, L. Opimio, et Q. Fabio consulibus.

Trini Soles apparuerunt Sp. Posthumio, et Q. Minutio coss.

Lunae trinae visae sunt, Cn. domitio, et L. Annio Consulibus.

Clypeus ardens ab occasu ad ortum scintillans, L. Valerio, et Cn. Mario consulibus.

Relatum est caelum lacte pluisse et sanguine, M. Acilio, et C. Portio consulibus. Item carne L. Volumnio, et ser. Sulpitio consulibus. Item ferro in Lucanis, paulo ante qu L. Crassus a Parthis occideretur.

L. Paulo et C. Marcello consulibus lana pluit, et lateribus coctis. Armorum creptius et sonitustubarum auditi sunt e caelo Cimbricis bellis.

Tertio consulatu Marii visa sunt ab Amerinis et Tudertibus arma caelestia ab ortu et occasu inter se concurrentia, pulsis ad extremum, quae ab occasu erant.

L. Martio et Sex. Iulio consulibus in agro Mutinensi duro montes inter se concurrerunt, crepitu maximo assultantes, et recedentes, et inter eos flamma fumoque exeunte. Quo concursu villae omnes elisae sunt, Animalia permulta (quae intra fuerant) exanimata sunt.

Tiberio principante maximus post hominum memoriam terraemotus factus est, quo XII. urbes Asiae una nocte prostratae sunt.

Quum Dionysius iunior suo principatu pulsus est, accidit prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.

Inter initia Marsici belli Alcippe mulier peperit elephantum, et quaedam ancilla serpentem.

Natus est Hippo centaurus in Thessalia, et eodem die mortuus est. Quo anno Sagunthus deleta est ab Annibale, puer in eadem urbe reversus est in uterum matris.

Annotatum est antiquis prodigiis, canem Iocutum fuisse, et serpentem latrasse, quum pulsus est regno Tarquinius.

Bovem quoque locutum fuisse, proditur veterum monumentis.


page 80, image: s080

C. Lepidus apud Plinium testis est arbores locutas. Oliva in totum ambusta revixit.

In Boeotia derosae a locustis ficus germinavere.

Laodiceae aduentu Xerxis platanus in oleam mutata est.

Paulo ante mortem Caesaris equorum greges comperti sunt pabulo abstinere, ub ertimque flere. Pridie vero quam interficeretur, avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem volucres varii generis discerpserunt.

Ante morten Caligulae simulacrum Iovis Olympiae tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugermt.

Ante mortem Sergii Galbae, quum oppidatim victimae caederentur, taurus securis ictu consternatus, rupto vinculo essedum eius invasit, et totum cruore perfudit.

Neronis principatu arbores sedem mutaverunt.

M. Lepido et Q. Catulo consulibus, in villa Galerii locutus est gallus gallinaceus.

Cecinere galli nocte tota, qua Matthaeus vicecomes primum suscepit filium, unde Galeaceo inditum nomen.

Neapolis sub Nicolao quinto Pontifice Maximo, tremuit, eoque motu multa hominum milia periere.

Seruio Tullio adhuc puerulo dormienti flamma emicuit circa caput.

Tempore belli, quod Romani gerebant in veientes, Albanus lacus solitum stagni modum excessit.

Dum L. Sylla consul sociali bello in agro Nolano immolaret, subito ab una parte arae prolapsus est anguis, quo viso, Posthumus aruspex suasit ut exercitum in expeditionem cduceret.

C. Volumnio et Seruio Sulpitio consulibus bos mugitu in humanum sermonem converso locutus est. De his consule Valerium maximum.

Puer infans semestris in foro boario triumphum proclamavit. Alius cum elephantino capite natus est.

Traditur etiam in antiquis prodigiis, lapides in agro Picene pluisse. In gallia lupum vigili e vagina gladium abstulisse: In Sicilia scuta duo sanguinem sudasse: metentibus cruentas spicas in corbem decidisse: aquas sanguine mixtas fluxisse. Secundo etiam bello Punico bovem dixisse, Cave tibi Roma.

C. Hostilio Mancino, in Hispaniam ituro, talis vox sine autore ullo pervenit ad aures, Mancine mane.

Quum T. Gracchus consul in Lucanis sacrificasset, angues duo ex occulto prolapsi hostiae, quam immolaverat, iecur adederunt,


page 81, image: s081

derum in easdem latebras se retulerunt. Idem quoque secundum sacrificanti accidit.

M. Crasso in Parthos ituro datum est pullum paludamentum, quum exeuntibus in praelium album aut purpureum dari soleret.

Quum Pompeius Dyrrhachio egressus in caesarem proficisceretur, eius signa apum examinibus obscurata sunt: quo portento Iupiter eum a bello revocabat. Sonus tympanorum Pergami abditis delubris editus est. Palma viridis Trallibus in aede Victoriae sub caesaris statua enata est.

In exercitu Xerxis aduersus Graeciam contracti equae partu lepus editus est. Eidem priusquam Athenas deleret, de invadendis Lacedaemoniis cogitanti hoc accidit: Infusum nanque patetae eius vinum ter in sanguinem conversum est.

Midae puero dormienti, formicae in os grana tritici congesserunt, ut Platoni mel et favos apes intulerunt.

Anno quo Hierosolymas delevit Vespasianus, sidus in caelo apparuit gladii figura, urbi imminens. Apparuerunt et currus varits caeli regionibus vagantes, visae sunt armatae acies concertare in nubibus.

Sedente in Pontificatu Ioanne XI. Genuae fons sanguinis prodigiose fluxit. Paulo post urbs ipsa a Sarracenis capta est.

Pridie quam Veneti Ligustico bello vincerentur, Corui diversis inter se agminibus conflixere, ita ut sanguis superne cadens naves ipsas cruentaret.

Imminente Romanis primo civili bello, ignis ex hastis subito emicuit, qui vix potuit extingui. tres corui pullos suos in viam productos laniarunt, quod ex laniatu superfuit, retulerunt in nidum. Mures aurum in templo roserunt. Capta ex his femina quinos musculos in muscipula enixa est, et tres ex illis deuoravit. Tubarum clangor in aere concrepuit.

Triumuiralibus copiis ad Bononiam contractis, sedit aquila super Octavii tabernaculum, duosque hinc et inde coruos incessantes vehementer afflixit. Quod universo exercitui futuram Triumuirorum discordiam portendebat.

Moyses (cuius virga se in draconem converterat, ac demum priorem acceperat formam) rubum vidit incombustum.

Daniel quum Susis esset in Mesopotamia, concidissetque in faciem terrae motu, iussus postea caelesti voce surgere, ipsumque caelum intueri, arietem vidit in aere multicornem.

Eo die quo virgo Christum peperit, oleum Romae in transtyberina


page 82, image: s082

regione erupit, et diem totum perpetuo manavit fluxu. Quo die Christus affixus est cruci, sol a sexta hora diei ad nonam obtenobratus est.

Mauritio imper. (qui Gregorio pontifici erat infestissimus) apparuit homo ignotus monastico habitu cum gladio, quem Imperatoris statuae circunferens, praedixit Mauritium gladio periturum, ut accidit.

Dario babylonem obsidenti vox e muris reddita est, urbem ipsam tunc a Persis captum iri, quum mula pareret. Quo praesagio omnes capiendae urbis desperatio iam ceperat, donec Zopyri Persae mula enixa est.

Anno quo Nero excidit principatu, olcae et prata in contrarias sedes transiere.

Ante paulo quam Augustus Imper. factus esset, bos in suburbano Romae, ad arantem locutus est, frustra se urgeri. Non enim frumenta, sed homines brevi defuturos.

Sedente in pontificatu Leone VII. Sol per aliquot dies veluti sanguinolentus apparuit. Quod prodigium calamitosa pestis secuta est.

Anno M. CLVII. Christianae salutis figura crucis in luna publice visa est.

Imperante Henrico septimo, et sedente in pontificatu Clemente quinto, tres Lunae simul apparuerunt.

Anno salutis M. CCCXLVIII. Imperante Carolo quarto ceciderunt e caelo quaedam bestiolae, quarum corruptio et foetor pestem attulerunt.

Anno salutis M. CCCCLVI. sedente Calixto tertio natus est in Sabinis vitulus biceps. Romae apud Veneris portam sanguis cecidit e caelo. Carnes in Liguria.

Imperante Henrico IIII. monstrum superne bicorpor natum est in agro Britannico. Imperante Henrico quinto in agro Hemiliano et Flaminio sanguis pluit idibus Iunii.

Regnante apud Gallos Ludovico XII. et sedente in pontificatu Iulio II. monstrum natum est Ravennae, habens cornu in capite, utrinque alas, brachia nulla, pedem unum, oculum in genu, utrunque sexum, in medio pectore ypsilon et crucis effigiem.

Quum Roscius esset in cunabulis noctu lumine apposito experrecta nutrix animaduertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu.

Lacedaemone in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdemque


page 83, image: s083

Dei Thebis valuae clausae sua sponte se aperuerunt, scuta sublime prius fixa humi reperta sunt.

MIRACVLA QVAEDAM NATVRAE, CVM ALIQVOT ALIIS PRODIGIIS ET PORTENTIS.

MItacula naturae vocamus, quae praeter consuetudinem accidunt, idque rarissime, cuiusmodi sunt sequentia:

Caelius Agrippa ex utero matris egressus est in pedes. Hinc ab aegro partu traxit nomen.

Ammonius Alexandrinus philosophus, Origenis praeceptor, Asinum habuit sapientiae auditorem.

Ferunt Anaxagoram Clazomenium, Catonem, et M. Crassum nunquam risisse. L. Pomponium nunquam ructasse, Antoniam nunquam expuisse, Zenophantum risum cohibere nequivisse. Epimenides Cretensis missus ab Agisarcho patre ad ovium custodiam dormivit in spelunca annos quinquaginta. Polystratus et Hippoclides Epicuri discipuli, eodem dic nati, eodem die mortui sunt.

Philetas Cous Elegiographus fertur fuisse corpore tam tenui, ut necesse fuerit plantis eius plumbum adhibere, ne ventorum flatu raperetur. Telephus herculis filius inssu avi expositus in syluis nutritus est a cerua.

Ceneus, Iphis, Tyresias sexum feruntur mutasse. Pontanus in Stellis: Poeniteat generis tamen et se Cenea malint, Aut in femineam penitus transire figuram. Ausonius: Maeret in antiquam Ceneus revocata figuram.

Martia mulier Romana partu fulmine exanimato superuixit.

Plinius ait ad Cutilias aquas opacam esse silvam, quae nunquam die ac nocte eodem loco visitur.

In Tarquiniensi lacu duo nemora olim circunferebantur, nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam, nunquam quadratam.

Fanum Vencris habet Paohos, in cuius aream nunquam impluit.

Iuxta Hapasa oppidum Asiae cautes est horrenda unico tamen digito mobilis, si toto corpore impellatur, resistens.

Locris et Crotone nunquam fuit pestilentia.

Licinio Crasso et C. Cassio Longino Cons. Casini puer factus est ex virgine.

Licinius Mutianus apud Plinium pro dit visum a se Argis Aristontem, cui nomen Arestusae fuisset. Nupsisse etiam, mox barbam


page 84, image: s084

et virilitatem pervenisse, uxoremque duxisse.

Plinius ipse ait se vidisse in Africa mutatum in marem die nuptiarum L. Cossicium civem tisdritanum.

M. Curius et Cn. Papyrius Carbo cum dentibus nati sunt, quo etiam modo nata est Valeria.

Filius Prusiae, Bithyniorum regis, in superna oris parte habuit os unum continuum vice dentium.

Risit eo die quo genitus est Zoroastres, eique cerebrum ita palpitavit, ut impositam repelleret manum.

Orionis corpus XLVI, cubitorum in abrupto quodam monte Cretae repertum est.

Eutimenis filius triennio in 111. cubita adolevit.

C. Maecenas ultimo vitae triennio somnum oculis non vidit ullo horae momento.

Revixit in rogo Auiola consularis, crematus tamen: quoniam praevalente slamma subveniri non potuit.

Caelius Tubero praetura functus relatus est a rogo.

Hermotinii Clazomenii anima relicto corpore errabat, et vaga e longinquo multa enuntiabat.

Corfidius funere locato revixit, et locatorem funeris extulit.

Non est alienum a miraculo, Elephantibus intellectum esse sermonis patrii, et obedientiam, officiorumque (quae didicerint) memoriam. Item amoris et gloriae voluptatem, Solis et Lunae venerationem. Regem adorant, genua submittunt, per funes ambulant. Mutianus apud Plinium testis est fuisse quendam, qui ductus literarum Graecarum didicerit, atque haec scripserit: Ipse ego haec scripsi, et spolia Celtica dicavi.

Copas apud Plin. scribit Demarchum Parrasium in sacrificio (quod Arcades iovi Lycaeo humana hostia faciebant) immolati pueri exta gustasse, et in lupum se convertisse, ac decimo demum post anno pristinae restitutum formae.

Suffossum a cuniculis in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia, a ranis civitatem in Gallia pulsam, a locustis in Africa, Ex Gyaro insula a muribus fugatos, Amyclas a serpentibus deletas adscribendum est miraculo.

Cecinna Volaterranus Equestris ordinis captas hirundines victoriae nuntias amicis mittebat, in eundem nidum postea remeantes.

Philarchus apud Plinium testis est, Aspidem in Aegypto fuisse, quae ad mensam cuiusdam ventitans, ibidem sit enixa catulos. Quorum unus quum hospitis filium occidisset, re cognita, mater extremum


page 85, image: s085

de eo supplicium sumpserit, nec postea redierit in tectum.

Nicolaus quidam, Calapiscis cognomento, ex Apulia oriundus, ita a puero urinationi insueverat, ut postea inter marinas beluas remaneret illaesus dies multos.

Albertus Magnus scribit mulierem fuisse in Colonia Agrippina, quae per dies XXX. duraverit sine cibo. Fuisse item virum melancholicum, qui captivus in carcere septem heb domadas ieiunus manserit.

Cicero apud Plinium testis est in nuce inclusam Iliada Homeri carmen in membrana scriptum.

Achemenis herba coniecta in hostes, facit eorum agmina trepidare, et terga vertere. Autor Plinius.

Pyrrho regi pollex fuit in dextro pede, cuius tactu Lyenosis medebatur.

Albertus Magnus scribit quandam fuisse mulierem in Germania, quae I. X. filios peperit, quolibet partu quinque, quorum nullus ad dimidium annum pervenerit.

Alterius meminit Auicenna, quae duos et viginti abottivos cdiderit.

Ion Chius, prodit apud Caelium, Herculem fuisse triplici dentium serie.

Ferunt vetustissimum quendam fuisse Marin nomine, antica corporis parte humana, postica vero equina, qui equum primus inscenderit, annos CXXIII. vixerit, ac ter mortuus, ter itidem revixerit.

Anates Ponticae venenis vivunt.

Matreas feram habebat, quae semetipsam vorabat.

Fuit quispiam nomine Philinus, qui tota vita nullo usus est potu, nullo cibo praeterquam lactis.

Smyndirides Sybarita dicebat, se nec orientem vidisse Solem, nec occidentem annis plus minus viginti: quod etiam de se praedicabat Ponticus Hestieus.

In Co insula ovis de grege cuiusdam Nicippi leonem peperit, praeter ritum naturae, quod Nicippo tyrannidem portendebat, quam mox assecutus est.

Graeci Aesopum, Herculem, Tyndareum et Glaucum revixisse dicunt.

Albaris fuit Hyperboreus, qui per universum orbem terrae sagittam circumtulit, nihil omnino comedens.

Quo tempore Bocchorus Dynastes praeerat Aegyptiis, agnum


page 86, image: s086

locutum ferunt.

Caelius ait se duorum fere stadiorum spatio a moenibus urbis patriae vidisse cornicem albam, capite nigricante. Hinc, Cornix alba, proverbio dici solet, res inventu rara.

Sunt qui veritate et historiae tribuant Gryllum a Circe deformatum fuisse in brutum.

Aelianus prodit ceruum a Ptolemaeo Philadelpho ita educatum, ut Graece lo quentem magistrum perspicue intelligeret.

In partem miraculi pono, quo d Scipio Africanus annis LIIII. nihil emerit, nihil vendiderit, nihil aedificaverit, libras argenti XXXIII. auri tres tantum moriens reliquerit, cuius tamen potestate victa fuerat Carthago.

Plutarchus in libro de Oraculis scribit Cleonem ex Daulia multos quibus vixerat annos nulla unquam insomnia vidisse. Quod et Thrasimedi contigit.

Theon Stoicus dormiens passim ambulabat, quo etiam morbo laboravit seruus Periclis, adeo ut dormiens in summa tecta reperet.

Scribit Caelius Buddam, gymnosophistarum principem, e latere suo virginem generasse.

Ferunt et principem philosophorum Platonem natum de virginis partu, Perictione eiusdem matre Apollinis oppressa phantasmate.

Amore lascivo et Venereo puellam ursus adamavit. Vide in capite de Hominibus adamatis a brutis.

Herodotus in Euterpe ait suo tempore hircum palam coivisse cum muliere.

Xerxe in Graeciam copias parante mula peperit mulum, masculis, femineisque genitalibus.

Ex una mure genitos CXX. Item apud Persas praegnantes in utero parentis repertas scribit Plin. lib. 10. cap. 95.

Euriphaeus Cyraeneus habuit in superiore maxilla unicum os continuum vice dentium.

Timarchus, Mestoris Cypris filius, habuit utrinque geminum dentium ordinem.

Agrippina Claudii Caesaris uxor turdum habuit imitantem sermoves hominum, quo tempore Plinius historiam suam scribebat.

Habebant et Caesares iuvenes Sturnum et Luscinias Graeco Latinoque sermoni assuefactas, et assidue nova loquentes, longo etiam ucrborum filo.


page 87, image: s087

Atys, Croesi filius semestris locutus est in crepundiis, dum videret hostilem gladium paterno imminere iugulo.

Fausta mulier e plebe Ostiae duos mares ac totidem feminas uno edidit partu.

In Labra, Iovis Gnidii fonte, anguillae vescuntur manibus humanis, et additas inaures accipiunt.

Idem faciunt in Cabura, Mesopotamiae fonte.

In Lymira, fonte Liciae Apollini sacro, ter fistula evocati pisces ad augurium veniunt, et abiectas carnes diripiunt.

Hierapoli Syriae in lacu Veneris vocati parent aedituorum vocibus, ornati auro veniunt adulantes, et scalpendos se praebent.

Cornelius Ruffus, Manii Curionis in consulatu collega, dormiens excaecatus est, quum id sibi accidere somniaret.

Echeneis pisciculus naves quamlibet impetuoso ventorum flatu agitatas remoratur, si carinis adhaereat.

Formicae vivae mortuas sepeliunt magna in suam speciem charitate.

Lacydi philosopho anser perpetuus adhaesit comes, ab eius latere nunquam discedens.

Circa fontem Gangis populi sunt Astomi sine ore, corpore toto hirti, vestiti frondium lanugine, halitu tantum viventes et odore, quem naribus trahunt.

Zoroastres annis viginti caseo vixit in desertis.

De Miraculis Aquarum loquemur in capite de Fluviis.

Eo tempore quo Veturia Coriolanum filium ab obsidione urbis reppulit, Fortunae muliebris simulacrum bis locutum est.

Seruii Iulii statua(quum aedes Fortunae conflagrasset) inviolatae permansit.

Pamphilius Phaereus caesus in acie, decem diebus iacuit, biduoque postquam inde sublatus esset, impositus rogo revixit.

Uxor Nausimenis Atheniensis quum liberos in incestu deprehendisset, horrore facinoris permota vocem amisit.

Egles, Athleta Samius, quum videret sortitionem inter socios non bona fide fieri, indignatione motus, vocalis factus est, quum semper antea fuisset mutus.

Gorgias Epyrota in funere matris suae utero elapsus, lectum serentes consistere coegit inopinato vagitu.

Iasonem Pheraeum quum per insidias nescio quis inferendae mortis animo percussisset, vomica eum liberavit, quae nullis medicorum artibus curari potuerat.


page 88, image: s088

Daphidas sophista quum irridendi causa Apollinem Delphis consuluisset, an equum invenire posset, quum prius nullum habuisset: accepit ab oraculo, inventurum equum, sed quo deturbatus periret. Inde quum neglecto per calumniam oraculo reverteretur, incidit in manus Attali regis, quem contumeliosis verbis absentem plerunque momorderat. Eius itaque iussu praecipitatus est e saxo, cur nomen erat equi.

Philippus rex Macedonum monitus ab oraculo, ut caveret a quadriga, toto regno disiungi currus imperavit. Postea tamen interfectus est gladio Pausaniae, in cuius manubrio caelata erat quadriga.

Direptina Mithridatis filia duplici dentium ordine deformata est.

Lynceus oculorum acie tam longe contendit, ut egredientes Carthaginiensium naves, a Lilybaeo portu inspiceret.

Aristomenes Messenius ab Atheniensibus ob calliditatem dissectus, repertus est hirsuto et piloso corde.

Antipater Sidonius omnibus annis eo die, quo genitus erat, febre laborabat, qua ad extremum consumptus est eodem natali suo.

VENEFICI.

CIrce Solis et Persae nymphae filia, quum venefica esset peritissima, poetarum fabulis dicta est comutasse socios Ulyssis in porcos. Habitavit autem non procul a Caieta Campaniae urbe, Vergilius in Bucoli. Carminibus Circe socios mutavit Ulyssis. Tibul. lib. 2. Quicquid habet Circe, quicquid Medea veneni.

Umbro fuit sacerdos, e gente Marrubiorum prope Fucinum lacum habitantium, adeo peritus veneficii et herbarum potens, ut hydros sopiret, et innocuos serpentes tractaret manibus. Ver. libro 7. Quin et Marrubia venit de gente sacerdos, etc.

Medea filia Aeetae regis Colchorum et Ipseae, acsoror Circes, multarum herbarum ac radicum vires invenit, eamque artem didicit a sorore, et adeo exercuit, ut tauros flammam faucibus eructantes, draconemque peruigilem aurei velleris custodem sopiverit, ne rapturo vellus ipsum Iasom incommodarent. Quo beneficio permotus Iason, eam sibi copulavit uxorem. Ubi autem ambo in Thessaliam pervenerunt, Medea Aesonem patrem Iasonis iam senio confectum, suis artibus reduxit ad iuventutem. Nihilominus Iason obsequii oblitus, eam postea repudiavit, et Creusam filiam Creontis regis Corinthiorum superinduxit. Qua ingratitudine permota Medea, novae nuptae dissimulato odio, pallam venenis infectam muneri misit, quam quum illa


page 89, image: s089

induisset, subito flagravit incendio, parique exitio perierunt Creon et eius regia. Quo facto Medea filios ex Iasone susceptos laniavit palam: demum a Draconibus in aerem sublevata Athenas deuolavit, ibique iterum nupsit Aegeo cuius filium Theseum potavit Cerberi spuma: ac demum nubes carminibus excitavit, quibus cum Medo filio (quem ex Aegeo susceperat) involuta peruolavit in Asiam. Haec sunt notisima omnium Medeae veneficia. Quid. lib. 7. eam inducit loquentem, ubi artis suae peritiam fatetur deos omnes alloquens, ut Aesonem iuventuti restituat. Tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris, etc. Idem in Epist. Barbara narratur venisse venefica tecum. Propertius lib. 2. Non hic herba valet, non hic nocturna Citaeis, Non per Medea gramina cocta manus. Idem lib. 3. et Val. Flac. lib. 8. Contra tartareis Colchis spumare venenis, Cunctaque Lethaei quassare silentia rami Perstat. plin.lib.25. Certe quid non replevere fabulis Colchis Medea, aliaeque?

Mycale nomen est veneficae mulieris apud Quidium lib. 12. scribentem: Mater erat Mycale, quam deduxisse canendo, Saepe reluctantis constabat cornua Lunae.

Erictho maga fuit Thessala multis veneficiis famosa: de qua Lucanus lib. 6. Hos scelerum ritus, haec dirae carmina gentis, Effera damnarat nimiae pietatis Erictho, 7c.

Si quis appetit videre graphicam veneficae artis narrationem, nideat apud eundem Lucanum. Nemo Latinorum Poetarum melius rem aperuit.

Dipsas nomen est vetulae veneficae apud cundem Ouidium lib. 1. Elegiarum scribentem.

Est quaedam, quicumque volet cognoscere lenam
Audita est quaedam nomine Dipsas anus, etc.

Pasetes fuit quispiam praestigiarum et magiae peritisimus, qui suis incantamentis faciebat, ut repente convivium omnibus epulis instructissimum appararet. Rursus quum volebat, omniae iubebat evanescere. Quum quid emebat, pretium, et nummus redibat a venditore ad emptorem. testis Erasmus in explanatione illius adagii, Pasetis semiobolus.

Exagonus legatus Oblogenum (qui populi sunt in Cypro) quum romam venisset, ibique de herbarum viribus multa dissereret, volens coniectus est a consulibus in dolium plenum serpentibus experimenti causa, ubi serpentes ipsi non solum non eum mordebant, at etiam demulcebant linguis. Autor Plin. lib. 28.


page 90, image: s090

Eriphila venefica fuit, et fascinatrix, quae quum aliquod animael aspiciebat, illi accidebat mali quidpiam. Hinc adagium, Anus Eriphus: in mulierem excantatricem.

Locusta apud Corn. Tacitum nomen est mulieris veneficae, quae boletos venenis infecit, quibus Agrippina Claudium maritum suffocavit. Capitur etiam Locusta pro quacumque venefica. Iuven. Saty. Instituitque rudes melior Locusta propinquas.

Guthrune fuit venefica, quae suis incantamentis plerosque excaecavit, nulla morbi causa apparente.

Onomacritus sortilegus fuit apud Athenienses, et Musaei socius, quem Hipparchus Athenis expulit. Autor Herodotus in Polyhymnia.

Marsi populi Italiae, a Circe orundi, herbarum vires et veneficia apprime calluerunt: unde Syllius lib. 8. Ac Marsica pubes, Et bellare manu, et Chelydris cantare soporem, Vipereumque herbis hebetare, et carmine dentem, etc. Gellius libro 16. cap. 11. Gens in Italia Marsorum, orta fertur a Circes filio Marso. Propterea Marsis omnibus vi quadam genitali datum, ut serpentum virulentorum domitores sint, et incantationibus herbarum succis faciant medelarum miracula.

Psylli populi fuerunt in Africa Nasamonibus contermini, quorum terra quum austriflatu exaruisset, collecto exercitu sumptisque armis, in austrum ipsum, perinde ac hostem, profecti sunt. Contra vero ventus magno spiritu occurrens, eos omnes arenarum cumulis adobruit. Quod priusquam accidisset, ferunt eos eadem vi et potentia in veneficiis proditos fuisse, qua et Marsos. De Psyllis Plin.lib.7.sic ait: Horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, ex cuius odore sopirent eas.

Crates Pergamenus apud Plinium testis est Ophiogenes populos esse in Hellesponto, serpentum ictus contactu lavare solitos, et manu imposita venena extrahere corporibus.

Populi sunt in Triballis et Illyriis qui visu effascinant et interimunt quos diutius intuentur iratis praecipue oculis. Huius generis et potentiae sunt feminae in Scythia, quae vocantur Vitiae.

Canidia Neapolitana fuit unguentaria, fascinatris et venesica. Horatius in Epod. An malas Canidia tractavit dapes. Idem Canidia brevibus implicata viperis, Crines et incomptum caput, Iubet sepulcris caprificos erutas, Iubet cupressos funebres, etc.

Apud eundem Sagana, Veia, et Folia, nomina sunt venesicarum,


page 91, image: s091

quae Varum puerum praetextatum suis veneficiis incantatunt. De Sagana sic inquit, At expedita Sagana per totam domum Spargens avernales aquas, horret capillis. De Veia: Abacta nulla Veia conscientia, Ligonibus duris humum Exhauriebat, ingemens laboribus. De Folia: Non defuisse masculae libidinis Ariminensem Foliam, et otiosa credidit Neapolis.

De Moeri venefico Vergilius in Bucolicis sic ait: Has herbas, atque haec Ponto mihi lecta venena Ipsa dedit Moeris, nascuntur plurima Ponto: His ego saepe lupum fieri et se condere syluis Moerim, saepe imis animas excire sepulcris, Atque satas alio vidi traducere messes.

Thracia fuit nympha saga et fascinatrix, quae propter peritiam herbarum et veneficiorum habita est loco numinis apud Thraces, quorum etiam regioni dedit nomen.

Neuri populi fuerunt in Scythia, incantatores maximi, ut qui ex hominibus in lupos se verterent. Autor Herod.

Choatrae populi (quos Plinius circa Maeotim locat) fuerunt etiam incantatores maximi. Unde Val. Flac. lib. 6. Argon. Centoras, et diros magico terrore Choatras.

Apud eundem Choastes nomen est venefici, ubi ait: Maximus hoc inter Stygia venit arte Choastes.

Harcalo veneficus fuit, qui innocuos leones impune attrectabat manibus. Syllius lib. 1. harcalo non pavidus foetas mulcere leaenas. Apud eundem Atyr nomen est incantatoris, qui serpentes solo tactu sopibat, de quo sic ait, nec non serpentes diro exarmare veneno Doctus Atyr, tactuque graves sopire Chelydros, Ac dubiam amoto sobolem explorare Ceraste.

Parysatis, mater Cyri, famulam habuit Gygem nomine, qua utebatur ad veneficia.

Porro venefici apud persas hac poena legibus puniebantur: ampla erat petra, in qua capita eorum imposita alia petra feriebant, quoad faciem et caput infregissent. Quo mortis genere Gyge interiit. Autor Plutarchus in Artaxerxe.

Veneficarum autem vis est, ut suis cantibus homines in porcos commutent, fruges excantent, scabiem, et velut pestem quandam armentis eorum (quos oderunt) immittant, herbas cogant aresccre, mentes illaqueent, oculos fascinent, membra illigent, manus et pedes sic perstringant, ut suum satis ossicium nequeant facere, durescere faciant limum, ceram liquescere, quosdam tabescere sensim emorientes, umbras sepulcris eruere, accersere caco daemones,


page 92, image: s092

deducere lunam caelo, et alia relatu mira, et creditu difficillimae facere. Cuiusmodi sunt ea quae Tibullus memorat lib.1.dicens: Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, etc.

MAGI, ET ALII VENEFICI.

CEtieus magus fuit, cuius augurio Bocrebista rex Getarum Romanos vicit.

Dardanus fuit sceleratissimus quispiam magus, a cuius nomine artes magicae vocantur Dardaniae. Columella: At si nulla valet medicina repellere morbum, Dardaniae veniunt artes. Hinc etiam Dardanarii dicuntur propolae, qui omnia praeemunt, ut carius postea vendant. Latine Revenditores. Hic Dardanus libros de magia scripsit, quos in sepulcro fertur constituisse. Eos Democritus editis commentariis illustravit, disciplinamque ex illis reconditam accepit.

Convenit inter autores, Magicam artem in Perside a Zoroastre inventam, qui etiam centum milia versuum de ea scripsit, quae Hermippus commentariis explanavit. Praeceptorem in ea vanitate habuit Zoroastres Agonacem qui aliquot annorum milibus floruit ante bellum Troianum, autore Plinio. Nam si vera est Cosmographorum supputatio, Troia capta est annis 4020. post mundi creationem.

Plinius inter primi saeculi magos recenset, Apuscorum et Zaratum Moedos, Babylonium Marmaridium, Hippocum Arabem, et Assyrium Zarmocenidam, quorum tamen nulla extant monumenta.

De Magia etiam commentatus est Hosthanes, Xerxem regem Persarum bellum inferentem Graeciae comitatus: Cuius artis semina adeo diffudit, ut quacumque commearet, inficeret, et interficeret plurimos.

Phthagoras, Empedocles, et Democritus ad eam perdiscendam exilium patriae sibi proposuerunt, quam reversi praedicavere, et velut mysterium aliquod in arcanis habere. De ea etiam scripserunt Apollonices et Captidenes, quorum opera Democritus suis commentariis locupletavit circa bellum Peloponnesiacum.

Plinius ait aliam fuisse Magicae artis factionem, quam exercuerit Moses, sed multis annis post Zoroastrem.

Fuit et Hostanes secundus Alexandri Magni comitatu exornatus, qui huic arti autoritatem et incrementum addidit


page 93, image: s093

professione. Eam etiam apud Gallos exercuerunt Druydae eorundem philosophi.

Plinii temporibus Britanni tantis caeremoniis eam celebrabant, ut dedisse Persis videri possent, quibus tamen eius artis commentum refertur acceptum. Nunc apud Christianos iam desinit ea vanitas.

Tyridatem Regem Armeniae magum fuisse indicant verba Plinii, qui ait: Neronem ab eo coenis magicis initiatum, adeo ut maior citharae aut cantus libido non ei fuerit, quam eius artis.

Ferunt et Apollonium Tyanaeum arte magica insignem fuisse, teste Lactantio: adeo ut cum Domitianus cum punire vellet, repente in iudicio non comparuerit.

Medaurensis quo que Apuleius non aliam ob causam fingitur commutatus in asinum, quam ob earum vanitatum peritiam.

Cobares natione Moedus, magicae artis professione celeber habitus est, quo tempore Alexander bellum movebat in Bactrianos. Autor Curtius lib. 6.

Aegyptii crediderunt Amphiona Thebanum magicae artis peritum fuisse, ac propterea factam esse fabulam de arboribus, auritisque scopulis eius cantui obtemperantibus.

Simon Samaraeus magicis artibus et ope daemonum suffultus, egregie adeo Romanos lusit, et fascinavit, ut plerisque fecerit se numen, merueritque inter duos pontes simulacrum, hoc titulo: SIMONI DEO SANCTO.

Gobrias fuit Magus, a quo Socrates multa didicit de poenis animarum, et beatitudine. Idem dicebat, mortalium animas in occultiorem locum sub terram demigrare, in quo Iunonis esset regia. Crinitus cap. 11. lib. 5.

Craca mulier, Thor, et Othinus, nomina sunt magorum apud Saxonem. Quorum illa (ut ait) appositas dapes in aliarum rerum formam commutabat, hi ludificatis idiotarum mentibus, divinitatis fastigium sibi arrogabant.

Cynops magus fuit qui Ioanni resistens, fingebat se suscitare mortuos, et daemonibus collo qui in Pathmo insula, quae est una ex Sporadibus. Mirandula in hymnis: Et Cynopem magiae confisum dispulit altae Mentis Ioannes.

Arnuphis Aegyptius philosophus, arte magica et daemonum praestigiis in aera se sublimabat. Idem tempore M.Antonii principis, quum Romanorum exercitus aquarum sitiret penuria, imbrem cum fulgure et tonitru aestivo tempore fertur suscitasse.


page 94, image: s094

Iosephus lib. 8. antiquitatum scribit, Salomoni a Deo concessum fuisse, ut artem contra daemones edisceret ad hominum salutem: curationes item institueret, quibus aegritudines possent mitigari. Quam edoctus artem Eleazarus, spectante Vespasiano, eos curabat, qui a daemonibus vexabantur. Porro vim artis magicae Ouidius exprimit his verbis: Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficivat laesi carmine fontis aquae. Ilicibus glandes, cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt. Quanto autem in pretio fuerit primis saeculis, vide apud Plinium lib.30.Natu.hist.cap.1.

ASTROLOGI.

ANaximander Milesius, Thaletis discipulus, sphaeram costruxit, horologium et gnomonem invenit. Conversiones lolis notavit et aequinoctia. Plin.lib.2.

Apollonius Tyaneus scripsit libros de Astrologica divinatione quatuor.

Eudoxus Gnydius nobilis fuit astrologus, Platonis aequalis. Scripsit poetice de Astrologia. Habuit etiam cum Astrologia Geometriam quoque et Medicinam.

Iulius Hyginus familiaris Quintiliani, scripsit de mundi et sphaerae ratione. Praeterea de signis caelestibus libros IIII. Item commentarios in Verg. qui non extant, et librum nomine Gromaticon, de modo obsidendarum urbium, et castrorum.

Conon mathematicus, Aegyptius natione, libros de Astrologia septem reliquit. De hoc Verg. in Buco. In medio duo signa Conon, et quis fuit alter, Descripsit radio totum qui gentibus orbem. Hic quum vellet inire gratiam Ptolemaei regis, dixit crinem reginae Berenices in caelo collocatum.

Architas Tarentinus Mechanica primus exposuit, et in Geometria cubum invenit. Ab eo descendit Horus etiam in Astrologia clarus. De utroque et Conone Propertius lib. 4. Me creat Architae soboles Babylonius Horus, Horus et a proavo ducta Conone domus.

Babylonii primi omnium astrologiam dicuntur invenisse, omnemque curam in contemplatione siderum collocasse. Lucretius lib. 5. Ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans Astrologorum artem. Ab his Graeci polum, gnomonem, et duodecim horas dici didicerunt.

Hipparchus Nicaeus scripsit de Stellis fixis, de lunae motu contra Platonem. Instrumenta Mathematicis invenit. De hoc


page 95, image: s095

Plinius lib.2.cap.12. et 26.loquitur.

C.Manilius Antiochenus, primus poetarum Latinorum astrologiam versibus aggressus est, quod opus nuncupavit Augusto, Hipparchum, Eudoxum et Aratum secutus.

Manethus Aegyptius scripsit Physiologiam et astrorum effectus versibus.

Meson astrologus Atheniensibus in expeditionem Siciliae navigaturis tempestatem praedixit futuram. Atque etiam insanum se finxit, ne cum eis traheretur invitus.

P. Nigidius Figulus secta fuit Pythagoraeus, Astrologiae et Medicinae peritissimus. De quo Lucan. libr.1. At Figulus cui cura deos, secretaque mundi Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis Aequaret visu, numerisque moventibus astra.

Oenopides Chius astrologus, dedicavit in Olympia aereum libellum, in quo magnum annum praedicabat.

Palamedes, Naupli et Climenes filius, quum esset Astrologiae peritus, annum, mensesque ad cursum Solis apud Graecos accommodavit. Primusque visam multorum metu in castris eclypsim dixit rem esse naturalem et minime timendam.

Protagoras, Diogene teste, fuit Astrologus, in quem Euphorion scripsit Epicedium.

Ptolemaeus Aegyptius (qui floruit Antonini temporibus) in Astrologiae scientia antiquos omnes aequavit. Primus apud Graecos caeli rationem omnem explicuit, inventaque ab Hippardio instrumenta, clarius illustravit. Edidit compositionem illam, quam Almagestum vocant. Scripsit et de his, quae ad practicam astrorum prognosticam spectant, et alia permulta.

Sulpitius Hallus in exercitu Pauli Aemylii contra Perseum, deprehensam noctu eclypsim Lunae mirantibus militibus enarravit. Plimus cap. 12. lib. 2.

Thales Milesius astrologiae secreta pentravit omnium primus. Primus Solis eclypsim praedixit, et de Ursa minore disseruit.

Theon philosophus Alexandrinus scripsit de astrologia et Commentarios in Ptolemaeum. Item paruum Astrolabium.

Ideo poetae fingunt, Atlantem caelum humeris sustinuisse, quod siderali scientia clarissimus extiterit. Sunt enim qui Sphaerae innentum cidem referant acceptum.

Caeli signa primus dicitur aperuisse Cleostratus. Plinius.

Sidus Veneris, quod nascentem Solem praevenit, et in ortu Lucifer, in occasu refulgens nuncupatur Vesper, primus


page 96, image: s096

Pythagoras enarravit, eiusque docuit naturam.

Lunae rationem et naturam primus deprehendit Endymion. Hinc poetae fabulati sunt eum a Luna fuisse adamatum.

Anaxagoras scientia caelestium literarum praedixit, quibus diebus taxum casurum esset e Sole, Anno secundo Olympiadis 78. Quod et factum est ad Egos flumen Thraciae.

Eius quoque artis peritia Pherecydes Sirius hausta e puteo aqua futurum ibidem terrae motum praedixit.

Beroso ob sideralium rerum peritiam, divinasque praedictiones, statuam inaurata lingua posuerunt Athenienses in publico gymnasio. Plinius lib.7.cap.37.

Sosigenes fuit Astrologus, quem Caesar dictator annos vitio Pontificum per intercalandi licentiam turbatos, ad Solis cursum redigens adiutorem sibi adhibuit. Plinius lib.18.cap.25.

melon nome Astrologi apud Plutarchum in Nicia, qui quum esset militiae, videretque pessime suae parti futurum, insaniam mentitus est, atque etiam domum incendio dedit, ut missionem et militiae vacationem impetraret. Plutarchus in Vitis Alcibiadis et Pyrrhi.

Apud eundem in Alcibiade Metheon ponitur Astrologus, qui Atheniensibus in Syracusanos expeditionem agitantibus, quum ex Astrologiae disciplina praevideret futuram belli calamitatem, combusta domo, suaque fortuna palam in concione deplorata, sic populum commovit, ut praeter consuetudinem filium suum receperit ab omni militia exemptum.

Tarnutius vir fuit tum philosophiae, tum mathematicae imprimis studiosus, qui quum in Astrologia putaretur excellere, huic imposuit Varro, ut Romuli conceptionem in diem et horam deduceret, inspectisque eius vitae institutis ac rebus gestis, ex illis consequentiam colligeret, veluti geometricarum propositionum resolutiones praecipiunt. Autor Piutarchus in romulo.

Suidas apud Budeum ponit Zoroastrem in numero Astronomorum, aitque floruisse Nini regis Aslyriae tempore.

Cicero lib.4. Quaest. Acad.ait Poylenum quendam magnum fuisse mathematicum, qui Epicuro postea adhaeserit, totamque Geometriam falsam crediderit.

Necepsus rex fuit Aegyptiorum in astrorum cognitione peritissimus, de quo Ausonius scribit: Quique magos docuit mysteria vana Necepsi. Iulius Firmicus: Necepsus, inquit, imperator iustissimus Aegypti, et astrologus valde bonus, per ipsos


page 97, image: s097

decanos omnia vitia, valetudinesque collegit.

Aratus poeta floruit Antigono regnante, scripsitque Phenomenona Latio iure a Cice. et Caesare Germanico donata. Item multa alia opera, ut docebimus in Poetis.

Sulla fuit mathematicus, qui Caligulae consulenti de genitura sua certissimam necem appropinquare affirmavit. Nostro saeculo magna literariae Reip. utilitate emersit lovianus Pontanus poeta (parcant mihi, qui solam mirantur et suspiciunt antiquitatem) cum hominibus superioris saeculi citra scrupulum conferendus, qui de Stellis libros v. Meteororum unum scripsit, crudite non minus quam docte, quamuis tamen argumentum ipsum rgre cultum sermonis, et verborum phaleras admittat.

Marullus ait Biliotum fuisse Astrologum, extinctum boletis. Haec eius verba: Dum cavet astrologus peritur is sidera ami cis, Dum sibi boletos non cauct, ipse perit.

GEOMETRAE.

ARchimedes Syracusanus Geometriam adeo exercuit, ut ductus aliquando ad balnca, dum ungendus in labro thermulario constitueretur, per corporis unguenta figuras et liniamenta digito inscriberet.

Archytas Tarentinus etiam Geometriae operam dedit, in qua discipulum habuit Platonem. Primus Mechanica exposuit, cubumque reperit, teste Diogene.

Dicearchus Siculus Aristoclis auditor, Geometra fuit aeta te sua clarissimus, qui scripsit de Rep. Lacedaemoniorum. Hic regum cura montes permensus est, ex quibus altissimum prodidit Pelion MCCL. passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. Plinius cap. 67. lib. 2.

Dionysius Afer, ex Byzante civitate, scripsit Geographiam versibus hexametris, quos Priscianus latinos fecit.

Eudoxus Gnydius primus Geometriae rationes dissicilesque demonstrationes per sensum instrumentorum exempla edididit una cum Archita praeceptore. Quapropter ambo convicia a Platone passi sunt, quod Geometriae dignitatem sistulissent, a cogitatione et rebus incorporeis, ad ea quae sensibus perciperentur, declinantes.

Eupompus Macedo, Zeusis coaetaneus Arithmeticae et Geometriae tuit peritissimus, sine quibus negabat artem posse perfici.

Marinus Tyrius Geographiam scripsit, ex qua Ptolemaeus


page 98, image: s098

suam detorsit,

Pappus philosophus Alex. scripsit de situ orbis, de fluviis Afrieae et commentarios in Ptolemaeum.

Pausanias Caesariensis scripsit unimersae Graeciae Geographiam cum ems lustoriis.

Polemon Helladicus, scripsit de origine civitatum, et lacedaemoniae Geographiam, et de cursu Solis liberos tres.

Ptolemaeus Aegyptius praeter libros de Siderali scientia editos scripsit etiam de Geographia.

Scylax Carrandaeus (Carianda civitas est Gariae) scr ip sit cir cmt.un mensuramque maris extra columnas Herculis. Suidas apud Voliterr.inum.

Stesichorus poeta fratrem habuit Mamertinum Geometram.

Timosthenes praefectus classis Ptolemei Philadelphi Geo graphus fuit nobilis Scripsit de Portubus libros decem.

Dionysiodorus fuit quispiam geometrica scientia nobilis, in cujus mortm sepulcro affines reperisse dicuntur epistolam eius nomme ad superos seriptum. Pervenisse eum a sepulcro ad mfimam terram, esseq, co stadiorum XLII. milia. Autor Plinius in sine secundi.

Leguntur etiam aliorum nomina, qui in hac arte praestitetunt, ut Euclides, Hippias Elaeas, Theodorus Cyrenaeus, Leoda mas Thasius, Eratosthenes, Plato, Proclus, Theon, Nicephotus. Isacius Censormus, Boetius.

Geometriam autem invenerunt Aegyptii in Nili auctu ac di mensione. Sita est in phantasia, non opinabili, sed certa ex apparentibus speciebus notitia.

CITHAROEDI, TIBICINES, CANTORES, ET MVSICI.

IOpas nomen est citharoedi apud Verg. lib. 1. Aenci. scribentem: - Cithara crinitus Iopas personat aurata docuit quae maunmus Atlas. Idem libro 9. facit Cretea quendam Philomusam et Lyricum, ubi ait. Et Clycium Acoliden et amicum Cretea Musi. Cretea Musarum comitem, cui carmina semper Et crtharae cordi, numerosque mtendere neruis, Semper equos, atque atma virsum, pugnasque canebat.

Apud eundem Iapys nomen est auguris et Citharodei lib. 12. ubi ait: Iamq. aderat Phoebo ante alios dilectus lapys Iasides, acri quondam cui captus amore Ipse suas artes, sua munera lae tus Apollo Augurmm citharamque dabat, celeresque sagittas.

Philamon fuit Apollinis filius, clarus cithara. Quid. lib. 11.


page 99, image: s099

Nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
Carmine vocali clarus, citharaque Philamon.

Dorceus cantu citharae apud Thraces secundam post Orpheum meruit palmam. Val.Flac.lib.3.Argon. Protinus insignem cithara, cantuque fluenti Dorcea, qui dulci festis assistere mensis, Pectine Bistoniae magnum post ausus alumnum.

Linus, Apollinis et Uraniae filius, Lyricae musae fuit peritissimus, in qua magni nominis discipulos habuit, Orphea, Thamiram, et Herculem. De hoc Propertius lib. 2. Tunc ego sim Inachio notior arte Lino. Hunc ab Hercule plectro et cithara occisum fetunt, dum cum rusticius canentem acerbe nimis corripuisset.

Arion Methymnaeus citharoedus, et poeta Lyricus, dum Lesbon patriam peteret, videretque insidias, et eoniurationem parari sibi a sociis (quibuscum navigabat) propter opes, quas ferebat secum, rapta cithara, nonnihil prius modulans, in mare se coniecit. Cuius cantu illectus Delphin, dorso exceptum portavit ad littus, et exemit a periculo. In cuius rei monumentum erecta est illi statua cum Graeco epigrammate, quod Volaterranus Latinum fecit hoc modo: Cernis amatorem, qui vexit Ariona Delphin, A Siculo subiens pondera grata mari. Quid. lib. 2. Fastorum, de eo abunde meminit. De hoc etiam loquuntur Gellius lib.16.cap.19.et Herodo.in Clio. Ab Arione Lyra vocatur Arionia. Idem Quidius lib.3.de Arte. Quamuis mutus erat, voci favisse putatur Piscis Arioniae fabula nota Lyrae.

Orpheum Apollinis et Calliopes filium poetae faciunt principem musae Lyricae, adeo ut fabulentur delinitas eius cantu arbores, suis se locis exeruisse, sensificatas cautes egisse choros, fluvios cursum cohibuisse, exarmatas feras posuisse feritatem, et alia id genus incredenda. Quod ideo fictum est: quoniam agrestes et beluino prope ritu degetes homines ad meliorem vitae cultum redegisset. Unde Horatius in Arte: Syluestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et foedo victu deterruit Orpheus, Dictus ob lioc lenire tygres, rabidosque leones. Fingitur etiam ab inferis cantu suo exorasse Eurydicen uxorem, ca lege, ut sequentem a tergo non prospiceret, priusquam ad superas auras ambo rediissent. Cui legi quum amor nimius stare non permisisset vatem, Eurydicen demum evanuisse ferunt. Vergil. libro 6. Aencid. Si potuit manes accersere coniugis Orpheus Threicia fretus cithara, fidibusque eanoris. Ab Orpheo Lyra vocatur Haemonia, Threicia, Orphaea, Bistonia, et Bistonis, quod Thrax fuerit natione. Ouidius


page 100, image: s100

libro 4. Trift. Haemonia curas attenuasse Lyra. Idem in Epistol. Threiciam digitis increpuisse Lyram.

Thamyras citharoedus fuit Thracius, Lini discipulus, quem poetae a Musis fabulantur excaecatum, quod eas ad certamen cantus irritasset.

Amphionem poetae fabulantur Lyrae adeo peritum fuisse, ut sequentibus cantum scopulis Thebarum muros condiderit. Horatius in Arte: Dictus et Amphion Thebanae conditor urbis Saxa movere sono restudinis, et prece blanda Ducere quo vellet. Martianus Capella: Nam Orpheus, Amphion, Arionque doctissimi, aurata omnes testudine consonantes flexanimum patitet reddidere concentum.

Hermogenes fuit citharoedus, qui Iulio Caesari suavitate cantus admodum placuit. apud Martialem nomen est furis mapparum. Apud Horat. lib. 1. Ser. nomen cantoris, ubi ait: Ut quamuis tacet Hermogenes cantor, tamen atque Optimus est modulator.

Echion, et Glaphyrus nomina sunt citharoedorum apud Iuvenalem Satyra 6. ubi ait: Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion, Aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque Choraules. Hic Choraules proprium est nomen viri fistulicinis.

Hydimeles, nomen est etiam citharoedi apud Iuvenalem Saty. 6. scribentem: Quo tener Hydimeles operam dedit, hunc tenet, hocse Solatur, gratoque indulget basia plectro.

Amoebeas citharoedus fuit castissimus, qui uxorem nunquam atugit.

Anaxenori citharoedo M.Antonius tributa quatuor cinitatum legenda concessit, propter eius artis peritiam.

Antigenides Thebanus fuit musicus et tibicen Philoxeni discipulus, qui calceamentis Milesiis, et lascivioribus primus usus est. Huius meminit Plinius. Idem (ut est apud Ciceronem in bruto) discipulo frigenti ad populum, dixit: Mihi cane, et Musis. De eo vide nonnihil apud Gellium.

Aristonus citharoedus fuit, qui quum sexies Pythia vicisset, ut Lysandri amicitiam demereretur, pollicitus est se seruum eius palam proclamaturum, si denno vinceret.

Hipparchion et Ruffinus praecipui fuerunt apud Graecos citharoedi, qui quum solenmbus ludis inter se certaturi essent, contigit, ut theatri tumuliu et strepitu commotus et attonitus Hipparchion obticuerit. Unde natum proverbium, Mutus Hipparchion. De his qui repente silent, a quibus tamen grande aliquid


page 101, image: s101

expectatur.

Clinias philosphus fuit secta Pythagoreus, qui si quando adiram concitaretur, motus animi sumpta protinus cithara levabat, quod et Achillem fecisse praedicant.

Coroebus filius Atys regis Lydorum in cithara quintam chordam invenit.

Eunomius citharoedus Locrensis statuam meruit, quae insidentem citharae cicadam habebat. Nam quum in certamine (quod cum Aristone regio musico de cantu susceperat) chorda una fracta defecisset, cicada superuolans vocem fertur supplevisse.

Hippomachus fuit tibicen, qui quum videret a plebe laudari discipulum, quem tamen in arte peccare cognoscebat, baculo tactum desistere iussit, dicens, maximum erroris argumentum esse, quod ab ignara turba laudaretur.

Lasus Herminaeus (qui floruit principante Dario) primus de mu ica scripsit, et dithyramborum certamen primus protulit.

Marsyas tibicen Phryx natione, tibiis a Minerua inventis, ausus est Apollinem ad certamen provocare, a quo victus et excoriatus est. De quo Ouid. lib. 6. Metam.

Mymnernus Colophonius, poeta fuit Elegiographus, et tibicen clarissimus. Strabo lib. 14.

Nicostratus, et Laodocus, citharoedi fuerunt, qui quum in certamen venissent, Nicostratus dixit, Laodocum esse in magna arte paruum, se vero in parua magnum.

Olympius Mysius tibicen citharae legem dedit modosque puliandi reperit et docuit.

Philistus Milesius, musicae primum operam dedit, evasitque clarissimus tibicen. Ad oratoriam demum conversus, auditor fuit Isocratis.

Phyrnis Mitylenaeus discipulus Aristoclidis, primus apud Athenienses pulsavit citharam et vicit Panathenea.

Scylax Cariandaeus mathematicus, claruit etiam arte musica.

Simon Magnesius insignis musicus neglecto superiorum musicorum more, Simodiam introduxit, sicut et Lysis Lysiodiam.

Tellen fuit tibicen, qui suavitate cantus sequenti proverbio locum fecit: Cane ea quae sunt Tellenis. Quo d optima fuissent.

Timotheus Milesius musicus decimam et undecimam Lyrae chordam addidit, et antiquam musicam in meliorem modum mutanit. Eius sono excitatum ferunt Alexandrum, et ad res bellicas alacrius evibratum. Meminit huius Cic.lib.2. de Legib.


page 102, image: s102

Xenophilus musicus fuit, patria Chalcidensis, qui annos CVII. vixit citra ullum corporis incommodum, quae magna est homini felicitas. Autor Plinius.

Moschus, citharoedus fuit imperitus, qui citra respirationem diu et in longum producebat vocem, neque tamen sonabat aliquid, quod ad stomachum auditorum faceret. Hinc adagium natum: Moschus canens boeoticum. In multiloquos, et intempestivos locutores. Boeoticum genus erat cantionis. Erasmus.

Aristocenus genere Italus, patria Tarentinus, cognominatus est musicus, propter peritiam eius artis. Autor Plutarchus in Aristotele.

Demodocus fuit citharoedus, quem Homerus inducit canentem in convivio Alcinoi regis Phaeacum, ubi Alcinous ipse Demodocum vocat divinum cantorem.

Hismenias tibicen fuit peritissimus, Antigenis discipulus, qui teste Boetio, multis aegritudine laborantibus omnes animi molestias abstersit. Solitus erat gemmis uti fulgentibus et pretiosis, ut ea ostentatione artes musicae pluris aestimarentur. Antisthenes quum audisset Hismeniam optimum habere tibicinem: At, inquit, est homo nequam. Non enim (si probus foret) tibicen esset. Quo dicto musicos arguebat, ut unguentarios, et ministros voluptatum. Idem fecisse fertur Philippus, qui quum accepisset filium suavius alicubi cecinisse, tacite eum obiurgavit: Non te pudet, inquiens, quo d tam bene canere scias?

Hismeniae aequalis fuit Dionysiodorus et aemulus. Plinio teste.

Nicomachus fuit etiam musicus, quem idem Plinius scribit multas gemmas habuisse, sed mulla peritia electas, sed sorte quadam. Aspendius fuit citharistes, qui omnia sibi intus cecinisse dicitur.

Conna fuit citharoedus, seu lyrista, extremae fortis, qui devorato patrimonio factus est pauperimus, et homo nihili. Hinc adagium natum, Connae calculus. in hominem nullius momenti, cuiusque opinio nihil aestimatur.

Babys frater fuit Marsiae, quem quum Apollo excoriato Marsya vellet quoque perdere, supplicium deprecata est Minerua dicens: Babym abiectiorem esse, et infelicius canere, quam ut dignus esset supplicio. Quibus verbis pacatus Apollo Babym contempsit, suaque inscitia graviter satis punitum credidit. Hinc adagium, Peius Babys tibia canit.


page 103, image: s103

Ialemus, Calliopes fuit filius, musicus quidem, sed infelix, et in cantu multum frigidus. Hinc Ialemi cantilenam, pro despicabili, et abiecta posuerunt.

Pronomus tibicen fuit, qui barba utebatur promissa, et vestitu nimis accurato, adeo ut mollitiei suspectus haberetur.

Plutarchus ait Menedemum fuisse musicum, et discipulum Aristotelis.

Lamia mulier fuit aetate Demetrii formosa, quae tibiis optime fertur cecinisse, et canendi suavitate magnam apud homines promeruisse gratiam. Qua arte sic Demetrium inescavit, ut ille nihil haberet charius, et quod maiore benevolentia prosequeretur. Autor Phitarch.

Epicles fuit citharista, magno quondam in pretio apud Athenienses, quem Themistocles oravit, ut apud se artem exerceret. Volebat enim domum suam a multis frequentari.

Pylades fuit citharoedus, qui quosdam Timothei vetsus audiente Philopoemene cantavit ad citharam. Quorum sequens citatur a Plutarcho, Hoc duce libertas Graecas ornaverat urbes.

Philomelus nomen est citharoedi apud Mart.lib.3. Plus habuit Didymus, plus Philomelus habet.

Diodorus citharistes fuit tempore Vespasiani, cuius arte princeps delectatus, muliis eum donis cumulavit. Mart. Tarpeias Diodorus ad coronas Romam quum peteret, Pharo relicta.

Fuit et Tarpeius citharoedus Vespasiani tempore. Autor Tranquillus.

Canus, fuit choraules et tibicen, qui multas pecunias accepit a Galba, quum eum in coena delectasset. Mart.lib.10. Et concupiscat esse Canus ascaules. Tranquillus: Cano autem choraulae mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua peculiaribus loculis suis.

Conus fuit alter fidicen, quo praeceptore hac in re usus est Socrates, qui apud Platonem de eo sic meminit: Unum tamen vereor, ne his dedecori sim, quemadmodum Cono Metrobii filio citharistae, qui me etiam in fidibus docet. Pueri igitur condiscipuli me quotidie rident, et Conum ipsum senum magistrum nuncupant.

Eucerus fuit tibicen, natione Alexandrinus, ut est apud Cor. Tacitum.

Batalus fuit Ephesius tibicen, qui calceamentis femineis primus omnium in scena usus est, fractisque cantibus tibiarum artem emollivit. Hinc Batalos vocamus mulierosos, et parum


page 104, image: s104

viros homines.

Agathon fuit tibicen, cantilenarum suavitate commendabilis, sed mollitiei nota famosus. Ab eo Agathonia cantio dicitur oratio blanda magis, quam fructuosa.

Carneus fuit citharistes, qui Terpandrum vicisse legitur.

Stratonicus fuit citharoedus, qui habuit in ludo novem musarum imagunculas, et Apollinis unam, difcipulos duos. Propterea interroganti cuidam, quot haberer discipulos: Cum diis, inquit, duodecim. Idem ridere solebat, et cavillis nonnunquam afficere duos alios sua aetate citharistas, Propin Rhodium, et quendam qui Bos vocabatur, quod imperiti essent, et rudes in arte.

Chrysogonus fuit modulator, qui tanta arte remigum manus dirigebat, ut quum remorum pulsum Chrysogoni cantibus accommodarent, delectabilem et iucundam redderent harmoniam.

Terpander Lesbius accersitur a Lacedaemoniis, qui seditionibus inter se tumultuabantur, suavitate cantus corum animos adeo delinivit, ut redirent in amicitiam, et a seditione desisterent. Unde Lesbii cantores primas semper meruerunt Spartanorum iudicio.

Terpnus fuit citharoedus, cuius cantu oblectatum Neronem scribit Tranquillus his verbis: Statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum, vigentem tunc, praeteralios accersit, diebusque continuis post coenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercitarique coepit, nec eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices, vel conseruandae vocis causa, vel augendae factitarent.

Macrobius scribit Octavium Herenum fuisse quempiam prima adolescentia tibicinem, qui arti suae diffisus, mercaturam postea instituerit.

Fortissimus Graecorum Achilles musicis cantibus oblectabatur adeo, ut e Chirone Thessalo harmoniam lyricam voluerit edoceri, qua emergentes animi curas discutere, et pristinae serenitati restituere se sibi posset. Sciebat enim nihil esse utilius mortaliumuitae, quam remedium habere ad abigendas aegritudines mentis, medullarum et omnis laetitiae populatrices. De Chirone et Achille, Horatius in Epodis: Nobilis ut cecinit grandi centaurus alumno. Vide caput de Praeceptoribus virorum illustrium. De Chirone, Sido. Apollinaris: Hos inter Chiron ad plectra sonantia saltans.


page 105, image: s105

Achillem imitatus Alexander Macedo citharae dedit opetam, ut haberet, unde serias illas de monarchia et principatu meditationes quandoque reprimeret, aut exercitio maiore fatigatum corpus sublenaret.

Tonius nomen fistulicinis pagani apud Mantuanum scribentem in Bucolicis: Et cum multifori Tonius cui tibia buxo. Tandem post epulas et pocula multicolorem Ventriculum sumpsit, buccasque inflare rubentes Incipiens oculos aperit, ciliisque levatis Multotiesque altis flatu a pulmonibus hausto Utrem implet, cubito vocem dat tibia presso. Nunchuc, nunc illuc digito saliente vocavit Pinguibus a mensis iuvenes ad compita cantu Saltidico, dulcique diem certamine clausit.

Apollinem et Mercurium musicae et citharae inventores faciunt poetae. Unde Ouidius. Mefide conspicuus Troiae munitor amavit. Val. Flaccus: Musarum chorus, et citharae pulsator Apollo. Plinius: Item Apollinem citharoedum, serpentemque eius conficit sagittis.

Pana deum fistulae repertorem faciunt. Virg. Pan primus calamos caera coniungere plures Instituit. Eandem ob causam Sidonius Panas nocat cicuticines, ubi ait: Alta Cicuticines liquerunt Maenala Panes: Postque chelynplacuit fistula rauca Iovi.

Sambucam instrumentum musicum reperit Ibycus Rheginus. De tribus citharoedis omnium praestantissimis meminit Pacificus his verbis:

Orpheus Eurydicen cithara reuocavit ab Orco,
Eque suis movit saxa nemusque iugis.
Pisce fuit pelagus perlongum vectus Arion.
Hac etiam Amphion moenia struxit ope.

Porro harmoniae rationem primus extulit in lucem Aristoxenus repertis etiam instrumentis: deinde Ptolemaeus, Nicephorus, et Gregoras. Commentatores in ca fuerunt Pappus, Theon, Alypius, Gaudentius, Isacius, Apuleius, Boetius.

Lyram trium chordarum invenit Mercurius Aegyptius. Quintam chordam Coroebus Atys filius: Sextam Hyagnis Phryx, Septimam Terpander. Lyram primus in Graeciam attulit Cadmus, Agenoris filius. Lyra plectro et digitis percutiebatur. Parum antiquitus differebat a cithara. Hoc instrumentum factum in formam testudinis, utranque nunc exigit manum.

Epigeneum instrumentum erat musicum, ab Epigono inventore


page 106, image: s106

dictum. hoc sine plectro pulsabatur chordis XL.

Tosinon chordis XXXV.

Monochordum fuit Arabum, Pentechordum Scytharum, Psithryos Libycorum, Psalterium exercebatur in hymnis, Barbiton tetrachordum Anacreontis inventum in Lyricen.

Psalterio canens vocatur Psaltes et Psalmicen a Sydonio.

Olim Magada vocabatur a Magado inventore. Magades apud Anacreontem cithara est XXX. chordarum.

Sambuca soni erat acutissimi, a Sambuco inventore nominata. Ea utebantur Parthi, et Troglodytae.

Tripus praebebat usum trium cithararum, ut tres citharoedi concordes viderentur pulsare. Habebat enim triplicem harmoniam.

Cymbala et Crotali agitabantur manibus.

Fuit olim multiplex Tibia: Threnetica, qua utebantur ad luctus. Thebani eam ex ceruinis ossibus factitabant, Scythae, ex ossibus aquilarum et vulturum, Aegyptii ex calamis. Antippus in tibiis reperit harmoniam Doricam, et Lydiam. Nicopheles Athenam tibiam sacram Mineruae.

Odontismus erat quatuor foraminum.

Paroeniae, erant tibiae, quibus utebantur in conviviis, ut Spondiacae aptae eranthymnis, Choricae dithyrambis, Hiperteliae virorum choris, Parathretae threnis.

Naulium erat musicum instrumentum, Organo simile. Monaulon erat conviviorum. Caulas posuit Philemon. Volaterranus eas putat, quas hodie Cornumusas vocant. Phoenix fiebat instar Coni galeae. Fistula compingebatur ex cannis, lino, et caera. Cornibus, Tubis, Lituis, et Buccinis utebantur in bello. Nunc etiam Tympano.

Lacedaemonii instrumentis musicis suorum animos ad bellum evibrabant.

Pandura apud Lampridium, nomen est instrumenti musici, quod qui pulsat, vocatur Panduros. Tibicines, Fistulicines, Cicuticines, Psalmicines, Citharoedi, Citharistae, Lyristae, Choraulae, Tympanistae dicuntur, qui his musicis instrumentis utuntur.

Iulius Pollux multa instrumenta ad hanc artem facientia, enumerat: Inter ea quae pulsantur, inquit, sunt Lyra, Cithara, Barbiton, Psalrerium, Phoenix, Spadix, Lyrophoenicium, Clepsiambus, Pariambus, Iambice, Scindapsus, Epigoneim, Hypospadius. Caelius ait Naulum alio nomine Psalterium dici. Fuit et Crembalum organum. De generibus tibiarum vide Caelium lib. 5. lect.


page 107, image: s107

antiq. capitibus 23. et 25. et 26.

TVBICINES.

MIsenum Aeolidem Virg. ait fuisse tubicinem Hectoris: mortuo demum Hectore, adhaesisse Aeneae comitem, et tandem a Tritone deo submersum, quod ad certamen tubae deos marinos irritaret. Verba Virgilii sunt haec: - Atque illi Misenum in littore sicco Ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeolidem, quo non praestantior alter Aere ciere viros, Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, etc.

Triton fertur esse deux et tubicen marinus. Ouidius lib. 2. Metam. Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum.

Stentor fuit tubicen in bello Troiano, cui Homerus ferream et invictam tribuit vocem. Iuven. Saty. 13. Tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis. Homerus apud Erasmum: Stentoris in specie validi, cui ferrea vox, qui Quinquaginta alios aequas clamore sonoque.

Olympius Phrygius tubicen fuit aetate Midae regis.

Aglais Megaclis filia tubicinio vitam fovit.

Agyrtes nomen est tubicinis apud Statium in Achil. lib. 4. scribentem: Tecum lituo bonus adsit. Agyrtes, Occultansque tubam tacitos apportet in usus.

INVENTORES DIVERsarum rerum.

PAn invenit fistulam. Virg. Pan primus calamos caera coniungere plures Instituit.

Minerua olivam. Virg. lib. 1. Georg. Adsis o Tegeaee favens, oleaeque Minerua Inventrix. Syllius lib. 3. Qua virgo (ut fama est) bellatrix edita lympha Invento primam Libyen perfudit olivo.

Triptolemus, vel ut alii malunt, Osyris aratrum. Verg. libr. 1. Georg. - Uncique puer monstrator aratri. Sidonius: Non cum Triptolemo verendam Eleusim, Qui primas populis dedere aristas.

Ceres, cultum terrae, et fruges. Virg. lib. 1. Georg. Prima Ceres ferro mortales vertere terram Instituit, quum iam glandes, atque arbuta sacrae Deficerent silvae, et victum Dodona negaret.

Peletronii Thessaliae populi fraena. Idem Virg. Fraena Peletronii Lapithae, gyrosque dedere Impositi dorso, atque equitem docuere sub armis Insultare solo, et gressus glomerare superbos.

Belgae esseda vehicula. Virg. lib. 3. Aen. Belgica vel molli


page 108, image: s108

melius feret esseda collo.

Aristeus rex Arcadiae apum et mellis usum. Virg. lib. 4. Georg. Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri Pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis Insyncerus apes tulerit cruor. Ouidius inventum mellis Baccho tribuit lib. 3. Fasto. dicens. Liba deo fiunt, succis quia dulcibus idem Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.

Achates, ignem silice excutere. Virg. li. 1. Aen. Ac primum silicis scintillam excudit Achates. Secundum alios Pyrodes Cilicis filius.

Aegyptii sistrum. Virg. lib. 8. de Cleopatra: Regina in mediis patrio vocat agmina sistro. Quid. lib. 3. Eleg. Quid nunc sacra iuvant, quid nunc Aegyptia prosunt Sistra?

Apollo medicinam. Unde Ouid. lib. 1. Meta. sic loquitur: Inventum medicina meum est, opifexque per orbem Dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.

Aegyptii linum. Ouid. lib. 1. Metam. Nunc dea linigera colitur celeoerrima turba. Secundum alios Arachne.

Talus puer serram. Ouid. lib. 8. Ferroque incidit acuto Perpetuos dentes, et serrae repperit usum Primus.

Iason et Tiphys navim, secundum ecclesiasticos Noe. Ouid. lib. 1. Meta. Primaeque ratis molitor Iason. Tibul. hoc invemum Tyriis adscribir dicens: Prima ratem nentis credere docta Tyros.

Mercurius lyram. Statius in Syluis: Vocalis citharae repertor Arcas.

Graeci trochum. Horat. lib. 3. Car. Venarique timet, ludere doctior Seu Graeco iuberis trocho, Seu malis vetita legibus alea.

Archilochus iambicum carmen. Horatius in Arte: Archilochum proprio rabies armavit iambo.

Bacchus vinum. Ouidius lib. 15. Victa racemifero lyncas dedit India Baccho.

Zoroastres artem magicam. Stroza pater: Nec Zoroastreas artes, magici ve requiram Carminis auxilium.

Purpuram Hercules. Politianus in Rust. Aut bis in Herculea Milesia vellera concha Versantur.

Alcman poeta carmen amatorium.

Anaximander Milesius horologium et sphaeram.

Bizes Naxius tegulas.

Sp. Carbilius grammaticus G. literam.

Claudius Centiniamus R. literam.

Daphnis pastor carmen Bucolicum.


page 109, image: s109

Palamedes Nauplius ordinem literarum.

Corax et Ctesias Siculi, artem et praecepta Rhetoricae.

Ibycus Rheginus Sambucam.

Perillus taurum aeneum, qui propterea dicitur Perillaeus, Ouid. Ipse Perillaeo Phalaris permisit in aere Edere mugitus et bovis ore queri.

Pyseus et Ayrrheus aeneam tubam.

Phemonoe carmen hexametrum. Politianus: Et Delphica longos Phemonoe commenta pedes.

Simonides Ceus artem memoriae.

Amphion rationem musicam. Aristeus lactis coagulum.

Atreus Solis eclypsim. Aesculapius dentium evulsionem. Tregillus quadrigam in Graecia.

Amphitryon somniorum interpretationes.

Anagallis puella ludum pilae. Palamedes aleam.

Tages artem aruspicinam. Capaneus scalas.

Cadmus lapidicinas, auri et metalorum conflaturam.

Cyclopes ferrariam fabricam. Cecrops coniugium apud Athenienses Daedalus fabricam lignariam, asciam, et perpendiculum Empedocles artem oratoriam.

Epimetheus staruam ex luto. Etholus iaculum.

Gorgoris mellis usum apud Hispanos.

Anaximenes umbrarum rationem.

Cadmus solutam orationem. Belus scientiam sideralem.

Ethrusci praetextas vestes.

Idaei Phryges acu vestes facere. Aurum Attalus intexere, Alexandrini colores picturae intexere. Galli scutulis dividere.

Fuluius Hirpinus vivaria invenit. L. Sergius Orata Ostrearum, Licinius Murena reliquorum piscium.

C. Hirrius murenarum. Deliaci gallinas saginare.

M. Lelius aviaria. Cn. Marius nemora tonsilia.

Argeus agrorum stercorationem.

Numa Deorum cultum apud Romanos.

Mercurius Moly herbam: Hercules Heracleon herbam, Mercurius parthenion, Achilles Achilleon, Melampus Melampodion, Teucer Teucrion, Gentius rex Gentianam, Lysimachus Lysimachiam, Iuba rex Euphorbiam, Scythae Scythicen, Thraces Ischemonem, Vetones Betonicam, Seruilius Democrates Hiberidem, Hirundines Chelidoniam, Canes Canariam, Cirnae Elaphoboscon, Sardonia Peucedanon herbas.


page 110, image: s110

Ancus Martius Salinas. Seruius rex aes signare.

Callias Atheniensis minium.

Asinius Pollio bibliothecam apud Romanos. Glycera coronas.

Dibutades plasticen. Graeci subdialia.

Annus Aegyptius usum clibanorum, in quibus panes coquerentur.

Apollodorus pictor umbrarum imitationem.

Staphilius vinum aqua diluere: Secundum Pli. Aristeus.

Glaucus ferruminationem.

Atracius artem magicam in Thracia.

Attalus tapetes, qui propterea dicuntur Attalici.

Dipelus, sculpturam marmoris.

Dithyrambus Thebanus versus dithyrambicos.

Endymion, cursum Lunae. Iphitus Olympiadem.

Melissus rex Cretensis, deorum sacrificia.

Paralus, longam navem.

Pilumnus, Iovis filius, et Dauni pater, pinsendi frumenti usum.

Prometheus, ignem in ferula seruare.

Thon apud Aegyptios medicinam.

Thymele mulier saltationem scenicam. Martialis: Qua Thymelen spectas, derisoremque Latinum, Illa fronte precor carmina nostra legas.

Aegyptii, vel Cleanthes picturam. Rhodii Celocem navem.

Cinyras tegulas. Aegyptii civitatem regiam.

Hostilius rex latum clavum, genus vestimenti.

Crassus coronas argenteas. Danaus puteos.

Bacchus diadema. Nicias artem fullonicam. Closter fusos.

Hanno Carthaginiensis leonum mansuefactionem.

Chiron artem herbariam. Salaminii hyppagium.

Hortensius pavos occidere. Lydi lanas inficere.

Daedalus malum navis. Thrason muros urbium.

Typhis admmicula navium. Nero aquae decoctionem.

Persae unguenta. Rhadamanthus leges.

Zeno Eleates, et Alexamenes dialogos.

Sp. Coruinus divortium. Prometheus boves occidere.

Boetius artem sutrinam. Thales horologium apud Milesios.


page 111, image: s111

Bacchus triumphos. Cyclopes turres.

Phryges vehiculum quadrirotum. Icarus vela.

Lycurgus munus humandi. Oppidum Cecrops.

Rhadamanthus Assyrias literas: Anubis et Mennon Aegyptias: Phoenices Graecas: Carmenta Euandri, mater Latinas.

Copae populi remum. Plateae populi latitudinem remi.

Phoelon nummum et mensuras. Vulcanus fabricam.

Minerua artes. Meson comicus, personam.

Damon Atheniensis remissam harmoniam. Clonas elegrographus, tibicinicas regulas, et concentus. Terpander citharoedicas. Polymnestus Colophonius, carmina heroica: Secundum alios Phemonoe: ut aliis placet, Delphici in honorem Apollinis post interfectum Pythonem. Sabell. - Heroica carmina Phoebo Delphica post caesum cecinit Pythona iuventus. Olympius Phryx legem tibialem. Hyagnis tibiam lugubrem. Cecrops simulacra. Pelasgus tuguria. Lycaon Lycaea. Rhoecus et Theodorus Samnii, artem aeris fundendi, et conflandi statuas. Theuth numeros, supputationem, geometriam, talorum et alearum lusum.

Artaxerxes Longimanus legem venationis.

Chalybes ferrum.

Combe puella, Asopi filia, armaturam Aencae.

Anacharsis folles, anchoram, bidentem, figuli rotam.

Pyxodorus usum marmoris.

Asclepiades medicus lectos pensiles.

Archytas crepitaculum.

Ctesibius hydraulicas machinas.

Pollux palaestram: ad quod allusit Statius lib. 2. Syl. Sive catenatis curuatus membra palaestris Staret, Amyclaea conceptum matre putares.

Chus filius Cham, idololatriam. Ninus bellum.

Vulcanus fulmen. Pontanus: Tum deus ignipotens invento fulmine primum Ipsesuum miratur opus.

Lydi ludum tesserarum. Darius tributa.

Amazones securim, quae propterea Amazonia, et Penthesilaea dicitur, et Thermodontia, quod Amazones ad Thermodontem fluvium habitaverint. Horatius libro 4. Carminum: Amazonia securi Dextras obarmet. Ouid. lib. 3. de Ponto: Nectibi Amazonia est pro me sumenda securis. Mantuanus in Alphonso:


page 112, image: s112

Penthesileaea non inferiora securi.

Cottalus Siculus libare pocula.

Lycaon bellorum inducias.

Praetus et Acritus clypeos. Autore Plinio.

Loricam Mydias Messenius.

Gladium, galeam, hastam Lacedaemonii.

Ocreas et cristas Cares. Arcum et sagittam Scythes Iovis: Iaculum cum amento Aetolus Martis filii.

Lanceas Aetoli. Hastas velitares, et pilum, Tyrrhenus.

Piseus venabula. Scorpionem Cretes.

Catapultam Syri. Balistam et fundam Phoenices.

Testudines Artemon Clazomenius.

Arietem Epaeus repertor machinae Troianae.

Turres ambulatorias Diades miles Alexandri.

Equestrem pugnam Centauri. Bigas Phryges.

Ordinem exercitus, signi dationem, et vigilias Palamedes in bello Troiano. Foedera Theseus.

Sarmenes primus de equitatu scripsit.

Corses primus barbam sibi rasit Alexandriseculo.

Alexander Citherius primus psalterium implicuit chordis.

Aeginetae primi nummum cuderunt.

Maris Thessalus primus equum ascendit.

Gregorius Pont. Max. primus se Seruum seruorum dei appellavit.

Paulus eremita, solitudinem eremiticam invenit.

Calistus Pont. ieiunia quatuor temporum.

Sinon Graecus speculum. Sidonius, mensuras et pondera, regnante apud Solymos Hieroboan.

De literarum inventoribus reperti sunt sequentes versus admodum netusti, quos Crinitus ait se legisse in bibliotheca Septimana:

Moyses primus Hebraicas exaravit literas.

Mente Phoenices sagaci condiderunt Atticas.
Quas Latini scriptitamus, edidit Nicostrata.

Abraham Syras, et idem reperit Chaldaicas.

Isi arte non minore protulit Aegyptias.

Gulfila prompsit Getarum quas videmus ultimas.

Aegyptii, Geometriam invenerunt.

Dierum natalium obseruationem Chaldaei.

Scapham Libyci.

Sunt et disciplinae quaedam, quarum inventum Musis tribuitur.


page 113, image: s113

Clio fertur historias invenisse, Melpomene tragoedias, Thalia comoedias, Euterpe tibias, Terpsichore psalterium, Erato geometriam, Calliope literas, Urania astrologiam, Polyhymnia rhetoricam. De aliis rerum inventoribus vide Plinium.

DE DEIS.

DEi superni sunt, Daemogorgon, repertus in visceribus terrae.

Saturnus, inventor falcis, cuius saeculo aetatem auream floruisse dicunt.

Iupiter, Saturni filius, quem poetae caelo praeesse pulso parente fingunt, ibique fulminare.

Apollo, qui propter interfectos Cyclopes divinitate privatus, Admeti regis Thessaliae pavit armenta. Fertur inventor medicinae. Triplex est eius potestas: Vocatur Sol in caelis, Liber pater in terris, Apollo in inferis, Musis praeest: armatur arcu, sagittis, et clypeo. Perpetua iuventus eidem tribuitur. Deus est poetarum, vatum et augurum. Genitus fertur in Delo eodem partu quo Diana.

Bacchus, Iovis filius et Semeles, bis genitus, et fulminata matre natus ex femore Iovis, dictus propterea Femorigena. Vinum reperit, universum orbem peragravit: debellatis Indis primus omnium triumphavit. Sacrificas habuit et sacerdotes quae dicuntur Bacchae, Maenades, Thyades et Mimallonides. Perpetuam iuventutem habere fertur ut Apollo.

Mercurius, deorum nuntius, Deus furum, galero et caduceo ornatus, indutus talaria, Deus facundiae, Argi centoculi interfector.

Mars, Deus belli et armorum apud Thraces natus, frater Bellonae, cuius ministri finguntur Impetus, Discordia, Ira, Furor.

Hercules, monstrorum domitor, armatus clava, exuvium leonis indutus, Iovis et Alcmenae filius, odiosus Iunoni, cuius mandato portenta subegit, combustus in Oeta propter indutum pallium Nessi cruore tinctum.

Vulcanus, deus ignis, fulminum fabricator, maritus Veneris.

DEAE SVPERNAE.

Cybele, uxor Saturni, vecta leonum iugo, Deum mater.

Venus, nata maris spuma, dea amorum, uxor Vulcani, mater Cupidinis et Gratiarum, fabicus armata, Cesto incincta.

Themis, quam Deucalion et Pyrrha consuluerunt super humani generis reparatione.


page 114, image: s114

Iuno, Saturni filia, Deum regina, maxima caelicolum, coniunx et soror Iovis, dea divitiarum, quae nubentibus praeest et parientibus.

Ceres, dea frugum, Saturni et Opis filia, legum latrix apud Siculos, unde et legifera vocatur a Marone.

Minerua, nata ex Iovis cerebro, dea sapientiae, disciplinarum et armorum.

Diana, Iovis et Latonae filia, dea virginitatis, quae in caelo Luna, in terris Diana, in inferis vocatur Proserpina. Unde a triplici potestate vocatur Triformis. De hac Catullus ait: Montium domina ut fores, Silvarumque virentium, Saltuumque reconditorum, Amniumque sonantium, Tu Lucina dolentibus, Iuno dicta puerperis, Tu potens trivia et noto es Dicta lumine Luna.

DEI INFERNI.

Pluto, Cerberus, Charon, Minos, Aeacus, Rhadamanthus.

DEAE INFERNAE.

Proserpina, Megaera, Chimaera, Thisiphone, Clotho, Lachesis, Atropos.

DEI MARINI.

Oceanus, Neptunus, Palemon, Pollux, Castor, Nereus, Protheus, Phorbas, Melicerta, Glaucus.

DEAE MARINAE.

Amphitrite, Tethys, Doris, et Nereides.

DII NEMORVM.

Fauni, Panes, Satyri, Silvani.

Pan, fingitur Deus pastorum. Vergilius in Buco. Pan curat oves, oviumque magistros.

Tethym, deam esse maris indicat illud Vergilianum libro 1. Georg. Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis.

De Glauco, Panopaea, nympha, et Melicerta, deis marinis, idem Vergil. libro 1. Georg. Votaque seruati soluent in littore nautae, Et Glauco et Panopeae, atque Inoo Melicertae.

Alcinous, rex Phaeacum, fingitur deus hortorum, quod hortos et pomaria diligentissime curaverit. Statius: Quid bifera Alcinoi laudem pomaria? Verg. lib. 2. Geor. Pomaque et Alcinoi silvae.

De Protheo deo maris, Vergil. libro 4. Georg. Est in Carpathio Neptuni gurgite vates Caeruleus Protheus. Aliter vocatur Vertumnus. Propertius lib. 4. Quid mirare meas tot in uno corpore formas? Accipe Vertumni signa paterna dei.

Silvanus, Deus est pecoris et aruorum. Vergil. lib. 8. Silvano


page 115, image: s115

fama est veteres sacrasse Pelasgos Aruorum pecorisque deo.

Pomona, dea hortorum, et pomorum. Ouid. lib. 14. Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas Inter Hamadryades coluit solertius hortos, etc.

Aristeus, Deus mellis. Unde Ouid. 1. Fast. Flebat Aristeus quod apes cum stirpe necatas Viderat incoeptos destituisse favos.

Flora, dea florum. Quid. lib. 5. Fast. Hunc meus implevit generoso flore maritus: Atque ait, arbitrium tu dea floris eris.

Carna, dicebatur dea cardinis. Qui. lib. 5. Fast. Prima dies tibi Carna datur, dea cardinis haec est, Numine clausa aperit, claudit aperta suo. Hanc deam veteres vitalibus humanis praeesse opinabantur, petebantque ab ea, ut iocinora, corda, et alia quae sunt intrinsecus viscera, salua conseruarentur. Huic templum dicavit Brutus.

Hyppona dea erat equorum, quam stabularii colebant. Eius simulacrum locabatur in stabulis. Iuve. Saty. 8. Iurat Solam Hipponam et facies olida ad praesepia pictas.

Osyris maritus fuit Isidis, et rex Aegypti, quem a Typhone fratre interfectum Aegyptii in forma bovis coluerunt, et frequenter immersum aquis, quaesiverunt cum luctu, vocaveruntque Apim, quae dictio eorum lingua significat bovem. Tibul. lib. 1. Te canit, atque suum pubes miratur Osyrim, Barbara Memphitem plaudere docta bovem. Primus aratra manu solerti fecit Osyris, Et teneram ferro solicitavit humum, etc.

Isis, uxor Osyris, et Anubis, fuerunt Aegyptiorum numina, quorum hunc canina specie reverebantur. Lucanus lib. 8. Nos in templa tuam Romana accepimus Isim, Semideosque canes, etc.

Castor, et Pollux, inter numina maris ponuntur. Plin. lib. 2. Et ob id Polluci et Castori id numen assignant, eosque in mari deos invocant. Catull. Iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, Tale fuit nobis Mallius Auxilium.

Angerona, dea a Romanis culta est, quum tota civitas angina laboraret. Sacra eius dicebantur Angeronalia. Simulacrum fingebatur digito labris admoto. Plin. lib. 2. Nanque diva Angerona cui sacrificatur ad diem XIII. Calen. Ianuarias, ore obligato, obsignatoque, simulacrum habet.

Silvani, rusticorum sunt numina, ut etiam Fauni et Panes. Plinius libro 12. Quin et Silvanos, Faunosque, et deorum genera syluis ac sua numina tanquam caelo attributa credimus.

Veteres Seiam, deam a serendo, et Segestam, a segetibus appellabant. Simulacra Romae habuerunt, aetate Plinii.


page 116, image: s116

Agonius Deus dicebatur, qui rebus agendis praeerat.

Gallis Romam aduentantibus, audita est noctu vox quaedam, quae eius rei magistratus monebat. Ex eo tempore Aius Deus a R omanis coepit honorari. De hoc meminit Cic. lib. 1. de Divin. Budaeus lib. 4. de Asse: Nempe, inquit, quod Aius ille locutius, arcanum nihil esse sinit eorum, quae in aula geruntur.

Anculi et Anculae putabantur dii et deae ancillarum.

Anaitis dea colebatur a Lydis, eiusque ministerio nobilitate praestantes puellas dedicabant, quae inibi corporis pudicitia in unlgus data velut augustiores factae, mox viris nubunt.

Atergatis dea colebatur a Syriis. Strabo: Trans Euphratem est Bambyce, quam Edessam et Hierapolim vocant, in qua Atergatim Syriam deam colunt.

Deverram deam venerabantur, ut scopis domum possent verrere.

Empanda vocabatur dea, quae rebus patentibus praeerat.

Bona dea colebatur a Romanis mulieribus. Ab eius sacrificiis arcebantur mares. Tibullus lib. 1. Sacra Bonae maribus non adeunda deae. Ea fuit Dryas Fauni filia vel uxor, quae virilem aspectum adeo refugisse fertur, ut nunquam prospecta sit in publico. Maximo opprobrio datum est P. Clodio, quod eius caeremonias violasset, adulterata Pompeia Q. Pompeii filia, et Syllae nepte. De hac Iuvenalis: Nota Bonae secreta deae.

Priapus Deus et custos hortorum falcem habuisse fingitur, cuius motu aves et furunculos terreret. Colu. Inguinibus puero praedoni falce minetur.

Hymenaeum, Veneris filium, et Deum nuptiarum fecerunt. Eius laudes Catullus in Epithalamio Iuliae et Manlii cumulatissime scribit.

Thalasii numen, Romani etiam in nuptiis invocabant. Catullus: Lusisti nucibus, lubet iam seruire Thalassio.

Feronia fuit nemorum dea. Vergil. Et viridi gaudens Feronia luco.

Fidium, sunt qui Iovis filium dicant a fide. Plaut. Per Deum Fidium credis iurato mihi. Fuit apud veteres Romanos in honore maximo, adeo ut templa cum sacrificiis meruerit. Cultus est a veteribus in Quirinali iugo Nonis Iuniis. Oui. in Fast. Quaerebam nonas sancto Fidio'ne referrem.

Lavernam appellarunt deam furum, a qua et Laverniones dicti sunt fures. Horat. lib. 1. Epist. Pulcra Laverna Da mihi fallere,


page 117, image: s117

da sanctum iustumque videri.

Limentinus Deus praeerat liminibus.

Meditrina dea erat medicamentorum, a medendo: Eius sacra vocantur Meditrinalia.

Mellonia putabatur dea mellis.

Mena credebatur praeesse menstruis mulierum.

Murcea, dea quae reddebat homines murcidos et desidiosos.

Myagrus, erat Deus muscarum. Aliter vocabatur Myodes et Achor, ut docet Plutarc.

Portunus Deus, qui portubus praeerat. Aliter vocatur Palemon et Melicerta.

Robigo, dea, et Robigus Deus, quos Romani opinabantur a segetibus rubiginem avertere. Eorum sacra vocabantur Robigalia.

Salacia dea, dicebatur a concitando Salo. Pacuvius: Hinc faevitiam Salatiae fugimus.

Vacuna dea, quae praeerat otiosis et vacantibus: Huic sacrificabant agricolae, quum post collectas fruges quiescebant.

Vallonia putabatur praeesse vallibus.

Vitula dea, quae iuvenili praeerat laetitiae. Nam veteres Vitulari dicebant, pro gaudere.

Nundina, erat dea Romanorum, a nono die nuncupata, qui Lustricus dicitur. Die Lustrico pueris imponebantur nomina, maribus nono, feminis octavo, inquit Marcrobius.

Assyrii deo quem summum habebant et venerabantur, Adad nomen dederunt. Quae dictio significat unum. Subiungunt eidem Atergatim deam, de qua iam diximus. His autem duobus omnem rerum potestatem tribuebant.

Dii Palici colebantur in Sicilia. Horum autem genealogiam Macrobius hunc in modum scribit. Iuxta Symetum Siciliae fluvium nympha Thalia compressu Iovis gravida, metu Iunonis optavit, ut terra sibi dehisceret. Quod et factum est. Sed ubi venit partus maturitas, reclusa terra infantes emerserunt.

Hebe Iovis filia, Herculis uxor, dicta est dea iuventutis. Catallus: Hebe nec longa virginitate foret.

Fellenus Deus fuit Aquileiensium tutelaris ac praeses.

Fro, et Thor nomina sunt deorum in historia Saxonis Grammatici.

Furina significat deam furum. Secundum Ethruscos tamen deam sortium, ad dirimendas lites.


page 118, image: s118

Horchia erat dea Ethruriae urbis, cui dicatum estfanum. Ab ca vicus Horchianus sumpsit nomen.

Razenna Deus erat Ethruscorum, qui coniugiis praeerat.

Mania fuit dea et mater larium, cui pro familiarium sospitate mactabantur pueri. Verum Iunius Brutus consul, hoc facrificii genus commutavit. Nam capitibus allii et papaveris supplicari iussit.

Eanus Deus qui euntibus praeerat, vel deus anni. Cuius imaginem quum Phoenices vellent exprimere, draconem finxerunt in orbem redactum, caudamque suam devorantem, ut appareat mundum in se resolui.

Volupta, dea voluptatis credita est.

Stercutius Fauni filius, ob artem stercorandi deus habitus est.

Achilles in Epyro olim ut deus colebatur. Autor Plutarchus. Eodem teste Oromasdes fuit Persarum Deus.

Rumiliam veteres dixerunt deam, quae lactentibus adhuc infantulis praeerat. Nam Ruma dicitur mamma. Unde agnisubrumi.

Consum appellarunt deum consiliorum, cuius aram sub terra inventam fuisse dicunt. Eius festa vocabantur Consualia. Autor Plutarchus in Romulo.

Dice erat dea et praeses iudiciorum, quae lites et contentiones dirimebat. Eius ministri vocabantur Dicastae, quasi litium diremptores. Simulacrum Apollonii Tyanei sub Herculis Alexicaci nomine constitutum adorabatur ab Ephesiis. Testis Lactantius.

Arungus fuit Deus, qui mala a frugibus avertebat ut Robigus. Autor Gellius.

Prosa et Postuerta deae fuerunt ita appellatae a recti peruersique partus potestate, ac nomine.

Bubona dea boum et armentorum.

Pecuniam quoque inter dearum numina reposuerunt. Deus aeris vocabatur Aesculanus.

Aeolus habitus est ventorum deus. Unde Iuno apud Verg. sic eum allo quitur: Acole nanque tibi divum pater, atque hominum rex, Et mulcere dedit fluctus et tollere vento.

Leucothoe dicitur dea maris, Latini Matutam vocant. Ouid. Leucothoe Graiis, Matula vocabere nostris. Propertius lib. 2. Quaeque tibi excepi tum dea Leucothoe.

Veteres Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem,


page 119, image: s119

Honorem, Clementiam, Fidem numero deorum adscripserunt. Sed et templum Honori dicatum est. Plinius.

Libitina habita est dea sepulcrorum et exequiarum, quam Pompilius instituit coli. De hac Horat. lib. 3. Car. Non omnis moriar, magnaque pars mei Vitabit Libitinam.

Pytho credita est dea eloquentiae, hanc Latini Suadam nominant.

Zamolsis, Pythagorae discipulus, cum praeceptore ad Aegyptios penetravit, quorum ritus et caeremonias quum ad Getas adduxisset, ibidem haberi coepit numinis loco.

Ianus (quem poetae bifrontem faciunt, quod ut opinor, finem et principium anni videat, aut quod praeterita sciverit, et praeviderit futura) templum habuit Romae, apertum belli tempore, clausum vero dum pax erat. Hinc Patultius dicebatur et Clusius. Xenon apud Macrobium testis est Ianum in Italia primum diis sacra fecisse, et ritus sacrorum instituisse. Simulacrum eius fingebatur, manus dextra trecentorum, et sinistra LXV. numerum continens, ad exprimendam anni dimensionem. Variis autem nominibus eum appellabant, quae quoniam in Epithetis nostris iam posita sunt, non repetimus.

Inter deos etiam numerantur Aesculapius deus medicinae, Genius naturae, Harpocrates silentii, Momus reprehenlionis, Cloacina cloacarum.

Vitunus deus credebatur vitam largiri, Sentinus sensum:

Diiselecti dicebantur, quorum maior erat potestas. Fuerunt autem viginti numero: duodecim mares, Ianus, Iupiter, Saturnus, Genius, Mercurius, Apollo, Mars, Vulcanus, Neptunus, Sol, Orcus, Liber pater. Octo feminae, Tellus, Ceres, Lucina, Iuno, Diana, Minerua, Venus, Vesta.

Hesiodus memoriae prodidit triginta deorum milia in orbe terrarum habita fuisse. Tertullianus ait trecentos Ioves, vel si mavis, Iupitros a M. Varrone enumeratos.

Reperiuntur alii quam plurimi Dei, ut Fabulanus, Vagitanus, Pilumnus, Picumnus, Cunina, Levana, Edulica, Potina, Statilinus, Statanus, qui pueris praesunt, quum iam possunt stare. Fabulanum et Vagitanum dixerunt, quum fandi et vagiendi principium esset. Picumnum et Pilumnum posuerunt pro diis coniugalibus. Cuninam deam infantulorum existendum in cunis. Levanam cuius ope de terra levarentur. Edulicam et porinam deas eduliorum et potus.


page 120, image: s120

Libentinam deam libidinum et praesidem.

Posuerunt etiam Adoneam, Albeonam, Volunam, Volunum, Fessoniam, ad hominum usum.

Pelloniam ad pellendos hostes.

Agenoriam, Strenuam, Stimulam, quod ad aliquid agendum excitarent.

Numeriam ad numeros.

Habuit Febris aedem in palatio.

Ad morbos posuerunt Angeronam, Prosam, Postuertam, Orbonam.

Sentiam, quae dicendis sententiis praeerat.

Carmentam ad fata, Camenas ad cantus. In coniugiis, menstruis, partu, funeribus deos confinxerunt, Duerram, Intercidonem, Domiducum, Domicium, Manturnam, Virginensem, Subigum, Permam, Partundam, Populoniam, Menam, Tellumonem, Rusonam, Neniam.

Ad frumenta et segetes Tutulinam, Nodinum, Volutinam, Patalenam, Hostilinam, Floram, Lactucinam, Maturam, Auerruncum, Runciam.

Spinensem propter spinas, Fructesam propterfructus, Rurinam ruri tribuerunt, Collinam collibus, Iugatinum montium iugis, Forulum foribus, Terminum terminis, Palem pastoribus, Empandam paganis, Arculum arculis, Fornacem fornacibus, unde facta Fornacalia. Adiecerunt Tanagream, Allocutium, Antevortam, Larundam, Monetam, Februum, Larentiam, Mutinum, Alburnum, Maiestam, Veniliam, Bonum eventum, Vertumnum deum Hethruriae.

Permislum non fuit in urbe Roma deos alios assumere quam quos senatusconsultum iussisset. Unde in libris pontificum ita scriptum erat: Separatim nemo sit, habens deos novos, sive advenas: Nisi publice asciros privatim colunto. Divos (qui caelestes semper habiti) colunto. Constructa a patribus delubra habento.

Tutanus, et Tutilina dei a tutando dicti sum.

Ennius Deos Acuiternos et Acuintegros vocavit, quod integra eorum aetas atque perfecta sit. Deos quum dicimus, tam de feminino enere, quam de masculino intelligere possumus. Verg. de Venere: Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostes Expeditor. Unde et Lunum deum pro Luna veteres dixerunt.

Sed et quaedam animalia, atque etiam res aliae, apud antiquos numinum loco habitae sunt. Troglodytae adorant Testudines,


page 121, image: s121

autore Plinio. Aegyptii Allium et Cepas pro deis colunt, et Crocodilum habent in honore maximo, cui etiam sacra faciunt, maxime Ombitae Aegypti populi, qui sacros dies eidem constituerunt, ut Graeci Olympia Iovi. Et si contingat liberos ab eo rapi, parentes gaudent, existimantes se deo placere, cui escam genuerint. Serpentes etiam coluntur a Phoenicibus. In Gadera Hispaniae urbe templa fuerunt Senectuti et Morti consecrata. Senectuti, quod eam aetatem ut rerum magistram venerarentur: Morti, ut communi quieti et portui miseriarum. Paupertati quoque et Fortunae sacra constituere.

Fluvii quoque divinis quondam honoribus culti sunt, habueruntque simulacra, quaedam humana facie, quaedam bubula. Apud Lacedaemonios, Plutarcho teste, templa Timori, Risui et Morti dicata sunt. Aegyptii Solem et Lunam deos fecerunt. Apud eosdem Feles, Ibis, Aquila, Hircus pro deis habentur, Columbae colebantur a Syriis, Anseres a Romanis propter seruatum Capitolium anseris clangore. Apud Thessalos capitale erat Circoniam occidisse. Qui Syenen incolunt, Pharos pisces venerantur. Qui Maeotim habitant, Oxyringos pisces habent in honore.

In Ambracia Leaenam colebant, ut vindicem libertatis: quod tyrannum interfecisset.

Delphici Lupum, quod sacrum autum in templo expilatum et defossum refodisset. Samii Ouem, quod aurum iridem surreptum e templo indicasset. Argivi Serpentem, Tenedii praegnantem Vaccam, cui foetae ministeria veluti puerperae exhibent. Draco apud Albam in luco iuxta templum Iunoni Argivae colebatur a virginibus, quem certis diebus adibant, eumque suis manibus pascebant. Aspides Aegyptii habebant in honore ac deliciis, quas una cum pueris educabant. Mustella colebatur a Thebanis.

Medioxumos deos antiqui minores vocarunt. Plautus in Cistel. Ita me dii deaeque, superi atque inferi et medioxumi. Idem deos vocat Parellarios, qui patellis et vasis sacrificio accommodis pacabantur. Ouid. Fert missos Vestae pura patella cibos. Plautus ipse: Dii me omnes magni minutique et patellarii.

Semones eos vocant, qui habent, quicquid a media regione aeris ad terram patet, Semidei a nobis appellantur. Fulgentius Semones appellat deos, qui caelo digni non censerentur, ob meriti paupertatem, cuiusmodi sunt Priapus, Hippo, Verrumnus, Fuerunt in Italia dii municipales, ut Crustuminorum Deluentinus, Narniensium Viridanus, Aesculinorum Ancharia, Volsciniensium. Nortia.


page 122, image: s122

FILII DEORVM, ET HEROVM.

FIlii Daemogorgonis, Litigium, Pan, Clotho, Lachess, Atropos, Polus, Python, Terra, Herebus.

Filii Terrae, Tartarus, Taygetes, Antheus, Nox, Fama.

Filii Herebi, Amor, Labor, Metus, Dolus, Morbus, Pallor, Somnus, Charon, Dies, Aether, Gratia, Invidentia, Fraus, Pertinacia, Egestas, Miseria, Fames, Querela, Senectus, Tenebra, Mors.

Filii Aetheris, Iupiter primus: Caelius. Filii Iovis primi, Apis, Sol, Mercurius, Tritopatreus, Epuleus, Dionysius, Hercules, Liber pater, Epaphus, Scytha, Minerua, Diana, Proserpina.

Filii Mercurii secundi, Cupido, Auctolius.

Filii Beli prisci, Danaus, Aegystus, Agenor.

Filii Agenoris tertii, Polydorus, Phoenix, Cadmus, Labdacus, Taygeta, Europa.

Filiae Cadmi, Semele, Agave, Autonoe, Ino.

Filii Oedipi, Etheocles, Polymces, Antigona, Ismena.

Filii Caelrj, Vulcanus primus, Mercurius 3. Toxius Titanus, Iupiter secundus, Oceanus, Ops, Tethis magna, Venus magna.

Filii Acherontis, Ascalaphus, Alecto, Thesiphone, Megaera, Victoria, Styx.

Filii Titani, Hyperion, Briareus, Ceus, Typhon, seu Tiphoeus, Enceladus, Aegeon, Iapetus, Astreus, Alous, Palenes, Runchus, Purpureus, Lycaon, Aurora.

Filii Hyperionis, Sol, Luna.

Filii Solis, Phaeton, Miletus, Phetusa, Salempetii, Dirce, Pasiphae, Oeta, Cyrce, Aegina.

Filii Latonae, Apollo, Diana.

Filiae Hesperi, Aegle, Heretusa, Hesperetusa.

Filii Atlantis, Hyas, Eudora, Ambrosia, Pyridile, Croni, Phito, Polixo, Thyenes, Electra, Maia, Steropes, Celeno, Taygeta, Alcyone, Meropes, Calypso.

Filii Promethei, Pandora, Isis, Deucalion.

Filii Iovis secundi, Apollo, Tityus, Bacchus, Amphion, Zetus, Calais, Lacedaemon, Tantalus, Hercules, Arcas, Diana, Pasythea, Egiale, Euphrosine, Minerua.

Filii Apollinis secundi, Mopsus, Linus, Philisthenes, Garamas, Branchus, Philemon, Orpheus, Aristeus, Nomius, Actous, Argeus, Aesculapius, Arabs, Lapyta, Eurynome, Psice.

Filii Bacchi, Hymenaeus, Thyoneus, Thoas.


page 123, image: s123

Filii Amphionis, Achemorus, Antegorus, Tantalus, Phadimos, Sipolos, Xemarchus, Epinitos, Asticratia, Pelopeia, Cheloris, Cleodoxe, Ogune, Phytia, Nerea.

Filii Laomedontis, Lampus, Clition, Ioetaon, Titon, Priapus, Antigona, Hesiona.

Filii Priami, Paris, Hector, Helenus, Cuor, Troilus, Deiphobus, Polydorus, Lycaon, Esacus, Anthysus, Isus, Teucer, Dimocontes, Echemon, Cremenon, Gorgiton, Cebrion, Phorbas, Doricon, Pammon, Eliphon, Agaton, Hippothous, Aganon, Lacoontes, Mistos, Iphates, Testorius, Tymoetes, Polytes, Creusa, Cassandra, Iliona, Laodice, Lycaste, Medisicastis, Polyxena.

Filii Paridis, Daphnis, Idaeus.

Filii Saturni, Pluto, Chiron, Ficus, Neptunus, Iupiter tertius, Cromis, Vesta, Ceres, Glauca.

Filii Fauni, Acys, Eurymedon, Latinus.

Filii Martis, Cupido, Enomaus, Tereus, Ascalaphus, Iasmenus, Parthaon, Zesius, Phlegyas, Euannes, Hiperius, Etholus, Remus, Romulus, Britona.

Filii Neptuni, Dorus, Amycis, Phorcus, Albion, Borgion, Thara, Polyphemus, Tilemus, Brontes, Steropes, Pyragmon, Nasicheus, Melion, Acterion, Aon, Mesappus, Busyris, Pelasgus, Nauplius, Sicanus, Siculus, Celeno, Aello, Ocypete.

Filii Iovis tertii, Acheus, Amor, Castor, Pollux, Palistus, Iarbas, Myrmidon, Xanthus, Lucifer, Orion, Minos, Sarpedon, Rhadamanthus, Archisius, Tantalus, Dionysius, Perseus, Aon, Eacus, Pylumnus, Mercurius, Vulcanus, Hercules, Aeolus, Venus, Proserpina, Helena, Clytemnestra, Mena, novem Musae.

Filii Minois, Androemus, Glaucus, Deucalion, Ariadna, Phaedra.

Filii Ulyssis, Telemachus, Telegonus, Auxonii.

Filii Tantali, Niobe, Pelops.

Filii Pelopis, Atraeus, Thyestes, Phystenes, Lysidice.

Filii Mercurii, Eudorus, Myrtilus, Lares, Euander, Pan.

Filii Vulcani, Erictonius, Cacus, Cecuus, Tullius Seruilius.

Filii Herculis, Oxias, Creontiades, Tyriomachus, Dyichoontes, Ithoneus, Cromis, Agilis, Ilus, Sardus, Cyrnus, Diodorus, Tlipolemus, Thessalus, Auentinus, Telephus, Lydus, Lamirus.

Filii Aeoli, Machareus, Misenus, Criteus, Salmoneus, Iphiclus, Sisyphus, Cephalus, Athamas, Canace, Alcyone.


page 124, image: s124

LOCA DEIS SACRA.

SEquentia in primis loca Apollini sacra fuerunt. Parnasus mons Phocidis bivertex, ubi espelunca reddebantur oracula, teste Lucano. Vergil. in Buc. Nectantum Phoebo gaudet Parnasia rupes.

Gryneum nemus seu oppidum in Ionia, sacrum Apollini habuit fanum. Vergil.in Buc. His tibi Grynei nemoris dicatur origo, Nec quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo. ab hoc nemore Apollo ipse dicitur Gryneus: Verg. lib.4. Italiam Lyciae iussere capessere sortes.

Phaselis mons est in Lycia, ubi Apollo oracula reddebat. Autor Actnae: Dexter mihi carminis autor Apollo, Scu tibi Dodone potior, tecumque Phaselis, Seu te cynthos habet.

Cynthus mons est imminens Delo, ubi Apollo celebre templum habuit, qui propterea Cynthius dicitur. Horatius: Intonsum pueri dicite Cynthium.

Delos insula maris Aegaei, Cycladum una, in qua natus est Apollo. Prius Ortygia dicebatur. Unde Apollo Delius et Ortygius. Ouid.lib.2. de Arte: Et Paros, et Clario Delos amata deo. Idem lib.13.Meta. Tibullus lib.2.Delos ubi nunc Phoebe tua est?

Claros fuit etiam una Cycladum, in qua Apollo colebatur, qui inde Clarius dictus est. Valerius Flaccus: Nec Clarii nunc antra die, quercusque tonantis Arguerem.

Delphi oppidum fuit Phocidis, ubi etiam Apollo colebatur, qui propterea Delphicus vocatur. Seneca: Ambage nexa Delphico mos est deo Arcana tegere.

In Patara Lyciae civitate sex anni mensibus dabantur Apolinie responsa.

Tenedos Aegaei maris insula, sacra fuit etiam Apollini.

Chrysa Phrygiae civitas, itidem et Cilla urbs, sacrae fuerunt Apollini. Ouid.lib.13.Me Tenedon, Chrysemque et Cillan Apollinis urbes, Et Syron cepisse.

Chrissa urbs Phocidis, sacrum etiam habuit Apollini templum.

Colebatur etiam in Cyrrha oppido Phocidis. Statius lib.3. Syl. Aut Cyrrhae pater alpernetur opacae.

Colebatur etiam apud Therapnas urbem Laconiae. Statius lib.3. Theb. Taenarcumque cacumen Apollineasque Therapnas.

Soracte, mons est in Phaliscis, quondam Apollini sacer. Verg lib.11. Summe deum sancti custos Soractis Apollo.

Apollo apud Rhodios in tanto honore habitus est, ut ibidem


page 125, image: s125

Colossum habuerit inter septem orbis miracula numeratum. Politianus: Conferat aut vasti molem Rhodos aurca Phoebi.

Hyperborei, septentrionales populi, frugum primitias Delon mittebantur Apollini, quem praecipue colebant. Plinius.

Acrephnia urbs fuit Phocidis, ubi Apollo Acrephnius colebatur.

Malloes locus fuit in Lesbo, ubi templum erat Apollinis.

In Entresi Phocidis urbe, Apollo ctiam reddebat oracula.

Tegyra urbs Boeotiae sacra fuit Apollini, a qua Tegyraeus dictus est.

In Mileto Ioniae Asiaticae urbe fuit oraculum Apollinis, qui propterea dictus est Milesius. Apuleius: Dei Milesii vetustissimum percontatur oraculum.

Loca Amori sacra fuerunt, Colchorum regio et Idalium nemus. Catullus: Sancte pater curis hominum qui gaudia misces, Quique regis Colchos, quique Idalium frondosum.

Thespienses et Pariani populi in Hellesponto Amorem summa veneratione prosequuntur, eiusque sacra vocant Erotidia.

Apud Aegyram urbem Achaeorum Amor colebatur cum Fortuna sub codem tecto.

Aesculapium Apollinis filium colebat Epidaurus urbs Peloponnesi. Plinius lib.4.In eo Epidaurum oppidum Aesculapii delubro celebre. Ab Epidauro dictus est Epidaurius. Ouid.lib.15. Aequore placato patrias Epidaurius aras Linquit.

Cos Civitas seu insula cidem sacra faciebat. Colebatur etiam Pergami. Martialis lib.9. Pergameo posuit dona sacrata deo.

Tricca urbs Thessaliae templum habuit Aesculapio sacrum, Dolopibus et Pindo vicinum.

Aristeum mellis deum colebat Arcadia. Vergilius lib. 4. Georg. Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri.

Thebis colebatur Bacchus, qui propterea et Dircaeus appellatur. Horat.lib.1. Car. Vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos insignes.

Naxos una Cycladum coluit Bacchum. Claudianus: Herculis et Bromii sustentat gloria Thebas. Plinius lib.4. Nec cedentes Athenis claritate quae cognominantur Boeotiae Thebae duorum numinum Liberi, atque Herculis (ut volunt) patria.

Apud Nysam urbem Arabiae ferunt Bacchum a Nymphis educatum fuisse. Hinc Bacchus dicitur Nysaeus. Statius lib.4. Theb. Omnipotens Nyseae pater.


page 126, image: s126

Callichoros fluvius est apud Heracleam Paphlagoniae Baccho facer, quod ab India revertens chorum ibidem constituerit. Valerius Flac.libr.5. Argon. Praeterit et festa vulgatum nocte Lyaei Callichoron, nec vana fides, his Bacchus in undis Abluit Eoo rorantes sanguine thyrsos.

Tamaritae populi Hircanis proximi Bacchum ab India victorem redeuntem hospitio susceperunt, eique sacra solennia constituerunt, actis circum torcularia choreis, quam diu spumarent musto.

Cybelen deorum matrem colebant sequentia loca. Ida et Dindymus Phrygiae montes. Verg.lib.10. Alma parens Idaea deum, cui Dyndima cordi. Hinc Cybele Dindymene. Martialis: Non per mystica sacra Dindymenes.

In Phrygia Galli Cybeles ministri in honorem deae inter se concertabant, et digladiabantur ad effusionem sanguinis. Demum cruore ubertim manante concurrebant ad aliquem fluvium deae sacrum, ibidem cultros et plagas loturi. Romani hoc faciebant ad Almonem fluvium, proximum Romae, undecimo Cal. Apriles. Valerius Flaccus lib.8. Argon. Sic ubi Mygdonios planctus sacer abluit Almo, Laetaque iam Cybele.

Reate Umbriae civitas: Syllius lib.8.Magnaeque Reate dicatum Caelicolum matri.

Berecynthus mons Phrygiae, a cuius nomine Berecynthia dicta est Cybele. Verg.lib.6. Aen. Qualis Berecynthia mater Invehitur curru Phrygias turrita per urbes.

Pesinuntium oppidum Phrygiae, a cuius nomine dicta est Pesinuntica. Apul.lib. 11. Inde primigenii Phryges Pesinunticam nominant deum matrem.

Cererem venerabatur Eleucis urbs Atticae, quod ibidem frugum usum et agriculturae dea docuisset. Unde et Eleusina vocata est. Verg.lib.1. Georgicorum: Tardaque Eleusinae matris voluentia plaustra.

Colebatur etiam in Aetna monte, Enna et Catana urbibus Siciliae, a quibus locis vocatur Aetnea, Ennea Catanensis. Claudianus: Aetneae Cereri proles optata virebat Unica. Syllius lib.1. Nec Cerere Ennaea, Phario nec victa colono. Lactantius: De Cerere Catanensi vel Ennensi, quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia viris nefas esset.

Sequentia loca Dianae sacra fuerunt, Parthenius Paphlagoniae fluvius. Valerius Flac.lib.5. Argon. Et fatis tibi Tiphy negatum


page 127, image: s127

Parthenium, ante alios Triviae qui creditur amnis.

Cynthus mons imminens Delo, in quo nata est cum Apolline Diana. Hinc uterque Cinthius appellatur. Statius lib. 2. Theb. Illa suas Cyntho coinites agat.

Ephesus urbs Ioniae, seu Lydiae, in qua templum habuit magnificum inter septem orbis miracula numeratum.

Brauron urbs Atticae, ubi etiam colebatur.

Colcbatur et in Auentino et Algido montibus Italiae. Horatius: Quaeque Auentinum tenet, Algidumque, Quindecim Diana preces virorum Curet.

Colebatur etiam in Delo. Vergilius: Notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

Item in Tauro Scythiae monte. Lucanus lib.1. Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.

Colebatur Faunus in Arcadia. Ouidius lib.2. Fast. Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet. Idem lib. 4. Stabat Menalio sacra relicta deo.

Antium maritima urbs Latinorum urbs Latinorum Fortunam habuit in honore maximo, cui etiam sacra fecit, templumque erexit magnisicum. Unde Horat.lib.1. Car. O diva, gratum quae regis Antium.

Rhamnus, seu Rhamnis, oppidum fuit in Attica in quo Nemesis et Fortuna colebantur. Hinc utraque Rhamnusia appellatur. Vergilius in Cyri: Haud fallor, quod te potius Rhamnusia fallat.

In Orchomeno Boeotiae urbe templum fuit dicatum Gratiis seu Charicibus.

Herculi sacrum fuit Tybur oppidum vicinum Romae, quod inde nocatur Herculeum. Martialis lib.1. Tybur in Herculeum migravit nigra Lycoris.

Boeotiae Thebae etiam Herculem coluerunt, qui propterea Thebanus dicitur. Propertius lib.3. Cymbala Thebano concrepuere deo.

Gadibus quod; (ubi columnas posuit) templum habuit Hercules, in quo quidem templo Iulius Caesar animaduersa Alexandri Magni imagine, ingemuit, et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset. De Gadibus Livius: Annibal Gades profectus Herculi vota exoluit. Hinc Gades Herculeae dicuntur.

Tyrintha civitas Argis vicina Herculem nutriut, et ut


page 128, image: s128

deum venerata est. Unde et Tyrinthius appellatur.Virg.libro 7. Aen. Postquam Laurentia victor Geryone extincto Tyrinthius attigit arua.

Sequentia loca Iunonem coluerunt. Carthago urbs Africae. Virg.lib. 1. Aen. Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam Posthabita coluisse Samo:hic illius arma, Hic currus fuit.

Colebatur etiam in Prosimna civitate. Statius libro 1.Theb. Hinc celsae Innonia templa Prosimnae.

In Samo insula maris Icarii habebatur in honore praecipuo, Nam et ibidem fuerat nutrita. Quid.lib.8. Et iam Iunonia laeva Parte Samos fuerat.

Argos et Mycenae urbes Achaiae Iunonem quoque venerabantur. Horatius lib.1. Car.

Phalisci populi Iunonem coluerunt. Quid.lib.6. Fast. Adde senem Tatium Iunonicolasque Phaliscos.

Creta insula centum urbibus memorabilis, Iovem aluit, eique sacra fecit. Unde et Cretaeus dicitur. Vergil.libro 3.Aeneid.Cretz Iovis magni medio iacet insula ponto, Mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.

Pyreus, portus Atticae, sacer erat Iovi, ut etiam Homole mons Thessaliae, seu Boeotiae, a cuius nomine Iupiter Homolius dicitur.

Colebatur ctiam in Ida, in Latio, in Libya ubi erat eius oraculum, in Elide. Unde Vergil. eum vocat Idaeum, Lucanus Latialem, Latinum Ouidius et Libycum, Elaeum Propertius, quoniam in Elide quinto quoque anno celebrabantur ludi Olympici in eius honorem.

Isim Inachi filiam et deam Aegyptiorum sequentia loca habebant in honore, Paretonium urbs Aegypti, Pharos, Memphis, et Mareotis pars Aegypti.

Aegyptum sacram fuisse Isidi, Propertius docet lib.2. dicens: An tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis? Copton quoque insula est in Aegypto sacra Isidi.

Latona colebatur in Delo, quod Apollinem et Dianam ibidem peperisset. Verg.lib.3. Georg. Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos.

Ithynus fuit domicilium Mineruae in arce Athenienis. Carullus: Unigenamque simul cultricem montis Ithyni Pallada.

Pyreus, mons Articae, sacer fuit etiam Mineruae.

Colebatur et in Aracyntho Aetoliae monte, a quo Aracynthia


page 129, image: s129

dicta est. Statius de Diana et Pallade libro 2. Theb. Illa suas Cyntho comites agat, haec Aracyntho.

Nea Cycladum una, sacra fuit etiam Mineruae, autore Plinio lib.4.nat.Hist.cap.12.

Praecipua eius dignatio fuit Athenis, ubi et artes invenisse fertur, atque etiam urbem ipsam condidisse. Hinc Athenaea, Attica, Cecropia, et Mopsopia dicitur. Horatius lib.1. Car.Sunt quibus unum opus est intectae Palladis urbem Carmine perpetuo celebrare.

Alcomeneum fuit oppdium Boeotiae, cuius Conditor iussit ibidem coli Mineruam.

Loca Marti sacra sunt Thermodon fluvius Scythiae, et Rhodope mons, quoniam fertur natus in Thracia. Claud. Fulmina laverunt purum Rhodopeia Martem.

Colebatur et in tota Thracia et apud Getas. Unde Odrysium eum vocat Statius, et Geticum. Sythonium Pontanus et Threicium.

Libethris fons Magnesiae sacer fuit Musis, ut etiam Hippocrene, a quorum nomine dicuntur Libethrides et Hippocrinides. Vergil. Nymphae noster amor Libethrides. Eam ob causam Festus Auienus Camenalem vocat Hippocrenen, ubi ait: Lympha camenalem fudit procul Hippocrenen.

Sunt et alia loca sacra Musis, ut Sicilia, unde Sicelides dicuntur a Vergilio: Aonia, seu Boeotia: Helycon, mons Boeotiae: Pimpla, locus vicinus Parnaso: Agansppe, fons Boeotiae, Sebethus, fons apud Neapolim: Thespiae, oppidum Boeotiae, a quibus omnibus locis Epitheta meruerunt. Vide in Capite de Musis.

Neptunus templum habuit in Taenaro Laconiae promontorio, a quo Tenarius dicitur. Propert.lib. 1. Tenarius facili pressit amore deus.

Onchestus urbs Boeotiae habuit etiam templum Neptuno facrum.

Nemesis dea ultionis et indignationis (quae superbos punit et vanilo quos) templum habuit in Thamnunte Asiae oppido, a quo Rhamnusia dicta est, ut Fortuna. Oui. lib.3. Metamor. Dixerat, assensit precibus Rhamnusia iustis.

Osyris Deus colebatur ppud Aegyptios. Tibullus libro 1. Te canit, atque suum pubes miratur Osyrim Barbara Memphitem plaudere docta bovem.


page 130, image: s130

Proserpina Cereris filia colebatur in Sicilia, teste Plutarcho: unde et Sicula vocatur a poetis. Seneca: Vidisti Siculae regna Proserpinae? ubi primam huius dictionis Proserpina corripit, quod est inventu rarum.

Colebatur etiam in Enna urbe Siciliae, unde Ennaea quoque dicitur. Lucanus lib.6.Eloquar immenfo terrae sub pondere, quae te Comineant Ennaea dapes.

Apud Elaeos delubrum sacrum fuit Plutoni semper clausum et obseratum, praeterquam quod semel tantum quotannis aperiebatur. Plutonem autem ideo colebant Elaei, quod eius praesidium sensissent contra vim Herculis.

Lampsacus urbs Hellesponti Priapum coluit. Quid. lib.6. Fast. Lampsacos hunc soli solita est mactare Priapo.

Scythae unicum Solem deum putant, cui cquum immolant.

In Praeneste urbe Italiae colebantur Sortes et Fortuna, quae propterea Prenestinae vocantur. Propertius lib.2.Nam quid Praenestis dubias o Cynthia sortes, Quid petis Aei moenia Thelegoni? Syll.Sacrisque dicatum Fortunae Praeneste iugis.

Sequentia loca sacra sunt Veneri: Amathus insula maris Aegaei, a qua vocatur Amathusia, et Amathusis. Vergil.lib.10. Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera, Idaliaeque domus.

Colebatur etiam in Cypro insula, et Papho eiusdem insulae urbe. De Cyrpo, et Memphi Aegypti urbe (ubi etiam fanum habuit) Horatius lib. 3. Car. O' quae bcatam diva tenes Cyprum, et Mcmphim carentem Sithonia nive. A' Cypro, dicitur Cypria, Cypris et Cyprigena. Mantuanus in Fastis: Cyprigenae campos et regna per ardua Phoebi.

De Paplio, et Gnydo Horatius lib.3. Car. Quae Gnydon, Fulgentesque tenet Cycladas et Paphum.Statius lib. 1. Syl. Non secus alma Venus, quam si Paphon aequore ab alto, Idaliasque domos, Erycinaque templa subiret. A' Papho Paphia, et Gnydo Gnydia dicitur. Plin. lib. 7. Praxiteles marmore nobilitatus est, Gnydiaque Venere praecipue. Praecedentia exempla docent Idalium memus et Cyclades et Cythera sacra fuisse Veneri.

Ab Eryce monte Siciliae sibi sacro dicta est Erycina. Horatius lib.1. Car.Sive tu mavis Erycina ridens.

Hypaepa urbs proxima Tmolo sacra fuit etiam Veneri. De hac urbe Ouidius de Arachne: Orta domo parua, paruis habitabat Hypaepis.

Imbros insula est Thraciae Vulcano sacra, quem inde Imbranium


page 131, image: s131

vocant. Val.Flac.Proraeque accesserat Imbros.

Inter Liparam et Therasiam insula est Terasia Vulcano sacra. Autor Plin. lib. 3. Praecipuus Vulcani cultus fuit in Lemno insula, a qua Lemnius dictus est, ut Lemnos ipsa, Vulcania. Ouid. libro 13.Nec Paeantiadem quod habet Vulcania Lemnos. Vergil. lib.8.Aencid. Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris.

De aliis locis in quibus dii habiti sunt in honore, Ouidius lib.3.Fastorum:

Pallada Cercropidae, Minoia Creta Dianam,
Vulcanum tellus Hypsipylaea colit.
Iunonem Sparte, Pelopeiadesque Mycenae.
Pinigerum Fauni Maenalis ora caput.
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet aruis.

Lactantius libro 1.de falsa religione: Summa veneratione coluerunt Aegyptii Isidem, Mauri Iubam, Macedones Gabyrim, Poeni Uranum, Latini Faunum, Romani Quirinum, Athena Mineruam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Lemnos Vulcanum, Naxos Liberum, Apollinem Delphi.

DEORVM VICTIMAE.

CAper et Asinus immolabantur Baccho: Caper, quod eius vites rosisset. Verg.lib.2. Georg. Non aliam ob causam Baccho caper omnibus aris Caeditur. Ouid.lib.2.de Ponto: Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho. Martial.libro 5.Vite nocens roseas stabat moriturus ad aras Hircus, Bacche tuis victima grata focis. De Asino Plin. libro 24.Ferulae Asinis gratissimae sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno. Qua de causa id animal Libero patri assignatur, cui et ferula. Herodotus ait Porcum etiam fuisse immolatum Baccho.

Cereri mactabatur Porca, quod hoc animal eiusdem fruges violasset. Ou dius lib.1.Fasto.Prima Ceres gravidae gavisa est sanguine porcae, Ulta suas merita caedc nocentis opes. Nam sata vere novo teneris lactentia succis Eruta setigerae comperit oresuis.

Persae immolant Equum Soli. Ouidius libro 1. Fastorum. Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda deo.

Dianae Cerua immolabatur. Quid.lib. 1. Fasto. Quae semel est triplici pro virgine caesa Dianae, Nunc quoque pro nulla urigine cerua datur.

Sabei et Thessali Canes Dianae etiam immolabant. Idem Ouid.Exta canum Triviae, vidi mactare Sabaeos, Et quicumque


page 132, image: s132

tuas accolit Haeme nives.

Priapo etiam immolabant Asinum, quod quum hic deus Loti dem nympham dormientem furtim stuprare vellet, intempestivo asini clamore coitufuisset impeditus, eumque excitata virgo manibus reiecisset magno omnium (qui aderant) risu. Quid. lib. 1. Fast. Caeditur et rigido custodi ruris asellus: Causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.

Anser Isidi Inachi filiae. Ouidius libro 1.Fastorum. Nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser Det iecur in laces Inachi lauta tua.

Gallus gallinaceus immolabatur Nocti. Idem Ouidius: Nocte deae noctis cristatus caeditur ales, Quod tepidum vigili provocat ore diem.

Fauno, Capra. Ouid.lib. 2. Fast. Cornipedi Fauno caesa de more capella, Venit ad exiguas turba vocata dapes.

Neptuno, Taurus. Statius lib.5.Achil. Caeruleum regem tauro veneratur avumque Nerea. Vergil. Taurum Neptuno, taurum tibi pulcher Apollo.

Mineruae, Capra, quod caprarum morsus exitialis sit olivae, quam illa amat. Plin. lib. 8. Olivam lambendo quoque sterilem faciunt: eaque ex causa Mineruae immolatur.

Menoetius Actoris filius Taurum Herculi primus sacrificavit, propter fulmineum taurum ab ipso Hercule interfectum, de quo Seneca in Herc. Oet. Una est Geryon sparsus manu, Taurusque populis horridus centum pavor.

Carthaginienses usque ad excidium urbis suae Ingenuos pueros Saturno semper immolarunt, autore Curtio libro 4. de gestis Alexandri. Quod genus sacrificii Tauricae Dianae factum legimus in Scythia.

Prisci Aesculapio medico, Phoebi filio Gallum sacrificabant. Autore Caelio.

Sus praegnans mactabatur Maiae, autore Macrobio lib.1.Satur.De victimis deorum vide Ouid.lib.15.Metam.

DEORVM FESTA QVIBVS VOCENTVR NOMINIBVS.

FEsta seu sacrificia Bacchi vocantur Bacchanalia, Orgia, Trieterica, Nyctilera, Liberalia, Dionysia, et Cotytia, a Cotyde rege Thracum, qui sacra Baccho instituit.

Sacra Cereris vocantur Cercalia, et Thesmophoria, ut Ceres ipsa Thesmophoros, id est legifera. Pli.lib. 24. Quoniam matronae


page 133, image: s133

in Thesinophoriis Atheniensium castitatem custodientes iis foliis cubitus sibi sternunt.Plut.ait Adonia fuisse sacra Cereris.

Proserpinae Cocytia, a Cocyto infernali fluvio.

Saturni Saturnalia, et Cronia: nam Saturnus, ipse Cronos dicitur a Graecis.

Laurentiae, Laurentia. Opis (quae Caeli et vestae filia, et Saturni uxor dicitur) Opalia.

Palis, Dcae pastorum, Palilia pastorum festa. Tibullus lib.2. At madidus Baccho sua festa Palilia pastor Concinet.

Romuli vel Martis Quirinalia. Vertumni, seu Prothei, Vertumnalia. Bonae deae Gynaecia:nam Graeci eam vocant Gynaeciam.Autor Plutarchus in Caesate.

Mineruae, Panathenea. Erant autem agones Gymnici, quos Theseus in honorem deae primus Athenis instituit. Autore Plutarcho. Erant etiam Mineruae Quinquatria, quae fiebant quinque diebus post atrum diem. Ater autem dies erat post Idus. Ouidius: Una dies media est, post fiunt sacra Mineruae, Nomina quae a iunctis quinque diebus habent.

Florae deae, Floralia.

Carnae deae cardinum, Carnia, quae fiebant Spartae. Iovis Diipolia, seu Diasia, teste Caelio. Iunonis, Herea, quod Iuno ipsa Hera diceretur. Ennius apud Ciceronem libro 1.de Offi. Vos'ne velit an me regnare hera. Ubi per heram nonnulli Fortunam intelligunt.

Mercurii Mercurialia, et Hermaea. Musarum, Musaea. Herculis, Nemaea, ab Argivis instituta, ob leonem ab ipso interfectum in Nemea silva.

Fauni, Lupercalia, quae Februario mense fiebant.

Solis, Mitriaca, quoniam Persae Solem appellant mitram. Apud eos autem fiebant haec sacrificia in antro, educto cornibus bove, quem deo immolabant.

Priapi Phallagogia: Nam phallum antiqui virile membrum appellabant.Autor Theoderitus Cyrenensis.

SACRIFICIORVM ET VIctimarum genera diversa.

AGonia, et Agonalia ludi erant, qui fiebant in honorem dei Agonii, vel in monte, quem illi Agonem vocabant. Agonias etiam veteres dixerunt hostias, ab agendo.


page 134, image: s134

Dapsa, genus erat sacrificii, quod fiebat hyeme saeviente.

Farrea io in nuptiis fiebat farreo libo. Aliter vocabatur Confarreatio. At quum dissoluebantur nuptiae, Diffarreatio.

Hecatombe, sacrificium erat centum victimarum, vel quia centum Peloponnesi urbes id faciebant. Iuvenalis Satyra 12.-Existunt qui promittant Hecatomben.

Hostia, erat victima, quae immolabatur caesis hostibus. Sacrificabatur autem Laribus, quorum ope victi credebantur hostes. Ouid.Hostibus a domitis hostia nomen habet.

Hyacinthina, erant quaedam sacra nocturna.

Armilustrum, sacrificium erat apud Romanos, in quo armati rem divinam faciebant: tubisque canebant sacrificantes.

Ianual, erat genus libi, quod soli Iano immolabatur.

Lucaria festa Romani celebrabant in luco, in quo fugati a Gallis sese occuluerant.

Lupercalia, crant sacra instituta ab Euandro rege Arcadum in honorem Panos, propter Romulum et Remum nutritos a lupa in Auentino monte, ubi fiebant. Luperci dicebantur ministri horum sacrorum. Statius libro 5.Syl. - Et tua multum Verbera succincti formidavere Luperci.

Meditrinalia, sacra erant, quae fiebant in honorem Meditrinae, deae medicamentorum.

Munychia, erant festa Palladis, a Munychio Athenarum portu, vel a Munychio rege quo dam, corum autore.

Novendium, seu Novendiale, sacrificium erat exequiale, quod fiebat nono die post mortem alicuius: Horatius: Novendiales disipate pulueres.

Nudipedalia erant quaedam sacra, quae sacer dotes nudis pedibus faciebant Hierosolymis.

Nyctileia Bacchi sacrificia, quae nocturno fiebant tempore.

Palatual, sacrificium erat, quod Romae fiebat in palatio.

Pastillum, autore Festo, fuit genus libi rotundi, quod diis offerebatur.

Popularia sacra, quae ab omnibus civibus fiebant, nec erant privatarum familiarum, sed omnium communia, ut a diis impetrarentur, quae spectabant ad communem populi salutem.

Proteruia, fuit sacrificii genus, in quo quicquid ex epulis supererat, incendio dabatur. Ausonius: Capripedes agitat qunm laeta proteruia Panas. Albidius adolescens quum universum patrimonium


page 135, image: s135

decoxisset, et aedes unas (quae superant) rerum desperatione, dedisset incendio, ferunt Catonem hoc in eum cavillo usum fuisse, Hic proteruiam facit. Facereautem proteruiam, adagium est in prodigos, qui omnia absumunt usque ad assem.

Scenopegia erant tabernaculorum festa in quibus Iudaej faciebant tabernacula ad similitudinem eorum, in quibus habitaverant, quum peruagarentur Aegyptum.

Solitaurilia, sacrificia erant trium victimarum, Tauri, Arictis, et suis. Plinius libro 8. Si potlatur Marti Solitaurilibus piaculum fieri.

Stata, erant certa ac stabilita, statutisque diebus fieri solita. Cato: Sacra stata, solemnia sancta seruasti.

Rubigalia, dies erant festi instituti ab antiquis ad amoliendam frugum rubiginem. Quales sunt nostro tempore Supplicationes amburbiae, et Ambaruales, quae fiunt ut fructus terrae agricolarum voto respondeant. Plin.lib.18. Rubigalia Numa constituit, quae nunc aguntur ad septimum Calendas Maii: quoniam tunc fere segetes rubigo occupat.

Fontanalia sacra erant fontium, quae fiebant coronatis puctis et fontibus.

Ornea, sacra erant Priapi, quem Corinthii Orneum vocabant. Celebrabant autem haec festa Nymphae ad Alebedum prope Colophonem.

Parentalia erant sacra funesta, quae fiebant ab antiquis in honorem parentum mortuorum. Cuiusmodi sunt Anniversaria nostra. Parentare, est hocsacrificium facere. Cicer.in Philip. Ut parentalia cum supplicationibus miscerentur.

In parentatione absumebantur fabae, quod in eis mortuorum animas esse dixerint. Blondus lib.2.

Inferiae, sacra sunt etiam mortuorum. Sueto.in Caligula: Inferiasque his annua religione publice instituit.

Consualia, sacrificia fiebant in honorem Consi, qui habebatur deus consiliorum.

Graeci Dionysium colebant cognomento Lamptera, id est, faculam, ciusque festa vocabant Lampteria. Ferebant enim noctu faces ad templum vini pateris tota urbe constitutis.

Amburbium seu Ambaruale, supplicationes erant, quae fiebant in ambiendis urbibus, agrisque lustrandis. De hoc intellexit Lucanus lib.1. dicens: Moxiubet et totam pavidis a civibus urbem Ambiri, et festo purgantes moenia Iustro Longa per extremos


page 136, image: s136

pomoeria tingere fines.

Talia crant apud Romanos Vinalia, qualia apud Thebanos Dionysia.

Chyia, festum erat Bacchi apud Elaeos, in quo vacuae hydriae, templo obserato, vino implebantur noctu.

Holocaustum, seu Holocaustoma, sacrificium erat, in quo exta victimarum aris superposita comburebantur, de quo Vergilius: Et solida imponit taurorum viscera flammis, Pingue superque oleum fundens ardentibus extis. Iosephus: Quando(inquit) tota victima quae immolatur, incenditur, id sacrificium nomen holocaustomatis habet.

Porro Orgia Orpheus invenit in Thracia.

Matris deorum sacra Phrygii quotannis crudelissimis certaminibus faciebant.

Rhodii hominem Saturno sacrificabant.

In Salamine insula homo Diomedi immolabatur.

Diana Taurica humanis placabatur victimis.

Dionysio apud Chios homo crudeliter discerptus sacrificabatur. Lacedaemonii hominem Marti immolabant.

Phoenices in bello et pestilentia amicissimos homines immolabant Saturno. Eidem in Creta sacrificabantur pueri.

In Laodicea Syriae virgo immolabatur Palladi.

Arabes singulis annis puerum immolantes sub ara sepeliebant.

Graeci, priusquam prodirent in bellum, humanas victimas diis offerebant.

Aristomenes Messenius c c. homines Iovi sacrificavit.

Athenienses bello petiti, et victi a Minoe rege Cretae, propter interfectum Androgeum eius filium, cogebantur quotannis septem mares ac totidem feminas in Cretam mittere sacrificandos.

Scythae quoscumque advenas repererint Dianae immolant.

In Pella Thessaliae civitate singulis annis homo immolabatur Peleo, et Chironi.

Galli Esum, et Teutatem humano cruore placabant.

Lactantii tempore Latialis Iupiter sanguine colebatur humano.

Carthaginienses ab Agathocle victi, quum iratum sibi Saturnum crederent, ducentos ei nobilissimos iuvenes immolaucrunt. Autor Lactantius.

Apud Romanos sacrorum autor fuit Numa, qui instituit colere deos fruge, et mola salsa supplicare.

Vocabula ad religionem spectantia sunt Caeremoniae, Sacrificium


page 137, image: s137

Consecratio, Superstitio, Dedicatio, Piaculum, Iusiurandum, Hostiae. Mola erat far tostum, sale aspersum.

Sacrificare est petere, ut detur venia.

Litare est propitiare, vel sacrificium rite facere.

Apud Lyndum oppidum Rhodiorum fiebat sacrificium in honorem Herculis, quod probris et conviciis peragebatur. Hinc adagium natum. Herculi Lyndio sacrificare: id est, sacris devotionibus uti.

Ritum sacrificii, quod fiebat in honorem Cybeles, Ouid. in Fastis sic exprimit:

Ardua ian dudum resonat tinnitibus Ida,
Tutus ut infanti vagiat ore puer.
Pars clypeos sudibus, galeas pars tundit inanes.
Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.
Aes latuit, priscique manent imitantia facti.
Aera deae comites, raucaque terga movent.
Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant,
Tibia dat Phrygios (ut dedit ante) modos.

Salii, sacerdotes Martis, eidem sacra faciebant salientes.

Victimarum superstitio emanavit ab Hyperbio Martis filio, ut placet nonnullis, quod animal primus occiderit. ut Prometheus occidit bovem.

Apud Delphos nullum reddebatur oraculum, nisi tota victima ab imo contremuisset, membris omnibus agitatis.

Phaselitae populi salsos pisciculos diis immolabant.

Cares vero canem. Hinc Caricam victimam dicuntur immolare, qui vilissima largiuntur.

Libabatur etiam vinum sed merum.

Prope Asopum fluvium habitatores singulis annis diem unum sacrum faciunt Eumenidibus, quibus praegnantes oves immolant.

Amastrix Xerxis regis uxor pro salute propria decem defodit vivos homines.

Berosus prodit fuisse apud Babylonios festum Saceas nomine, solitum agi quinque diebus, quibus serui imperabant dominis.

Coi Iunoni sacrificantes seruos a convivio reiiciebant.

SACERDOTES deorum.

APollinis sacerdotes fuerunt, Panthus Othrii filius. Verg. lib.2.Aen.Panthus Othriades arcis Phoebique sacerdos.

Anius rex. Vergilius libro 3. Aeneid.Rex Anius rex idem


page 138, image: s138

hominum Phoebique sacerdos.

Lychas. Verg.lib.10. Inde Lycham ferit exertum iam matre perempta, Et tibi Phoebe sacrum.

Hemonides. Idem lib.10. Nec procul Hemonides Phoebi Triviaeque sacerdos, Insula cui sacra redimebat tempora vitta.

Phoebades dicuntur Phoebi sacerdotes.

Neptuni, Laocoon Troianus. Verg.lib.2.Aen. Laocoon ductus Neptuno sorte sacerdos, Solennes Taurum ingentem mactabat ad aras.

Cereris Polybetes. Verg.lib.6. Aen. Treis Antenoridas, Cererique sacrum Polybetem. Fuit et Sostratus Cereris sacerdos: autore Cornelio Tacito.

Alphitus. Ouid.lib.5.Meta. Cererisque sacerdos Alphitus, albenti velatus tempora vitta.

Iunonis Calybe. Vergil.lib.7.Aeneid.Fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos.

Alcyone. Ouid.lib.11. Ante tamen cunctos Iunonis templa colebat, Proque viro (qui nullus erat) veniebat ad aras.

Herculis, Potitius. Verg.lib.8. Iamque facer dotes primusque Potitius ibant.

Teron. Sylius lib.2 Iam nova molitus stimulato milite Teron, Alcidae templi custos araeque sacerdos.

Fuit et Prinarius custos sacrorum Herculis. Macrobius.

Cybeles, Choreus. Verg.lib.1. Aeneid. Forte sacer Cybele Choreus, olimque sacerdos, Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis.

Melissa fuit sacerdos Cybeles, a cuius nomine ceterae eius deae sacerdotes Melissae postea dictae sunt.

Fuit et Barthabaces Cybeles seu Opis sacerdos. Plutarchus in Mario: Per ea tempora adveniens Barthabaces, magnae matris sacerdos, nuntiavit deam in templo ad se locutam, victoriam praedixisse.

Galli quoque sacerdotes crant Cybeles.

Cotys rex Thraciae sacra quaedam instituit Baccho, quae Cotytia dicuntur.

Feminae Bacchi sacerdotes dicuntur Thyades, Maenades, Bacchae, Eleides, Mimallonides, Acdonides, Euhyades, Bassarides, Triaterides.

Thyades. Val.Flac.lib.6.Arg. Mox rapuere deum iamiam quodcumque paratae Thyades, infusis per sua colla comis.


page 139, image: s139

Maenades. Mart.lib.11. Ad matrem fugiet Pentheus, ad Maenades Orpheus.

Bacchae. Ouid.lib.6.Fast. Dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas Instimulat.

Eleides. Idem in Epist. Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleides actae.

Mimallonides. Idem lib.1.de Arte: Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis.

Aedonides. Lucanus lib.1.Aedonis Ogygio decurrit plena Lyaeo.

Euhyades. Horat.lib.1.Car. Non secus in iugis Ex somnis stupet Euhyas.

Bassarides. Sidonius: - Rotat Enthea thyrsum Bassaris. Idem: Ire in Bassaridas, vel infantulos Aram ad turicremam rotare mystas.

Triaterides. Statius lib.4.Theb.Et atra sacrum recolit Triateris Ophelten.

Hypeccaustria sacerdos crat Mineruae apud Solos.

Phaius libro 34. ait Lysimachen fuisse Mineruae sacerdotem annis LXIIII.

Veneris sacerdos fuit Mera. Statius lib.8. Theb. -Aegaeae Veneris quos Mera sacerdos Ediderat prohibente dea.

Dianae Tauricae sacerdos fuit Iphigenia Agamemnonis et Clytemnestrae filia.

Megabyzus sacerdos erat Dianae Ephesiae eunuchus, a cuius nomine ceteri dicti sunt Megabyzi. Plinius lib.25. Pinxit et Megabyzi sacerdotis Dianae Ephesiae pompam. Idem: Ephesi vero est Megabyzi sacerdotis Ephesiae Dianae sepulcrum.

Fuit et Myxos Dianae sacerdos, immodicus sui nominis praeco et ostentator. Hinc Myxos appell mus huiusmodi homines ventosos, qui plus aequo sibi tribuunt.

Sethon rex fuit apud Aegyptios post Amurtaeum quem Herodorus in Euterpe Vulcani sacerdotem fuisse memorat.

Martis sacerdotes erant Salii, quos in portandis ancilibus saltare mos crat. Hi per urbem cum tripudiis canebant quaedam carmina admodum obscura, quae necipsi intelligebant, ut innuunt verba Fabii.

Hierophantae crant Atheniensium sacerdotes, qui cicutae sorbitione seipsos castrabant, quo castius in suo sacerdotio durarent ac persisterent.


page 140, image: s140

Cor. Cethegus, et Q. Sulpitius flamines fuerunt apud Romanos, qui suo sacerdotio privati sunt, hic quod inter sacrificandum apicem (quem flamines ferebant) de capite cadere petmississet, ille quod exta victimae non rite admovisset.

L.Bebis flamen fuit Quirinalis ut Plautius Hypseus.

Coris sacerdos fuit funerarius.

Cinarades, et Basilides nomina sunt sacerdotum apud Corn. Tacitum.

Sacerdotes legis fuerunt Salomon, Hieroboam, Nadab, Behasa, Hela, Zambri, Achab, Ochozias, Ioram, Heluscus, Hieu, Ioas, Ionas, Zacharias, Sellum, Manahen, Phaceias, Ozee, Aaron, Eleazarus, Phinees, Abiud, Acchito, Samuel, Hely, Abiathar, Sadoch, Achimas, Azarias, Urias, Gonnias, Eleachin, Chelcias, Soreas, Iesus huius filius, Ioachin, Melchisedech, Simeon, Iad, Onias.

PARCAE, DEAE FATALES.

PArcae seu deae fatales dicuntur a poetis Clotho, Lachesis, Atropos.

Ceselius Vindex apud Gellium lib.3. ponit alia earum nomina, ut Nonam, Decimam, Mortam, citatque versum hunc Livii poetae antiquissimi: Quando dies advenit, quam profata Morta est.

Finguntur aurem Daemogorgonis filiae: secundum Ciceronem Herebi et Noctis.

Alio nomine vocantur Fata. Seneca: Multi ad fatum vencre suum, dum Fata timent.

Dicuntur insuper metiri vitam hominum fusis, et staminibus, quae ex sua colo nent, et deducunt. Unde et Lanificae vocantur a poetis. Martia.lib.1. Lanificas nulli tres exorare puellas Contigit, obseruant quem statuere diem.

Feruntur esse inexorabiles, nullisque precibus moveri, ut quam imposuerunt rebus seriem, commutent, aut vitae exitum prorogent, quem nascentibus nobis constituerunt. Unde Seneca: Nulli iusso cessare licet, Nulli scriptum proferre diem.

Earum autem officia poetae distinguunt, ut velint unam esse, quae vitam hominis ordiatur, aliam quae contexat, tertiam quae filum rumpat, ac finiat. Prima est Clotho, quam Statius ferream vocat, Grandaevam Seneca, Improbam et Sedulam Pontanus. Secunda est Lachesis, Dura Ouidio, Invida Martiali, Ferrea Claudiano dicta. Tertia Atropos, de qua Statius libr.4. Theb. Hos ferrea neverat annos Atropos. Sunt qui in numero


page 141, image: s141

Parcarum ponant Ilityiam.

IVDICES INFERORVM.

IVdices inferorum poetae faciunt, quorum arbitrio et sententia puniantur animae, et cogantur fateri, quae piacula in seram noctem distulerint, ut inquit Maro. Castigant, dolos audiunt, umbris suas sedes constituunt, nullum scelus relinquunt impunitum. De his Seneca: Et qui fronte nimis crimina tetrica Quaerunt ac veteres excutiunt reos. Eorum nomina sunt, Minos, Aeacus, Rhadamanthus.

Minos rex fuit Cretensium, pater Androgei, et Ariadnes, qui propter extremam severitatem (quam vivens exercuerat) post mortem Iudex inferorum factus est a poetis, ut alii duo iudices. De hoc Virg.lib.6.Aeneid. Quaesitor Minos urnam movet, ille silentum Consiliumque vocat, vitasque et crimina discit.

Aeacus Iovis, et Europae filius, propter incorruptam aequitatem iudex quoque inferorum factus est. Propert.lib.4. Aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna.

Rhadamathus Iovis fuit filius, et Europae, frater Aeaci, quem aequissimum fuisse, et incorruptae severitatis ferunt. Hinc adagium, Rhadamanthaeo pollere iudicio. Propterea orta est fabula, constitutum fuisse illum umbrarum iudicem. De hoc Virg. lib.6.Aen. Gnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna. Castigatque, auditque dolos, subigitque fateri. Quae quis apud superos furto laetatus inani Distulit in seram commissa piacula noctem.

HESPERIDES.

HEsperus Iapeti filius, tres habuit filias, quae a patris nomine dictae sunt Hesperides. Earum nomina sunt Aegle, Heretusa, Hesperetusa. Poetae fabulantur hortum eis fuisse auriferis arboribus consitum, cui custo dem adhibuerint Draconem peruigilem, quo tamen vel sopito, vel occiso Hercules aurea poma sustulerit. Unde Pontanus Hesperides vocat pomicolas. Senec.in Aga. Arborque pomis fertilis aureis Extimuit manus.Lucretius lib.5. Aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala Asper acerba tuens immani corpore serpens. Diodorus lib.5.

PLEIADES.

PLeiades filiae fuerunt Athantis ex Pleione, a qua traxerunt nomen. De his Ouidius: Pleiades incipiunt humeros reserare paternos, Quae septem dici, sex tamen esse solent: Seu quia in amplexum sex hinc venere deorum. Nam Steropem Marti concubuisse ferunt Neptuno Alcyonem: et te formosa Geleno, Maiam, et Electram,


page 142, image: s142

Taygetanque Iovi. Septima mortali Merope tibi Sisyphe nupsit. Poenitet, et facti sola pudore latet. Hoc autem ait Ouid. Nam ut Mathematici volunt, una est earum obscura, quae nunquam apparet, ut ceterae. Revera Pleiades stellae sunt in genu Tauri, quae circa aequinoctium vernum oriuntur. Unde Latini eas Vergilias vocaut. Sunt autem pluniosae, et molestae nautis. Lucanus lib.8.Et imbrifera siccas cum Pleiade Thebas.

Dicuntur etiam Atlantides. Seneca in Hercule fur.Illinc timendum ratibus ac ponto gregem, Passim vagantes exerunt Atlantides. De his vide Caelium Lect.antiquarum cap.16.lib.9.

HYADES.

HYades filiae fuerunt Atlantis ex Aethra, quae nomen traxerunt ab Hyante fratre, quem a leaena interfectum quum as iduis deflerent lacrimis, deorum commiseratione relatae sunt in stellas pluviosas, vel quod Hyas Graece pluviam significet Latine. Locatae sunt autem in Tauri fronte. Ouidius: Ora micant tauri septem radiantia flammis, Navita quas Hyades Graius ab urbe vocat. Pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse Terhyos has neptes Oceanique senis. Alio nomine vocantur Suculae. Plinius lib.2. Qualiter in Suculis sentimus accidere, quas Graeci obid pluvio nomine Hyadas appellant. Earum ortus pluviam porten dit. Claudianus in Russ. Imbribus humescant hoedi, nymbosaque taurum Ducat Hyas, totusque fretis descendat Orion. Alia earum nomina ponuntur a Caelio ex Hesiodi testimonio. Phoeole, Coronis, Cleia, Phaea, Eudora.

PARTES ANNI QVATVOR.

MEnses Veris sunt, Martius, Aprilis, Maius. Aestatis Iunius, Iulius, Augustus. Autumni September, October, November. Hyemis December, Ianuarius, Februarius.

Pythagoras comparabat Verno tempori pueros, Aestati adolescentes, Autumno iuvenes, Hyemis senes. Idem ait Ouid.lib.13. Quidnon in species secedere quatuor annum Aspicis aetatis peragentem imitamina nostrae? Nam tener, et lactens puerique simillimus aevo Vere novo est tunc herba nitens.

Ver botros emittit, hycmis rigorem mitigat, spoliatas arbores induit; terrae suum restituit virorem, hortis suos suos flores, et violas. Hinc, Utile syluis, Odoriferum, et Purpureum vocatur a Virgilio: a Statio Pecorosum, Iucundum a Catullo. a Ruffo Festo, Floricomum: ab Ausonio et Seneca, Floriferum et Fidisicum, Geniale a Mantuano dicitur.


page 143, image: s143

Aestas enatas iam fruges, et lactentes culmos calore suo concoquit, et maturat.

Autumnus maturos fructus colligit. Morbis est obnoxius, propter corruptiones, et putrefactiones, quas ex humido et calido generari dicunt Physici. A fructibus vocantur Vuifer, Pomifer, Frugifer. Quatuor anni tempra egregie describit Ver.in opusculis.

MENSES ANNI.

ROmulus ab urbis origine decem tantum menses constituit, quod decimenstre tempus sufficeret ad mulieris partum. Primumque fecit Martium a nomine Martis qui deus est et autor Romanorum. Numa Pompilius. duos adiecit Ianuarium et Februarium. Ianuarius dicitur a Iano. Februarius a Februis, id est, purgatoriis quibusdam sacrificiis. Nam februare purgare est, et Februm Sabini purgamentum vocant. Eo autem mense consueverant Romani per dies duodecim urbem et agros cumsupplicationibus lustrare. Quod genus sacrificii dicebatur Amburbium, Ambaruale: Februum, et lustrale.

Martius a Marte urbis autore.

Aprilis ab aperiendo, ut opinatur Varro, quod tunc claustra nascendi aperiat natura: Ucl ab Aphrodite Venere, ut vult Censorinus, quod Romani suam a Venere traxerint originem.

Maius a maioribus et senibus.

Iunius a iuvenibus, vel a Iunone, cui eo mense maximi honores exhibebantur.

Iulius prius dicebatur Quintilis, quod esset quintus in ordine, ut Augustus Sextilis, quum decem tantum haberentur menses. Tandem tamen mutato nomine dicti sunt Iulius, et Augustus, in honorem primorum Imperatorum September, October, November, et December, nomina sua traxerunt ab ordine, quem prius habebant, quum decimestris esset annus. De quibusadem Ouid.lib.1.Fast.Martis erat primus mensis, etc.

Ianuarius erat in tutela lani et Iunonis: Februarius, Neptuni: Martius, Mineruae: Aprilis, Veneris: Maius Apollinis: Iunius, Mercurii: Iulius, Iovis: Augustus, Cereris: September, Vulcani: October, Martis: November, Dianae: December, Vestae.

Inna singulos suos menses conficit diebus undetriginta circiter et dimidiato. Hinc Lunigenae menses vocantur a Mantuano in somnio Romano, ubi ait, Et horis nox atque dies, ex nocte dieque Lunigenae surgunt menses, ex mensibus anni.

Mensium alii sunt maiores, minores alii. Aprilis, Iunius, September,


page 144, image: s144

November singuli habent dies XXX. Reliqui XXXI' praeter Februarium, qui solum habet XXVIII.

A mensis fit adiectivum menstruus: ut, menstrua Luna.

MVTATI IN VARIAS FORMAS, secundum metamorphosim poetarum.

AChelous in anguem et taurum. Acis in flumen. Actaeon filius Autoneos in ceruum. Aegeria in fontem. Aegle soror Phaethontis in populum arborem. Aesacus in mergum. Aesculapius in Draconem. Aglaur os Cocropis filia in lapidem Alcinoe in avem. Alcithoe in vespertilionem. Anaxarete in lapidem. Antigone in ciconiam. Aconteus mutatus est in lapidem. Apollo in pastorem, Coruum, Accipitrem, Leonem. Appulus pastor in Oleastrum. Arachne in araneam. Ardea in oppidum. Ascalaphus in bubonem. Atalanta in leaenam. Atlas in montem. Atys in pinum. Bacchus in caprum, Vuam, Ceruum. Battus in saxum. Baucis in arborem. Biblis in fontem. Bura urbs in scopulum. Cadmus in anguem. Ceneus in avem. Calisto in ursam. Celmus in adamantem. Cercops in simiam. Clytie nympha in heliotropium. Coronis in cornicem. Crocus et Smilax in flores. Cygnus in avem. Cyparissus in cupressum. Daedalion in accipitrem. Daphne in laurum. Daphnis in lapidem. Dercetis in piscem. Diana in felem. Dryope in Loton. Echo in vocem. Ephyre in serpentem. Euphorbus in Pythagoram. Galanthis in Mustellam. Harmonia uxor Cadmi in draconem. Hecuba in canem. Heliades, seu Phaethontiades in populos. Hippomenes in leonem. Hyacinthus in florem. Io in iuvencam. Iphis puella in puerum. Iphigenia in ceruam. Iuno in anum. Iupiter in taurum, aurum, arietem, aquilam, Cygnum, satyrum, Amphitryonem, ignem, pastorem, serpentem. Leucothoe in virgam tuream. Lycaon in lupum. Lycas in scopulum. Lyncus in lyncem. Mera in canem. Marsyas tibicen in fluvium. Menthe Nympha in mentham.Mercurius in Ibin. Myrrha in arborem. borem. Nays Nympha in piscem. Narcissus in Florem. Neptunus in iuvencum, Enipeum fluvium, arietem, Delphinum. Niobe in marmor. Nisus in avem. Nyctimene in noctuam. Ocyroe in equam. Olenus in lapidem. Periphas in avem. Perimele in insulam. Philomela soror Prognes in lusciniam. Progne in hirundinem. Proetus in saxum. Saturnus in equum. Scylla in scopulum. Stelles puer in stellionem. Talus puer in perdicem. Tereus in Upupam. Tyresias in feminam. Venus in piscem. Vertumnis in anum. Ulyssis socii in porcos.


page 145, image: s145

Causas harum transmutationum vide apud Ouidium in Metamorph. et alios Mythologos.

NYMPHAE DIVERSAE.

Aegeria, uxor Numae, quae colebatur in Aricino lacu. Quid. Aegeria est quae praebet aquas dea grata camenis, Illa Numae coniunx, consiliumque fuit.

Aegle, filia Solis et neerae. Verg. Timidisque supervenit Aegle Naiadum pulcherrima.

Agave, nympha a nimio splendore. Clotho, et Galatea. Vergil.lib.9.Aeneid.- Quales Neteida Clotho Et Galatea secant spumantem pectore pontum.

Cymodocea, una fuit earum Nympharum, in quas mutatae sunt naves Aeneae. Vergil.lib.10.Aeneid. Quarum quae fandi doctisima Cymodocea, Pone sequens dextra puppim tenet..

Cerceis, nympha a texendo.

Deiopeia. Vergil.lib.1.Aeneid. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, Quarum quae forma pulcherrima, Deiopeiam Connubio iumgam stabili, propriamque dicabo.

Dynamene, etiam nomen est nymphae.

Dione, Oceani et Thetyos filia, Veneris mater.

Electra, Oceani filia, et uxor Atlantis, quae filiam habuit eiusdem nominis, matrem Dardani.

Erate, occani filia. Eudora itidem.

Eurybia, quae stellas et luciferum genuit.

Eurymone, mater Leucothoes.

Halia, nympha marina, ut Heliocopis, et Iantha, Oceani filiae. Item Ianira, Iaera, Lara, quae Iovis furta cum Iuturna patefecit Iunoni.

Legaea, a suavitate cantus.

Menestho, Marica, Latini mater, quae templum habuit in Minturnensium littore. Horatius: Et innantem maricae littoribus tenuisse Lyrim.

Mintha, Plutonis pellex, quam Proserpina mutavit in mentham.

Panope, Sagarytis, cum qua se miscuit Atys Phrygius.

Syrinx nympha Arcadiae, quae nympharum precibus mutata est palustres in calamos, quum acrius eam insequeretur Pan rusticorum Deus. Martialis libro 9. Saepc sub hac latuit rustica fronde Dryas Dumque fugit solos nocturnum Pana per agros, etc.

Telesto, Thyella, Thyca, Torrebia, ex qua lupiter suscepit Carium Lydiae modulationis inventorem.


page 146, image: s146

Xantha, Xantho, Vergiliana, Zeuzo, Amathyea, Amphiome, Amphitoe, Amphiro, Calianassa, Galianira, Creseis, Plexaura.

De nymphis filiabus Doridis, Propertius lib. 1. At vos aequoreae formosa Doride natae, Candida felici foluite ucla choro.

Nisaee, et Cymothoe, nomina sunt nympharum apud eundem lib. 2. ubi ait: Et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, Candida Nisaee, caerula Cymothoe.

Vergilius libro 4.Georg. enumerat quasdam his verbis: Drymoque, Xanthoque, ligeaque, Phillodoceque, Nisoque, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo Clioque, et Beroesoror Oceanitides ambae, Atque Ephyre, atque Opis, atque asia Deiopeia, Et tandem positis velox Arethusa sagittis, inter aquas Clymene cura narrabat inanem Vulcani.

Idem lib.6.Aeneid. Laeva tenent Thetis, et Melyte, Panopaeiaque virgo, Niseque, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

Pholoe, nomen est Nymphae apud Statium lib.2.Silvarum.

Pontanus lib.2.de Stellis quasdam alias ponit his verbis:

- Mox caerula Tyro
Flavaque Laodice, Panopaeaque, Cymothoeque,
Et Thysbe, et niveo conspecta Peloris amictu,
Puniccoque sinu Xantho, exertisque papillis
Nisaee, logaque coma spectabilis Atte.
Atteque, Opisque, Orithyaque, Thespioque,
Et niveis Galatea genis, Arethusa lacertis.

Idem:- At blanda Hyale non lumina torquet A puero.

Reperiuntur et aliarum nomina, ut Eurynome, Persa, Plione, Clymene, Melantho, Idothea, Corufice, Glaucis, Liminoria, Amphitoe, Doto, Protho, Pherusa, Doxa, Nimertis, Dianassa, Amathia, Leontadome, Nenopene, Thero, Lycaste, Agaperte.

Porro Nymphae maris vocantur Nereides, et Oceanitides: Fluviorum, Naiades: Fontium, Napeae: Nemorum Dryades: Arborum, Amadryades: Montium, Oreades: Pratorum, Hymnides. Politianus in Rustico: Uda choros agitat Nais, decurrit Oreas Monte suo, linquunt faciles iuga celsa Napeae: nec latitat sub fronde Dryas.

FAECES ET EXCREMENTA DIVERSARVM RERVM.

VNguenti faeces, dicuntur Magmata. Plinius libro 13. cap. 2.


page 147, image: s147

Amurca, faex est olei. Idem Plin.lib.15.cap.3. Olivae constant nucleo, oleo, carne, amurca. Sanies, est haec eius amara. Columella: Palladia sine fruge falis conspergere Amurca. Idem: Nam est inimicissima olco amurca, quae si remansit in bacca, faporem olci corrumpit.

Apluda, vocatur purgamentum milii, panici, et sisamae. Plin. lib. 18. Natur. Histo. cap. 10. Milii et panici, et sisamae, Apludam vocant purgamenta.

Spurcitia in omni metallo vocatur Scoria, inquit idcum lib. 23.cap.4.Item lib.24.cap. 11. Et Scoria aeris (inquit) simili modo lautur, minor cffectu quam aes ipfum.

Scroiam in argento Graeci vocant Helcysma, cuius vis est astringere, et refrigerare corpora.Plin.lib.33.

Acus, aceris, purgamentum frumenti.Col.lib.8.Nam suburbants lactens porcus acere nutricandus est.

Praesegmina, et resegmina quae ex unguibus amputantur, a praesecando et resecando. Plin. Omnia persecuti sumus usque ad resegmina unguium.

Analecta, ciborum sunt purgamenta, quae scoparii pavimerrtum verrentes colligunt, vel pro ipsis instrumentis ad colligendas coenarum reliquias ex pavimentis. Nam ut scribit Plinius, purgamenta coenae everri solent in pavimento veluti relicta.

Furfur, farinae purgamentum, hinc panes furfurei. Varro lib.2. de Re rust. Commode pascuntur farre, et furfuribus hordeaceis.

Flaces, purgamenta sunt olivarum. Plin. In amurca et flacibus hae sunt carnes, et illae faeces.

Floces, purgamenta vini et uvarum. Caecilius: Aedepol ego neque florem, neque floces volo mihi, vinum volo. Romae vetus quidam homo et celebratus in causis (inquit Gellius) quum apud praefectum urbis verba faceret, et dicere vellet, quendam inopi miseroque victu vivere, et furfureum panem esitare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit, et floces bibit.

Metys, purgamentum est cerae, quo partem aluei priorem apes illinunt.

Hominis retrimenta Caelius vocat Spatylen, nos Merdam, sed aliarum etiam rerum. Horatius: Merdis caput inquiner albis Coruorum.

Boliton vocant stercus bubulum. Hinc adagium, Boliti poenam luere: id est, puniri pro minimo delicto. Solon cnim suis legibus eos puniri iussit, qui stercus bubulum furto sustulissent.


page 148, image: s148

Asini retrimenta Caelits ait dici Onida et Onthon: Suis, Hypeleuthron:Ouium, Oiptoton: Caprarum Spyrada. et Spyrathiam:Murium, Mysceledra.

Grasum significat lanarum fordes in ovibus.

Sciri dicuntur sordes, et spurcitiae casei. Item fragmenta que ex operibus deiiciunt marmorarii, Assulas Vitruvius vocat.

Schidia, fragmenta lignorum, quae reiiciuntur ab abietariis.

Tartarum, faex vini.

Muccus, narium sordes. Catullus: Muccus et mala pituita nasi.

HARPYIAE.

HArpyias Seruius ait fuisse Neptuni et terrae filias, volatiles, vultu vitgineo uncis manibus. De his Vergil.libro 3.Acneid. - Strophades Graio stant nomine dictae Insulae Ionio in magno quos dira Celeno, etc. Eis autem inditum est nomen a rapina, quae Graece Harpyia dicitur. Hinc Harpax rapinator. Harpagare, rapere: Harpefax, Harpedophorus falcifer. Poetae aiunt eas a diis immissas fuisse ad polluendas dapes Phinei regis Arcadiae, quod is filios interfecisset: fugatas demum a Zeto et Calai Argonatutis, et filiis Boreae. Hesiodus ait eas fuisse Iris sorores ex Thaumante genitas. Val. Flac.lib.4.Argon.eas vocat Typhonides, id est, filias Plutonis, qui dicitur Typhon.

Aello ex etymologia Graeca dicitur, quasi alienum tollenst Ocypete: citius auferens: Celeno, vigorem significat. Quartam Homerus addidit Thyellam. morabantur autem in Stymphali Arcadiae lacu, unde Arcadicae, et Stymphalides vocantur. Lauca.lib.5. Unguibus Arcadicae volucres Stymphalla colentes. Verg. in opusculis: Stymphalides pepulit volucres discrimine quinto. Idem: Deiicit horrisono quinto Stymphallidas arcu. Vocantur etiam Phineae a Phineo rege. Seneca in Thy. Phinaeis avibus praeda fugacior. Sydonius Harpyias posuit pro cruentis raptoribus, qui lucro immoriuntur, ubi ait: In foro Scythae, in cubiculo viperae, in exactionibus Harpyiae, in collocutionibus ftatuae.

DOMITORES MONSTRORVM ET BELVARVM.

MEdusa Phorci fuit filia, quam Neptunus stupravit in templo Palladis: unde irata Pallas, eiusdem capillos mutavit in colubros, fecitque ut omnes in scopulos verterentur, qui eam prospicerent. Hanc autem truncavit Perseus Iovis filius ex


page 149, image: s149

Danae. Ouid.lib.4.Metamor. Gorgonis anguicomae Perseus superator, et alis Aethereas ausus iactatis ire per auras.

Apollo Pythonem serpentem, a cuius nomine Pythius vocatus est. Ouid.lib.1.Metamorph. Hunc Deus arcitenens, et nunquam talibus armis Ante, nisi in damis, capreis fugacibus usus, Mille gravemtelis, exhausta pene pharetra, Perdidit effuso per vulnera nigra veneno.

Bellerophon, filius Glauci regis Corinthiroum, falso accusatus stupri a Stenobaea Proeti Argivorum regis uxore, expositus est Chimaerae triformi, quam tamen domuit. Quid.lib.2.de Trist. Nam quid de tetrico referam domit ore Chimaerae, Quem letho fallax hospita pene dedit.

Alcon sagittarius Cretensis serpentem confodit illaeso filio suo, quem ille iam habebat in faucibus. Vide in capite de Sagittariis.

Attilius Regulus apud Bragadam fluvium serpentem CXX. pedum longitudine ballistis tormentisque expugnavit. Autor Plinius lib.8.cap.14.

Georgius Cappadox, tribunus militum sub Diocletiano, maximum serpentem in Africa peremit liberata puella, quae cidem devota fuerat in praedam.

Pallas, Alcidam beluam flammas ore vomentem interfecit.

Cadmus quoque Agenoris filius alium serpentem: cuius dentes quum sevisset, nati sunt protinus armati homines, qui mutuis vulneribus se confoderunt, ut fabulantur poetae.

Coroebus monstrum toti Peloponneso formidolosum occidit. Quid. in Ibin: Inque tuos ea pestis eat quam dextra Coroebi Vicit, opem miseris Argolicisque tulit.

Lysimachus, Alexandri miles leonem, ut iam diximus.

Hercules, hydram, leonem, aprum, ceruam acripedem, draconem Hesperidum, Antheum, taurum flammiferum, caetetasque beluas, de quibus prius meminimus.

Praecipua autem monstra (quorum frequens est mentio apud poetas) sunt Minotaurus biformis, Geryon tricorpor, Sphinx, Chimaera, Cacus, Maris Thessalus, antica corporis parte homo, postica equus.

LIBERATORES QVORVNDAM HOMINVM A PERICVLIS.

PErseus liberavit Andromedam filiam Cephei et Casiopes, Ceto marino monstro expositam. Ad cuius subsidium convolanit infidens Pegaso equo alato. Quid. lib.4.Meta. Auxiliumque


page 150, image: s150

domus, seruatoremque fatentur Cassiope Cepheusque pator.

L.Lucullus aduersus Mithridatem missus, Cottam Chalcedone obsessum liberavit.

Lucilius miles, quum videret inclinatam Bruti aciem apud Philippos, obtulit se periculo, et inimicorum manibus, ut ipsi Bruto faceret tempus ad fugam.

Q. Minutius consul a Sabinis et Volscis in Algido obseslus subsidio Q.Cincinnati dictatoris liberatus est.

Quum ob perfidiam Laomedontis qui Neptuno et Apollini murorum Troiae conditoribus pactam denegaverat mercedem, pestis urbem ipsam popularetur, et ubique serperet, ad pacanda numina Hesione monstro marino destinata est: ab Hercule tamen liberata.

Calphurnius Crassus captus a Masilinis, quum Saturno duceretur immolandus, Balsacia puella patris a se proditi eum victorem fecit, eoque modo exemit a periculo.

Diomedem Troia diruta ventis in Libyam pulsum, quum Lycus rex immolare vellet, Calluce puella patrem Lycum prodidit, ut Diomedem (cuius forma conflagrabat) eximeret a morte. Utriusque exempli autor est Plutarch.

ELEMENTA QVATVOR.

IGnis, Aer, Aqua, Terra. Summum est Ignis, unde stellarum collucentium apparent oculi. Proximum Aer, seu spiritus, qui viralis est, et per cuncta rerum meabilis, et unicuique rei consertus. Eius vi suspensa cum quarto elemento Terra libratur in medio spatii. Quid.lib.1.Fast. de Chao loquens: Lucidus hic aer, et quae tria corpora restant, Ignis, aqua, et tellus unus aceruus erant. Idem libr.5.Meta. Quatuor aerernas genitalia corpora mundus Continet, ex illis duo sunt onerosa, suoque Pondere in inferius tellus atque unda feruntur. Et totidem gravitate carent, nulloque premente Alta petunt aer, atque aere purior ignis. Verbis multo pluribus eorum potestatem describit et naturam: vide locum.

ADVLATORES, SCVRRAE, et Parasiti.

DArii Babylonem obsidione prementis favorem et gratiam aucupari volenz Zopyrus Persa, faciem et nares inhonesto vulnere sibi deformavit, ut Babyloniis (ad quos se receperat) fidem faceret et mentiretur se perpetuum Dario inimicum fore, a quo tam turpiter mutilatus esset. Quibus verbis moti Babylonii eum in suam urbem admiserunt, quam paulo post prodidit


page 151, image: s151

suo regi. Hinc adagium, Zopyri talentum: de his qui plurimum sibi nocent, ut aliis afferant emolumentum.

Aristippus Cyrenaeus, Socratis auditor, meruit nomen regii canis, et aulici, quod adularetur Dionysio, et sequeretur quaquaversum iret ille, saginandi ventris causa. Unde Horatius: Si pranderet olus patienter, regibus uti Nollet Aristippus.

Venienti ab expeditione Galliarum Caesari, et in Pompeium copias paranti, Curio obuiam approperavit multis blanditiis eundem confricans. Ait enim se invito senatu Caesaris partes fovisse, tantisper dum coactae bello siluissent leges. Praevalentae deumum Pomperio se expulsum Roma, velut exulem, sed tamen exilium non gravate perpeti, propter Imperatorem. Unde sie apud Lucanum inducitur lib.1. - Dum voce tuae potuere iuvari Caesar, ait, partes, quamuis nolente senatu, Traximus imperium, tunc quum mihi rostra tenere Ius erat, et dubios in te transferre Quirites. At postquam, etc.

Audita Curionis oratione Laelius primipilus statim Caesari ad quaecumque discrimina sese obtulit, testatus nullum esse flagitium, quod non committeret lubens, si imperator iuberet. Haec eius verba ponit idem Lucanus: Iussa sequi tam velle mihi, quam posse necesse est: Nec civis meus est, in quam tua classica Caesar Audiero.

Quum Alexander Iovis filium appellari se voluti, et more Persarum, prostratis humi corporibus a Macedonibus salutari, talia concupiscenti protinus accesserunt Hages Argivus, pessimus carminum autor, post Cherilum, et Cleo Siculus, quos maximorum excercituum principatibus anteferebat. Hi quum intelligerent nutum domini, et quid creparet pollice, coeperunt protinus plenis eum buccis immodice praedicare, et iam tum ante mortem deum facere. Adiecerunt insuper Herculem, Bacchum, Pollucem cum Castore novo numini cessuros. Horum fumis permotus Alexander, convivium omni opulentia exornavit, cui non Macedones tantum, sed et principes Graeci interfuerunt. Quum autem ones una cum rege discubuissent, Cleo institutum et praemeditatum sermonem cum admiratione laudum eius exorsus est: Enarratisque meritis quibus cum nova Apotheosi dignum praedicabat, iam unumquemque coepit hortari, ut regem incer deos colerent. Quod ne quis recusaret, obtulit se primum, qui prostrato humi corpore regem adoraret. Autor Caelius.

Philoxenus fuit parasitus quispiam, qui coena quadam


page 152, image: s152

ubi atriorem panem vidisset apponi, Ne multum, inquit, attuleris, ne tenebras nobis inducas.

Apollophanes Antigoni fuit adulator.

Cypriae mulieres translatae in Syriam, currum incensuris regum uxoribus humeros subincuruabant, ut eis suppedanci loco gradum struerent, et scalarem praeberent usum. Caelius cap.13.lib.11.

Dromeas fuit parasitus, a quo quum quaesisset nescio quis in urbe, an apud Chalcidem lautius pararetur convivium, respondit, Incundius sibi videri Chalcidensis coenae prooemium, ostreorum numero et varietate.

Decius Laberius actor minorum invitatus a Caesare ut in scaenam prodiret, respondit se nccessario coactum, nihil tanto viro denegare posse, cui et ipsi dii omnia tribussent.

Tymagoras Atheniensis Darium regem Persarum (ad quem legatus mislus fuerat) adulando more Persarum adoravit. Quod ubi resciverunt Athenienses, eundem supplicio capitis punierunt.

Clisophus Philippi Macedonis parasitus, claudum se fingebat, quod Philippus fractum crus haberet. Os et oculus eodem modo et iisdem gestibus contorquebat quibus dominus.

NICESIAS quum videret Alexandrum Magnum petitum a muscis, Quanto, inquit, hae ceteris praestant, quae sanguinem tuum degustant, imperator. Idem quum vulneratum eum conspiceret, illud Homericum statim protulit, Qualis divorum percurrit corpora sanguis.

Charisophus videns Dionysium (cuius erat parasitus) separatim cum amicis ridentem, procul quoque ridebat. Interrogatus autem ab ipso Dionysio, quid rideret, Quod inquit, ca putem digna risu, quae dicitis.

Andromachus Carrhenus fuit adulator Crassi, quem tamen Parthis prodidit.

Patroclides assentator fuit Philippi.

Demagoram Athenienses decem talentis multaverunt, quod Alexandrum deum appellasset.

Euagoram vero interfecerunt, quod eundem adorasset.

Quum quidam cliens Caelio oratori omnia concederet, longa assentatione fastiditus Caelius: Dic, inquit, contra, ut duo videamur.

Burra fuit quidam scurra, natione Hispanus, quem Sigismundus imperator in conumio argento oneravit, adeo ut sub pondereiam


page 153, image: s153

fatisceret.

Sarmentus fuit Romanus eques scurrilitate notissimus sub Augusto Caesare.

Fuit et Apitius Galba nobilis scurra sub Tyberio Caesare. De utroque Iuven. Sat.5. Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas, necuilis Galba tulisset. De Sarmento Hora. in Ser. Nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam Messique Ciceri Musa velim memores, et quo patre natus utrique Contulerit lites Messi clarum genus Osci.

Tectius Caballus scurrilitate claruit apud Romanos. De eo et (quem nunc diximus) Galba, Martialis lib.1. Qui Galbam salibus tuis, et ipsum Posses vincere Tectium Caballum.

Rhynton fuit vilissimus nugator Tarentinus, de quo Varro et Galba meminerunt.

Adulationes vero adeo et represist et neglexit Augustus, ut se Dominum appellari ne a liberis quidem et nepotibus suis vel serio vel ioco sustinuerit. Atque huiusmodi blanditias inter ipsos etiam prohibuit.

Casar quoque Tyberius adulationes adeo aversatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit. Consularem vero satis facientem sibi ac per genua orare conantem, ita subfugerit, ut caderet supinus. Idem si quid in sermone vel oratione blandius de se quicquam audisset, interpellabat et commutabat protinus. Domini appellationem ut maledicum nomen exhorruitl Quendam dicentem sacras eius occupationes, alium autore eo senatum se adiisse, verbis mutatis iussit dicere pro autore suasorem, pro sacris occupationibus laboriosas.

HOMINES PINGVES, et macilenti.

LEo Bayzantius sophista fuit adeo pingui et obeso corpore, ut quum ad pacandam factionem Athenis (ubi tum legatus agebat) suggestum conscendisset, risum unicuique moverit. At ille, Quid ridetis, inquit, Athenienses? an quod vobis videar pinguis? Scitote uxorem esse mihi longe pinguiorem. Tales tamen, ac tantos( quum sumus concordes) brevis admo dum lectulus capit, discor des ne tota domus quidem. Quibus verbis tempestrue et pro re adductis, populum restituit paci.

Dionysius Heracleotes tyrannus, fuit adeo ventrosus, et cor pulentus, ut noctu dum quiesceret, cogeretur suis lateribus hirudines admovere, quae humorem superfluum paulatim exhaurirent,


page 154, image: s154

eoque modo aliquid adimerent de crassitudine.

Ludovicus Crassus, Philippi primi filius, et Gallorum rex, fuit adeo vasta corporis mole, ut ex re sumpserit cognomentum.

Iam diximus imperatorem Maximinum fuisse tanta membrorum mole, ut uxoris suae dextrocherio uteretur loco anuli.

Contra vero Chaerephon tragoediographus (qui res Heraclidarum prosecutus est) nocturnis lucubrationibus sese adeo extenuavit, ut per iocum Noctua diceretur. Hinc etiam natum proverbium, Nihil differs a Chaerephonte.

Quam tenuis et macer fuerit Philetas Cous, vide in cap. de Miraculis.

HORTI CELEBRES, et memorabiles.

PHaeacum regio (cuius rex fuit Alcinous) hortos habuit tanta pomorum varietate nobiles, ut praematuris primis, nova statim renascerentur, ut diximus in nostro Cornu copiae. Iuucnalis: Illa iubebit Poma dari, quorum solo pascaris odore, Qualia perpetuis Phaeacum autumnus habebat.

In hortis Hesperidum poetae fabulantur fuisse arbores auriferas, quarum custos esset insomnis Draco.

Epicurus primus omnium hortos Athenis instituit, quum antea ruri tantum haberentur, non in urbibus. Hinc Epicurus horrorum magister appellatur. Laertius refert Epicuri scholam fuisse in horto. Iuven. Suspicit exigui laetum plantaribus horti.

Laudantur etiam horti Adonidis, et pensiles qui fuerunt in Assyria, sive illos fecerit rex Cyrus, sive Semiramis.

Lucanus hortos habuit cultissimos, in quibus sepultus est.

Mecoenas quoque hortos habuit Romae pulcherrimos in Esquilliis, ad quos propter amoenitatem loci plerunque divertebat Octavius.

PRAECONES.

ARchias praeco fuit, qui tres Olympiadas vicit, et statuam meruit.

Talthybius fuit Agamemnonis praeco. testis Herodor.

Aethalis fuit praeco, cui quandoque inter vivos, quandoque inter mortuos esse concessum est.

SOMNOLENTI.

MAximianus, Malchus, Martinianus, Dionysius, Ioannes, Serapion, Constantinus nomina


page 155, image: s155

sunt eorum, quos ecclesiastici septem dormientes appellant. Dormierunt autem annis CXCVI.

Poetae fabulantur Endymionem benefico Lunae (a qua adamabatur) impetrasse, ut perpetuum dormiret somnum, immortalis, et expers senii. Hinc adagium natum, Endymionis somnum dormire, in homines somnolentos, et desides. Cicero lib.1. Quaest. Tuse. Endymion vero (si fabulas audire volumus) quando in Lathmo obdormivit, qui est nons Cariae, nondum opinor est experrectus. Martia.lib.10. Quid tibi dormitor proderit Endymion? Poetae propterea Somnum, et Soporem vocant Endymionaeum. Ausonius: - Qualis per Lathmia saxa Endymionaeos solita affectare sopores.

Epimendies, Gnosius annis LVII. dormivisse fertur in spelunca. Hinc adag. Ultra Epimenidem dormire.

FVLLONES.

ANastasius Aquileiensis, qui sub Diocletiano passus est, artem fullonicam prius exercebat.

Fuit et Clesippus fullo, cuius meminit Plinius lib.34.cap.3.

COLVMNAE HERCVLIS.

AByla, et Calpe, montes sunt in extremis Iberiae finibus, non procul Gadibus, et Carteia, quos Herculis columnas vocant.Plin.lib.3.Proxima autem faucibus utrinque impositi montes coercent claustra, Abyla Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae. Quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant, creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria, et rerum naturae mutasse faciem: Syllius: At laudibus olim Terminus Herculeis Calpe.

FAMES MEMORABILES.

CAmbyses Cyri filius in Aethiopas iugum detrectantes copias movit, quibus quum deessent commeatus et annona, coacti sunt milites, decimum quemque ad cibum sortiri et occidere. Duravitque tantisper illa calamitas, dum rex ipse sibi metuens receptui cecinerit.

Annibale Casilinum oppidum (in quo erant Romani milites) obsidente, venisse murem ducentis nummis: eumque, qui vendiderat, fame periisse: emptorem vixisse, tradit Plin.lib.8.cap.57.

Perusia oppidum est Ethruriae, in quo Antonius obsessus ab Augusto, quum extrema fame laboraret, annonae penuria coactus est deditionem facere. Hinc fames Perusina proprio vocatur


page 156, image: s156

Epitheto. Lucanus: His Caesar Perusina fames, Mutinaeque labores Accedant fatis.

Alexandri exercitus aduersus Bessum, Bactrianorum ducem, tanta fame laboravit, ut singulae amphorae succi ex sisama, vaenirent ducentis quadragenis denariis. Singulae vero mellis amphorae, denariis XXX. Amphorae vini totidem. Tritici nihil omnino, aut exiguum admodum reperiebatur. Itaque frugum penuria milites herbis et piscibus famem levabant. His demum alimentit deficientibus, iumenta (quibus onera portabant) interfecerunt, et eorum carne traxerunt vitam. Autor Curtitus lib.6.

Quodam tempore serpentum multitudo apud Laconas emergens, sequentem portendit famem, quae tanta extitit, ut Spartani ipsi annonae reritate serpentes illos in cibum commutaverint.

Melus oppidum est Thessaliae, quod Nicias Atheniensium dux expugnavit, non tam machinis bellicis, quam fame. Hinc. Fames Melia, proverbio locum fecit.

Saguntus, urbs Hispaniae, olim amicissima Romanis, longa Poenorum obsidione eo famis redacta est, ut cives extructo in foro igni, suas res omnes in eum coniicerent, seque ac suos postremo liberos eo dem praecipitarent, ne venirent in manus inimicorum. Hinc, Saguntina fames, dicitur de extrema rerum penuria. Ausonius: Iamiam peresam iam Saguntina fame Lucaniacum liberet. Hanc autem famem tristeprius portenderat prodigium. Nam quum fere enixa mulier esset, infans in uterum regressus civitatis excidium significavit. Autor Eutropius.

Calagurium, urbs est Hispaniae, Quintiliani patria, cuius incolae a Cn. Pompeio obsessi, ut fidem Sertorio praestarent, in tantam famemduraverunt, ut uxores suas ac liberos in usum extremae dapis converterent, quum nullum aliud animal in urbe superesset.

Saxo ait, Hunnos quadam tempestate in tantem famem redactos, ut nec canibus pepercerint, quibus ad pastum uterentur.

Doda, Syriae rege, Ioram in Iudaea obsidente, matres inedia coactae filiorum visceribus famem expleverunt. Tristis adeo fuit illa Samaritana fames, in qua etiam asini caput veniit octogenis nummis argenteis.

Capits Hierosolymis Romani milites (qui merebant sub Verspasiano) repererunt in domo cuiusdam mulierculae puerilia membra minutatim discerpta, quibus infelix mater occulte voscebatur.

Quo tempore Gotthi opprimebant Italiam, femina obscuri


page 157, image: s157

nominis filii a se interfecti carnes esitavit.

Sabellicus ait, tantam suo tempore rei frumentariae caritatem incidisse in nonnullis Flaminiae regionis, et Piceni agri locis, ut rude vulgus et plebecula arborum radicibus, herbisque victitaverit.

Francisco Sfortiae filio Mediolanum obsidente, modius tritici vaeniit vicenis aureis nummis.

Obsesso a Gallis Barulo, Apuliae oppido, tanta laboratum est fame, ut milites detractas scutis pelles aqua emollitas absumerent, herbisque (si quas reperissent) veserentur.

Athenienses a Sylla (qui postea fuit dictator) obsessi, Medimnum tritici mille drachmis emerunt.

Plebeii vero (quibus tanta erat argenti penuria, quanta annonae) graminibus circa urbem nascentibus, et calceis coctis avidius vescebantur. Eadem urbs a Demetrio Antigoni obsessa, modium tritici emit drachmis CCC.

Petelini a Poenis in Italia obsessi, coria ex scutis detracta corrosere, ut praestitam Romanis fidem conseruarent.

Ceterum Graeci olim consueverant famem virgis ex aedibus eiicere dicentes: Foras famem, intro divitias, et sanitatem.

Magna fames vocatur Bulimus. Famem Ouidius lib.8.Metamorph. describit.

MENSVRAE QVAEDAM.

PArasanga apud Persas erat mensura quinquaginta stadiorum. Plinius lib.6. Inconstantiam mensurae autorum diversitas facit, quum Persae quoque Scoenos, et Parasangas alia mensura determinent.

Choenix Mensura est escae diurnae. Hinc Choenici insidere dicuntur, qui super futuro victu curiosi sunt. Herodotus in Erato: Regibus ad coenam non euntibus mittantur binae Choenices farinae, et vini singulae cotylae, id est, Sextarii. Est et Choenix semodium. Grammatici aiunt Choenicas XLVIII. modio contineri. Homerus im Odys.Choenica accepit pro cibo, ubi ait: Nam quaecumque mea dignabor Choenice prorsus Haud cessare sinam, quanquam procul advena fertur. Citantur hi verfus a Budaeo.

Congius mensura est sex sextariorum, et est pars amphorae.

Gomor interpretatur mensura vini.

Gruma, est mensura, qua fixa viae ad lineam diriguntur. Hinc Degrumari, viam dirigere: et Exgrumari, a via recedere.

Hemina mensura dimidium sextarii continet. Gellius: Si ex


page 158, image: s158

sextario hemina fusa est.

Medimnus sex modios continet. Herodotus: Singulis quoque calendis instantis mensis singula pecora utrique a publico dentur Apollini immolanda, et farinae Medimnum, id est, sex modia, et uni Laconicus quartarius.

Modius continet duo et viginti sestertia. Hinc Semo dius et Trimodius, Colu. Eadem quatuor modiis, nonnunquam tribus, etiam duobus ac semodio iugerum occupat.

Palmus maior, est digitorum XII. Graece vocatur Spithama, et Latine Dodrans. Minor IIII. digit orum, Graece Palestes. dicitur etiam Palmum, in neutro genere.

Semissis mensura est dimidii assis. Semissem hominem, vocamus vilem, et abiectum.

Sitometra, mensura est frumentaria.

Artaba mensura LXXII. sextariorum, de qua Herodotus: Artaba, inquit, Persica est mensura, capacior quam Atticus Medimnus tribus Choenicibus Atticis.

Acetabulum mensura est continens quartam heminae partem, id est, drachmas XV.

Drachma Attica pondus habebat denarii argentei, efficiebatque sex obolos pondere. Obolus decem chalcos. Plinius lib.12.

Decempeda decem pedum mensura. Cicero: Quam iam peritus metator, et callidus, decempeda sua, saxa diviserat. Horatius: Nulla dccempedis Metata privatam Porticus excipiebat Arcton. Hinc Decempedator, qui pertica docem pedum utitur.

Hexapeda, sex pedum pertica aut mensura.

Stadium pedum DC.

Orgyia senum pedum, et quatuor cubitorum.

Plethrum, mensura est centum pedum, et sexta pars stadii.

Diaulus, mensura est duorum cubitorum.

Dolichos stadiorum XII. Hinc Diaulodromi et Dolichodromi.

Schoenus Aegyptiorum est mensura, capiens stadia IX, teste Herodoto.

Stathmos, id est, mansio, milia continet XXVIII. semis et est mensurarum maxima. Stathmi etiam dicuntur diversoria tabellaruorum cursorum, id est certa spatia, quae uno actu solent conficere.

Passus quinque pedum est, id est duorum gressuum.

Gressus cubiti unius et pedis

Cubitum sesquipedale est, constatque digitis XXIIII.Graeci


page 159, image: s159

vocant Pygon.

Pes est IIII. palmorum seu XVI. digitorum. sed hae sunt viarum mensurae. Cotula est tertia pars Choenicis.

Sextarius continet octo Choenicas.

Chus mensura est Attica capiens heminas octo.

Ceramium Graeci amphoram vocant.

Metreta decem congios continet. Et capitur pro amphorae vinaria. Marr. Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas.

Triens, seu Hecteus, sextarius est Medimni, capitque Choenices octo.

Hemihectum, seu Hemihecteum, dicitur semisextarius Medimni.

Culeus mensura est continens vicenas amphoras, vel urnas quadragenas. Plinius de vinea Palemonis grammatici loquens: Quando et postea saepenumero septenos culeos singula iugera, hoc est amphoras centenas quadragenas musti dedere.

Batus Hebraicum est vocabulum. Capit sextarios LXXII. Sabellicus: Cui quamdiu opus tenuit, ex Iudaea quotannis Coros tritici viginti milia dono misit Salomon, totidemque Batorum olei.

Corus Medimnos Atticos XLI.

Mina Graeca habet uncias XVI. Romana XX.

Libra uncias XII. Uncia drachmas VIII. Drachma grammata III. Gramma obolos duos. Obolus ceratia III. et calcos VIII. Ceratium chalcos duos. Cyamus Aegyptius grammata XII. Sed alia sunt mensurarum apud nos vocabula. Porro autem culpam me oportet deprecari, quod hic viarum mensuras, liquorum et aliarum rerum mensuris confudero. Scribebam enim ut occurrebant variae lectiones. Praeterea nemo est, ut opinor, adeo simus et expers nasi, qui prima statim fronte discrimen non intelligat. Varia mensurarum genera leges apud doctissimum Budaeum. Pleraque etiam in antiquis lectionibus Caelii.

SERVI DIVERSI, LIBERTI ET FAMVLI.

DAhnis fuit seruus, quem Cn, Pisaurensis vendidit M. Scauro tribus milibus, et LXX. sestertiis.

Plotius, Manlius, Antiochus et Staberius Erotes nomina sunt seruarum apud Plinium lib.35.cap.16.

Auge, serua fuit Demetrii, Chrysogonus seruus Syllae, Heron Luculli, Hipparchus M. Antonii, Mena et Menecrates Sex. Pompeii.


page 160, image: s160

Pallens, Callistus, et Narcissus tres fuerunt serui, qui Claudii principatu seruitute liberati dites admodum evaserunt.

Drusillanus, seruus fuit Claudii principis, qui lancem habuit quinquagenariam, autore Plinio, cui fabricandae officina prius exaedificanda fuerat.

Publius Catienus, Philotimus seruus fuit, qui haeres omnibus bonis institutus coniecit se in regum patroni. Pli.lib.7.

Paronetemus, seruus fuit et Spado, quem Sutorius Priscus magna pecunta vendidit Seiano.

Splachnoptes verna fuit Pericli Athenicusium principi charus.

Demetrius seruus fuit Pompeii, autore Plutarcho in Catone Uticensi.

Pachus seruus Catonis censorii. qui mortem sibi conscivit.

Eros seruus fuit Antonii, a quo quum Antonius ipse ab Augusto superatus, rerum desperatione gladium petivisset ad inferendam sibi mortem, ille gladium quidem accepit quasi Antonium percussurus: at converso propereictu seipsum confodit, et ad pedes domini prolapsus est.

Alcman poeta, inventor carminis amatorii, seruus suit Agesidis, propter ingenium manumissus.

Demetrius nomen est serui apud Martialem lib. 1. scribentem: Destituit primos virides Demetrius annos.

Melanthius seruus suit Ulyssis, quem Ulysses ipse reversus ab expeditione Troiana interfecit.

Mys seruus fuit Pythagorae vel Epicuri secundum Gellium.

Phedon Socraticus (cui Plato librum de animae immortalitate nuncupavit) seruus fuit quem Cebes Socraticus hortante Socrate emit.

Menippus item, cuius libros Marcus Varro in Satyris aemulatus est. Pompilius seruus fuit Theophrasti Peripatetici.

Perseus Zenonis Stoici.

Diogenes Cynicus seruitutem seruivit. Hunc quum emere vellet Xeniades Corinthius, et quid is artificii novisset, percontatus esset: Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare. Quod responsum miratus Xeniades, emit, et manumisit. Fliosque suos ei tradens, Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes.

Epictetus philosophus seruum se confessus eft his verbis: Seruus Epictetus fueram, qui corpore mancus, Pauperie pressus, charus eram superis.


page 161, image: s161

Aesopus Thrax, seruus fuit conditione, manu tamen ab Idmone missus.

Iosephus Iudaeorum fuit vernaculus et templi sacerdos.

Ammianus ait Eunum ergastularium fuisse seruum, qui in Sicilia duxerit captivos.

Epaphroditus seruus fuit et libertus Neronis.

Toko seruus fuit cuiusdam Gunnonis, teste Saxone.

Carellus seruus fuit Gundibergae Longobardorum reginae, autore Paulo Diacono.

Romae seruivit Terentius Carthaginiensis: Seruivit et Publius Syrus Attellanarum autor.

Statium Caecilium comoediographum seruum fuisse nomen ipsum arguit. Nam Statius nomen erat seruile, teste Gellio.

Euporus seruus fuit C. Gracchi, qui dominum ex Auentino fugrentem, qua potuit ratione tutatus est, ac super occisum animam scisis proprio vulnere visceribus effudit, inquit Macrobius.

Mycithus seruus fuit Anaxilai Messenii Rhegynorum tyranni, qui moriens liberos suos eidem commendavit.

Tyro Tullius, et Laurea Tullius serui fuerut et liberti Ciceronis. Pompeius Leneus Pompeii Magni. Patroblius Neronis, autore Plinio

Annicetus, autore Corne. Tacito, libertus fuit Neronis, et Maester Agrippinae.

Chilo seruus fuit Portii Catonis.

Zofimus libertus fuit Plinii oratoris.

Syris serui imperant: nam quum apud eos soli serui militent, ex illis creatur Imperator, cuius virtutem habent exploratissimam. Cretenses seruis suis (quos vocabant Epharmiotas) permittebant omnia praeter gymnasia et armorum profesionem.

Maryandini a Milesiis subacti vendebantur in contemptum. Publica seruitus in Creta vocatur Mnoea.

Helotae dicebantur Lacedaemoniorum serui a Laconiae civitate, quam Helos vocant.

Serui feruntur esse in Pannonia ipsa seruitute seruiliores.

Thracum populis peculiare fuit sale mancipia commutare. Hinc adagium, Sale emptum mancipium.

Seruis argento comparatis primum usi sunt Chii.

Apoldies dicuntur viles serui, qui sine civitate in opus perpetuo dantur, et deportantur in insulas, ad metalla, salinas, et sulphurarias.


page 162, image: s162

Ferritribaces a Plauto dicuntur, qui semper compediti sunt ferro. Aliter dicuntur, genus hominum ferratile.

Saltuigeruli, qui iussu domini, aut dominae, hunc vel illum salutant.

Mediastini qui in media domo inter feruos abiectissima quaeque munia obeunt. Horatius: Tu mediastinus tacita prece rura petebas. Tales sunt in navibus Mesonautae.

Hercitae, serui sunt, qui versantur in agris.

Apud Lacedaemonios ancillae vocantur Chalcides.

Catanocophori fueruut Sicyoniorum serui: Prospelatae Arcadum.

Capsarii dicuntur qui seruanda in balneis vestimenta mercede suscipiunt. Portius Cato vir alioqui in omni vita laudatissimus, seruos senio debilitatos solebat eiicere: ceu accepto commodo milhil amplius humanitatis debeatur hominibus.

Mancipia iure balli capta, olim venibant sub coronis.

Pausicape dicitur orbicularis seruorum machinula, qua ori manus admovere prohibentur.

Trita mancipia, et veterana, dicuntur quae emendari nequeunt. Seruorum turba vocatur Therapia.

Qui mancipia caedunt, Stigmantiae dicuntur et Stigonest qui caeduntur, Mastigiae: Flagella ipsa vocantur Mastigides, hystrichides, rhyteres.

Callicyrii nuncupantur exulum serui.

Trapezopoei dicuntur serui mensam curantes.

Eleatri serui qui praeficiuntur ciborum ministerio.

Scapulares serui, quibus scapulae caeduntur, et qui ostrearum tergum ulceribus gestant. Equi character fronti impressus seruitutis ctiam argumentum, autore Plutarcho.

Volsinienses quum seruos suos omnes manumisissent, ab eis postea oppressi sunt.

Serui autiquitus accepta libertate, rasis capitibus pilea induebant. Moris erat etiam ut pedes seruorum venalium creta notarentur. Unde Iuvenalis Saty.1.Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis. Suduculum, flagellum est, ita vocatum, quod vapulantes sudare faciat. Scutica, verber factum loris.

Diminutivum est, Scuticula.

VINCVLA DIVERSA.

BOiae dicuntur vincula tam lignea quam ferrea, quod sic illaqueant, ut iuga suos boves.


page 163, image: s163

Circites circuli sunt ex aere facti.

Cohum, lorum est quo temo buris iugo adalligatur.

Epidromes, funes sunt, quius retia tenduntur circa summam et imam partem.

Lorum, vinculum est ex corio: capitur etiam pro retinaculo iumentorum, et cingulo Veneris. Gellius, Videbamus Androdum et leonem loro tenui revinctum urbe tota circum tabernas ire. Lorarii dici possunt carnificum famuli, qui reos loris vinciunt imperantibus dominis.

Pedica laqueus pedum. Mantuanus in Bucol.

Ut captam pedicis circundat aranea muscam.

Numella vinculum est ligneum, quo reorum pedes et colla in foramina rotunda immittuntur, et ibidem constringuntur, ut se nequeant educere. Plautus in Asina. Qui aduersum stimulos, laminas, crucesque compedesque, neruos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias.

Compes vinculum est pedium, quo alligantur rei, ne carceres effugiant. Horatius: Ibericis peruste funibus latus. Et crura dura compede.

Retia, seu Reticula, dicuntur casses venatorum, ad illaqueandas feras. Capiuntur et interim pro aliis vinculis.

Catasta compes erat seruilis. Persius: Capadocas rigida pingues pavisse Catasta. Capitur etiam pro loco in quo venales puen et puellae seruabantur.

Manicae, dicuntur proprie manuum vincula. Vergilius: Ipse viro primus manicas atque recta levari Vincla iubet Priamus.

Capistrum, capitis vinculum in equis et iumentis. Martialis: Paret purpureis aper capistris.

Pantheron, genus est retis, ex eo nomen habens, quod omnes aves concludat.

Panagron appellatur rete piscatorium.

CENTAVRORVM NOMINA.

EVrytius, Nessus, Astylus, Ophionides, Gryneus, Rhetus, Orneus, Lycidas, Meden, Pyserior, Taumas, mermeros, Pholus, Menelas, Abas, Eurynomus, Hyreos, Hymbros, Ceneus, Alphidas, Elops, Pacreus, Lycus, Cromis, Dictys, Pharcus, Bianor, hedianus, Lycetus, Hypason, Thereus, Ripheus, Demoleon, Plageon, Hylon, Ephinous, Damus, Dorylus, Clyhrus, Pheo, Thomus, Theboas, Pyretus, Ethodus, Epidutus, Odites, Styphelas, Bromus, Antimachus, Elymus, Pyremus,


page 164, image: s164

Latreus, Monychus, Hyllonomes femina, Maris.

Ixion, Phlegyae filius, ut fabulantur poetae, Centauros genuit ex nube, qui propterea vocantur Nubigenae, et ab Ixione patre Ixionidae. Vergil. libro 7. Ceu duo nubigenae quum urtice montis ab alto descendunt Centauri. Ouid. libro 12. Certe mihi saepe referre Nubigenas domitos a se pater ipse solebat. Finguntur praeterea fuisse humana facie et equino tergo, unde Semiferi, Bimembres, Bicorpores, et Semimares vocantur. Verg. in Opusculis: Centaurusque biformis adest. Idem lib. 8. Aeneid. Tu nubigenas invicte bimembres, Hylaeumque manu, tu Cressia mactas Prodigia. Statius lib. 9. Semifer aeria talis Centaurus ab Ossa Desilit in valles. Ouid. lib. 12. Nos semimarisuperamur ab hoste, Hoc autem ideo fingitur, quoniam equos domare et equo pugnare primi omnium excogitarunt, autore Plinio. Bellum gerunt in Lapythas. Victi sunt ab Hercule. Aliter etiamuocantur Hippocentauri.

SIRENES.

SIrenes filiae fuerunt acheloi et Calliopes musae, quarum primam voce, secundam cithara, tertiam tibiis aiunt canerc. Hae cantus amoenitate dicuntur sopire nautas, sopitos demum submergere: unde et pro meretricibus accipi solent, quae verborum lenociniis blandiuntur, ut totum exsugant hominem. Corpus habent superne femineum ad umbilicum usque, inferne desinunt in pisces. Earum autem nomina sunt Aglaosi, Telcipoi, Pisno, Illigi. Sunt qui Parthenopen urbem dictam velint ab earum una, quae ibidem tumulata sit: nomenque habuerit Parthenopeia. Alii Leucosiam et Ligiam nymphas faciunt.

MINISTRI SOMNI.

POetae Somnum Deum faciunt (ut videre est in fine quinti Aeneidis) Herebi filium, cui et ministros assignant, quorum haec sunt nomina: Morpheus, Icelon, seu Phabetor, et Panthus.

Morpheus ille est, qui dormientibus naria phantasmata, et multiplices rerum imagines obiicit. Ouidius lib. 11. At pater e populo natorum mille suorum Excitat artificem, simulatoremque figurae Morphea, non illo iussos solertior alter Exprimit incessus, vultumque sonumque loquendi, Adiicit et vestes, et consuetissima cuique Verba, sed hic solus homines imitatur.

De Icelone, seu Phabetore, Idem:- Alter Fit fera, fit volucris,


page 165, image: s165

fit longeo corpore serpens. Humc Icelon superi mortale Phabetora vulglus Nominat.

De Phanto, seu Phantaso, idem Est etiam diversaetertus artis Phantasos, in humum, saxumque illa undamque, trabemque, Quaeque vacant anima fallaciter omnia transit: Regibus hi, ducibusque suos ostendere vultus Nocte solent, populos alii plebemque pererrant.

SYNONYMA QVAEDAM POETICA.

AThenienses imprimis dicuntur Attici, Atzhenaei, Actaei, Thesaei, Thesidae, Cecropii, Cectopidae, Marthonii, Mopsopii, Aeacidae, Erichthaei, Erichthonii, Aegidae, Marathonii, Cranai, Erichthidae, Colridae. Athenienses, et Athenaei a Minerua, quae Athena Graece dicitur. Attici et Actaei ab attione rege. Quidius libro 1. Metamorph. Separat Aonios Actaeis Phocis ab aruis. Thesaei, et Theseii, et Thesidae, a Theseo filio Acgei Athenarum tegis. Vergilius libro 2. Georg. Praemiaque ingentes pagos et compita circum Thesidae posuere. Martialis eadem ratione favos Theaeos vocat: id est Atticos, ubi ait: Massica Thesaeis tam bene unia favis. Cecropidae a Cecrope rege. Vergil. lib. 6. Aeneidos: Tum pendere poenas Cecropidae iussi. Munychia erat Atheniensium navale, unde et Munychii dicti sunt. Ouidius libro 2. Metamorph. Munychiosque volens agros, gratamque Mineruae Despiciebat humum. Mopsopii a Mopso Athenarum rege. Ouidius libro 5. Metamorph. Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales. Aeacidae ab Aeaco. Idem Ouidius libro 8. Dant placidi cursum redeuntibus austri Aeacidis. Erichthaei et Etichthonii ab Erichtheo et Erichthonio regibus. Quidius lib. 8. Erichthaeas Tritonidos ibat ad arces. Eadem ratione vocantur Erichthidae. Aegidae ab Aegeo Athenarum rege. Ouidius in Epistolis: Inter et Aegidas media statuaris in urbe. Marathonii a Marathone Atticae campo. Unde Statius libro 5. Syl. Erigonem vocat, Marathoniam. Syllius lib. 14. Armaque fixa deis, aut quae Marathonius hostis Perdidit. Cranai, a cranao rege Athenarum. Codridae, a Codro rege, qui se pro patria deuovit.

Attica, Mopsopia, Ionia, Possidonia, Cectopia, Cecropis, Attis, Acte, idem sibi volunt. Athenienses etiam dicuntur Pandionii, a Pandione rege Erichthonii filio.

Ascanius, filius Aeneae, aliter vocatur Iulus, et Ilus. Vergilius libro 1. Aeneid. At puer Ascanius cui nunc cognomen Iulo


page 166, image: s166

Additur, Ilus erat dum res stetit Ilia regno.

Arcades, Arcadii, Arcadici, aliter vo cantur Tegei, Tegeaei, et Tegcatici, a Tegeo Arcadiae oppido. Vergil. lib. 5. Aen. Alter ab Arcadia Tegeae de sanguine gentis. Idem lib. 8. Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem: id est, Arcadicum. Parrhasii a Parrhasia Arcadiae regionc. Verg. lib. 11. Qui Parrhasio Euandro Armiger antefuit. Lycaei, a Lycaeo monte Arcadiae. Ouidius lib. 2. Fast. Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet. Nonacris locus est in Arcadia. a cuius nomine Arcades vocantur Nonacrini et Nonacrii. Ouidius lib. 5. Fast. Et matri et vati paret nonacrius heros: id est, Euander Arcas. Idem lib. 2. Metamor. Dum redit, itque frequens in virgine Nonacrina Arsit. Parthenii, a Partheniomonte Arcadiae. Ouidius lib. 9. Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides unde Partheniumque nemus. Pisaei a Pisa oppido Arca diae prope Alpheum fluvium. Ouidius lib. 2. Tristium: Quid non Tantalides agitante cupidine currus Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis? Pisaeam, id est, Hippodamiam Arcadicam. Molorchaei a Molorcho Arcadiae Pastore, cuius prccibus Hercules leonem interfecit.

Elaei ab Elca oppido Arcadiae prope Tegeum, ubi Minerua fannum habuit. Statius lib. 4. Syl. Aut Eleae lucis vidit Tegeaea sacerdos. Erymantii et Erymantaei ab Erymanto monte. Statius lib. 5. Theb. Affuit Hippomedon, rectorque Erymantius, id est, Parthenopeus. Cyllenii, a Cyllene Arcadiae monte, a quo Mercurius vocatur Cyllenius. Cleonei a Cleone oppidulo. Calistonii, a Calisto filia Lycaonis, regis Arcadiae.

Alemani aliter vocantur Teutones, Teutoni, et Teutonici, a Teutonc deo, quem venerabantur. Luca. lib. 1. Vidimus et Martem Libyes, cursumque furoris Teutonici. idem lib. 6. Cantaber exiguis, aut longis Teutonus armis. Germani quod vicini sint Belgis. Item et Germanici. Sueto. in Aug. Ut tamen in quibusdam Pannonicis atque germanicis aut intervenirct, aut non longe abesset. Rhenicolae, quod habitent ad Rhenum fluvium.

Aetoli, populi Graeciae, Epyro et Acarnaniae finitimi, aliter vocantur Calydonii a Calydone urbe. Hinc Calydonides, eins loci mulieres. Stat.libro 2. Thebai. Centum ibi virgineis votz Calydonides aris. Oeneii, ab Ocnco rege Actoliae, et Deianirae patre. Ouid. lib. 8. Et Oeneios ultorem spreta per agros Misit aprum. Pleuronii ab eiusdem loci urbe, quae dicitur Pleuron. Ouidius lib. 14. Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmon


page 167, image: s167

Instimulat verbis. De Pleurone Stat. lib. 2. Theb. Et reduci pateat mihi Martia Pleuron. Eadem ratione vocantur Pleuronis alumni. Idem Statius lib. 8. Nunc maestae fundens Pleuronis alumnos. Naupactaei a naupacto eiusdem loci oppido. Hinc Achelous dicitur Naupactaeus. Quid. lib. 2. Fast. Aphiaraides Neupactaeo Achcloo.

Aegyptii aliter vocantur Paretonii a Paretonio Aegypti urbe: Mareotici a Mareotide lacu cisdem loci. Ouid. lib. 9. Isi Paretonium Mareoticaque arua Pharonque Quae colis. Classis Mareotica, id est, Aegyptia, qua vehebatur Cleopatra. Isiaci ab Isi filia Inachi, quam pro dea coluerunt. Ouid.libro 1. de Ponto: Vidi ego linigenae numen violasse fatentem Isidis Isiacos ante sedere focos. Memphei, et Memphitici, a Memphi Aegypti urbe. Ouidius libro 1. de Arte: Nefugelinigenae Memphitica sacta iuvencae. Lagaei a Lago primi Ptolemaei parte, a quo Nilus vocatur Lagaeus. Lucanus libro 1. Qua mare Lagaei mutatur gurgite Nili. Idem lib. 8. Ultima Lagaeae stirpis, perituraque proles. Niliaci, Nilotici, Nilcolae, et Niligenae, a Nilo fluvio. Lucanus libros 5. Te nisi Niliaca propius non viditarena. Idem libro 9. Rege sub impuro Nilotica regna tenente. Pelusii, et Pelusiaci, a Pelusio Nili hostio. Lucanus libro 8. - Qua dividui pars maxima Nili In vada decurrit Pelusia septimus amnis. Ptolemaei a Ptolemaeo Lagi filio, a quo deinceps Aegyptii reges omnes idem traxerunt nomen. Unde et Pharon Ptolemaeam poetae appellant. Pharii a Pharo Aegypti insula. Cleopatrici a Cleopatra regina. Unde et Sidonius dapes Cleopatricas appellat.

Aegyptus aliter vocatur terra Memphitis, tellus Nilotica, et Delta.

Apulli Italiae populi, alitet vocantur Mesappii a Mesappo rege. Ouid. libro 14. Peucetiosque sinus Mesappiaque arua reliquit. Aetholidae ab Aetholo Diomede, qui ibidem imperavit. Syllius libro 13. Aetholidas interfuit haud ignobile nomen. Daunii a Dauno patre Turni, qui ibidem regnavit.

Appulia ipsa vocatur Iapygia ab Iapyge Daedali filio, Mesappia a Mesappo, Daunia a Dauno.

Arcadia aliter vocatur regio Maenalis, a Maenalo promontorio. Ouid. lib. 3. Fast. Pinigerum Fauni Maenalis ora caput.

Arabes Nysii, et Nysia dae. Hinc Nymphae, Nysiades, a Nysa oppido, Ouidius libro 3. Fastorum. Nysiades nymphas puerum


page 168, image: s168

quaerente noverca.

Angli, seu Anglici, aliter vocantur Britanni. Vergilius: Et penitus toto divisos orbe Britannos. Caledonii, Martial. libro. 1. Nuda Caledonio sic pectora praebuit urso. Dicuntur et Brutigenae, quoniam descenderunt a Bruto.

Anglia ipsa aliter vocatur Britannia, Caledonia, Albion, et Angliterra.

Afri, seu Africani, aliter vocantur Tunisei, a Tuneto, seu Tunitio Libyae civitate. Sidonius: Torrida Tuniseos infert mihi Byrsa furores.

Aeolia insula dicitur etiam Aeolis. Bap. Pius: Ut Liparaeus ager, utque Aeolis insula flagrat. Aeoliae insulae prius etiam dicebantur Ephestiades, et Vulcaniae.

Allobroges populi aliter vocantur Pedemontani. Stroza pa. Et Pedeinontanum signa secuta ducem.

Aurelia, prius vocabatur Genabum.

Aquisgranum, Vegerra. Aetna insiula, Inesia.

Agrigentum, Agragas. Vergilius: Arduus unde Agragas despectat maxima longe Moenia.

Aegina urbs adiacens Peloponnenso aliter vocatur Oenopia. Ouidius. li. 7. Meta. Oenopiam veteres appellavere, sed ipse Acacus Aeginam genitricis nomine dixit.

Ambracia, urbs Epyri, prius dicebatur Eponia, et Paralia. Ambracienses et Ambraciotae idem sibi volunt.

Achelous fluvius prius Thoas dicebatur. Mutavit nomen sub Acheloo rege.

Arar fluvius, influens in Rhodanum, aetate nostravocatur Sagona.

Achaia regio aliter vocatur Aegyalos ab Aegyalo rege.

Argos et Hippium, idem sibi volunt. Autote Plinio.

Antiochia, Seleucia a Seleucor rege.

Auster, Notus idem. Plinius libro 18. Haec austrum ventum dabit, quem a Graecis Notum ciximus vocari.

Apollo, Paean, Phoebus, idem.

Aurora, Memnonis mater, Eos idem. Seneca in Hercule Oetaeo: Noctesque duas contulit Eos.

Achilles, Acacides, Pelides, Chironis alumnus, idem.

Ariadna, Minois, quod sit Minois filia.

Aesculapius, Epidaurius anguis, quoniam in Epidauro colebatur in forma colubri.


page 169, image: s169

Anien fluvius, Anieno, Anienus.

Aeolus Hippotades, id est, nepos Hippotae cuiusdam Trioani. Ouid. lib. 11. Quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes Contineat ventos.

Argonavis, aliter vocatur Pinus Thessala, et Pagasaea, a Pagasa Thessaliae civitate.

Bithynia, aliter vocatur Mygdonia, a Mygdono rege: et Bebrycia a Bebryce: Ouidius in Epist. Nunc quoque Mygdonia flabilis astat humo.

Boeorj, aliter Boeoti. Lucanus libro 3. Boeoti coiere duces. Phocaei, et Phocaici. a phocide propinqua regione. Hyanthaei a vetustis Boeotiae populis. Statius lib. 1. Theb. Exul Hxanthaeos invenit regna per agros. Teumesii a Teumeso Boeotiae monte. Statius libro 2. Theb. Non alias tacita iuvenis Teumesius ires Mente acuit. Melagrii, a Meleagro. Unde et Pleuron Meleagria vocatur a Statio. Thespiaci a Thespiis oppido eius loci. Statius libr. 2. Syl. Centum Thespiacis odora lucis Stant alaria. Helyconii ab Helycone monte Boeotiae musis sacro. Stat. lib. 7. Horrent Tyrrhenos Helyconia plectra tumultus. Cyrrhaei, a Cyrrha oppido Phocidis. Idem Statius lib. 7. Moenia Cyrrhaea monstravit Apollo iuvenca. Hippocrinisati, ab Hippocrene fonte. Vocabulum est Sidonii nApollinaris. Aganippaei, ab Aganippe, fonte einsdem loci. Aonii et Aonidae, quoniam Aonia pars est Boeotiae. Castalii a Castalia fonte.

Bithyni aliter vocantur Bithynici, Tynniaci, Mygdonii Bebryaci.

Biturici, Bituriges. Si donius: Spectabilem virum episcopum sibi flagitat populus Bturix ordinari.

Byzantrj. Byzantini. Byzantium, Ligos. Plin. lib. 4. In quo oppidum Byzantium liberae conditionis, antea Ligos dictum.

Bononia, Felsina.

Boeotia, Aonia, Ogygia, Hyantis.

Boreas, Aquilo.

Bacchus, Liber, Iacchus, evan, puer Semeles.

Briareus, Aegeon.

Belides, Danaides.

Bellona, Pallas, Enyo,

Belgae, Belgici.

Burgundi, Burgundiones.

Baleares, Gymnesiae.


page 170, image: s170

Bellovadci, Bellovaccenses.

Corinthii vocantur Corinthaei, et Corinthiaci. Ouid lib.15. Iamque Corinthiaci carpebam littora ponti. Cypselidae, a Cypselidae, a Cypsolo Ixionis filio. Verg. in Cyri: Cypselidae magni, florentia tegna Corinthi. Ephyraei, et Ephyraeii, quoniam Corinthus primo vocabatur Ephyre. Lucanus lib. 6. Insedit castris, Ephyraeaque moenia seruat. Isthmiaci, et Isthmii, ab Isthmo terra angusta prope Corinthum, quae separat Aegaeum mare ab Ionio. Statius lib. 2. Syl. Talis in Isthmiacos ploratus ab aequore portus. Cenchraei a Cenchro portu. Statius lib. 4. Theb. It comes, Inoas Ephyre solata querelas, Cenchraeaeque manus.

Carthaginenses vocantur Tyrii, a Tyriis a Tyriis colonis, quos illuc ad duxit Dido post Sichaei mortem. Vergilius. Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Carthago. Cadmaei, quoniam Tyrii et Phoenices descenderunt a Cadmo. Syll. libro 1. - Sacri quum persida pacti Gens Cadmaea super regno certamina movit. Asdrubaliani, ab Asdrubale duce: verbum est Sidonii. Elisaei ab Elisa Didonc. Byrsici, quoniam Carthago prius diccbatur Byrsa, a Corio. Sidonius: Spcrnis Elisaeae Byrsica tecta domus.

Carthago ipsa vocatur Byrsa, et Chalcedon. Vergilius libro 1. Aeneid. Mercatique solum facti de nomine Byrsam. Claudianus in Eutropium: Bacchatus per operta tremor Chalcedona movit.

Cretensesaliter dicuntur Cretaei. Vergil. libro 3. Aeneid. Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris. Cressii. Idem libro 4. Quam procul incautam nemora inter Cressia fixit Pastor agens telis. Cressi. Idem libro 5. Cressa genus Pholoe. Gnosii a Gnoso ube Cretae. Vergilius lib. 6. Aeneid. Gnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna. Gnosiaci. Ouid. libro 8. Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae. Dictaei a Dycte urbe Cretae. Verg. libro 3. Aen. Dyctaea negat tibi Iuppiter arua. Lyctii a Lyctio urbe Cretae. Verg. lib. 3. Aenid. Et Salentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus. Cydonaei, Cydonii, et Cydoniaci, a Cydone urbe Cretae. Ouidius libro 8. Armaque, equosque, habitusque, Cydonaeasque pharetras. statius libro 4. Theb. Terga Cydoniaca Choritos arundine pulsat. Aricadnaei ab Ariadne Minois filia. Minoii a Minoe rege. Ouid. in Epist. Phedrae: En ego nunc ne forte parum Minoia credar. Androgenaei ab Androgeo filio Minois. Gortynii, et Gortyniaci, a Gortyna urbe.


page 171, image: s171

Statius libro 4. Theb. Arbiter hoc dura versat Gortynius urna. Dorici, et Dorienses, quoniam tempore belli Troiani Dorici venerunt in Cretam, duce Althemene, ibique decem urbes condiderunt.

Creta insula aliter vocatur terra Curetis, a Curetibus, qui in ea habitarunt. Ouid. lib. 8. Ut egressus ratibus Curetida terram Contigit. Terra Gortynis vocatur etiam Aeria, et Macaros. Plinius lib. 4. Maleotes Crates primum Aeriam dictam, deinde posteri Curetim appellavere: et Macaron nonnulli a temperie caeli appellatam existimavere.

Cumani aliter Cumaei, Chalcidici, Euboici.

Capitolium, sedes Tarpeia, Templum Iulium.

Cares aliter Bubasii. Ouid. lib. 9. Bubasides videre nurus.

Colchi, Colchiaci, Phasiaci, Aaetaei, Aeaei, Aeaetii, Cytaei.

Cynosura, Helyce, Arctos, Parrhasis ursa.

Corsica, Cyrnos. Plinius: In mari Ligustico est Corsica, quam Graeci Cyrnon appellavere.

Carmentis, Nicostrata.

Cantabri Cantabrici.

Cappadoces Cappadoci.

Carteia urbs Hispaniae Tariffa.

Delos, Ortygia, a multitudine Coturnicum. Verg. lib. 3. Aen. Linquimus Ortygiae portus.

Danubius, Ister, Adubanus.

Dytrachium, Epidamnum. Plinius: Epidamnum colonia propter inauspicatum nomen a Romanis, Dyrrhachium appellata.

Diana, Cynthia, Luna.

Dido, Elysa, Phoenissa. Dalmatae, Dalmatici.

Euboici, Capharaei, Abantii, Tanagraei a Tanagreo Euboiae civitate. Statius lib. 9. Prima Tanagraeum turbavit arundo Coroebum.

Epirotae, Epirotici, Leucadii, a Leucade promontorio: Actii et Actiaci, ab Actio oppido: Phocaei, Phocaici, Chaonii, Dodonigenae verbo Sidonii, Molossi, Pyrrhidae, idem.

Epyrus, terra Chaonis.

Euboia, terra Eubois. Statius in Achil. Quatitur navalibus Eubois Ora. Chalcis, Abantis.

Equus Troianus, equus Durateus, Epei machina.

Eduenses, Edui, Augustoduncnes.


page 172, image: s172

Euphrates, Pixyrates. Autore Plinio.

Elis, Epia. Elienses, Elaei, Epei.

Flora, Chloris, Zephyritis, dea florum, uxor Zephyri.

Furiae, Eumenides, Dirae, Erynnies.

Graeci, Graii, Graiugenae, Argaei. Virg. in opusc. Septima iam Argaeis stab ulis impensa laboris. Argivi, Argolici, Dorici, Dorienses, Pelasgi, Pelopeii, et Pelopeiadae, a Pelope filio Tantali. Virg. lib. 2. Aen. Ultro Asiam magnam Pelopaea ad moenia bello Venturam. Stat. lib. 10. Ad patrias fusae Pelopeides aras. Achillei, et Achillidae ab Achille. Argolae apud Euripidem. Achei, Achivi, Achaici, Incachi, Inachii, Inachidae, ab Inacho Argivorum rege, patre Isidis. Ouid. lib. 5. Fast. Littus ad Inachium puluis inanis eam. Statius lib. 1. Theb. Qua nostrae cecidere animae stupet Inacha pubes. Idem lib. 5. Lectique potentes Inachidae. Agamemnonii, Agamemnonidae ab Agamemnone. Virg. lib. 6. Aen. At Danaum proceres, Agamemnoniaeque phalanges. Acrisionaei ab Acrisio rege Argivorum, Abantis filio. Ouid. libro 5. Metamorph. Acrisionaeas Proetus possederat arces. Abantaei, et Abantiadae, ab Abante Argivorum rege, patre Acrisii. Ouid. lib. 15. Nuper Abantaeis templo Iunonis in Argis. Thyestaei a Thyeste. Mycenaei a Mycenis urbe. Ouid. in Epist. Briseidis: Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum Iuro. Menelaaei, a Menclao. Phoronidae, et Phoronaei, a Phoroneo Inachi filio, et Argivorum rege. Statius lib. 2. Syl. Isi Phoronaeis quondam stabulata sub antris. Persaei, a Perseo Acrisii nepote. Statius lib. 1. Theb. Persaeos alter in agros Scinditur. Danaaei. Idem: Tunc sedet Inachias urbes, Danaaeaque regna. Dolopeii a Dolopibus Graeciae populis. Val. Flac. Vidisse putant Dolopeiaque busta. Iasidae, ab Iasio Argivorum rege. Tantalidae, a Tantalo. Achillaei et Achillidae, ab Achille.

Graecia, Achaia, Dulichia, Hellas, Idem.

Galli, Gallicani, Galligenae, Galatae, Sequanici, Sequanidae.

Garamantes, Garamantici.

Gigantes, fratres Phlegraei, Titanes.

Gorgon, Medusa.

Gratiae, Charites.

Gorgoris, Habis.

Gades, Gadera, Cotynusa.

Hispani, Iberi, Iberici, Iberiaci. Virg. lib. 7. Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas. Sidonius: Terrarum indigenas Ibericarum.


page 173, image: s173

Syllius lib. 12. Omen Iberiacis victa Carthagine terris. Beticolae, et Betigenae. Syllius lib. 1. Beticolasque viros spatiis agitabat iniquis. Idem lib. 9. Betigenaeque viri celsus media ipsa coercet. Hesperii, Tartessii, et Tartessiaci, a Tartesso urbe Gadibus vicina.

Hispania, tellus Tartessia, Iberia, Idem.

Hyrcani, Caspii.

Hyades, Suculae.

Heraclaea, Syris, Trachin, autor Plinius.

Italia, Hesperia maior, ab Hespero Atlantis fratre. Oenotria ab Oenotro rege Sabinorum. Vergilius: Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt. Oenotrii coluereviri, nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Idem lib. 7. Hanc Italae gentes, omnisque Oenotria tellus In dubiis responsa ferunt. Latium, vod ibidem Saturnus latueriut, Arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis. Idem Virgilius lib. 8. Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Saturnia a Saturno. Ouid. lib. 1. Fast. Inde diu genti masit Saturnia nomen. Dicta quoque est Latium terra latente deo. Terra Ausonis, et Ausonia, ab Ausone Ulyssis filio. Ouidius lib. 2. Fast. Captaque erat lyricis Ausonis ora sonis. Terra Italis. Ouid. lib. de Ponto: Maestisque cadentes Excepit lacrimas Italis ora genis.

Itali, Italidae, Italici. Ouidius hb. 14. Littore in Italico Messenia moenia contra. Laurentes, Lavinii, Laurenti, Tyrrheni, Laurentii, Latiales, Ausones, Ausonii, Ausonidae, Lucanus lib. 9. - Grata vice Moenia reddent Ausonidae Phrygibus.

Infernus, Infernalis, Auernus, Auernalis, Tartareus, Herebeus, Plutonius, Cocytius, Acherusius, Phlegetontaeus, Stygius, Acherontaeus, Lethaeus, Orcius.

Indi, Indici, Gangetici, quod prope Gangem habitent. Syllius lib. 3. Hinc laxos arcus olim Gangetica pubes Summittet. Dicuntur etiam Nysaei, a Nysa urbe Indiae. Idaspaei, ab Idaspe. Sidonius: Frangat Idaspaeas aris impactus Erithras.

Illyrici, Illyrii, Taulantii. Syllius lib. 15. Quaque per Illyricum Taulantius incola littus.

Inarime, Aenaria, Pythecusa. Autore Plin. Aenaria, a statione navium Aeneae. Hodie vocatut ischya.

Iudaei, Iudaici.

India, terra Gangetis, terra Euphtatis, Euphratidis. Sidonius: Ripa Euphratide vix putat tuendam.


page 174, image: s174

Ilua insula, Aethala.

Iphigenia, Iphianassa. Lucretius: Iphianassaeo turparunt sanguine foede.

Iason, Aesonides, ab Aesone patre.

Lydi, seu Lydii populi maioris Asiae, aliter vocantur Maeonii. Maeones, et Maeonidae. Virg. lib. 8. O Maeoniae delecta iuventus. Idem lib. 11. Ducis exemplum eventumque secuti Maeonidae incurrunt. Item et Maeonici. Ouid. in Epist. Dcianirae, Maeonicas inter calathum tenuisse puellas, Ethrusci, et Thyrrheni, quoniam Tyrrhenus Atys filius colonos ex Lydia duxit in Italiae regionem, quae nunc vocatur Ethruria. Gygei, a Gyge rege, ut Croesii a Croeso. Statius li. 12. Si patrium Marathona metu, si tecta levasti Croesia.

Lydia vocatur Tyrrhenia, Maeonia. Ouid. lib. 14. Concurrit Latio Tyrrhenia tota.

Laconia provincia in Peloponneso, aliter vocatur Oebalia, et Taenaris a Taenaro ptomontorio. Ouid. in Epist. Paridis: Taenaris est classi terra petita meae. Idem in Epist. Helenae: Excepit portu Taenaris ora suo.

Lacones ipsi, seu Laconici vocantur Oebalii, et Oebalidae. Ouid. lib. 1. Fast. Protinus Ocbalii retulit arma Tati. Statius lib. 5. Theb.- Ambiguo visus errore lacessunt Oebalidae gemini. Therapnaei a Therapnis urbe Laconiae, patria Helenae. Ouid. lib. 5. Fast. Prima Therapnaeo feci de sanguine florem. Taenarii, et Taenaridae, a Taenaro promontorio.

Libya, terra Libyssa. Idemlibr. 9. Terraeque in fine Libyssae.

Libyci, Libyssini. Marmarici, a Marmarica regione Africae. Syllius lib. 3. Marmaricis ales populis responsa canebat. nasamonii, et Nasomoniaci, a Nasamonibus populis Libyae.

Liguria, ora Ligustica idem.

Lycy, Pataraei, quoniam Patara est urbs Lyciae. Statius lib. 1. Theb. Seu te Lyciae Pataraea nivosis Exercent dumeta iugis.

Locrenses, Hesperii, Ozolae.

Lucani, Tanagraei, a Tanagro fluvio Lucaniae, Statius: Tanagraeumque Phalantum.

Latini, Faunigenae. Syllius lib. 8. Faunigenae socio bella invasere Sicano.

Lucifer, Veneris stella, Phosphorus, Cythereius ignis, Syllius lib. 12. Haud secus Oceano rediens Cythereius ignis. Vesper, Vesperugo, Hesperus, Sidus Veneris.

Lacedaemones, Lacedaemonii, Tyndarei, a Tyndaro rege


page 175, image: s175

Oebaliae, et Helenae patre. Unde et Syllius Tarentum vocat Tyndarium. Sapartani, Spartiaci, Spartiatae. Sidonius: Spartiatae rupium variatarum posuere crustas.

Lacedaemon Sparta. Idem.

Ligures, Ligustici. Ligustii, Genuenses. Idem Sidon. Qui Ligustiis, Euganeisque montibus oriebantur.

Lipara insula, prius Longonis, et Meligunis vocabatur. Autor Plinius lib. 3. cap. 8.

Leucadia, peninsula, prius vocabatur Neritis. Idem autor.

Lutecia, Parrhisii, idem.

Mantuani, seu Mantoi, dicti sunt a Manto Tyresiae filia. Aliter vocantur Bianorei, et Bianoridae, a Bianore Mantus filio, qui aliter vocatur Ocnus. Vergilius in Buc. - Namque sepulcrum Incipit apparere Bianoris. Ocnaeis ab ocno filio Mantus. Stroza filius: Orbita ab Ocnaeis evexit ad astra lacunis. Minciadae et Mineigenae a Mincio fluvio propinquo. Pontanus: Vos Mincia dae vos o mihi manes Este boni.

Melossi, Epitotici, Chaonii, Leucadii, Idem.

Misii, Theutrantaei, Theutrantii.

Messenii, Pylii.

Megarenses, Megarici, Lelegii. Ouid. lib. 8. Meta. Interea Minos Lelegia littora vastat.

Mercurius, Hermes.

Macedones, Pallenaei a Pallene urbe, ubi gesta est Gigantomachia. Statius lib. 4. Syl. Et pallenaeos Phoebum laudare triumphos.

Mediolani, Mediolanenses, Insubres. Placet hic obiter aperire etymum dictienis huius Mediolanum. Nam non temere reperias, qui hoc edisserat. Certum est imprimis urbem hanc a Gallis conditam: cuius fundamentis iaciendis dum excavarentur fossae, ferunt in terrae visceribus inventam fuisse (mirum dictu) suem dimidiatim Ianatam, a quo portento in ditum sit Mediolanae urbi nomen: ad quod allusit Claudianus de nuptiis Honorii et Mariae seribens: Continuo sublime volans ad moenia Gallis Condita, lanigerae suis ostentantia pellem Pervenit. Item Sidonius, Rura paludicolae temnis populosa Ravennae, Et quae lanigero de sue nomen habet.

Messana, Zancle.

Marsi, Celenaei. Statius libr. 2. Thcb. Foeda Celenaea committere praelia buxo.

Mare rubrum, Erythraeum.


page 176, image: s176

Miletus, Eelegeis, Phitiusa, Anactoria. Autor Plinius.

Mars, Mavors, Marspiter, Gradivus.

Minerua, Pallas, Athena.

Musae, Camenae.

Neapolitani, Parthenopaei.

Neapolis, Parthenope, Eubois. Statius libr. 1. Syl. Nitidum consurgat ad aethera tellus Eubois.

Nasamones, Nasomonii, Nasamoniaci.

Normani, Neustrici.

Normania, Neustria.

Neptunus, Ennosigaeus.

Niobe, Tantalis a Tantalo patre.

Nilus, Melo.

Naxos, Dia. Catullus: Namque fluentisono prospectans littore Diae.

Orientales, Eoi, Aurorae populi: Memnonii a Memnone Aurorae filio. Nabathaei, a Nabathea regione. Ouid. lib. 1. Metam. Eurus ad Auroram, Nabathaeaque regna recessit.

Occidentales, Occidui. Ouid. Vesper et Occiduo quae littora Sole tepescunt. Tartessii a Tartesso urbe Gadibus propinqua. Ouid. lib. 14. presserat occiduus Tartessia littora Phoebus. Tartessiaci. Syllius libro 6. Iam Tartessiaco quos soluerat aequore Titan, Hesperii.

Parthi, Parthici, Achaemenii, et Achaemenidae, ab Achaemene rege. Ouid. lib. 4. Metam. Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus. Arsacidae, ab Arsace primo Parthorum rege. Luca. lib. 1. Plus illa vobis acie quam creditis, actum est Arsacidae.

Phaethontiades, Climeneides, a Climene matre, Heliades a patre Sole, qui helios Graece dicitur. Ouid. ad Liu. Sic flevit Climene, sie et Climeneides altae.

Phocaei, Phocenses, Phocaici, Cyrrhaei, Castalii.

Padus, Eridanus, Phaethontius amnis, a Phaethonte ibidem submerso. Syll. lib. 7. Nunquam Phaethonthius amnis Sanguinea Pontum curuasset decolor unda. Padosa, Messanicius, Bodincus. Vide causam horum nominum apud Plin. lib. 3. cap. 15.

Puteolani, Dicarchaei, a iustitia administrationis. Syllius lib. 8. Prole Dicarchaea multo cum milite Graia.

Petragorii, Petragorici.

Persae, Gazetici, nam Gaza Persarum est opulentia. Sidonius: Vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna.

Pannonia, Pannonis.


page 177, image: s177

Pestum, Posidonia. Autor Plinius.

Parcae, deae fatales, fata.

Phoenices, Pygmalionaei, Agenoridae.

Pella urbs Macedoniae, Bunomus, Bunomea.

Parnasus, Larnasus prius dicebatur.

Penelope, Icaris, Icariotis.

Piratae, Cilices.

Pictones, Pictavenses.

Peloponnesus, Apia, Pelasgia, arx Helladis.

Romani, Romnulei, Romnuli, Romulidae. Aeneadae ab Aenea: Iulaei ab Iulo. Lucanus libro 1. Phrygiique penates Gentis Iuleae. Latiales, Romulares.

Scythae, Scythici, Riphaei. Vergil. lib. 2. Georg. Gens efsraena virum Riphaeo tunditur Euro. Moeotici a Maeotide palude. Thermodontei et Thermodontiaci, a Thermodonte fluvio. Statius libro 12. thermodontiaco laetum remeare triumpho. Borysthenidae ab eiusdem regionis fluvio. Maeotii, Tanaitici, a Tanai fluvio. Sidon. Telluris Tanaiticum rebellem. Bosphorani. Idem: Plaudentes stupuere Bosphorani. Sacae, Aramei. Plin. lib. 6. Ultra sunt Scytharum populi. Persae illos Sacas universos appellavere a proxima gente. Antiqui Arameos.

Sicilia, Sicania, Trinacria, Trinacris, Triquetra, Triquetris vocatur. Ouid. lib. 5. Metamor. Vasta Gigantaeis iniecta est insula membris Trinacris. Stat. li. 2. Serm. Quid militibus promissa Triquetra. lucre. lib. 1. Insula, quam Triquetris terrarum gessit in oris. Siculi, Sicani, Sicanii, Lilybaei a Lilybaeo promontorio. Vergil. lib. 3. Aeneid. Et vada dura lego saxis Lilybaeia caecis. Ennaei ab Enna urbe. Lyparei, et Lyparenses, a Lypara insula. Sidonius: Stravit sub Lyparensibus caminis. Taurominitani a Taurominio monte Siciliae. Arethusii, et Arethusaei, ab Arethusa fonte Siciliae. Sil. lib. 14. Erigitur subiras in spes Arethusia Proles. Claudian. lib. 2. de Raptu: Quas Arethusaei latices, quas advene nutrit Alpheus. Agathoclaei ab Agathocle rege Siciliae. Silius lib. 14. Hic Agathoclaeis sedes ornata trophaeis. Aeolii, Drepanitani, a Drepano promontorio inxta Siciliam. Sidonius: Agonem Drepanitanum Troianae superstitionis imitari. Catanenses a Catana urbe Siciliae, de qua Sillius lib. 14. Tum Catinae nimium ardenti vicina Typhoeo.

Syrii, Palaestini, Orontaei.

Syracusani, Syracusii, Arethusidae.


page 178, image: s178

Scythia, Maeotis ora.

Samos, Parthenia.

Salaminii, Salaminiaci.

Sabini, Sabelli, Sabcllici, Samnites.

Sardinia, Ichnusa, Syllius libro 12. Inde Ichnusa prius Graiis memorata colonis Mox Libyci Sardus generoso sanguine fidens Herculis, ex sese mutavit nomina terrae. Sandaliotes.

Strophades, Plotae.

Symplegades, Cyaneae.

Syria, Paiaestina, Iudaea, Phoenicia.

Sardinii, Iolenses.

Sarmatae, Sauromatae.

Troiani, Troes, Troici, Troiugenae, Erichthonii, ab Erichthonio filio Dardani. Vergil. in Culice: Urit Erichthonias oriens non ignibus arces. Idem Erichthonias prostravit funditus arces. Idaei ab Ida monte. Ilii, Liaci, Iliadae, Aeneadae, Hectorei, Hectoridae, Dardani, Dardanii, Dardanidae, Sigaei, Tuecri, Teucrigenae, Phryges, Phrygii, Rhoethei, Pergameaei, Laomedontaei, Laomedontiadae, Anchisaei, Anchisiadae, Ptiamaei, Priamidae.

Troia, Teucria, Ilion, Ilios, Dardania, Pergamus. Troades, fliades, Teucrides, Dardanides: mulieres Troianae.

Thessalici, Thessalidae, Iolchiaci, ab Iolcho Thessaliae civitate, Vergil. in Cyri: Regis Iolchiacis animum desigere notis. Meliboei et Melibenses, a Meliboea urbe Thessaliae. Pagasaei, a Pagasa urbe. Ouidius lib. 7. Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant. Atratii, Arracidae, ab Atratio, qui magicas artes ibidem edocuit. Peneii, a Peneo fluvio, Ouidius lib. 12. Exigit Atracides, Peneiaqueve arua pererrat. Lapytheii. a Lapythis populis Thessaliae. Idem Ouidius: Et tum Lapytheia tecta Intrarant. Pelethronii, a Populis eiusdem nominis. Peliaci, a Pelio monte. Ouidius lib. 1. Fastorum: Summaque Peliacus sidera tangat apex. Pheraei. Sene. Pastor Pheraeos Delius pavit greges. Amphrysiaci, ab Amphryso fluvio. Starius lib. 1. Silvarum: Aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi. Pharsalii, Pharsalici. Lucanus lib. 6. Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Hemus. Haemonii, Haemonidae, Magnessi, Magnesii. Horatius lib. 3. Carm. Magnessam Hippolytem dum fugit abstinens. Valer. Flaccus libro 6. Stant littote fixi Haemonidae. Larissaei, a Larissa. Centauraei, a Centauris. Statius: Sperchiusque minax, centauraeusque Lycormas. Lapythonii, a Lapythis, Idem Statius: Confudere modos puerum, Lapythonia


page 179, image: s179

nympha. Ossaei, ab Ossa monte. Statius lib. 12. Nec Ossaei bello cecidere bimembres. Pholoetici a Pholoe. Sidonius: Non sic Pholoetica monstra, Atque Peletronios Lapythas Semeleius Euan Miscuit. Acmathii, Philip paei, a Philippis campis Thessaliae. Lucanus: Romanas acies iterum videre Philippi.

Thraces, Thracii, Thraicii, Mantini, a Mantinis Thraciae populis. Vergil. in Cyri: Vos o Mantina si qui de gente venitis. Ismarii, ab Ismaro monte. Pangaei, a Pangaeo Thraciae promontorio. Ouidius lib. 3. Fasto. Iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque flumina ventum. Odrysii a populis ciusdem nominis. Rhodopeii, a Rhodope monte. Abderitani, ab Abdera ube Thraciae. Martialis libro 10. Abderitanae pectora plebis habes. Bistones, Bistonii, Bistonidae, a Bistone fluvio. Oeagrii, ab Oeagro sluvio Thraciae. Hinc Orpheus Oeagrius. Acdoni, ab Aedone Thraciae monte., Bosphorani, Bosphorei. Sidonius: Bosphoreis Elephas inglorius ora tributis. Borysthenidae, a Boristhene fluvio Thraciae. Bap. Pius: Mitior ad saevos aura Borysthenidas.

Thracia, Bistonidis, Sythonis, terra Aedonis.

Thessalia, Haemonia, Pharsalia, Aemathia, Aemathis, Thessalis ora, Driopis, Macedonia, Pyrrhca.

Tybris,Tyberis, Tyberinus, Albula. Ouidius lib. 2. Fasto. Albula, quem Tyberim mersus Tyberinus in undis Reddidit.

Thebani, Echionii, Echionidae, ab Echione Cadmi socio. Ouidius libro 5. Trist. Victor Echionias si vir penetrasset in arces. Hiantii, et Hiantaei, Ismeni, Ismenidae, ab Isineno fluvio. Learchaei, a Learcho Athamantis filio. Ouidius libro 6. Fastorum: Maesta Learchaeas mater tumulaverat umbras. Athamantaei, ab Athamante. Casmaei, a Cadmo. Labdatii, et Labdacidae, a Labdaco rege patre Laii. Statius lib. 2. Thebaid. Labdatiumque ducem praemissae consona nocti. Ogygii, Ogygidae, ab Ogyge rege, Teumesii, a Teumeso Boeotiae monte. Statius: Subit orecavo Teumesia cornus. Eryphilaei, ab ERyphile Amphiarai uxore. Statius lib. 4. Theb aid. Sic Eryphilaeos aurum fatale penates Irrupit. Oedipodionii, Oedipodionidae, ab Oedipo rege Laii filio. Statius libro septimo: Ast ego non proprio diros impono labori Oedipodionidas. Megarei, a Megara Creontis filia. Statius libro 12. Magno Megareia praeceps Arua capit passu. Agenoridae, ab Agenore patre Cadmi. Statius libro 12. Exanimes in terga reducit Pallor Agenoridas. Draconigenae, a


page 180, image: s180

dentibus serpentinis a Cadmo satis, quibus nati sunt homines armati. Sidonius: Quaeque draconigenae portas non clauserat hosti. Eadem ratione vocantur Ophionii. Nam Ophis Graeceserpens dicitur Latine. Sencca: Cadmaea proles, atque Ophionis civis. Amphionii, ab Amphionc.

Tyrii, Sarrani.

Tyros, Sarra.

Tartessus, Carteia.

Tempsa, Temese.

Thusci, Ethrusci, Tyrrheni.

Taurus, mons, Imaus, Edigis, Paropanisus, Circius, Cambades, Pharphariades, Choatras, Oreges, Oroandes, Nyphates. Autor Plinius lib. 5. cap. 27.

Veneti, Eneti.

Zephyrus, Favonius.

AVIVM NOMINA.

AQuila, alitum regina dicitur, quod altissime volet: ideoque armigerum Iovis eam poetae vocant. Congreditur maguis animalibus, ut ceruo, cuius cornibus insidet, puluerulentas alas de industria concutiens, ut visu et oculis praepeditus decidat in cursu, mortuusque fiat praeda. Ferunt Aquilae pennam aliis etiam rebus consertam non putrescere. Pullos suos probat ad Solem, quem si sustinere nequeant, ut degeneres excludit. Oppetit non senio, nec aegritudine, sed fame. Crescens enim rostri superioris aduncitas impedit, ne cibum queat capere. Quum senuit, gravantur eius pennae et oculi. Cui rei ut medeatur, quaerit fontem, calorem in se colligit, et sanatur. In fontem ter se mergit, eoque modo redire fertur ad iuventutem. Hinc psalmographus: Renovabitur ut Aquilae iuventus tua. Plutarchus in Mario scribit, Aquilam geminos tantum pullos parere. Propterea nonnulli mentitum asserunt Musaeum, qui scripsit Aquilam tres pullos parere, duo sustrahere, et unum alere. Aquilarum genera sex sunt, teste Plinio. Melenatos, colore nigricans, minima manitudine, quae sola Aquilarum foetus suos alit, ceterae fugant. Conversatur in montibus. Secundi generis Pigargus, albicante Cauda. Tertii Morphos, cui vita est circa lacus, nigerrima est aquilarum, prominentiore cauda. Testudives frangit e sublimi iaciendo: qua sorte periit Aeschilus poeta. Quaru percepterus, vel pernocterus, morans per lacus, specie vulturina, alis minimis, reliquas magnitudine antecellens, sed imbellis, et degener, nam succumbit coruo. Eadem ieiunae semper aviditatis est, et querulae murmurationis, Sola Aquilarum


page 181, image: s181

exanima fert corpora. Ceterae quum occidere, considunt. Quintum genus Halietus ceruice magna, lata cauda, circum mare versatur. Sextum Gnesion magnitudine media, colore subrutilo, rarum aspectu. Reliquae aves quas Aquila petit ad praedam, gregatim saepenumero volant, ut respersu pennarum hostem excaecent. Nidficat in petris et arboribus. A meridiano tempore operatur et volat. Prioribus horis ignava sedet, donec impleantur conventu hominum fora. Eius pennae mistas avium pennas devorant. Ex volatilibus nunquam fulmine tangitur. Pugna est illi in draconem, qui propterea eius ousa consectatur aviditate malefica.

Alcyones, aves septem diebus nidificant ante brumam, et totidem sequentibus pariunt. Duplex est earum genus: alterum vocale, arun dinibus insidens: alterum mutum, ampliore corpore. Antiqui eas Alcedones vocabant. Dies illi septem, quibus pariunt Alcyonides, et Alcedonia vocantur. Ouid. lib. 11. Metamor. Perque dies placidos hyberno tempore septem Incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. Est Alcyon paulo maior passere, colore nigro, et caeruleo, qui Cyaneus vocatur. Dum procellosum est mare, si Alcyonum ova obiiciantur, inducunt tranquillitatem. Ferunt insuper eas hanc a Iove gratiam consecutas, ut in tempore solicitudinis suae serenos XIIII. dies in hyeme accipiant. Hinc Propertius tempestate vexatus cas alloquitur, et invocat libro 1. Et merito (quoniam potui fugisse procellam) Nunc ego desertas alloquor Alcyonas. Minores Alcyones canunt in arundinetis: Collo sunt gracili et procero: Raro apparent, nec nisi circa solstitia, et in bruma, in aqua ova deponunt. Pariturae Alcyones nidum instar conchae spinis incredibili duritia subtexunt, deinde ad mare deferentes, undis imponunt, atque illis se constipantes, dum vehuntur, foetificant. Piscibus vivunt. Pariunt ova quina.

Aedon Graece, nobis Luscinia dicitur. Calphurnius: Vocalem superet si turpis Aedona bubo.

Aegocephalus, avis est lyene carens.

Alauda, plumam habet elatam in capite instar Galeritae. Unde et Galerita a Graecis dicitur Corydalus: vocabulo Gallico Alauda. Hanc Plinius et Tranquillus aiunt Legioni dedisse nomen, quae Alauda vocabatur. De qua Cicero ad Atticum: Antonius, inquit, cum legione A laudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis comparare. Alaudarum duo sunt genera: alterum terreum, cristatum: alterum gregale, minore corpore, et sine crista.

Apiastra, avis meruit nomen ab apibus comedendis.


page 182, image: s182

Ardea, avis dicitur velut ardua, quod in sublime volet. Vergilius: - Notasque paludes Deserit, atque altam supra volat Ardea nubem. In mediis arenis tristis imbrem indicat, et etiam quum altior volat. Lucanus lib. 5.- Quoque ausa volare Ardea sublimis pennae confisa natanti. Eius tria sunt genera. Pulla natura sagax et victus provida, colore pravo. Reliqua duo pulchro. Ardeam Gaza Erodium vocat.

Asterias, avis est ex Ardearum genere, dicta a colore astrorum. Docilis est humanae vocis, frequens in Aegypto.

Attagen, seu attagena avis Asiatica inter cibos electiles quondam numerata est, maxime quae in Ionia nascitur, autore Gellio. Hinc Attagen Ionicus vocatur. Plinius: Attagen maxime Ionius celebratur, vocalis alias, captus ucro obmutescens, quondam existimatus inter raras aves.

Achantis, avis est stridula, quae pascitur spinis et carduis. Unde et Carduelis dicitur. Verg. lib. 3. Georg. Littoraque Alcyonem resonant, et Achantida dumi. Gaza Ligurinum interpretatur.

Accipiter, avis est rapax et praedatoria, dicta ab acciptendis avibus. De qua Martialis: Praedo fuit volucrum famulus nunc aucupis idem Decipit, et captas non sibi maeret aves. Imbelles volucres insectatur, ut columbas. Aucupatur haec volucris quadam societate cum homine, maxime circa amphipolim Thraciae, ubi homines ex syluis et arundinetis excitant aves, illi superuolantes deprimunt. Captas cum iis dividunt aucupes. Iones Cymindm vocant. Accipitrum genera XVI. ponit Plinius. Circon claudum altero pede, prosperrimi augurii nuptialibus negotiis et rei penuatiae, Triorchem a numero testium, Buteonem Romani vocant. Esalona Graeci vocant, qui solus omni tempore appareat. Varius est omnium in praeda modus. Alii non nisi ex terra avem rapiunt. Alii circa arbores volitantem. Alii sedentem in sublimi. Aliqui volantem in aperto. Accipitres Massiliae humi foetificant, nec alibi nascuntur. Non comedunt avium corda. Nocturnus accipiter Cymindus vocatur, rarus in syluis, minus interdiu videns. Bellum gerit internecinum cum Aquila. Odit haec volucris et refugit radicem syluestris Asparagi. Propterca aiunt tutas esse villaticas aves, si quis cam extruxerit in villa.

Anthus aquatilis est magnitudine Friegillae.

Argatylis avicula est, nidum filis lineis intexens aditu angusto.

Anseres stomacho sunt calidissimo: Gaudent herbis riguis, et


page 183, image: s183

frigidis: Laurum non attingunt. cor eorum olim fuit laudatissunum inter mensarum cupedias. Scipio vel Metellus, aut ut alii malunt, Sessius, primus docuit anseris iecur esse optirni saporis. Propter quod olim seruabatur in corte. Mart. lib. 3. Vagatur omnis turba sordidae cortis Argutus anser, gemmeique pavones.

Alectorides aves rostro sunt oblongo, cursu agili, hominem amant. Capiuntur inter sepes hortorum et vinearum.

Anas iuxta paludes parit, et statim a partu aquas petit, aquilam formidat. Huius avis pectus tantum et ceruix gulae dabatur. Martial. Tota quidem ponatur anas, sed pectore tantum Et ceruice sapit, cetera red de coquo. Volant Anates protinus in sublime, atque e vestigio caelum petunt, etiam ex aqua. Purgant se herba siderite, quum quid molestum comederunt. Anates Ponticae venenis vivunt.

Apodes carent usu pedum, specie sunt hirun dinum, nidificant in scpopulis. Cernuntur toto mari. Cicunuolitant naves. Nullae his requies, nisi in nido, aut pendent, aut iacent.

Aematopodes, aves sunt aquatiles, peculiare sAegypto.

Aesalus avicula est, quae ova corui frangit. Ouidius. Nescius assumptis Priamus pater Aesalon alis.

Alueo avis est nocturna maior gallo gallinaceo.

Asiones capiuntur saltatione quadam ridicula, quam scopam vocant. Maiores sunt noctuis, colore plumbeo, alis albo sparsis, duabus pennis a ciliis ad tempora pendentibus.

Auis incendiaria dicta est, quod incendiis nascatur. Ea est inauspicatissima. Propterea ea visa urbes quandoque lustratae leguntur.

Bubo avis est feralis, debilis ad volatum, in cavernis locisque desertis commorans. Noctu volitat solus: Deserta incolit, desolataque et inaccessa loca. Non habet catum vocalem, sed gemitum. Propterea visus in urbibus suspicionem affert, et portentum futuri mali. Quum Capitolium intrasset, Sexto Papellio Istro, et L.Pediano consulibus, urbs lustrata est. Plumae sunt ei velut aures. Bubonis pedes usti cum pulpagine herba auxiliantur contra serpentes. Eius cor impositum sinistrae mammae mulieris dormientis efficit ut omnia secreta pronuntier. Aiunt praeterea ferentes ipsum in pugnam fortiores fieri. Item sanguine pulli bubonis crispari capillum. Cinis oculorum eius collyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur.

Caladrius avis est albi coloris.


page 184, image: s184

Caprimulgi, aves sunt maiores paulo merulis, eodem fere aspectu, quae nec inter diu vident, nec videntur. Nocturno tempore sunt furaces. Dicuntur autem Caprimulgi, quod stabula intrent, caprarumque uberibus propter succum aduolent. Qua iniuria uber emoritur, et caprae caecitatem contrahunt.

Carduelis, avicula est capite rubro, alis luteis, albo nigroque distinctis. Semine carduorum pascitur, unde illi inditum nomen. Cardueles imperata faciunt. Autore Plinio, nec voce tantum, sed pedibus et ore pro manibus.

Cassita, avicula est, quae habitat et nidulatur in segetibus. Festivus est de ea apologus apud Gellium lib. 2. cap. 29.

Cenchris, avis est ex accipitrum genere, quae aliter a tinnitu vocis appellatur Tinungulus.

Cercos avis est de genere accipitrum, altero claudicans pede, quam aliter Buteonem dici aiunt.

Cicina, avis est nocturna.

Ciconiae lingua carent. Nutriuntur a Thessalis contra serpentes, quos perimunt. Quonam e loco veniant aut quo se referant, incompertum adhuc est: E longinquo venire non dubium, eodem quo Grues modo: illas hyemis, has aestatis advenas. Parentes senio confectos nutriunt insigni pietate. Propterea Aclianus ait cas deorum beneficio in quibusdam insulis converti in hemines. Et Petronius Arbiter ciconiam vocat pietatis cultricem his verbis: Ciconia etiam grata peregrino, hospita, pietatis cultrix, gracilipes, choralistria, Auis exul hyemis, titulus tepidi temporis, Nequitiae nidum in cacabo fecit meo. Imago eius olim solebat insculpi in sceptris regum, quo eorum pietas et industria indicaretur. Veniunt Ciconiae e longiquo eodem modo, quo grues. Abiturae congregantur in loco certo, et sic comitatae ut nulla sui generis relinquatur, nisi forte captiva. Certaturae in serpentes Origano herba se fovent. In Fidenate agro nidum non faciunt.

Circanea meruit nomen a circuitu quem facit volitans.

Coccyx avis nidulatur semper in nidis alienis, maxime palumbium. Est de genere accipitrum, licet aduncos non habeat ungues. Procedit vere, occultatur ortu caniculae. Aliter vocatur Cuculus. Interficitur a suo genere, mutat nocem. Parit singula ova, raro bina. Subiicit pullos, quod sciat se invisam cunctis avibus, ac propterea non fore tutam generi suo stirpem opinatur, ni fefellerit.

Coturnix aliter dicitur Ortygometra a sono vocis. Hinc


page 185, image: s185

etiam Delos Ortygia a Coturnicum multitudine. Coturnicibus veneni semen gratissimus est cibus. Propterea damnatae sunt mensis, tum etiam propter comitialem morbum, quem solae animalium sentiunt praet er hominem. Ad nos ante veniunt quam grues. Terrestres sunt potius quam sublimes. Nidulantur in segetibus aut gramineis locis. Austro non volant, aura tamen vehi volunt propter modicas vires, et pondus corporum. Quum redire volunt, comitatum solicitant, ne quam rapiat accipiter. Eas vulgus nunc appellat Qualeas.

Curruca avicula est, quae alienos pullos nutrit, suos esse putans. Fovet enim ova Cuculi. Iuven. Sat. 6. Tu tibi nucn Curruca places, fletumque labellis Exsorbes.

Cygnus avis est candida, maior ansere, argutae vocis, qui imminente morte dulcissime cantat, et velut funus propinquum deplorat. Ouid. Sic ubi fata vocant udis abiectus in herbis, Ad vada Maeandri concinit albus olor. Poetae fabulantur Cygnum fuisse maatorem Phaethontis, postque eius ruinam, mutatum fuisse in hanc volucrem. Mitis est, infestatur ab aquila, cui tamen fortissime resistit. Habitat in locis amoenis circa fluvios. Frequens est qpud Caycum et Caystrum, ut docuimus in Cornu copiae. Pythagoras opinabatur immortalem ese animam cygnis, ac propterea laetari imminente funere. Sacri sunt Apollini, ob praesagium finis. Mutua carne vescuntur inter sc. De his Lucr. lib. 4.

Cypselus avis nidum facit ex luto in modum Cistellae. Cypseli ab aliis vocantur Apodes. Nidificant in scopulis.

Cataractis, Iuba apud Plinium testis est, esse dentes oculosque igneo colore, cetero candidas tradens. Duobus semper ducibus utuntur: altero qui ducat agmen, altero vero qui cogat. Scrobes excavant rostro, inde crate consternunt et operiunt terra, quam prius egesserunt. In his foetificant. Binae sunt fores omnium scrobibus. Orientem spectant, quibus eunt in pascua, occidentem, quibus redeunt. Aluum exoneraturae subuolant semper, et contrario flatu. Eas habet insula, in qua tumulatus est Diomedes. Hinc Diomedaeas aves nonnulli vocant, cuius aedem pleno gutture et madentibus pennis quotidie perluunt, et purificant. Propterea poetae fabulati sunt, Diomedis socios in earum effigies mutatos.

Chlorio avis est viridis, magnitudine turturis, quae hyberno tempore non delitescit, sed aestivo per solstitium apparet, male volat. Docilis est et ingeniosa, tota lutea.


page 186, image: s186

Cynnamulgus avis Arabica, nidificat in surculis. Cynnami. Eius nidos accolae nisi sagittis et plumbatis iaculis disiicere nequeunt, quod faciunt mercedis gratia.

Clivinam quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam, Apud Nigidum Subis, quae aquilarum ova frangat.

Cloreus avis est coruo inimica, cuius ova noctu exquirit, ut ille huius.

Commendatur fides et castitas Cornicum in matrimonio. Nam extincta consorte, alteri viduitas manet impolluta. Propterea antiquitus in coniugiis vocabatur ad auspicium concordiae et pudicitiae. Noctuae aduersantur cornices, invicemque ova sibi suffurantur. Inauspicatae sunt garrulitatis: unde Vergilius: Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix. Volantes pullos aliquandiu pascunt. Inauspicatissimae sunt foetus tempore, qui accidit post solstitium. Nucum duritiam si rostro perfringere nequeant, in altum volantes, in saxa et tegulas iaciunt iterum ac saepius, donec quassatam perfringere valeant. Ardeolas amant. Cornicis cerebrum coctum, et in cibo sumptum, remedio est ad cerebri et capitis dolores. Si contra aquam clangores dederit perfundens sese, pluviam praesagit. Verg. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce. Et sola in sicca secum spatiatur arena.

Corui media aestate sitiunt, in cuisus initio profluvio ventris sunt obnoxii, propterea tunc abstinent ab humore. Ecrum ova prosunt atrandis capillis. Tauros invadunt, et ex omni corpore oculos appetunt maxime. Humanam imitantur vocem. Unde et in historiis Romanorum legimus fuisse Coruum, qui Romanum populum nominatim salutaret, maxime Germanicum et Drusum Caesares. Martialis propterea Coruum salutatorein vocat. In regionibus fecundis gregatim volant: in sterilibus bini. In cibi et escae penuria, parentes senio confecti pullos concerpunt. Hinc adagium: Mali corui malum ovum. Chameleontem occidunt, qui ne victoribus noceat, lauro infestum virus extinguunt. Cloreum oderunt, cuius ova suffurantur. Esalon quo que avicula eorum ova frangit. Generant ante solstitium. Aegrescunt sexagenis diebus, Pariunt quinos, Ore coeunt. Inauspicatum praesagium afferunt, quum glutiunt vocem, velut strangulati. Corui aquatici naturaliter caluent. Corui singultu quodam latrantes, et se concutientes, si continuaverint, ventos praesagiunt: Si vero carptim nocem resorbebunt, ventosum imbrem.

Cinclus avicula est palmipes iuxta marc vivens. Astuta est


page 187, image: s187

haec volucris et difficilis captu. Capta nihilominus subito mitescit. Culum continuo movet, debilis est posteriore corporis parte. Propterea quum non sit aptus congerendo sibi nido, incubat alieno. Hinc proverbio, Cinclos dicimus pauperes.

Corydus vilissima est avicula, quae quum non sit canora, strepit tamen utcumque inter aves mutas. Hinc adagium natum, Inter indoctos etiam Corydus sonat.

Cissa avicula est imitatrix humanae vocis.

Columbus propter genuinum timorem nidificat in summis locis. Foetui plerunque indulget. Unde sacer Veneri esse creditur. Parientibus feminis mares subveniunt, et ova incubant, quum illae nequeunt. Bina pariunt ova, primum mas, deinde femina. Fidem seruant in matrimonio. Mutua semper illis ante coitum est exosculatio. Nihil illis fecundius, quadragenis diebus concipiunt, inter vallum tantum ad aequinoctium facientes. Varro ponit duo genera Columborum, Agreste, quod in turribus et culminibus villarum habitat: Domesticum, domi pascitur. Columbae communem seruant domum. Nec nisi caelibes et viduae relinquunt. Imperiosos mares, etiam iniquos ferunt. Nam tunc suspicio est adulterii, quamuis natura non sit. Tunc pleno gurture obmurmurant, et plerunque rostro feriunt. Facta demum conciliatione sese osculantur. Acqualis utrique sobolis amor. Hinc femina tardius ad pullos intrante oritur inter dum castigatio. Quum bibunt, colla non resupinant. Large bibunt iumentorum modo. Purgant se herba, quae vocatur Helxine. Vivunt columbae annis octonis. Legumina amant, quae vocantur Craca. Amicae sunt pavonibus, aquilis et accipitribus odiosae.

Chenalopex dicitur ex vulpis et anseris forma, audax in felem et aquilam, a quibus infestatur. Foetus tanta charitate complectitur, ut aucupi obuium sese offerat, quo fugae tempus praebeat suis pullis. Frequens olim fuit apud Britannos, et in mensarum deliciis.

Crex avis est pugnax et ad comparandum victum ingeniosa.

Certhia ingenio est audaci, voce clara, nidificat in arboribus.

Caerulea avicula est saxatilis, colroe sui nominis et tenui rostro. Collurio vescitur iisdem cibis quibus merula, capitur hyemali tempore.

Cepphus avis est multis operta plumis, exiguo corpore, quaevociferatur pariens. Hinc adagium, Cepphus parturit, in eos qui magna pollicentur.


page 188, image: s188

Drepanis, avis est sine pedibus, rarissime apparens.

Epops avicula est sordida et cristata, quae aliter a sono vocatur Upupa.

Esalos avis est de genere accipitrum, quae apparet omni tempore. Aliter vocatur Buteo. Infesta est coruo, cuius ova etiam frangit.

Egitus avicula est inimicitias cum asino exercens.

Erithacus avis est solitaria, quae nunquam fere in eodem saltu nisi una reperitur. Hanc Gaza Syluiam et Rubeculam interpretatur. De hac ortum est adagium, Unicum arbustum haud alit duos Erithacos: in eos qui eodem munere concorditer fungi nequeunt.

Falco avis est rapax et praedatoria, curuatis et aduncis unguibus, de genere accipitrum. Varii autem generis sunt Falcones: Est quem Britannicum vocant, aquilae magnitudine, capreolos invadens. Alium vocant Gyrofalcum, a gyro et circuitu, quo in minores utitur, ut eas agat in praedam. Tertium Montanum. Quartum Peregrinum, cuius generis Falcones nidificant in altis montibus. Quintum Gibbosum, quod brevitate colli, et alis eminentibus, insignis gibbo videatur.

Ficedula nomen sumpsit a ficubus quibus vescitur. Martialis: Quum me ficus alat, quum pascar dulcibus uvis, Cur potius nomen non dedit uva mihi. Formam et colorem mutant ficedulae. Hoc solum nomen habet autumno, Postea Melanchorphi vocantur.

Frigilla dicta est a frigore, quo cantat et viget, aestate moratur in locis calidis, hyeme frigidis.

Fulica avis est aquatilis degens prope stagna et lacus. Nomen sumpsit a furuo colore. Paulo maior est columba. Pullos aquilae ante tempus exclusos nutrit. Matutino clangore tempestatem praesagit, et quum ludit in littore. Verg. lib. 1. Geor. Quumque marinae In sicco ludunt fulicae.

Galerita plumam habet in similitudinem galeri, unde et nomen sumpsit. Ea assa et in cibo sumpta colli vitium efficacissime sanatur. Autore Plinio.

Galgulus avis est, quam si inspexerit affectus morbo comitiali, sanari dicitur. Contra vero avis emori. Alitur ligno, frequens est in Peloponneso.

Gallus nuntius est lucis, Latonae charus, quod ei parienti astiterit. Mortua femina ova incubat, gloriam sentit, noscit sidera, it cubitum cum sole, imperitat suo generi, et regnum, in quacumque


page 189, image: s189

domo fuerit, exercet. Certant inter se galli studio gloriae: Canunt in victoria, et se principes testantur. Victi occultantur, lucemque et hominum aspectum refugiunt. Gradiuntur alta ceruice, et elatis cristis. Caelum crebro aspiciunt, in sublime falcatas erigunt caudas. Terrori sunt leonibus. Unde Lucretius: Quem nequeunt contra rapidi constare leones, Inque tueri, ita continuo meminere fugai: Nimirum, quia sunt gallorum in corpore quaedam semina, quae quum sint oculis immissa leonum, Pupillas interfodiunt acremque dolorem Praebent, ut nequeant contra durare feroces. Pugnacissimi galli olim nascebantur apud Tanagram, et Rhodum. Secundus honor fuit Melicis, et Chalcidicis, teste Varrone. Nobiles quondam habiti sunt in auguriorum obseruatione. Victoriam Boeotiis aduersus Lacedae monios praesagiverunt, quum tota nocte cecinissent. Castrati desinunt canere. Pergami onibus annis gallorum, ceu gladiatorum, spectaculum publice edebatur. Plinius scribit Alectorias gemmas repertas fuisse in ventriculis Gallinaceorum, crystallina specie, et magnitudine fabae. Gallinacei non attinguntur vulpibus, qui iecur eius animalis ederint. Acini Ligustri sanant Gallinaceorum pituitas. Sacri sunt Soli, cui venienti assurgunt, quo cum eunt dormitum, ut diximus. Contra serpentes et miluos pro gallinis dimicant. Unicus gallus sufficit multis gallinis. Huius naturam scite admodum et ingeniose describit Politianus in Rust. dicens: Adde gregem cortis, cristatarumque volucrum, etc. De gallis item et gallinis vide Varronem lib. 3. de re Rust. cap. 9.

Gallinarum varia sunt genera. Cortales, quae corte aluntut, Rusticae similes sunt fere villaticis, quae decipiuntur ab aucupe. Numidicae, variis sparsae plumis, aliter vocantur Meleagrides a Meleagri tumulo, quas poetae fabulantur ex filiabus Oenei (qui Meleagri fuit filius) mutatas fuisse in has volucres. Albertus Magnus scribit, Gallinam fuisse apud Macedones, quae duo deviginti ova fecerit, et ex quolibet eorum duos susceperit pullos. Aiunt Gallinas non posse interfici ab aspide, quo die ciminum animalis foetidissimi comederint. Villaribus Gallinis religionem inesse scribit Plin. Nam inhorrescunt edito ovo, seseque excutiunt, et circumactae purificant, aut festuca aliqua sese et ova lustrant. Gallinas saginarae Deliaci coepere. Undecim annis ante tertium Punicum bellum lege C. Fannii consulis inter dictum est, ne quid volucrum in coenis proponeretur, praeter Gallinam unam, quae non esset altilis. Gallinis inimicissima est pituita, maxime inter


page 190, image: s190

messis et vindemiae tempus. Pipire est gallinarum, ut boum mugire.

Grues aestate advenae aethera tranant trinaguli figura. Lapides pedibus librant contra vim ventorum. Gerunt bollum cum Pygmaeis. Ducem quem sequantur eligunt. Habent et in extremo agmine dispositos, qui vicissim acclament, ne qua deesse videatur: item qui gregem voce contineant. Ex his nonnullae excubias agunt nocturnas, lapillum pede sustinentes, qui lassatis somno decidens indiligentiam sono coarguat. Caetetae dormiunt, capite subter alam condito alternis pedibus insistentes. De his Lucanus lib. 5. Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt Poturae te Nile grues, etc. Ceterum grues silentio volantes per sublime serenitatem raesagiunt. Festinantes vero, tempestatem. Ferunt eos nullis omnino laboribus delassari, qui neruos ex alis et cruribus gruis habeant. Purgant se grues iunco palustri. Dicuntur aliter Naupliadae volucres, et Palamedis aves: quoniam Palamedes Nauplii filius ex earum ordine tres literas reperisse fertur.

Glottis quam Gaza Lingulacam vertit, linguam exerit. Quum peregrinatur, ducitur poenitentia in volatu propter laborem. Renerti demum incomitatam piget, et sequi. Nec unquam plus uno die coepto volatui insistit, et in proximo hospitio considit. Verum invenitur alia antecedente anno relicta. Simili modo in singulos dies, inquit Plin.

Graculi coluntur in Lemno propter locustas, quarum exitio, occurrunt aduerso volatu. Loquaces sunt, et obstreperi. Graculae annuum fastidium lauri folio purgant. Graculi sero a pabulis recedentes hyemem praesagiunt. Graculus ab Anstotele vocatur Coracias, a coruina nigredine, rostro tamen rutilo. Docilis est et facile mansuescens.

Gavia volucris est litoralis colore cinereo, nidificans in petris.

Gryphem habet India, quadrupedem volucrem recuruis unguibus, dorso nigrum: priori parte purpureum, alis albicantibus, ore aquilino, igneis oculis, difficilem captu, nisi rapiatur pullus et involucer. Nidificat in altis montibus. Congreditur cuivis fere animali. Equis infestus est maxime. Aurum fodit apud Bactrianos in desertis locis, et prope accedentes abigit. Nidos ex eo sibi texit. Ad quod arripiendum numerosae hominum turmae simul eunt magno suo periculo. Superat clephantos et dracones, et omnia animalia, praeter Tygridem, quam propter levitatem nequit arripere.

Hirundines aviculae sunt loquaces, et garrulae, quae aversae


page 191, image: s191

coeunt, praeter naturam ceterarum avium. Deficiente Luna imbre sese perfundunt et humi obuoluuntur, donec materiam repererint, qua nidum sibi sternant. Quinque numero pariunt, quos magna nutriunt aequitate. Nam portionem singulis alternant, et distribuunt, habita aetatis ratione. Incipiunt enim a primo sensim ex ordine concinnantes ad minimum natu. Si viderint pullos suos non sat molliter iacere, lanam ab ovium dorso exerunt, et iacentibus substernunt. Quinetiam ex caecatis herba quadam visum restituunt. Aristoteles ait esse albas in Samo insula, quibus excaecatis lumen iterum restituitur. Cecinna Volaterranus comprehensas Hirundines, nuntias belli mittebat amicis, in nidum pristinum redire solitas. Hybernis mensibus discedunt Hirundines. Solae ex his quae aduncos non habent ungues, carnibus vescuntur, Thebas non subeunt, quod urbs illa sepaenumero capta sit. Constructos luto nidos stramento roborant. Inopia luti puluerem aqua pennis madefactum spargunt. Nidum ipsum mollibus floccis et culmis consternunt. Pullorum excrementa magna munditia egerunt. Sunt nonnullae, quae ripas excavant, et in terra foetificant. Non sunt obnoxiae rapinis ceterarum avium. Ex volucribus indociles sunt Hirundines, ut ex terrestribus mures. Bis anno pariunt. Oriuntur ante delphini ortum. Nam deprehensae intereunt. Tempestatem praesagiunt, friuxta aquam nolitantes ipsam penna saepe percutiant. Chelidoniam herbam invenerunt, qua oculis pullorum in nido visum restituunt, erutis etiam oculis. Hirundinem sub tecto ne recipias. Adagium est, quo monemur, ut a conventu et contubernio verbosorum hominum caveamus.

Hybris, avis ex accipitrum genere raro interdiu apparet. Nam tunc modice videt. Contra vero venatur noctu. Pugnat cum aqurla acriter adeo, ut ambae mutuo assultu implexae quandoque deferantur in terram.

Harpa, avis est bellum gerens cum Triorche.

Herodius, avis est littoralis frequens in Diomedaeainsula. Vescitur conchis, quas per calorem discuneatas invenit. Blanditur Graecis a dvenis, ut nonnulli volunt.

Ibis avis Aegyptia duplex est, Altera nigra, altera vero Ciconiae prope similis, quae serpentibus vescitur. Cicero lib. 1. de Natura deorum: Velut Ibes maximam vim serpentum conficiunt, quum sint aucs excelsae, cruribus rigidis, corneo proceroque rostro. Auertunt pestem ab Aegypto, quum volucres angues ex vastitate Libyae vento Africo invectas interficiunt, atque consumunt. Ex quo sit, ut illae vivae nec morsu noceant, nec odore mortuae,


page 192, image: s192

Eam ob rem invocantur ab ipsis Aegyptiis Ibes. Haec avis aduncitate rostri per eam patrem se perluit, qua ciborum onera reddi solent.

Immusulum aliqui arbitrantur esse vulturis pullum. Massurius apud Plinium opinatur esse pullum aquilae, priusquam albicet cauda.

Lagopus avis pedeshabet leporino villo, unde inditum illi nomen. Nam Lagos Graece, dicitur lepus Latine. Candida est reliquo corpore, et columbarum magnitudine. Mart. lib. 7. Si meus aurita gaudet Lagopode Flaccus.

Larus, avis est nigra, habitans prope aquas in quibus degit, ut etiam in terra. Voracis et rapacis est naturae, latoque oris rictu. Hinc Larus hians, proverbio dicitur homo quiditatis nimiae.

Lusciniam Graeci Philomelam vocant. Haec dum ova quodam velut sinu corporis et gremio fovet, spatiosae noctis Laborem assiduis fallit canticis. Verno tempore frondescentibus arborum ramis dies XV. continuos persistit in cantu. Unica haec avis paruo corpusculo, paruulisque faucibus varios emittit concentus, et diversa cantica, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit. Haec avis cecinisse fertur in ore infantis Stesichori. Concertant inter se: victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente, quam cantu. Iuniores versus accipiunt, quos imitentur. Audiunt discipulae intentione magna, vicibusque recitant. Intelligitur in docente reprehensio et correctio. Durat haec argutia XV. diebus. Aestu aucto, aliam habent vocem, non modulatam aut variam. Mutatur et color: hyeme non cernuntur. Pariunt vere primo cum plurimum sena ova. Haec et alia multa habet Plinius, qui ingenium exercuit in lucuriosa tantillae aviculae descriptione. Idem ait, Caesares iuvenes Luscinias habuisse Graeco et Latino sermone dociles. Praeterea meditantes in diem, et assidue nova loquentes, longiore etiam contextu.

Linx avicula est, colore vario, lingua serpentina, quam mensura quatuor digitorum porrigit, unguibus grandibus, et stridula voce. Hanc aliqui Torquillam vocant.

Mergus, nidificat in arbore veris initiio apud mare. Tempestatem praevidens revolat ex aequore, et ad littus contendit cum clamore. Vergil. Iam sibi tum curuis male temperat unda carinis, Quum medio celeres revolant ex aequore mergi, Clamoremque ferunt ad littora.

Merula sola volat, t solitaria pascitur. Ex nigra ruffescit. Canit aestate, hyeme balbutit, circa solstitium muta. Bis anno


page 193, image: s193

parit. Turdum amat.

Merops avis est, quae alio nomine vocatur Apiastra a comedendis apibus.

Meropes contra naturam ceterarum avium retro volantes feruntur. Rubentibus sunt cruribus, et ore praelongo. Genitores suos reconditos pascunt, pallido intus colore pennarum, superne cyaneo, priori subrutilo. Nidificant in specu sex pedum defossa altitudine.

Monedula avis est auri et argenti furacissima, unde secundum aliquos etymum trahit a moneta, quam surripit. Aristoteles ponit tria eius genera, Graculum, Lupum, quae parua est et parasita: Tertiam plamipedem in Lydia, et Phrygia frequentem. Condit Monedula semina in thesauros cavernarum.

Motacilla avis, semper movet caudam.

Miluus avium rapacissimus sectatur etiam cadavera. Mas in hoc genere (ut Aelianus putat) non invenitur. Femina Austro aut Euro sese pandens concipit, et pullos parit. Insidiatur pullis gallinaceis et Anserinis. Molliter volat. Latet hybernis mensibus, non tamen ante discessum hirundinum. Plinius ait, Miluos solstitiis affici podagra. Flagrant odio coruorum, et vulpium. Eorum iocinora efficacissima sunt ad inunctiones omnium viciorum. De milmo, Mart. lib. 9. Hinc prope summa rapax miluus in astra volat.

Memnoniae aves quae ad sepulcrum Memnonis apud Ilium quotannis aduolant: speciem habent accipitrum, carne tamen abstinent.

Monticula avis longa cauda, nomen accepit a montibus, in quibus habitat.

Noctua avis est inauspicata. Architrenius: Divitibus supremus honos, praenuntia fati Noctua praecedit. Haec Pyrrhi contra Argos copias moventis insidit hastae, et sinistram ei portendit fortunam. Non cernitur in Creta. Noctu videt, canit et volat sola. Ouid. lib. 11. Siquando luce vagantem Noctis avem cernunt. Martianus Capella: An mage noctividae tibi traditur alitis usus. Odiosa est ceteris avibus, in quas astuta utitur dimicatione. Nam maiore circundata multitudine, resupina pedibus repugnat, collectaque in arctum, rostro et unguibus tota tegitur. Ei auxiliatur accipiter, foedere quodam naturae, inquit Plinius. Nigidius apud Plinium testis est, noctuas sexagenis diebus hyemis cubare, et novem noces habere. Noctua in imbre garrula tempestatem praesagit. Contraria est apibus, vespis, crabronibus, et sanguisugis.


page 194, image: s194

Eius cerebrum vel iecur cum oleo infusum prodest auriculis. Frequentes fuerunt Athenis noctuae. hinc factum adagium, Noctuas Athenas mittere. In eos, qui potentioribus, et nullarum rerum indigis aliquid mittunt.

Nocticorax, seu Nycticorax, nocturnus appellatur coruus. Haec avis nigra est, et sola clamat, habitatas domos refugit, desertas amar.

Onocrotalus avis est similis fere cygno, quae collum in aqua mergens, spiransque, similem reddit sonum asinino ruditui. Quicquid comedit, in fauces congerit, diuque continet. Martial. lib. 11. Turpe Ravennatis guttur Onocrotali. Onocrotalos habet Gallia septentrionalis oceano proxima.

Ophiomachus avis est dimicans in serpentes, unde accepit nomen.

Oenanthe avis statos latebrae dies habet. Exoriente Syrio occultata, ab eiusdem occasu prodit.

Otus bubone minor est, noctuis maior, auribus plumeis eminentibus. Asionem latine vocant. Imitatrix alioqui avis, et parasita, et quodam genere saltatrix. Arripit quandoque lapidem ponduscula, aut guttur arena replet, ut aduerso ventorum flatu volet stabilita.

Otides similes sunt per dicibus, quae prae pinguedine corpotum, alis attollere sese nequeunt. Quapropter quum videant se canum latratibus obnoxias, delitescunt inter frutices.

Oenas avis est magnitudine columbi, quae capitur autumno.

Ortygometra est quam dicimus coturnicem, cuius vocem quum lentiunt aucupes, parari discessum intelligunt.

Pelicanus ubi pullos suos nocatos videt a serpentibus, latus sibi fodit rostro, et educto sanguine vitam restituit mortuis. Hieronymus: Pelicani (inquit) quum suos a serpente filios occisos inveniunt, lugent, seque et sua latera percutiunt, et sanguine excusso corpora mortuorum sic reuiviscunt. Volaterranus ait Pelicanum esse, quem Plinius Plateam vocat. Est autem Plateam avis aquatilis, conchas devorans, quas ubi calore ventris concoxit, evomit, ut postea discuneatas comedat facilius.

Perdices aves sunt salacissimae. Oua deperdunt mares, ne cura incubatus Venerem impediat. Ad aucupes accedunt velut deditionem facturae, ut pullis tempus praestent ad fugam: quos ubi securos vident, proripiunt sese, eosque sequuntur, et voce acclamant. Femina paritura stipulis et multa terra se circumuallat aduersus


page 195, image: s195

insidias. Septimo die pullos excludit. Parit ova XV. Sacra est Iovi et Latonae, Paphlagoniae per dices feruntur esse duplici corde, autor Theophrastus apud Gellium lib. 16. perdices ovis stragulum molle pulucre contumulant, nec in quo loco peperere, incubant. Et ne cui conversatio sit suspecta, nidos transferunt et pullos. Capto duce totius gregis, singuli facile capiuntur, atque etiam circa conceptum feminae, contra aucupem femina exeunte, ut rixando abigat eum. Si contra mares steterint feminae, aura ab iis flante praegnantes fiunt. Hiantes autem exerta lingua per Id tempus aestuant, et superuolantium afflatu concipiunt, interdum voce tantum masculi audita. Quod est argumentum maximi caloris venerei. De his maiora multo Plin. Purgant sese lauro. Nullae reperiuntur in Boeotia.

Phoenicopterus avis est habens rubras pennas, cuius linguam praecipui saporis esse docuit Apitius. Mart. lib. 3. Nomenque dedit quae rub entibus pennis. Idem libro 13. Dat mihi penna rubens nomen, sed lingua gulosis Nostra sapit.

Pygargus, avis est de genere aquilarum, albicante cauda.

Picus avicula est aduncis unguibus arbores excavans, in quibus pullos educat. Sacer est Marti: unde et Martius appellatur. Numeratur inter auspicatas aves. Pica dissimilis pico. Eodem die commutat voces. Nidificat in arboribus. Parit ova IX. Expressior est ei loquacitas, quam Psittaco. Adamat verba quae loquitur. Nec discit tantum, sed diligit. Emoritur victa difficultate verbi. Et nisi subinde eadem audiat, memoria fallitur. Plinius ait, eas facilius discere, quae glande vescuntur, et quinos habent digitos in pedibus. Nullae tamen duobus primis vitae annis. Omnibus lata est lingua, quae sermonem imitantur humanum. Mart. lib. 7. Pica salutatrix si tibi Lause placet.

Porphyrio avis est rostro et cruribus praelongis et rubentibus, quae avium sola morsu bibit. Omnem cibum aqua tingit, quem pede ad rostrum veluti manu afsert. Laudatissimus est in Comaena.

Ptynge avis rapax, noctu volitat, et venatur more aquilae, cum qua plerunque dimicat.

Palumbi vivunt ad annos XXX. Hyeme muti, vere vocales, Sunt autem syluestres columbae. Nidificant in arboribus et sepibus. Duo sunt eorum genera. Unum quod Vinaginem dicunt ab usu Labruscae. Alterum quod Torquatum, a torque, quo videntur insigniti. Martia. libro 13. Inguina torquati tardant hebetantque


page 196, image: s196

columbi, Non edat hanc volucrem, qui cupit esse salax. Quum ad senectam venerunt, spoliantur unguibus. Pariunt post solstitia bis in anno ova terna, nec tamen plus duobus educant. Palumbes incubat femina post meri diem in matutinum. Cetero mas. Purgant se Lauro, Hyeme abeunt.

Parra avis est inauspicata, quae oriente Syrio non apparet, donec occidat. De hac Horatius libro 3. Car. Impios Parrae recinentis omen ducat.

Passeres salacissimi sunt, et argutissimi, vita brevissima. Mares diutius anno non vivere argumentum est, quia nullus veris initio apparet. Nigrities quae est in rostro, aestate incipit, Feminis longior paulo vita. Martialis: Et arguto passere vernat ager.

Pavo concipit tertio vitae anno, quo fere varietate colorum induitur.Vivit annos viginti quinque. Gloriosus est, et invidus. Erecto pennarum flabello seipsum miratur. Fimum suum resorbet, hominum utilitati invidens. Eius caro dura et concoctu difficilis. Samius Pavus (utrunque enim dicimus) numeratur inter cibos electiles. Expandit colores aduerso maxime sole, quia sic fulgentius radiat. Omnes oculos pennarum contrahit in aceruum. Cauda annuis vicibus amissa pudibundus quaerit latebram, donec renascatur. Pavonem cibi gratia primus occidit Romae Hortensius orator. Ferunt Alexandrum Magnum Pavone primum in India viso admiratum fuisse, et edicto cavisse, ne quis tam speciosum animal interficeret. Columbas amant mutuo Pavones. Sacri sunt Iunoni.

Phoenicurus, avis est rubra cauda. Vocatur Erythacus hyeme. Pyralis avis est inimica turturi.

Phoenicem unum in toto orbe habet Arabia, aquilae magnitudine, auri fulgore circa collum, cetera purpureum, cauda coerulea, roseis pennis distincta, facie cristis ornata, et plumeo apice caput honestante. Quorundam est opinio neminem extitisse, qui viderit vescentem. Sacer est Soli. Vivit annos DCLX. Senescens casia turisque surculis construit nidum, quem odoribus replet, et super emoritur. Ex ossibus deinde et medullis nascitur vermiculus, in de fit pullus, qui priori funeri iusta reddens, totum nidum defert in urbem quandam Panchaiae Soli sacram, ibique in ara deponit. Plinius ait allatum fuisse Phoenicem in urbem Romam Claudii principis censura, anno urbis DCCC. Martial. lib. 6. alludit ad nidum huius volucris, dicens; Quod semper casiaque cynnamoque Et nido niger alitis superbae Fragras. Dc hac Ouid. lib. 15. Una est


page 197, image: s197

quae reparet, seque ipsa reseminet ales. Assyrii Phoenica vocant: nec fruge, nec herbis, Sed turis lacrimis, et succo vivit amomi, etc. Phoenicem Vergilius reparabilem vocat, ubi de animalium aetatibus loquitur, dicens: Alipedem ceruum coruus ter vincit: ati illum Multiplicat novies phoenix reparabilis ales. Vivacem Ouidius, nobilem Plinius, Pharium Statius, Longaevum Claudianus, Gangeticum Ausonius, Assyrium Stroza.

Psytacos humanae vocis imitatores habet Inida. Virides sunt toto corpore, torque tantum miniato in ceruice. Quae accipiunt verba pronuntiant. Salutant Imperatores. In vino lascivi sunt, duritiam eandem habent in capite, quam et in tostro. Quum loqui discunt, ferreo verberantur radio, aliter non sentiunt ictus. Quum devolant, rostro se excipiunt, cui innituntur. Amici sunt turturibus. Plinius ait silvam esse Gagandem, in quo ptimum visi sunt Psytaci. De Psytaco Claudianus in Eutropium: Qui ventrem invitant pretio, traduntque palato Sidereas Iunonis aves, et si qua loquendi Gnara, coloratis viridis defertur ab Indis.

Phasianae aves, a Phasi Colchorum fluvio sumpserunt nomen. Geminas ex pluma aures submittunt, surriguntque. Pediculis infestantur, et interimuntur quandoque, nisi sese puluerent. De his Iuven. Saty. 11. Et Scythicae volucres, et Phoenicopterus ingens. Mart. lib. 13. Argoa primum sum deportata carina.

Phalerides aves sunt aquatiles in Seleucia Parthorum.

Phalacrocoraces peculiares sunt Balearibus insulis.

Pyrrocteres luteo sunt rostro, peculiares alpibus.

Phoicus avis est harpae contraria.

Paralus avicula gregatim volans colore cinereo.

Querquedula avis est semper in aquis natans. Aliter Sanqualia dicitur.

Regaliolus, avis est de volatu cum aquila dissidens. Vocatur hoc nomine tanquam rex avium: Vocatur aliter Trochilus. Regaliolum aves druersi generis discerpserunt, pridie quam Caesarinterficeretur manibus coniuratorum.

Riparia avis nomen sumpsit a ripis, in quibus habitat. Rustica avis est similis perdici, rostro tamen longiore. Mart. Rustica sum perdix, quid refert si saporidem, Charior est perdix, si sapit illa magis.

Satyria avis est, quae aliter Coruus appellatur.

Spintur nix avis est inauspicata, quae alio nomine vocatur Incendiaria.


page 198, image: s198

Stritomellus avis aliter dicitur Marinus passer.

Strix avis nocturna et inauspicata, quae nomen sumpsit a stridore. Lucanus libro 6. Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur. Horatius: Plumamque nocturnae strigis. Haec infantes noctu invadit. Plinius ait non esse fabulosum striges ubera infantium labris immulgere.

Struthius avis est grandi corpore et gravi. Femina nocatur Struthio. Hieronymus: Penna autem Struthionis similis est pennae herodii et accipitris. Sunt qui eundem esse velint cum Struthiocamelo. Sunt autem Struthiocameli avium grandifsimi. In Africa et Aethiopia altitudinem equitis equo insidentis vincutn, et celeritatem. Pennas habent, cetero non sunt volucres, nec a terra tolluntur. Ungulas habent ceruinis similes, quibus dimicant bisulcas, et comprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus. Quum colla in fruticibus occultarunt, latere sese existimant. Eorum ova propter amplitudinem usum vasorum praebent. Naturaliter caluent. Soli avium palpebras habent.

Sanqualem avem Massurius apud Plinium ossifragam dicit esse.

Sylla avis est, in cuius ventre reperitur Chlorites gemma herbacei coloris.

Sturnis proprium est cateruatim volare, et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. Plinius scribit. Caesares iuvenes sturnum habuisse Graeco et Latino sermone docilem. Haec avis maculosa est magnitudine merulae. Vulgus Sturnellum vocat, Graece vocatur Psarus.

Subis avis est, quae aquilarum ova frangit.

Terraneola avis est Alaudae prope similis, praeterquam quod apicem non habet in vertice.

Tragopanades avis maior aquila cornua habet curuata in temporibus, caput phoeniceum, ceteras partes ferruginei coloris. Aliter vocatur Tragopa, ab arietinis cornibus. Hanc habet Aethiopia.

Trachilus avis Crocodilo amica, et obsequiosa. Nam sanguisugas linguae eius haerentes devorat. Aliter vocatur Regaliolus. Truo avis, quae aliter vocatur Onocrotalus. Caecilius: Proh dii immortales unde process it truo.

Turdi in cacuminibus arborum nidificant luto. A coitu decem diebus ova maturescunt in utero. Loquacissimi sunt, sed


page 199, image: s199

peculiaris surditas eisdem adscribitur. Hinc adagium, Sur dior turdo. Fertur haec avis praecipui esse saporis. Horat. Nil melius turdo, nil vulua pulchrius ampla. Inassatus turdus cum Myrti baccis prodest Dysentericis, et urinae. Turdis color aestate circum collum varius, hyeme concolor. Frequentes sunt in Germania tempore hyberno. Agrippina uxor Claudii Caesaris turdum habuit imitantem sermones hominum, aetate Plinii. Turdorum fimus optimus est stercorandis agris.

Turtures vere occultantur, pennasque amittunt. Quum bibunt, colla non resupinant. Octonis vivunt annis. Bis anno pariunt, ova plurimum terna. Pyralim volucrem oderunt. Psittacis amicae. Purgant se herba quae vocatur Helxine. Earum fimum albugines extenuat. turtur erepta compare semper gemit et castitatem seruat. Vergilius: Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

Tinungulus avis terret accipitres adeo ut eius vocem reformident. Propterea amatur a columbis.

Ulula avis est luctisona, et funebris, quae ab ululatu meruit nomen. Fel eius prodest ad albugines, suffusiones, et caligines: adeps ad claritatem.

Upupa avis cristata, semper commoratur in fimo. Colorem mutat, cristam habet plicatilem. Cor eius laudatur in lateris doloribus.

Vultur, seu Vulturius, avis rapax, tar de volat propter corporis molem. Cadavera sectatur, et carne vivit. Aiunt hanc avem concipere sine masculorum semine, et sine coniunctione generare, natosque ex iis in multam aetatem procedere ad annum usque centesimum. Clarent odoratu vulturs. Nigri praevalent. Nidificant in altis rupibus, nidos nemo attigit. Foetus fere cernuntur bini. Umbritius apud Plinium ait parere ova XIII. Biduo praesentiunt futura cadavera. Fugantur unguento. Comedunt semen Siseris. Auxilio sunt contra serpentes. Hermodorus Ponticus apud Caelium testis est, Vultures esse omnium animalium innocentissimos, quia nihil prorsus attingant eotum, quae serant homines, plantent, alant. Animantium praeterea nullam interimant. volucribus quoque vel mortuis abstineant, quodam cognationis intellectu. Praestantissimi habebantur in auguriis, ut indicant urbis Romane primordia. Euro gravidae fiunt. Membra tabida affectant. Catullus: Lingua exerta avido sit data vulturio. Quum coeperunt ova edere, aliquid afferunt ex Indico tractu, quod est tanquam nux intus habens, quod moveatur, sonumque subinde reddat.


page 200, image: s200

Quod ubi sibi apposuerunt, multos foetus producunt, sed unus tantum remanet, qui Immusulus vocatur. Ferunt per quingenta milia passuum a vulturibus praesentiri cadaveris putorem.

Vespertilio sola volucrum animal parit, habetque pro pennis membranam. Pullos nutrit lacte ubera admovens, infantes amplectitur, secumque deportat. Unicam habet coxendicem. Culices amat in cibatu, sola volucrum dentes habet. Habet etiam mammas.

Vipiones appellantur minores grues.

Aues inauspicatae sunt, Cornix, Coruus, Bubo, Noctua, Parta, Auis incendiaria. Quibus adduntur ex aliorum animalium genere diverso, praegnans canis, Lupa rava, foeta vulpes, mustella, et lepus. Horat. lib. 3. Car. Impios Parrae recinentis omen Ducat et praegnans eanis, aut ab agro Rava decurrens lupa Lavinino, Foetaque vulpes, Rumpat et serpens iter institutum.

Aues nocturnae sunt, Bubo, Picus, Trogo, Cornix, Noctua.

Auium aliquae ambulant, ut Cornices: Saliunt aliquae, ut Passeres et Merulae: Currunt, ut Perdices, Rusticulae: Ante sepedes iaciunt, ut Grues, et Ciconiae: Aliae expandunt alas, pandentesque raro interuallo quatiunt: aliae tota latera pandunt: Quaedam compressis pannis volant: aliae iaculantur se in sublime, in rectum, in pronum: Aliae videntur ab alto cadere: Aliae salire: Auium fecundiores sunt fugaces quam fortes. Aquilae clarius cernunt quam homo. Vultures sagacius odorantur. Liquidius audiunt talpae obrutae terra.

AVIVM ET ALIORVM animalium inimicitiae.

BEllum inter se gerunt Cornices et Noctuae, Miluus et Coruus, Aquila et Trochilus, Coruus et Chlorio, Noctuae et minores aves, Turtur Pyralis, Brenthus Phagrus, Mustella Cornix, Ichneumones Vespae, aquaticae Anates Gaviae, Harpe et Triorches Accipiter, Sorices et Ardeolae, Egithus avis cum Asino, Vulpes et Nili Angues, Mustellae et Sues, Esalon Auicula et Coruus, Thoes Leones, Araneus Serpens, Leones Galli, Hyena Pardalis, Scorpius Scalabotes, Vulpes Cygnus, Tauri Cornices, Canes Damae et Lepores, Lupus Ouis et Capra, Equi et Gryphes, Delphinus Balaena, Cestrers Lupus, Muraena Congrus, Elephantes oderunt Murem, adeo ut si pabulum in praesepio positum contingi ab co viderint, fasti diant. Bellant et cum draconibus perpetua discordia. Cameli odium gerunt naturale aduersus equos. Hostis est


page 201, image: s201

Elephanto Rhinoceros. Mustellarum virus exitio est Basilisco. Aspis bellum habet cum Ichneumone, Ceruis pugna est cum Serpente. Lacertae inimicae sunt Cocleis. Leontophonum odit Leo, Balaenis infestae sunt Orcae, Conchis apertis insidiantur Polypi. Polypum lacerant Congri. Lupus marinus caudam praerodit Mugili. praelium est Aquilae cum Ceruis et Dracone, Cybindo cum Aquila, Scorpioni cum Stellionibus, Salamandrae cum Testudine, Ranis cum apibus, Formicae cum Sorice, Apibus cum Crabronibus, Apes infestantur ab Hirundinibus.

Contra vero amici sunt Pavones et Columbae, Turtures et Psitaci, Merulae et Turdi, Cornix et Ardeolae. Oues Capris convenient. Palumbes Perdicibus, Larus Graculo, Harpa Miluo, Musculi Balaenis, Columbae Tingungulis.

AVIVM ET ALIORVM animalium voces.

VArii sunt avium cantus. Gallis expergificus, Bubonibus gemulus, Ululis querulus, Noctuis Stridulus, Cicadis obstreperus, Hirum dinibus perargutus, Lusciniis dulcis, Turdus trutilat, Sturnus pisitat, cacabat Perdix, gratitat Anser, Turtur et Columba gemunt, Palumbae plausitant, Anates tetriniunt, Grus gruit, Cygnus drensat, Accipiter pipat, Miluus lipit, Galli cucurriunt, Gallina gracillat, Pupillat pavo, Trusat hirundo, Aquila clangit, Vultur pulpat, Crocitat coruus, Graculus frigulat, glotorat Ciconia, Passer pipit, Cuculus cuculat, Cicada fritinit, Apes bombilant, Bubo bubat, Styx et Vespertilio strident, Noctua cucubat, Ululae ululant, Regulus et Merops zinzululant. Thomas Rhadinus de vocibus avium sic meminit. Philomela siquidem mille vocum discrimina contexebat, Psittacus et Pica loquutu vario mentiebantur homines. Cuculabat cuculus, zinzilulabat Regulus, modulans odis Merulus concinebat, Parus tinnabat, Acredula mitilabat, Turdus aderat trutilans, Sturnus pisitans, Perdix cacabans, Palumbes plausitans, Anser gratitans, Hirundo trinsans, Ciconia glotorans, Coruus crocitans, Graculus frigulans, Pavo pupillans, Vultur pulpans, Accipiter pipans, Gaudebant et Cygnus drensare, Grus gruere, Turtur et Columba gemere, Passer pipire, Miluus hiando lipire, Aquila clangere, Anas tetrinire, Gallus cucurrire, Gallina gracillare. Quod ad cetera spectat animalia, Tygres rancant, Leones rugiunt, Lynces fremunt, Ursi uncant, Lupi ululant, Frendent apri, Elephantes barriunt, Cerui et Onagri glocitant, Tauri mugiunt, Equi hinniunt, Verres quirritant, Aselli rudunt et oncant, Arietes blaterant,


page 202, image: s202

Oues balant, Sues gruniunt, Hircus mutit, Latrat canis, Vulpes gannit, Vagiunt lepores, Mures mintrant, Mustellae dintriunt, Grilli grillant, Serpens sibilat, Rana coaxat.

AVES DEORVM.

HAlcyones, Thetidis. Vergilius lib. 1. Georgic. Non tepidum ad solem pennas in littore pandunt Dilectae Thetidi halcyones.

Columbae et Cygnus Veneris. De columbis Propertius li. 3. Et Veneris dominae volucres mea turba columbae. De Cygno, Stat. lib. 3. Syl. - Et molles agitat Venus Aurea cygnos. Horat. lib. 3. Car. Et Paphum iunctis visit oloribus.

Pavo, Iunonis. Ouid. lib. 1. Met. de Argo centoculo: Arge iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, Extinctum est, centumque oculos nox occupat una. Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis Collocat, et gemmis caudam stellantibus implet.

Coruus et Cygnus, Apollinis. Ouid. lib. 3. Metam. Sed ales Sensit adulterium Phoebeius. Apollo apud Ouid. libro 2. Fasto. Imea dixit avis, ne quid pia sacra moretur. Stroza pater: Albus erat quondam volucris Phoebeia coruus.

Noctua, Mineruae. Ouid. lib. 2. Fast. Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix.

Picus, Martis. Ouid. lib. 3. Fast. Martia picus avis gemino pro stipite pugnant, Et lupa.

Aquila Iovis. Syll. libro 4. Donec Phoebeo veniens Iovis ales ab ortu. Verg. lib. 1. Aen. Aetherea quos lapsa plaga Iovis ales aperto Turbabat caelo.

Phoenix, Solis. Manilius apud Plin. testis est, Phoenicem in Arabia sacrum Soli esse. Claudianus de laudibus Stiliconis: Conveniunt Aquilae, cunctaeque ex orbe volucres. Ut Solis mirentur avem.

Cataractas Plinius vocat aves Diomedaeas.

Aues Palamedis sunt Grues, quoniam Palamedes ex eatum ordine literas quasdam fertur invenisse. Vocantur etiam Naupliadae a Nauplio Palamedis patre. Politianus: Clangunt Nauphadae volucres et peruia pennis Nubila conscribunt.

ANIMALIA DIVERSA.

IAm scripsimus in Epithetis naturam equorum, asinorum, canum, leonum: ne quid tamen desit huic operi, aut pars ulla videatur manca, repetemus: sed brevius multo.

Equi, ut ab his principium sumamus, bimi in utroque sexu concipiunt,


page 203, image: s203

sed pullos generant debiliores, quam qui trimi. Equa fert uterum menses undecim, et duodecimo parit. Columellae placet, ut et inaribus et feminis concedatur admissura circa aequinoctium vernum, partim ut revoluto anno eodem tempoie pariat, partim etiam quod hoc armentum libidinis furiis maceratur, si prohibeatur coitu. Feminae tanto coeundi ardore plerunque moventur, ut masculorum penuria Venerem sibi figurent, versaeque ad meridiem hausto concipiant vento. Quod aiunt fieri in ulteriore Hispania: Unde Verg. lib. 3. Georg. Scilicet ante omnes furor est insignis equarum, Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium, superant montes et flumina tranant, Continuoque avidis ubi dita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit omnibus, illae Ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, ac saepe sine ullis Coniugiis utero gravidae (mirabile dictu) Saxa per et scopulos et depressas convalles Diffugiunt. Plinius ait hanc rabiem mitigari coma tonsa, Apulcius testiculorum amputatione. Pariunt eque singulos, quandoque gemellos. Pariturae se erigunt, stantesque enituntur: quum tamen ceterae quadrupedes iacentes pariant. Aristoteles equis vitam annorum XXV. ascribit. Plinius tamen ait mares ad annos XXXIII. generare, Feminas gignere ad annos XL. Aristoteles sentit mares minus vivere quam feminas, quoniam debilitantur coitu. Contra vero Plinius breviorem facit equarum vitam. Qui domi aluntur, minus vivunt, quam qui in grege. Feminae finem crescendi faciunt post annos quinque, mares anno addito. Mares citius perficiuntur in utero, quam feminae. Partu edito non statim generosa impletur equa, sed intermisso tempore. Dum peperit, carunculam quandam ex fronte pulli (quam Hippomanes vocant) devorat, eoque devorato pullum melius amat. Nam si alia equa praeriperet, partum ad ubera non admitteret mater. Equae plerunque macrescunt desiderio pullorum absentium. Propterea dimittendi sunt in eadem pascua quibus mater. Tanta est in hoc genere charitas, ut amissa parente reliquae foetae educent orbum. Feminae gravidae hyberno tempore, tecto continendae sunt non angusto, ne aliae conceptum elidant. Pullus postquam genitus est, terram ante triduum ore non attingit. Equus dentes habet XL. Dum bimus est et sex mensium, medii dentes et superiores et inferiores cadunt. Dum quartum annum attingit, deiectis dentibus caninis alii nascuntur. Intra sextum annum molares cadunt. Omnes septimo complentur. Senectute


page 204, image: s204

plus solito candescunt, quum ceteris animalibus nigrescant.

Plures sunt dentes maribus quam feminis: Vitae sunt brevioris quibus pauciores, vivacioris quibus plures. Equi suas matres et filias superveniunt. Sunt tamen exempla, quae cognatam libidinem eis odiosam esse doceant. Equi ducuntur gloriae cupidi. tate: Nam nictores exultant et victi dolent. Camelum reformidant, adeo ut nec eius aspectum sustinere, nec odorem ferre valeant. Aquam amant turbulentam in potu, ut videre est: nam priusquam bibant, limpidam pedibus interturbant. Quadriduanam sitim possunt tolerare, sed postea avi dissime bibunt. Fruge et herba vescuntur, et potu pinguescunt. Exanimato eorum corpore nascuntur vespae et crabrones. Feminae caput affixum palo in hortis fugat erucas. Aethiopia pennatos equos generat et cornibus armatos. Fluviatiles vocantur Hippopotami. Quod ad corum bonitatem spectat et generosam indolem, Varro probat equum brcui capite, nigris oculis, membris non confusis, naribus non angustis, auribus applicatis, non angusta iuba, crebra, fusca, subcrispa, subtenuibus setis implicata in dexteriorem patrem ceruicis, lato pectore, et pleno, humeris latis, ventre modico, lumbis deorsum versum pressis, scapulis latis, spina duplici, cauda ampla. cruribus rectis aequalibus, introversis, genibus rotundis, ungulis duris, toto corpore venoso. Columella: Quum vero natus est pullus, inquit, confestim licet indolem exstimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novaeque rei auditu terretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritare interdum, et cursu certaminis aequales exuperat, si fossam sine contactione transilit, pontem flumenque transcendit. Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis, ceruice molli, lato pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, ventre substricto, testib us paribus et exiguis, cauda longa et secta, crispaque, mollibus et altis cruribus, rectisque, tereti genu, paruoque, neque introrsus spectante, rotundis clunibus, feminibus torosis, duris ungulis, concavis et rotundis, quibus coronae mediocres superpositae sint. Sic universum corpus compositum, ut sit grande, sublime, erectum, ab aspectu quoque agile, et ex longo (quantum figura permittit) rotundum. Varii poetarum versus naturam et indolem generosi equi exprimentes citantur a me in Epithetis. Qui videre volet, habeat sibi.

Asinorum duo sunt genera: Feri, quos Onagros vocant: mansueti, ut nostrates. Vivunt asini exiguo pabulo, ut foliis, spinis,


page 205, image: s205

carduis, stramine. Tolerantissimi sunt plagarum, et penuriae. Propterea tardius deficiunt, quam ullum aliud armentum. Negligentiam custo dis fortissime sustinent. Laborem et famem patiuntur. Raro afficiuntur morbis, apti sunt ferendis sarcinis, et oneribus. Propterea Columella merito ait eos ruri necessarios esse. Impatientes sunt frigoris: Hinc Pontus et Scythia, regiones frigidissimae, asinis carent. Tertio mense coire incipiunt, ubi partus est ocyssimus, sed a trimatu legitimus. Asinae singulos pariunt, nonnunquam etiam gemellos. Pariturae lucem fugiunt, et tenebras querunt, ne ab hominc conspiciantur. Vivunt annis XXX. et amplius. Femina vivacior est mare. Per ignes ad foetus tendunt, quum tamen interpositum rivum contingere horreant. Propterea sicco tramine eunt ad potum, nec pontes transeunt, quorum trabes discuneatae aquam deorsum ostentant. Ferulas amant, que ceteris iumentis praesentaneo sunt veneno. Pediculis carent: Ex mortuorum tamen cadaveribus gignuntur scarabei. Feminae si non pepererint, priusquam dentes amittant, quod solet accidere mense XXX. sterilitas certa. Laborant morbo, quem Malidam vocant. Quod vitium in capite oritur. Asini Indici armantur cornibus. Asini iecur inassatum comitialibus prodest, si ieiuni comederint. Cinis quoque ungularum asininarum binis coclearibus potus comitiales ipsos adiuvat, et eisdem strumas discutit. Asinini lactis potus addito melle, prodest dysentericis. Provocat et nitorem cutis. Propterea ferunt Poppeam Neronis uxorem eo lacte faciem sibi perunxisse.

Canes fidelissimi sunt homini, ut multis exemplis docet Plin. Propterea Athenienses Canem publice alendum mandaverunt, quo d in Aesculapii templo custos adhibitus compilantem sacra indicasset. Ptoemphanae canem habent pro rege, motu eius imperia augurantes. Templum fuit apud Aetnam, quod soli custodiebant canes, caste adeuntibus innocui, pollutis vero infestissimi. Bestiam et furem praedicant suo latratu. Dominos amant, comitantur, custo diunt, excubant pro foribus. Nomina sua et vocem domesticam agnoscunt. Itinera quamuis longa meminere, magno memoriae argumento. Lacedemonii hoc animal templis omnibus arcebant, quod impurum sit, et palam coeat. Romani placandis caniculae ardoribus ipsum immolabant. Generosi sunt in primis Laconici, Arcadici, Locrenses, Iberici, Cretici, Molossici, Hyrcani, In dici, Elymaei, Melitaei paruuli sunt et dominis suis inter delicias. Inhumantur apud Molossos. Annui sunt eis partus, et ad pariendum annua aetas. Gerunt in utero sexagenis diebus. Gignunt caecos, qui quo largiore aluntur


page 206, image: s206

lacte, eo tardius visum recipiunt. Non tamen ultra vicesimum primum diem, nec ante septimum. Optimus est in foetu, qui novissimus cernere incipit. Mares quarto anno gignere incipiunt, feminae tertio usque in nonum. Postquam pepererunt, coeunt non ante sextum mensem. Sunt quae LXXII. diebus uterum ferant, quarum catelli XII. diebus cecutiunt. Tenentur libidine diebus ad summum XIIII. Lac earum crassum est, et crassius quam ceterorum animalium, praeterquam scrofae, et leporis. Feminae considentes meiunt, mares crure potius elato. Parit canis quinque aut sex, interdum duodecim. Nec mari nec feminae permittcnda venus ante annum, quia si teneris concederetur, vires carperet. Quos volumns esse generosos, eos oportet non educari alienae nutricis uberibus, quia lac maternum magis prodest ad incrementa corporis. In canibus aetatis indicium dentes arguunt. Nam iuvenibus albi sunt et acuti, senibus nigri et obtusi. Vivunt annis XIIII. Mutant dentes quos caninos dicimus. Canum alii sunt venatici, ad feras: alii villatici, ad armentorum et villarum custodiam. Boni canes debent esse formosi, magnitudine ampla, oculis nigrantibus et ravis, naribus congruentibus, labris subnigris, acutis dentibus et labro tectis, capitibus et auriculis magnis, et flaccis, crassis ceruicibus, et collo, internodiis articulorum longis, cruribus rcctis, pedibus magnis, digitis discretis, unguibus duris et curuis, talo fermentato, et molli corpore a summis feminibus suppresso, spina neque eminulaneque curua, cauda crassa, latratu gravi, hiatu magno, colore albo. Feminae debent esse mammosae, aequalibus papillis. Villatici deb ent esse neque mitissimi, neque nimis crudeles, quod hi domesticos etiam invadant, illis facile adulentur fures. Degeneres sunt, qui caudam sub aluum reflectunt. Infestantur tribus morbis, angina, podagra, et rabic. Rabiosi quicquid mordent, in rabien vertunt. Rabies in eis cognoscitur, quum potum et escam aversantur, largam spumantemque pituitam naribus et ore proiiciunt, torue et solito tristius intuentur, in omnes passim sine latratu irruunt. aeque feras, hominesque tam ignotos, quam familiares mordent. aquae metu afficiuntur, ut ea visa pili plerumque inhorrescant, et nonnumquam ex ea formidine emoriantur. Quo etiam metu afficiuntur ab iis demorsi. Eorum autem rabies pestifera est in primis homini, Syrio ardente. Radix syluestris rosae (quam Cynorrhodam appellant) remedio est aduersus eorum morsum. Laborant et scabie canes, fiuntque pulicosi, et his scatent vermibus, quos Plinius Ricinos appellat.

Caprae dicuntur a carpendo, reste Varrone, quod virgulta


page 207, image: s207

carpant, et agrestibus pascantur fruticibus. Maleficae sunt frondibus et arboribus, olivae maxime, quam silambendo contigerint, depaverintque, sterilescere faciunt, et enecant. Amant dumeta potius quam situm campestrem, asperisque locis et sylucstribus optime pascuntur. Nam nec aversantur rubos, nec offenduntur vepribus. Citisum maxime amant, Ocymum vero asp ernantur, quod insaniam faciat. Alsiosae sunt, et obnoxiae frigori. Propterea melius ad hybernos exortus stabulantur. Iubet Columella ut diligens pastor carum stabula quotidie converrat, neque permit tat stercus, aut humorem consistere, lutum ve fieri, quod cuncta haec capris sint inimica. Varro ait stabulum capile lapide aut testasubsterni oportere, quo minus sit uliginosum, et lutulentum. Substituen da item virgulta, ne oblinantur. Capris glans non est permitten da, nisi affatim dari possit. Nam citra satietatem data facit ut ab ortum pariant. Laud antur mammosae, et abundantissimae lactis. Debent esse firmae, magnae, corpore leni, et crebris pilis tecto. Meliore sunt semine, quae bis pariunt. Desistente autumno exigunt a grege in campo hircos in caprilia. Concipiunt Novebri mense. Martio pariunt turgentibus virgultis. Reddunt foetum quarto post conceptum mense. Pariunt frequenter duos, inter dum quaternos, sed raro. Implentur terno aut quaterno coitu. vivunt annos octo. Coeunt quandiu vivunt. Crebro loca permutant, summaque depastorum fruticum solum contingunt. Sterilescunt nimia pinguedine. Oculis non lippiunt. Cornibus inter se quandoque pugnant, quibus sunt cornua. nam non omnibus. Auribus spirant, non naribus. Noctu cernunt non minus, quam interdiu. Propterea caprinum iecur vespertinam aciem his restituit, quos Nyctilopas vocant. Semper febriculosae sunt. Sole in occasum declivi aversae iacent, et sese non contuentur. Villus quem habent pensilem in mento, vocatur Aruncus, quo si quis unam earum traxerit, aiunt reliquas stupefieri. Gustato pulegio ad balatum concitantur. Differunt a capreis, quod hae siluestres sint, illae domesticae In Africa nascuntur agrestes, equi altitudine: Sunt et in regione Caspia eadem magnitudine, sine cornibus, colore albo, villis longis, et tonsilibus, qui lanis Milesiis certant. Apud Mendesios populos caprae coluntur, et caprarii ipsi maximo afficiuntur honore. Sunt et in parte Africae tonsiles, ex quorum villis nautaerudentes conficiunt. Habitatores Sardiniae pellibus caprarum utuntur pro vestimentis. Pestilentia quandoque vexantur. Qua quum agnoscuntur correptae, iis omnibus sanguis detrahendus est. Ebulliente


page 208, image: s208

earum sanguine, mollitur Adamas. Fel vase in terra comclusum congregat ranas, Iecur comestum prodest contra visus obscuritatem. Ungularum cinere perunctae cx aceto sanantut alopeciae. Earum cornibus vel pilis accensis fugantur serpentes, Cinis potus vel illitus prodest contra ictus. Fimus in aceto decoctus et illitus contra ictus serpentum. Caseus cum origano ad morsus aliarum bestiarum. Lac contra cantharidas remedio est. Sanguis decoctus cum medulla, sumitur contra toxica. Lacte etiam caprino tolluntur lendes. Urina calefacta et instillata prodest auribus. Fel cum vino sumitur contra cicatrices, albugines, et caligmes. Caseus siccus ex aceto et melle purgat ulcera. Caprearum sanguis cum palma marina pilos detrahit. Lacte caprino perunctae gingivae faciles dentitiones faclunt. Fel sacrificatz caprae oculis illitum, vel sub puluino positum somnos allicit.

Luporum rapax est natura et ignobilis. Nam ubi caulas intraverunt, non solum interficiunt quod satis est ad ventrem, at totum gregem passim iugulant. Dicuntur vocem ad praesens tempus adimere ci, quem priores conspexerint. Virg. - Lupi Moerim videre priores. Saeviores sunt qui in frigida nascuntur plaga, quam qui in Africa, aut Aegypto. Habent in cauda amatorium virus exiguo in villo, qui tamen non idem pollet, nisi viventi fuerit direptus. Coeunt toto anno non amplius quam dies XII. In summa fame vescuntur terra. Grassantur noctu. Animalia cornuta invadunt a tergo. Flumina tranant seriatim, omnes praecedentium caudis mordicus apprehensis. Sacri sunt Appollini, et Latonae, quod ei paricnti astiterint. In Marcotide Acgypti parte piscatoribus assistunt, more domesticorum canum, et partem praedae ab eisdem accipiunt, alioqui retia et omnem apparatum concerperent. Pereunt gustata herba quae ex argumento vocatur Lycoctonia. Lupis oculi noctu splendent, et lucem iaculantur. Ferunt lupi rostrum inveteratum veneficiis resistere. Ob id villarum portis olim praefigebatur. Vestigia lupi calcata equis afferunt torporem. Excr ementa suffusionibus prosunt, adeps contra lippitudines. Luporum jecur simile est equinae ungulae. In Olympo Macedoniae monte, et in Creta insula non sunt lupi. Nullos etiam fovet Britannia. In eodem genere sunt Lupi ceruarii, quibus in fame mandentibus si respexerint, oblivionem cibi surrepere aiunt, digressosque quaerere aliud. Congrediuntur cum leonibus. Hominem a ceteris animalibus oppressum ulciscuntur. Lupus a Graecis dicitur Lycos. Lyncanthropia vocatur melancholica


page 209, image: s209

affectio, qua qui afficiuntur, vocantur Lycanthropi, quoniam lupos imitari videantur. Exiliunt quippe noctu, et inter sepulcra diversantur ad diem usque. Ferunt lupos in magna armenta certaturos ventrem explere terra, ut illa sarcina factus onerosior, non tam facile excutiatur, sed resistat fortius.

Cerui urgentibus canibus ultro confugiunt ad hominem, viasque humanis tritas vestigiis minus cavent, quam secretas, et feris opportunas. Concipiunt post arcturi sidus. Uterum ferunt octonis mensibus. Pariunt inter dum geminos. A' eonceptu separant se. R eli cti mares libidine pruriunt. Fodiunt scrobes: tunc eotum rostra nigrescunt, donec imbribus abluant. Feminae ante partum purgant se herba quae dicitur Siselis, ad faciliorem partum. Pastae redeunt ad foetus, quos exercent cursu, et fugam meditari docent. Ducunt etiam ad praerupta, et saltum demonstrant. Mares desyderio libidinis soluti avide petunt pabula, pingues facti redeunt in latebras. Fugiunt audito canum latratu, mulcentur cantu et fistulis. Erectis auribus acute audiunt, iisdem depressis, surdescunt. Timidissimi sunt et admo dum stupidi, adeo ut equo aut buccula propius accedente iuxta venantem non cernant: Aut si cernunt, arcum et sagittas mirentur. Maria tranant gregatim nantes ordine porrecto, et capita imponentes precedentium clunibus, alternatimque ad terga redeuntes. Natant in odore terrarum, quas non vident. Cornua habent mares, quae amittunt omnibus annis statuto veris tempore. Cornibus amissis delitescunt ut inermes. His accensis odore fugantur serpentes, et comitiales morbi deprehenduntur. Aetatis indicia arguuntur, in illis singulis annis ramos adiicientibus usque ad sexennes. Sunt qui dicant feminis quo que nasci cornua. Euripides: Ceruam (inquit) comigeram manibus Achaeorum tra dam, quam pro tua mactabunt filia. Et poetae Ceruam ab Hercule expugnatam aiunt cornigeram fuisse. In ceruis etiam senecta dentibus declaratur. Tunc enim aut paucos habent aut nullos, nec in cornibus imis ramos, qui prominent ante frontem iunioribus. Castratis neque decidunt cornua, neque nascuntur. Quandiu carent cornibus, noctu procedunt ad pabula: nam interdiu non audent, imbelliae suae et infirmitatis conscii. Ubi creverunt, ea ad arborem experiuntur: Si sirma viderint, in apertum prodeunt, securiores solito. Pugnant cum serpentibus. Cavernas investigant, nariumque spiritu extrahunt renitentes. Propterea adusto cornu ceruino odor serpentes ipsos abigit. Febrem non sentiunt, quin potius huic morbo medentur. Centenos excedunt annos.


page 210, image: s210

Cornua in locis inaccessis proiiciunt, ne imbelles inveniantut. Felle carent, vermes habent in capite. Eorum caro mane commanducata vitam hominis augere dicitur. Nulli sunt in Africa cerui. Vulnerati iaculis sanant se dictamo herba, quam primi monstravere. Extractos cavernis serpentes man dunt. In Hellesponto non commeant in alienos fines et circa Arginussam, elatum non excedunt montem in quo fissis sunt auribus. Vicissim ad alias transeunt feminas, et ad priores redeunt. Pariturae ceruae pascuntur Siseli. Quum sentiunt se gravidas, lapillum devorant, qui in excrementis repertus, aut in vulua partus custo dit adalligatus. Vuluas pilo ceruino suffiri prodest. Ceruina pellis vocatur Nebtis, quoniam nebrus est de genere ceruorum. Ceruorum sanguis tenuis est et aquosus. Mart. Seruos fugitivos nuncupavit Ceruos, ab huius animalis celeritate. A' cuius timiditate viri ceruini dicuntur homines nimis meticulosi.

Ursi coeunt hyemis initio, ambobus cubantibus, complexisque. Deinde separatim abeunt in latebras, in quibus pariunt tricesimo die, et plurimum quinos, sine oculis et sinepilo. Ungues tamen prominent. Hos partus lambendo paulatim figurant. Raro visa est pariens ursa. Mares XL. diebus latent. Feminae IIII. mensibus. Latebram si non habeant, fruticum et ramorum congeriem aed ficant molli fronde constratam, ventisque et imbribus imperetrabilem. Primis XIIII. diebus adco gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant, tuncque veterno pinguescunt. Ab his diebus priorum pedum suctu vivunt. Foeta dies XIIII. immobilis manet. Sine cibo dies XL. Foetus rigentes pectori admotos fovent, eodem incubitu, quo volucres ova. Vere procedunt, sed pingues mares ad laxanda intestina concreta Aron herbam devorant. Eorum oculi hebetantur crebro. Invalidissimo capite sunt ursi. Ideo si urgente vi alique praecipitare se velint, ipsum manibus operiunt, et inflictis in arena colaphis quandoque exanimantur. Suspensi taurorum cornibus eosdem pondere fatigant. Suntsolertes in maleficia. Non gignuntur in Africa. Ursa resupinata serpit ad foetus et latebram, in qua paritura est, ne vestigia venatoribus speluncam prodant. Saturitati occurrit vomitione: quam sibi excitat commanducatis formicis. Si venatores instent, catulos partim dorso, partim ore rapicns fugit in proximam arborem. Femina saevior est et fortior mare. Ursus erectus duobus aliquando pcdibus ingreditur. Carnes depascitur etiam putres. Ursi sunt in Mysia adeo venenati, ut solo afflatu canes perimant. Apud Roxolanos inveniuntur


page 211, image: s211

plerique mansuefacti. Ursi in longiore itinere sine calciatu fatiscunt. Vivunt fruge, fronde, vindemia, pomis, apibus, cancris, et formicis. Aiunt eorum manus, id est, anteriores pedes, esseinter esitandum praedulces, et in signi suavitate, quod frequenter partem hanc agitent, quum apprehensione, tum incessu.

Mulus, gignitur ex asino et equa. Eximius est ferendis noeribus. Mula gignitur ex equo et asina, animal tarditatis indomitae. Conceptum ex equo si sequatur asini coitus, abortu perimit, sed non equus conceptum ex asino. Feminae a partu septimo die impleri possunt. Fatigati mares melius implent. Equo et asina genitos mares antiqui vocabant Hinulos, seu Hinuleos. Horat. Vitas hinuleo me similis Chloe. Mulae non pariunt nisi prodiose, quoniam ex duobus diversis generibus genitae sunt. Theophr. apud Plin. testis est mulas in Cappadocia parere. Mulae calcitratum inhibet crebrior vini potus. Generantur etiam mulae ex equa et onagris mansuefactis, veloces cursu, eximia duritia pedum, rugoso corpore, in domito animo, sed tamen generoso. Nascuntur apud Indos muli ex asino et equa agrcstibus. Athenienses mulum emeritum (cuius labore in extruendo templo usi fuerant) publice aluerunt, data lege ne quis hordeum appetenti averteret. Aiunt puluerem in quo mula se volutaverit, corpori inspersum mitigate ardores amoris. Varro lib. 2. de Re rusti. ait mulas non ubique steriles esse, quamuis sint in Italia. Nam Mago et Dionysius apud eundem testes sunt, mulam et equam quum conceperunt, ducdecimo mense parere.

Bos, in re pecuaria primam habet autoritatem. Est enim socius hominum in rustico opere, et Cereris minister. Propterea olim cautum fuit lege, ne quis occideret. Ex eius cadavere nascuntur apes mellis matres. Aetatis quatuor sunt gradus in genere bubulo. Prima cst vitulorum, Secunda iuvencorum, Tertia boum novellorum, Quarta vetulorum. Vacca sterilis nocatur Taura, praegnans Horda. In hoc armento praecipui sunt, qui sunt meinbris pilosis, nigrantibus cornibus, latis frontibus, oculis magnis et nigris, auribus compressis, spina leniter remissa, apertis naribus, labris subnigris, ceruicibus crassis, et longis a collo, corpore amplo et bene costato, latis humeris, bonis clunibus, ad inferiorem caudae partem frequentibus pilis, subcrispis, cruribus potius mino ribus, rectis genulis eminulis, distantibus inter se, pedibus non latis neque ingredientibus, qui displodantur, nec quorum ungulae divaricent. Commode pascuntur boves in nemoribus, ubi virgulta et frons multa. Macra


page 212, image: s212

vacca facilius concipit. Propterea ante admissuram non debet impleri cibo, aut potione, mensem unum. Contra ucro tauri ante admissionem herba, palea et foeno implendi sunt, et a feminis secernendi, Quum taurus vaccam iniit, ex eius descensu cognoscitur an mas conceptus sit an femina. Siquidem si mas est, abit in dexteriorem partem: sifemina, in sinisteriorem. Non oportet inire feminas ante bimatum, ut trimae pariant. Et melior erit foetus, si quadrimae. Idoneum tempus ad concipiendum est a Delphini exortu usque ad dies quadraginta. Vaccae mensibus decem sunt praegnantes, quas pasci oportet in locis viridibus, et aquosis. Aestivo tempore infestantur tabanis et quibusdam bestiolis. His fronde substerni oportet, quo mollius quiescant. Aestate ducen dae bis ad potum, hyeme semel. Locus frigidus facit eas macrescere. Vaccae probantur, quae sunt maximis lateribus, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis, et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, caudis amplissimis, ungulis modicis et cruribus. Campania boves albos et exiles gignit, Umbria vastos et albos, Etruria et Latium compactos, et ad opera fortes, Apenninus et Gallia vegeros, et labori aptissimos. Aclianus ait taurum cornupetam alligato dcxtro texticulo cohiberi. Mobrbi boum sunt podagra et struma. Concipiunt uno initu. quod si aberraverint, vigesimo post die femina repetit marem. Tauri non saepius quam bis die ineunt. Boves soli animalium retro ambulantes pascuntur. Feminae vivunte ad annos XV. Mares ad XX. Robur eis in quimatu, pinguescunt lavatione calidae aquae. Domitura boum fieri debet in trimatu, ante praematura est, postea sera. Fuit hoc animal tantae curae apud Rom. ut in exilium pnlsus fit, qui bovem occiderat ad comedendum omasum. Boves lapillum habent in capite, quem expuunt, si necem timeant. Ludos boum causa celebratos Bubecios vocabant. Seruius ovium et boum efsigie aes signavit, Fons est in Narbonensi provincia Orge nomine, in quo herbae nascuntur adeo bobus expetite ut mersis capitibus eas inquirant. Boves se olfactantes, seque lambentes contra pilum, tempestatem praesagiunt. Eorum fimum utile est alueariis. Scabiesi inficiantur, ea sanatur Corcoro herba. Buprestis herba est venenum bobus. Nam ea gustata dissiliunt, India boves habet umcornes et tricornes. Habet et atrocissimos tauros sylucstres, maiotes agrestibus, colorefuluos, oculis caeruleis, praestantes cursu, cornibus mobilibus, quorum tergor silicis aequant duritiam, et omne respuunt vulnus. Bovem primus occidit Prometheus.


page 213, image: s213

Sues, bis anno pariunt, verum ferunt mensibus tribus. Vicenos quan do quc cnituntur porculos, sed tam multos educare nequeunt. Inire incipiunt octavo mense. Admissura est a Favonio ad aequino ctium vernum. Implentur uno coitu, mares post trimatum non generant. Feminae senio confectae cubantes coeunt. Foetus eomedunt nonnunquam. Vivunt ad annos XV. nonnulli ad vicenos. Aiunt suem exoculatum cito emori. Obnoxii sunt anginae et strumae. Cruor in radice setae dorso evulsae et caput obliquum in incessu, indicia sunt infirmitatis. Praepingues penuriam lactis sentiunt. Gaudent volutari in luto. Facilius in dextrum iacent, quam laevum. Veteres existimabant animam eis pro sale datam, quod ad escam tantum nati sint. Castrantur quandoque feminae. Pinguescunt adeo, ut Plinius scribat soricem in corpore cuiusdam praepinguis nidificasse. Bis anno pariunt. Porcus olim sacer erat Ceteri. Et in feriendo pacis foedere quondam mactari solebat. Sues mares sunt salacissimi, et ab annicula aetate commode progenerant, ac etiam semestres implere possunt feminam. Columella ait feminam idoneam esse ad edendos partus usque ad annos septem, quae quanto fecundior est, eo senescit citius. Castrati sues celerius pinguescunt. Melius pascuntur in agris palustribus, quam sitientibus. Gaudent et syluis glandiferis, ac pomiferis. Amant et radiculas aquatilis silvae. Maribus in coitu plurima est asperitas. Tunc inter se dimicant indurantes attritu arborum costas. Feminae in partu asperiores. In Arabia suillum genus non vivit. Sues in coitu spumam ore fundunt. Verres subantis audita voce nisi admittatur, cibum non capit in maciem. Feminae tantum plerunque efferantur ut hominem lacerent, candida maxime veste in dutum. Quae rabies mitigatur asperso aceto. Feminae praegnantes coeunt. Suibus quandoque serpentes sunt in pabulo. Galenus suillam carnem ceteris laudabiliorem facit. Phorine dicitur suilla pellis. Porro Verres, dicitur porcus non castratus.

Aper, porcus syluester dentatus est, et excellit feritate. In morbis medetur sibi hedera. Solidum aprum primus Romanorum in epulis apposuit P. Seruilius Rullus. Apris maribus non nisi anniculis generatio. Indicis apris cubitales sunt dentium flexus gemini ex rostro. Totidem a fronte ceu vituli cornua exeunt. In Creta et Africa nulli reperiuntur apri. Multi sunt in Macedonia, Apri cerebrum cum sanguine laudatur contra serpentes: iecuritem inveteratum, et potum cum ruta et vino. Item adeps cum melle et resina. Apro tam gravis est sua urina, ut nisi egesta sit, fugae


page 214, image: s214

non sufficiat, et velut devinctus opprimatur.

Orygem, perpetuo sitientem habet Africa. Quod tamen animal liquorem habet in vesica magni contra sitim remedii.

Talpae, oculis capti, frumentum in area populantur. Graeci blactas vocant. Similes prope sunt muribus. Terram excavant, in qua effodiunt sibi cubilia, dicente Vergilio: Aut oculis capit foderc cubilia talpae.

Oues, quadrupedum sunt mansuetissimae. In admissura sifeminas cupiunt, austrum obseruant: si mares, aquilonem. Oues Arabicae caudam trium cubitorum per humum voluunt. In Chio sunt minutissimae inopia pabuli. quarum tamen lacte caseus sit laudatissimus. Agni statim a partu matrem agnoscunt, circaque illam petulca gestiunt lascivia. Probae oves debent esse corpore amplo, molli et denso villo, et ventre pilloso, cruribus humilibus. Omnes infirmo sunt capite. Vivunt annos decem. Arietes agnas fastidiunt, senectam ovium consectantur. Generant in utroque sexu a bimatu ad novenos annos. Coeunt a tertio idus Maias ad XIII. Calend. Augusti. Gerunt partus diebus CL. Arietis ferocia cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. Dextro teste praeligato feminas generat, laevo mares. Tonitrua folitariis ovibus abortus inferunt. Propterca congregari debent, ut coetu iuventur. Oues tectae molliores sunt, Colonicae in pascuo elegantiores. Plinius laudatissimas oves, et lanas facit Appulas, et Italicas. Tertium locum dat Milcsiis. Circa Tarentum et Canusium summam quoque nobilitatem habent, et in Asia Laodiccae. Oues frequentius quam ullum aliud animal infestantur scabie, quam facit macies, ut maciem exiguitas cibi. Huic morbo nisi occurratur, unica totum pecus coinquinabit. Nam oves contagione vexantur. Agni si laborent morbo, non debent admitti ad matres. Tondendarum ovium tempus est in Iulio. Olim multatio non nisi ovium, boumque impendio dicebatur. Lac ovillum dulcius est bubulo, et magis alit. Veruex dicitur cui inversi sunt vel adempti testiculi. Aries, qui generat. Ferunt arietinis cornibus defossis asparagum gignt. Laberius poeta vocabat arietes Reciprocicornes et lanicutes, quod reciproca habeant cornua, et cutem lana opertam. Veruex sectarius, dicitur, qui gregem agnorum praecedens ducit.

Simiis figura est homini proxima. Imitantur quicquid ab homine fieri vident. Propterea venatores hac ratione eas plerunque fallunt. Nam in radicibus arborum (in quas illae repserunt)


page 215, image: s215

aqua se perungunt, demum vasculum visco plenum aquae loco teponunt. Quo quum oculos et ora perunxerunt simiae, facile capiuntur. Falluntur et alio modo, quum scilicet relictis dedita opera a venatoribus calceis sese impediunt. Tristes sunt luna cana-Nova laetantur. Foetus amant maxime. Catulos (quos in domibus pepererc) omnibus demonstrant, gaudentque tractari, et quandoque amplectendo necant. Ex Simiarum genere sunt Cercopytheci, maximi magnitudine, cauda quinum cubitorum, barba propensa, humana coma, alba facie, reliquo corpore nigrantes. Confugiunt ad arbores. Versantur in montibus Indiae. Capiuntur eo (quo diximus) modo. Alexandri exercitum quandoque terruerunt. Item Sphinges, villose, mammis prominentibus, quae mansuefiunt facile, et feritatis obliviscuntur. Callitriches, toto fere aspectu differunt a ceteris. Barbam habent in facie, latain caudam. Vivunt in Aethiopico tantumsolo. Satyri, facie sunt admodum grata. Cynocephali, formam habent Simiarum, humani gestus emuli, et puerorum amatores, quibus etiam mulg enda prcbent ubera. Cynoprosopi, capite, dentibus, et pelle, similes sunt canibus, reliqua hominibus veloces cursu, unguibus manuum praeacutis. Petiti ad aquas confugiunt. Propterea captu sunt difficiles. Caepus, faciem habet Satyro similem, cetera inter canem et ursum. Nanticora, et Crocuta, sunt etiam de genere simiarum, imitanturque hominum gestus et sermones.

Animalium maximum est Elephas, et humanis sensibus proximum. Patrium enim sermonem intelligit. Reminiscitur officiorum, quae didicit. Ducitur gloriae voluptate. Solem, Lunam, et sidera veneratur. Regem adorant elcphantes, genua submittant, coronas porrigunt. Indicis minores sunt Arabici. Visi sunt qui per funes incesserint. Plinius scribit unum tardioris ingenii in accipiendis (quae tradebantur) saepius castigatum verberibus, eadem illa meditantem noctu repertum fuisse. Apud eundem Mutianus testis est, fuisse quendam, qui ductus Graecarum literarum didicerit, atque haec scripserit, IPSE HAEC EGO SCRIPSI, ET SPOLIA CELTICA DICA VI. Dentium candore juventa in his mtelligitur. Homine in desertis obuio et oberrante clementes sunt, atque etiam demonstrant viam. Animaduerso hominis vestigio intremiscunt insidiarum metu. Subsistunt ab olfactus. Circunspectant, iras proflant, gregatim ingrediuntur. Agmcn ducit maximus natu, cogit aetate proximus. Amnem transituri minimos praemittunt, ne maioribus alueum


page 216, image: s216

atterentibus, crescat gurgitis altitudo Sutrum, et Aiax, nomina sunt duorum elephantum apud Plin. Gaudent phaleris argenteis. Victi vocem victoris fugiunt. Pudore nunquam coeunt, nisi in abdito, Mas quinqvenis, Femina decennis. Femina initur biennio, quinis cuiusque anni diebus. Adulteria non novere. Nulla propter feminas inter se movent praelia. Memoria clarent: nam aiunt fuisse quendam, qui in senecta noverit rectorem suae iuventutis. Tanta sunt clementia in animalia minus valida, ut in grege pecudum occurrentia manu dimoveant, ne quid obterant imprudentes: nec nisi lacessiti noccant. Infirmos, fessos, aut vulneratos in medium agmen recipiunt, et per vices subeunt. In Africa foveis capiuntur oberrantes. Troglodyta qui venatu elephantum vivunt, arbores corum itineri propinquas inscendunt, inde novissimum agminis speculati extremas in clunes desiliunt, neruosque feriunt securi. Femine pavidiores suntmasculis. Domantur fame et verberibus. Domiti militant, et turres armatorum in hostes ferunt, et in Oriente magna ex parte bella conficiunt. Prosternunt acies, et proterunt armatos. Terrentur minimo Suis stridorc, territique retro cedunt, non minore partium suarum pernicie. Decem annis (utnonnullis placet) unterum ferunt. Hinc adagium: Citius parient elephanti. Secundum Aristotelem biennio tantum ferunt. nec amplius quam singulos gignunt. Multi vivunt annis ducentis. Iuventa eorum sexagesimo anno incipit. Gaudent amnibus, circa quos vagantur. Frigoris sunt impatientes, inflationem et profluvium alui sentiunt. Terram edisle iis tabificum est, nisi saepius mandant. Devorant etiam lapides. Truncos habent in cibatu gratissimo. Palmas prosternunt, et iacentium assumunt fructum, mandunt ore, spirant, bibunt, et odorantur. Murem odere, adeo ut si pabulum in prasepio positum ab eo attingi vi derint, fastidiunt. In potu quandoque hirudines hauriunt, a quibus maxime cruciantur. Ventres habent molles, durissimum in dorso tergus, muscarum taedio afficiuntur. Dentes in tantam magnitudinem cxcrescunt nonnullis, ut postium vicem in domicliis praebeant, iisque fiant sepes, et pali in stabulis pecorum. Elephantes habent Africa, Mauritania, Aethiopes, et Troglodytae: Maximos india. Certant cum draconibus.

Hippolaphus animal cst forma cerui et equi compositum, cerui magnitudine, villo et barba hircinis.

Dorcas aliter vocatur Caprea. Martia. Tam dispar aquilae columba non est, Nec dorcas rigido fugax leoni. Non lippit


page 217, image: s217

hoc animal. Noctu cernit ut interdiu. In Lycia Dorcades non transeunt montes Syris vicinos.

Musimones animalia caprarum instar villos ferunt. Reperiuntur in Germania.

Damae timidissimi sunt e genere caprearum. Gregatim ineedunt, et quandoque desiliunt in fuga. De his Martialis: Dente timetur aper, defendunt cornua ceruum, Imbelles damae, quid nisi praeda sumus?

Vulpes vafrum est animal, Echinis infestum, quos quum aliter propter aculeos nequit superare, resupinat, et inversos in vetrem (qui mollis est) lancinat, eoque modo interficit. Vexatus Vesparum multitudine impenetrat se in concavum locum extenta forinsecus cauda, cui quum se implicuerunt vespae, egreditur, et ad murum sive arborem confugiens, eas ibidem perfricando exeutit, et atterit, mortuasque depascitur. Insidiatur et pisciculis ripam oberrans, caudaque in aquam demersa, cuius villis quum se obuoluerunt, extrahuntur quasi defossi. Vulpes inimici sunt Miluis. Gallinaceos non attingunt, qui vulpinum iecur comederint. In Thracia amnes gelatos, lacusque non nisi ad pastus ituri redicurique transeunt. Nulli reperiuntur in Creta. Odorem reddunt graveolentem. Martia. Hic olidam clamosus ages in retia nulpem. Urgentibus a tergo canibus caudas suas lotio perfundunt, hisque insectantium proprius canum ora diverberant: qua molestia affecti canes, insequi desistunt.

Leo superbum est animal, cuius praecipua gcnerositas arguitur, quum colla et armos ucstiunt iubae. Quod contingit conceptis ex leonc: Nam geniti ex pardis carent hoc insigni, ut feminae: Leo ubi pardi coitum sentit in adultera leaena, supplicium sumit, et tota vi consurgit in poenam. Propterea leaena culpam et odorem flumine abluit, aut conscia sceleris, et masculi metu fugientem adnlterum comitatur. Femina primo partu parit quinque catulos, et per annos singulos uno minus ab uno sterilescit. Parit adeo paruos, ut vix post secundum mensem ingredi valeant, quod accidit verno tempore. Nascuntur apertis oculis. Urinam mares crure sublato reddunt ut canes, coeuntque aversi. Rari sunt in potu, alternis diebus vescuntur. Triduo quandoque inediam ferunt. Quum quid deuoraverunt ventri molestum aut perniciosum, iactis in fauces unguibus evellunt, ne nimia corporis sarcina fugam impcdiat, si fugiendum sit. Leo non pascitur cum leaena, sed separatim errat. Camelorum carnes appetunt. Urbes fame coacti interdum


page 218, image: s218

adeunt, et in homines saeviunt, praecipue senio confecti. Tunc enim per corporis imbecillitatem, et dentium defactionem venari nequeunt. Propterea Africani sibi timentes, captos leones pro portis urbium crucifigunt, ut ceteros poenae similis absterreant metu. Pasti et saturi faciles sunt et exarmati. Leaena pro catulis dimicans, oculos in terram defigit, ne venabula expavescat. Leo caninos tantum dentes mutat sexto etatis mense. Obliquo post partum ingrediuntur itinere, ne cubile deprchendatur. Solida habem ossa, et minime vacua. Dolis carent et suspicione, nec limis intuentur oculis, nec eo modo conspici volunt. Leo si in venatu videatur, erubescens dare terga, sese paulatim recipit, si multitudine opprimatur. Remotus ab aspectu venantium, fugam propere molitur, turpitudinem absconsione purgari existimans. Saltu caret in fuga, quo vitur, dum quid insectatur. Vulneratus percussorem obleruat acutissime, et in quantalibet appetit multitudine. Fugit interdum dimissa in crura cauda, ut canum degeneres. Infirmus est parte ilium contra ictus, reliquo corpore multas patitur plagas, vimque summam gerit in pectore. Oculos habet glaucos, splen descentes, et concavos, non valde rotundos, nec admo dum proiectos. Quicquid mormorderit, aut unguibus laceraverit, aterinde sanguis et quaedam sanies profluit. Diu vivunt. Nam plerique rcperiuntur dentibus defecti prae senio. Hostem aggressuri caudae ucrbere excitant sibi furorem. Modice dormiunt. Quiescentum oculi sublucent. Dormientibus cauda non movetur, qua vigilantium quoque arguitur animus. Immota enim index est clementiae et tranquillitatis, erecta vero, et quasi spinescens iracundiam arguit. Tria sunt quibus terrentur maxime, Rotarum orbes circumacti, currusque inanes: Gallinaccorum cristae, et cantus: Omnium maxime ignes reformidant. Videntur ex natura solis substantiam deducere. Nam impetu et calorc cetera praestant animalia, uti Sol, sidera. Praeterea oculis semper igneis et patentibus cernuntur, ut Sol patenti igneoque oculo terram conspicit. Hanno Carthaginiensis primus omnium leonem mansuefecit, propterea relcgatus, quo d hoc ipsum affectatae tyrannidis speciem praeseferret, aut quo d videretur exoraturus, quicquid petivisset, qui ignaras societatis humanae beluas demulceret. Qui in caveis leonum curam gerunt vocantur Lcontocomi. Nigri sunt leones in Syria. Eorum adeps cum rosaceo cutem in facie conseruat a vitiis, et quotidianis febribus medetur. Eo adipe peruncti faciliorem apud reges et populos gratiam dicuntur mereri.


page 219, image: s219

Lynx esse dicitur de genere Luporum ceruariorum. Est autem vario collo et maculoso tergore. Verg. lib. I. Aen. Succinctam pharetra et machlosae tegmine lyncis. Eius urina vertitur in Lyncurium gemmam duritie calculi. Ouidius: E quibus ut memorant, quic quid vesica remisit, Vertitur in lapides, et congelat aere tecta. Gemma illa in quam glaciatur humor lyncum, similis est calculis et igneo colore fulgens. Lynces acutissimo sunt visu. Mammas habent in pectore. Sacrae sunt Baccho.

Camelus bina in dorso habet tubera, unum in pectore, cui incubat, quum genua reclinantur. Papillas quatuor, caudam asino similem, genitale retro, genua singula in singulis cruribus, pedes bisulcos, ut bos dentatus. Sitim quatriduo tolerat. Equos odit. Bibiturus aquam pedibus obrurbat. Pervenit ad annos quinquaginta: quidam ad centenos. Castratis feritas tollitur, et augetur robur. Coituri latebras quaerunt. Crura posteriora gerune conversa. Pascuntur apud Orientales inter armenta, ubi iumentorum loco seruiunt. Fortiores fiunt coitu negato. Cameli cerebrum arefactum potumque ex aceto, comitialibus morbis prodest. Fel cum melle potum anginae, Cauda arefacta soluit aluum, Fimi cinere cum oleo crispantur capilli. Feminae uterum ferunt duodecim mensibus atrimatur, pariunt vere: iterumque post annum implentur a partu. Dulcissimum est lac camelinum.

Camelopardalis (quam Aethiopes Nabim vocant) collo est equino, pedibus bovinis, camelino capite, maculis rutilam colorem distinguentibus. Romae visa est Circensibus ludis dictatoris Caesaris.

Onagri sunt asini syluestres, cursu pernices in Mauritania, sed cito desistentes, et anheli a venatoribus capiuntur. Reperiuntur in India agrestes, equi magnitudine, capite pene rub enti, oculis caeruleis, uno in fronte cornu, magnitudine cubitali, ab radice albo, in cuspide purpureo, parte media nigro discriminata. Talos habent, et felle carent. Onagri praecipui sunt in Phrygia et Lycaonia. Pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos Lalisiones appellant. Onagrorum ossa confracta et decocta prosunt contra venenum leporis marini.

Mantichoram habet Indiamagnitudine leonis, pelle villosa et purpurea, vultu et auribus propc humanis, triplici utrinque dentium serie, qui acuti sunt et caninis paulo maiores. Oculis item villosis, et fere noctuinis, unguib. leoninis, cauda bifida, aculeis utrinque cuspidata, quos pro telis iaculatur. Vescitur humano cadavere.


page 220, image: s220

Excellit cursu. propterea Indi catulos cins venantur, priusquam aculeati sint.

Hirci obliquis sunt oculis, et ad nares respicientibus. Ser menses hybernos supra simstrum latus dicuntur iacere, quum dormiunt. Ab aequinoctio hyberno toridem menses supra dextrum. Hircorum rabies mitigatur, si mulceatur barba. Olidi sunt maxime. Unde et Hircosos vocamus homines graveolentes. Politianus: Non olidi coniunx hirci. Hirci pro feminis pugnam ineunt. Ut tamen placet nonnullis, facile permittunt foemellas sui generis iniri, etiam si viderint.

Lepores dorminunt oculis apertis. Quiescunt interdiu, noctu vagantur. Locum natalem amant. Campestres parui sunt, et valde pernices: Montani magnitudine excedunt. Omnes cursu acclivi sunt velociores, propter priores pedes posterioribus breviores. Excitant se ad fugam auribus in tergum declinatis. Flexuoso cursu canes plerunque decipiunt. Femina enixa suos foetus multis locis ddispertit et abscondit. Accipitres reformidat. In vulpem si inciderit, evadere cursu contendit. Vulpes vero dolum opponit celeritati. Nam in medio cursu fingit se desistere, et quiescit. Paulopost leporem nihil sibi timentem insectatur acrius, et cubile invadit. Praeterea ferunt lcporem ultro citroque commeare, ut confusis vestigiis cubile deprchendi nequcat. Archelaus apud Plinium testis est, lepori tot esse annos aetatis, quot sunt corporis cavernae ad excrementa. Benigna est natura et innocua, et omnium praedae nascens. Solus praeter Dasypodem superfoetat. Illati in Ithacam lepores moriuntur. Pariunt omni mense. Circa Briletum, et Thatmen et in Cherroneso ad Propontidem bina habent iocinora. Veteri superstitione creditum est eos olim septem diebus formosos fore, qui leporem esitassent. Unde Martialis: Quum leporem mittis, semper mihi Gellia man das, Septem formosus Marce diebus eris. Si verum dicis, si verum Gellia mandas, Edisti nunquam Gellia tu leporem. Lepus ab aurium magnitudine vocatur Lagos.

Ex Leporum genere sunt etiam Cuniculi, sed aliquanto breviores. Quorum tanta olim frequentia extitit apud Baleares insulas, ut famem populatis messibus attulerint. Terram excavant, in quam si urgeant canes, se impenetran: nec illinc extrudi, aut extrahi possunt, nisi coniectis intro Viverris, animalibus corum generi infestis. Nulli sunt in Ebuso.

Dasypodem Plinius distinguit a lepore aliquot in locis,


page 221, image: s221

ut lib. 8. cap. 59. ubi ait: Lepus omnium praedae nascens, solus praeter Dasypodem superfoetat. Idem lib. 10. Dasypodes omni mense pariunt et superfoetant, sicut lepores, a partu statim implentur. Qua in re Plinium carpit Budaeus, dicens, idem esse Dasypodem, et Leporem, quod et verbis Aristotelis, et multis aliis confirmat argumentis. Plinio patrocinatur Caelius, facitque Dasypodem diversum a lepore.

Alces similes sunt capris figura et pellibus, sed aliquanto maiores. Crura habent sine nodis et articulis. Propterea in somno arboribus adhaerent stantes. Quas ut capiant venatores, arbores ipsas pene totas amputant, ita ut facili impulsu valeant prosterni. Ita decidentibus illis, cadunt et alces, supinaeque nequeunt exurgere. Grandia habent superioralabra. Retrogradiuntur in pascendo, ne in priora tendentes involuantur.

Uri minores sunt elephantibus, colore et figura tauri, mira uclocitate, in feras et homines aeque saeviunt. Reperiuntur in Germania.

Bisontes prolixas habent iubas, figuram cerui, medium in fronte inter aures cornu. Reperiuntur in Germania. Martial. lib. I. Illi cessit atrox Bubalus atque Bison.

Bubali boves sunt agrestes, quos nonnulli Bisontes esse putant. Martialis dissimiles facit, ut praecedens carmen indicat.

Bonasi iuba sunt equina, cetera similes tauro, cornibus ita teflexis, ut pugnae sint inutilia.

Pardus bene olet, quo odore ceterae agrestes ferae invitatae, propius accedunt, quas ille involat. In Caria et Libya reperiuntur admo dum praelongi, animo imbelles, saltu agiles, pelle adeo dura, ut ferro non cedat. In prioribus pedibus quinos habet digitos, posterioribus quaternos. Femina frequentior est inventu. Ex pardorum genere est Bitis, qui fi a muliere aspiciatur, eam in morbum adducit.

Pantheris versicolores sunt maculae, qui color cunctas quadrupedes sollicitat, sed oris toruitas deterret. Propterea capite ipso occultato pantheraereliquas feras dulcedine illectas corripiunt. Feruntur habere in armo similem lunae maculam crescentem in orbes, et pari modo curuantem cornua. Pantherarum maressunt Pardi. Scaurus in aedilitate sua CL. misit Pomp. Magnus CCCCX. Augustus CCCCXX. Tactis aconito carnibus et gustatis necantur. Unguium mucrones in corporis vaginas recondunt, ne refringantur et hebetentur. Solae animalium odoratae sunt.


page 222, image: s222

Earum oculi in umbris refulgent, hebetantur in sole, et longius quam ceteri nitent. His tantum terrorem afferunt Hyenae, ut ne concntur quidem resistere: quinetiam aliquid de corio carum habentem non appetunt. Et si pelles utriusque contrariae suspendantur, aiunt decidere pilos Pantherae. Pantherarum camibus vivunt Agriophagi populi. Pantherae non attingunt perunctos iure gallinarum, praecipue si et allium fuerit incoctum.

Tygris in India et Hircania reperitur, mirandae velocitatis animal Maribus non est cura sobolis: Feminis vero praecipua. Propterea si venator equo insidens catulos eius abstulerit: illa ubi nuacuum cubile respicit, praedonem mira celeritate prosequirur. Raptoruero audito eius fremitu unum ex catulis in viam proiicit. Quem quum illa refert ad nidum, priusquam possit regredi, navem conscendit praedo. Moxreversa Tygris ubi nullum vindictae locum superesse videt, saevit in littore. Luc lib. 5. Ocyor, et caeli flammis, et Tygride foeta Transcurrit.

Apud Prasios, Indiae populos, reperiuntur Tygres duplici Leonum magnitudine. Tres dentium ordines habere dicuntut. Item aculeos in cauda, quos ut sagittas iaciunt. Tygrim in cavea manfuefactam primus omnium Romae ostendit Augustus. Claudius vero quatuor.

Tarandum animal habet Scythia, dorso et magnitudine tauri, pelle versicolore, qua Scythae scuta conficiunt, ferro impenetrabilia. Tarandis cornua sunt ramosa, ungula bifida, villus magnitudine ursorum. Colorem omnium arborum, fruticum, et locorum (in quibus latent) reddunt.

Hyena sexum alternatim mutat, et naturam, nunc mas nunc femina. Vim habet soporiferam, qua actos in praedam canes cnecat. Quinetiam simulato hominis vomitu eosdem illectos interficit. Collum eius et iuba continuitatc spinae porrigitur, flectique nisi circumactu totius corporis nequit. Sermonem humanum inter pastorum stabula mentitur, nomenque alicuius cdiscit, quem evocatum foras lacerat. Sepulcra eruit inquinsitione corporum. Oculis mille sunt varietates, oculorumque mutationes. Umbrae cius contactu canes obmutescunt. Etin vestigio haeret, quodcumque animal iter lustraverit. Ex Hyenae coitu Leaena parit Crocutam voces hominum et pecorum imitantem, cui acies perpetua in utraque oris parte, nullis gingivis, dente continuo, qui ne contrario occursu hebctctur, capsarum modo includitur. Crocutas plinius ait omnia dentibus frangere, protinusque devorata


page 223, image: s223

ventre conficere. Hyenae plurimae gignuntur in Africa. Mares singulis feminarum gregibus impcritant, gravidas custodiunt, timent cnim libidinis aemulos, morsu natos mares castrant. Gravidae latebras petunt, et furtim volunt parere, gaudentque copia lilibidinis. De hyena Mantuan. Est in eis pietas Crocodili, astutia hyenae.

Poephagus est in India, equi magnitudinem duplo excedens, cauda mgranti et speciosa, mulieribus Indicis ad capitis ornatum expetita. Animal alioqui timidissimum. Nam obuios quosque refugit, praecisa sponte cauda, ob quam appeti se suspicatur.

Monops reperitur in Maeonia magnitudine tauri. Fugiens igneum nescio quid, et acutum excreat, in quod si inciderint venatores, tabem incurrunt, qua facile pereunt.

Hystrices aculeatas habent pinnas, quas iaculi modo intorquent. Hinc adagium, Spinosior hystrice: in homines agrestes et inamoenos. Calphurnius: Venit et hirsuta spinosior hystrice barba. Sunt ex Erinaceorum genere, maioribus tamen aculeis, quibus ora urgentium canum figunt. Hybernis mensibus se condunt. Partus conceptos histricum cinis potus continet.

Phattaga animal Indicum, simile est terrestri Crocodilo, magnitudinc Melitei catuli, pelle squamosa et aspera, qua etiam ferrum hebetatur.

Ortus reperitur circa Erithraeum mare, colore vario, magnitudinc canis, ore usque ad genas albicante, inde lineis aureis ad ceruicem pertinentibus, dorso plano maculis incursantibus, aureis pedibus, prioribus albis, posterioribus nigris, mammis duabus Mnam mensuram implentibus.

Oricentaurus anticam corporis partem similem habet humanae, posticam asininae, albo colore, cursu velocissimo. Captus amore libertatis mavult incdia perire, quam cibum manu raptoris oblatum comesse.

Aspalacum habet Boeotia, unde si transferatur, statim perit.

Phyrna animal est a quo si quis inspiciatur, dies aliquot maciem contrahet, et pallorem.

Contra vero Charandrium si quis ictericus vicissim prospexerit, sanitatem recipiet.

Neades animalia sunt in Samo insula, grandi magnitudine, quorum vocc abrumpitur tellus.

Catoblectus similis est tauro, terribilis aspectu, superciliis altis et extantibus, oculis sanguineis, et minoribus paulo, quam


page 224, image: s224

sint bovini, semper in terram aspicientibus, iuba equina, quam ad certamen erigit. Frendens ore aperto haurit aera.

Chaus habet essigiem lupi et pardorum maculas.

Cepphus pedes posteriores pedibus humanis et cruribus, priores manibus similes.

Rhinoceros unum habet in nare cornu. Certaturus in Elephantum, cornu ad saxa limato praeparat se pugnae. In dimicatione aluum eius maxime petit, ut partem molliorem. Par ei longitudo, crura multo breviora, color buxeus.

Leucrocuta fera est pernicissima, asini magnitudine cruribceruinis, collo, cauda, et pectore leoninis, capite melium, bisulca ungula, oread nares usque rescisso, osse perpetuo vice dentium. Imitatur humanas voces. Ea est aut ei similis quam Crocutam diximus.

Eale fera est magnitudine equi fluvialis, cauda elephanti, colore nigro vel fuluo, maxillis apri, cornibus cubito maioribus, iisdemque mobilibus quae alterna in pugna sistit, variatque infesta aut obliqua.

Monoceros caput habet cerui, pedes elephanti, caudam apri, mugitum gravem, uno cornu nigro media fronte duorum cubitorum eminente. Haec fera nunquam capitur viva.

Fibri Pontici testes sibi amputant, propter quos intelligunt se a venatoribus urgeri. Hoc animalis genus aliter appellatur Castor, horrendi adeo morsus, ut arbores iuxta flumina perinde ac ferro caedat. Hominis parte comprehensa, non prius morsu resoluit, quam fracta concrepuerint ossa.

Tragelaphus nascitur iuxta Phasim fluvium Colchorum, specie cerui, barba tantum et armorum villo distans.

Chameleontem habet Africa, sed frequentiorem India. Crura eius recta sunt. Latera ventri iunguntur ut piscibus, et spina simili modo. Rostrum habet suillo non multum dissimile. Caudam praelongam, quae in tenuitatem desinit, viperinis orbibus se implicans. Ungues aduncos. Motus ei tardus, ut testudini. Corpus asperum ut Crocodilo. Oculi in recessu cavo, tenui diserimine, praegrandes et concolores corpori, qui nun quam operiuntur, nec pupillae motu, sed totius oculi versatione circumaspiciunt. Celsus est et hianti semper ore. Solus animalium nullo alio quam aeris alimento nutritur. Colorem mutat oculis, cauda et toto corpore, redditque semper quencumque proxime attigit prater rubrum, et candidum. Hinc adagium, Chameleonte mutabilior: in versipelles et varios homines. Ceterum defuncto pallor est, sanguis in corde et circa oculos tantum. Viscera eius sunt sine


page 225, image: s225

splene, latet hybernis mensibus.

Thoes animal est de genere luporum, venatu vivens, innocum homint, habitum, non colorem mutans, hyeme hirtum, aestate nudum.

Pontici mures gustu sunt sagacissimo. Conduntur hyeme, ut alpini, quibus magnitudo media est. Pabulum in specus convehunt. Fascem herbae mas et femina supini cauda mordicus apprehensa detrahunt ad specum. Ideoque illo tempore detrito sun: dorso. Resident in clunes, binis pedibus gradiuntur, prioribus ut manibus utuntur.

Erinacei cibos hyemi praeparant, arbores conscendunt, e quibus excutiunt poma, quae demum volutati suis infigunt spinis, portantque ad cavas arbores. Mutationem Aquilonis in Austrum, condentes se in cubile, praesagiunt. Ubi sensere venantem, convoluuntur in formam pilae, ne quid comprehendi possit praeter aculeos. In desperatione vero, urinam ex se reddunt tabisicam, tergori suo, spinisque noxiam, propter quod se appeti sentiunt. Urina exinanita praecipua est dos tergoris. Si vero tergus ipsum ca fuerit aspersum, spinae fiunt putres et deciduae. Propterca nunquam nisi in extrema spe maleficio illo se perfundit. Calidae aquae aspersu resoluitur pila, in quam se convoluerunt. Apprehensi altero e posterioribus pede suspendio et fame necantur. Si interficerentur aliter, tergori noceretur. Eorum cute expoliuntur vestes. Nulli reperiuntur in Creta.

Leontophonus animal est odiosum leoni, a quo quum rapitur et exammatur, urinam spargit ipsi leoni exitialem. Reperiuntur iisdem in locis, quibus leones.

Meles sufflata cute distentae, ictus hominum et morsus canum arcent.

Scyuri tempestatem praevident, obturatisque (qua spiraturus est ventus) cavernis, ex alia parte fores aperiunt. Caudam habent villosam pro tegumento.

Muribus magna est dulcedo furandi. Varia sunt eorum genera in Cyrenaica regione. Alii lata fronte, alii acuta, alii pungentibus pilis ex Erinaceorum genere. Ex Gyaro insula incolas aliquando fugaverunt, ferrumque postea roserunt. Conduntur hyeme. Murium cinis cum melle instillatus, aut cum rosaceo decoctus, aurium dolores sedat.

Glires genitores senio confectos alunt insigni pietatc. Senium finitur hyberna quiete. Conditi enim hi cubant, rursus


page 226, image: s226

aestate iuvenescunt. hyemem integram dormiunt. Martia. libro 5. Somniculosos ille porrigit glires. Apud eundem hoc animal sic inducitur loquens: Tota mihi dormitur hyems, et ping vior illo Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.

Mustellarum tria sunt gencra. Gales, Ictis, Meles. Testiculi mustellae mulieri alligati partus continent. Hoc animal infestum est serpenti, cui congrcditur commanducata ruta, quam scit esse ipsi serpenti infensam, et exitialem. Colitur a Thebanis. Timidissima est mustella. Gaudct latebris. Melim (de quo iam sumus locuti) foinam ucl foinum dicimus, Calentius: Et laqueo vulpes, et decipe casse foinas.

Feles antiquitus non erant mansuefactae. Vivebant in agris, in de urbes et domos replevere. In genere felium mas salacissimus est, femina amantissima foetuum. Tetro odore offenduuntur, ideo cxcremcnta sua terra operiunt, ne ab homine premantur, aut ne prodantur odore. Noctu vident non minus quam interdiu. Insidiantur muribus. Vocantur a nobis Cati, et Catae. Mantuanus in Buc. Sicque repugnabant votis contraria vota, Non secus ac muri Catus: ille invadere pernam Nititur, hic rimas oculis obseruat acutis. Idem in Nicolao Tolentino feles vocat tectivagos, ubi ait: Putes ululare lupos, grunire sagaces Vulpeculas, grunnire sues, certare canendo Tectivagos felcs. Vivunt sex annos.

Mus araneus est muris magnitudine, mustellina specie, ore oblongo, cauda gracili, ordine dentium quadruplici, frcquens in Britannia. Graeci Mygalem vocant.

Salamandra habet speciem lacerti. Nunquam provenit nisi magnis imbribus a serenitate dcficiens. Ignem tactu extinguit neneni sui frigiditate. Nihil gignit. Nullus est in hoc animali sexus, teste Plinio. Si arboriirrepserit, omnia poma inficit veneno, et cos qui ederint, necat, frigida vi nihil aconito distans. Saliva eius in quacunquc corporis parte respcrsa omnem toto corpore decutit pilum. Hoc cius ucnenum extinguitur ab iis, qui vescuntur illa. Ranarum marinarum ex aceto et vino decoctarum succus bibitur contra Salamandras.

ANIMALIA DIVERSA mansuefacta, quorumque ministerio usi sunt homines.

REmum in primis et Romulum ferunt a Lupa nutritos fuisie, quos Amulius avus perdendos exposuerat. Propertius li. 2. Tu criminis autor Nutritus duro Romule lacte lupae.


page 227, image: s227

Ferunt et Iovem educatum fuisse a Capra, a cuius nomine dictus est Aegiocus. Politianus in Nutritia: Si quidem Cretaea fertur in Ida Capra Iovem puerum fidis aluisse papillis.

Polyphemus Cyclops nutritus est a Lupa. Syllius lib. 14. Aetnaeo Polyphemus erat nutritus in antro. Atque inde antiquae nomen feritatis amabat Ubera praebuerat paruo lupa.

Cyrus (qui postea rex fuit Persarum) Astyagis avi mandaro expositus, nutritus est a Cane. Sidonius: Non Cyrum Astyagis loquor nepotem, Nutritum ubere quem ferunt canino.

Telephus Herculis filius ex Auge nympha repertus est inter frutices, quum adhuc esset infans, Cerua pastum suppeditante. Ouid. in Ibin: Nec levius dolcas, quam qui bibit ubera ceruae.

Philonomia Victimi et Arcadiae filia pastoris cuiusdam coneubitu praegnans facta, quum gemellos Parasium et Lycastum peperisset, metu patris ambos abiecit in Erymanthum, ubi in concavam quercum delati Lupam repererunt, quae abiectis propriis catulis eosdem lactavit. Autor Plutarchus.

Plato quum tener adhuc infans dormiret in cunis, Apes non paruam mellis copiam dormientis labellis instillare visae sunt. Qua in re consulti prodigiorum interpretes, futurum praedixerant, ut aliquando ex eius lingua melle dulcior flueret oratio. testis Plutarchus.

Midae Phrygio (quum puer esset) dormienti Formicae in ostritici grana congesserunt. Quod ex aruspicum responso portendebat eum mortalium fore ditissimum. Autor Cicero libro r. de Divinatione.

Peliam, Neptuni et Tyrus filium, nutrivit Equa.

Alexandro Priami filio (cui postea Paridi fuit nomen) alimentum suggessit Ursa.

Aegisthum, Thyestis et Pelopiae filium, educavit Capra, aqua et nomen sumpsit.

Derceto, Semiramis mater, speciosi adolescentis coitu praegnans facta, dum opprobrium timeret, natam mox puellam in deserta exposuit silva, volucrosa quidem et referta multis avibus, quae Semiramidem ipsam nutriverunt dato ex re nomine. Syrorum enim lingua Semiramis avitium signat.

Camillam reginam Volscorum armentalis Equae mammis et lacte ferino nutrivit pater Metabus, autore Vergilio.

Peoelope ab Icaro et Periboae parentibus in mare proiecta, a Penelopibus avibus nutrimentum suscepit, atque etiam


page 228, image: s228

nomen, quum prius Arnea diceretur.

Habidem Hispantae regem, Ferae, Canes, Sues, et cerua incredibili paverunt humanitate.

In ore Stesichori infantis cecinit Luscinia. Autor Plinius lib. 10. capite 29.

Pythagoras Ursam omnibus formidolosam et conspicuam feritate, apud se demulctam et exarmatam aluit. Quam dimissurus, verbis nescio quibus, et quodam velut iureiurando adegit, ut nulli cunctarum animalium faceret iniuriam. Abiens illa se coniecit in latebras silvarum, summaque fide praestitit, in quod adiurata recesserat. Idem bovi segetes abrodenti quum verba quaedam magica in aurem sufflasset, eumque monuisset, ut inferendo agricolis damno parceret, aiunt obcdientissimum bovem a lacerandis frugibus destitisse. Credat qui volet. Hoc tamen prodit Caelius ex veterum monumentis.

Agrippina coniunx Claudii Caesaris Turdum habuit, imitantem sermones hominum, aetate Plinii.

Habebant et Caesares iuvenes Sturnum et Luscinias Graeco Latinoque sermone dociles.

Fuit et Coruus Romae, qui sermoni assucfactus, omnibus matutinis in rostra et forum devolans Tyberium, Germanicum, et Drusum Caesares nominatim, mox transeuntem populum Ro. salutabat.

Cecina Volaterranus equestris ordinis comprehensas Hirundines victoriae nuntias amicis mittebat cum literis, quas earum pedibus ferendas alligabat.

Columbae epistolas pedibus annexas, obsidione Mutinensi in castra consulum pertulere, Decio Bruto mittente.

Tygrim Romae ostendit in cavea mansuefactam divus Augustus.

Tyrrheo pecoris magistro Ceruus fuit mansuefactus, et quem Syluia puella pectebat ornabarque violis. Vergilius lib. 7. Aeneid. Soror omni Syluia cura Mollibus intexens ornabat cornua setis, Pectebatque ferum, puroque in fonte lavabat. Ille manum patiens, mensaeque assuetus herili Errabat syluis, rursusque ad liminanota Ipse domum sera quamuis se nocte ferebat. Ouidius lib. 10. idem ait de Ceruo Cyparissi his verbis: Gratus erat Cyparisse tibi, tu pabula ceruum Ad nova, etc.

Apes innocuae sederunt in ore Ambrosii infantis.

Aues Basilio episcopo in heremo pabulum ministrarunt.


page 229, image: s229

Corbiniani cpiscopi Romam euntis quum Ursus asinum devorasset, devorati loco, sarcinam vectavit imperante praesule.

Severus abbas Passerem habuit manibus suis intrepide aduolantem, et porrectum capientem cibum.

Laxatus e spelunca Leo famelicus in Darium martyrem, non solum non ei nocuit, at etiam ab aliis feris cum tutatus est, sub imperatore Numeriano.

Didymus abbas, et Anachoreta Colubros et Serpentes innocus pedibus conculcabant.

Erasmo Campano episcopo (qui Diocletiano imperante floruit) inter vastas nemorum solitudines Coruus pastum attulit.

Eadimundi Anglorum regis et martyris abscissum caput, lupus alio qui saevissimus intactum seruavit et illaesum.

Eutycius Ursum habuit sibi obsequiosum, et obedientem.

Mandato Eustorgrj Mediolanensis episcopi Lupus iugo sesubmisit, et currum traxit, quo tria Magorum corpora aduehebantur in Italiam. Prius enim comederat duo iumenta, quibus currus ipse voluebatur.

Adrianus Imperator geminos Leones inusitata feritate horribiles et diuturna frendentes inedia, ad concerpendum raptim Eleutherium episcopum laxari imperavit. Qui tamen non solum non nocuerunt sancto, at pedibus eius aduoluti innocua reclinaverunt capita.

Egidio Arheniensi in deserta solitudine degenti, Cerua ministerium praebuit et alimentum.

Paulo primo Anachoretae solitariam in latebris ferarum vitam agenti, Coruus quotidie dimidiatum panem afferebat. Quum autem co venisset Antonius, ut Paulum ipsum videret, coruus integrum attulit panem, et propter novum hospitem cibum duplicavit.

Paulus Leonensis Draconem mansuefecit.

Philippus apostolus Draconi imperavit, ut innocuus abiret in latebras. Quod et fecit Draco, nemini prorsus iniurius.

Heraclides philosophus Draconem habuit mansuefactum, euntique et quiescenti solitum adesse et assistere velut comitem.

Syluestres aves relicto nemore, intrepidae aduolabant ad Maxentium abbatem Pictavensem, eius manu tritici grana, et frultula panis rostro decerpentes.

Sindrigal, Lituaniae princeps post Vitoldum, Ursam habuit, quae omnibus matutinis relicto nemore domum eius accederis,


page 230, image: s230

fores pedibus percutiebat, apertoque hostio porrectum capiebat cibum.

Thoas Achaicus Draconem domi diu fonit. Considerans demum quam periculosum esset serpentem alere, ipsum in solitudines procul tulit, atque ibidem reliquit. Quo facto rediens quum incidisset in latrones, et instantis periculi metu acclamasset, audita hominis voce, aduolavit Draco, et aduersum vim latronum suppetias attulit.

Ferunt Aiaci Locrenfi mansuetum Serpentem fuisse, quo cum bibebat, et versabatur.

Sertorius Ceruam habuit, quam in expeditionibus suis habebat semper comitem, fingens Dianae esse numen, a quo res gerendas auspicaretur.

Porus (quem Alexander debellavit) habuit Elephantum, qui rectore iubente procumbebat in genua, et se submittebat. Autor Curtius.

Helyas propheta cibum accepit a Coruo in torrente, cui nomen Carith.

Helenus abbas fatigatus sarcina (quam ferebat) Onagrum iussit accedere, et dorsum oneri submittere. Paruit fera, et quam Ionge sancto placuit, onus ipsum peruexit. Idem a reperto Crocodilo flumen praeteruectus est, quum neque pons adesset, nec appareret portitor.

Liberalis episcopus (qui sub Adriano passus est) post varia tormenta, famelico Leoni devotus, fera ad eius pedes innocua procumbente, illaesus permansit.

Diversae quoque et horrendae feritatis beluae laxatae sunt ad devorandum Mammetem martyrem, quae tamen saevitiae pito ris immemores, ad eius pedes exarmatae se provoluerunt.

Habuit Macarius confessor in desertis nemorum locis vicinam cellae suae Leaenam, cuius catulis caecis quum restituisset visum, fera obsequii memor, eidem pelles ovium, et pecudum (quas venabatur) afferebat.

Zozimo abbati paruit agrestis Leo.

Hanno Carthaginiensis primus omnium Leonem mansuefecit.

Merthes, rex Aegypti, Cornicem habuit adeo cicurem et mansuefactam, ut quoquo iussisset ille, epistolas deferret: non ignorans quo transuolandum esset, aut ubi considendum. Caelius prodit Cynocephalos in Aegypto literatum ductus


page 231, image: s231

perdidicisse et saltationum gesticulosos motus.

Plinius scribit, Pantheram patri cuiusdam Philenis, assectatoris sapientiae, blanditam fuisse, ut delapsos in foveam catulos extraheret ille.

Niciae venatori in foveam lapso Canes multi latratibus dolorem testati, subsidium ferre voluerunt, eumque apprechensa mordicus veste illinc extraxere.

Mentor Syracusanus Leonem in Syria repertum, quum expavesceret, timenti protinus sese opposuit fera, eiusque vestigia coepit lambere, similis adulanti, donec ille ex pede Leonis (in quo tumorem et vulnus animaduerterat) surculum ingentem extraxerit, ipsumque Leonem liberavetit cruciatu.

Helpis Samius viso in Africa Leone pavidus arborem conscendit. Tum Leo ad arborem procumbens hiatu miserationem quaerebat. habebat enim ingentem spinam pedi infixam, quam quum revellisset Helpis, gratiam retulit, fera ventus aggerendo.

Christina virgo Viperis et aspidibus (quarum simulacra excitabat nescio quis magus) devota, evasit incolumis, et illaesa.

Ursus laxatus fovea ad inferendam mortem Cerbnio episcopo, relicta feritate cundem coepit amplecti, et circum lambere.

Eodem modo laxatus in Donatillam virginem Ursus posita feritate ad eius pedes mansuetus decubuit.

Expositus famelicis Leonibus in praedam Daniel propheta evasit incolumis.

Pontianus martyr (qui passus est sub imperatore Antonio) geminos Leones in suam mortem laxatos exarmavit.

Ursi laxati ad interficiendum Pontium episcopum, decubuerunt ab eius pedes innocui.

Reperiuhtur et alii sancti feris et beluis expositi, qui tamen mortem illam effugerunt, ut Andronicus Ephesius, Albanus, Blandina virgo, Basilides, Benignus presbyter, Thecla, Dorotheus, Quiriacus, Prisca, Pontianus, Probus, Taracus, Flocellus, Germanicus, Venantius, Marinus, Martina virgo, Mymas, Magnus martyr, Mammes, Theodosia.

Androdus a domino Africam provinciam administrante quotidiams verberibus ad fugam coactus, secessit in deserta Libyae: ubi cum obuio Leoni ad genua sua provoluto ingentem stirpem e cruento pede revellisset, conceptamque saniem vulnere intimo expressisset, ferunt bestiam in hostimentum beneficii


page 232, image: s232

Androdo aliquot post annis comitem adhaesisse, et opimiores (quas venaretur) carnes praeparasse. Pertaesus demum vitae illius ferinae Androdus, quum reliquisset antrum, fato inauspicato comprchensus est a domini satellitibus, ferisque adiudicatus. Ubi idem Leo (qui in venatu captus fuerat) agnitum medicum ab iniuria reliquarum bestiarum tutatus est. Petentibus propterea cunctis (qui aderant) poena solutus est Androdus, eique populi sufsragio donatus Leo. Quem quum tenui loro revinctum compitatim per urbem traheret, sequentes cum plausu dixisse feruntur, Hic est leo hospes hominis, Hic est homo medicus leonis.

VERMES DIVERSI.

CAmpe genus est vermis, arboribus et herbis hortensibus infestissimum. Columella lib. 11. Nec solum teneras audent erodere frondes Implicitus conchae Limax, hirsutaque Campe.

Cantharides vermiculi sunt virides aureis sparsi maculis, quorum succus instar est veneni. Quidius in Ibin. Cantharidum succos dante parente bibas. Hinc adagium natum, Mysia cantharis: de homunculo abiectissimo.

Centipeda, vermis est pilosus, multis pedibus arcuatim repens. Est et Chrysalis genus vermis.

Convoluolus vermis eruca minor, rodit pubescentes uvas.

Eruca vermis tenaciter haeret, repit in olerum folia et abrodit, praesertim brassicas. Olivam arborem turpi facie depastam relinquit. Nascitur tempore humido et lento.

Galba vermiculus est exilis, qui nascitur in aesculis.

Cnips vermiculus eroso ligno semper locum mutare nititur. Hinc adagium, Cnips in loco stare non potens: in homines inconstantes.

Est et inter mteriarum pestes Teredo vermis dictus quod dentibus terat et erodat.

Cerastes vermis ubi tantum erosit, quantum ad corporis vo lutationem satis est, generat alium.

Ips cornua et vites rodit, ut Cips frumenta, Trips ligna, Sis vestes, Is vitra, Midas fabam.

Lampyris noctu lucet. Latine vocatur Noctiluca seu Nitedula.

Bombyx aranearum instar fila ducit tenuissuna, quibus prae tiosae admodum vestes fiunt, quae vocantur Bombycinae. Aliter nocatur Bombylius, et Necydalus.


page 233, image: s233

Lytta vermiculus nascitur in lingua canum, quisi catulis eximatur, nec rabidi fiunt, nec fastidium sentiunt.

Melolantha genus est scarabei, colore viridi nascens.

Millepeda nomen sumpsit a pedum multitudine.

Mylochos est de genere blattarum, nascitur circa molas.

Onystus multipes est, fusci coloris, sub lapidibus vivens, aut figulinis vasis. Tactus arcuat sese, et in formam pilae contrahit. Aliter dicitur Tylus. Is est qui aliter Multipeda vocatur.

Pityocampae venenato sunt morsu. Nascuntur in pinu arbore.

Pyrausta vermis est de specie araneorum, favis perniciosus. Volitat ad lucernas tantisper dum combustis alis pereat. Hinc adagium: Pyraustae gaudere gaudium: De momentanea et brevi laetitia.

Sanguisuga vermis est aquatilis, cruoris appetens. Aliter nocatur Hirudo. Horatius in arte: Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

Crabrones ex putridis equorum carnibus enascuntur.

Solifuga genus est formicae venenatae, lucem refugiens. Unde inditum nomen. Huic contrarium est cor vespertilionis.

Tarmes verrniculus carnem exedit. Vitruvius lib. 2. de Architectura: Sed ea quod habet in se plus caloris, procreat et alit tarmitem, ab eoque vitiatur.

Tinea libros et vestes abrodit. Horatius lib. 1. Epist. Aut tineas pasces taciturnus inertes.

Tipula sex habet pedes. Tantae levitatis esse dicitur, ut super aquam currens non desidat, Plautus: Neque Tipulae pondus levius est, quam fides lenonia.

Voluox vermiculus est praerodens pubescentes uvas. Aliter appellatur Convoluolus.

Brucus vermiculus est volitans, sed sine alis, qui herbas erodit.

Xylophagus albus est et obaesus, nigro capite. Nascitur in carie lignorum, quae corrodut. Hunc in Ponto et Phrygia comedisse, luxuria est.

Tenebras amant Blattae, vitam lucemque fugiunt, in balneis maxime humido vapore prognatae. Verg. lib. 4. Georg. Lucifugis congesta cubilia blattis.

Rutuli aridam terram fodiunt, favosque in modum spongiae fistulosae medicato melle conficiunt.

Araneus vermis est lanuginosus, et serpentis in modum repens, quo dissecto inveniri dicuntur intus vermiculi duo, qui


page 234, image: s234

adalligati mulieribus ceruina pelle ante solis ortum, praestant ne concipiant. Flores arborum populatur, et ita quandoque abrodit, ut sterilescant.

Buprestis similis est scarabeo. Fallit inter herbas bovem, unde meruit nomen, devoratusque tacto felle ita inflammat, ut rumpat.

Cantharolethrus brachia habet, et in cauda spiculum.

Asilus aculeum habet in ore. Latiusculis quibusdam bestiolis (quae in fluviss supernatant9 enascitur, frequens propterea iuxta aquas. Oestrum aliter seu Oestrus appellatur. De hoc Verg. lib. 3. Geor. Est lucos Silari circa, ilicibusque virentem Plurimus alburnum volitans, cui nomen Asilo, Romanum est, Oestrum Graii vertere vocantes: Asper, acerba sonans, quo tota exterrita syluis Diffugiunt armenta, fugit mugitibus aether Concussus. Asilum quidam Tabanum nocant, alii diversum faciunt. Tabanus autem nascitur ex ligno in quo plurimus est humor.

Chrysalis vermiculus duro cortice movetur ad tactum aranei.

Cicidelae vespere lucent per arua. Graeci Lampyrides vocant.

Cossi gignuntur ex ligno. His veteres in cibo usi sunt.

Gurgulio vermis est frumenti vel fabae. Verg. lib. 1. Georg. -populantque ingentem farris aceruum Gurgulio, atque inopi metuens formica senectae.

Paliliones vermes sunt, ex quorum stercore enascuntur Tineae. Lucernatum luminibus aduolant. His contrarium est iecur caprinum. Caeras depascuntur, et relinquunt exerementa, quibus Teredines gignuntur. Eorum aduentus veris intium indicat.

Petauri generantur sordibus aridi soli.

Raucae vermes nascuntur in radice quercus.

Phalangium simile est formicae, sed maius tamen, rusfo capite, reliqua parte corporis nigra, albis inter cursantibus respersum guttis. Acerbius pungit, quam nespa. Vivit circa furnos et molas. Ab eo percusis si alterum eius generis ostendatur remdium assert.

Ricini vermiculi sunt, avibus infestantur canes.

Rhagio similis est nigro acino, ore minimo, sub aluum brevissimis pedibus, tanquam imperfectis. Quos momordit, codem afficit dolore, quo Scorpius.

Asiortion vermis est, cuius morsu genua labefactantur.

Myrmecion caput habet simile formicae, Aluum nigram guttis albis distinctam. Eodem torquet dolore, quo vespae.

Triphae similes sunt culicibus. Sunt et alia pleraque nomina, ut Chrysalis, Cymex, Collotus, Gryllus, Hepacontinus.


page 235, image: s235

SCVLPTORES, CAELATORES, Statuarii, et Marmorarii.

ALchimedon nomen est caelatoris et vascularii apud Vergilium dicentem: - Pocula ponam Fagina, caelatum divini opus Alchimedontis.

Alcon nomen est argentarii, qui Aencae pateram caelavit.

Plinius scribit proximos a Mentore fuisse Boetum et Agraganta. De Alcone et Boeto Vergilius in Culice: -Nec pocula gratum Alconis referunt Boetique toreuma.

Eurycion nomen est fabri argentarii apud Verg. lib. 10. Quae bonus Eurycion multo caelaverat auro.

Polycletus statuarius fuit, Ageladis discipulus, qui quantum reliquos superavit in forma hominum ad veritatem effigianda, tantum abfuit ab autoritate reddenda formae numinum, quod Phidiae et Alcameni datum est. Signa fecit ex aere nobilitata scriptorum praeconio, ut Astragalizontes, id est, talis ludentes. De eo et aliis Mart. lib. 8. Quis labor in Phiala, docti Myos? an ne Myronis? Mentoris an manus est, an Polyclete tua?

De Euphranore Fabius lib. 12. sic ait: Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos, et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit. Iuven. Sat. 3. Hic aliquid praeclarum Euphranoris, et Polycleti.

Mentor primus claruit argento caelando, qua in re magnam priomeruit laudem. Testimonium laudis ei perhibuit Capitolinus Iupiter, et Ephesia Diana, quibus consecrata fuerunt artis eius vasa. Iuvenalis Satyr. 8. Multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae.

Phidias sculptor Atheniensis claruit minoribus simulacris sculpendis. Idem fecit statuam Mineruae ex auro et ebore amplitudine XXVI. cubitorum: in cuius scuto caelavit praelium Amazonum, et Gigantomachiam: In soleis pugnam Lapytharum, et Centaurorum. Plinius cum vocat artificem numquam satis laudatum. Fabius: Phidias (inquit) diis quam hominibus efficiendis melior. In ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Mineruam Athenis, aut Olympium in Elide Iovem fecisset. mart. lib. 3. Artis Phidiacae toreuma clarum, Pisces aspicis, adde aquam, natabunt.

Inter onnium opera praecipuam laudem meruerunt Tabula Aristitis thebani pictoris, quam centum talentis licitatus est rex Attalus. Medaea et Aiax Timomachi, quas tabulas Caesar dictator emit ralentis octoginta. Candaules rex Heraclidarum


page 236, image: s236

Bularchi picturam in qua erat Magnetum praelium, pari rependit auro. Rhodiis pepercit rex Demetrius, ne Protogenis tabulam cremaret. Vesanus amor pueri Gnydiam Venerem maxime nobilitavit. immortale nomen peperit Phidiae Iupiter Olympius, ut Mentori Capitolinus et Diana Ephesia. Diadumenus molliter iuvenis Poly cleti centum talentis nobilitatus. Cycliae tabulam Argonautas talentis CXLIIII. mercatus est Hortensius orator. Nicias Atheniensis pictam Homeri necromantiam vendere voluit Attalo regi ralentis LX. Zeusis pinxit Archigallum, quam picturam LX. sestertiis aestimatam Tiberius princeps cubiculo suo inclusit.

Myro statuarius fuit numerosior in arte quam Polycletus. Utebatur aere Deliaco. Ageladis fuit discipulus. Hunc maxime nobilitavit Bucula celebratis versibus. Fecit et Canem, et Discobolon, et Persea, et Pristes, et Satyrum admirantem tibias, et Mineruam, et Delphicos pentathlos Pancratiastas. Item Herculem, Cicadae monumentum, et Locustae, et Apollinem. Ipse tamen corporum tenus curiosus, animi sensus non expressit. Iuucnalis Saty. 8. Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis.

Lysippus Sicyonius adeo claruit sculptura, ut ab co solo fingi volueric Alexander, quemadmodum pingi a solo Apelle. Horatius: Edicto cavit, ne quis se praeter Apellem Pingeret, aut alius Lysippo duceret aera. Hunc Plinius ait fecisse ad 610. opera.

Arcesilas sculptor fecit simulacrum Dianae, in quod Simonides lusit epigramma.

Callimachus sculpturam in tenuiorem, exquisitioremque disciplinam reduxit. Nam ipse prius lapidem perforavit, mmutatimque tractavir.

Diopoenus, et Scybis Cretensis, Sicyonem se contulere, nbi fuit quondam praecipua omnium metallorum officina, ibique sculpendo marmori primi claruerunt.

Epitherses discipulus fuit Lysippi.

Praxiteles marmore nobilitatus est, duplicique Venere, Coa et Gnydia, sed Gnydia praecipue, cui ob elegantem formam noctu congressus est puer, relictis maculis tantae libidinis indicibus. Quintianus: Cedat Praxiteles, cuius muliebris imago procacem Impulit ad coitum iuvenem. Sunt tamen qui hoc dicant de alio simulacro. Scripsit quinque volumina nobilium operum in toto orbe. Speculum argenteum primus fecit.

Theodorus, et Teladeus fratres, Samii, Roeci filii, sculptores


page 237, image: s237

celeberrimi fuerunt, quorum Teladeus Pythii Apollinis signum in Samo incepit, Theodorus Ephesi alio saxo absoluit: quibus simul compositis, ita cohaesit et convenit, ut ab unico artifice et eodem lapide factum videretur. Fuit etiam Theo dorus nobilis archirectus, qui suasit ut carbones subiicerentur fundamentis templi Dianae Ephesiae. Idem primus ferrum fundere docuit, et ex eo statuam fecit ferream.

Timotheus sculptor unus fuit corum, qui Mausolaeum Arthemisiae caelaverunt.

Calamis caelator fuit, cuius manu caelata duo pocula Germanicus Caesar donavit Cassio Syllano. Fecit et Apollinem positum in hortis Seruilianis.

Scopas caelavit Mausolaeum cum Bryaxi, Timotheo, et Leocare. Ab oriente caelavit Scopas, a Septentrione Bryax, a meridie Timotheus, ab occasu Leocares.

Pythis in fastigio Mausolaei quadrigam fecit marmoream altitudine pedum CXL. quae totum opus inclusit.

Fecit Menestratus Herculem et Ephesi in templo Dianae Hecaten, tanta marmoris radiatione, ut in eius contemplatione aeditui admonerent parcere oculis.

Socrates sculptor fecit Charites in Propyleis Atheniensium.

Pappipus Praxitelis discipulus fecit Zetum, et Amphionem, Dircem et Taurum.

Eutychides Liberum patrem. Timarchides fecit Apollinem canentem cithara.

Philiscus Venerem in Octaviae porticu. Item Latonam, Dianam, Musas novem, et nudum Apollinem.

Polycles et Dionysius filius Timarchidis Iovem in aede proxima.

Heliodorus Pana et Olympum luctantes.

Polycharmus Venerem lavantem sese, et Daedalum astantem.

Lvsias Quadrigam, currum, Apollinem, et Dianam ex uno lapide.

Amphistratus simulacrum Callisthenis historiarum scriptoris.

Agesander, Polydorus, et Athenodorus, Rhodii, ex uno lapide fecerunt Laocoontem et liberos, draconumque mirabiles nexus.

Cratherus cum Pythodoreo, Polydectes cum Hermolao, Pychodorus cum Artemone palatinas Caesarum


page 238, image: s238

domos replevere probatissimis fignis.

Diogenes Atheniensis et Carsatides, decorarunt Pantheum Agrippae.

Arcesilaus fecit Leaenam marmoream, quam Varro dixitse habuisse. Item aligeros ludentes cum ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii e cornu cogerent bibere, alii calcearent soccos, omnes ex uno lapide.

Coponius fecit XIII. nationes, quae sunt circa pontum.

Canacus statuarius simulacra fecit marmorea.

Sauros et Bathraces Lacones, fecerunt templa Octaviae porticibus inclusa.

Myrmecides Quadrigam fecit cum agitatore, quam cooperuit alis muscae.

Callicrates Formicas, quarum pedes et alia membra videri non poterant.

Mys caelator fuit argentarius. Martialis: Quis labor in Phiala: docti Myos, an ne Myronis.

Pyrgoteles sculptor fuit gemmarius, a quo solo in gemma sculpi se voluit Alexander.

Alcimenem Atheniensem docuit Phidias, sculptorem nobilem, cuius permulta opera Athenienses in sacris aedibus posuere, praeclaramque Veneris imaginem extra muros, quae appellatur Aphrodite Exapolis: huci supremam manum imposuit Phidias.

Agoracritum Parium docuit Phidias, quem adeo amavit, ut eius nomini pleraque ex suis operibus donaverit. Certavit Agoracritus in Alcmanem de Venere facienda, vicitque Alcmanes, non opere, sed civitatis suffragiis contra peregrinum suo faventis. Quare indignatus Agoracritus signum suum vendidit, calege ne Athenis esset, appellavitque Nemesim. Quod simulacrum positum est in Rhamnunte pago Atticae, quod M. Varro omnibus signis praetulit.

Antipater Sytyrum in phiala gravatum somno collocasse verius quam caelasse dictus est. Inter eos, qui in argento caelando claruerunt, sequentes numerantur a Plinio. Mentor, Acrages, Boeus, Mys, Antipater, Stratonicus, Cyzicenus, Tauricus, Ariston, Onichus, Hecateus, Praxiteles, Possidonius, Ephesius, Laedus, Stratites, qui praelia et armatos caelavit.

Zopyrus, qui Areopagitas, et iudicium Orestis caelavit in duobus scyphis XII. pondo aestimatis.


page 239, image: s239

Pyrrheas cuius duae unciae viginti vaenierunt: Ulysses et Diomedes erant in Phialae emblemate Palladium surripientes. Fedt et iocos in paruulis potoriis.

Habuit et Teucer Crustarius famam.

Zenodorus Mercurii statuam fecit in civitate Galliae Aruernis. Item mandato Neronis colossum CX. pedum longitudine dicatum Soli.

Phidiae aemuli fuere Alcamenes, Critias, Nestocles, Hegleas. Deinde Agelades, Callon, Polytus, Phragmon, Gorgias, Lacor, Mycon, Pythagoras, Scopas, Perelius.

Polycletus discipulos habuit Argium, Asopodourm, Alexim, Aristidem, Phrinonem, Dinonem, Athenodorum, Dameam, Clitorum, Myronem, Lycium. Olympiade XCV. floruere Naucydes, Dynomedes, Canachus, Patrocleus.

Olympiade CII. Polydles, Chephisiodorus, Leocares, Epatodorus. Olympiade CIIII. Praxiteles, Euphranor. Olympiade CVII. Echion, Thermachus. Olympiade CXIIII. Lysippus, Lysistratus, Sthemnis, Euphronides, Sostratus, Ion, Syllanion nullo doctore nobilis factus: qui discipulos habuit theusim et Iadem. Olampiadae CXX. Eutychides, Eutycrates, Lahippus, Chephisiodorus, Timarchus Pyromachus. Olympiade CLV. Antheus Callistratus.

Pythagoras Rheginus Pancratiastem Delphis posuit. Hunc vicit Liontius, qui fecit Stadiodromon Astylon, qui Olympiae ostenditur. Et Lybin puerum nudum tabellas tenentem et ferentem mala. Syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem spectatores videbantur sentire. Item Apollinem Citharoedum. Primus neruos, et venas, et capillum diligentius expressit.

Pythagoras Samius Pythagorae Rhegini discipulus fecit signa fortunae seminuda. Lahippus, Beda, Eutycrates discipuli fuerunt Lysippi. Eutycratis discipulus fuit Thysicrates Sicyonius.

Telephanes Phocaeus habitavit in Thessalia, ubi opera eius latuerunt. Fecit Larissam, Spirarchum, Penthathlon, et Apollinem.

Aristides Polycleti discipulus fecit quadrigas, et Bigas.

Iphicrates Lenam incretricem, quae Ariftogitonem et Harmodium tyrannicida nullis unquam tormentis adacta voluit prodere.

Aliorum et Sculptorum et Statuariorum nomina sunt Cresilas, Pericles Olympius, Cephisidorus, Chereas, Ctesilaus, Demetrius, Daedalus, Dynomenes, Eutychides, Hegias, Butyreus, Lycius Maronis discipulus, Menechmus, Nancerus, Niceratus, Poly des, Pyrrhus, Phoenix Lysippi discipulus, Stypax Cyprius, Syllanion,


page 240, image: s240

Theodorus autor Labyrinthi Samii. Xenocrates Tysicratis discipulus: Ariston, Callases, Desias, Cantharus Sicyonius, Dionysiodorus, Critiae discipulus, Deliades, Euphorion, Eunicus, et Hecateus.

Argenti caelatores Lesbocles, Prodorus, Pythodicus, Polygnotus, Scinus, Apollodorus, Androbolus, Asclepiodorus, Antimachus, Anthenodorus. Alia sunt infinita huiusmodi nomina apud Plin. lib. 34.

PICTORES DIVERSI.

FVit Phidias initio pictor, pinxitque Clypeum Athenis.

Paneus eius frater pinxit Aegidam Mineruae.

Bularchus Magnetum praelium.

Hygiemon primus in pictura marem feminamque discrcuit.

Eumarus Atheniensis figuras onnes imitari ausus.

Cimon Cleonaeus eius inucnta excoluit, obliquasque imagines invenit, articulis membra distinxit, venas protulit, in veste rugas, et sinus invenit.

Pythis certavit in Timagoram Chalcidensem de praestantia picturae.

Polignotus thasius primus mulieres lucida veste pinxit, instituit os adaperire, dentes ostendere, vultum ab antiquo rigore variare. Pinxit Delphisaedem et Athenis porticum, cuius partem etiam mercede pinxit Mycon.

Mycon alter minor filiam habuit Timareten pictricem.

Olympiade XC. fuerunt Aglaophon, Cephisodorus, Phrylus, Evenor pater Parrhasii pictoris.

Apollodorus Atheniensis primus species exprimere instituit, primusque gloriam penicillo contulit. Fecit sacerdotem adorantem, et Aiacem fulminatum.

Zeusis arte picturae tantas opes sibi comparavit, ut in earum oftentatione Olympiae nomen suum aureis intextum literis ostentaret. Postea opera sua donare instituit, ut Alcmenam Agrigentinis, Pana Archelao, quod nullum pretium putaret esse illis dignum. Fecit et Penelopem, et Athletam, adeoque sibi in illo placuit, ut versum subscriberet celebrem ex eo, invisurum aliquem facilius, quam imitaturum. Fecit et magnificum Iovem in throno astantibus Diis, et Herculem infantem dracones strangulantem, Alcmena matre coram pavete, et Amphitryone. Tanta fuit diligentia, ut Agrigentinis facturus tabulam (quam in templo Iunonis Laciniae dicarent) virgines eorum nudas inspexerit, et quinque elegerit, ut quod in quaque laudatissimum


page 241, image: s241

esset, pictura redderet.

Acquales eius, et aemuli fuerunt, Timanthes, Androcides, Eupompus. Parrhasius descendit in certamen cum Zeuside: et quum Zeusis detulisiet uvas adeo ingeniose pictas, ut ad eas aves devolarent, Parrhasius lintheum attulit, veritate adeo repraesentata, ut Zeusis alitum iudicio tumens flagitaret, remoto lintheo ostendi sibi picturam, et intellecto errore, palmam concederet: quo niam ipse aves fefellisset, Parrhasius vero se artificem. Idem Zeusis postea pinxit puerum uvas ferentem, ad quas quum devolassent aves, iratus est operi suo, quod uvas pinxisset melius, quam puerum. Nam si puerum consummasset, aves timere debuerant. Pinxit quoque Helenam et Marsiam religatum. Parrhasius primus Symmetriam picturae dedit, primus argutias vultus, elegantiam capilli, venustatem oris expressit, et artificum confessione in lineis extremis palmam adeptus est. Vide alia eius opera quam plurima apud Plin. Superatus est tamen a Timante in Aiace.

Pinxit Timantes Iphigeniam aris immolandam, parentibus prope lacrimantibus velato patris eius vultu, quem digne non poterat ostendere. Item Cyclopem dormientem. Alii in hac arte celebres fuerunt Euxinidas praeceptor Aristidis, Eupompus Pamphili, Apellis Pamphilus, qui neminem minoris talento docuit annis decem. Quam mercedem ei dederunt Apelles et Melantius. Clari etiam extitere Echion, Therimachus, quos omnes superavit Apelles, voluminibus editis, quae etiam doctrinam continent. Cedebat tamen Amphioni de dispositione, Asclepiodoro de mensuris. Idem nauigavit Rhodum ad videnda opera Protogenis pictoris excellentissimi. Apelli autem fuit perpetua consuetudo nullum diem, quibuscumque negotiis occupatum praeterire, quin lineam aliquam duceret, ducendo exerceret artem. Ad eius officinam frequenter ventitabat Alexander, qui etiam edicto netuit, ne ab alio pingeretur. Venerem Cois incoeptam moriens reliquit imperfectam, nec repertus est, qui tam egregio operi vellet succedere. Pinxit Alexandrum Magnum fulmigerum in templo Dianae Ephesiae talentis XX. Numerosa insuper opera, quae ponuntur a Plinio.

Aristides Thebanus aequalis fuit Apelli. Primus animum pinxit et sensus omnes expressit. Unam eius tabulam Attalus rex centum talentis emisse fertur.

Asclepidorum in Symmetria mirabatur Apelles. Ei Mnason tyrannus pro duodecim Deis dedit in singulos Mnas tricenas.

Idem dedit Theomnesto in singulos heroas Mnas centenas.


page 242, image: s242

Nicomachus Aristodemi filius, pinxit raptum Proserpinae: Item Ulyssem pileatum, Apollinem, Dianam: Deum matrem lconi insidentem, et nobiles vaccas arreptantibus Satyris, et Scyllam. Fuitque in ea arte omnium velocissimus. Discipulos habuit Aristidem fratrem, aristoclem filium, et Philoxenum Eretrium, qui ultimus pinxit praelium Alexandri cum Dario: Item Lasciviam, in qua tres Sileni comessantur.

Nicophantes fuit elegans et concinnus.

Apellis discipulus fuit Perseus.

Ariscidi discipuli fuerunt Niceros, et Aristippus, qui pinxit Satyrum cum scypho coronatum. Aristippi Antorides et Euphranor.

Pyreicus humilia secutus, humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. Pinxit tonstrinas, sutrinas, aseelos, et obsonia.

Serapion pinxit scaenas, et hominem pingere non potult.

Dionysius nihil praeter homines pinxit, unde et Anthropographus dictus est.

Callicles parua quaedam pinxit.

Antiphilus Hesionem, Alexandrum, et Philippum cum Minerua, Liberum patrem, Cadmum, Europen, Gryllum.

Arellius floruit romae paulo ante Augustum.

Amulius Mineruam, quae spectantem spectabat, quacumque aspiceretur.

Post eum in pretio fuere Cornelius Pinus, et Actius Priscus.

Pausias Sicyonius, Brictis filius, discipulus fuit Pamphili, qui primus lacunaria pingere instituit. Paruas pingebat tabellas, maxime pueros. Pinxit Glyceram coronarum inventricem (quam amabat) sodentem cum corona.

Euphranor Isthmius fecit Colossos, et Marmora, ac Scyphos sculpsit. Scripsit volumina de Symmetria et Coloribus.

Euphranoris coaetaneus fuit Cyclias, cuius tabulam Argonautas, Hortensius orator mercatus est talentis CXLIIII. ut iam diximus.

Antidotus discipulus fuit Euphranoris: fecit Clypeo dimicantem, et Luctatorem, et Tibicinem.

Antidoti discipulus fuit Nicias Atheniensis, qui mulieres diligentissime pinxit. Eius opera multum probabat Apelles.

Maronites Glaudionis Corinthii discipulus, pinxit Achillem habitu virgineo occultatum Ulysse deprehendente, et alia quaedam.

Metrodorus Pictor. fuit, et Philosophus magnae celebritatis,


page 243, image: s243

quem Athenienses miserunt L. Paulo Aemilio, post Perseum devictum, petenti probatissimum Philosophum, ad erudiendos liberos, et Pictorem ad triumphum excolendum.

Timomachus Bizantinus pinxit Caesari dictatori Aiacem et Medeam tabulas LXXX. talentis venundatas. Fecit insuper Orestem, Iphigeniam, et quaedam alia.

Aristolaus Pausiae filius, et discipulus pinxit aedem Apollinis Delphis.

Antiphilus puerum, ignem conflantem, et lanificium, in quo properabant omnium mulierum pensa, Satyrum cum pelle Pantherina, et alia multa.

Alcimachus pinxit Dioxippum, qui Pancratio vicerat in Olympia.

Cresilochi opus fuit Iupiter Bacchum parturiens, et ingemiscens muliebriter inter obstetrices et dearum clamorem.

Testidemus fecit Oechaliae expugnationem, et Laodomiam.

Clesides reginae Stratonices iniuriam, a qua nullo honore fnerat exceptus. Pinxit et voluptatem cum piscatore, quem regina dicebatur amare.

Cratinus Comoedus Athenis Pompeium pinxit.

Euchides bigam regis cum victoria.

Iphis Neptunum et victoriam.

Habron Amicitiam, et Concordiam, et deorum simulacra.

Nicearchus Venerem inter Gratias, et Cupidinem. Herculem tristem insaniae poenitentia.

Nealces Venerem, Naumachiam Aegyptiorum et Persarum. Item Asellum inlittore bibentem, et Crocodilum ei insidiantem.

Aliorum Nomina sunt Oenias, Philisus, Phalerion Simonides, Simus, Theodorus, Leontius, Theron, Tauriscus, Erigonus, Pasias, Aristonides, Anaxander, Aristobolus, Syrus, Arcesylas Tisicratis filius, Coribas Nicomachi discipulus, Carmanides Euphranoris, Dionysio dorus Colophonius, Diogenes, Eutymedes, Heraclides Macedo, Mydon Phylomachi statuarii discipulus, Mnasitheu Sicyonius, Mnasidemus, Nessus, Polemon Alexandrinus, Theodorus Samius, Tadius, Xenon Neoclis discipulus.

Mulieres pictrices fuerunt Timarete Mycaonis filia, Irene Cratini pictoris filia, et discipula, Aristarete Nearchi filia et discipula. Lala Cizicena. Martia M. Varronis. Haec omnia decerpta sunt ex Plinio, ne quis forte opinetur me ex aliena opera laudem promereri velle.


page 244, image: s244

PIGMENTA.

INter pigmenta numerantur Minium, Armenium, Cymbaris, Chrysocolla, Indicum, Purpurissum, Synopis, Rubrica, Parethonium, Melinum, Eretria, Auripigmentum, Orcha, Cerussa, Sandaraca, Sandix, Syricum, Atramentum, Appianum.

Colorum nomina sunt Andricelon, Ostreon, Prasinon, Crococides, Cyaneus, Cynabari, Xanthus, Phaeus, Phlogoleucus, Leucophaeus.

Genera colorum apud Gellium lib. 2. cap. 25. sunt Ruffus, Ruber, flavus, Fuluus, Rubidus, Phoeniceus, Rutilus, Luteus, Spadix, Caesius.

FABRI, ET ALII ARTIFICES.

EPeus, autor fuit illius machinae, qua delitescentes Graeci Troiam noctu ceperunt dolo. Vergil. lib. 2. Aeneid. Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeus.

Didymanon, autor fuit cuiusdam clypei, quem Aeneas dedisse fertur Niso cursori peractis ludis, qui fiebant in Sicilia ad Anchisae tumulum. Vergilius: Et clypeum efferri iussit Didymaonis artes: Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat.

Perillus reperit aeneum taurum, ad torquendos sontes, ut eo suppositis flammis inclusi, mugitum bovis imitarentur. Quod genus tormenti ipse primus expertus est, mandante Phalaride. Propert. lib. 2. Non'ne fuit satius duro seruire tyranno, Et gemere in tauro saepe Perille tuo?

Lycaon Gnosius faber fuit et artifex ensis, quem Ascanius dedit Euryalo. Verg. lib. 9. Humero simul exuit ensem Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius, atque habilem nagina aptarat eburan.

Vulcanum Poetae faciunt fabrum deorum et Iovialium fulminum artificem. Idem Solis currum fecisse fertur. Ouid. lib. 2. Met. Genitor cunctatus ad altos Deducit iuvenem Vulcania munera currus. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae Curuatura rotae, radiorum argenteus ordo. Per iuga Chrysoliti, positaeque er ordine gemmae, Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

Daedalus, primus in formis animalium (quas veteres plastae caecas fingebant et immobiles) oculos induxit, et abditis quibusdam neruis effecit, ut huc et illuc moverentur adeo scite, ut spectantibus vivere, et ingredi viderentur. Idem ligneam Venerem fabricasse dicitur, quae argento vivo infuso moveretur. Fecit insuper Crctae labyrinthum, quo inclusus, alis sibi et nato confictis, per viam mortalibus negatam periculum effugit. Hinc opera Daedala


page 245, image: s245

vocantur ingeniosa. De eius Labyrintho Ouid. lib. 8. Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis Ponit opus, etc.

Mamurius, faber aerarius fabricavit Saliorum Ancylia, qui propterea nomen eius solebant canere suis carminibus. Vertumnus apud Propert. libro 4. simulacrum suum a Mamurio ex aere formatum dicit: ideoque precatur, ut eius cineri terra sit levissima. Haec autem Vertumni verba: Stipes acerbus eram properanti falce dolatus Anre Numam grata pauper in urbe deus. At tibi Mamuri formae caelator ahenae, Tellus artifices ne terat Osca manus, Qui me tam docilis potuisti fundere in usus, Unum opus est, operi non datur unus honos.

Phereclus, abietarius faber Paridis ad Helenae raptum navigaturi naves fecisse dicitur. Hinc navis Phereclaea dici solet. Ouid. in Epist. Paridis, Hac duce Sigaeo dubias a littore feci, Longa Phereclaea per freta puppe vias.

Callicrates, fuit minutorum opusculorum fabricator, qui muscam fecit alis qua drigam cum agitatore tegentem. Fabricavit et navem, quam avicula pennis integebat.

Myrmecides fecit formicas tam tenues, ut vix membra videri possent.

Eligius, Novionensis episcop. artem aurificum exercuit, in qua quicquid lucri faciebat erogabat pauperibus.

Ferunt Harmonidem, Troianum fabrum fuisse unum ex eorum numero, qui Paridis Spartam ituri naves fabricaverunt.

Acesaeus, natione Patarensis, et Helicon Carystius, duo fuerunt celebratae artis artifices, qui Peplum Palladis Poliadis (quae in arce Atheniensium colebatur) contexerunt. Hinc adagium natum, Acesaei et Heliconis opera: De his quae singulari fiunt artificio.

Glaucus, Samius primus aeris ferruminationem invenit.

Sothericus, faber fuit lignarius, cuius opera priscam illam et rudem simplicitatem prae se ferebant. Hinc natum proverbium, Sotherici lecti: De re vili, et minime ambitiosa.

Elico, faber fuit, qui, qutore Plinio, ob artem fabrilem Romae commoratus est.

Artemon, faber fuit loripes, qutore Plutarcho in Pericle.

Stasicrates, fuit artifex Alexandro Macedoni gratissimus, qui dicebat Thraciae montem Athon in hominis statuam formari exculpique posse.

Vatinius, Beneventanus fuit artifex calicum vitreorum. Hinc Vatinia nocantur vasa vitrea. Martial. libro 10. Vatiniorum


page 246, image: s246

proxineta fractorum. Idem in distichis: Vilia sutoris Calices monumenta Vatini Accipe. Is fuit distorti corporis, Sutrina. alumnus, ediditque munus gladiatorium Beneventi. Autore Cornelio Tacito.

Myron, artifex nobilis buculam fecit aeneam, Graecis primum, deinde Ausonianis versibus celebratam. Prop. Atque aram circum steterant armenta Myronis, Quattuor artificis vivida signa boves.

Architas, faber simulacrum Columbae fecit ex ligno, libramentis ita suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum, ut ipsum volaret, Autor Gell. lib. 10. cap. 12.

Telephanes, faber fuit lignarius, victum sibi quaeritans in factitandis curribus, quem tamen postea felix fortuna ad Lydorum regnum evexit.

Diphilus, architectus fuit tardissimus in perducendis ad finem susceptis operibus. Unde factus adagio locus, Diphilo tardior.

Tericle, calices torno faciebat ex Terebintho. Plinius.

ARCHITECTI NOBILES.

DEmocrates, Alexandriam metatus est.

Spintarus, Corinthius Delphicum templum construxit.

Cresiphon, templum Dianae Ephesiae ubi simulacrum ipsius deae vitigeneum fuerat. Plinius: Operi, inquit, praefuit Ctesiphon architectus.

Meleagenes, fanum Mineruae Prienensis.

Theodorus Phocensis fecit Thorum Delphicum.

Philo Atheniensis armamentarium Pyrei.

Hermogenes, aedem Doricam Iunonis Magnesiae.

Sugilas, mausoleum Artemisiae.

Zenodotus, nobile pavimentum Pergami.

Hermodorus, nomen est architecti, qui obeliscum fecit.

Zmilus, Rholus, et Theodorus, architecti, fecerunt Labyrinthum Lemnium.

Valerius Ostiensis architectus fuit, qui theatrum Romae texit.

Mnesicles architectus arcem Athenis aedificavit. Autor Plutarchus in Pericle.

Nicon, pater fuit Galeni geometriae et architecturae peritissimus.

Apollodorus, Traiani forum, Methodeum et Gymnasium Romae fabrefecit. Hunc interfecit Adrianus.

Eupalinus Megarensis, filius Naustrophi, Rheocus, Philci


page 247, image: s247

filius, et Mandrocles Samius, nomina sunt Architectorum apud Herodotum.

CONDITORES DIVERSORVM Locorum, et Aedificiorum.

ANtenor condidit Patavium urbem. Verg. lib. 1. Aeneid. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum.

Romulus, Romam. Verg. lib. 1. Aen. Inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet Moenia, Romanosque suo de nomine dicet, Ascanius Albam.

Philoctetes, Petiliam urbem Brutiorum. Verg. lib. 3. Aen. Parua Philoctetae subnixa Petilia muro.

Dido, Carthaginem. Verg. lib. 4. Aen. Femina quae nostris errans in finibus rubem Exiguam pretio posuit. Dido apud eundem sic loquitur: Urbem praeclaram statui, mea moenia vidi.

Dardanus, Troiam. Verg. lib. 9. Aeneid. et lib. 8. Et Troiae Dardanus autor.

Danae, Acrisii filia Ardeam urbem Italiae. Verg. lib. 7. Quam dicitur urbem Acrisioneis Danae fundasse colonis. Plin. lib. 3. Ardea a Danae Persei matre condita.

Catillus, Arcas, Tybur oppidum Romae vicinum. Virg. lib. 7. Tum gemini fratres Tyburtia moenia linquunt: Fratris Tyburti dictam cognomine gentem.

Ceculus, Praeneste. Verg. lib. 7. Nec praenestinae fundator defuit nrbis.

Arcades, Pallantaeum oppidum, situm in monte Palatino. Verg. lib. 8. Arcades his oris genus a Pallante profectum, Delegere locum, et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallantaeum.

Neptunus, muros Troiae. Verg. lib. 9. Aen. An non viderunt moenia Troiae Neptuni facta manu considere in ignes.

Diomedes, Arpos, oppidum Apuliae. Verg. lib. 10. Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tytides. Aliter vocatur Argyripa. Idem lib. 11. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis Victor Gargani condebat Iapygis agris.

Cadmus, Thebas Boeotias. Ouid. lib. 3. Metam. Hos operis comites habuit Sidonius Hospes, Quum posuit iussam Phoebeis sortibus urbem.

Amphion, muros Thebarum. Horat. in Arte: Dictus et Amphion Thebanae conditor urbis.

Capys, Capuam. Syllius lib. 11. Tum Capys ut primus dederit


page 248, image: s248

sua nomina muris. Verg. Et Capys hinc nomen Campanae dicitur urbis.

Munacius Plancus, vir consularis, et praetorius, et Cicoronis discipulus, Lugdunum urbem.

Telegonus, filius Ulyssis, Tusculum oppidum Italiae. Proper. lib. 2. Quid petis Aeaei moenia Telegoni.

Galli, Mediolanum. Claud. Continuo sublime volans ad moenia Galli Condita, lanigerae suis ostentantia pellem.

Semiramis, Babylonem. Prop. lib. 3. Persarum statuit Babylona Semiramis urbem.

Caesar Augustus Nicopolim civitatem in memoriam victoriae suae de Antonio et Cleopatra. Autor Suet.

Busyris, Thebas Aegyptias.

Ogdous, Memphim urbem Aegypti.

Archias, Syracusas.

Cleopes, rex Aegypti Pyramidem magnificentissimam.

Massilienses, Niceam.

Alexander, Alexandriam, urbem Aegypti. Autoribus Plinio et Curtio.

Amazones, Ephesum.

Mithridates, Eupatoriam.

Alexander, Heracleam: Antiochus, Laodiceam: Darius, Susas urbem Persidis: Phoroneus, Argos: Ninus, Ninivem: Sichem, Sidonem: Ocnus, Mantuam: Agenor, Tyrum: Amyclas filius Lacedaemonis regis, Amyclas urbem Laconiae: Neleus pater Nestoris, Pylon. Ouid. in Epist. Nos Pylon antiqui Neleia Nestoris arua Misimus. romulus, Asylum. Ouid. lib. 3. Fast. Romulus ut saxo lucum circundedit alto Quidlibet huc dixit confuge, tutus eris. Paranus Phoenicum dux, Massiliam: Pylii, Metapontum: Iapygas, Iapix Daedali filius: Goram, Dardanus: Agyllam, Pelasgi: Diomedes, Beneventum.

SEPTEM ORBIS MIRACVLA.

SEptem fuerunt aedificia toto orbe cantatissima, quae propter operis magnitudinem et sumptum incredibilem extitere loco miraculi, ut nihil divinius ars humana posset confingere aut excogitare. Fuerunt autem haec: pyramides Nili, Turris Pharia, Muri Babylonis, Templum Dianae Ephesiae, Simulacrum Mausoli, Colossus Solis apud Rhodios, et Simulacrum Ionis Olympici, quibus nonnulli addunt domum Cyri Medorum regis.

Pyramides, in primis erant structurae et moles lapideae inferne quadratae, sursum versum acutae, quas Aegypti reges superponendas


page 249, image: s249

tumulis erigebant, aut ad inanem divitiarum ostentationem, aut ut populi torporem excitarent. Earum una saxo naturali fuit elaborata, et rubrica, cuius ambitus per frontem centum duos pedes colligebat, longitudo erat CXLIII. pedum, altitudo LXII. Alia fuit facta ex Arabicis lapidicinis, quam sexcenta hominum milia viginti annis construxisse memorantur. Tes aliae fuerunt annis LXXVIII. et mensibus quatuor factae. Plinius scribit M. DCCC. talenta fuisse erogata in raphanos, allium et cepas, quibus artifices vescebantur in extruenda earum una. Quo argumento coniectare est, quanta quamque prodigiosa fuerit aliarum rerum impensa. Omnium amplissima continebat octo soli iugera, quatuor angulorum paribus interuallis per DCCC. IXXXVIII. pedes. singulorum laterum altitudo pedes vigintiquinque Secundae singula interualla per quatuor angulos pares DCC. XXXVII. pedes comprehendebant. Tertia erat minor praedictis, sed multo spectatior Aethiopicis consurgens lapidibus, trecenti, sexaginta tribus pedibus inter angulos. Omnium minimam fecit Rhodope meretricula Aesopi fabulatoris conserua, divitiis illis, quas meretricio quaestu sibi comparaverat. Herodotus in Euterpe scribit Cleopem Aegypti regem fecisse Pyramydem ex Arabicis lapidibus, cuius longitudo erat quinque stadiorum, latitudo decem passuum, altitudo octo passuum, in qua decem annos fuisse consumptos memorat. Fecit et aliam viginti anni absolutam, in qua tantum perfudit pecuniae, ut nimio sumptu attritus, filiam (quam habebat formosissimam) coactus sit prostituete. Ea est in qua M. DCCC. talenta in cepis et raphanis erogata praediximus. Herodotus alias complures memorat, quas volens omitto, quoniam praedictae satis arguunt, quam otiosa fuerit illotum regum et opera, et prodigentia. De Pyramidibus Luc. lib. 8. Quum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant indignaque Mausolaea. Martial. Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis.

Memoratur etiam turris illa, quam Prolemaeus fecit in Pharo insula non ad alium usum quam nocturnos ignes nautarum cursui ostendendos. Hanc autem constituit talentis DCCC. Sostrato architecto, qui structurae tantae suum inscripsit nomen.

His miraculis annumerantur Babylonis muri, quos Semiramis condidit, aut saltem ruinosos reparavit, coctilibus laterculis, et bitumine ferruminatis, ducentum pedum altitudine, latitudine nero quin quagenum pedum, adeo ut quadrigas inter se occur


page 250, image: s250

rentes reciperent, turresque haberent CCC. plures multo habituri, nisi aliqua ex parte paludes pro moenibus fuissent. Huic autem operi portentoso adhibita sunt trecenta hominum milia. De Babyone Propertius libro 3. Persarum statuit Babylona Semiramis urbem, Ut solidum cocto tolleret aggere opus: Et duo in aduersum misit per moenia currus, Ne possent tacto stringere ab axe latus. Duxit et Euphratem medium, qua condidit arces. Iussit et imperio surgere Bactra caput. Herodotus scribit muros Babylonis habuisse crassitudinem quinquaginta cubitorum regiorum, celsitudinem ducentorum. Per ambitum centum portae stabant aereae, omnes cum cardinibus.

Templum Dianae Ephesiae factum est a tota Asia ducentis et viginti annis. Hoc autem in solo palustri fecere, ne terrae motum sentiret, aut hiatus timeret. Et ne in lubrico et instabili tantae molis fundamenta locarentur, ante calcatis ea substravere carbonibus, deinde velleribus lanae. Templi longitudo erat CCCCXXV. pedum, latitudo CCXX. Columnae in eo centum vigintiseptem a singulis regibus factae, ex quibus XXXVI. erant caelatae. Operi praefuit Cresiphon.

Artemisia, regina Cariae Mausolo marito mortuo sepulerum erexit inter orbis miracula annumeratum, cuius altitudo attollebatur XXV. cubitis: cingebatur columnis XXXVI. Patebat ab austro et septentrione LXIII. pedes. Toto circuitu continebat pedes CCCCXI. Ipsum ab oriente caelavit Scopas, a Septentrione Briax, a meridie timotheus, ab occasu Leocares. Regina opere nondum absoluto concessit fatis: Artifices tamen non recesserunt nisi eo consummato. Ab hoc sepulcro omnia regum et imperatorum monumenta, quae preciosa sunt, vocantur Mansolaea. De hoc Propertius lib. 3. Nec Mausolaei dives fortuna sepulcri Mortis ab extrema conditione vacat. Martial. lib. 1. Aere nec vacuo pendentia Mausolaea Laudibus immodicis Cares ad astra ferant.

Colossus Solis apud rhodiosfuit LXX. cubitorum altitudinis, qui post quinquagesimumsextum annum terrae motu prostratus, iacens quoque fuit miraculo. Pauci pollicem cius amplectebantur. Maiores erant digiti, quam pleraeque statuae. Vasti specus hiabant defractis membris. Spectabantur intus magnae molis saxa. Factus est hic Colossus annis duodecim, trecentis talentis. Artifex fuit Chares Lyndius Lysippi discipulus. Soldanus Aegypti quum insulam rhodum invasit, ex aere huius statuae DCCCC.


page 251, image: s251

camelos onerasse fertur. Ab hoc colosso Rhodii vocantur Colossenses, et Rhodos Colossicola.

Inter orbis miracula recensetur simulacrum Iovis Olympici, quod Phidias fecit ex ebore. Propertius lib. 1. Nam neque Pyramidum sumptus ad sidera ducti, Nec Iovis Elaei caelum imitata domus.

Sunt qui addant domum Cyri Medorum regis, quam fabricavit Memnon, illigatis auro lapidibus.

De his miraculis et aliis quibusdam aedificiis Politianus in Manto sic inquit: Ne vetus immensum fuerit quae sparsa per orbem gloria septena celebrat spectacula fama: Nam neque belligeris Babylon pulsata quadrigis, etc.

ALIA OPERA, ET AEDIFICIA sumptuosa, et magnifica.

VErgilius scribit Didonem fecisse Templum Iunoni donis opulentum, Acrea cui gradibus surgebant limina, neraeque Aere trabes, foribus cardo stridebat ahenis.

Eodem autore larbas rex Getulorum Templa Iovi centum latis immania regnis Centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem Excubias divum aeternas.

Idem lib 7. scribit domum Latini regis centum columnis fuisse sublimem, et cedrinis avorum simulacris ornatam.

Regiam Solis describit Ouidius libro 2. Metam. his verbis: Regia solis erat, sublimibus alta columnis, Clara micante auro flammasque imitante Pyropo: Cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, Argenti bifores radiabant lumine valuae. Materiam superabat opus: nam Mulciber illi Aequora caelarat medias cingentia terras, Terrarumque orbem, caelumque quod imminet orbi.

M. Aemylius Scaurus Syllae privignus in aedilitate sua Theatrum fecit altitudine CCCLX. columnarum, cuius pars scenae erat e marmore, media vitro, columnae imae XLVIII. pedum. Erant inter columnas signa aerea CCC. numero. Cavea capiebat hominum LXX. milia. Autor Plinius lib. 36.

Obelisci vocantur structurae minores Pyramidibus deorsum versum specie quadrata, in angustum verticem desinentes, et paulatim gracilescentes. Aegypti reges quatuor fecerunt obeliscos CCCLXXX. cubitorum longitudine.

Ramises rex Aegypti (cuius aetate captum est Ilium) obeliscum fecit quadraginta cubitorum, et alium longitudine undecenis pedibus, per latera cubitis quatuor, quem fecisse dicuntur viginti


page 252, image: s252

hominum milia. Cuius operis admiratione factum est, ut quum Syenem oppidum expugnaret Cambyses rex, ventumque esset incendio ad crepidines obelisci, extingui ignem iuberet, molis reverentia.

Obeliscum posuit Phius XLV. cubitorum.

Ptolemaeus unum Alexandriae LXXX. cubitorum.

Alii duo fuerunt Alexandriae quos excidit Mesphees rex XLII. cubitorum.

Alius fuit excissus a rege Semneserteo CXXV. pedum.

Nuncoreus filius Sesostris unum fecit C. cubitorum.

Daedalus Labyrinthum fecit in Creta, tanta virarum perplexitate, ut introeuntibus non pateret reditus. Verg. lib. 6. Hic labor ille domus, et inextricabilis error.

Fuit et Aegyptius Labyrinthus, lapideis e Paro columnis in introitu, reliquis Syenitis. Fuit et tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes lapide polito, fornicibus tecti. Lemnius habebat CL. columnas, quarum in officina turbines ita librati pependerunt, ut puero circumagente tornarentur. Eius architecti fuerunt Zmilus, Rholus et Theodorus. Italicum sibi fecit Porsena rex Ethruriae loco sepulcri, quo si quis improperasset sine glomere lini, exitum invenire nequivisset. Supra erant Pyramides quinque, quatuor in angulis, et in medio una, in imo latae pedum LXXV. altae pedum CL. ita fastigiatae, ut in summo orbis aeneus, et pegasus unus omnibus sit impositus, ex quo pendebant iuncta catenis tintinabula.

Aegyptiae Thebae centum portis nobiles coniecturam mirae amplitudinis reliquerunt universae posteritati. Iuvenal. Ecce vetus Thebae centum iacet obruta portis.

Iulius Caesar Circum fecit longitudine trium stadiorum, latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum, ad sedem CCLX. millium. Idem solum tantum foro extruendo sestertiis mille ducentis emisse dicitur.

P. Clodius, quem Milo occidit, domum habuit sestertiis CXLVII. milibus emptam.

M. Lepido viro consulari, et Q. Catuli collegae, fuit olim domus omnium in urbe pulcherrima, quae tamen intra annos XXXV. centesimum locum non obtinuit.

Amphitheatrum Pompeii capiebat XL. milia hominum. Theatrum hoc Nero in unum diem totum auro operuit, ut Tyridati regi Armeniae illud ostenderet.


page 253, image: s253

Agrippa fecit in aedilitate sua DCC. lacus. Fontes CL. Castella CCXXX. Signa CCC. aerea, aut marmorea imposuit, columnas CCCC. ex marmore. Fecit et aquarum ductus memorabiles: alios item incoepit Caius Caesar, quos peregit Claudius in omnes montes urbis levatos, in quos influebant Curtius et Caeruleus fontes. Erogata in id opus D. LV. milia sestertia.

Cicero non minoris quinquaginta milibus aureis habitavit. Quam pecuniam furto et rapina comparatam scripsit Sallustius in sua contra cum invectiva.

Aurea Neronis domus tanto sumptu, tantoque rerum omninm apparatu constructa est, ut ad eam peragendam Otho quingenties sestertium, id est, duodecies centena et quinquaginta milia aureorum nostrorum attribuerit, quum tamen nihil deesset operi: atque hoc tam prodigiosum aedificium a Theatro M. Scauri victum contendit Plinius. Habebat illa Neronis domus stagnum instar maris, vineta, silvas cum omni pecudum genere et ferarum. Item aves argenteas, quae in modum caeli movebantur. In solariis lapidem quendam Sphengitem, quo perpetuus dies illucebat. De hac domo intellexit Martialis libro 1. dicens: Hic ubi sidereus propius videt astra Colossus, Et crescunt media pegmata celsa via, Invidiosa feri radiabant atria regis, Unaque iam tota stabat in urbe domus. Hic ubi conspicui nenerabilis amphitheatri Erigitur moles, stagna Neronis erant.

In M. Scauri villae incendio bis millies sestertium absumptum legitur.

Pergama, seu muri urbis Troiae feruntur habuisse in ambitu XL. imllia passuum. Nec aliam ob causam adscribuntur Deis autoribus, quam propter magnificentiam. De his Lucanus lib. 6. Nunc vetus Iliacos attollat fabula muros, Adscribatque Deis.

Nitocris Assyriorum regina (quae multis annis post Semiramidem floruit) Euphratem fluvium, qui mediam Babylonem rectus praeterfluebat, fecit tortuosum, supraque pontem erexit trium stadiorum difficillimum factu propter paludes, quae urbem ambiunt. Fecit et ingentes cavernas ad excipiendum fluminis impetum, egessitque quicquid erat limi ad iacienda fundamenta. Autor Hero dotus et Curtius.

Traianus lapideum pontem fecit in Danubio, in quo viginti ex quadrato lapide erant pilae, quarum altitudo CL. pedum praeter fundamenta extabat, Latitudo sexaginta pedes contincbat. Distabant inter se CIXX. pedibus, fornicibus vero coniungebantur,


page 254, image: s254

quum tamen fluvius ipse sit admodum praeceps et impetuosus, et nonnunquam imbrium mole concitatus ripas longius submoveat, et ubi angustior est, ibidem sit ferox, et vorticosus. hanc tamen postea molem seu livore maligno, seu alia causa, dirupit Adrianus. Autor Dion Cassius.

Murus Byzantii urbis fuit olim Milesio quadrato lapide, adeo indiscreta laterum structura, ut una prope muri compages spectantibus videri posset.

Alexander Macedo tabernaculum fecit, in quo centum lecti sternebantur, aureae columnae sustinebant verticem aureum variis textum ornamentis. In co consistebant mille Persae, mille sagittarii Macedones, et quingenti cum scutis argenteis. In medio autem erat sella aurea super quam sedebat Alexander, stipatus suis Sarissophoris.

Inter mirabilia hominum opera sunt, Athos factus a Xerxe navigabilis, Isthmos coeptus a multis perfodi, nec absolutus, Alpes aceto diusae, Lucrinus lacus undecim annis a triginta hominum milibus exiccatus. Luculliana villa, ubi exciso monte Euripus admittebatur.

Caesar uno die pontem in Arari constituit: alium supra Rhenum mira celeritate, quem decem diebus absoluit.

Colossus fuit Tarenti quadraginta cubitorum factus a Lysippo.

Fuit in Capitolio Colossus Apollinis translatus a Lucullo ex Apollonia Ponti urbe XXX. cubitorum, factus talentis CL.

Fuit et Colossus Apollinis Tuscanicus quinquaginta pedum a pollice, dubium aere mirabilior, an pulchritudine.

Aetate Plinii Zenodorus fecit colossum Mercurii in civitate Galliae Aruernis, sesterciis CCCC.

Idem quum venisset Romam, simulacrum fecit mandato Neronis CX. pedum longitudine, quod postea Soli dicatum est.

Ambitus Memphis urbis Aegyptiorum ab Ogdoo rege aedificatae fuit CL. stadiorum.

Martialis lib. 1. Domitiani Imperatoris Amphitheatrum omnibus miraculis, superbisque aedificiis anteponit dicens: Omnis Caesareo cedat labor amphiteatro, Unum pro cunctis fama loquatur opus.

Sabellicus aedificia quaedam et magnifica Ioca sequentibus verbis cnumerat. Nunc vetus Ogygios attollat Graecia muros, Adscribatque deis Neptunia moenia, laudent Mirenturque suos Parthis Babylona labores. Nec sileat Pharios iam barbara Memphic honores, Aeternumque sui memoret pia busta tyranni Caria dives


page 255, image: s255

opum, magnum vulgata per orbem Tercentum populi celebrent delubra Dianae.

Superest magnificum illud Templum, quod anno regni sui quarto aedificare coepit Salomon Davidis filius. Triginta imprimis hominum milia caedendis arboribus, ut cedris, et cupressis, sunt in Libanum destinata. Lapicidarum vero extiterunt octoginta milia. Latitudo templi fuit vicenum cubitorum, Seragenum longitudo, altitudo fornice distincta centenum et vicenum. Inferioris structurae materia erat ex candenti saxo. Amplitudo vestibuli denum cubitorum, Cellae erant vicenae peruio inters se usu, et aliae his suppositae. Trabes erant cedrinae, cedrina concameratio auro illita, ut parietes omnes. Sanctior locus a reliquo templi corpore distinguebatur muro, in quo erant ianuae sculptae, vela ductilia, variis maeandris et floribus intexta. Duo cherubini (ita enim dici solent) ex puro auro. Pavimentum petalis auteis instructum. Ianuae vicenum cubitum altitudine auro coruscantes. Ante vestibulum erant duae columnae aeneae XVIII. cubitorum altitudine, ambituque duo denum. Erat et vas aeneum tantae magnitudinis, ut ab re nominatum sit mare, quod vituli duodecim diversas mundi plagas terni singulas prospectantes circunstabant. Fuit vas illud trium millium batorum capax. Erant et aliae figurae, quas longum esset recensere. Altare suit aercum denum pedum altitudine, Iongitudine duplo maiorc. Item mensa una aurea. Phialae et paterae aureae decem milia. Argenteae quadruplo maiore numero. Candelabra decem milia ex auro et et argento fabricata. Circa templum aula capacissima, in qua profanus populus consisteret. Hoc autem opus septem annorum spatio ad finem perductum est.

Fecit et Salomon sibi regiam candenti pavimento, triplici intus materia, cedro, argento et auro. Quod opus absoluit tredecim annorum spatio.

ARBORES DIVERSAE.

ABies arborum pulcherrima est et rectissima, quae in transuersum posita renititur ponderi, nec prius rumpitur quam carie deficiat. Pars cius inferior est enodis, et vocatur sapinus. Superior nodosa et durior. Situs eius in montibus. Expetitus navigiis, et trabibus, et plurimis vitae operibus. De hac Ouid. lib. 10. Resina huic arbori vitium. Gignit pilulam quae in medicina vim habet urendi. Folia non amittit, quae habet pectinum modo. Terna edit germina, inter squamas corticem spargit. Semen


page 256, image: s256

reddit post vergiliarum occasum. Ramos habet in caelum tendentes, non in latera pronos. Cacuminibus ramorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. Et si infra ramos praescindatur, quod superest vivit. Si vero cacumen tantum auferatur, emoritur tota. Laudatissima est in Alpibus, Apoenino, Vogeso monte, Corsica, Bithy nia, Ponto, Macedonia. Deterior Arcadica: quoniam ibi facile putrescit. Abietis umbra satis perniciosa est. Ab abiete fabri lignarii vocantur Abietarii. Et opus abiegnum abiete factum. Hinc equus Troianus a Propertio et Politiano vocatur Abiegnus. Sta. l. 6. Thebaidis, abietem vocat audacem, quia naves marinis se exponant periculis. Sic autem ait, Hinc audax abies, et odora in vulnere pinus.

Aesculus arbor est glandifera, cuius fructu vescebantur homines aetatis aureae sub Saturno. Sacra est Iovi. Huius ramis fiebat corona civica. Semen reddit autumno. Tantum radice descendit in terram, quantum corpore emiet in aere.

Amygdalus arbor est fructifera, cuius fructus duro et carnoso integitur cortice. Prima omnium arborum floret mense Ianuario. Ante maturitatem facile fructum amittit. Serenda est ab occasu arcturi ad brumam. In hanc arborem poetae fabulantur mutatam fuisse Phyllidem.

Amyris arbor est infructifera: quam sterilitatem pensat odore fragrantissimo.

Apina arbor est media inter pinum et piceam, piceae tamen similior, unde etiam Pinus picea vocatur.

Aquifolia, arbor est ex Ilicis genere, quam Graeci Similacem vocant. Baccas habet sine succo. Folia ei non decidunt, quae habet aculeata. Germinat verno tempore. Sata in domo aut villa veneficia arcet. Flore eius aquam glaciari tradit Pyrthagoras apud Plinium. Hanc arborem Theophrastus Crateogonon vocat.

Acaron arbor est brevis et fruticosa.

Acer fere est amplitudinis tiliae, arbor operum elegantia et subtilitate nobilis. Multa eius genera. Album candoris praecipui. Alterum crispo macularum discursu in Istria et Rhetia praecipuum. Vilius Crassivenium vocatur. Vide alia discrimina apud Plinium. Aceris radix confusa iecinoris doloribus utilissime imponitur. Germinat paulo ante aequinoctium vernum. Semen reddit messibus. Acernae trabes dicuntur quae sunt ex eius ligno.

Adrachne arbor est syluestris similis unedoni, foli tantum minore et nunquam dccidente, cortice non scabro, sed qui circumgelatus videri possit, tam tristis est aspectu. Fertur semper frondere.


page 257, image: s257

Alburnacum arbor est colore nigricante.

Alnus arbor nullum fert fructum, aut semen. Pronenit in loeis aquo sis. Unde Syll. lib. 3. Fluminea sonipes religatus dicitur alno. Pinguis est ci umbra, folia crassissima. Utilis est navigiis. Lucanus lib. 3. Silvaque dodones et fluctibus aptior alnus. Statius lib. 6. Theba. Alnus amica fretis, nec inhospita vitibus Ulmus.

Apiastrum, Arbor est venenata in Sardinia.

Balsamum arbuscula est aromatica, uni Iudaeae concessa, viti similior quam nitro. Ea seritur malleolis. Frequens est in montibus. Sustinet se absque ullis admimculis. Excrescit in bina cubita. Trima fructifera est. Eius sucens vocatur Opobalsamum, omnibus odoribus anteferendum. Lignum Xylobalsamum inciditur vitro, lapide, vel osseis cultellis. Capitur et Balsamum pro arboris succo.

Bedellium arbor est nigra, magnitudine oleae, folio et robore similis caprifici. Nascitur apud Bactrianos, habet naturam gummi. Autor Plinius lib. 12. cap. 9.

Betula arbor est eximi???andoris, qua fiunt circuli vasis vinariis idonei. Gaudet frig???or locis. Bitumen ex ea quondam excoquebant Galliae. Utilis ??? conficiendis cistis, et sportellis, flexibili crate.

Buxus arbor est tonsilis et semper virens, viscum producens et semen, quod Cartegon dicitur. Ea fiunt multiforatiles tibiae. Unde et pro musico instrumento nonnunquam accipitur. Seneca: Tibi multifora tibia buxo solenne canit. Fiunt et laudatissimi pectines, et unguentariae pixides. Plurima reperitur in Pyrenaeis et Citoro montibus. Commendabilis est duritia et pallore. Plinius tria ponit eius genera, Gallicum amplitudine procera. Oleastrum gravis odoris in omni usu damnatum. Tertium syluestre semper tonsile. Montes amat. Folia eius sunt concava, quae non decidunt. Spississima est arborum. Non fluit in aquis, nec cariem sentit, nec vetustatem.

Carpinus arbor est nota, quae alio nomine Acer dicitur. Montes amat. Ea quondam fiebant faces nuptiales.

Camerepes, arbor est folio lato et molli, peculiaris Cretae et Siciliae.

Cynnamum, seu Cynnamomum arbuscula est aromatica, praestans odore, dulcis, et cinerei coloris, cuius succus ad multa remedia utilis est. Nascitur in Aethiopia. India, et Sabaeis.

Citrus arbor est pecularis Mauritaniae in Atlante monte. Romanis olim gratissima, et maxime expetita ad mensarum et


page 258, image: s258

lectorum usum. De his intellexit Lucanus libro 10. Dentibus hinc niveis sectos Atlantide silva Imposuere orbes, quales ad Caesaris ora Non capto venere Iuba. Huiusinodi Citreae mensea fulciebantur eboreis pedibus, ut his verbis liquet. Citrus Maurusia folium habet arbusti aut larui. Arborem hanc Graeci Medicam vocant.

Cornus arbor ramos habet duritie et rigiditate similes cornibus. Propterea usus eius bellicis hastis et iaculis dicatus est. Unde et plerunque accipi solet pro telo. Syll. lib. 10. - Vix prima momordit Tegmina Callaici cornus tremebunda metalli. Verg. li. 10. Volat Itala cornus. Exitialis est apibus haec arbor: Nam flore eius degustato, aluo concita moriuntur. Succus est ei sanguineus. Montes amat, et primo Favonio germinat. Nullam habet medullam.

Corylus arbor gaudet planis locis. Ex ea olim fiebant faces nuptiales, ut carpino. Graciles sunt eius trunci, lata folia, delicati fructus, et secundis mensis expetiti. Colurna dicuntur opera, quae fiunt eius ligno.

Castanea fructum significat et arborem. Fructus integuntur spinoso cortice. Vergil. Stant et Iuniperi, et castaneae hirsutae.

Cedrus arbor procera est, nec tamen onerosa. Folia habet cupressinis fere similia, lignum iucundi odoris, et tineis imperuium, et infestum. Propterea opus dignum Cedro dicimus, quod laudabile est, et ab iniuria blattarum et unearum maxime conseruandum. Horatius: Speramus carmina fingi Posse linenda Cedro, et levi seruanda Cupresso? Vel quod eius oleum illitum res omnes conseruet a tineis et carie. Duo sunt minoris Cedri genera: Lyria, et Phoenicia. Differunt folio: Nam quae durum, acutum, et spinosum habet, vocatur Oxycedros, ramosa, ac nodis infesta: Altera odore praestat. Duo item genera Cedri maioris. Florifera fructum non fert. Fructifera non floret. Et in ea antecedentem fructum statim novus occupat. Semen eius simile. Materiae aeternitas, Ideoque simulacra deorum ex ea factitavere. Resinam fundit ad facien das pices. Montes amat. Folia non amittit, quae habet capillata. Laudatissima est in Creta, Africa, et Syria. Rimam sissuramque non capit sponte.

Cerasus nomen sumpsit a Cerasunti Ponti civitate. Fructus vocatur Cerasum, et interim pro arbore capitur. Cerasi Romae non fuerunt ante victoriam Mithridaticam Luculli. Is anno DCLXXX. urbis conditae aduexit e Ponto. In Aegypto nulla cura potuere gigni. Cerasorum, teste Plinio, Aproniana maxime rubent, nigetrima sunt Actia, Caeciliana rotunda. Iulianis gratus sapor, adeo teneris, ut gestatum non tolerent. Principatus Duracinis


page 259, image: s259

in Belgica, Lusitanis, et in ripis Rheni. Cerasis succus est sanguineus, constant cute et succo. Gaudent aquosis montibus. Inseruntur post brumam dempto cortice. Praecoces fiunt et maturescunt calce radicibus admota. Cerasus capitur etiam pro fructu. Propertius: Hic dulces Cerasos, hic autumnalia poma.

Costus arbuscula est aromatica, cuius radix flagrat odore praestantissimo. Stroza fil. Accumulansque rosas et odore germina costi. Antiqui supplicabant ture et costo.

Cynacanthe arbuscula acinos instar uvae producit. Latini Caninam sentem. et Vuam spineam nominant.

Cyperum habet Aegyptus, semine Coriandri, candido et odorato, quod in oleo coquitur. haec arbor est ocyssima. Protinus enim floret, et semen profert.

Cotinum plinius ait arbusculam esse in Apoenino, colore insignem.

Cupressus, seu Cyparissus, arbor feralis, succisa non regerminat. Propterea in exequiis adhibita est, ut funebre signum. Vergil. - Et ferales ante cupressos Constituunt. Statius libro 5. Silva. Hilaresque hederas plorata Cupressus Excludit ramis. Plantabatur in funestis nobilium domibus, eiusque ramis rogorum intexebantur latera. Lucan. lib. 3. Et non plebeios luctus testata cupressus. Haec arbor morosa est natu, fructu superuacua, baccis torua, solio amara, odore violenta, et ne umbra quidem gratiosa, Diti sacra. Nascitur in Creta. In Enaria tantum succisa regerminat. Picem fundit accrrimam sapore. Aquas odit. Folia habet carnosa, quae non amittit. Trifera est: nam baccae eius colliguntur mense Ianuario, Maio, et Septembri. Cariem non sentit aut vetustatem. Semper nitorem seruat. Eius semen gratissimum formicis. Tritum seruat a vermiculis, ut folia.

Caprificus appellatur ficus syluestris, erumpens in saxis ruptis. Fructus eius nunquam maturescit.

Plinius ait Elatem arborem esse ad unguenta utilem. Laudatur Hammoniaca maxime, mox Aegyptia, dein de Syriaca duntaxat in sitientibus locis odorata, pingui lacrima.

Ficus arbor brevitate radicum cito senescit. Laudatur Iudaea rubens olivae magnitudine, crassitudine cubitali, ramosa materia valida, viridi cortice, folio tiliae sed molli. Hircana dulcior nostris, et fortior, ut quae modios CCLXX. ferat. Chalcidica, Lydia, Mamillana, a similitudine mammarum Callistrutia sapore praestans. item Africa, Rhodia. et Tyburtina. Ficubus


page 260, image: s260

omnibus mollis est tactus. Maturis frumenta intus, maturescentibus succus lactis, percoctis mellis. Senescunt in arbore. Praestantissimae sunt in Ebuso insula. Dulci sunt succo et lacte in capite, in corpore non. Item nullus iis odor. Folia sunt latissima. Fructum ante maturitatem facile perdunt. Non florent, pomum habent supra folia, quae serius nascuntur. Fertiliores sunt inferiore parte quam cacuminibus. Utiles sunt faciendis scutis. Nascuntur in his vermes, qui vocantur Cerastes. His maxime perniciosa est vermiculatio, quam sentiunt. Laborant et radicibus madidis. Serotinae fiunt, si primae grossi (quum magnitudinem fabae excessere) detrahantur.

Fraxinus dicitur a fragosis locis in quibus nascitur. Procera est, et teres, et pennata folio, Achillis hasta multum nobilitata. Materies eius ad multa est utilis. Quae nascitur in Ida Troadis monte, adeo similis est Citro, ut ementes fallat sublato cortice. Eius duo sunt genera. Longa enodis, altera brevis, durior fusciorque, laureis foliis. Amplissimam habet Macedonia, quam Bumeliam vocant. Dividuntur in situ. Campestris crispa est, Montana spissa. Folia fraxini iumentis mortifera sunt, ceteris ruminantium innocua. Succo expresso ad potum contra serpentes et imposita ulceribus opifera est. Tantaque est vis, ut nec matutinas, nec occidentes umbras serpens arboris cius attingat, adeo ut ipsam procul fugiat. Si ea fronde gyro claudatur ignis et serpens, in ignes potius fugiet, quam in fraxinum. Floret fraxinus priusquam prodierint serpentes, nec ante conditas folia dimittit. Gaudet aquosis montibus. Mesibus red dit semen. Obedientissima est quocumque in opere, facien dis hastis melior Corylo, Cornu levior, Sorbo lentior. Ouid. lib. 10. Et coryli fragiles, et fraxinus utilis hastis.

Fagus arbor est glandifera, cuius glans triangula cute includitur. Folium eius autem tenue et levissimum est, celerrime flavescens, gignens superne paruulam baccam, viridem, cacumine aculea tam. Fagi glans muribus gratissima est, qui propterea una proneniunt. Grata est etiam gliribus, et turdis. Fertilitas eius alternat, ut omnium fere arborum, Glans fagina omnium dulcissima est, ut qua ob sessi homines duraverint in oppido Chio. Huius arboris cortex in magno usu est agrestum. Ligni honos praecipuus fuit in vasis. Manius Curius iuravit se ex praeda nihil attigisse praeter guttum faginum quo sacrificaret. Verg. - Pocula ponam Fagina caelatum divini opus Alchimedontis. Utilis est etiam capsis? scriniis fagus, propter lentorem plicabilem.

Ferulam Plinius adscribit arborum generi. Ea nascitur in


page 261, image: s261

calidis locis. Nulli fruticum levitas maior: propter quod facilius baculorum usum senectuti praebet. Eius radix candida. Ea incisa lac emanat. In ferula optime seruatur ignis. Procedit in Aegypto.

Hedera semper viret, stare non potest sine adminiculo. Muros amplectitur quadam lascivia, adeo ut ero dat. Vivacissima est omnium arborum. Eius racemus vocatur Corymbus. Verg. Diffusos hedeta vestit pallente corymbos. Haec arbor inimica est satis omnibus. Flos eius similis est rosae syluestri, nisi quod caret odore. Triplicem facit Plinius, Candidam, Nigram, et tertiam, que vocatur Helix. Huius arboris foliis olim coronabantur poetae. Ei folia non decidunt. Sacra est Baccho. Seipsam propagat. Duplex in foliis color, viridis et flavus. Propterea Sidonius eam bicolorem vocat, ubi ait: Quoties per frondea lora Flectis penniferos hederis bicoloribus armos.

Hebenus arbor est Indiae: teste Vergilio, quam Herodotus Aethiopiae maluit tribuere. Non fluitat in aquis, neque sentit cariem, neque vetustatem. Meridiano Aethiopiae cardine silvae hyberno maxime virent. Scobem eius oculis unice mederi dicunt, lignoque ad cotem trito, cum passo caliginem discutit. Ex aqua vero et radice albugines oculorum. Caesa haec arbor durescit in lapidem. Dicimus hoc Hebenum et haec Hebenus, teste Seruio. Vergil. lib. 2. Georg. Divisae arboribus patriae, sola India nigrum Fert hebenum. Lucanus: - Hebenus Mareotica vastos Non operit postes.

Hyppocristes arbor est hederacei generis.

Ilex est glandifera. In carpentariis fabricis circa Elim et Lacedaemonem ubi non nascitur, pro ea utuntur Subere. Duplex in hoc arborum genere sexus reperiri fertur. Glans Ilicis brevis est et gracilis. masculas ilices negant ferre. Huic arbori folia sunt aculeata, quae non decidunt. Nullo flore exhilaratur. Novus in ea fructus cum autumno pendet. Civica corona primo fuit ilignea, postea magis placuit ex aesulo. Deformatur interim nobis. Lucan. lib. 3. Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex.

Iuniperus arbor frequens est in locis arenosis. Viret coma perpetua. Cariem non senitit, aut vetustatem. Non floret. Eadem est iunipero virtus, quae et cedro. Medulla eius ubique solidior est, quam Cerdrus. Lignum apprime durum. Unde Mantuanus in Quercu Iulia: Addam et Iuniperos, carie impenetrabile robur. Vasta est haec arbor in Hispania, maximisque baccis. Montes amat, spinas habet pro folus. Flexuosa est, et intricata. Combusta odorem


page 262, image: s262

reddit, et pollutum purgat aerem.

Iuglans odio dissidet cum quercu. Iuglandes nuces gemino proteguntur operimento. Optimae sunt Persicae. Earum cortice tinguntur lanae, et ruffatur capillus primum prodeuntibus nucleis. Pinguescunt vetustate. Aquas odit iuglans. Inferiore parte fertilior est. Non facile sentit cariem. Eius umbra gravis est, et noxta capiti humano, omnibusque satis.

Larix arbor ustis radicibus non repullulat. Montes amat. Incorrupta ci vis, humori contumax. Nec ardet, nec carbonem facit, nec alio modo ignis vi consumitur, quam lapides. Ei folia sunt pungentia, quae non decidunt. Florem nescit. Terna edit germina. Corticem spargit inter squamas. Larix et abies arborum sunt altissimae, quibus succisis humor diu fluit. Larix nescit cariem, valide pondus sustinet.

Laurum arborem Graeci Daphnem vocant, ab eiusdem nominis puella, quam Apollo adamavit. Spectatissima est in Parnaso. Coniecta in ignem maximos crepitus edit. Unde et in maleficiis amatoriis incendi consuevit, tamquam amantium querimonias repraesentans. Verg. in Buco. Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. Credita est insuper aduersus venena remedium habere. Hinc laureum baculum gestare dicebantur, qui periculum feliciter effugissent. Arborum sola non percutitur fulmine. Olim dum incendebatur, si crepuisset abunde, felicitatem portendi opinabantur. Tibullus. Laurus ubi bona signa dedit gaudete coloni. Contra vero si tacita deflagrasset, inauspicatissimum arbitrabantur omen. Propertius: Et tacet extincto laurus adusta foco. Magorum superstitio promittit Lauri folia (si noctu puluillo subiiciantur) veritatem somniorum conciliare. Essicacis est auxilii in numinum afflatu, et futurarum rerum praesagiis. Claudianus de Raptu Proser. lib. 2. Ilex plena favis, venturi praescia laurus. Ea olim coronabantur sacerdotes et divinaculi. Lauri fructus Daphnidas vocant. Dicabatur olim triumphis. Oui. lib. 2. Eleg. Ite triumphales circum mea tempora Lauri. Plinius scribit, nullum genus Lauri fuisse quondam in Corsica. Perpetuo viret. Sacra est Apollini. Portata inter armatos hostes erat indicium pacis et quictis, ut Oliva. Statius lib. 12. Pacifera Lauro crinem vitrisque decorus. Tiberius princeps, tonante caelo ea se coronabat contra fulminum motus. Adhibehatur olim purificationibus urbis. Pinguis est cius succus. Amat loca montosa. Folia non amittit. Primo Favonio germinat. Inimicum est ei frigus. Ignem cum hedera excutit. Folia rubigini sunt obnoxia, si arbor fuerit inter


page 263, image: s263

segetes ea peste laborantes. Lauri folio annuum fastidium purgant palumbes, graculae, merulae, et perdices.

Lentiscus arbor trifera est. Mastichen resinam sudat instar gummi. Baccifera est. Plinius citat verba haec Ciceronis de lentisco. Iam vero semper viridis semperque gravata Lentiscus trip lici solita est grandescere foetu, Ter fruges fundens, tria temporae monstrat arandi. Eius ligno fiebant olim dentifricia, et dentiscalpia. Martialis: Lentisco melius, sed si tibi frondea cuspis Defuerit, dentes penna levare potest. Lentiscum mandere, Proverbio dicebatuf, qui nimio comendi corporis studio superfluebat. Nam dentium cura olim ut delicatis probro dabatur.

Ligustrum arbor est, cuius ligno aptissimae fiunt tesserae. Succus eins neruis, articulis, algoribus: folia veteri ulceri cum salis mica, et oris exulcerationi prosunt.

Loton habet Africa. Praecipuam Syrtes, et Nasamones. Magnitudo est huic arbori, quae pyro. Ligno color niger. Expetitur ad tibiarum cantus, unde et pro tibia plerunque solet accipi. Polivanus in Manto: Dant et multiforam modulanda ad carmina Loton. Eius radice fiebant olim culrelli et capuli. Baccas profert. Cariem non sentit. Florem amittit, cuius suavitate homines rerum omnium oblivisci dicuntur. Lotophagi populi nomen inde sumpserunt, quod frequens apud illos reperiatur. Aquas amat. Mart. lib. 4. Veteres eam Apollini sacram fecerunt, quod ante solis ortum folia implicet, prosurgente autem explicet paulatim. Est et eiusdem nominis herba.

Malachra arbor est magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. Eius fructum Bedellium dicunt, quod est genus gummi.

Melia arbor fructum parit suavissimum.

Mespili arboris fructus vocatur Mespilum. Palladius: Mespilaque exarmata pugnacibus horrida membris. Eius folia priusquam decidant, rubescunt. Multas habet radices altas et inextirpabiles. Non fuit haec arbor in italia Catonis aevo. Infestatur vermiculis ruffis et pilosis.

Morus arborum ultima floret, exacto iam frigore. Unde prudentissima vocatur a Poetis. Politianus in Rustico: Mox ubi iam sapiens coepit frondescere morus, Ante quidem sapiens nunc ambitiosa, nec ullum Quae pariat pomum, sed serica pensa ministrat. Fructus eius vocantur Mora, quae quum prius alba essent, cruore Thysbes et Pyrami rubra facta sunt. Pontanus: Atque in sanguineam morus post versa figuram. Fructibus succus in carne vinosus,


page 264, image: s264

trini coloris, candidus primo, mox rubens, maturis niger. Tingunt manus succo, maturi ruunt, acerbi minime. Serenda est haec arbor ab idibus Februarii in aequinoctium. Montes amat. Tardissime senescit, fructibus minime laborans.

Myrrham arbusculam aromaticam habet Arabia, altitudine quinum cubitorum, cortice duro et intorto, guttis eiusdem nominis sponte stillantibus. Eius virtus est, ut corpora vindicet a putredine.

Myrtus baccas parit optimi saporis, amat littora. Vergil. lib. 4. Georg. Pallentesque hederas, et amantes littora myrtos. Sacra est Veneri. Odoratissima est in Aegypto. Eius oleo inest quidam vini sapor. Nobilitata est ovali corona. Crescit quandoque in locis planis. Angusta sunt eius folia, quae non decidunt, Vita est brevissima.

Malobathros arbor est Syriae, folio conulouto, arido colore, ex quo exprimitur oleum ad unguenta. Sapor eius similis est nardo. Hoc unguentum urinam cit, Oculorum eipihoris vino expressum medetur.

Oleae, seu Olivae arbori folia non decidunt. Sacra est Mineruae. Nefas erat olim eam in profanis usibus polluere, ut nec propitiandis quidem numinibus ex ea altaria accenderentur. Ea coronabantur equitum turmae, idibus Iuliis, et minoribus triumphis ovantes. Fructus constat nucelo, oleo, carne, amurca. Arbor ipsa tarde crescit. Morsu caprae fertur sterilescere. Immunis est a carie et vetustate. Convenit inter autores, arborem hanc durare annis ducentis. Inimicissima est ei pluvia circa Vergilias. Gaudet cinere et calcariis fornacibus. Fuit olim arborum maxima in Betica, autore Plinio. Vermiculationem patitur, et fungum. Rami eius portati olim praestabant in dicium pacis. Verg. 8., Paciferaeque manu ramum praetendit olivae.

Ornus arbor montes amat. Nascitur in saxosis montibus. Procera est, et tamen infrugifera. Rugosus et asper est eius cortex.

Rhamnus arbuscula est spinosa, gaudens saxosis locis, et petricosis. Architrenius: Nec simulat sparsa cristatam cuspide Rhamnum.

Platanus arbor late spargit ramos. Sterilis est. Nec ad alium usum olim adamabatur, quam umbrarum, quibus adeo placuit, ut mero infuso enutriretur. Hinc genialis vocatur a Poetis. Stroza filius: Nec Veneris myrto, aut platanis genialibus ullam Indulget veniam. Sub ea celebrabantur convivia. Nam Plinius scribit. Licinium Mutianum ter consulem sub una fuisse epulatum cum duodecimo comite, et Caium principem sub alia cum duodecim convivis. Poetae fabulantur


page 265, image: s265

Iovem cum Europa sub platano conculbuisse. Non est alia maior eius commendatio, quam solem aestate arcere, hyeme admitere. Idem Plinius scribit Antandri Platanum circundolatis iam lateribus reviruisse, et vitae fuisse redditam. Haec arbor cito germinat. Lata habet folia. Iucunda est eius umbra. Eratin usu apud Romanos, in villa aut hortis urbanis ad umbras inambulationum, quae ad otium literarum primum inventae sunt. Iuven. Sat. 1. Frontonis platani convulsaque marmora clamant. Martialis viduam vocat Platanum, uclut sterilem lib. 3. ubi ait: Non otiosis ordinata myrtetis, Viduaque platano, tonsilique buxeto.

Pomus et Pomum vocabula sunt generalia. Nam Poma dicimus omnium arborum fructus, suie molles sive duros, esu idoneos. Nuces vero ea tantum vocamus poma, quae duro integuntur operimento.

Prunus arbor Pruna pariens, quorum diversa genera ponit Plinius, sed omnium laudatissima sunt Damascena. Columclla: Armeniisque et caereolis, prunisque damasci Stipantur calathi. Pruna syluestria ubique nascuntur. Aquoso sunt succo. Arbor raro crescit in montibus.

Pyrus arbor dicta est, quod ex lato in acutum feratur instar pyramidis. Crustumina pyra cunctis gratissima sunt, proxima Falerna, a potu, propter copiosum succum. Turbinata sunt figuta, quibus eadem proprietas vini, quae et pomis. Vinoso sunt succo. Folia arboris circinata. Ipsi arbori vita est admodum brevis. Fructus facile perdit. Nascitur quandoque in montosis locis. Pyri syluestres tarde germinant.

Pala arbor est maior Pomo, et suavitate praecellentior, cuius fructu (qui Ariena dicitur) sapientiores Indorum vivunt. Folium alas avium imitatur longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Arbor ipsa fructum e cortice mittit admirabilem succi dulcedine, ut uno quaternos satiet.

Palurus, arbor est fructuosa, cui Cyrenaica regio suam postponit Loton. Eius nucleus non simul manditur, iucundus per se, et vino suavior. Germinat concepto vere.

Palmis ab undat Iudaea. Reperiuntur etiam in Europa sed steriles. In maritimis Hispaniae fructum ferunt, sed immitem: dulcem in Africa, sed statim evanescentem. Orientales ex his vina conficiunt, et nonnullae gentes panem. Terra feruida et sabulosa habet frugiferam palmam. Gaudet et riguis. Coma eius est in cacumine, et Pomum non inter folia, sed inter suos ramos. Folia cultrato


page 266, image: s266

sunt mucrone, lateribus in se bifidatis. Huic arbori est uterque sexus, ut omnibus aliis. Mas in palmite floret, femina citra florem germinat tantum, spinae modo. Pomum palmae est oblongum, non ut olivae orbiculatum. Arbor portat in trimatu. Genera eius XLIX. nonnulli posuerunt. Fructui dulcis est succus, nullum lignum. Arbori folia non decidunt. Longum esset in compendium quoque redigere, quod de ea multis admodum verbis scripsit Plin. propterca satis erit nobis unum adiicere, quod ex Aristotelis et Plutarchi testimonio scribit Gellius lib. 3. cap. 6. Si super palmae arboris lignum (inquit) magna pondera imponas, ac tam graviter urgeas, oneresque, ut magnitudo oneris sustineri nequeat, non deorsum palma cedit, nec intra flectitur, sed aduersus pondus resurgit, et sursum nititur, recuruaturque. Propterea in certaminibus palmam signum esse placuit Victoriae, quoniam ingenium eiusmodi ligni est, ut urgentibus, prementibusque non cedat.

Persicus, nomen sumpsit a Perside unde primum aduecta est. Haec arbor in Rhodo floret, nec fructum parit.

Pinus arbor non floret. Folia habet capillata, quae non decidunt. Firmissima est aduersus cariem et tineas. Umbra eius necat germina. Sterilescit si quis cacumen auferat, nec tamen emoritur. Eius erucae vocantur Pityocampae. Excisa nullam remittit sobolem, sed prorsus emoritur. Propterea Croesus (ut est apud Herodotum in Erato) minabatur se extirpaturum Lampsacenos pini in morem.

Pinaster vocatur syluestris Pinus muri altitudine, et a medio ramosa, sicut Pinus in vertice. Copiosam parit refinam. Folia non amittit. Ea sunt praetenuia, et mucrone aculeata.

Picea arbor est feralis, et funebri indicio ad fores poni solita. Unde Vergilius de tumulo Miseni loquens ait: Procumbunt piccae, sonaticta securibus Ilex. Tonsilis est, et resinosa: montes amat. Non floret. Eius umbra satis perniciosa est. Cortex eius usui est agrestibus ad vasa et corbes. Folia sunt instar pectinum.

Populi tria sunt genera, teste Plinio, Alba, Nigra, et quae vocatur Libyca, folio minima ac nigerrima. Alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. Nigrae, folia sunt circinatae rotunditatis in iuventa, vestutiora fiunt angulosa. Populorum foliis gratissma est lanugo. Fluvios amant. Verg. Populus in fluviis, abies in montibus altis. Sacra est Herculi. Pediculus ei tremulus, umbra nulla. Folia inter se trepidantia. Cito germinat, nullum semen aut fructum parit. Placet vitibus, utilis est scutis faciendis.

Rhododaphnes arboris folia veneno sunt quadrupedibus,


page 267, image: s267

homini vero contra serpentes praesidio, ruta addita, et e vino pota. Pecus etiam et caprae, si aquam biberint, in qua ea folia maduerint, mori dicuntur. Arborem hanc sunt qui Nerium vocent, sempiternum fronde, rosae similitudine et caulibus fruticosum.

Ricinus arbor est altiudine oleae, caule ferulaceo, folio vitium, semine uvarum gracilium et pallidarum. Frequens est in Aegypto.

Ridica arbor est pedamentis apta.

Robur arbor est glandifera, quae praeter fructum plurimae alia gignit, ut quaedam veluti mora, quibus fructus inest nucleis olivae similis. Item pilulas nucibus non absimiles, intus habentes flocculos molles, lucernarum luminibus aptos. Nam sine oleo flagrant. Gignunt et culices, et quaedam alia. Montes amat. Folia habet finuosa, Terna edit germina, et inter squamas corticem spargit. Carnosas habet radices, quas in profundum agit. Teredines patitur. Durssima est arborum. Non facile vetustatem sentit aut cariem.

Salsicortex arbor est glandis amarae, quam nullum animal contingit praeter sues.

Salix arbor est viminosa, et multis perticis se surrigens. Infructuosa est, et infrugifera, amaro cortice, Verg. Florentem cytisum, et salices carpetis amaras. Plicatilis est, lenta, colore glauco, ventis agitabilis. Amat littora, et humida loca. Ouid. Amnicolaeque simul salices, et aquatica lotos. Columella apitssimo epitheto eam vocat Perticalem, dicens: Perticalis fere salix eundem agrum quem viminalis desiderat, melior tamen riguo provenit, atque ea taleis conseritur. Quum germinavit, ad unam perticam summitritur. Pampinatur instar vincae, ut in longitudinem potius quam ramorum latitudinem evocetur. Sic culta quarto caeditur anno et vinculis praeparatur. Abscissa cito repullulat. Mutationem loci facile patitur in iuventa. Semen ocyssime perdit, et ante maturitatem, ob id dicta ab Homero frugiperda. Cito germinat. Longa sunt eius folia, et non multum lata. Quum flavescunt, runt sua sponte. Eius semen mulieri sterilitatis medicamentum est. Lentissima est, et propterea faciendis scutis aptissima. Autore Plinio brevis ei vita. Fructus ante maturitatem abit in araneam. Sed si prius colligatur, sanguinem reiicientibus prodest. Varia sunt ex ea medicamenta. Cinis corticis e ramis primis clavum et callum aqua mixta sanat. Vitia cutis in facie emendat magis admixto succo suo qui triplex est. Folia cocta cum caera trita imponuntur podagricis. Cortice et foliis in vino decoctis sanantur


page 268, image: s268

nerui. Flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. Folia contrita et pota, intemperantiam libidinis coercent, et in totum auferunt usum, saepius sumpta. Alio nomine vocatur Siler. Verg. Sponte sua veniunt, camposque et flumina late Curua tenent, ut molle siler, lentaeque genistae.

Spinus arbor est prunifera. Vergilius: Et spinos iam pruna ferentes.

Sycomorus dicitur ficus fatua nomine Marisca. Habet multitudinem lactis. Fructus non egreditur ex summitatibus ramorum, sed ex ramis ipsis. Grana eius sunt minora granis ficuum. Nec maturescunt, nisi radantur instrumento ferreo. Frequens est aptid Rhodum locis frumentariis.

Sambuco plurima est medulla. Ocyssime floret. Eius interiora mire firma esse traduntur, ita ut venabula ex ea praeferantur omnibus. Constat ex cute et ossibus. Caeditur tempestive quum decorticatur. Cortice est inextricabili, et carie subnascente ei materiaque nigrescente. Numeratur a Plinio inter eas, quae faciendis scutis aptae sunt.

Smilax arbor hederae similis, spinosa et densis cauliculata genibus. Fruticosa ramis. Folio hederaceo, paruo, non anguloso, flore candido, et lilium olente. Fert racemos instar labruscae, colore rubro. Lugubris est ob ciusdem nominis virginem, quae amore iuvenis Croci in hunc fruticem mutata est. Ea fiunt codicilli. Admota auribus levem sonum reddit.

Sorbo folia universa decidunt, infestatur vermiculis ruffis et pilosis, et ita emoritur. Gaudet aquosis montibus.

Suber minima est arbor, cuius lignum, non solum non mergitur aquis, sed aliis quoque rebus alligatum, facit ne mergantur. Hinc adagium, Subere levior, usus eius anchoralibus navium, piscantium tragulis, et cadorum obturamentis, et in hyberno feminarum calceatu. Apud nos utuntur etiam viri. Ei folia non decidunt. Non facile sentit vetustatem aut cariem. Iuvatur detracto cortice, quod tamen omnibus fere arboribus exitiale est. Lignum foraminosum est, et leve. Politianus: Multiforumque replent operosa examina suber.

Taxus similis est abieti. Baccas profert venenatas, praecipue in Hispania. Hinc plerique Toxicum dictum arbitrantur, ut taxicum, mutata litera. Claudianus: Qualis pestiseras animare ad crimina taxos. Feralis est. Ouid. lib. 4. Est via declivis funesta nubila taxo. Eius fumo necantur mures. Est in Arcadia adeo venenata


page 269, image: s269

haec arbor, ut si quis sub ea dormiat, aut capiat cibum, protinus emoriatur. Plinius ait esse innoxiam, si in ipsam clavus aereus infigatur. Ea pastae apes mel conficiunt amarissimum. Frequens est in Corsica. Vergil. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos.

Taeda arbor liquorem, seu picem stilat, et abundat liquido succo. Ea optimae fiunt faces, quae propterea Taedae vocantur, ut Ceres taedifera, quod in perquiren da Proserpina taedas inflammaverit. Ouid. libro 3. Fast. Quos cum taedifera nunc habet ille dea. Grata erat flammis, et lumini sacrorum. Hanc mares duntaxat ferebant. Montes amat.

Terebinthus arbor soliditatem habet in speciem buxi. Resinam emittit odoratam, quae inde vocatur Terebinthina. Mascula est sine fructu. Feminarum duo sunt genera. Alteri fructus rubet lentis magnitudine, alteri palet. Frequens est et magna in Syria. Fructicosa in Macedonia. Lenta eius materies et fidelis ad vetustatem. Lignum nigri splendoris. Flos racemosus livae modo. Densa folia quae non decidunt. Fert folliculos emittentes quaedam animalcula ceu culices, et lentorem resinosum, qui cortice erumpit. Mesibus reddit semen.

In Tilia mas et femina differunt. Materies maris dura est, nodosa, ruffior, et odoratior. Cortex crassior et detractus inflexibilis. Nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore materia candida praecellensque est. Succus foliorum et corticis dulcis est. Fructus eius nullum animalium attingit. Inter corticem et lignum tenues habet tunicas multiplici membrana, e quibus vincula fiunt, quae vocantur tiliae, quorum tenuissimum vocatur Phylira. Horatius: Displicent nexae Phylira coronae. Materies teredinem non sentit. Proceritas ei permodica, verum utilis. Montes amat. Erat quondam apta scutis. Germinat paulo ante aequinoctium. Mollissima est et calidissima, quia citissime ascias retundit. De hac Vergil. Nec Tiliae leves, aut torno rasile Buxum.

Unedo arbor fructum emittit eiusdem nominis, similem fragis, sed inhonorum: qui unus tantum mandi potest. Unde inditum arbori nomen. Ei folia non decidunt. Fructus ipse anno maturescit. Iuba apud Plinium testis est, esse in Arabia unedones quinquaginta cubitorum altitudine.

Ulmus amica est vitibus. Pontanus: Tecum inter salices, sub amicta vitibus ulmo. Graeci duo eius faciunt genera, Montosam, quae sit amplior: Campestrem, quae fruticosa. Gummi profert. Semen eius vocatur Samara. Folia eius sunt ramulosa. Cito germinat. Rigorem fortissime


page 270, image: s270

seruat, ob id cardinibus, assamentisque portarum utilissima.

De variis arboribus meminit Verg. lib. 2. Georg. Fluminibus salices, crassisque paludibus alni., Nascuntur steriles saxosis montibus Orni. Littora myrtetis laetissima, denrque apertos Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi. Item Ouid. lib. 10. Et Statius lib. 6. Theb. Et Claudianus libro 2. de Raput.

Porro arborum succi varii sunt: Vinosus Pomo, Pyro, Myrto Pinguis Olivae, Lauro, Nuci, Iuglandi, Amygdalis: Dulcis Vuis, Ficis, Palmis: Aquosus, Prunis.

Differunt et colore succi: Sanguineus Moris, Cerasis, Cornis, Vuis nigris: albis candidus, lacteus in capite Ficis, in corpore non item. Spumeus Malis nullus Persicis.

Ferales arbores sunt Picea, Taxus, Cupressus.

Veteres eas arbores nocabant Infelices, quae sunt in tutela inferum deorum: ut quae baccam nigram, nigrosque fructus ferunt. Cato Infelices vocat arbores infrugiferas. Plinius Damnatas religione, quae neque seruntur unquam, nec fructum ferunt.

Felices vero putantur Quercus, Aesculus, Ilex, Sapinus, Fagus, Corylus, Sorbus, Ficus alba, Pyrus, Malus, Vitis, Prunus, Cornus, Lotos.

Arbores montanae sunt, Cedrus, Larix, Taeda, Abies, Robur, Castanea, Tilia, Ilex, Iuniperus, Terebinthus, Populus, Ornus, Cornus, Carpinus. Montes et valles amant, Abies, Robur, Castanea, Tilia, Ilex, Cornus. Aquosis montibus gaudent Acer, Fraxinus, Sorbus, Fagus, Carpinus.

Folia non decidunt Oleae, Lauro, Palmo, Myrto, Cupresso, Pinis, Hederae, Rhododaphnae, Abieti, Larici, Pinastro, Iunipero, Cedro, Terebintho, Rubo, Ilici, Aquifolio, Suberi, Taxo.

Aquas odere Cupressi, Iuglandes, Castaneae, Laburnum.

Cariem et vetustatem non sentiunt Cupressus, Cedrus, Hebenus, Lotos, Buxus, Taxus, Iuniperus, Oleaster, et Olea.

Arboretum, Quercetum, Vepretum, Dumetum, Olivetum, Pinetum, Senticetum, Carectum, Aesculetum, Buxetum, Populetum, Salictum, Verpetum, Lauretum, Myrtetum, Mespiletum, Ornetum, Rhamnetum, vocantur loca, in quibus crescunt eiusmo di nominis arbores.

ARBORES DEORVM ET DEARVM.

POpulus, Herculis. Vergilius in Bucol. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, Formosae myrtus Veneri, sua Laurea Phoebo. Plin. lib. 12. Arborum genera numinibus suis dicata perpetuo seruantur, ut Iovi Aesculus, Apollini laurus, Mineruae


page 271, image: s271

olea, Veneri myrtus. Herculi populus.

Bacchi arbor Vitis, et etiam Hedera. De Vite, autor opusculi denuce: Saepe tuas igitur Liber miratus es uvas, Mirata est oleas saepe Minerua suas. De hedera. Ouidius libr. 3. Fasto. Cur hedera haec cincta est? hedera est gratissima Baccho. Ferula etiam assignatur Libero patri, teste Plinio.

Veneris arbor est Myrtus. Verg. lib. 5. de Aenea: Sic fatus velat materna tempora myrto. Venus apud Statium lib. 1. Syl. Maluit et nostra laurum subtexere myrto.

Apollinis, Laurus, et Lotos. Verg. in Battarum: Laurus item Phoebi decus. Apollo apud Ouid. lib. 1. Meta Daphnem alloquens: At quoniam coniunx mea non potes esse, Arbor eris certe, dixit, mea: semper habebunt Te coma, te citharae, te nostrae laure pharethrae. Veteres quoque Loton Apollini sacram fecerunt, quod ante solis emersum sua folia implicet, prosurgente autem sensim ac paulatim explicet.

Aesculus, Quercus, Iovis. De Aesculo Vergilius lib. 2. Geor. Nemorumque Iovi quae maxima frondet Aesculus. De quercu Ouid. lib. 1. Meta. Et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. Item lib. 7. Sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo.

Mineruae, Oliva. Vergil. libr. 2. Georg. Palladia gaudent silva vivacis olivae. Ouid. lib. 6. Meta. Illic incumbens cum Palladis arbore palmae.

Cybeles arbor Pinus. Cybele apud Verg. lib. 9. Pinea silva mihi multos dilecta per annos. Ouid. lib. 10. Hirsutaque vertice pinus Grata deum matri.

Plutonis Cupressus. Plinius lib. 16. de ea loquens: Diti sacra, et ideo funebri signo ad domos posita.

Pinus, Panos. Propertius lib. 1. Fagus et Arcadio pinus amata deo.

SYLVAE.

HErcinia silva est Germaniae, cuius quondam latitudo habuit iter novem dierum. Plinius ait, in septentrionali plaga esse Herciniam silvam orborum vastitate intacta, in qua colles occursantium inter se radicum repercussu attollantur.

Carmon, lucus est in Messenia.

Nemea silva est Graeciae inter Cleonas et Philiuntem oppida: in qua Graeci Nemeaea sacra instituerunt in honorem Herculis, ob leonem ibi dem interfectum. Ibidem etiam fiebant agones in memoriam Archemori filii Lycurgi regis, qui negligentia


page 272, image: s272

nutricis Hypsiphiles fuerat occisus a serpente. De hac Mar. lib. 1.

Prostratum Nemees, et vasta in valle leonem.
Nobile et Herculeum fama canebat opus.

Ida silva est Cretae, et Phrygiae, in qua Paris sententiam tulit de pulchritudine dearum. De Cretaea Martialis lib. 4. Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem.

Arsium, Plutarchus ait esse lucum prope quem Arnus Tarquinii filius et Brutus una concurrerint bello.

Livius lib. 8. ab urbe condita de Ciminia, Ethruriae silva, hunc in modum scribit: Silva erat Ciminia, magis tum invia atque horrenda, quam nuper fuere Germanici saltus: nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita. eam intrare haud fere quisquam audebat.

Calidonia, silva est Britanniae, a cuius nomine Britanni ipsi vocantur Calidonia. Luc. lib. 6. Calidonios fallit turbata Britannos.

Arduenna, silva Galliae incipiens a Rheno per fines Treverorum, Eburorum, et Menapiorum x. milibus passuum longitudine per mediam Belgicam in Oceanum tendit.

Albunea, vetus fuit Etruscorum silva, ad quam populus Romanus confugiebat oraculorum gratia.

Prope Ariciam, oppidum italiae, fuit nemus Aricium, Dianae sacrum. Lucanus lib. 6. Parua Myceneae quantum sacrata Dinae Distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma.

Bacenis, silva est Germaniae amplissima, Cheruscos a Suevis dirmiens.

Clarium nemus Colophoniae olim sacrum fuit Apollini.

Coricum erat propinquum Thebis.

Daunia, Apuliae silva, nomen accepit a Dauno patre Turni.

Poetarum carminibus laudatissima silvarum est Dodona Chaoniae, quum propter usum glandis ibi repertum, tum ob simulacrum Iovis Dodonaei, et columbas, quae quercubus insidentes reddebant oracula.

Pholoe, mons est, et silva Thessaliae.

Grynaeum nemus est in Ionia Apollini sacrum, in quo Mopsus et Calchas de divinandi peritia venerunt in certamen.

Idalium nemus est Cypri, Veneri sacrum, quae Idalia propterea dicitur.

Hyrcania, silva mirae vastritatis, et multiplici belluarum genere referta, nomen dedit regioni eiusdem nominis.

Micana, silva Galliae.

Marathonia, silva fuit in Attica, in qua Theseus taurum


page 273, image: s273

toti regioni formidolosum occidit.

Parthenium, nemus est Arcadiae, in quo virgines solebant exerceri venationibus.

Pelion, mons et nemus Thessaliae, ortu Chironis illustratum. Tegaea silva Arcadiae Pana deum rusticorum numen venerabatur.

LEGVMINA DIVERSA et frumenta.

ERuum, Vitia, Cicer, Cicercula, Faba, Lenticula, Lens, Phaseolus, Pisum, Lupinum, Faba, Milium, Panicum.

Frumenta sunt et fruges, Far, Siligo, Triticum, Ador.

Frugum pestes Lolium, Tribulus, Carduus, Lappa, Rubus, Avena, Paliurus. Virg. Pro molli niola, pro purpureo Narcisso Carduis et spinis surgit paliurus.

FRVTICES DIVERSI.

CYtisus, Myrica, Capparis, Chamaemyrsine, Erica, Gnaphos, Gossipion, Helenium, Laserpicium, Myrsinites, Ophiostaphyles, Oxymyrsine, Rhododendrus, Scammonia, Tamarix, Tithymalus, Ulex, Amomum,, Chamaelae, Charitoblepharon, Cynostraton, Elleborine, Epipactis, Eryx, Genista, Opheostaphyle, Phycos, Pyrosachne, Pytusa, Plocamon, Quisquilium, Rubus, Saripha, Scorpio, Spartum, Thymelaea, Tragon, Lentiscus, Nardus, Cinnamum Scioton, Sisarum, Tragacanthe.

FLORES, ET VIOLAE, ET alii frutices odorati.

ROsa, Lilium, Calta, Bacchar, Combretum, Lotos, Crocus, Hyacinthus, Abrotonum, Amarachus, Saliunca, Polion, Amethystus. Cyamon, Holochrysos, Chrysitis, Origanum, Thymus, Coniza, Cytemis, Narcissus, Amaranthus, Epithymon, Oenanthe, Phrygma, Rosmarinus, Anethum, Acanthus, Anemona, Cherinta, Ligustrum, Vaccinium, Convoluolus, Cyanus, Cyclaminus, Sisymbrium, Tymbra, Satureia, Casia, Melilotos, Lyrium, Lichnis.

HERBARVM DIVERSA NOMINA.

ABsinthium, Aconitum, Aegolethron, Alcibiadion, Alga, Aloe, Altercum, Amygdalite, Anagyris, Anchusa, Andrachne, Anethum, Anthemis, Apium, Apiastrum, Asclepion, Asterium, Atractylis, Atriplex, Auruncus, Abrotonum, Acanthus, Achanon, Achemenis, Acions, Acopon, Acoros, Acros, Agrios, Acta, Action, Adiantum, Adipsos, Aegliops, Aegocere, Aethiopis, Agaricum, Aglaophotis, Aizoon, Albucum, Alcanna, Alectorolophos,


page 274, image: s274

Alypon, Alisma, Alysson, Alopecuros, Alsinc, Altercangenum, Althea, Amomum, Ampelodisme, Amuletum, Anabasis, Anagallis, Anacampsoretis, Anarrhinos, Andriala, Androsaemum, Anemona, Anodynon, Anthalium, Anthericus, Anthyllis, Anthriscum, Anticellium, Antirrhinos, Aparine, Apate, Aphrodes, Aphrum, Apiosischas, Apronia, Aproxis, Arachiona, Arachos, Archezostis, Arctios, Argemone, Aros, Arsenogonon, Artemisia, Asaron, Ascalonia, Asyla, Asphodelus, Asplenum, Assarum, Aster, Ateramnum.

Balis, Balotis, Batis, Batrachion, Bechion, Beta, Betonica, Blachnon, Blataria, Botrys, Brabilla, Bryenia, Bryon, Bromos, Brotis, Bubenion, Bucera, Bucolicon, Buphthalmos, Bupleuron, Buselinum, Baccar, Barbula, Blattaria.

Cacalia, Cactos, Cacubalum, Calla, Calligonon, Callion, Callitrachia, Callithrix, Chamaecyssos, Chamaeleuce, Canaria, Cantabrica, Capnos, Capparis, Carduus, Caryte, Casia, Catannache, Caulis, Cemos, Centaurion, Centunculum, Ceratia, Cherintha, Cestrs, Chalceos, Chamaeacta, Chamecyssus, Chamaedaphne, Chamaelea, Chamaemilon, Chamemirsyne, Chamepeuce, Chamaepitys, Chamaesice, Chamaecyparisso, Chamaedrys, Chamaeleon, Chamaepithyos, Chamaerops, Chamaezelos, Chenamychon, Chenapodis, Chironia, Chondrylon, Chondris, Chrysippea, Chrysocome, Chrysochanon, Chrysotheles, Cyclaminus, Cicorion, Cicuta, Cinare, Cynocephalia, Cynoglossos, Cynoides, Cynomyais, Cynomorion, Cynops, Cynosorchis, Cyparissias, Cyperus, Circea, Circion, Cytisus, Clemacleonicion, Climenos, Cincon, Cnidos, Cochla, Colocasia, Combretum, Coniza, Consigilis, Consiligo, Corcorus, Cordylis, coricon, Corymbia, Corymbite, Corion, Coris, Cotyledon, Cotonea, Crateogenon, Crategis, Cremon, Crepis, Crethinos, Crocus, Cunila, Caerefolium, Cannabis, Carduus, Carex, Carminothum, Carpophyllos, Centaurea, Chibis, Consolida, Corambla.

Dactylos, Damoasomos, Dendroides, Digitellum, Dimenum, Diopteris, Diphonon, Dispiron, Dodechateum, Dolychos, Dorypetron, Doris, Dracunculus, Dictamus.

Echite, Elaphoboscum, Eutomon, Ephedra, Ephemeron, Ephydros, Epictymum, Epimedion, Epipactis, Epipetron, Equiselis, Era, Erica, Erigeron, Erineon, Eringe, Eriphia, Eris, Erisimone, Erisithale, Eritheles, Eruca, Eruilia, Euphorbia, Exedum, Emphrasinum.


page 275, image: s275

Farfigium, Felix, Foenum, Fragum.

Gentiana, Glastum, Gnaphalium, Galeopodolon, Galion, Gelotophyllis, Geranium, Glaucion, Glycistis.

Hali, Haliamon, Halicacabum, Helenium, Heliocallis, Heliotropium, Heliscopium, Helleborus, Hemionos, Heptapleuros, Heraclion, Herina, Hermerocalles, Heroion, Hibiscum, Hyoscyamus, Hioscyris, Hypericon, Hypocheris, Hypocisthis, Hypogessos, Hypoglossa, Hypopheston, Hippolapathos, Hipposelinum, Holcus, Holochrysos, Holosteon, Hippuris, Hysge.

Iberis, Iris, Ischemon, Isoetes, Isopyron, Ixine, Ixion, Intybus.

Lactuca, Lada, Lago, Lassione, Latace, Lathyris, Laver, Lemonium, Letophyllon, Leucanthe, Leucacata, Leucatemum, Lucographis, Libadion, Libanotis, Lingulaca, Lotos, Lapsana, Lectipes, Leonina, Leontopetalon, Leocopodium, Lilium, Linoystois, Linostrophon, Lithoron, Lolium.

Magyderis, Malua, Marathrum, Massaris, Mastos, Mecon, Melanipodion, Melanion, Melilotos, Melitena, Menta, Mentastrum, Mesoleucon, Myagros, Myoctonon, Myophonon, Myosoton, Myrsinite, Myrtis, Moly, Molybdena, Mollon, Marrubium, Medica, Mellealotos, Mandragora, Muratis, Muscus, Myrtopetalum.

Nasturcium, Nautea, Neutris, Nepenthes, Nepete, Nyctogreton.

Ocymum, Oenanthera, Oetum, Ononis, Onopyxos, Onopordon, Onosina, Orchis, Orto, Oreoselinum, Osyris, Oxalis, Oplicys, Origanum, Oserites, Olus.

Paliurus, Panaces, Papuer, Parietaria, Parthenis, Pentaphyllon, Perdicium, Personata, Peruinca, Petroselinum, Phleos, Pycostallassion, Piperites, Plantago, Polygalon, Polygonaton, Polypodion, Polytrichon, Portulaca, Pseudocasia, Pulegium, Pyrethrum, Paederos, Paeonia, Panax, Pancration, Pappus, Paralius, Pentapetes, Peplion, Periclymenos, Petilium, Phernion, Phylantes, Phlox, Phonos, Pieris, Pistana, Polemonia, Polycanthos, Polygonon, Polium, Polypodion, Polytrichon, Potamogeton, Poterios, Pseudanchusa, Psyllion, Pteris.

Radicula, Raphanus, Regia scopa, Rhexia, Rhodora, Rhus, Rhopalos, Rubia, Ruscus, Ruta.

Saliunca, Slavia, Sampsucus, Sandix, Sanguinaria, Sardoa, Saturea, Satyrion, Scandulaca, Scandis, Scorpiuros, Sedum, Serpillum,


page 276, image: s276

Siderion, Sideritis, Sili, Silicia, Sinapis, Siser, Sparton, Stygmon, Sympherium, Sabina, Sacopenium, Sagapenum, Sagitta, Samolum, Sandix, Sarapias, Saxifragum, Scylla, Scythice, Seraphium, Sesama, Sicilion, Syce, Silybum, Silphion, Syrum, Sisarum, Spartania, Splenion, Stachys, Staphylinos, Stomatice, Strychnon, Strumea.

Thapsia, Thelictonon, Teucria, Teuthrion, Thelygonos, Thelypteris, Therissaga, Thesion, Thlaspe, Thymus, Thymbra, Thysselium, Tithymalus, Triorchis, Tragopogon, Tricomanes, Trifolium, Trientalis, Tragonia.

Veratrum, Verbena, Verrucaria, Vitreolum, Unicaulis, Urtica, Ulua, Xiphion, Zoophthalmos, Zopyrocheron.

COCI.

PHyrnis Lesbius coquus fuit Hieronis Syracusani, datus postea Aristoclidi.

Mystillus, et Taratalla nomina sunt coquorum apud Martialem scribentem: Si tibi Mystillus coquus Aemiliane vocatur, Dicetur quare non Taratalla mihi.

Perdix fuit caupo quispiam claudus, qui sequenti proverbio locum fecit, Perdicis crura, in homines distortis cruribus.

VESPILLONES.

DIaulus nomen est Vespillonis apud Martialem lib. 1. scribentem: Chirurgus fuerat, nunc est vespillo Diaulus.

Plutarchus in Phocione ait Cympionem fuisse quendam inter Athenienses homunculum, qui in tumulandis efferendisque cadaveribus quaestum faceret. Is interfectum Phocionem accepta mercede in Eleusinam deportavit.

Sunt autem Vespillones tumulatores cadaverum, qui mortuos efferunt ad sepulcrum. Suetonius de Domitiano loquens: Cadaver eius populari sandapila per vespillones exportatum. Aliter dicuntur Libitinarii, et Sandapilarii.

MANGONES, ET ALIAE professionis homines.

CArpophorus mango fuit temporibus Domitiani, alius ab illo venatore, de quo scribit Maritialis, Est quota Carpophori portio fusus aper.

Thoranius fuit mango, qui vendidit Marco Antonio duos eximia forma pueros, alterum Asiaticum, alterum Gallicum, ut geminos et uterinos, tanta erat formae unitas et similitudo. De codem sic ait Macrobius: Delectatus erat Augustus inter coenam


page 277, image: s277

symphoniacis Thoranii mangonis, atque eos frumento donaverat. Meminit et Suet. Qui matresfamilias, inquit, et adultas aetate virgines denudarent, atque perspicerent, tanquam Thoranio mangone vendente. Erant autem mangones seruorum et puerorum liberali forma divenditores, quibus moris erat medicamentis puerorum venalium pubertatem et barbam coercere, ut formosi semper apparerent. Hoc autem faciebant Hyacinthi radice bulbacea, quae vino dulci illita non patitur pilos erumpere: Mangonium, vocatur ipsum mangonis artificium. Plinius: Nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet.

Alphenus nomen est sutoris apud Horatium lib. 1. Ser. dicentem: Ut Alphenus vafer omni Abiecto instrumento artis, clausaque taberna Sutor erat sapiens operis.

Cadmus fuit quispiam notae impietatis carnifex. Horatius: Tu ne Syridamae, aut Dionysi filius audes Deiicere a saxo cives, aut tradere Cadmo?

Apud eundem Lycinus nomen est tonsoris, ubi in arte scribit: Si tribus Antyciris caput insanabile, nunquam Tonsori Lycino commiserit.

Fuit Diadumenus pincerna Augusti. Secundus (id proprium est viri nomen) pincerna Nicomedis regis Bithyniae.

Ganymedem poetae faciunt Iovis praegustatorem.

IANITORES.

BVtes armiger fuit Anchisae et Ianitor. Virgilius libro 9. Forma tum vertitur oris Antiquum in Butem, hic Dardanio Anchysae Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos.

Cerberum poetae fingunt esse custodem et ianitorem inferorum. Virg. lib. 8. Aen. Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci.

Ammianus Marcellinus ait Eunum fuisse Ergastularium quendam, qui ductaverit in Sicilia fugitivos.

PASTORES, ET ARMENTARII.

TAmburlanus, primum fuit bubulcus. Demum tamen adeo faventem reperit fortunam, ut ad imperium Scytharum conscenderit.

Apollo, privatus deorum ambrosia ob interfectos Cyclopes, pavit armenta Admeti regis Thessaliae. Tibul. lib. 2. Pavit et Admeti Tauros formosus Apollo.

Crathis, seu Crathides, pastor fuit apud Sybarin, quem infando amore caprae exarsisse iam diximus.

Sybotes, fuit Suarius, qui Ulyssem profugum et iam suis


page 278, image: s278

ignotum, in patriam deduxit.

Primislaus, e bubulco factus est Bohemorum rex.

Actius Navius, augur clarissimus, ob paupertatem sues puer pavit. Autor Cicero lib. 1. de Divinatione.

Alsus, nomen est pastoris apud Verg. lib. 12. scribentem: Sic rigido latus ense fecit, Podalyrius Alsum Pastorem.

De Amynta pastore Maritialis lib. 11. Indulget pecori nimium dum pastor Amyntas, Et gaudet fama luxuriaque gregis.

Tytornus, fuit bubulcus mirandae fortitudinis, qui cum Milone certavit.

Mirmillo, fuit armentarius, cuius similitudo obiecta est Cassio Senero celebri oratori. Testis Plin. lib. 7.

Oebares, fuit equiso, et armentarius Darii, cuius astu Darius ipse regnum Persarum assecutus est.

Faustulus, fuit pastor, cui Amulius dedit Romulum et Remum exponendos. Aliis placet Faustulum eum fuisse, qui expositos nutriverit. testis Plutar. in Romulo.

Euthycus, apud Suetonium nomen est Asinarii, ubi ait: Apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit. Homini Euthycus, Bestiae Nicon erat nomen.

Mithridates, apud Herodotum nomen est pastoris, cuius uxor Spaco nomine Cyrum infantem (qui postea rex fuit Moedorum) ab Astyage devotum feris, aluit.

Daphnis, fuit pastor, qui carmen Bucolicum reperit.

Gyges, beneficio cuiusdam anuli rex e pastore factus est. Autor Cicero.

Sophi, (qui postea rex fuit Turcarum) in agendis armentis victum puer quaeritavit.

Philetius, fuit bubulcus Ulyssis, et Eumeus porcarius. De his intelligit Ouid. in Episto. Ulyssis: Hoc faciunt custosque boum, longaevaque nutrix, Tertius immundae cura fidelis harae.

Tilippus, fuit pastor, qui Lycastum et Fartusium a Philonomia matre expositos educavit. Autor Plutar.

CRVDELISSIMI HOMINES.

LVcius Sylla, Romam, et universas Italiae partes civilis sanguinis fluminibus inundavit. Quatuor legiones contrariae partis, misericordiam implorantes, obtruncari iufsit. Praenestinos (qui iuniorem Marium receperant) post factam P. Cethego deditionem extra moenia iussit occidi, et corum corpora per agros spargi. Qua immanitate perierunt quinque


page 279, image: s279

milia hominum. Quatuor milia et septingentos dirae proscriptionis edicto iugulatos in publicas rabulas referri voluit, ne tanti facinoris deleretur memoria. Virorumque caedibus non satiatus saeviit in mulieres. Abscissa miserorum capita afferri sibi iussit, ut diro illo aspectu satiaretur feritas. M. Marium praetotem non prius vita spoliavit, quam oculos eidem erueret, et singulas corporis partes confringetet. M. Pletorium (quod ad supplicium Marii exanimis cecidisset) mactavit protinus. C. Marii erutos cineres, in Anienem sparsit.

C. Marius, urbe potitus post exilium, cum Cinna, Carbone, et Sertorio statim ad caedem principum animum convertit. Octavii consulis caput exposuit pro rostris. Antonii consularis caput mensis apposuit. Caesarem et Fimbriam in penatibus domorum suarum trucidavit. Crassi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu iugulati sunt. Bebius et Numitorius per medium forum uncis carnificum tracti sunt. Catulus Luctatius haustis carbonibus hostili se exemit ludibrio. Archarius et Merula flamen dialis confossi sunt. Quae omnia feritatis exempla a Ianuarii Cal. intra Idus absoluit.

Damasippus, homo nulla praeditus virtute, nobilissimos cives (qui Syllanis partibus adhaeserant) inter victimas tanquam beluas crudeliter enecavit. Aruinae tribuni plebis truncum in sublime elatum per ora vulgi deferri iussit, tandem a victore Syllae obtruncatus.

Numatius Flaccus, Pompeiani nominis defensor, obsessus a Caesare in Hispania, et inclusus Attinguensium moenibus, omnes eius oppidi cives (quos Caesari studere intellexerat) iugulatos e muris praecipitavit. Feminas quoque virorum (qui in contrariis erant) cum liberis interfecit. Alios infantes in conspectu parentum humo infixit, alios superiactos pilis excipi iussit.

Carthaginienses, Attilium Regulum palpebris ante resectis in machina referta aculeis concluserunt, ibique inaudito mortis genere necaverunt. Claudianus: Prorogat aeternam feritas tibi Punica palmam Regule. Interfecto demum duce, milites fundo navium substratos necaverunt.

Horum dux Annibal, pontem humanis cadaveribus in Gelo flumine construxit, superque exercitum traduxit. Ouidius in Ibin: Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis, et iacto canas puluere fecit aquas. Idem Annibal captivos Romanorum itinere fessos prima pedum parte succisa relinquebat in itinere. Quos vero in castra perduxerat, ferro cogebat decernere, paria


page 280, image: s280

fratrum et propinquorum iungens. Nec ante explebatur feritas, quam ad unum victorem omnes redegisset.

Mithridates, rex Ponti una epistola LXXX. milia Romanorum per Asiam dispersa mandavit interfici.

Cysenis, filia Diogiridis Thraciae regis vivos homines dissecabat medios, et parnatibus comedendos apponebat liberos.

Ptolemaeus Phisco, rex Aegypti, filium suum Memphitem (quem ex Cleopatra uxore eadem et sorore sustulerat) occidi iussit. Interfecti demum praecisos pedes, caputque et manus cista coclusos pro munere natalitio matri misit. Idem quum animadnerteret se suis omnibus odiosum esse, ut periculo posset obsistere, frequens iuventute gymnasium armis et igni circundedit, inclusosque omnes partim ferro, partim flamma necavit.

Darius, rex Persarum constitutus, quum populo iureiurando affirmasset se nullum ex septem principibus (qui coniuraverant aduersus Magos) veneno, ferro, aut inedia oppressurum, ut religione solutus videretur, locum parietibus cinxit cineribus plenum, superque suspensum imposuit lignum, cui principes ipsos benigne cibo et potione exceptos incidere iussit, ut somno sopiti deciderent in insidiosos illos cineres.

Ochus Artaxerxes Ocham sororem eandem et socrum, vivam capite defodit. Patruum cum centum liberis et nepotibus telis imperavit transfigi, quod in his maximam apud Persas probiratis laudem videbat consistere.

Athenienses, Aeginetis adolescentibus, nauticarum artium peritis, pollices praeciderunt, ne in certamen navale secum deinceps descenderent.

Excogitavit aeneum taurum Perillus, quo inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu mugitum bovis imitarentur, ne eiulatus similes humanae voci Phalaridem tyrannum ad misericordiam inducerent. Quod teterrimum artis suae opus primus artifex inclusus expertus est. Ouid. in Ibin: Aere Perillaeo veros imitere iuvencos, Ad formam tauri conveniente sono.

Ethrusci, vivorum corpora, saniosis et rabidis mortuorum cadaveribus alligabant, ora oribus, manibus manus, et pedes pedibus componentes. Feritatem hanc in Mezentio notat Ver. lib. 8. dicens: Mortua quinetiam iungebat corpora vivis, Coponens manibusque manus, atque oribus ora. Tormenu genus, et sanie raboque fluentes Complexu in misero longa sic morte necabat.

Scythae, exenteratis animalibus vivos homines includebant


page 281, image: s281

eminentibus solis capitibus, ut cibo capto diutius languerent, viverentque, donec putrefactis animalibus excrescerent vermes, a quibus consumerentur. Praecedentia haec exempla habet Valerius Maximus.

Saul rex Iudaeorum, audita ab aratro suorum hominum legatione de Hammonitorum iniuria querentium, bobus (quos prae se agebat) succidit crura, praefatus sic omnes perituros, qui sibi eodem die ad Iordanem fluvium praesto non essent in armis.

Abimelech, Gedeonis filius, regnandi cupiditate LXX. fratres crudeliter occidit, uno duntaxat excepto, qui fuga et pedibus salutem sibi reperit. Idem Sichimitas (quod ab his urbe et tribu eiectus fuisset) noctu adortus, omnes trucidavit, nulla sexus aut aetatis habita ratione. Urbem vi captam diruit, et in eius area salem sparsit pro semine. Eos vero qui spe salutis ad templa se receperant, facta lignorum congerie ibidem flammis et fumo necavit.

Athalia, feminarum saevissima, omnem Davidis stirpem sustulit, ne quis superesset, a quo prohiberetur dominio.

Herodes, multa puer orum milia occidi iussit, ut autorem nostrae salutis interciperet.

Vitoldus, princeps Lituaniae, homines morti destinatos mira crudelitate urfinis includebat pellibus, eoque modo involutos canibus dabat concerpedos. In bellicis expeditionibus arcum semper habebat intentum, ut ordine aberrantem sagitta configeret. Multi tantae feritatis metu ultro sine carnifice animas proiecerunt.

Ecelinus (qui circa Taruisium, et in Euganeis exercuit tyrannidem) castrabat pueros, stupro vitiabat virgines, matronis adimebat mammas, praegnantum secabat uteros, partus exertos in ignem mittebat. Bissena Patavinorum milia sub suo vexillo merentia ad unum interfecit, audita Patavii defectione.

Diomedes, et Busyris, equos humana carne paverunt. Ver. lib. 3. Georg.-Quis aut Eurysthea durum, Aut illaudati nescit Busyridis aras? Ouid. lib. 3. de Trist. Saevior es tristi Busyride, saevior illo, Qui falsam lento torruit igne bovem.

Phalaris, tyrannus Agrigentinorum, non contentus exquisitissimis cruciatibus, aeneo usus est tauro, quo miseri mortales inclusi boum mugitus effingerent. Ouid. Ipse Perillaeo Phalaris permisit in aere Edere mugitus, et bovis ore queri.

Cambyses, fratrem et duas sorores occidit. Apim bovem ferro violavit. Captis inimicorum urbibus, neque pepercit templis, neque simulacris deorum.


page 282, image: s282

Alexander Pheraeus, vivos homines obuersis in se faciebus sepeltebat, alios ursorum pellibus involutos dabat conficiendos venatoribus, et feris confodiendos. Polyphranem avunculum peremit hasta, quam sacravit, et festa praecinxit corona.

Tamburlanus, Scytharum rex, nihil habebat iucundius, quam animi feritatem humano cruore oblectare. Cuidam roganti cur in omnes usque adeo saeviret, toruo aspectu retortisque oculis fertur respondisse, An tu me hominem putas, et non Dei iram potius, ad hominum perniciem in terris agentem?

Parysatis, mater Cyri iunioris, rationem commenta est, qua humana corpora sibi gignerent vermes, a quibus demum lenta morte consumerentur.

Septimius Severus imperator post Didium Iulianum Clodium Albinum tumultuantem interfecit, et capite eius Romam misso corporis truncum equo refugienti conculcandum praebuit.

Tullia, filia Tarquinii, currum super faciem mortui parentis duxit, equis etiam refugientibus. Ouid. lib. 6. Fast. Filia carpento patrios initura penates, Ibat per medias alta feroxque vias: Corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis Restitit, hunc tali corripit illa sono: Vadis, an expectas pretium pietatis amarum? Duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas. Certa fides facti est, dictus sceleratus ab illa Vicus, et aeterna res ea pressa nota est.

Romanus, Iunior Imp. matrem Helenam a se reiecit, et sorores, quas ablatis imperialibus pannis inclusit coenobio.

Huius filius nomine Basilius, imperator post Ioannem Zimiscem Bardam Silerum unum ex suis ducibus rebellantem quum vicisset, oculis priuavit. Bulgaros tumultuantes, quum in potestatem suam redegisset, quindecim milibus captis, oculos effodit, uno tantum incolumi relicto, qui excaecatos ad Samuelem eorum ducem dirigeret.

Caligula, aviae Antoniae defunctae, nullum exhibuit honorem, prospexitque siccis oculis e triclinio ardentem rogum. Fratrem Tiberium interemit. Sillanum socerum ad secandas novacula fauces compulit. Cum omnibus sororibus suis stupri consuetudinem fecit easque (quod est omnium longe turpissimum) exoletis suis prostravit. Ptolemaeum regis Iubae filium consobrinum suum, item Macronem, et Enniam (quos habuerat imp erii adiutores) pro meritorum gratia pensavit morte. Multos ex senatoribus interfecit. Quaestorem suum in coniuratione nominatum flagellavit veste detracta. Multos honesti ordinis prius stigmate deformatos, ad munitiones viarum, ad metalla, aut ad bestias condemnavit, aut bestiarum more quadrupedes


page 283, image: s283

cavea coercuit, aut medios serra dissecuit: idque ob levissimam culpam, aut nullam potius. Parentes supplicio filiorum cogebat interesse, quorum uni valetudinem excusanti, lecticam misit. Curatorem munerum et venationum, per continuos dies in conspectu suo catenis verberatum, non prius occidit, quam offensus putrefacti cerebri odore. Comoe diographum quendam ob ambigui ioci versiculum igni cremavit in ipso statim amphitheatro. Equitem Ro. obiectum feris, quum se innocentem proclamasset, reduxit, abscissaque lingua induxit rursus. Quendam ab exilio revocatum, quum interrogasset quidnam ibi facere consuesset, quum per adulationem haec respondisset, Semper oravi ut periret Tiberius, et tu imperares: capta ex co verbo coniectura exules suos mortem sibi imprecari, misit qui universos contrucidarent. Praeter facta, verbis utebatur feritatem immanem spirantibus. Dicebat omnia sibi in omnes licere. Gallis Graecisque aliquot uno tempore condemnatis gloriabatur Gallogreciam se subegisse. Quos torquebat, minutis ictibus plecti iubebat, quo diutius languerent, addito etiam praecepto, Curate ut se mori sentiant. Iactabat et illud tragicum: Oderint dum metuant. Optavit plerunque ut populus Ro. unicam haberet cervicem. Querebatur et dolebat sua tempora nullis calamitatibus publicis insigniri. Optabat exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, et hiatum aliquem terrae. Puteolis dedicatione pontis multos e littore ad se invitatos omnes praecipitavit. Quosdam gubernacula apprehendentes, contis detrusit in mare. Publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim dedit, ut manibus abscissis et ante pectus e collo pendentibus per coetus epulantium circunduceretur, praecedente titulo, qui causam poenae indicaret. Mirmillonem secum rudibus certantem, sponte prostratum, confodit ferrea sica. Admota altaribus victima elato malleo cultrarium mactavit. Insistens Iovis simulacro quum Apellem tragoedum interrogasset, uter illi maior videretur, cunctantem flagellis discidit. Uxorem ut amiculam quum osculabatur, addebat, Tam bona ceruix simul ac iussero, demetur. Haec omnia ex Tranquillo.

Diocletianus paucis diebus XVII. milia Christianorum variis suppliciis affecit.

Auidium Cassium Romani alterum Catilinam vocarunt, quod cruoris esset cupidus. Is inauditum et nunquam prius visum tormenti genus commentus est. Trabem enim longitudine LXXX. aut c. pedum infixam terrae erigebat, cui a summo ad infimas partes alligatos homines flamma et fumo suffocabat.


page 284, image: s284

Macrinus Imperator prodigiosi fuit animi in exhibendis suppliciis. Nam geminos boves mirae magnitudinis aperiri iussit, hisque milites singulos (qui ancillae hospitis pudorem violasse ferebantur) inclusit, capitibus boum exectis, ut facilius una colloqui possent.

Maximinus Imp. tam crudelis fuit animi, ut Cyclops, Busyris, Gyges, et Typhon diceretur. Unde sequentibus versibus eiusdem saevitiae illusum est. Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur. Tygris acerrimus est, et tamen occiditur. Cave multos, si singulos non times.

Irene Imperatrix, uxor Leonis quarti, Constantino sexto, filio suo in carcerem coniecto, oculos eruit, quod ab ipso prius fuisset expulsa.

Domitius Nero, Domitii Aenobarbi et Agrippinae filius, matrem interemit. Octaviam et Sabinam Poppaeam in matrimonium duxit, iuris earum trucidatis, ipsasque demum uxores dedit morti. Petro et Paulo vitam abstulit. Antoniam filiam Claudii, recusantem sibi nubere post Poppaeae mortem, occidit. Item Aulum Plaucium iuvenem, quem ante mortem per vim constupraverat. Ruffum Crispinum privignum Poppaea natum impuberem adhuc submersit. Tuscum nutricis filium relegavit. Senecam praeceptorem ad necem compulit. Plerosque libertos divites et senes (quos semper fautores invenerat) occidit. Cassio Longino iurisconsulto oculos effodit. Polyphago cuidam Aegyptii generis, crudam carnem mandere assueto, vivos homines laniandos obiiciebat, et absumendos. Populo et moenibus patriae non pepercit: Urbem enim palam incendit, quasi offensus deformitate veterum aedificiorum: quod incendium laetis oculis prospexit e Mecoenatiana turri. Inflammatis iam domibus nemini permisit ire ad reliquias rerum suarum.

Tiberius vero, tertius Romanorum Imperator, testamentum matris pro irrito habuit. Tres ex Germanico nepotes Neronem, Drusum, et Caium variis modis afflixit. Neronem ad mor tem compulit, quum ei laqueos et uncos ostentaret carnifex. Drusum in ima Palatiii parte sublatis alimentis adeo maceravit, ut ille romentum e culcitra rentaverit mandere. Ex viginti viris patriciis (quos elegerat consilii causa) vix duos aut tres incolumes reliquit, ceteros diversis causis necavit. Seleucum Grammaticum ad mortem compulit. Piscatori, qui sibi secretum aliquid agenti mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciein


page 285, image: s285

iussit, et os locusta lacerari. Militem praetorianum ob surreptum eviridario pavonem capite punivit. Nullus a poena hominum cessavit dies, ne religiosus quidem ac sacer. Multos accusavit et damnavit cum uxoribus ac liberis suis. Interdixit ne capite damnatos propinqui lugerent. Nemini delatorum fidem abrogavit. Plerique citati ab eo ad dicendam causam, partim se domi vulneraverunt, partim in media curia venenum hauserunt, quos tamen colligatis vulneribus et semianimes in carcerem rapi imperabat. Puniti omnes in Gemonias unco tracti sunt. Viginti uno die adiecti tractique, nulla aetatis aut sexus habita ratione. Virgines pleraeque prius a carnifice vitiatae, demum strangulatae sunt. Mori volentibus, vim adhibebat vivendi. Mortem adeo leve supplicium putabat, ut quum audisset quendam Carnulium cam anticipasse, exclamaverit: Carnulius me evasit. Furiatus dolore quem ex morte filii sui Drusi conceperat, multos nulla causa interfecit. Rhodiensem hospitem, quem benignis literis Romam euocaverat, ubi advenit torqueri iussit, et occidi. Carnificinae locum habuit Capreis, unde damnatos post exquisita tormenta praecipitari coram se in mare iubebat, excipientibus deorsum classiariis, et cadavera remis elidentibus.

Domitianus multa crudelitatis exempla exercuit. Discipulum Pantomini puberem occidit, nullam aliam ob causam, quam quod magistro similis esset forma. Item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras. Interemit et multos senatores, in his aliquot consulares, ut Civicam Cerealem Asiae proconsulem, Saluidienum, Orsitum, Acilium Glabrionem, Aelium Lamiam ob suspiciosos iocos: Metium Pomposianum, quod habere imperatoriam Genesim vulgo ferebatur, et alias quasdam ob causas leviculas. Praeterea Sallustium. Lucullum Britanniae legatum, et Iunium Rusticum. Philosophos omnes urbe, Italiaque summovit. Occidit et Eluidium filium, quod sub persona Paridis et Oenones divortium suum cum uxore tractasset. Flavium Sabinum, quod eum praeco non consulem, sed imperatorem salutasset. Aretinum Clementem consularem capitis condemnavit.

M. Antonius allatum sibi Ciceronis caput in mensa apponi voluit, perque diem illud aspexit, quousque tali spectaculo antmum exatiasset.

Eiusdem Antonii uxor Fuluia caput ipsum maledictis ac diris execrata est, demum inspuens gremio suo apposuit, acriusque inspiciens linguam illi e faucibus evellit, eamque frequenter confodit acicula, qua tunc ad ornamenta capitis utebatur.


page 286, image: s286

Vedius Pollio quum piscinas magno studio ac diligentia coleret, seruos suos occidebat, eosque piscibus dabat in praedam, ut hominum cruore pasti delicatiores essent.

Manlius Torquatus consul, dum cum Latinis bellum gereret, edictumque esset, ne quis extra ordinem pugnaret, filium securi percussit, quod a Genutio Metio Tusculanorum equitum praefecto lacessitus manum conseruisset, licet parta de hoste victoria.

Amalasuntha, mater Atalarici regis Gotthorum, mortuo filio adiutorem fibi delegit Theodatum, a quo tamen in balneo strangulata est.

Claudius Caesar (qui interfecto Caligulae successit in imperio) tormenta quaestionum, poenasque patricidarum repraesentabat, et exigebat palam. Gladiatores retiarios iubebat interfici, ut expirantium faciem videret. Bestiariis meridianisque gladiatoribus adeo delectabatur, ut a prima luce ad spectaculum descenderet, et meridie dimislo ad prandium populo persederet.

Aulus Vitellius nobiles viros et condiscipulos omnibus blanditiis ad societatem imperii allicefactos vario genere fraudis occidit, et in his unum veneno manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is febre affectus poposcerat. Portitorem quendam nulla penitus culpa interfici iussit, velle se dicens oculos pascere. Duos item iuvenes patri supplicium avertere conantes. Quendam equitem Rom. iugulari mandavit cum liberto. Item plebeios quosdam, qui Venetae factioni maledixerant. Venit et in suspicionem matri venenum porrexisse, quod audivisset a Cata muliere vaticina diutissime se imperaturum, si superstes parenti extitisset.

Aemylius Censorinus, Aegestae urbis Siciliae tyrannus multis muneribus eos prosequebatur, qui inauditum aliquod tormeti genus excogitassent. Spe igitur lucri commotus quidam Aruntius Paterculus, equum ex aere fabricatum ei dono dedit, Ille autem muneris autorem primum ibidem conclusit, et emori fecit.

Achilles interfectum Hectora currui seu equinae caudae alligavit, et circum muros urbi Troiae tor exanimem pertraxit. Demum venale cadaver exposuit parenti Priamo. Verg. li. 1. Aeneid. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, Exanimumque auro corpus vendebat Achilles,

Scinis latro Corinthius, arbores complicabat, hisque alligabat hominum brachia, ut sublime redeuntes lacera membra discerperent. Propter. lib. 3. Arboreasque cruces Scinis, et non hospita


page 287, image: s287

Gralis Saxa, et curuatas in suafacta trabes.

Atreus Pelopis filius uxorem habuit Meropen, quam quum stuprasset Thyestes frater, et gravidam fecisset, susceptos ex ea liberos Atreus decoxit et convocato per speciem benivolentiae fratri apposuit comedendos. Quod facinus adeo Sol exhorruit, ut refugus matutinum repetiverit cubile. Vide Ouidium lib. 1.

Therodamas fuit nescio quis carnifex, qui leones pascebat humano sanguine. Ouidius in Ibin: Therodamantaeos ut qui sen sere leones.

Phineus, rex Arcadiae, filios suasu secundae uxoris exoculavit, propter quod facinus ultricem numinum vindictam passus est amisso paulo post visu. Ouid. lib. 1. de Arte: Quid fodis immeritis Phineu sua lumina natis.

Cleomenes, Lacedaemoniorum dux, ab Antigono victus profugit ad Ptolemaeum, a quo benigne primum exceptus est, demum tamen Nicagorae cuiusdam calumnia suspectus regi factus est, et ab eodem excoriatus.

Arpiages fuit quispiam qui filium comedit. Oui. in Ibin: Ut puer Arpiagae reteras exempla Thyestae, Inque tui caesus viscera patris eas. Alphonsus tertius, rex Hispaniae, quatuor fratribus oculos eruit.

Atelstanus, rex Angliae, Edimum adolescentem in navigio sine remige fluctibus perdendum exposuit.

Sigiprandus, Arisprandi filius, et Longobardorum rex, Ariperto (quocum certabat) oculos eruit, uxoremque eius naso auribusque truncis dehonestavit.

Atila, rex Pannoniae, undecim virginum milia in expugnatione Coloniae interfecit. Fratrem Budam morti dedit. Aquileiam diruit.

Alboinus Longobardorum rex ex capite Cunimundi Gepidarum tegis bello victi craterem sibi fecit.

Narses, Italiae praefectus, Sindualdum Britonum ducem armis domitum in trabe suspendit.

Soleslaus, tertius Bohemorum rex, Mosconi regi Poloniae superato oculos eruit, ut etiam Odoalricus Boleslai frater alteri fratri Iamuro.

Tomyrie Scytharum regina, quum Cyrum Persarum regem superaster, caput eius abscissum demersir in utrem sanguinis plenum, eique his illusit verbis: Satia te sanguine, quem tantopere sitisti Cyre.

Totila, rex Gotthorum, capta Roma tertiam partem murorum


page 288, image: s288

disiecit. Capitolium incendit, omnia diripuit: Et tanta passim seritate debacchatus est, ut dei flagellum diceretur.

Dirce, Thebana mulier, ubi sensit Lycum maritum captum amore Antiopae Nictei filiae, peullam tauri ceruicibus alligavit, suspensis a cornibus taedis ardentibus, ut bos tormento furiosior, Antiopam ipsam per abrupta et scopulos tractam discerperet.

Clodomyrus, Clodovei primi filius, Sigismundum, filium Gundebaldi regis Burgundiae, bello captum una cum liberis et uxore in puteum coniecit.

Huius frater Childebertus Almaricum regem Gotthorum sororis suae Clotildis maritum obtruncavit, et Toletum urbem (in qua ille se tutabatur) diripuit. Duos item fratres Clodomyri filios simulata benivolentia convocatos interfecit.

Clotharius, horum duorum frater, et Clodovei filius, Conabrum ducem Britonum interfecit, et Crominum eius filium cum uxore et liberis igne cremavit.

Colomanus, rex Pannoniae, Almo fratri oculos eruit.

Cambyses rex Persarum blande submonitus a Prexaspe domestico, ut ab ebrietate et potu nimio caveret, quod id malum quandoque rationis usum auferat: statim furore correptus: filium eiusdem sagitta confodit. Idem Cambyses templa et leges ludibrio habuit, deorm simulacris illusit. Reclusis conditoriis mortuorum inspexit cadavera. Amasis cadaver e monumento revulsum verberibus caedi iussit, et omnibus probris affici, demum cremari. XII. Persarum primores nulla penitus causa interfecit, vivos in caput defodiens.

Sapor, rex Persarum, quum Aurelianum Imperatorem bello victum cepisset, equum ascensurus curuatos eius humeros premebat suppedanei loco.

Eadem feritate usus est Tamburlanus, rex Scytharum, in Pazaitem principem Turcarum quem bello captum caveis inclusit, et catenis vinctum, sub mensa instar canis iussit comedere, et mandere ciborum analecta.

Sanctius, quartus Hispaniae rex, patrem suum Alphonsum decimum, e Germania redeuntem, occupato regno non admisit. Quatuor hominum milia trucidari iussit, quod in tumultu quodam Alphonsum fiatris sui filium regem appellassent.

Egebertus Sicoberti filius, et post patrem Angliae rex, fratris filios enecavit.

Ptolemaeus Philopator, rex Aegypti, patrem, fratrem, et amicos fere omnes interfecit.


page 289, image: s289

Alphonsus primus, rex Lusitaniae, matrem coniecit in vincula, quod mortuo primo marito secundas tentasset nuptias.

Hippomenes, Atheniensium princeps, Limonem filiam in adulterio deprehensam, equo feroci et famelico praebuit absumendam. Ouid. in Ibin: Solaque Limone poenam ne senserit illam, Et tua dente ferox viscera carpat equus. Ortum est hinc adagium, Magis impius Hippomene.

Orodes, rex Parthorum, Mithridatem fratrem, quamuis supplicem, in conspectu omnium interfecit.

Ioannes Maria, dux Mediolanensis, quotidie novo tormenti genere cives opprimebat. Idem matrem (a qua interim corripiebatur) in carcerem detrusit, et ibidem mori coegit.

Mamertes, Sysaphonis Corinthii fratris sui filios interfecit, cupiditate dominandi.

Septimuleius excisum C. Gracchi caput liquato plumbo respersit.

Solebat Erix, filius Veneris et Butae, hospites crudeliter enecare. Hunc Hercules occidit. Martialis libro 5. Et gravis in Siculo puluere fusus Erix.

Dionysius tyrannus Marfiam quendam interfecit, ea tantum causa, quod is per qietem iugulare se Dionysium existimaverat.

Antonius Commodus, gladiatoriis caedibus adeo Romanum attrivit imperium, ut nomen gladiatoris vulgo meruerit. Idem, teste Lampridio, homines qui pedibus debiles forent, sagittis solebat conficere. Clava multos etiam afflixit, Herculem se fingens. Sacra Mithriaca homicidio polluit. Irridentes se feris obiecit. Eum qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obiecit. Siquis se mori velle praedixisset, hunc invitum iubebat praecipitari. Obaesi corporis hominem medio ventre dissecuit, ut eius intestina subito funderentur.

Cleomedes athleta Lachum Epidamnium ictu pugni interfecit, interfecti latera adaperuit, et iniecta manu intestina eduxit.

Termerus fuit quispiam, qui humana capita confringebar. Hunc Hercules interfecit clava.

Othomanus, Turcarum princeps, anno salutis DCCCCIIII. Constantinopolim cepit. Constantini Imperatoris mortui caput ad ludibrium palo affixit, et totis castris gestavit. Mares et feminas illustres iugulavit, aut ad usum nefariae libidinis reseruavit.

Apteras fuit quispiam, qui patri testes eruit, et filios occidit.


page 290, image: s290

Autor Annius in Berosum.

Spendius fuit quidam Italici generis, Capua oriundus, qui captivos in bello bestiis laniandos obiiciebat. Autor Polybius.

Oroetes Persa Polycratem Samiorum tyrannum affixit cruci. Autor Herodotus.

Xerxes maximum filiorum Pythii Bithonii homines ditissimi, a quo tamen cum toto exercitu fuerat hospitio susceptus, medium dissecari iussit.

Thrax fuit quispiam, qui filiis suis omnibus oculos effodit, quod neglecto patris mandato, Xerxem secuti, aduersus Graeciam militassent.

Amastris Xerxis uxor, uxorem Masistae Bactrianorum praesidis excarnificavit. Eius mamillas praecidit, quas obiecit canibus. Item nares, aures, labra, linguam inhonestissimis deformavit plagis.

Creon tyrannus, militum in bello mortuorum cadavera netabat sepeliri, et inhumari. Hunc Theseus interfecit. Ouid. in Metamorph. Prohibentem busta Creontem Atticus Aegides rupit Marathodine quercu.

Progne, Pandionis Athenarum regis filia, Ityn filium marito suo Tereo Thracum regi apposuit comedendum, quod stuprum intulisset Philomelae eiusdem Prognes sorori. Vergil. in Buc. Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit. Ubi Philomelam posuit pro Progne.

Medea fratrem Absyrtum, et filios ex Iasone susceptos membratim discerpsit. Quidius in Ibin: Et tua, sic latos spargantur membra per agros, Tanquam quae patrias detinuere vias.

Tydeus arrosit caput Menalippi. Idem Ouidius: Nec dapis humanae tibi erunt fastidia, quaque Parte potes, Tydeus temporis huius eris.

Gerion Mercurio natus patri hospites immolabat. Autore Plutarcho.

Tartari Pannoniam ingressi, Varidano oppido capto, feminas templis inclusas cremaverunt, et Belam, quartum cius populi regem, sic terruerunt, ut ad praesidium salutis, latebras inquisiverit.

Traiano imperante Iudaei, duce Andrea, multos ex Graecis et Romanis obtruncarunt. Qua caede non contenti, humanis carnibus vesci coepere, seque occisorum itnestinis, stillante adhuc sanguine, incingere, eorundem pellibus obuoluti. Multos item per medium usque ad verticem dissecuerunt: multos obiecerunt bestiis laniandos. Alios inter se digladiari coegerunt, ut ducenta et amplius


page 291, image: s291

hominum milia eo furore, et armis Iudaeorum, interierint. Autor Dion Cassius.

Q. Mutius Scaevola, Tribunusplebis, novem collegas duce Sp. Cassio ad dominationem aspirantes, vivos cremavit. Autor Valerius de Severitate.

CLEMENTES ET HVMANI.

DRomocheres, Getarum rex Lysimachum hostem bello captum mira clementia dimisit illaesum.

Annibal, inventum Aemylii Pauli consulis, et collgae Terentii Varronis cadaver, honorifice tumulavit.

L. Aemylius Paulus, huius Aemylii filius, Perseum Macedoniae regem vinctum flevit, et assidere sibi iussit.

Ladislaus rex Pannoniae victum a se inimicum regnare permisit. Quinetiam si per proceres licuisset, oblatum recusasset principatum.

Solebat Traianus aegrotantes amicos visere exinanita imperatoria maiestate. Autor Ausonius.

Alexander capto Dario Leonatum ex purpuratis suis misit, qui eius matrem, uxorem, aliasque feminas consolaretur, et a lacrimis averteret, et impediret. Atque etiam matri Darii (cui nomen erat Sisigambis) permisit, ut quos vellet bello extinctos milites patrio moresepeliret. Eius vero uxorem (quam nulla id aetatis femina corporis pulchritudine vicit) non solum non violavit, at summam adhibuit curam, ne quis captivo corpori illuderet. Omnem insuper cultum feminis reddi iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia adimi. Et (quod omnium maximum humanitatis argumentum) Darium ipsum amisso iure belli regno restituit.

Ludovicus Pius, Gallorum rex, quum quatuor liberos variis principaubus honorasset, ab his tandem incommoda multa passus est, atque etiam coniectus in carcerem. Quod tamen animo adeo civili et mansueto pertulit, ut cum his postea redierit in gratiam.

M. Aurelius Antoninus Imperator Auidio Cassio, aliisque compluribus (a quibus insidias parari sibi cognoverat) pepercit, immemor furoris et vindictae, qua tamen summi principes debacchari solent, si vel fracta nuce, aut ungue prave secto offendantur.

Caesar capris apud Pharsaliam Pompeii scriniis, epistolas omnes inclusas bona cremavit fide, nulla earum lecta. Autor Plinius lib. 7. Idem Imperator simultates contra nullos tam graves accepit unquam, ut non occasione oblata deponeret lubens. C. Memmio (cuius maledictis probrosisque verbis fuerat lacessitus) favit


page 292, image: s292

in petitione consulatus. C. Caluo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti, ultro et prior scripsit. Valerium Catullum (cuius versiculis ineluibile stigma receperat) satisfacientem eadem die adhibuit coenae, hospitioque patris eius, sicut consueverat, uti perseueravit. Cornelio Phagitae, (cuius insidias vix effugerat) noceri non permisit. Statuas Syllae et Pompeii inimicorum a plebe disiectas reposuit. Si qua gravius in se dicerentur, inhibere maluit, quam vindicare. Nocturnos coniuratores satis habuit monere, ne perseverarent. Criminosissimis Auli Caecinnae et Pitholai scriptis laceratam suam famam civili animo tulit.

Cydon Corinthius fuit hospitalitate adeo insignis, ut eius fores omnibus essent peruiae. Hinc adagium natum, Semper aliquis in Cydonis domo.

Polycrates matres militum qui in bello periissent, opulentioribus civibus dabat nutriendas.

Maras fuit quispiam apud Beroeam Syriae civitatem ditissimus, humanus et officiosus in omnes, tum cives, tum hospites.

Probus Imperator Arrodionem (quem singulari certamine pugnans confecerat) magnificentissimo honestavit sepulcro.

Darius eos obiurgavit, qui Histiei caput truncaverant. testis Herodotus.

Fabricius Cornelium Ruffinum, quem hostiliter oderat, iuvit in petitione consulatus.

Tirus Vespasianus duos in urbe clarissimos viros (quos habebat compertos insidiarum in suam vitam) non tantum non punivit, at etiam sibi assidere iussit. Fratrem Domitianum insidias quoque parantem fleus saepe obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod brevi esset habiturus. Idem laborantes morbo, et aegrotantes suis pascebat manibus, et suorum mortibus afflictos consolabatur.

Antoninus Pius fuit adeo mitis, ut quum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus a plebe Romana perstringeretur, maluerit placare, quam ulcisci seditionem.

Fl. Vespasianus Vitellii hostis sui filiam splendi dissime maritavit, dotavitque, et instruxit. Nullius unquam caede laetatus est. Iustis etiam suppliciis illacrymait, et ingemuit.

Iulianus Imperator Nebridium Constantii (in quem ille bellabat) fautorem ad genua sua prolapsum paludamento protexit, ne a militibus interficeretur.

Domitianus inter initia Imperii sui adeo ab omni caede abhorrebat,


page 293, image: s293

ut edicere destinaverit, ne boves immolarentur. Suetonius.

Alphonsus expugnatae per vim Neapoli noceri vetuit, pepercitque civibus, a quibus tamen fratrem suum sciebat interfectum fuisse. Proteae cuidam homini verboso (cui iure plurimum succensuerat) non modo veniam peteuti dedit, at quinque etiam talenta ultro obtulit.

Scipio Hispanos captivos sine pretio dimisit.

Ptolemaeus rex fugato Demetrio quoscumque Demetrii amicos cepit captivos, una cum eius supellectile statim remisit.

Antiochus rex captum Scipionis filium remisit sine pretio.

Pyrrhus captivos Romano populo red didit.

Demetrius classe Ptolemaei (qui prius fuerat victor) superata, eorum qui ceciderant, corpora, sepeliri iussit, et captivis omnibus liberum concessit reditum.

Philippus Maria Mediolanensis captum navali pugna Alphonsum cum duobus fratribus, non libertate solum, at multis etiam honestavit muneribus.

Antigonus Alcioneum filium, Pyrrhi ad se caput deferentem baculo percussum reiecit, ut barbarum ut pollutum inclamans. Oculosque obduxit, ne lugubri foedatetur aspectu. Multis insuper lacrimis inimici mortem prosecutus est.

Lucius Albinus quum animaduertisset virgines Vestales sub sacrorum onere laborantes, et ope hominum destitutas, statim exonerato sarcinis curru, uxore et liberis iter pedibus facere iussis, virgines cum sacris conscendere currum imperavit.

Annibale Capuam tenente Faucula Clunia captivis egentibus suppeditavit alimenta.

Beatrix Romana virgo corpora martyrum occisorum in agro suo furtim sepeliebat, quod etiam fecisse ferunt Bibianam virginem.

Cyprianus Afer divitias omnes pauperibus erogabat.

L. Crassus orator tanta fuit clementia, ut murenam mortuam multos dies atratus fleverit.

Crispus et Crispinianus quicquid lucri faciebant arte sutoria, quam exercebant, pauperibus impartiebantur.

Anastasia Chrysogoni discipula sanctis (qui in carceribus tenebantur captivi) tacite victum ministrabat. Idem quoque fecerunt Praxedes et Pudentiana sorores.

Pompeius Syllae cadaveri honorem exhibuit, teste Plutarcho.

Petrus Urseolus, Venetiarum princeps, pauperum aegrotantium


page 294, image: s294

cubitula solebat furtim visere, et opibus suis iuvare. Idem Xenodochium suo unius sumptu extruxit.

Moses Aegypto fugiens Iosephi secum ossa tulit.

Tobias sepeliendis mortuis vacabat.

Machabaeus post praelium in Gorgiam commissum iussit, ut occisorum corpora sepelirentur.

Iehu rex Israel hostem suum Iezabelem fecit ornati tumulo.

Pericles mortuos in bello Peloponnesiaco primus oratione publica laudavit.

MODESTI ET VERECVNDI.

THemistocles iacentem hostem armis pulcherrimis indutum sequenti sequenti militi exuendum reliquit, quum ab huiuscemodi facto ipse abhorreret.

Quum Mitylenaei Pyttaco multum agri offerrent gratuito munere, tantum sumpsit, quantum hasta percurteret, ut apud Romanos P. Claudius, quantum uno diearasset.

Cato ob modestiam nullam sibi statuam erigi passus est, dicens: Se malle, ut posteri percontarentur, cur Catoni posita non esset statua, quam cur posita.

M. Fabius consul devictis Veiis oblatum triumphum renuit ob fratris et collegae mortem.

Pompeius oblatam sibi ab Hebraeorum rege mensam et sedem aeream, deferri iussit in publicum aerarium.

Fabius Gurges, Fab. Pictor, C. Numerius, et Q. Ugolinus legati ad Ptolemaeum missi, accepta ab eodem munera in aerarium retuletunt.

Q. Cincinnatus dictatuta se sponte abdicavit. Quod etiam L. Sylla fecit ultro.

Cn. quoque Plancus censuram volens exnit.

Cimon Atheniensis reip. munera caste semper et incorrupte obiit, et ab omni genere expilationis abstinuit.

Pescenius Niger sic se ipsum et milites rexit, ut nihil a provincialibus non oleum, non lignum operam ve extorserint.

Agathocles rex Siciliae nullo unquam luxuriantis fortunae zephyro averti potuit a recordatione figulinae patris officinae. Quamuis enim haberet auri et argenti abunde, semper tamen abacum vasis fictilibus onerabat. Ausonius: Fama est fictilibus coenasse Agathoclea regem Atque abacum Samio saepe onerasse luto. Quaerenti causam respondit, Rex ego qui sum Sicaniae, figulo sum genitore satus. Fortunam reverenter habe, quicumque


page 295, image: s295

repente Dives ab exili progrediere loco.

Terentius Varro delatam sibi ab universo senatu et populo dictaturam recusavit, quod remp. confregisset Cannensis pugnae temerariae congressu.

Cicereius quum praetoris Comitiis Cn. Scipioni superioris Africani filio competitori omnium suffragiis preponeretur, erubescens se tanti viri filio praelatum, ex competitore suffragatorem se fecit.

Pompeius in acie Pharsalica victus a Caesare, quum postero die Larissam intraret, oppidique illius universus populus obuiam ei processisset: Ite, inquit, et istud officium praestate victori.

Iulius Caesat tribus et viginti vulneribus coniuratorum mucronibus confossus, a verecundia absterreri non potuit. Nam eo tempore quo spiritus a mortali corpore secernebatur, togam utraque manu demisit, ut inferior pars corporis tecta collaberetur.

Spurina egregius adolescens quum sua forma complurium feminarum solicitaret oculos, verecundia motus oris decorem nulneribus deformavit.

CONTEMPTORES HONORVM, et Divitiarum.

SExtum Aelium Catum, virum consularem, quum legati Aetolorum vasis fictilibus prandentem reperissent, eidem vasa argentea miserunt, quae tamen recusavit. Neque aliud argenti extremum vitae diem habuit, quam duo pocula accepta a L. Paulo socero suo. Autor Plinius.

Cimon dux Atheniensis spolia victis hostibus erepta suis civibus partitus est.

Agnes uxor Henrici tertii imp. omnibus et divitiis et honoribus se abdicavit, ut religioni daret operam.

Crates Thebanus non paruum auri et argenti cumulum proiecit in mare, quo melius philosopharetur citra impedimentum.

M. Curium rapam in foco torrentem quum legati Samnitum reperissent, eique multum obtulissent auri: Malo, inquit, haec in fictilibus meis comesse, et aurum habentibus imperare.

Raymundus, Io. Germanus, Umbertus Viennensis, Albertus magnus se suis episcopatibus ab dicarunt ultro.

Clotildis, seu Battildis uxor regis Clodovei, dimissis opibus et regno, coenobio se inclusit.

Diocletianus relicto sponte imperio in propriis agris consenuit. Beata Eugenia relictis opibus paternis coenobio se inclusit. Etburga filia Eduardi senioris regis Angliae relicta itidem


page 296, image: s296

paterna domo claustrum ingressa est, in quo ad mortem duravit sanctissime.

Homobonus civis Cremonensis opes nundinariis et negotiato riis partas laboribus reliquit, ut spirituali consuleret lucro.

Lotharius imperator et rex Gallorum imperio sponte se abdicavit.

Iudocus, regis Britonum filius, relicto principatu, cui post patrem erat successurus, byssum et purpuram in pannosas et viles commutavit tunicas.

Antonius Anachoreta ne eligeretur episcopus, laevam sibi auriculam ferro praesecuit.

Tuditanus patrimonium populo diripiendum sparsit.

Democritus agros suos reliquit, eosque pascua publica fieri passus est.

Legati Samnitum Fabricii domum ingressi, quum viderent multa ad splendorem et tanti viri deesse maiestatem, magnam vim auri eidem obtulerunt. Quam repudiavit ultro, testis Gellius lib. 1. cap. 14.

Maior Scipio publicam rerum administrationem sponte reliquit, ut privatus ageret.

Maximianus princeps relicto imperio vitam quoque privatam elegit.

Amurathes Turca dimissa filio regni cura privatus egit.

Petrus, rex Angliae, dimisso suis regno Romam venit, ubi in paupertate privatus vixit.

Lysander, rex Lacedaemoniorum, vestimenta magna pretii filiabus suis a Dionysia missa recusavit.

Messala primus omnium Romae urbis praefectus constitutus, die sexta ab ea dignitate se abdicavit.

Theodosius, Atramytenus imperator, post Artemium pertaesus belli civilis cessit imperio, monasticamque vitam amplexus est.

Michael Curoplates, imperator post Stauratium, Leoni Armeno curam imperii reliqit ultro.

Manuel quoque habenas imperii Alexio reliquit, monasticam secuts vitam.

Idem fecit Ioannes Catacuzenus imperator, qui successit Andronico iuniori.

In Tygris alueo oppidum est Babythace, cuius incolae mortalium soli aurum in odio contrahunt.

Arsenius, Romanus patricius, quum vocem hanc incerto


page 297, image: s297

autore audivisset, Fuge, tace, et quiesce. relicta paterna haereditate, ad coenobium properavit.

Rachis, Longobardorum rex, regno se sponte ab dicavit, ut monachum ageret.

Placidia virgo, Valentiniani imperatoris et Eudosiae filia, repudiatis opibus nulli rei praeterquam saluti inhiabat.

Forfeus, Hiberniae regis filius, neglecto regno monachum egit.

Aeneas militis cuiusdam Turno adhaerentis (cui nomen erat Magus) druitias sprevit, quas offerebat, ut veniam consequeretur nictus. Aeneas apud Verg. lib. 10. Argenti atque auri memoras quae multa talenta Natis parce tuis.

Nicolaus Pataraeus Smyrnae antistes patrimonium pauperibus impertivit.

Phocioni quum Alexander ex Persica Gaza bello parta magnum auri pondus misisset, recusavit ille.

DIVITES.

MIdas rex fuit Phrygiae, cui propter Bachum hospitio susceptum concessum est, ut quicquid vellet optaret, noti futurus compos. Optavit autem ut quicquid corpore contigisset, in aurum verteretur. Tantae fuerunt eius divitiae, ut in proverbium abierint. Statius lib. 1. Silvarum, Digne Midae, Croesique bonis et Perside gaza.

Opulentia Croesi Lydorum regis maxime quondam nobilitata est apud Graecos, et adeo, ut fecerit proverbio locum. Propterea (ut scribit Herodotus) existimabat se mortalium felicissimum. Mart. lib. 5. Croeso divitio licet fuissem.

Vergilius scribit Sycheum Didonis maritum fuisse ditissimum agri inter Phoenicas. Quae opulentia fuit ei exitio, impulitque Pygmalionem regem Tyri, ut eum interficeret. Quantum autem auri et argenti habuerit, hinc suspicari licet, quod eius thesautis profuga Dido aemulam Romani imperii Carthaginem aedificavit.

Volunx fuit quispiam ditissimus, de quo Syll. lib. 5. sic scribit:- Ditissimus agri Occumbes generose Volunx, ne clausa repostis Pondera thesauris, patrio nec regia quondam Praefulgens ebore, et possessa mapalia soli Profuerint.

Aesopus Tragoedus, amicus Ciceronis, arte histrionica ad tantam pervenit opulentiam, ut sexcentis sestertiis ei patina steterit: reliqueritque filium adeo divitem, ut is uniones liquefactos coenis apponeret.

Caecilius Claudius testamento suo edixit, Quamuis multa


page 298, image: s298

bello civili perdidisset, tamen relinquere seruorum quatuor milia centum et sexaginta: iuga boum tria milia et sexcenta: reliqui pecoris ducenta quinquaginta septem milia: in numerato pondo sex centa milia. Qui funerari se iussit sestertiis undecim milibus.

M. Crassus negabat divitem esse, nisi qui reditu annuo legionem posset alere. In agris suis possedit sestercium bis millies: hoc est aere nostro quinquagies centena milia aureorum coronatorum. Nec satis fuit, inquit Plinius, nisi totum Parthorum esurisset aurum. Harum autem divitiarum maximam partem ex civilibus bellis atque incendiis comparaeverat, calamitates publicas in suam unius utilitatem vertens. Nam quum trecenta solum talentae ex paterna haereditate accepisset, priusquam aduersus Parthos exercitum duceret, septem millium et centum talentorum summam coegisse traditur, quum etiam decimam partem facultatum suarum Herculi consecrasset, et publicum epulum dedisset populo, ac tres minas civibus viritim contulisset. Seruos habuit circiter quingentos, fabrilis artis, et architecture peritos, quibus non solum ad propriae domus extructionem usus est, sed civibus aedificare volentibus eorum operas mercede locavit.

Pallas, Claudii libertus, Crasso ditior fuisse perhibetur vicies et quinquies centenis milibus.

Plinius praeter hunc Pallantem ait Callistum et Narcissum Claudii principatu fuisse opulentiores. Narcissi aurem divitiae in proverbium venerunt, quum Iuvenalis dicat: Nec Croesi fortuna unquam, nec Persica gaza Sufficient animo, nec divitiae Narcissi, Indulsit Caesar cui Claudius omnia. De Pallante Iuvenalis Satyra 1. Ego possideo plus Pallante et Licinis. Hi duo Pallas et Narcissus liberti fuerunt Claudii, quos decreto quoque Senatus, non solum ingentibus praemiis, at etiam magistratibus ornari passus est. Tacitus scribit Claudium Pallanti praetoria insignia et centies quinquagies sestercium censuisse, et Pallantem ipsum sestercii ter millies possessorem fuisse. Idem lib. 14. ait Neronem veneno interfecisse hunc Pallantem, quod immensam pecuniam longa senecta detineret.

Licinius Caesaris libertus tantum agrorum fertur habuisse, quantum peruolarent milui.

Quamuis numerosae fuerint Crassi divitiae, Plinius tamen facit Syllam ditiorem, ubi de Crasso loquens ait, Quiritum post Syllam ditissimus.

Pompeio res gerente circa Ludaeam Ptolemaeus octona milia


page 299, image: s299

equitum sua pecunia toleratuit. Mille convivas totidem aureis potoriis mutans vasa cum ferculis saginavit.

Pythius Bithynius platanum auream, vitemque nobilem Dario regi donavit. Xerxis copias, hoc est septies centena LXXXVIII. milia hominum excepit epulo: stipendium quinque mensium, frumentumque pollicitus, ut e quinque liberis senectuti suae saltem unus concederetur. Testes Herodotus et Plinius. Interrogatus a Xerxe quantum possideret: respondit, se habere argenti talenta duo milia, auri myriadas quadringentas, staterum Daricorum septem milibus minus. Quam summam quum obtulisset ipsi Xerxi, de miratus rex propensam hominis liberalitatem, explevit quod illi deerat ad quadringentas my riadas.

Seneca philosophus rerum actui praepositus a Nerone, quadriennio ter millies sestercium quaesivit.

Tarius Ruffus infima natalium humilitate consulatum militari industria meritus circiter mille sestercium liberalitate Augusti congestum, agris coemendis exhausit.

Idem Seneca testis est Lentulum augurem eodem Augusto imperante quater millies sestercium suum vidisse.

Herodes Atticus tanta fuit rerum opulentia, ut Isthmum vellet perfodere: et maria coniungere diversa, si per imperatorem licuisset. Quod tamen frustra tentaverat Nero.

Plerique veterum suam satis opulentiam prodiderunt arduis conatibus, quibus rerum naturae faciem mutare voluerunt: ut Nicanor Seleucus, qui exogitabat perfodere spatium a Bosphoro Cimmerio ad Caspium mare, quod interuallum erat c L. mil.

Sesostris, rex Aegypti, interstitium a rubro mari ad Nilum proscindere adorsus est. Quod postca Darius molitus est.

L. Luscius Syllanarum partium amplius sexcenties possedit.

Galesus fuit in Latio quispiam ditissimus agrestis Gazae. Vergilius lib. 7. Aen. Corpora multa virum circa, seniorque Galesus Dum paci medium se offert, iustissimus unus Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus aruis, Quinque greges illi balantum, quina redibant Armenta, et terram cenrum vertebat aratris.

Camertes, Volscentis filius, partium Turni fautor in Aeneam, ditissimus fuit. Vergilius lib. 10. Persequitur fortemque Numam, fuluumque Camertem Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri Qui fuit Ausonidum, et tacitis regnavit Amyclis.

Dorylas ponitur ab Ouidio lib. 5. Metam. ditissimus agrestis opulentiae, ubi ait: - Nasomoniaci Dorylas ditissimus agri, Dives


page 300, image: s300

agri Dorylas, quo non possederat alter Latius, aut totidem tollebat farris aceruos.

Cyrus devicta Asia XXIIII. milia pondo auri invenit: praeter vasa aurea, aurumque factum, et in eo folia ac platanum vitemque. Qua victoria argenti quingenta milia talentorum reportavit.

Cleopatrae quoque divitiae arguuntur ex coctilibus illis muris inter septem orbis miracula numeratis: Ex cratere, cuius pondus erat X V. talentorum: ex apparatu convivii, quo Antonium excepit: ex unionum sorbitione, et multis item sumptibus.

Esubopes rex in Suanorum terra, velleribus aureis inclita, plurimum argenti aurique fertur eruisse.

Caesar in munere patris funebri, omni apparatu arenae argenteo usus est.

C. Antonius ludos scaena argentea fecit. Item et L. Murena.

Caius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo CXXIIII.

Nero Pompeii theatrum operuit auro in unum diem quod Tyridati regi Armeniae ostendit.

Populus Romanus septem annis ante primum bellum Punicum habuit in aerario auri pondo DCCXXVI. milia, Argenti XCII. milia, et extra numerum CCCL v. Milia. Item Sex Iulio et L. Martio consulibus LXXXIIII. auri pondo. Caesar primo introitu urbis in civili bello suo ex aerario protulit laterum aureorum XXVI. milia, et numero pondo CCC.

Paulus Aemylius Perseo Macedoniae rege devicto retulit in aerarium praedam pondo trium millium.

Scipio Africanus victa Carthagine M. CCCCLXX. pondo auri inde transtulit. Item argenti caelati milia CCCCL. vasorum aureorum pondo centum milia.

Mamurram Catullus dixit habere quicquid habuisset comata Gallia. Cornelius Nepos adiecit eum totis aedibus nullam nisi e marmore columnam habuisse, omnes solidas e Carystio aut Lunensi.

P. Clodius (quem Milo occidit) habitavit domo empta sestertiis CXLVII. milibus.

Cissamis Cous fuit gregibus pecuariis supra modum dives.

Dionis Syracusani opes immensae fuerunt, et regia in vivendo propemodum pompa, et supellex, Plutarcho teste.

Lucullus quum reip. infensus, privatae vitae se dedisset, aedibus et praetoriis extructis, hortis et coenationibus amoenissimis


page 301, image: s301

incredibili sumptu paratis, et Bibliotheca libris utriusque linguae cumulatissima, opes bello quaesitas conterere non potuit. Idem Pompeio et Ciceroni extemporariam apparavit coenam impendio quinquaginta millium, tanta epularum, et rerum lautitia, ut convivas in admirationem traheret. Idem perfodit montem, et flumen immisit in piscinas, quae reciprocae fuerunt.

Plinius iunior tanta fuit opulentia, ut ducenta milia nummum pro accessione pretii agrorum contempserit, emptrice Cornelia hoc petente, ut suis ipse verbis docet ad eandem feminam scribens: Tu quidem (inquit) honestissime quod tam impense et rogas et exigis ut accipi a te iubeam pretium agrorum non ex DCC. milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vigesimam emisti. Invicem ergo et rogo et exigo, ut non solum quid te, verum etiam quid me deceat, aspicias. Idem Plinius patriae suae donavit annua sestertia tricena, quae a nobis DCCL. aureis aestimantur. Hanc eius opulentiam pluribus verbis describit Budaeus.

Quantae fuerint opes Davidis coniectare est verbis eiusdem qui ca. XXII. Paralip. ita loquens ad Salomonem inducitur: Confortare, et viriliter age, ne timeas, neque paveas: Ecce ego in paupertatula mea praeparavi impensas domus domini, auri talenta centum milia, et argenti mille milia talentum. Historia Regum scribit David habuisse argenti mille milia talentum, id est, decies centena milia, et auri centum milia, quae mille milia talenta argenti valent. Propterea Budaeus ait opes David decies fuisse maiores opibus Darianis.

Fuerunt et immanes Salomonis divitiae, ut testatur quod lib. 3. Regum et cap. 10. scriptum est hoc modo: Non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis, quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum. Et paulo inferius: Fecitque ut tanta esset abundantia auri et argenti in Hierusalem, quanta et lapidum. Consumpsit in templi sui columnis et vasis aureis quadragies sexies centena milia. Argenti vero ad clavos et alia instrumenta M. CCXXXII. talenta. Aeris vero in columnis, fornicibus et ceteris talenta XVIII. milia.

Victo Dario inventa sunt in Perside CLXXX. milia talentum: quum tamen Darius septem milia fugiens rapuisset.

Mynias fuit quispiam sua aetate mortalium ditissimus, qui primus thesaurum recondendis pecuniis struxisse fertur.


page 302, image: s302

Caelius ait Maeandrum Protagorae patrem tanta rerum opulentia praecelluisse, ut Xerxem Persarum regem domo et donis excipere ausus sit. Quod iam de Pythio memoravimus.

Heliogabalus mensas et capsas habuit argenteas. Primus etiam cacabos, vasa deinde centenaria argentea sculpta et nonnulla stigmatibus libibdinosissimis inquinata. Autor Aelius Lampridius.

Tantali divitiae proverbio locum fecerunt, quem praedivitem fuisse ostendit carmen illud ex tragoedia apud Plutarchum de exilio: Viam dierum duo decim sero iugera.