6 Oktober 2003 Ruediger Niehl
TEI header and markup added; typed text - structural markup complete (but sp-tags in dramata incomplete) - no semantic tagging - no spell check
12 February 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check completed, semantic tagging added
TIROCINIUM POETICUM. Elegiarum lib. II. Funebrium lib. I. Miscellan. lib. II. Immolatio Isaac., Stratocles sive Bellum, dramata.

IMMOLATIO ISAAC.

PERSONAE. PROLOGUS. Vox DEI. ABRAHAMUS. Natura. SARA coniux. Ratio. EVILAS seruus atriensis. ANGELUS. SERVUS corruptus. Famuli duo. ISACIUS. Domestici. Epilogus.

PROLOGUS.

QUod mihi, gregique nostro, vobisque omnibus
Faustum eveniat, spectatores lectissimi,
Huiusque civitatis ipsa lumina:
Antiquam rem novam, haud ignoratam prius,
At non (ut reor) oculis usurpatam antea,
Vestri causa in scenam deducemus hodie.
Argumentum est brevissimum, et pulcherrimum,
Gravitatis multae plenum, ac suavitudinis.
Id dum percurro, quaeso aurem adhibete vacuam.
Abrahamus singulare Hebraeorum decus,
Fuit in amore sempiterno numini.
Hunc Sara coniux sterilis et senex, senem
Fecit ut esset genitor unius filii,
Per quem auctum iri populum spoponderat Deus
Mirum in modum. Post haec autem quid accidit?


page 527, image: s545

Dicam planissime, si animos attenditis.
Togam virilem iam sumpserat Isacius.
Cum Abrahae fidem Deus et obedientiam
Explorans, sacrificari mandat filium.
Obsequitur ille iubenti, et se oblitus patrem,
Nec cum quoquam deliberans domestico,
Ad monstratum sibi montem properare properat:
Ubi aram componens, et acinacem vibrans
In ceruices unigenae, mox divinitus
Ictum suspendere iubetur. Tum laudibus
Eximiam ob virtutem tollitur amplissimis.
Hinc se continuo cum nato rursus domum
Capessit laetus, totam exhilarans familiam.
Valete, bonam bonique date operam bonis.

ABRAHAMUS, SARA.

abra: A. Numquam mihi (ut quod res est promam audacius)
Placere potuit quorundam hominum natio,
Qui sese optant fieri senes, factos dolent,
Atque in senectutem crimina multa congerunt.
Quae, si animo utaris aequo, minima aut nulla sunt.
Ille aerumnarum condimentum est optimum,
Humana incommoda perferens humaniter,
Nullumque fortunae exhorrescens impetum.
Aiunt se cogi nuntium remittere
Voluptatibus, et aevum in luctu degere.
Equidem ego non habeo senectutem meam


page 528, image: s546

Quod accusem, quam nec onerosam sentio:
Quippe velut sarcinam sustineo levissimam,
Nec paret, quas voluptates amiserim.
Unum senio meo erat perpessu asperrimum,
Unum, inquam, perpetuo exedebat cor meum,
Quoniam ex te nullos procrearam liberos:
Omni hoc ducebam diritate dirius.
Dimidium tantum vivitur absque liberis.
sara: S. Haud istuc mi vir tibi fuit acerbum magis
Quam mihi. Voluisti audire pater? bene tu quidem,
Ego item genetrix dulcissimorum liberum
Ut redderer, quas non factitavi preces?
Quibus gemitibus non fatigavi polum?
Atqui non aliam ob causam indulsi Agar tibi
Ancillulam, nisi ut susciperem filium
Alieno ab utero, quando non possem meo.
Nimirum has coniugibus inter se amantibus
Opes, divitias, thesaurumque nobilem,
Hoc praecipuum ornamentum vitae existimo.
Gratus sol, gratae caeli lampades aureae,
Cum nox amictu terras inuoluit suo:
Tellus grata variis redimita floribus.
Similiter alia quae memorem, si opus foret:
Nihil tamen sic venustum est mortalibus,
Quam ex se natorum lucem contemplarier,
Propriique sanguinis animatos flosculos.
abra: A. Recte, si modo mentem animi possident probam:


page 529, image: s547

Si se futuros frugi spem ostendunt bonam.
sara: S. Id semper exoptandum duxi ante omnia:
Alioqui expediet nullos esse, quam improbos.
abra: A. Quid de Isacio communi censes filio?
Quidnam sentis uxor mea? S. oh, cave roges,
Quod ad unguem nosti. Praepotens rerum sator
Nostrum Isacium, novum utriusque gaudium
Nobis incolumem praestet. A. Praestabit Deus
Propagatorem infinitarum gentium.
sara: S. Adolescentem malarum fugitantem artium,
Verecundum, prudentem, iustum, sobrium,
Parentibus dicto audientem sedulo.
abra: A.Nil perperam profata es, testatissima
Sunt quae dicti, prolem nacti sumus optimam,
In qua mirifice conquiescit mens mea,
Cuius sermo aspectusque omnem aegritudinem
Exturbat mihi. Non angor in aetate ultima
Hunc partum nobis donatum, quia talis est.
Neque valde concupisco plures filios:
Quoniam in Isacio filiorum myriadas
Inesse cerno, quas pollicitus est Deus.
sara: S. Me vero in vita oblectat, pascit, recreat
Natus solum: ille requies et salus mea.
abra: A. Amemus, sicut amamus, filium, et Deum
Laudare nullo intermittamus tempore,
A quo demum hoc obtinuimus beneficium,
Qui cuncta quae vult uno nutu perficit.


page 530, image: s548

sara: S. Etiam, mi vir.
abra: A. Ego rus ibo, visum pecus,
Pastoribusque dabo mandata, et villico.
Vale interibi Sara.
sara: S. Deus te custodiat
Marite mi.
abra: A. Numquid vis?
sara: S. cito redeas.
abra: A. licet.

ABRAHAMUS.

abra: ILla hinc abiit, ego rus tendo iter, ut dixeram,
Instabo operis, et perlustrabo singula,
Attentum patremfamilias me hodie geram.
Deus, Deus hasce curas, haec negotia
Fecit tibi: illum in utraque fortuna satis
Condidicisti vehementem, sed fidum tamen.
Hem ut longis ut laboriosis oppido
Migrationibus tolerantiam tuam
Tentavit? quam multis idem periculis
Tuam obiectari passus est vitam? domum
Paternam, cognatos, affines, patriam
Deserere iussit, et locos incognitos
Petere. Quam isthaec parum iucunda evenerint,
Memoria meministi Abrahame. At contra mihi
Recenseas, si pote, quibus etiam bonis
Te cumulaverit. Hic omnis facundia silet,
Centum linguae non poterunt omnia effarier.
Quoties promissa dedit, qualia nulli prius,
Mortalium dederat, de meis nepotibus,
Qui se stellis aequabunt multitudine.
Me propter reges attivit, mihi suum


page 531, image: s549

Auxilium affirmavit quam praesentissimum.
Ego benedictus, ego victor regum, ego pater
Multarum gentium, ego denique regum pater,
Ditissimus agri, rerum felix omnium.
Quid praeterea re quirat vel avarissimus?
Aut quid ei magnum tandem, cui isthaec parua sunt?
In super habes, quem merito heredem institueris
Ex asse, tuum gnatum, vere unum et unicum,
Tuum Isacium, blanditias mellitissimas.
Mori Abrahame potes, nec enim eris beatior.
At enim segnius ingredimur, addamus gradum,
Viam voremus reliquam, quo maturius
Nos recipiamus ad grandaevam coniugem,
Et ad natum, commune amborum corculum.

SERVUS CORRUPTUS, EVILAS ATRIENSIS.

S. Ut atriensem istum male perdat, quidquid est
Divorum in caelis, ita me plagis contudit.
Dolent scapulae, dolet caput, dorsus dolet,
Dolent brachia, dolent crura, dolent omnia.
Aegre incedo. Quasi incus essem, sic homo
Nefarius me cooperiebat fustibus.
Clamabam obtestans per superos et inferos
Ne saeviret: ventis loquebar scilicet,
Post vix me liberavi, et conieci in pedes,
Tergumque delassatum mandavi fugae,


page 532, image: s550

Scitetur quis, cur verberavit? nescio.
Quia gratia multum apud heros intelligit
Se posse, idcirco superba tollit cornua,
Ac nos consputans triobulares servulos,
Sescentis [(printer); sic: Sexcento] plagis pulchre nomen indidit.
E. Quid blateras male conciliate? quid hic restitas
Ante aedes? quin fugis mastigia? S. obsecro,
Quid commeruit? nolo profecto. E. Tenebrio
Vis exponam merita tua.? S. scio me bonam et
Fidelem servitutem hero seruisse meo.
Ad quem, ubi redierit, deferam nomen tuum,
Qui seruum innoxium sic mulctes. E. fur, trifur,
Vini calamitas, helluonum signifer,
Venter edax, ipso somno somnolentior,
Abi in malum cruciatum. S. quod capiti tuo
Siet. E. ita gratias agis? ob hoc en rursum tibi.
S. Perii, oh, oh. Ego si vivo te ulciscar probe.
Sine veniat modo senex, efficiam ut mei
Atque adeo huius diei semper memineris.
E. Te herus in carnificinam dabit, cum redierit.
Quare si sapis, in conspectum ei ne prodeas.
S. Minae tuae sunt ex pelui tonitrua.
Formidas ne virtutes enarrem tuas,
Et ille dedat te in pistrinum usque ad necem.
E. Tace scelus, abscede a foribus. S. Quod rectius
Videbitur mihi, id agam. Consternor miser,
Totus tremo, iam fuisse quam esse mavelim,


page 533, image: s551

Susultat cor meum intus prae nimio metu,
Iam nunc membra gelida quatit horror frigidus,
Ne me ob flagitia, quae atriensem non latent,
Herus reversus discipulum tradat cruci.
Sane tenaces unguis [(printer); sic: unges] , viscosas manus
Saepe habui, et me inuitavi saepe plusculum,
Somnoque et otio primas saepe abstuli.
Iam e dignitate mea futurum iudico,
Ut ego nunc istis aedibus longum vale
Dicam, et alicubi mendicorum numerum augeam.
Sic fuerit consultum meis rationibus.
Nam mendicus ideo interire non potest,
Quia totius mundi civis, et alumnus est.
Vale et salue domus herilis, tuque Evila
Quaere alium, cui sudorem abstergas fustibus.

SARA, ISACIUS.

S. Non dubitas, gnate mi, cunctis cum animantibus
Sui fetus sint cari, tum vero hominibus
Inprimis esse amabiles quos genuerint,
Quibus nihil dedit natura dulcius.
Nec illud ignorare potes, quin matribus
Sint cariores liberi, quam patribus.
I. Nequaquam ignoro mater mea. S. nec te fugit,
Quae causa amoris tanti. I. Quia sunt mulieres,
Quarum animus tenerior, et ad amandum pronior.
Dein liberorum per se sunt avidissimae,


page 534, image: s552

Supra viros. Adhaec cum gestam in utero
Prolem, et quando enituntur, et quando educant,
Dolorum, curarum, laborum plurimum
Sustentant: quae res illas ad amorem magis
Irritant. Postremo auget hunc assiduitas
Consuetudinis. Etenim comunt, pectunt, lavant,
In ulnis portant, et papillas porrigunt,
In lectulis locant, e lectulis levant.
S. Quam docte fili, et matrum congrua sensibus?
Verumtamen multae sunt causae, ob quas ego
Plus quam suos aliae matres te diligam.
I. Haud aliter unquam cogitavi, nisi tibi
Carissimum me esse, ut tu mihi carissima.
Nihilominus libenter causas audiam
Quas autumas. S. Animule mi, haud humanitus
Ut ceteri, sed caelesti miraculo,
Caelesti prorsus munere progeneratus es,
Nimis annosa matre, nimis annoso patre.
Vix ipsa credidi peperisse filium,
Etsi foverem gremio, nutrirem ubere.
Tum dixi, quod repetendo dicam millies:
Risum fecit mihi dominus. I. Teneo patri
Promissum me, cum olympo delapsi angeli
Ad vos diverterunt: et natum gaudeo.
S. Dein datus es, senibus esses ut solatium,
Levamentum, festivitas, ludus, iocus.
Hoc quoque non nihil Isaci, quod unicus,


page 535, image: s553

Ne se meus amor in plures dispertiat
Tuo item patri tam similis es moribus,
Atque ingenio, ut lac lacti non sit similius.
Haec sunt, o dulce caput, ob quae plus ardeo.
I. Quamquam parens amantissima, semper tibi
Ut me probare possem studui gnaviter:
Tamen cum aduertam me plus oculis et anima
Carum tibi, nunc multo id conabor magis.
S. Facis omnia quae decent, nil postulo amplius.
Ast illud me sollicitat, ne grave quippiam
Contingat tibi, quod miserae mihi mortem afferat.
I. Non est quod de me quidquam formides grave:
Dominus avertet, si quid impendet mali.
S. Impendere videtur aliquid. I. Cur hoc ais?
S. Huius me noctis territant insomnia,
Pectusque timidum curis mordent anxiis.
I. Ehem, quid somniasti mater? ne tegas.
S. O rex aeterne caelitum, prohibe nefas:
Defende cladem multo truculentissimam
Mihique et huic gnato meo, qui solus est
Lux mea columenque familiae, dexter veni.
I. Per me quem amas pia mater supplex rogo,
Quae sunt haec somnia? S. Iam prima quies coeperat
Concubia nocte omnes per artus serpere,
Gremio complecti visa sum meo haedulum
Bellissimum, quem deprecanti aggressus est
Rapere mihi, et rapuit ipsus pater tuus,


page 536, image: s554

Destricto ut ense daret Tonanti victimam.
Quid hoc praesagit? I. Ludunt mentem somnia,
Et quae numquam fient, nec facta sunt, iubent.
Horrescere pavidos. Age expelle hunc metum,
Atque ominare faustius, ne adduxeris
Me tecum pariter in eandem molestiam.
Valeant nocturnae imagines, eant, eant
Isthaec inania pectorum ludibria.
S. Tua me causa laxabo his maeroribus,
Parebo gnate suadenti: at parebo sic,
Timere ut aliquantulum saltem me sinas
De charo capite tuo. I. miror quam maxime,
Cur istum hoedillum me putes. Quid si hoc idem
Matri offeratur alteri per somnium,
An tu voles sic illam interpretarier?
Multi se dormientes aut submergi aquis,
Aut gladiis confodi, aut ruinis opprimi
Putaverunt, qui vitam sospites agunt.
S. Dimitte curam fili: nam somnia neque
Sunt vera semper, neque semper mendacia.
I. Certe: sed longe mentiuntur saepius.
S. Succedamus tectis, et maneamus patrem
Quem celerius rebus confectis suspicor
Domi affuturum. I. ut vis mater. S. praei, sequor.


page 537, image: s555

ABRAHAMUS, VOX DEI, NATURA.

A. Num me fefellit aliquid cogitatio,
Quam dudum secum versabat animus meus?
Nec omnes seruos impigros, nec desides
Omnes offensurum autumabam: factum ita.
Hos laudavi, hos castigavi. Quae debui
Constituere constitui: iussa dedi singulis,
Fiduciam indipiscor, ex sententia
Rem processuram. Nunc domum Abrahame repeda,
Quantum es potis festinus. Nam te filius
Et coniux scis quam dudum exspectent cum metu.
Quibus videris annum abfuisse integrum.
Ecce autem portentum subito. Quid sibilus
Significat? vah quid vult fragor? quid fulgura?
Deum immortalem, vix asto ob formidinem.
V. Abrahame, Abrahame, audi Abrahame. A. an, vox haec Dei est.
Paene morior. V. quidquid tibi praecepero,
Transactum fac reddas. A. Praecipe domine deus.
V. Illum ipsum quem Sara genuit solum tibi,
Carissimum, suavissimumque filium
Isacium tolles, eundemque manibus tuis
Iugulatum adolebis mihi placabilem hostiam,
Nempe in loco illo quem mox indicavero.
A. Papae, nova, miranda nimium miris modis.


page 538, image: s556

Verene accepi vocem missam ex aethere?
An me ludificat similitudo quaepiam?
Audivin an potius audisse me puto?
Num vigilo? num consisto? num verba facio?
Apertis ne sum oculis, apertis auribus?
Quid dicam, quidue inceptabo? stupesco, haereo.
Quo me vertam? quem interrogem? quem consulam?
N. Facessant quaestiones, istanc consule,
Fideliorem qua non aliam reperies,
Quam a parvulo sensisti studiosam tui.
A. Agnosco vultum. N. Quid iussus teter, ferox,
Crudelis, importunus, exitiabilis
Te Abrahame percellit velut hostem numinis?
Etenim si odisset, quid mandare atrocius
Poterat, quam dilaniares ut tua viscera?
Ah, ah, forsan conscivisti scelus aliquod,
Quapropter tales abs te poenas exigat.
A. Scelus nullum concepi, quod quidem sciam.
N. O rerum maximarum insperatae vices.
Olim pollicitis te mulcebat affatim,
Amabat unum prae sescentis millibus:
Hodie diversum sese declarat deum,
Oblitus iustitiam tuam penitissime.
A. Difficile cernas, quorsum collimet Deus.
N. Quorsum collimet? nihil hoc uno facilius.
Privare te vult filio quem diligis,


page 539, image: s557

Quem aspexti natum inusitato gaudio.
Satisne latine? A. Intelligo: at nondum queo
Despicere, quid futurum sit. N. Peribitis
Ambo, tam dulci despoliati pignore:
Numquam feretis huius pueri absentiam.
Heu heu, Sara Sara mulierum sanctissima,
Et coniugi fidissima, et gnati tui
Amantissima, te miseram miseror, ter quater
Miseror. A. Non ridebit, certum est, flebit diu.
N. Ubi promissum de nascituris gentibus?
An alterum Isacium Sara dabit? non dabit.
Melius erat non generasse, et sine filio
Diem clausisse suum, quam perdere filium,
Teque ipsum nati imbuere ferrum sanguine.
A. Acres mihi admoves stimulos, et acriter
Oppugnas, sed nondum expugnas. N. anne silices
Circum praecordia geris? A. en Ratio venit:
Ea dictis (quod spero) tibi linguam occluserit.

RATIO, NATURA, ABRAHAMUS.

R. Quid fabulare, quid hic tibi est negotii?
Impostrix, apage et Abrahamum missum face.
N. Nugae, perinde hic ius meum est, sicut tuum.
Age res tuas, si vis, me sinito agere meas.
Incommodas semper mihi. R. par refero pari.
A. Operae pretium est ambarum audire iurgium.


page 540, image: s558

R. Ab initio quae effudisti, audivi omnia.
N. Quid te occultabas igitur? R. Ut profunderes
Quae velles libere: ego contra liberrime
Post id te confutarem consiliariam
Amentem, vecordem. N. maledictis tempera,
Ne Ratio rationis egeas. A. Ventum ad manus.
R. Tune ut crudelitatis incuses deum,
Caussasque mandati perscrutere altius?
Quid? num tyrannis conveniat ulla in Deum?
Et auctor causarum absque causa aliquid agat?
N. Cur ergo iussit tam insolitum ac dirum nefas?
R. Eia nefas. O verbum impium: nihil potest
Praecipere Deus, quod factu non sit optimum.
Praeterea exercet ille non raro suos,
Et quem diligit, eum non tractat molliter.
Credo experiri istius virtutem viri
Voluisse, an morem gesturus foret statim:
Non quia desiderarit hominis sanguinem.
A. Haud absurde. Verumtamen ne me orbitas
Excipiat metuo. N. Faceret hosti tamen idem
Quod amico. R. Non poenae, sed causae apud Deum
Discernunt homines. Patitur bonus, itidem malus
Patitur: hic ut pro facinore supplicium luat:
Ille, ut probatus maiora ferat praemia.
Et audebis pessima Deum mutarier,
Aliumque factum quam fuerit mentirier?
Non est similis hominum, manet immutabilis,


page 541, image: s559

Tametsi non semper idem iubeat. N. Interim
Amittet Abrahamus amorem suum unicum,
Atque in nihilum promissum caeleste recidet,
R. Prius saevitiae, sed nunc vanitudinis
Condemnas veritatem. Citius machina
Mundi evanescet omnis, quam fallaciae
Divina sint promissa. N. morietur tamen
Isacius. R. hoc pro certo ne affirmaveris.
N. Utique morietur. R. Deus ergo hoc dixit tibi?
N. Interfici iussit, nec mandabit aliud.
R. Faciet autem aliud forsitan. A. Utinam quidem.
Mactare natum manibus istis horreo.
N. Vivum non servabis: morietur Isacius,
Si faxis modo, quod ut facias, deus imperat.
Interea ubi nam gentes innumerae? A. Heu, quam dolet,
Cum mortem afferre tibi compellor, gnate mi.
R. Non dum eduxisti gladium, quid frustra times?
Atque ut necesse prorsus sit eum interfici,
Non hunc redivivum ex mortuo reddere potest?
Nonne alium tibi dare filium potest deus?
N. Vix hunc dedit. R. nugatrix nugacissima
Tace. De lapidibus homines creare potest
Quanto magis ex hominibus quamcunque senibus?
Tu Abrahame vide ut fideliter, et citra moram
Imperium caeleste peragas. A. Ut consulis.
Sed me esse hominem sentio. N. at haec esse postulat


page 542, image: s560

Te adamante et chalybe duriorem. R. quin abis?
Quin te hinc moves? N. Abrahamum non desero meum,
Rumparis licet inuidia, R. Porro nos domum
Pergamus. N. pro quid Saram dicturam putes,
Cum ex te cognorit rem longe maestissimam?
Ut omne tectum ululatibus implebit suis?
A. Istucne pandam coniugi, an silentio
Compressum teneam, non liquet. R. ne dixeris:
Cela mulierem, turbas ut ne concitet,
Quin laetitiam vultu assimula, quantum queas.
N. Quod paulo post sciet, cur non sciat statim?
R. Sciet quando impedire non poterit virum.
N. De nato communi statuant communiter.
R. Plus patri in filios, quam matribus licet.
N. Sed liberos occidere patri non licet.
A. Ut enuntiem quod summus arbiter
Praecepit, quamuis difficile est, nihilominus
Occultum habebo apud uxorem, et domesticos.
Ast vultum fingere laetum cum corde intimo
Premas dolorem, non est hoc cuiuslibet.
N. Humani Abrahame alienum abs te ducas nihil.
R. Cave, cave, ne percontando exsculpserint
Confessionem. A. Curabo. R. En prodit foras
Mater cum filio, comitantur servuli.


page 543, image: s561

SARA, ISACIUS, ABRAHAMUS, NATURA, RATIO.

S. In horas exspectatus ades, Marite mi
Saluus sis Abrahame. I. O salue salue pater.
Iuvat amplexari et dexteras coniungere.
A. Salute vicissim vos omnes impertior.
Teque inprimis dulce decus, et lumen meum.
I. Ubi tam diu moratus es quaeso pater?
A. In agro fili, quo me hinc ire dixeram.
S. Non alias tantum consumpsisti temporis
In villa obeunda. A. non semper negotia
Aequalia sunt: hodie morandum erat amplius.
R. Bene respondes. N. de vultu quaerent pallido:
Quam vellem causam ediceres. R. non, sed alia.
S. Heu turbidior haec facies quid nam vult sibi?
Amabo, quid tantum abes ab hilaritudine?
Quid ex alto suspiria ducis pectore?
I. Mi pater, ah mi pater cur tristibus oculis
Me lustras? A. curae graviores saepe faciem,
Quod nosti, commutare solent. I. Assentior
Pater: sed iam curas pelle precor tetricas,
Ac te totum da nobis. S. in nos tuum animum
Transfer. A. quin totus in vobis meus animus
Moratur, nec alibi uspiam. I. ergo exporrige
Frontem, et supercilium remitte pater.
R. Simula te laetum. A. Ecce faciem sine nubilo,


page 544, image: s562

Qualem optas. I. laetor. At quare nam lacrymis
Videntur impleri lumina? S. Cur denuo
Trahis gemitum? N. Quoniam partes agit meas.
A. In laetitia quoque se profundunt lacrymae,
Suspiriaque cient diffusi spiritus.
R. Nil respondisse contra poteras aptius?
S. Omnino quippiam novum occurrit tibi.
R. Huic nodo in proclivi est invenisse cuneum.
A. Hominibus in dies fere obtingunt nova.
I. Audisti aut vidisti aliquid, quod nolles, pater.
N. Audivit quod tu nolles, o dulcis puer.
A. Ut instant, ut perurgent? vix contineo me
Quin erumpam. R. Rege animum, rege, ne incenderis
Domum luctibus. I. Hem quo vultum avertis pater?
Si quidquam in te peccavi, emendabo lubens.
A. Nihil peccavisti. S. ego ne peccati rea?
A. Nec natus, nec mater, nec deliquit pater.
N. Si qua est culpa, ea residet penes solum deum.
I. Ne quaeso nostrum gaudium contamines
Maerore tuo. A. mi fili, usque adeo ne videor
Maestus tibi? I. ut ante hac nec semel. S. Nil certius.
A. Ovis naturae valida. N. o spicula, o faces.
A. Si tristis sum, vos mihi tristitiam demite.
I. Medicina ut morbo incognito fieri nequit,
Ita dolore ignorato, solatia nihil
Conferre possunt. A. Sapienter carissime


page 545, image: s563

Fili, et verissime dicis, et istoc magis
Convulneras animum, quo intelligentior.
N. Morietur hic adolescens prudentissimus.
R. Praecide sermonem. A. ne curiosius
Quaeratis quae cognosse vos parum interest:
Mihi rem totam relinquite, et hilarem hunc diem
Sumamus. R. perplacet. A. concedamus simul
In aedes. S. Omnipotens averruncet malum
Quodcunque aut filio, aut mihi, aut viro ingruit.

Aliquantisper canendum loco exodii, vocibus aut fidibus, nempe in medio dialogi.

NATURA.

ERrare homines in vita fati nescios,
Sortisque futurae ignaros, atque prosperis
Sinistra succedere, et inter media bona
Semper timendum esse aliquod infortunium,
Opinor manifeste Abrahami exemplum docet:
Qui de Isacio beatum se reputans suo,
Redigitur ob eundem ad supremam miseriam.
Virebat veluti flos in horto consitus,
Veniebatque in formoso virtus corpore,
Adiungens animum ad qualibet honesta studia.
Longe antecellebat coetibus aequalium:
Erat amabile parentibus spectaculum,


page 546, image: s564

In quo molestias omnes deponerent.
Quid fit? tempestas patrem improvisa obruit.
Horreo meminisse. Filium sibi Deus
Sacrificio dare iubet, planeque imperat
Creatorem tot populorum occumbere neci.
Iam illi iungenda uxor, iam dulces liberi
Suscipiendi: istuc mandare melius erat.
Interfici iubetur. Heu praeceptio
Inuisa, atrox, horrenda, nec opinabilis.
An parricida ut esset, factus est pater?
Ut vulgi fabula fieret, ideo hoc tulit
Abs te munus? suisne manibus victimam
Sua viscera caedet? ergo tu istiusmodi
Sacrificiis delectari potes Deus?
A quo se tumulandum confidebat senex,
Hunccine iugulabit? atque has ipsi nuptias
Parans, pro taedis funestum accendet rogum?
Quo pacto gentium pater, qui filii
Nec unius quidem esse pater permittitur?
Miseret Abrahami: sed Sarae miseret magis,
Quae hoc est felicior, quod nec dum prospicit
Quid sit maritus perpetraturus hodie.
Quod si praenosset, numquam istuc fieri sinat,
Et ulnis carum circumfusa filium,
Cum resonis tales ploratibus edat sonos.
Heu heu, quod tantum moliris piaculum?
Naturam respice, et hominem esse te scias.


page 547, image: s565

Hunc solum et unum habes natum, abstine manus
Cruentas a carne tua, ne ne polluas
Tam infanda caede mucronem, ne obsecro mei
Partus dolores hac mercede remuneres,
Neve educationi haec solue praemia.
Hunc peperi primum, eundemque peperi ultimum,
Praeter quem non est miserae ullum solatium.
Nulla soboles restat, quae me matrem vocet.
Quis nunc sedebit in medio nostrum ad epulas?
Quis turbatos leniat, iratos mitiget?
Quis iam nostrae curam senectutis gerat?
Carentes luce quis sepulcris inferat?
Considera formam iuvenis, quam hostis quoque
Revereatur. Considera animique indolem,
Vitam integram, mores incorruptissimos.
Hic scilicet precum mearum fructus est,
Haec illa nostri generis illa immensitas.
Tepefac prius in me ferrum, deinde quod lubet
Huic facito, et communi ambos compone tumulo.
Ah ne intuear necatum a patre filium,
Neve suos Abrahamum iugulantem liberos.

RATIO, NATURA.

R. Iterum lamenta, iterum novas querimonias
Congeminat disputatrix callidissima.
Ocius hinc te aufer, nil tibi hic reliquum est loci.
N. Quid tibi curatio est, quid ego dicam, aut querar?


page 548, image: s566

R. Quia totum quod agis, est mihi contrarium,
Inimicumque meo regno, nec possum tibi,
Haec praesertim in re ullo coniungi foedere.
Postulo ego ut Abrahamus perfecte pareat
Deo iubenti, et occiat gnatum suum,
Nec quaeritet secum, cur deus id voluerit,
Nec quomodo propagandi fuerint posteri,
Neve hic uxorem adhibere in consilium velit:
Nam in consultando vix hilum mulier sapit.
Volo obsecundet regnatori maximo,
Nec in eo spem desistat unquam figere.
Qui neque amat omnes, quos impunitos sinit:
Nec odit omnes quos punit severiter:
Datam nec fallere fidem ac promissum potest.
Quae vero abstulerit, ea cum quaestu uberrimo
Reddit, parua bona bonis pensans maioribus.
Tu e contra nihil horum tecum stulta reputans,
Amissionem filii quiritaris, et
In suspicione cuiusdam truculentiae
Ac perfidiae insistis ponere divum patrem,
Et quod non capis, in eo es littore loquacior.
Apage praestigiatrix procul hoc a limine.
N. Me absente cum Abrahamo video quid egeris,
Illum solide captivum fecisti tuum.
R. Mei captivi servitutem nesciunt,
Verissimae sunt libertatis compotes.
Qui autem sequuntur caecam te caeci ducem,


page 549, image: s567

Hi quamuis liberi sunt, seruiunt tamen,
Sibimet ipsis iniciunt arctas compedes
N. Actum ago, recedam paulisper, regnum tibi
Relinquam: erit Abrahamus adhuc memor mei.
R. Sive adsis, sive absis, numquam super averis.
Tandem tandem effeci, ut abiret crepitaculum.
Nihil hoc monstro blandius est, aut disertius,
Nec cuius per venas medullasque intimas
Citius permanet oratio. Ob hocce gravius
Timeo, ne Abrahamo si redeat, os sublinat
Suis offuciis. Quem ni diligeret deus,
Non hunc inauditis exerceret modis.
Cuius virtutem ingenti afficiet gloria,
Ut eius nomen nulla oblivio deleat.
Scit ipse quid faciat, et quodcunque egerit,
Nos aequum est recte factum confiterier:
Nam divina voluntas sibi ipsi est regula,
Huic quo quidque magis consonum, hoc bonum est magis.
Sed eccum Abrahamum, progreditur ex aedibus,
Virum colloquar, ut extremam operi addam manum.

RATIO, ABRAHAMUS, ISACIUS.

R. Ad iter accinctum te conspicio perlubens
Cum mortariolo, vivis et carbonibus:
Nimirum ut operere sacris, comparatus es.


page 550, image: s568

A. Stat sententia holocaustum offere debitum,
Tuasque suasiones facto persequi.
R. Tute hac re commodas tibi. Ast natus ubinam?
Celastin matrem ut suaseram? A. natus aderit
Binis cum famulis, qui ligna humeris gestitent
Ad hostiam cremandam, et Sara horum nihil
Quae sunt sutura novit: nec de familia
Quisquam credit me iugulaturum filium.
R. Laudo equidem quando tam studiose obtemperas.
Proin quod restat, vide animo excelso compleas,
Deumque ante oculos propositum semper habeas,
Quem plus quam natum, quam uxorem, quam animam tuam
Te fas amare. A. Nemo istuc negaverit.
En Isacium. Probe ne instructus est? R. probe.
A. Patrandum est fili, ut audisti intus, in loco
Divinitus mihi monstrato sacrificium.
I. Audivi mi pater. A. Et huic te sacrificio
Necesse est interesse. I. Audivi istud quoque.
A. Ergo paratus es, ut una te mecum in viam
Des modo? I. paratus, quo me cunque duxeris.
Tuus sum, ceu rotam me versa quo placet.
A. Macte indole: hoc officium est filii boni,
Parentibus sese ut praestet promptissimum.
R. Paucissimos reperias nunc Isacios,
Facilius albos coruos, et cygnos nigros.
A. Corripiamus viam: sequimini: tu ad latus


page 551, image: s569

Meum ambula. I. Sic mi pater. A. numquid prope
Iam contueris collem amoenum atque viridem,
Leni assurgentem clivo? I. Sane. A. hic ipsus est,
Super quo me sacris fungi Deus iubet.
I. Super hunc ne pater? A. Ita fili, ut dicebam hunc super.
Heus vos, lignorum fasces hic deponite,
Et nos, donec redeamus praestolamini:
Litantibus nobis volo adesse neminem.
R. Testis sat magnus fueris ipsemet tibi.
A. Age fili, tu hanc solus portato sarcinam,
Pauxillum itineris restat, non multum premet.
Senectus mea non est ferendis oneribus.
I. Ego portabo pater, etiam si maior foret.
Leviter incedo, non gravat onus. A. venimus
Ad destinatum. Conscendamus gnate mi.
Nunc ex humeris fascem reicito. I. reicio.
Verum aspicio ligna, ignem, gladium denique:
Quaero ubi sit, quam domino immolabis victimam.
A. Dominus ipse sibi providebit victimam,
Ne istuc moveat fili. I. nihil iam sciscitor.
A. Necesse est rursum ut aedificemus arulam,
In qua occidatur et cremetur hostia.
I. Ministro me utaris pater, si quid voles.
A. Ara excitata est, nunc dissolue sarcinas:
Nunc ligna in ordinem struamus desuper,


page 552, image: s570

Ut ubi subiectum postea ignem arripuerint,
Imposita repente consumatur victima.
I. Et hoc factum, pater mi. Sed iam victima
Ubi est quaeso? nullam hic pecudem cernere queo.

NATURA, RATIO, ABRAHAMUS, ISACIUS.

N. O durum imperium, o durissima necessitas.
Tuum nunc ferrum in igne est. R. hem ne concidas
Animo, tu amolire. A. Ah fili dulcissime,
Ah fili mi. N. novam rem pandet tibi pater.
R. Audacter Abrahame. A. mi Isaci Isaci, Deus
Iubet, Deo resistere nec paulum licet.
I. Eho quid gemitus, et quid suspiria volunt?
Mi pater, oro, dic claris verbis quidquid est.
N. Miser est pater, misera mater, natus miser.
R. Felix mater, felix natus, felix pater.
A. Mi Isaci, postquam te votis creberrimis
Ex coniuge sterili sum adeptus filium,
Omni te cura, et caritate feruida,
Si quis pater in terris alius enutrii:
Cupiens id unum, ut cum te fecisset virum
Aetas matura, nostrum instaurares genus,
Haeres mearum solus opum: et promiserat
Deus id mihi: sed aliter quando visum est ei,


page 553, image: s571

Nempe ut se tibi restituam hoc ipso tempore,
Iuventutis in ipso flore, haud me refugere
Ac detrectare iussa domini convenit,
Nec quasi gigantem aduersus eum bella gerere:
Praesertim cum recorder quae in me effuderit
Beneficia. Quia igitur te sibi poscit Deus,
Mi fili, debes aequa mente id perpeti.
Homo eras, homini moriendum tibi fuerat semel,
Et semita lethi calcanda velut ceteris.
Nunc gratulere tibi, quoniam praeter hominum
Morem aliorum morieris, atque ipsi Deo
Fies libamen, qui te pluris aestimat
Quam ut morbo, aut bello, aut huiuscemodi casibus
Vita emigres: inter preces et vota vult
Ad se transferre spiritum tuum. Itaque ne
Crudelem me erga te putes: ast in Deum
Magis pium. R. Ut decuit locutus es Abraham.
N. Ah Isaci, quod responsum dabis patri?
Tene ab eo iugulari, cuius satu editus?
Illum tibi eripere vitam, qui debuit
Vitam defendere tuam? R. adolescens optime,
Imitare patrem, et complectere nutum Dei.
Ille Deo te occidit libenter, tu Deo
Libenter occidi velis. Erit hoc tibi,
Ut illi, post mortem aeternum memorabile.
De posteris securi este, ipse viderit.
I. Tametsi natura iniucundum est emori,


page 554, image: s572

Et inprimis nostra aetas exhorret necem,
Tamen sic de me statuas, mi pater, velim,
Aequo, ac libenti animo voluntatem Dei
Atque tuam complexurum, quibus obsistere
Si coner, indignus sim, quem tellus ferat.
Quod si vel sponte tua, nec iussus a Deo
Me morti voluisses dedere, nec tantulum
Aduersaturum scito fuisse. R. bone Isaci,
De nobili radice germen nobile.
I. Quare moras tolle omnes, atque ut victimam
Me conditori sacrifica, paratum habes.
A. Heu fili, quantis curarum feror aestibus,
Et quo te promptum habeo magis, hoc perdo aegrius.
I. Ne dubita: oboedire Deo nil affert mali.
A. O magne dominator, pareo iussis tuis,
Quamquam natura reclamet. N. pro pro viden
Ut veste spoliat? ah tragicam tragoediam.
En quomodo ante pectus constringit manus,
Et pueri collum nudat mactator senex.
At ille ut agnus man suetissimus nihil
Renititur. R. recte facit. Utrum sed magis
Admirer? an illum qui ob amorem numinis
Nec natum differt unicum letho dare:
An eum qui patri usque ad mortem est oboediens?
I. Ne trepida pater, huius lucis cupido me
Nulla tenet. A. tenet autem cupido me tui.


page 555, image: s573

Heu quam inuitus teneras tibi astringo manus.
N. Magis ac magis exprimitur imago victimae.
Ornatissime adolescens, quid commerueras?
Cur adeo fundi oportet sanguinem tuum?
Purpureum, castum, et innocentem sanguinem.
I. Etiam pedes liga sis pater, ut victimam
Perpulchre aemuler. A. o quantum aveo pro te mori?
Fili mi Isaci fili mi, quis hoc
Mihi tribuat, ut pro te moriar, heu gnate mi.
R. Ne quid nimis Abrahame. N. talis filius,
Tam formosus, tam moratus, adhaec unicus
Lugeri non potest satis. A. nunc Isaci
superest, ut te extremum affatus super rogum
Iam collocem. I. mihi longa est omnis mora:
Proficisci ad dominum summopere gestit animus.
A. Vale solamen, vale o dilecta soboles.
Ora valete o carissima, quae de cetero
Nusquam contemplabor. N. telum in pectus adigi
Videtur, cum haec intueor atque audio: nimis
Miseranda et acerba sunt. R. Tamen exsequenda sunt,
Deus iubet. I. Vale cum matre, mi pater.
Non possum brachiis collum stringere tuum,
Sed osculum supremum hoc a me sumito.
Iterum iterumque vale. A. cor mihi discinditur.


page 556, image: s574

Multumque reluctanti prosiliunt lacrymae.
R. Resiste dolori, neve quid contra Deum
Iniquum ac perversum fac unquam cogites.
N. Ecce ut ovis placidissima, in ara componitur,
Super struem. R. quid tergiversaris, age, age,
Educ vagina gladium, ut amputes caput.
A. Eheu quam torpida manus, quam digiti rigent?
Verum Deus hortator suggerit audaciam.
O caeli rex, o rerum sancte conditor,
En mandatis morem gero tuis, et meum
Gnatum unicum, quem me ipso amavi impensius,
Tibi holocaustum offero. Tu ne me deseras
Clementia tua: nam tu solus mihi
Praesidium, auxilium, spes, robur, et salus.
R. Diu tardas, dies abit. N. factum bene,
Quod aliquando cessas, et hinc abis.
A. Isaci Isaci. iam te commendes Deo,
Tuumque spiritum: nunc nunc ferio. I. feri.

ANGELUS, ABRAHAMUS, NATURA, ISACIUS, FAMULI DUO.

AN. Abrahame, Abrahame, A. unde haec vox aures verberat?
Quis me appellat? AN. Abrahame audi. A. Audio, et simul
Perfusus horrore asto. AN. ne percusseris


page 557, image: s575

Isacium, vaginae extemplo redde gladium,
Mihique animum arrectis aduortas auribus.
Haec per me nuntiat divum atque hominum sator.
Quando hanc rem difficilem, et dictu gravissimam
Es ausus aggredi, nec filio tuo,
Quem praeter nullum crearas alterum,
Voluisti parcere, quin uti mandaveram
Isto litares mihi, testem nunc inuoco
Memet, perque meum numen adiuro tibi,
Benedicam te, ut alium benedixi neminem,
Tuosque tantum multiplicabo posteros,
Quantus stellarum est numerus innumerabilis,
Aut quantus arenarum est ad pelagi littora.
Gens belli studiis aspera, et intractabilis
Regnabunt longe dilatatis finibus,
Populosque victores ditione barbaros
Tenebunt, atque reges servitio prement.
Hanc ego mercedem virtuti remetior,
Tuae pietati talem refero gratiam.
A. Summe an non sum, qui paulo ante fui? num mei
Sum compos? o Deum immortalem, ut hoc novum,
Ingens, immensum, insolitum et admirabile
Est gaudium? quod animus non capit meus.
N. Euax, triumphemus, triumphemus, datur
Nunc exsultandi occasio largissima.
Laetentur quotquot sunt laetitiae. O mira res


page 558, image: s576

Inopinataque. A. Non occurrit, quidnam eloquar,
Nec gaudia vocibus iter praebent peruium,
Isacius vivit mortis ipso a limine
Patri restitutus. N. ab ipsis orci faucibus
Redditur Abrahamo filius. Io, io Deus
Has misericors conciliat nobis ferias.
Dissolue nati vincula, et complectere
A mortuis revocatum. A. mi Isaci, Isaci
Mi, Deus amat nos ambos, et saluos cupit.
I. Deo sit laus, et sempiterna gloria,
Qui ten tare suos, et tentationibus
Eripere novit. Mi pater, mi pater, ego
Natus rursum, et tibi donatus deintegro
Mihi videor. A. o stupenda commutatio.
I. Mirificus est in operibus suis Deus.
N. Iuvat exsilire, et pedibus ter humum pellere.
Iterum Abrahamo condonatus filius.
Isacius vivit, vivit meus Isacius.
Plaudamus omnes plausibus hilarissimis.
A. Molitor o sanctissime, o clemens pater,
Quae lingua, quaeve orationum flumina
Sapientiam et bonitatem praedicent tuam?
Ex afflictissimo omnium mortalium
Subito reddis beatum. Quis nolit tibi
Seruire totis ex medullis, iam bono
Tamque fideli domino? I. ire properemus domum
Ut impleamus matrem hisce voluptatibus.


page 559, image: s577

A. Credo illam, id quod res hoc ipsum maestissimam
Apud se suspicatam, quam aegritudinem
Laetitia non sperata ademerit. N. o Sara.
Quantam apportamus nunc hilaritatem tibi?
A. Saluete famuli: num diu abfuimus? F. Satis.
Et nos ut rite sacris fungeremini
Optavimus. A. at nos non poenitet huius morae.
I. Sacrum dedimus Deo quam placatissimo.
A. Revertimur pleni rerum incredibilium,
Tantas est novitas, et gaudio liquescimus.
F. Quaesumus here, ut nobiscum rem communices,
Ut nos quoque tuum gaudeamus gaudium.
A. Domi audietis. Praecurrite, Saram viro
Atque Isacio prodire iubetote obuiam.
F. Fiet, volamus. I. Quare cum me ab duceres
Id eam celabas? A. Occidisset nuntius
Tam infaustus, Isaci, afflictam matrem tuam,
Ululatibus pulsasset ipsa sydera.
De filiis laedendis qui cum coniuge
Consilium init, pugnam sibi atrocem creat:
Sic efflictim partus suos mater adamat.
I. Prudenter tacuisti, et factum probo pater.
Nunc sensi non vano fuisse somnio
Exterritam. Nam sibi visa est gremio suo
Fovere haedillum, quem diligeret teneriter,
Et illum abs te rapi, et ad aras interfici.


page 560, image: s578

A. At ego me vivum te reducturum domum
Nec vigilans credere potui, nec somnians.
Aperitur ostium, hem mater cum familia.

ABRAHAMUS, SARA, ISACIUS, NATURA, DOMESTICI.

A. Satin' saluae? uxor mea. S. satis: hilaror nimis
Cum te marite, et Isacium hunc gnatum meum
Aspicio reduces. Sed sacrificium rogo
Quo pacto processit vobis? A. dexterrime:
Nam victimam immolavimus, et eam victimam
Vivam nihilominus reducimus domum.
S. Quae portenta haec? aut quando hoc unquam contigit?
Quae aetas talem accepit aliquando fabulam?
I. Sic est mater mea: verum praedicat pater.
S. Quid memoras fili? non sane assequor, et mihi
Dari verba puto. A. non aliter se res habet,
Quam ut nos affirmamus. S. Quaeso melius explica.
A. Ausculta dum. S. Ausculto libens. A. viden huncce puerum,
Deliciolas nostras? S. Video. A. hunc sibi caelitus
Pro victima caesum manibus istis meis
Sacrari praecepit Deus. S. quomodo? A. Scies
A Principio. De villa regrediens domum,
Solus eram in agro, cum increbrescente sonitu,


page 561, image: s579

Et fulgure et tonitribus, crepitu atque strepitu,
Ruentem in terram vox affatur numinis.
Tolle, inquit, quem tantopere amas Isacium,
Et hostiam mihi iugula, in loco tibi
Quem demonstraro. Quid censes? tremor, stupor,
Pavor, admiratio me tum circumstetit.
Ratiocinabar mecum, sed vicit Deus.
Atque hoc te nescire fuit commodum, quia
Tibimet plorando detrimentum iniungeres.
Ergo te ignara proficiscimur ad locum
Monstratum, ubi cum iam ferire victimam
Hanc vellem, quam altare super collo caveram,
Caelestis clamor prohibuit, et hinc laudibus
Ob studium parendi sum evectus maximis,
Factaque rursus promissa ingentia mihi.
Quae tum ibi gaudia? qui complexus? quaeve oscula?
Tu reputato: en saluum tibi natum sistimus.
N. Iam se matrem ostendet Sara. S. anima mihi prope
Deficit haec audienti. O melliculum meum,
O desiderium, o unica voluptas mea.
Teneon' ego te complexa nate? o nate mi.
Videte mihi reductum a morte filium.
DOM. Videmus hem, et laetitia colliquescimus.
S. Tantone in discrimine fuisse te? I. fui
Mater carissima, at me tibi reddit Deus.
S. Accipio, accipio donum praestantissimum,


page 562, image: s580

Auro, lapillis, et gemmis pretiosius,
Et si quid aliud homines numerant in bonis.
Sine rursum amplecti nate, et pangere suavium.
Aliter facere haud queo sane. I. Quantum voles:
Nam tu hodie mortuum me vivumque recipis.
S. Ter sanctum numen, quas soluam grates tibi,
In eodem cum me partu bis matrem facis.
Nunc multo laetius de vita exivero,
Quando quidem de te istuc actum est, ocelle mi.
A. Adaeque mors iam nunc mihi est optabilis,
Mi Isaci, postquam istuc rarum miraculum
In nobis perpetravit altitonans pater.
Solatium hodie, Sara, maius contigit
Ambobus, quam cum hic de sterilibus natus est,
N. Diem festum hunc agamus, ducentes choros.
I. Dulcissimi parentes, et gaudeo mihi,
Et utrique vestrum vitam gratulor meam.
A. Eamus intro. S. mi vir, eamus ocius.

EPILOGUS.

FOras huc prodeo spectatores optimi,
Tribus ut verbis vobiscum, pauca disseram.
Spectastis modo spectaculum gratissimum,
Paternis et maternis gravidum affectibus,
Divina bonitate refertum et sapientia.
Quin vestrum quisque proprios adamet liberos,
Ut Sara et Abrahamus suum, nihil ambigo.


page 563, image: s581

Unum velim vos obseruare singulos,
Id quod Abrahami cunctos exemplum monet:
Nempe ut iubenti, quaecunque iubet Deus,
Obtemperetis quam potestis alacriter,
Reponentes in eo solo fiduciam:
Seu dura iusserit ille, sive mollia,
Seu suavia, seu amara, facilia, difficilia.
Quid durius, amarius, aut quid difficilius,
Quam natum caelitus genitum, tot gentium
Futurum patrem, natum postremo unicum
Mactare ad aram? fecit tamen istud Abraham.
Idcirco cum esset antea carus Deo,
Euasit longe carior, et adeptus est
Nullis honorem intermoriturum saeculis.
Nunc quiddam vos orare noster grex ait.
Si non displicuimus cum ista actiuncula,
Signum mittatis. Bene vivite, et applaudite.