September 2004 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s003

EXERCITATIONES ORATORIAE, QUAE GENERUM DIVERSORUM PROGYMNASMATA, ET Orationes, vario stylo, et disserendi ratione complectitur, LIBRIS DUOBUS. IUXTA LEGES IN PALAESTRA Styli et Oratoria praescriptas. AUCTORE P. IACOBO MASENIO e SOCIETATE IESU [gap: illustration] COLONIAE AGRIPPINAE. Apud IOANNEM BUSAEUM Bibliopolam sub Monocerote. M. DC. LXIX.


image: s004
FABIUS QUINT. lib. 2. C. 17.

"IPsa vitae praecepta, etiamsi sint natura honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quoties pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat."



image: s005

REVERENDISSIMO ET ILLUSTRISSIMO DOMINO, D. FERDINANDO DE FURSTENBERG, S. R. I. Libero BARONI. S. D. N. ALEXANDRI VII. P. M. Cubiculario intimo, CANONICO HILDESIENSI, PADER BORNENSI Ac MONASTERIENSI, Ac PR AEPOSITO Ecclesiae S. Crucis Hildesii, etc.

QUod Te, Illustrissime Domine, illa [orig: illâ], quam iuventuti ad Poeticam facultatem quondam instruxeram, palaestra [orig: palaestrâ] delectari acciperem, hoc excitavitanimum, ut Tuo haec patrocinio committerem, quae soluto eloquii genere


image: s006

nonnumquam inter scholasticas exercitationes stylo formaveram.

Novi quam perspicacibus illa oculis subiciam, quali quantoque illarum artium submittam arbitro, non Tullius Bruto, sed Brutus Tullio. Tantamenim iam pridem in te agnovi, cum ingenii vim, tum ornate copioseque scribendi felicitatem; ut qui Tecum hac in facultate contendere, aut praestantius aliquid elegantiusque moliri audeat, hic vel sibi nimium, vel Tibi minus aequum tribuere videatur. Haec cum in Gemania etiamnum confisteres, literasque ac scripta abs Te poemata singulari humanitate mecum communicares, iam tum sentiebam, suoque probavit iudicio, virtutum disciplinarumque summum decus omnium, Fabius Chisius, nunc dignum se suaque magnitudine locum obtinens, Alexander VII. Pontifex, cum Te ad suam primo consuetudinem, denique et aulae suae familiaritatem admitteret. Quantum ab illius nunc ore pendens,


image: s007

maximaeque cum eruditionis, tum sapientiae particeps, ad dignam viris summis cognitionem eloquentiamque profeceris, hoc Tuo ex calamo orbis, spero, aliquando cognoscet certius, quam mea possimoratione complecti. Sed quodnam illo potuit testimonio haberi illustrius, quod uno Roma iudicio, totusaque eruditorum illic virorum senatus Tibi dedisse existimandus est, quando novo exemplo Germanusinter Italos florentiffimae Humoristarum Academiae Princeps, omnium suffragiis communique applausu renuntiatus es?

Non texam hic panegyricum satis hac una laudismateria fecundum, nec Italiam Te compellantem hospitem, nec Germaniam admirantem suum civem introducam: non excitabo e sepulchro proavos Nepoti de hac eruditionis maiestate gratulantes, intra cpistolae me fines continebo, illudque horum tantum vocemonebo, ut quandoquidem a nobilissimis retto maioribus, qui ab antiquissimis


image: s008

Oldenburgensibus Comitibus deductam ad Widekindum Saxoniae Principem originem suam referunt, non indignus illo genere nepos prodiisti; memineris, non alia facilius via, quam quae doctrina ac virtute sternitur, ad pristinae Tefamiliae decus eniti posse. Esto, qui coepisti esse inter adolescentes maturus, inter iuvevenes continens, in aula incorruptus, in consilio prudens, in iudicio sincerus, in bonis artibus sedulus, in virtutibus constans. Deus formam, vires, ingenium, nobilitatem, animum que magnis rebus parem tribuit.

His illustrissimus quondam Chisius, a caelo quoque oblatis, virtutem constantiam que adiecit, atque is nunc est Alexander quem totus orbis et amat, et veneratur. Ad magna eruditioneac virtute, tamquam geminis passibus, pervenitur.

Hanc ego Illustrissime Domine, tuorum credo Maiorum ad Tede caelo esse sententiam. Pergeut coepisti, artem arti sociare, et virtuti virtutem. Iam Te


image: s009

Romanis, iam Graecis, ut facis, impende literis. Iurisprudentiae Theologiam adice, filiae matrem, Principi Reginam. Nihil te earum fugiat quae Eloquentiam, omnibus et servientem ut ministram, et imperantem ut Dominam, decere possint. Si dignus illo quod colis palatio, isto cui famularis et familiaris es Alexandro. Cui quidem, cum et ego omne obsequium observantiamque debeam, neque dignum tanto quicquam fastigio in manibus sit, existimavi, et in Teillum me venerari posse, si illustrissimum clientem illius in doctrina terentem vestigia, et virtutes, quamvis passibus nondum aequis, aemulantem, literario hoc officio colerem.

Verum et alivus mihi stimulus a familiae tuae recordatione subiectus est quae Socierati nostrae amantissimae semper parentis loco est habita. Subiit illa animum imago religiosissimi prudentissimique magni Patrui Tui Theodori Padebornensis Principis, atque


image: s010

Episcopi, cuius illic beneficio potissimum vivimus, Collegiique nostri insignis structura assurgit, Magistrorum domus fundata est, totque illic cum Academia Patres complectitur: Hoc monumentum aeternum est, hoc stirpis Tuae liberalitatem nomenque duraturis, si non semper lapidibus, certe hominibus, ut spes est, loquetur. Dum illic nostrae Societatis vivet posteritas, Furstenbergiorum non occumbet memoria, etiam inter sacratas Deo preces celebranda.

Haec ego dum voveo, dumque meis Te elucubrationibus Patronum exoto, longam Tibi simul vitam felicitatemque sub illo, cui servis in terris, Hierarcha exopto. Ille te fidelem ministrum videat ametque: Tu illo plurimis adhuc annis incolumi fruatis Domino. Hoc demum eventu, ut afflictis hisce locis temporibusque Ecclesiae praeclarum aliquando a meridie lumen affulgeas.

Onterea haec rogo, ne averseris quae uvenili aliquando calamo lusi, longo iam annorum decursu pleraque


image: s011

apud me, si pauca exceperis, pressa (quod scholis potius privatis, quam luci publicae destinassem) ac nunc denique ad multorum postulationes deprompsi; ut si quid utilitatis ad rem literariam, haec quondam iuventuti tradendo attulissem, id perpetuum foret, mutisque etiam in chattis, post cineres traderem. In quibus si nonnumquam parum profuturos celsis ingeniis iocos, aut seria profudi, eloquii mihi saepe ratio potior, quam rerum pondus fuit, maluique curiosae ad lusus iuventuti, quam maturae senum prudentiae consulere. Quaedam igitur remisso ad seria animo volvenda erunt, quaedam etiam ad inconstantem superioris aetatis fidem, ad bellorum pacisque consilia, ad Principum Regumque fortunam exponendam, aliaque, quibus vitae humanae conditionem metiri lector possit, erunt comparata. Quae ut rebus, ita stylo quandoque variare placuit; ut diversis legentium ingeniis, sua quoque diversitas non sit defutura. Haec si Tibi Illustrissime


image: s012

Domine probare posfim, magno me iudicio temeritatis absolutum credam: nec pigebit otii, ad hoc studium, ambiguo laboris fructu, translati. Vive et Fave.

Illustrissimae D. T.

Obsequentissimus ad omnia servus in Domino.

IACOBUS MASENIUS.



image: s013

AD EUNDEM Reverendissimum Dominum DE FURSTENBERG.

COnclusi Epistolam, quando ordiri rursum a novo ad R. D. V. argumento lubuit, atque illam, (quando locus patitur) Maiorum suorum proponere imaginem, quam rudi Poetarum colore quondam ab octo retro proavis, ex genealogicis vestrae familiae annalibus sumpseram, et senario fratrum, hoc est, praeter Illam. D. Tuam Generosis DD. Friderico, Theodoro, Wilhelmo, Francisco, et Ioanni, Liberis Baronibus inscripseram. Inter quos illud ad omnem posteritatis memoriam egregium est; quod, cum omnes nullo nobilitatis vitio degeneres, laude ac gloria dignissimi vixerint, tum rara quadam dote illustres singuli, ad pulcherrimum virtutis exemplum Nepotibus praeponantur.



image: s014

Non leve praeclaris pondus virtutibus addunt,
#########Illustres priscae nobilitatis Avi.
Calcar honoris honor, stimulis exempla lacessunt.
#########Qua fixere pedem, nos iuvat ire, via.
Degeneres Aquilae numquam peperere columbas.
#########Quod cedri pariunt germina, cedrus erit.
Constant magna sibi, vos clara e stirpe Nepotes
#########Satis adhuc dignae posteritatis honos.
Ite licet per pulchra retro vestigia Patrum,
#########Sit quoque virtutum maius eundo decus.
Aemula natorum speratur gloria. Famane
#########Reddere, cum fama foenere, laudis erit.
Pellaei genitor Macedum [orig: Macedûm] fortissimus heros,
#########Vincendus nato, vicerat ipse patrem.
Visu Alexander patrem superare Philippum;
#########Gloria, qua [orig: quâ] vicit, gloria sola fuit.
Pars vestrum devora Deo; pars esse propago
#########Seminis, et patriae spes meruere [orig: meruêre] domus.
Crescite utrimque precor; vos relligione parentum:
#########Vos sera [orig: serâ] digni posteritate Patres.
Plurimus in vobis surgat Theodorus, avorum
#########Et decus, et mitrae gloria rara suae.
His quoque Casparicre scant venientibus annis.
#########Nec partu iaceat deficiente domus.
Sic Superi iubeant, sic quos memoramus avita [orig: avitâ].
#########Stirpe Patres, caelo non renuente, velint.



image: s015

STIRPIS FURSTENBERGICAE Octo E PROXIMA MAIORUM SERIE ILLUSTRES VIRI.

1. WENNEMARUS, prudens. SYMBOLUM. Nemo sibi nascitur uni.

FVlta tuis quondam viguit Respublica curis.
#########Perque tuas clades libera clade fuit.
Hoc rarae virtutis erat, communia gentis
#########Commoda privatis posthabuisse bonis.
Sic rebus minus ipse tuis dum consulis heros,
#########Non poteras famae consuluisse magis.

2. Fridericus, Fortis. Symbolum. Faciendum et patiendum.

Rara simultates peperit fortuna Malorum,
#########Quos male consultus vertit ad arma furor.
Unus erat pectus varios armatus in hostes,
#########Et quot erant Partiae, Principis et quot erant.
Augeat alter opes Patriae, ferat alter honorem;
#########Omnia dat, vitam qui dedit ipse suam.


image: s016

3. Hermannus, Pius. Symbolum. Plusquam praesentia cures.

Arma tulit miles, positis sed mirior armis:
#########Munera servandis Manibus ampla tulit.
Dura secuturae movere piacula vitae;
#########Ad bene flectendos hac pietate rogos.
Functorum quicumque memor, sic funera mollit,
#########Aeternum in vivis nomen habere meret.

4. Wennematus, Gravis. Symbolum. Virum facit Virtus.

In paucis te rara virum sapientia caelo
#########Extulit: uxoris nec minor illa tuae.
Scilicet exemplum pietatuis femina magnum;
#########Tu simul exemplum relligionis eras.
Nec fuerat laudum pars haec postrema tuarum;
#########Vir gravis, at nulli creditus esse gravis.

5. Fridericus, Pacatus. Symbolum. Cedant arma togae.

Non Te per caedes rapuit mavortius ardor.
#########Ingenio placuit mitis oliva tuo.
Sic pietas, sic pacis amor super aethera vexit,
#########Terricolis gratum, caelicolisque virum.
Sidera compositis dum scanderet Icarus alis,
#########Quam cuperet pennas tunc habuisse tuas!

Ioannes Abbas Sibergensis, Religiosus. Symbolum. Bene qui latuit, bene vixit.

Clara Sibergensi quam vis fuit abdita claustro
#########In latebris virtus, fulserat illa tamen;


image: s017

Ordinibus multum sacris debere videris,
#########Sed tamen et sanctus debitor ordo tuiest.
Tu lucem virtutetua, lucem ille refundit.
#########Evebis illius nomen, et ille tuum.

6. Fridericus Satrapa in Bilstein etc. Integer. Symbolum. Plus ultra.

Te magni Proceres, te Regum curia vidit
#########Officio gravium munus obire Ducum.
Seu belli, seu pacis habet legatus honorem,
#########Integramens semper, consiliumque tibi est.
Multorum integritas, post dura pericula rerum,
#########Integritas vitae creditur esse tuae.

7. Casparus Satrapa in Bilstein etc. Fidelis. Symbolum. Praesum ut prosim.

Quid tibi Relligio, quid Patria debeat uni,
#########Quam bene praefueris, profuerisque tuis.
Integra collapsis memorant nova tempora sacris,
#########Cum Rheni dubio fluctuat amne fides.
Haeresis illa tuum scopulis illidere gestit,
#########Seuproprium infregit perniciosa caput.

Theodorus Episcopus Paderbornensis, Pater patriae, Et Societatis Iesuibid. fundator. Symbolum. Iudicium melius posteritatis erit.

Temeritis implesse [orig: implêsse] tuis caelumque solumque,
#########Terrorem scelerum Iustitiaeque decus,
Testantur monumenta tua clarissima vitae;
#########Seu musas foveas, seu pietaris opes.


image: s018

Hinc, licet improlis, natorum milia censes.
#########Teque unum memorat Patria tota Patr em.

8. Fridericus Dominus in Bilstein, Sapiens. Symbolum. Hic nullum metuit, qui metuit Deum.

Quod tibi displiciant humatae munera dextrae,
#########Quod nisi consulta nil operere manu;
Quod vitiis hostis, quod sis virtutis amicus,
#########Infractumque malis pectore robur alas.
Quod tibi conditi sapiant pietate labores;
#########Cetera desipiant, hoc Sapientis habes.

Guilielmus Teutonici Ordninis Magister; Patiens. Symbolum, Ut potiar patiar.

Seu tua belligerae tractaret Palladis artes,
#########Seu tua mansuetae dextera; magnus eras.
Digna magisterio virtus est visa fuisse,
#########Seu premeres hostes, seu premerere tuis.
Denique cum victis saevum paterere Tyrannum;
#########Victorem Virtus sustulit una suum.


image: s019

PRAEFATIO AD BENEVOLUM LECTOREM.

NE te fugiat, Amice Lector, huius scriptionis ratio consiliumque, paucis id tibi aperiam. Ut quondamligatae, sic nunc solutae eloquentiae Palaestram gemino opere instruxeram, altero styli formam omnem, quae quidem in epistolis, historia, politicis, et orationibus probari posset, una cum subsidiis ornamentisque dicendi complexus fueram; altero Oratoriae praecepta artis, una cum Aphthonii Progymnasmatis, alia institutione formatis, et artificio ac resolutione Orationum Ciceronis comprehenderam: illud Palaestram styli, hoc oratoriam dixi. Utrique has, quas trado exetcitationes libello praesenti,


image: s020

non tam exemplorum, quam a ctuati loco addicete decreveram. Sed cum utriusque libri moles supra exspectationem cresceret; ut vel meis, vel auctorum Veterum exemplis videretur abstinendum. Par erat, ut illis locum ad instructionem potiorem tribuerent.

Ita nunc seorsum, extra chorum laudatissimae antiquitatis, haec sine comitatu aliorum, producuntur, suamque etiamnum, quam ad docendum ducendumque studiosam iuventutem impressi, retinent imaginem. Non omnibus illam quidem lineamentis absolutam, sed talem, qualem minus adhuc matura aetas profudit. Quam quo rudiotem adornavi, tanto magis feciimitabilem.

Non unum ubique styli genus est, sed tamen, quod in ceteris meo maxime iudicio probarem. Aliter primo libro, aliter secundo me loqui comperies, neque enim levioris operae excrcitationes fas erat amplis sententiis


image: s021

periodisque citumferti: nec aequum, ut gravior oratio sua dignitate excideret. Unde liber primus incipienti, alter magis perfecto Oratori destinatut. Omnibus inservire lubuit: ad aliorum tenuitatem me submittere, ad aliorum quoque magnitudinem eniti.

Sed neque in pattibu eadem melege styli adstringi passus sum. De aqua et vino, de Cyro imperante, de pinguibus macilentilque, illo quo memoro ordine, sensim vires animumque maiorem induendo, submisso charactere locutus sum. In reliquis primi libri argumentis grandescit aliquando oratio, et nunc in tumorem aliquem Poeticae viciniorem dictioni, nunc in floridas descriptiones, nunc in numcros etiam Oratorios effunditur. Sensim huc contendere, non primo impetu irruere placuit. Multum enim est, quod ad absolutiorem eloquentiam postulatur, nec nisi per gradus in hanc arcem connitimur. Ex altero etiam libro Deliberatio, quae


image: s022

ultima est, in hunc censum, et primum quidem tenuioris Eloquentiae, erit transcribenda: locum hunc, sorte magis, quam delectu occupavit. Cum enim inter plura, quae ob molem libro subducendam reieceram, haec dissertatio una esset, huic postremo ob materiam quam tractabat facultatem redeundi feci, aliis posthabitis.

Ceterum in secundo orationum libro, non eadem quoque styli est ratio: Encomiastica Caroli argumentis rerum fecunda, eloquentiae pressius habenas stringit, equo tolutim in cedenti similis: quae ratio panegyricis magis placere visa est, Lutheri dictio, ut pressa, sic poetico quodam spiritu elata est. Cochlaei in Lutherum stricta reprehensio effusis habenis in omne se figurarum et amplificationis genus, uti et Catharina triumphans, effundit. Reliquae deliberativae, de electione et liberatione Francisci, modestius, ac medio quodam modo, sed non sine nervo, et apta inductione rationum,


image: s023

progrediuntur. Haec de stylo, ne diversum scribendi characterem, in eodem miteris auctore et opere, praemonere placuit. De materia plura inferius in singulorum librorum proemiis, de usu vero imitantium in singularibus, quas in fine libri 2. dabimus, observationibus intelliges. Fave, et vive.



image: s024

FACULTAS ET APPROBATIO R. P. PROVINCIALIS SOC IESU.

EGo infra scriptus Societatis IEsu per provinciam Rheni inferioris praepositus Provincialis, potestate mihi facta ab Adm. R. P. GOSWINO NIKEL, Soc. nostrae Praeposito Generali, permitto, ut Exercitationes Oratoriae, a P. IACOBO MASENIO SOC. IESU conscriptae, atque a designatis censoribus approbatae, utilitati publicae proponantur, typisque per IOANNEM BUSAEUM mandentur. In cuius rei fidem, literas hasce manu mea subscriptas, consuetoque officii sigillo munitas, dedi Coloniae Anno 1659.

7. Iulii.

IOANNES ZWENBRUGGEN.



page 1, image: s025

1. EXERCITATIONUM ORAtoriarum Iocoseriarum. LIBER I.

PRogymnasticas hic liber, et iocosas fere disceptationes complectitur; quod his iuventus magis pascatur, discatque hoc pacto iis sese oblectare iocis, qui et etuditi sint, et cum honesta voluptate coniuncti. Hic Ciceronem, aut alios e priscis scriptores, in remissioribus imitari lubuit: alibi illius etiam adumbramus Catonem. Damus hoc in libro, colloquiis interpositis, exercitationes scholaez Humanitatis proprias, ut historias, descriptiones, theses, locos communes, ac potissimum chrias, in omnem formam oratorum more versas. Quo lusu et varietate, ut nonnumquam in menstruis olim Declamationibus, auditores non invitos tenuimus, ita nunc etiam, cum magistris, tum adolescentibus eloquentiae studiosis, qualicumque hac opera nostra, cupimus prodesse.



page 2, image: s026

DISCEPTATIO I. ORATORIA PROGYMNASTICA, ALTERNATIM INTER PNGUEM et macilentum agitata. Quaeritur. Pinguemne an macilentum esse praestet?

[note: EXORDIUM A iustae defensionis obligatione.] REs hodie in certamen non levis producitur, quando Pingues a Macilentis, hoc est, ut ego interpretor, corpus ab umbra, ad duellum et dignitatis contentionem provocatur. Et quam vis, ut fert mitis pinguium natura, maxime fugiens semper litium fuetim, tamen cum non unius hic causa hominis, sed gravissimoram in orbe virorum Principum, quorum auctoritas, et summa omnitemporefuit, et esse debuit, in par discrimen vocetur: sensi equidem arma mihi, quae ratio, aequitasque abunde suppeditant, in iusta defensione omnium minime esse negligenda.

[note: PROPOSITIO Non male curari corpus.] Non pudet rotundi, beneque curati corporis. Sapientis inter Romanos equitis pinguisque viri non indigna memoratu tesponsio est: mirabatur nonnemo, equum ipsi strigosum esse, cum Dominus


page 3, image: s027

tam probe alita [orig: alitâ] cute niteret: rogatusque causam, ne mitere, inquit ille, nam, equum Statius servus curat, ego meipsuns. Cui aliud convenit non minus sapienter dictum, qui sibi nequam, cui bonus? hanc mihi curandi corpotis provinciam et a progenitoribus meis Crassorum e stirpe oriundis, et a natura parente tam benevola, et a supremo conditore meo, qui illo me corporis habitu induit, impositam sentio, carnis oblivisci suae, hoc est charitatis sibi debitae, hoc donorum ab hominibus Deoque in se collatorum oblivisci.

[note: RATIO ab origine.] Enimvero, an quisquam tam amens sit, qui neget parentibus suis obstrictum sele, quod eis tribuentibus homo natus sit? qui neget Deo omnipotenti hoc corpus manu quondam e nihilo educenti, atque etiamnum sustinenti gratiam deberi? qui neger hoc in corpore bonum aliquod immortali animae communicatum esse? haec vero quisquis asseret, hunc et fateri necesse est, tanto quemque maius bonum, quanto luculentius pinguiusque corpus sortitum esse.

[note: a similibus] Quis enim non intelligat, si ex argento surove denarius pretium habeat, talentum ex iisdem pretiosius futurum? pinguiculum infantem laudamus, ac de bona eidem nutrice gratulamut; macilenti atque exsucci miseremur, parentumque


page 4, image: s028

vitio atque aegritudini illius maciem imputamus bene adipati corporis bovem, qui totis grandibus, dorso semiulnati, paleatibus sesquipedalibus, coltis pingui carne, tamquam molli culcitra, instratis tegitur, hunc ubi occurrerit, lautis esse pascuis innutritum dicimus; at si strigosum, nudisque coxendicibus ac male tecta dorsi spina asperum, si costis per latus uttumque, tamquam cratibus septum, intuemur, mox ut tenui pastum stramine aversamur, neque mensis illum nostris lautitiisque convivalibus dignum sentimus. Haecigiturtam aequa de boum corporibus iudicia, cur in hominibus patimur aberrare?

[note: COMPARATIONE. a minori, nobilitas crassorum ostenditur.] Solius generis orginisque in corporibus magna est tatio. Si quis illustri stirpe satus, quanta nobilitatis suae aestimatione intumescit, quanto ceteris incedit sublimior! vestitus a vulgati grege hominum remotus est, progreditur in publicum comitatior, stipatus non raro asseclarum turba, libratus ad maiestatem gradus, vultus superciliaque ad gravitatem erecta, omnium in se oculos provocat, admirationem sperat, laudes venatur, vulgique praeconia narrantis ambit. Quis sit atque unde hic natus in orbem prodierit? cuius ovum gallinae; Castorne, an Pollux, auc Heraclidarum quispiam? tantos inane hoc originis propinquae nomen concirat


page 5, image: s029

spiritus, animosque opinione sui tumidos extollit, qui tamen aliud a parente nihil, quam cerdonum ultimus deducit, paria humanae carnis, membrorumque trahit lineamenta, pari lacte pascitur, aere respirat, aqua lavatur. Maiora sane pinguium arggumenta sunt, quibus prae ceteris suae originis honore extollantur, ut qui lautiorem a maioribus plerumque corporis haereditatem adeant, neque solo nomine, sed benigno prorsus numine ac lumine, prae reliquis mortalibus, in omnium conspectu extollantur. Ut mihi nullum maius, nec ipsi quidem terrarum Principes a suis trahere progenitolibus, quam illud corporis illustrioris decus videantur; ceteri honores sicti atque umbratiles, hi veri tantum sint: cum alienis nemo virtutibus, nec parentum quidem liberi, meliores dignioresque habeti possint: corpora vero iure debeat, ut quod sua propagine lolum ad posteros transferatur.

[note: CONCLUSIO.] An quicquam est, o macilenti, quod tam clarae origini ac manifestae nobilitati reponatis? aut quisquam vestrum nobiscum generis dignitate certat? quod si illa igitur, ut debetis, inferiores ceditis, vestris eriam corporibus cedite, iustumque crassis honorem ne denegate.



page 6, image: s030

MACER.

[note: a Plut. in Phocio. EXORDIUM. a facto dictoque crassis adversante.] Quod bene pingui Polyeucto Sphertio a Athenis in soto peroranti evenisse memorant, ut priusquam orationem pertexeret, certis respirandi spatiis consisteret, potuque deficientem revocaret animum, viresque dicendi: idem tibi hodie evenire minime etiam mirum sit, qui ita repente in ipso pugnae aditu exanimatus subsistis. Verum dabo hoc imbecillitati tuae, et per certa orationis intervalla moram quietemque respiraturo non denegabo, ne tua magis fragilitate, quam causae bonitate fretus, hanc in arenam tecum videar convenisse. Illud tamen meminisse te cupiam, quod de Sphettio ad viros Athenienses Phocion dixit. Huic Vos, ait, de bello adversus Philippum gerendo credetis, quem ipse loquandi labor in anim ae exhalandae discrimen impulit? et mihi haec in te aliquantum mutata convenite quis iure negaverit, qui de pinguium nobilitare, tam generoso animo disseris, ut [note: CONFUTATIO rationis ab origine sumpta.] hocipso, inter sola pene verba destituaris.

Quid inquis? a corporum magnitudine, quae a Deo parentibusque nostris accepimus, doni illius praestantiam


page 7, image: s031

nobilitatemque aestimari. Nimium illa frigide inepteque: plus itaque suis progenitoribus elephasac cetus, quam homo debebit: maior illius et originis dignitas, et gloria robilitatis.

[note: Similia similibus confutantur.] Quantulum apiculae corpusculum, quantum fuci crabronisque! an iccirco hos sua excellere origine ac genere dixeris? virtute, mi Crasse, ac viribus non mole haec corpora aestimamus, ego gemmam exiguam molari etiam lapidi praetulero; maria tibi ad potum relinquam integra, atque unica me vini solabor amphora. De bobus facile concessero, quod in his, ut quisque est pinguior, ita et ad epulas sit melior, tu si eodem apud Brasilos olim anthropophagos damnatus fueris, faciletibi, tamquam victimae ad lanienam meliori, primas indulsero Ceterum ubi de carnibus certamen est, bubulae ego ovillam praefero; neque tam magnitudine, quam praestantia rapior. Inter pices etiam lucios ego parvos grandibus cetis praeponam, ipsisque prae luciis luciolis vescar.

[note: Ratio rationi opponitur.] Corporum ego nobilitatem ex sola animad verto virtute aestimati. Hanc igitur in se Crassi maiorem quamdiu ab origine non deduxerint, frustra sese genere supra Macros extollent. Non metimur illam


page 8, image: s032

magno dorsi iugero, non decumano ventre, non pingui abdomine, non elephantinis pedibus, non tautino capite, non adipata cervice, sed nervis, torisque lacertorum, et venis sanguine bullientibus, quae in macileuto magis vigent vitentque Epaminonda, quam Pompico aliquo Heraclide, saburrati ventris sub onere vix animam trahente. Sensitque hoc omnis retro maiorum aetas, quae generis nobilitatem numquam a ventre et corpore, sed hausto a progenitoribus sanguine censuit notandam. Unde illustri ortus sanguime, non ventre dictur, quantumvis ipse partus in materna sit alvo educatus, non alia opinor de causa, quam ut ignobiliorem hanc esse censerent hominis partem, cuiusque ad laudes alterius, nulla deberet haberi memoria.

[note: CONCLUSIO.] An quicquam igitur est, o Crassi, quod ab hac vestra origine, non ad opprobrium contemptum que magis, quam ad laudem commendationemque traducatur?



page 9, image: s033

CRASSUS.

[note: EXORDIUM a dicto Poeta.] Recte nonnemo inter Poetas Philosophus, et inter Philosophos Poeta asserit.

"

Corpus quadratum corporum est habilissimum.

"

Quale, ut ego quidem interpretor, illud est, quod ad suum cuique munus maxime est accommodatium, quod viro quidem, in reip. praesertim muneribus occupato, et gratiam inter suos, et auctoritatem quoque conciliet, sine quibus adiumentis munus numquam suum cum laude exequerur

[note: PROPOSITIONE tradit plus dignitatis inesse crassis.] De viris itaque senatoribus, quorum et nos e numero sumus, sic recum ago, et veritate non dubia contendo, plus illos ex decoro spectatoque corporis rotundi habitu aestimationis ac dignitatis, quam emaciatos illos sine carne et ventre homines inter suos possidere.

[note: RATIO quodin corpore illustri illisstrior plerumque anima.] Neque me, ut opinor, fallit ratio, quod ex plena illustrique pectoris ac totius externihominis specie, maior animae praestantia non obscure emineat, ut enim divinae quaedam naturae idea mens nostra est, ita corporis externa species animi sub illa habitantis aliqua esse imago existimatur,


page 10, image: s034

ut ex huius coloribus lineamentisque atque habitudine universa illius pulchritudo ac dignitas elucescat. Quis igitur sub cadaverosa facie, profundis oculorum genarumque lacunis, pallida et caperata fronte, humeris acute eminentibus, arssis pedum ribiis, nulloque aur ventre, aut pectore generosam quaerat, aut reperiat animam? quis non potius sub explicata fronte, dulcique malarum cum nive purpura, oculis grato colore situque prominentibus, lacertis humerisque viro dignis, lato spatiosoque sub pectore illam hospitantem adeat, multo illic nobiliorem Dei reperturus imaginem, ubi corpus, idea mentis, spectatur illustrius, in quo cum praecipuus artifex Deus est, nihil minus credibile est, quam ignobilem, praestanti illum animae dedisse imaginem, ignobili praestantem.

[note: A SIMILiconsirmatsar.] Regiae hic mihi architectus aulae versatur ante oculos (quid enim tam corpori nostro simile, quam domus, cuius anima possessor sit ac Dominus?) in qua si imbecilli caducique sint parietes, si tenues mutantesque columnae, si angusta culina, cenaculum arctum, conclavium ignobilis cultus, frontispicium humile ac despectum; quis hanc dignam Principe sedem esse asserer? corpus hoc nostrum


page 11, image: s035

inhabitantis diversorium animae est, numquam vile, si illa praestans sit, ex ipsius domus conspectu de incola fit iudicium, agresti et vili animae ruinosum etiam tugurium sufficit: generosa mens non nisi magnificam corporis basilicam ingreditur, illic pro capite arcis speculam turtim que possidet, pedum loco firmissimis columnis innititur, pro spatioso cenaculo ventrem, densos pro lateribus muros habet Quae, ut quisque est nobilior, ita fere etiam possidet illustriora.

[note: CONCLUSIO.] Iam ego denique ex teipso, Macer, sciscitor; ut mihi hac in re sententiam pronunties, quam et aequam, et veritati consentaneam totus esse mundus agnoscat. Eodemne in pretio habiturus es instructissimam amplissimamque Principis aulam, quo angustum lutosum que hominis rustici tugurium? quod si affirmare cum ratione non potes, quo pacto dicturus es macilentum, aridumque hominis ossei corpus, pinguium dignitatem aequate posse? Tuo hic te iudicio, quocunquete verteris, nisi sententiae te nostrae adiunxeris, condemnabo. Cede veritati, concede hanc gratiam pinguibus, corporis illos habituac decore superate,



page 12, image: s036

MACER.

[note: EXORDIUM a dicto ex similitudine desumpto.] Quandoquidem a Philosophis auctoritatem mutuaris, ex iisdem tibi Pythagoram magna olim sapientiae laude celebratum sistam, qui verius hac de re, quam aliorum quisquam sensisse videtur. Habuit ille in discipulis pinguiculum, quem dum curandae pluculum cuticulae [note: a Erasmus in adag.] indulgere videret. Hic, inquit, carcerem sibi molestiorem strvers non desinit; a

[note: EXPOSITIO similitudi. nis cum propositione.] Nimirum sensit vir sapientissimus immortalem hominisanimum, caelo magis, quam coeno natum, mortali huic corpori, perinde ut carceri inclusum, detineri, e quo non ante in libertatem assexendus sit, quam illius vinculis expeditus immortalium societati adiungatur: non igitur minus hominem illum insanire, qui immoderata obesum corpus cura nutri; quam qui carcerem, quo capgivus attinetur, inconsulto labore atque opere, muniat, lateres congerat, parietes addenset, omnes aditus obstruat, caveatque, ne captivitate elabatur.

[note: RATIO similitudinis.] Quae quidem similitudo haud paulo aptior illa [orig: illâ] tua [orig: tuâ], quam de illustri


page 13, image: s037

Principum domo concepisti, mihi visa semper fuit. Quid enim verius, quam animum hunc nostrum corporis moie premi, morbis velut carceris putoribus affligi, cupiditatibus tamquam vinculis alligari, ignorantia perinde, ut tenebris occupari, illius densitate non secus atque obiectis ergastulimuris ostiisque a sperata felicitate arceri? haec sane qui nescit, hominem sese esse, aeternae quondam vitae destinatum, non meminit, animam ad immottalia, Deumque videndum natam esse non expendit, praesentem non aestimat miseriam, futurae non percipit gustum beatitatis.

[note: CONFUTATIO similitudinis oppositae.] Quam vero dissimilis saepe illustris domus ac Dominus? illa marmoreis fulcitur columnis, hic et pedes corruptos podagra, et magis etiam animi affectus habet depravatos: illa egregio splendidoque in altum vertice tollitur; hic ingenio nullis artibus exculto, nullis sapientiae caelestis argumentis illustri, humi tantum serpit, aurum et arva, genus ac familiam praecipue cogitat: illa fulvis intus splendet laquearibus, asarotis nitet, rapetibus variatur, omnia decus pulchritudsnemque spirant; hic sub corpore quidem vasto massam sordium ingentem, sub mente angusts, nihil virtutum divinique


page 14, image: s038

amoris colligit. Quam haec frequentia, quam rari in illustribus aulis cultores verae aerernaeque sapientiae illustres repesiuntur! verum tutius ad casam agrestem deflexeris, ubi ligneis vix haerent cratibus parietes, luto stipulisque coacti, str amine instratum mapale est, mensa truncus, cibus avenacea puls, lectus foenum, pellis stragula, aridus ad focum agricola, et callosi fulginosique iuxta liberi, qua tamen in domo saepe innocentia, frugalitas, Dei timor, aequitatis ratio, pietatis cura, sine fuco observantur, Quam dispar hic rursum domus ac Dominimus! hic videlicet rerum humanarum cursus longe verior est, experientia teste deprehensus, quam ut Sophisticis Rhetorum coloribus possit obscurari. Nimium itaque futilis deducta haec a domo argumentatio evanescit, atque illa, quae a carcere desumpta est, multo ad veritatem propius admittitur.

[note: AB AUTORILATE Cratis unius Graesiae sapientiae confirmatur.] Ad Philosophum rursum provoco, Craterm illum Thebanum multis olim sapientiae argumentis coguitum, ne meo hanc videat suffragio tantum definire, qui cum at hletam iuvenem, non minus inter crateras at que epulas, quam in palae stra strenud versantem videret pinguescere. Miser exclamat. Desine adver, us temetipsum munire carcerem.



page 15, image: s039

[note: CONCLUSIO.] Huiusigitur, si quidem me audire detrectaveris, cum illa Pythagorae sententia coniunctum iudicium declinare non pote ris; cat cerem potius, quam regiam quandam aulam, nostrum esse corpus intelliges, Nihil vero ab hoc decoris atque honestaris, plus etiam decoris atque ignominiae exspectandum esse.

CRASSUS.

[note: EXORDIUM a sententia Poetae.] Doctissimus ille Romanae moderator Lyrae Horatius, ut egregiam in eruditis epistolis doctrinam complexus est, ita vere sapienterque mihi pronuntiare visus est.

"

Si ventri bene, si lateri est, pedibusque tuis; nil Divitiae poterunt regales addere maius.

Lib. x. Epist. "

[note: EXPOSITIO cum propositione saniori corpore crassorum.] Ingens bonum est solidis compactum membtis corpus, in quo venter bene curatus, firma latera, pedes integri, nihil Croeso Crassoque suae poterant divitiae conferre, quod cum his esset bonis compatandum. Haec Venusini Vatis sententia est, haec et iure mea. Dissentine


page 16, image: s040

a tam manifesta veritate non licet. Supra integritatem sani corporis nullum in hac vita mortalibus illius bonum nobilius obtigit, at hoc apud pingues nitidaeque cutis, quam macilentos inter exhaustaeque carnis homines reperiri, facilius nemo quidem sanae mentis homo in dubium revocet.

[note: RATIO a descrip tione crassi et maticilenti.] Vultis illud manifesta ratione atque experientia probem? externam bene curati hominis imaginem omnium cogitationi exhibeo, vivam succique plenam faciem, amoenos ridentesque lenitet oculos, molli in sede, velut throno regali collocatos, laetam explicatamque sine rugis frontem, rubentes suaviter malas, lacteamque cervicem: macilengi huic oppone hominis speciem, exsanguem luridamque faciem, defessos ferociterque ex abdiro emicantes oculos, exaratam sulcis frontem genas turpi hiatu deciduas, pallentesque, rugosam lividamque cervicis pellem. Age, quanam hic sede Divam Hygicam hoc est, sanitatem dices hospitari? hacne, tam ignobili et abiecta; an illa, tam illustri et excelsa? iniuriam tantae feceris, tamque de humano genere bene merenti Dominae, nisi maiorem illi deferas honorem; quam us ad vile ableges domicilium, a


page 17, image: s041

tam magnifica sede submoveas.

Erubescis video, atque ex ista etiam larvata facie, aliquis tamen pudor confessae veritati debitus excutitur. Bene est, san itatem diligis, at in confectis macie corporibus frustra consectaris, haec plerumque gravis pituita affligit, tussis aspera convellit, tabida exhaurit phthisis, putrida sanies, cauteriatio saepius siphone haurienda, consumit. Quomodocumque demum maciem defenderis, numquam efficies, quo minus ex aliquo naturae vigorisque nativi defectu provenisse videatur; neque rotundum probeque curati habitum corpotis tam infestis argumentis unquam petiturus es, us evincas ex naturae illam vitio progenerati.

[note: SIMILITUDINE equi pinguis et macri confirmatur.] Liceat mihi hic quoque in hippodromum equum producere geminum, unum Bellerophontis, Plutonis (ita fingamus) alterum, illum bene Atticis in campis pastum; hunc Siculam iuxta Aetnam arenti educatum in gramine: illum toto pinguem corpore, hunc omnibus membris strigosum, illum cute nitida sulgentem, hunc pilis horrentibus asperum, illum latera costasque ac dorsi spinam molli carne obtegentem: hunc cute lacera, maculisque signata, spina costisque horride


page 18, image: s042

prominentibus turpem. Ex his si tibi optionem fecero alterutrum eligendi, dubiumne esse poterit, quem illorum sis alteri praelaturus? ut quid igitur de humano disceptamus corpore? duo similes his equis venales in forum servos, fac eodem vaenire pretio, an emptor in electione haesitabit?

[note: CONCLUSIO.] Quare nisi adversus omnem rationem experientiamque mihi pertinaci errore decreveris resistere, concede aliquando verbis, quod animo non potes recusare. Dic Crassos solidiori praeditos corpore, constantiori sanitare, vegetiori mente.

MACER.

[note: a lib. 2. Regum Hisp. DXORDIUM ab histo ria, seu exemplo ducitur.] Non ignobilis rerum Hispanicarum sctiptorRitius a Sanctii primi hoc nomine apud Iberos Regis meminit, qui ab in signi corporis mole cognomento Crassorum notatus est. Hic cum nulla nisi Crassorum molestia premeretur, gravissimi illam tamen morbi loco habuit, quareomnes artes apothecasque excussit. Quidquid aut Avicenna, aut Galenus, aut tota medicorum schola pinguedini abolendae praescripsit, studiose et exploravit, et


page 19, image: s043

expertus est, denique ad suos etiam hostes Saracenos profectus Cordubam, Regis Abdemari medicos (quorum is magnam alebat turbam) consultum abiit, ac denique, utArabum in hac arte pollent ingenia, hominem reperit, qui herbae cuiusdam beneficio Regem a molesta pinguedine ad diu optatam maciem traduxit.

[note: EXPOSITIO et laus facti, quo crassitiaes abolita.] In qua ego historia primo veneror Regis gravissimi sapientissimique cum auctoritatem, tum etiam prudentiam. Deinde admitor fingularem illam curam diligentiamque qua nihil intentatum reliquit, ut molesto sese illo carnis iugo eximeret, raram animi magnitudinem, qua ipsis sese hostibus credere side oblata vetitus non est, ut in visam proprii corporis servitutem excuteret.

[note: RATIO cur crassities vitanda est, quod operationes impediat.] Et recte sapienterque haec ab ipso facta esse, quis unquam, nisi insipiens suae carnis amator negaverit? siquidem tantum abest, ut pingue corpus sanae integraeque complexionis sit argumentum, ut ipsa etiam obesitas morbus quidam sit tanto maior, quanto ipsa gravior. Cum enim propter operationem homini corpus facultatesque agendi ab auctore naturae sing attributae, quam illae obsecro in tali hominum genere sunt imperfectae! quam debilis


page 20, image: s044

in capite operatio animalis est, ut quae spiritu ex aqueo crudoque sanguine hebescenti ac tardo vegetatur! quam vitalis in corde segnis est, puri igneique sanguinis defectu; ut intermortuus arteriae pulsus manifeste arguit! quam denique naturalis in iecore fracta arque insufficiens, ut idcirco cibus calore parum valido excoctus in adipem abdomenque transeat!

[note: CONTRA macilenti adomnia expediti.] Compone huic macilentum, putgati hominem cerebri, expeditae mentis, celerisque ingenii motibus vegetum promptum que reperies, micans laete vena emicansque sub arteriis latioribus sanguis, seque aliofque movendi arque impellendi agilitas, quis in corde vigor lateat, non obscurum est argumentum. Reliqua stomachi iccorrsque officina, quam recte instructa sit, abunde testatur sanguis optima hominis portio, vitaeque atque animae itihabitantis sedes.

Ut profecto inter crassosmacilentus solus pene homo esse videatur, crassi nihil propemodum humani praeter solam adferre imaginem, illic grande caput, at plerumque sine cerebro; hic extenuatum sed prompro facilique ingenio reperiamus: illic ventris dolium, colummasque pedum, ac dorsi pectorisque


page 21, image: s045

iugerum, sed plane absque motu; hic collapsam alvum, strigosum pectus, gracilesque deprehendamus pedes, sed agili celeritate prorsus concitata; verbo, illic morti, hic vitae omnia experiamur esse simillima. Nollem vehementius hoc loco crassis insistere, si suum morbum agnoscerent, [note: A SIMILIBUS confirmatur.] et cum Sanctio Rege de remedio laborarent. Nunc quandoquidem homo cicada non est, quae eodem semper rure vivat, neque molaris lapis, qui eodem semperin axe volvatur, sed ab immortali Deo tamquam pereginus in hac terra collocatus: aut velut cursor productus in stadium quoddam Olympicum, ut a carceribus ad metam et propositum certantibus bravium decurrat: agedum Crassus ille antagonista meus procedar in medium; et nestatim animo atque exspectatione victoriae deiciam, non postulo, ut mecum in catadromo cursu certet, verum ut iter aliquod necessarium consiciat: neque, tamquam claudus domi sutor, perpetuo sedilibus assigatur. Quid abnutat? quid tergiversatur? quid haeret? macilentus illud a pingui, hoc est, ut interpretatur adversarius debilis a valido, aeger a sano postular, Praemium si non aliud, proposita nobis erit laus et victoria, causa cadet universa [orig: universâ],


page 22, image: s046

qui hic cesserit. Turpe erit si derrecter hoc certamen robustus, provocatus ab imbecillo. An persuasi? an procedit denique? an has macilentorum insectationes non sustinet? Intuemini obsecro, et considerate hominem. Quanti imprimis operis res est, ut sua dimoveatur sede, utque in pedes erigatur! veluc molitor sub imposito humeris sacco enititur. Vixque aliquot incedit passibus, et iam fugientem anhelantemque animam inter reciprocata suspiria aegre sustinet; aestuat, sudat, haeret, vox omnis fatigato eripitur, nutant vestigia, sedem circumspectat, prensat quietem: ad hoc opinor Virgilium spectaculum exclamaturum fuisse.

"

Quantae molis erat Crassorum incedere gentem!

"

Miseri enimvero mortales qui non secus ac laniones ad macellum damnati tantae carnisonus sustinere coguntur. Et quis non miretur reperiri homines, qui in aliqua felicitatis suae parte deputent, corpulenta aliqua, ut sic loquar, haereditate ventris potiri? qui sanitatem in carnea hac mole divetsari arbitrentur? cum mihi eiuscemodi Bacchi, tamquam vivi homines mortuo illigati bovi videantur, et quod olim Tyrannorum erat


page 23, image: s047

crudeliter irrogare, hoc nunc ut praemium videantur deposcere. Macilentos vero, ut iniqua forte genitos et novercanre in lucem natura protrusos despicere. Cum tamen haec corpore tenuioribus plus negando boni concesserit, quam ping vioribus contulerit donando. Non invidit, sed erubuit illis dare, quod sudor insiceret, toedium gravarer, foetor corrumperet, quod aegritudo ac tabes lentius depasceretur, quod et vivum oneraret, et mortuum, Vera liberalitas tam propudiosa hominibus amore dignis non elargitur. Quocirca si me audiet, de curanda rectius cute meditationem admittet. Dettahet potius, quam adiciet abdomini: siccco aridoque in corpore veram sanitatem, expeditumque ad omnia animum hospitari creder.

[note: AB EXEMPLIS.] Quod si illum praestantissima Sanctii Regis herba lateat, sapientissimi iuxta sanctissimi Ducis Gandiae B. Francisci Borgiae consilium suggeram, qui facili parabilique abstinentiae remedio tantum sibi brevi tempore molis exadipato ventre detraxit, ut pendulam ex eo cutem duplicatam sub zona colligeret, adstringeretque, ad omne iam iter expeditus pedibus, quod, nisi equis rhedisque provectus, aggredi non consueverat.


page 24, image: s048

Tantum ille in sola temperantie pra sidii reperit, medicina facile omnium praestancissima, unde non minus animo, quam corpori robur accessit. Difficilius aliquanto remedium, erpertus est Dionysius Heracleae tyrannus, qui inter epulas deliciasque ad rantam corpus molem educavit, ut nisi edendi finem modumque facerer, vivendi facturus, iam respiratione intercepta, videretur. Quare cum temperantiae leges aegrius acciperet, per im missas acus, quas sine doloris sensu adeps pati ebatur, [note: a Athen. lib 12. c. 16.] exhaurire atque extenuare abdomen conati sunr. a longe hoc etiam infeliciorem fuisse Magam Cyrenes Regem meorant, qui inter pacis otis, et mensarum delicias in tantam excrevit molem corporis, ut respirandi [note: b Idem cap.27.] denique, sub tanto onere, facultate intercepta succuberit, b testatumque reliquerit, nullum esse hac carrnis sarcina iugum gravius magisque ingenuo homini metuendum, cum cetera quidem tyrannorum imperia libertatem, haec ipsam nobis vitam etiam eripiat. Fierine igitui poterit, ut hanc quisquam corpotis amplitudinem inter sanitatis munera collocet, et quam Reges gravissimi arte omni studioque medicorum, velur adhaerentem corpori pestem amoliri conatisunt, hancipse benesicii loco ampleretur.



page 25, image: s049

[note: AB AUTORITATE.] Illius equidem viriconsilium amplectar potius, qui sapienter monet.

Omitte corpusrem sepulchri et funeris. Quid enim a pingui corpore exspectas aliud, quam onus perpetuum, foetorem gravem, molestiam inevitabilem, quod nuncsamis sitisque stimulos, nunc satieratis fastidia, nunc otii taedia, nunc laboris incommoda, ingrata sem per vicissitudine, commuter, dum postremo in sunere aclepulchro, tamquam ad Herculis columnas metamque subsistat.

[note: CONCLUSIO.] Ut mihi ex crassis sapientissime suae saluti prospexisse videantur, qui hanc in vita cum adipe molestiam, attenuata cute, deponere conati sunt, cum plurimum ipsi malorum vivi effugerint, quod alii, nisi mortui, declinare non potuerunt.

CRASSUS.

[note: EXORDIUM a Gordiorum consuetudine eligendi ad regna cressos.] Praeclarum, omniumque saeculotum memoria dignissimum est Gordiorum in Rege diligendo exemplum, cum illum ex omnibus regno haberentaptissimum, suaque huic uni deferrent suffragia, quem corporis inter suos magnitudine praestare animadverterent. [note: (a) Erasmus in adagiis.] Cuius quidem facti si ab illis rationem exposceres, hoc opinot, responderent, praestanrioris sese animi hac in vita argumentum nullum


page 26, image: s050

habere [note: RATIO facti.] maius, quam corpus excelsum, divinaeque, ut sentimus, similitudini proximum Contra macilentos, cuiusmodi demum sint animi, certe nihil in adesta fronte maiestatis, nihil in exessis malarum lacunis humanitatis ac clementiae, nihil in toto vultu prae se ferre dignitatis, inrer ceteros sublimis erectaeque formae homines, tamquam umbrassaepe, larvasque humani genetis in cedere, neque quicquam imperio magnisque par honoribus ostentare. Oculos hominum esse, qui sint in aestimatione duces, quos nisi ampla quaedam speciosaque Principibus imago teneat, auctoritatem illorum minui, venerationem attenuati: vulgus hominum de conspectis plerum que, ur ptimum sese offerunt, promptissime arbitrari, quamque semel hauserit opinionem aegre dimittere, neque aliunde facilius, quam ex habitu [note: EXEMPLO consirmatur.] corporis, promere iudicia.

Exemplum eius rei luculentissimum esse Philopoemenem Achaeorum Ducem, qui cum macro despectoque esset corpore, ad hospitalem nonnumquam domum Megaris invitatus, cum venissetipse, pro servorum aliquo, qui praemissus adesset, habitus, a matrefamilias iussus est operi tantisper commodare manum, ut in adventum Ducis omnia haberet expedita. Lignis igitur secandis focoque instruendo


page 27, image: s051

adhibetur, dum e foro superveniens hospes cum admiratione simul at que indignatione Philopoemenem sciscitatur. Ut quid tam insolenti opete distineatur? cui Dur lepide respondit. Suae sese deformitatis poenas patrifamilias exsolvete. En quanta honesto in corpote vultuque, ut carne, sic [note: Amplipsicatio exempli.] maiestate pleno, dignitas fulgeat. Erant in Philopoemene omnia, quae prudens domi Princeps, seu consilio, seu humanitate suis praestare civibus queat: erat generosus ad bellum animus, militaris et scientia, et virtus et felicitas: erat quidquid Ducem maximum celeberrimumque ornare factis poslet. Messeniosipse armis Lacedaemoniosque fortissimes Graeciae populos ad obsequium magnis cladibus impulerat. Famae auribusque suffecit omnium, solis intuentium oculis satisfacete non poterat, absens multo omnibus maior, quam praesens habebatur. Ut iccirco et a Flamminio Romanor. Imperatore hoc dicto notatus fuerit, cum egregium militem, sed absque belli nervo pecuniaque duceret; Pulchras quidem Philopaemenem manus et cvura, ventrem tamen habere nullum. Quo dicto et corporis deformis tenuitatem, et hunc exercitus non duraturi notabat defectum. En quantum sola vultus corporisque abiectio rebus pondus detrahat. Da


page 28, image: s052

Philopoemeni solam formae auctoritatem, factalis omnium occurrat oculis, qualis auribus acceptus fuerat, iam dignum Gordiis Regem inveneris, quineque ad mulierum ludibrium, neque ad Romanorum contemptum, vel facto, vel dicto, parum honorifico traducetut.

[note: A SIMILIBUS.] An non ipsa nos bruta rationis expertia suo, hacinre, usu instruunt? Ad parvas vos apes in genere insectotum deducam. Hae Regem, nisi cotpore ac mole praestantem ceteris, non agnoscunt. Aquila inter aves volucrum Regina, non alia magis dote, quam cotporis excellentia censetur. De quadrupedum regn o lis etiamnum ambigua est; leonine an elephanto debeatur? in qua contentione elephanto ipsa natura causam honotemque deferre videtur; cum non mode prudentissimus animantium, sed et fortissimus iure habeatur, et siquidem Leo fortitudine compatari possit, potior tamen pars in regia dignitate, sit prudentiae concedenda. Denique hic animalium ptincipatus, non tam a natura, quam yulgari hominum existimatione definitur. Quod hic omnium sensus sit, illis imperium deberi in reliquos, qui [note: A vulgisensu, et iudioio.] forma et corporis maiestate antecellunt.

Unde etiam illae passim voces de


page 29, image: s053

hominibus staturae formaeque dignitate eminentibus audiuntur. En personam vere regiam, imperioque dignam.

Hinc in errorem ducta est Regina Persarum Darii coniux, quando Alexandrum victorem salutatura Hephestionem Regis loco venerata est, mole et praestantia corporis illnstriorem. [note: (c) Curtiusin Alex.]

[note: CONCLUSIO.] Quare si ipsa pro crassis natura, si experrentia, si communis hominum sensus intetcedit, si his potissimum in dignitate imperii adversus macilentos su fragatur, nolite obsecro tam manisestae veritati, et tam aequis omnium iudiciis refragati. Cedat magnitudini exilitas, formae deformitas, abiectio auctoritati, dominentur ctassi, et macilenti serviant.

MACER.

[note: EXORDIUM ab Agathyrsorum usu eligendi ad regnum graciles.] Quam Gordii, crassae Minervae populi, dignitatem in regno pinguioribus detulere hominibus, hanc Agathyrsi emunctioris gens naris macilentis resetvabnt. Discors utriusque nationis habitus, et sensus: illis corporis cura potior, his animi fuit: illi autotitatem in vultu, hi in nobiliori ingenio collocabant: illi quantum quisque maiestatis in oculis omnium possideret; hi


page 30, image: s054

quantum virtutis adres domi forisque administrandas obtinuisset, praecipue spectabant; illi inter Phtyges, leviculam gentem, nulla re praeterquam Gordio Rege nodoque celebres: hi ditissimi fottishmique iuxta Scythas populi, [note: (a) Plinius 1. 4. c. 12.] avaritiae tamen invidiae que (quae rara laus est) immunes habebantur. Ut dubitati non possit, mult o prae Gordiis Agathyrsos in hac eligendi consuetudine consultius laudabiliusque egisle.

[note: RATIO facti.] Fallit enim magno pere illa ratio, quae ex corporum magnitudine animi virtutes metitur, quando plerique, ut vasto assurgunt corpore, ita animo iaceant, adeo vulgata cum experientia, tum opinione omnium, ut siquidem tatdioris esse mentis sentiant, hunc pinguis ingenii aut Minervae hominem appellent, aptioremque quam in corpore obeso stupiditatis imaginem non deprehendant, contra vero ubi a mentis perspicacia laudant quempiam, hunc aut subtilem, aut acutum ingenio dictirant, appellatione a corporibus extenuatis deducta. Et certe ipsius hic naturae consuetudo suffragatur, quae quam in re una largitur praestantiam, hanc plenumque in altera subtrahit, ne


page 31, image: s055

quibusdam addicta nimium, quibusdam plus aequo infensa fuisse videatut. Offert in speciosis magnisque illa corporibus, quae animis destinavit negare: negatque corporibus aliqua, cum plus animis indulsit. Rara inter mortales exempla funt in utriusque eminentium, quae tamen si non desint, facile aliquid crassioribus de sua dignitate macilenti concedent. Ceterum ubi virtutibus regnum potius, quam inconstantis populi iudicio deferetur; macilenti adversus crassos hoc sibi obventurum [note: EXEMPLA retorquentur in crassos.] minime dubitant.

Ipsa quae in macrorum desectum extmpla producuntur, pro illorum existimatione atque honore adversus crassos pugnant. Philopoemenis contemptum sine maiore ipsius laude inducere adversarius non potuit. Unahunc, exignoratione personae, femina negligit; tota Graecia ex virtutis aestimatione veneratur, imo eadem, quae officiis illum culinariis destinabat mulier, hunc vero animi sensu, tamquam fortissimum Achaeorum Ducem suspiciebat, vultum ignotum praeteriit, animum summo viro dignum reverebatur, ipsa obsequiorum sedulitate ac festinatione quanti Principem faceret, ipso in Principe sic occupato testabatur. Quam illius, errore iam


page 32, image: s056

agnito, mentem, quae verba, quam venerationem Ducis fuisse existimas? at virtuti haec omnia non corpori censuit tribuenda. Mirum igitur, nec despectum quidem inter macilentos virum produci ab adversariis potuisse, quin idem iudicio reliquorum imperio dignus haberetur. Sed et Hephestionem cum Alexandro Macedonum Rege, magnum cum minore, crassiorem cum tenuiore componere placuit. Quaero ex illo, quineutrius consideravit vultum, solius animi cognovit praeslantiam: uttum regno digniorem iudicet? sit ille elato crassoque corpore, hic animos longe gerat celsiores, pulchra ille fronte curataque nitidius cute, formaeque gratia, oculos tapiat; hic illustriori vitture, et tot victoriarum gloria fulgeat; utri tandem sceptrum imperioque parem maiestatem concedes? Plane amens, pessimusque regni consultor futurus es, nisi prae Hephestione illam Alexandro es delaturus.

[note: SIMILIA nil habere pro crassis simile docetur.] A brutorum te speras consuetudine crassorum posse auctoritatem tueri, et quod natura faciunt, hominem consilio recte imitari. Verum cum bruta natura sua sensum verae regiaeque virtutis non admittant, imbelle hinc nimis


page 33, image: s057

patrocinium petitur. Apum Regem ipse finxit auctor naturae dissimilem, qui unam in omnibus sui imaginem hominibus amavit, necipse quidem forma dispar, et quem crassorum in censu habere possis: cum tamen nemo illo natus sit regno dignior. Speciosissimus ille mortalium, at conspicua potius macie, quam pingui abdomine venerandus. Aquilae vero principatum non moles, sed robur corporis, visus perspicar, sublimisque volatus et habitatio detulit. Leoni ad eundem sua magis vittus, quam vastitas extollit hac elephanto cedit, verum illa multis est titulis praeserendus, vel ipsorum sensu brutorum, quorum erga leonem timor observantiaque testatur, quem natura his Ducem praesecerit.

[note: AB AUCTORITATE Salomonis dignitas Regis actstruitur.] Ille Regum maximus sapientissimusque Salomon cum dignis Regem coloribus adumbrat, nec magnitudiem, nec robur corporis, sed prudentiae, sapientiae ac iustitiae ornamenta requirit. Melior, in quit est satientia, quam vires; et vir prisdens, quam sortis. Non sub rahet tersonam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudiem cuiulquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit Rix sapiens stabilimentum topuli est.

[note: CONCLUSIO.] Quocitca exspecto, ut priusquam doc eas crassos regnis aptiores, eosdem


page 34, image: s058

quoque macilentis sapientiores esle demonstres. Hocenim nisi feceris, iam illa moles adipati corporis, suis destituta praesidiis corruet, neque ad illum, quem frustra spectat, dignitatis verticem, ante reliquos, enitetur. Macrorum hic expeditior via est; nihil eorum pedes retardat, non elephantinae surae, femurque, non abdomen ventris, non segnis deficiensque vigor animae, non mentis opptessae tarditas, non obsessi pinguedine ingenii hebetudo, non inclusa atque impedita carmalibus hisce vallis animi virtus. Hac sola macies excussit onera, arque obstacula removit. Mens hic propemodum in libertatem asserta, tanto ad quaeque est expeditior, quanto caelestibus geniis prepiori natura sociatur.

CRASSUS.

[note: EXORDIUM ab apum Regis simili ductum.] In apibus ut natura formavit Regem grandiorem ceteris, it praecipuam illius vittutem singulati indole expressisse videtur; quando illi, aut nullum communicavit ad figendum aculeum, aut cette ad feriendum utinon voluit.

[note: THESIS. Reges ole mentiam decere, tradis.] Nimirum clementia est quae Regem ceteris praepositum mortalibus, tanto digniorem hoc reddit humanarum rerum fastigio, quanto ad nocendum maior est fasultas. Unde ille Poerarum cygnus,


page 35, image: s059

[note: RATIO. ab auctoritate.] Venerisque aurigator, qur vinum et venenum, fel et mella lectori propinat, iam Ponti incola, hoc disticho summum orbis monarcham Augustum ad clementiam invitavit.

"

Sit piger ad poenas Princeps, ad praemia velox.
#########Quique dolet, quoties cogitur esse ferox.

Lib. 1. de Ponto Eleg. 3. "

Cui peritissimus instructor boni Principis Iovianus Pontanus accedit. Qui inquit, imperare cupiunt, duo sibiproponere inprimis debent: unum ut sint liberales, alterum us clementes. Princeps enim qui liberalit atem exercuerit, ex hostibus amicos, ex alienis suos, ex infidis fidos faciet: peregrinos etiam, et in extremis terris agentes, adse amandeum alliciet. Utroque autem Princeps Deomaxime similis efficitur, cuius proprium benefacere omnibus, et parcere delinquentibus. Nihil non sapientissime verissimeque dictum, clementia Deus ipse mortalibus gratissim us est, om niumque praeconiis propter hanc extollitur. Fit hoc pend solum habent divinum Reges, quod vitam subiectorum perdere cum possint, servent, et hanc quam dare nequeunt cum abstulerunt, non auferunt, ut dedisse quodammodo videantur.

[note: HYPO. THESIS, qoudc rassrmagis benigni sint, ab experientia puobatur.] Quae cum eiusmodi sint, ut a prudente


page 36, image: s060

negari non possint, tecrasle hoc locoappello, et tuam tationem iudiciumque et ad ipsam provoco experientiam, age vere tandem libereque enuntia; crassosne, an macilentos benignioris esse ingenii sentias? quos illorum liberalitate, aut avaritia, quos severitate, aut clementia potissimum delectari existimes? Nisi enim hac in re te excoecet invidia, nisi amor proprius a veritate avertat, intelliges arque etiam fateberis, ut plus carnis corporisque inest pinguibus, ita plus mansuetudinis, humanitatisque tam in largiendo, quam ignoscendo reperiri. Macros vero, ut ex duris compacti ossibus nervisque toto rigent horrentque corpore, ita mitem plerumque naturam exuisse, minus aliorum fentite adversitates, minus calamitatibus percelli.

[note: AB EXEMPLIS appesiris confirmsstur.] Possem hanc ad rem notum sistere Principem, toto exsiccatum corpore, extenuatumque arefacti aselli instar, excavatae oculorum sedes, fugientes sub turpem recessum malae, frons lata et recalvastra, lurido mortis colore aspersa, qui dum recens clectus ad agrestis vulgi conspectum produceretur. O exhaustum exclamabat nonnemo Principem, quantis nobis impensis ad hunc saginandum opus erit! Tantum unius existimatio


page 37, image: s061

formae, habitusque invisae maciei potuit, ut ex illius intuitu, tamquam aliquo Sibyllae folio, de futuris oracula pronuntiaret. Vicinus eidem princeps, ut pinguiori corpore, ita mansuetudine dissimilis omnino visus est, qui facilius suae privatim rei deesse, quam populum sibi obnorium premi pateretur. Ad quem humanissimorum Principum censum vocatus olim est Dionysius Heracleae Dominus, cuius tanta corporis moles erat, ut non nisi post umbellam exerto, quo solum spectaretur, capite, responsa daret. [note: (a) Athen. 1. 12. cap. 26.] Quiut ceteros eius gentis Principum crassitudine vicit, ita facilitate ac humanitate singulari omnes superavit.

Quod Martialis olim lib. 12. de Zoilo ait.

"

Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine luscus.
#########Rem magnam prastas; Zoile, si bonus es.

"

Hoc ego de macilento, quopiam Phileta maiori etiam veritate dixero:

Luridus ora, cavus malas, sine ventre Phileta.
#########Rem magnam praestas, si macer, et bonus es.

Vittus una in Principe clementia, reliquis etiam vitiis excusationem invenit; at unum inclementiae in subiectos usuxpatae vitium, nec virtutibus quidem omnibus satis obtegetur.



page 38, image: s062

[note: CONCLUSIO.] Explorata nimium res est, quorsum obluctamur? Clementia inter Principum virtutes principatum occupavit. Haec Deo Principem, subditos Principi conciliar. Ad hanc vero pinguiores ante macilentos, naturae beneficio, natos esse, negare non poterit, quisquis gravium virorum auctoritatem, rationem propriam, experientiam, denique et priscam omnem novamque historiam consuler. Non possunt tam manifesta argumenta veritatem non prodere Exent illa sese, nec minus conspicuain luce omnium oculis, quam ipsa crassorum corporum dignitas, et maiestas exponitur.

MACER.

[note: EXORDIUM a ritu Laconum in pingues animad vertenrium.] Lege apud Lacedaemonios cautum erat, ne pinguis et delicatior inter eos iuventus nutriretur Ideoque decimo quoque die lustratione corporum publice instituta, siqui lautius curata cute ad pinguedinem de flecterent, hi ad verba plagasque eruditi, tantum corporibus indulgebant, quantum vitibus sussiceret, crassitudini non prodeset. His rudimentis viros ad fortia quaeque agenda, ferendaque educebant: ita suos domi moderabantur, ut srugalis continensque vita civium mores ornaret, urbemque sine


page 39, image: s063

muris adversus hostium vim tuerentur, belli vero caetetis gentibus terrori essent, in pugnis forres, in victoria minime insolentes. [note: (a) Alexand. lab Alex et Sigonius in rep. Graec.] Cum his sensisse virum ego Romanae Reip. gravissimum laudatissimumque Catonem seniorem intelligo, [note: RATIO facti ab auctoritate.] qui dicere consueverat, mirarise quemadmodum obesi hominis corpus usui esse possit Reip. cuiusinter guttur et inguina, omnia venter occupasset. [note: (b) Bruson, lib. 7 et Plut. in Cat.] Quare neque Catonis iudicio iniuria Nauclidi inter Lacedaemonios facta sit, quando illum curato nitidiorem corpore, tamquam suae gentis dedecus, et pondus Reip. inutile, proscriptum in exilium eiecerunt? [note: (c) Aelian. lib. 15. de var. histor.] Qui profecto aberrarunt universi, si ranta pingui um est ad moderandam Rempub aptitudo, si clementia atque humanitate reliquis mortalium sunt anteponendi.

Verum ut quorundam cum virtutibus [note: Arei ipsives ratione confirmatur.] vitiotum magna est similitudo, et patsimoniae habitum quandoque avaritia, liberalitatis speciem prodigalitas induit; ita animi torpor ac remissio mansuetudinis quandoque vultum sumit, et quod peccatur desidia, clementiae nomen sortitur. In crassis ego torporem magis, et hebetudiem quandam vigoris naturalis potius; quam humanitatem agnosco prae macilentis singularem, Caro nostra, et


page 40, image: s064

abdomen officina vitiorum citius, quam virtutum esse deprehendetur, ut quo macri ab illa minus includuntur, tanto sint a pravis cupiditatibus magis expediti.

[note: Auctoritate sapien tium stabilitur.] Nullus certe aut veterum philosophorum, aut recentium hactenus, in carne et adipe virturis aliquod vel principium, vel alimentum reperit; vitiorum semina complures. Unde tot illustnum ascetarum ad virtutem aspirantium de carne sibi adversante institurae leguntur querimoniae, quas necipse Theologorum apex Paulus dissimulare potuit, cum membrorum legem repugnantem legi memis, carnemque adversus spiritum inveteratis odiis bellantem sustineret. Quae dissensio pugnaque appetituum, cum ab origine deficientis protoplasti manet, aut crassos ab hac radice minime provenire necesse est, aut eiusdem rebellionis labe inquinari Non est igitur cur virtus clementiae, aut quaecumque tandem Regibus digna, carni atque abdo mini maiori imputetur; illud polius existimandum, tanto quem que ad omnem vitae sanctitatem sututum expedi tiorem, quanto fuerit minori corporis mole praegravatus.

[note: A SIMILI probatur.] Non mitum est hominem gravi oneratum sarcina, cum advetsus hostem pugnandum est, aut persequendus adversarius, aut urbs inimica per vallorum


page 41, image: s065

obices subeunda, lentum esse, haerete, remittere. Non illum voluntas destituit, sed resistunt impedimenta. Neque magis admirandum est, animum obesoiin corpore, iustae nonnumquam severitati deesse, non advigilare, non in sistere, non urgere poenas errori, aut vitiis subditorum debitas. Ignavia haec plerumque est pingui omaso innutrita, et vastis cotporibus cognata. Quid enim exspectes ab illo homine serium, expeditumque, qui aegre suis pedibus nititur, ventrem sustinet, gradum promovet? cuius administratio corporis totum pene animum consilium que occupat? Talem igitur qui in crassis laudant humanitatem, nesciunt quantum saepe peccetur desidia, atque indulgentia Principum. Dissimulatione aluntur vitia, et non minus iustae animadversionis neglectu delinquitur, quam excessu. [note: A diversa ratione ratio adversarii retorquetur.]

Blanda patrum segnes facit indulgentia nates.

Blandi nimium Principes sunt vitiorum in rep. nutrices. quare, ut demus adversario mansuetudiem illam, quam praedicat crassorum, et macilentis severitatem quandam nativam reservem us. Utta tamen illarum plus in remp. boni allatura sit, iure dubitemus. Certe severitati adversus scelera maius semper pondus,


page 42, image: s066

quam lenitati in rebuspubl fuisse compertum est. Cum plerique mortalium timore a malo citius, quam amore revocentur: multis persuafa impunitas fceleratae vitae cupiditatem inflammarit. Quot adolefcentum, ubi primum libertatem nacti funt, ubicenfor amotus, poena incerta eft, in omnem vivendi licentiam fefe praecipitant, omnis retro acceptae inftitutionis obliti, omnis priftinae virtutis immemores.

[note: CONClUSIO.] Quae ut indulgenti quadam dissimulatione praeterite in rep. bene instituta turpe esse ducimus, ita laudare istam crassorum hominem lenitatem non possumus, quae inconsulta quadam mansuetudine in his nescie vitiis pro merito indignari, magisque illam probamus macilentorum asperitatem, quae vigili haec cura observat, et digna animadversione castigat, ne ad reliquos illa impuritatis exempla, et malorum semina propagentur.

CRASSUS.

[note: EXORDIUM ab oppositis exemplis, pro Crasserum. fortitudine dicstur.] Non patiar illam macilentorum arrogantiam, qua [orig: quâ] viris leseilli fortibus, quales plerique crassorum sunt, aggregate audent. Nimirum hi nobis Philetam aliquem ex priscis Vatibus memoratum in theatrum producent, cui Soleis pedes


page 43, image: s067

ferreis munire necessum fuit, ne ventus levissimum hominem vehementior transportaret. [note: (a) Athen. lib. 12. c. 29.] Nosillis contra sistemus ex prisca antiquitate Hercules, ex posterioribus saeculis Carolos Magnos, ex proxima etaim aetate Chiapinios Vitellios, Heroas omnes bello fortissimos, quorum virtutes tot scriptorum testimoniis celebrantur, prudentia tot rebus gestis claruit, fortitudo tot pugnis victoriisque illustratur, quot macilentotum vix animus possit capere, fortuna exspectare. Unus Carolus vasta corporis mole, ex sua etiamnum effigie, ex gladio, ex cornu venatorio, aliisque familiaribus ipsi instrumenris cognitus, quot quantaque reliquie pet Europam universam suae virtutis monumenta! Testis quondam ltalia Longobardorum armis, seditionibusque adversus sedem Pontisiciam rurbata; testis Hispania Saracenorum iugo pressa acmisere divexata; testis denique Germania gentilium adhuc Saxonum, aliorumque perversitati dedita. Adversus hos omnes unius Caroli invictum animi robur, et par excelso corpoti fortitudo eminuit. Longobardi cessere Caroli atmis, et Romanae sedis aureritati; Saraceni magnis fracti cladibus in Africam non semel reiecti sunt; Saxones saepe debellati, saepe itetum rebelles, sem per victi, Witikindo


page 44, image: s068

deque in sidem religionemque orthodoxam recepto, nihil par virtuti Carolinae agnoverunt. Date aliquem ex vestris heroem castris, macilenti, qui vel umbram huius sit gloriae assectus, qui sic venienti hosti resistere, stanti obsistere, fugienti insistere visus sit, quinon tam ad bella, quam victoriam et triumphum ubique sit profectus.

[note: RATIO ab opposita utrorum qur descriptione sis??situr.] Novi hoc vos loco debere obmutescere, cum nec ratio, nec experientia illas corporum larvas ab hac imbecillitatis ignominia defendet. Quid enim est quod in strigoso atque emaciato corpore reperiri possit viro bellatore dignum? an solida compactaque, ut murorum, sic etiam membrorum compages, ubi ossa costaeque tenui pelle vestita eminenr? an lacertorum nervi, torosi humeri, nodosae manus, cum aridis cuncta stipitibus similia, vigore suo langueant, medulla destituantur? an martius in ore terror, audaciaque in pectore; cum illud extenuatum prorsus macie, hocangustiis depressum spatiis vix apta excelsogenerosoque animosedes videatut? A page huiuscemodi ex acie homines, inter lixas calonesque, aut ad sarcinarum custodiam reiciantur; nisi et hic sormides, illudque Satyrici ingeras.



page 45, image: s069

"

--- Sed quid custodiet ipsos Custodes?

Iuvenal. "

Ad statarios et gravis armaturae milites erassos reservamus, quos, tamquam vallum, prima in acie hosti ingruenti opponamus, ut in his genuinos frangat, vimque suam elidi sentiat. Quamquam nec inter triarios locum se indignum sortiantur. Hi denique sustinere vim extremam incumbentium possint militum, loco, ceteris licet fugientibus, minime abituri. His exercitus Im peratortuto fidere, spemque ad illas ultimam referre possit; cum sibi, aut vincendum, aut morien dum esse statuant, nullamque in suga salutem exspectent. In his et bellicosi vultus ferocia, et validum lacertorum robur, et late munitum pectus, et firmati corporis totius vis, tam ad sustinendum, quam impellendum hostem, non leve, ad fortiter pugnandum glorioseque vincendum, momentum adferunt.

[note: A SIMILIBUS oppositis consirmatur.] Nisi sortasse quispiam existimet, non maius hosti ad invadendum urbem ex pugnandamque adserre impedimentum decempedale vallum, quam sepem ligneam ex aridis arborum ramis erectam, leviterque consertam. Aut tenuem in mari phaselum, cariosis maleque consutis tabulishaetentem aestuantes inter oceani sluctus, ventolque tempestate concitatos


page 46, image: s070

minus passurum, quam triremem bellicam densa tabularum compage, quernoque robore adversus procellas ventorumque iniurias communitam.

"

Scilicet hac Lybicas ausim perrumpere syrtes.
#########Et dare non aguis vela ferenda Notis.

Ovid. "

Ubi Phaselus iste

"

Ludibrium pelagi vento iactatur et unda.

Virg. "

Haec imago bellantium est: hinc macilentorum Mattis incerti ludibrium: inde pinguium, ad omnem belli impetum forti constantique pectore durantium.

[note: CONCLUSIO.] Quocirca modestius de se imposterum sentire exangue illud strigosorum genus cupiam, ut qui larvis magis, ad terrendas in agris volucres, quam cataphracto sint militi similes, deferant hanc palmam Crassorum familiae, his triumphales lauros, his devictarum gentium simulacra, his aeterna victoriarum monumenta concedant. Si qua post fugatum hostem relicta sint spolia, aut ex agro sparsim colligenda, aut mortuis detrahenda corporibus, haec sibi norint esse communia. Hic nihil metuendum est, hanc cum pinguioribus felicitatem participent, quae et sine discrimine occupatur. et possidetur sine iniuria.



page 47, image: s071

MACER.

[note: EXORDIUM. ab exemplis quae crafsis adversantur.] Egregium fuisse accepimus bellatorem Bacchum, metuendum quondam Indis, cum furentes immitteret Maenades, thyrsumque pampinis gravem quateret, coro natum ante pugnam, triumphantem ante victoriam. Si vitis pro hasta, pro telis scy phi, pro castris taberna, pro armame ntatio culina, pro clypeo venter ad bellan dum sufficiat, iam Baccho eiusque asseclis nemo est promptior, nemo robustior Mors hispida sronte, torvoque vultu, neque alio nitens, quam serrugineo in armis habitu, horrorem deinceps illum aspernerur, seque ocurata nitidius cute ad Bacchi militiam transferat, si hac arte vincim us. Erravit olim fortissimus Graecorum Imperator Epamlnondas, nec ipse crassis accensendus, nec eorum patiens militum. qui abdomine, tamquam sarcina ad bellum inutili, gravati, quam nec ponere, nec mutate liceret, castra sequerentur. Quare athletico illos sordere pulvere, macieque attenuari cupiebat, inventumque nonnumquam pinguiori ventre arma tractantem, castris proscripsit, negans clypeum sibi quo ventrem tegeret idoneum suppetere. [note: (a) Plutarch. in Graec. apoplit.] Ridendus iure est, qui crassum irrisit Polyeuctum sapientissimus


page 48, image: s072

Athesium Phocion. Fervebat illa Atticorum cum Philippo Macedone aemulatio, dum hic Graeciae libertati insidiaretur, aliasque post alias nationes victor subigeret, Athenisetiam sormidandus. Phoaione igitur ad pacem, quam bellum propensiore, Polyeuctus Sphettius in forum concionemque sese intulit, armaque contra Philippum sumenda contendit, sed cum exaestuans ob pinguedinem, inter dicendum, corpus avimamque desicientem frigida affusa reficere cogeretur, a Phocione atque Atheniensibus explosus est, quod qui de bello sine defatigatione loqui non posset, ad haec gerenda animum adiceret, [note: (b) Plut. in Phocione.] Stultum denique Vitellii cuius ante meministi consilium fuit, qui ut bello habilis atque expeditus esset, hausto saepius aceto, quinque et octoginta pondo adipati corporis, haud multo tempore, sustulit; cum vinum illt ceteraeque ad mensam deliciae non deficerent: quibus tamen carere, quam inutilis hac mole sua militiae reddi maluit.

[note: (c) Strada de bello belg. dec. 1. lib. 8. an. 1476.] Quid agimus, quando fortissimos prudentissimosque viros hosee erroris arguimus, nisi, quod apud Bacchum Maenades, aperte insanimus? Hoc autem, praeter illos aquliculi sui tam studiosos curatores, vix quenquam ausurum putem. Qui amore coeci proprio,


page 49, image: s073

suaeque cum ventte auctoritatis propugnatores, hoc agunt, ne degenerare ab hominibus ad pecudes, in ventris curam prosectas, videantur. Quod, ut tanto robustius exequantur, optimos sibi quosque, ut in mensa opipare instructa, sic in fama atque existimatione laudis bolos praeripere conantur. In quibus et Iovianus Imperator censeri potuit, quem de ventte non minus, quam regno, et honore sollicitum, mulier anus intuita exclamavit. Dii immortales quam corpulenta est stultitia. [note: (b) Niceph in histor. Imper.] Sedem illi hac in arce collocasse videbatur Moria, atque illius induisse Personam Principis, in quo venter pene totum occuparat hominem, ut si nata inter homines prodiisset stultitia, captiorem illiformam vix dare datura potuisset. [note: RATIO a communisenis des sumpta.] Ferunt, hoc post electionem ad populi conspectum producto, in lacrimas solutum vulgus, damnasle ignoti prius hominis desiderium, quo tale monstrum pro Imperatore complexi essent. Sed et Saporem Persarum Regem a Iuliano gracili prius sractum, sub hocahimum viresque ad Graecorum perniciem collegisse. Tantum in vasto corpote, et ad subiectos in obsequio, et ad hostes in timore continendos auctoritatis inerat. Quod totum una mulier solo obtutu, et brevi sententia argute collegerat.



page 50, image: s074

[note: Apugnandi ratione crassi inepti esse con vincuntur] Nihilo minus ille Crassorum advocatus, ventripotentes illos producir in aciem, et vel in fronte inter primipilares, vel in tergo inter triarios collocar, atque ubique dignissimos habet, quorum sortitudine Imperator nitatur: magnumque hac in re victoria momentum ponit, quod loco non facile cessuri videantur. Quodnam illud, obsecro, nisi crassi hominis iudicium? an satis est in acie firmiter consistere? haec etiam stipitum vittus est. Plus ego in expedito agilique motu colloco, quo nunc hosti celetiter instes, nunc opportune cedas: nunc ex improviso ictum inseras, nunc repente declines: nunc insequenti cedas, nuncinstes fugienti: nunc viam praeoccupes, nunc ne occuperis antevertas. Quid horum macer non poterit, quid poterit ventriosus? Hic videlicet stationatium recte acturus est, qui nunc procurrat in acie, nunc recipiat sese: nunclaeva, nunc dextra, cum opus est, hostem arceat: nunc classicum receptui datum sequatur, nunc excursione subita adversarios lacessat. Haecne plumbeo crassus omaso, ne dicam cerebro, manuque ac pede ptompto assequetur? Quis Daedalus hanc artem noverit, ut alas cali corpori operique accommodatas reperiat.



page 51, image: s075

[note: A contrario res confirmatur.] Non provocabo in hostem, non ad castra, ad excursiones, ad proelia in aciem crassos pinguesque deducam; lectum, et quietem suadebo, ad mollem culcitram somnumque invitabo. Agedum huc procedant, et hanc sine suspiriis, sine membrorum convulsione, sine anxio molimine partem exequantur. Solvendus exuendusque thorax, tibialia pedibus detrahenda. Quid haerent? quid torquentur? quid gemunt? Lectum denique stragulasque vestes subeant, plumeo latera in strato deponant, molliter stertant, quiete cubent. Haec vero, si absque molestia, ductisque suspiriis, ac dura rhonchorum reciprocatione non possint, quid ab illis in acie aestuque concurrentium armatorum speres? quomodo cataphractus se promoveat, quinudus vix queat? quid in tanta rerum hominumque confusione gerat, qui nec ipsam inter plumas quietem sine difficultate transigat?

[note: Exemplae crassorum in illos raetorta.] Verum in Hercule, in Carolo Magno, in Vitellio, crassi, tamquam in magnis heroibus suae fortitudinis arcem defensionemque constituunt. Non negabo fortes magnosque viros, sed tamen absque abdominetales funisse contendo. Herculem, Carolumque nulla historia, nullusque penicillus pinguem facit. Digna viris robustis ostendunt corpora, sed torosa, solidisque nervisatque ossibus, per


page 52, image: s076

vultum, humeros, lacertolque etiam eminentibus compacta, tam omnes Baccho apparent dissimiles, quam suis ille tigribus. Magnitudo non omnes facit pingues, nec pinguedo magnos. Melitaeus nonnumquam catellus aqualiculo gravis est, Molossus strigoso horridus corpore, hicfortis, imbellis iste. Sint cameli pares, non tamen fortior ille, qui obesior. Abdomine nihil ad virtutem profeceris: tantum etiam viribus dertaxeris, quantum ventri accesserit. Ut mirum sit quemadmodum Virellio crassi glorientur, qui cum militaris gloriae, quam femoris amplificandi curam potiorem ageret, molem hauc carneam tam acerbo insolentique potu fregit, et quod Hannibal omolliendis alpium cautibus, hoc ipse aqualiculo extenuando acetum adhibuic. Ita nimirum suis ipsi exemplis crassi condemnantur. Quod si de Carolis loqui lubeat, deprehendes ex Imperatoribus Romanis alium Calvum, alium Crassum, utrumque naturae exorbitantis vitio, nuncupatum esse. Sic Balbos Rufosque alios vulgus dixit, cum in summis viris, nihil quod reprehensionem aliquam, laudemve insignem mereatur, oculos censuramque populi subrerfugiar. Non igitur hac in causa magnopere nobis contendendum est, quando incorrupto vulgi


page 53, image: s077

[note: CONCLUSIO.] iudicio, communique hominum sententia crassi notantur.

Quamobrem sua se crassi solentur pinguedine. niridaque in cute fulgeant, sed domise contineant, neque in campum, aut castra et aciem protumpant, cedant hunc laborem macilentis, sint illi militari pulvere sordidi, rela ensesque tractent, inter arma volirent, hostem laceslant, plagas inferant, declinentque, pugnam incendant, palmam extorqueant, lauros triumphales decerpant. Macrorum haec palaestra eit, exqua crassis honorem sperare vix licebit.

CRASSUS.

[note: EXORDIUM a dicto C. lulii Caesaeris, in ferociam macrorum.] Si quam ad bellum virtutem macri adferunt, ferociam ac crudelitatem familiari natutae beneficio possident. Sensit illud non vanus suae infeliciratis augur C. Iulius Caesar, qui in amicorum colloquio liberiori forte sermone iocatus, cum praepinguis procetique homo corporis in tervenisset, et nonnemo Imperatorem moneret, citcum spectius hoc arbitro esseloquendum, aridens Caesar inquit, tales metuendin n sunt, verum exianguis marcidique vultus homines. Brutum Cassiumque praesentem notans, quibus postea inrerfectoribus regno ac vita spoliatus est. Larvati illum iam tum vultus


page 54, image: s078

admonebant, nec amicis quidem macilentis satis esse fidendum.

[note: Ratio ab exemplo et experientia sumpta.] Et quam vis non uteter ad tam exploratam omnibus veritatem militarium exemplis hominum, ut Caligulae Romanorum, Attilae Hunnorum Ducis, aliorumque bello ferocium, quos deformis macies ad horrorem finxit: unius posset Hipponactis Vatis ferocia bilisque in atrocissimum carmen effusa sufficere Hunc turpigracilitate squalidum, terroque oris habitu despectum formidabilemque, Bubalus et Anthermus pingendi attifices, in citculis vivis coloribus adumbratum, ad ludibtium communis vulgi exposucre. Non tulit hancignominiam Hipponax, verum tam acerbis hos iambis est insectatus, tanta bile acrimoniaque verborum perfudit, ut his solisad desperationem acti laqueo gulam praefocarint. Qui tantum in solo calamo fellis habuit, quantum in pectore habuisse credendum est?

[note: A SIMILIBUS confirmatur.] Nullum ego grandi exhaustoque araneo, quam emaciatum hominem, reperio similiorem. Uterque si praeter crura exsultamque pellem vix quicquam supersit, iure erit metuendus, vigilabit ad praedam, nec cuiusquam parcet sanguini, insidiabitur, capiet, ipsa viscera, animamque exsuget, arancus par tali homini, et homo araneo.



page 55, image: s079

Estetiam aliud, quod eiusmodi crudelitati stimulos subiciat, insatiabilis quaedam habendi aviditas. Quae duo in rep. vitia communis boni tuina sunt, iustitiam evertunt, pacem labefactant, ipsosque eriam bellorum successus fortunamque cortumpunt. Leones quidam sunt, et tigrides, quorum extenuata corpora, dum incredibili fame stimulantur, nullum crudelitatis genus praetereunt, alienae vitae insidiantur, corpora aliorum invadunt, sanguinem immetentium hauriunt, et ut propriae cupiditati obsequantur, communis societatis mansuetudinisque leges violant.

[note: Ab auctoritate idem sentientium.] Cuius vobis illae voces videntur esse? Oderint dum metuant. Hominisne ad humanam societatem nati, an ferae oil nisi belluin um spitantis? Haectamen ore Romani Imperatoris, sed macilenti, et sua infamis crudelitate, avaritia, et libidine, (ut est vitiorum magna societas) prodit. Longe etiam bellnae istius atrocius votum aliud exauditum est, quo optabat, Populi Romani unam omnium caervicem esse; ne plutibus illi ad hanc am putandam ictibus opus foret. Similemne ex pinguiort hominum genere feram producetis? quae tam amenti furore exardescat, tanta hauriendi sanguinis siti exaestuet, tam parum sese hominem, aliosque eiusdem naturae participes esse recordetur?


page 56, image: s080

Quis illi non acclamet illud

"Ovidianum lib. 7. Heroid.

Te lapis, et montes innataque rupibus altis
#########Robora; te saevae progenuere ferae.

"

Osseus totus homo quernusque es, lapidibus similis, in quo si quid carnis est, ferinum magis, quam humanum dixeris.

[note: CONCLUSIO.] Et quisquam sit, qui illos cum obesis, mitissimae ut carnis, ita cordis sententiaeque, hominibus existimet comparandos? Dent obsecro veritati locum, concedant aliquid aequitati, seque immitiori ingenio praeditos, neque rato humanitatis terminos praetervectos esse, non diffiteantur. Errori veniam dabimus, modo agnoscant, atque ab illa natutae ferocia ad mansuetudinem pinguiorumaccedant Ventri etiam totiusque corporis habitudini (temperata iam bile, coercitaque, netransfusa ceterarum partium vigotem atterat) sensim spes resque accrescet, pulchrior que anima, nobiliori hospitio recepta, ad maius quoque virtutum decus connitetur.

MACER.

[note: EXORDIUM a Regis] Cotys Rex celebratae inter Thracas olim severitatis, cum nonnumquam gravioti animadversione delinquentes


page 57, image: s081

[note: auctoritate severitatem probantis.] castigaret, fuit ex amicis qui diceret: hic furor est, non regnum: cui apposite Cotys respondit: at meus hic furor subditos temperantes facit. Ut demus igitur severioris in principatu ingenii macilentos esse, illud nobis rursum erit concedendum; tempetantiores eosdem in regno habituros esse indigenas. Crudelitatem in imperio minime probamus, severitatem non proscribimus, quae iustae legum vindicationi poenas adhibeat, improbitatem coerceat, ac muniar aequitatem.

[note: RATIO confirmans.] Verum ab immiti tyrannide minus abesse macilentos, quam crassos, numquam admisero, cum nec illorum me natura, nec ratio, nec expetienria convincat. Illud potius sentiendum est, in macilentis ut plus sanguinis, plus vigoris, plus ingenii, plus ad agendum promptitudinis, ad ferendum patientiae, ad durandum conslantiae, ad hominibus Deoque serviendum religionis, ita quoque plus futurum ad alios moderate regendos consilii, animique, ut nec aequitas nimia remissione, nec clementia severitate neglecta videatur.

[note: Exempla in crassos retorta.] Placet crassis exemplum Hipponactis, placet Caligulae ad suam defensionem, et macrorum contumeliam producere. Sed una hitundo non facit ver, nec unius alteriusque macilenti immoderata bilis totam Agathyrsorum gentem


page 58, image: s082

infamabit. Quamquam nihil in Hipponacte reperiam, quod non maiorem ingenii laudem, quam indignationis reprehensionem mereatur. Si solo contra penicillum pugnavit stylo, pugionem in homines contumeliosos non strinxit, vulnera nulla inflixit, venenum probrosis illusoribus non miscuit; quis tam lenem ingeniosamque vindictam reprehendat, quae intra solos calami ductus, alienique sceleris castigationem, verbis non verberibus in flictam, subsistit. Quis non potius profligatos aliorum mores, desperatamque vigam detestetur, quae tantum pudotis ignominiaeque habuit, ut solius turpitudinis adumbratae conspectu, hortore suo sensum adimeret, animamque perditam extorqueret. Nulla certe crassorum humanitas mitius unquam puniendi sceleris tormentum invenisse audita est. Caligulae tyrannidem nemo laudat, nemo tuetur; hoc potius mitantur omnes, inter illas Romanorum Imperatorum belluas unam hanc repertam esse, quae macilentis, quam pinguibus esset propinquior. Cum pleriqueadipato corpore ac ventre, cuticulaque laute curata incederent. Ut apertius hanc canssam omnium ludibtio exponete adversarius non potuerit, quam cum ex illo porcorum grege strigosam aliquam suem producerer, cuius


page 59, image: s083

recordatione, aliorum tot pinguium tyrannorum meomoria animos intuentium fodicatet.

[note: AB EXEMPLO illustri crassorum tzrannis ostenaitur.] Verum si exemplis, pro huius veritatis defensione, certare lubeat: malo ex recenti illa promi experientia, quam longis retto aetatibus deduci. Utramque apud historicos paginam implet Henricus Octavus superioris saeculi in Anglia Princeps. Hic crassorum in familia, corpotis gravitate haud sane ultimus, tanto ventris gravabatur abdomine, ut ostiis illi vulgatibus non patetet transitus, magno pudicarum coniugum praesidio, quas per conclavia subductas non assequeretur. Eodem tamen credo beneficio in discrimine, usurus, quo sub Christierno 11. Daniae Rege nonnemo crassorum estfruitus, dum ceteris ad carcerem protractis, ipse ostio maior antefores neglectus, libertatem suam ventti debuit, [note: (a) Olaus Mag lib. 15. c. 14.] Hoc vero incommodum eidem ex immodetata mole natum est, quod per gradus eniti in domum superiorem numquam poslet, sed machinis in suptema aedificiorum extollendus esset. Ex his, opinor, aliquam de crassi hominis abdomine mensuraque corporis facietis coniecturam. Quod ut pronum erit, ita de eiusdem humanitate ac liberalitate cupiam pronuntiate. nec difficile id crassis futurum est, qui ex


page 60, image: s084

ventris magnitudine has virtutes metiuntur ac ponderant. Quid ab Hentico exspectatis? mansuctudinem? nulla unquam tigris tam immaniter saeviit, tam artrociter in feras minores grassata est, quam hic in subiectas sibi nationes, in communis naturae homines, et Christiani sanguinis participes. Non ipsi Anglorum proceres, non obligatae fide thalami uxores, non consecrati Deo Antistires, non sanctorum hominum defossi in terra cineres, non ipsa religionis orthodoxae mysteria, illius potuere tytannidem effugere, prodita, excisa, eversa, conculcata omnia, a libidine coeptum est, et per gravissima quaeque progressum scelera, in saevitia atque impietate conclulum. Integrae historiae, et aliquot voluminum res est, quae ab hominis obesi ventre profecta, totam hanc gentem cum Ecciesiis et religione, non repatanda aeternum ruina, pe ssumdedit. Catharina Ferdinandi Hispan. Regis filia legitima coniux spreta, Thomas Morus, procerum id temporis aequissimus, morti addictus, religiosi antistites carceribus, vinculisque traditi, ac variis suppliciis dilaniati sunt, immensi Ecclesiarum thesauri ad unius Regis libidinem explendam ablati ac traducti, multorum procerum opes in regium manslatae fiscum sunt. Uxoribus adiuncta stupta atque adulteria. Una mulier Anna


page 61, image: s085

Bolena, prodigium luxuriae, in Anglia tali digna Rege demum reperta est. Haec (sit venia referenti) ipsiusmet, ut ferunt, Hentici ex adulterio filia, in Gallico deinde gynaeceo, ob levitatem mula dicta tegia, recepta ad aulam denique Henrici Regis, suis illecebris et Regem et pattem tenuit: Cathatinam uxorem eius legitimam thalamo eliminavit, suae postremo levitatis, qua proceribus fratrique etiam proprio vulgata est, poenas supplicio dedit, aliasque post se plutes eiusdem thalami patticipes habuir, quarum nulla impurissimo proco porco que (cur enim appellemus hominem?) placere potuit. Semeirae gravidae eius iussu incisus venter, ut Eduardum Caesarem pateret: Annam Clivensem, sua quoque teligione depravatam repudiavit; Catharinam Havardam adulteriis infamem brevi stygi cum duobus amatoribus immolavit: Cathatinam Patram, pati fato amandandam, mors Henricum praeoscupans servavit: admitandoque Dei iudicio nulla illi coniugum placere diu potuit, cui prima legitimaquique non placuit. Regiae libidinis, crudelitatis, atque avaritiae administros pat exitus mansit. Volsaeum ex sacellano ad cardinalitiam evectum parpuram, praecipuis regni dignitatibus foro et choro frerum, legitimi cum Cathatina matrimonii


page 62, image: s086

disiectorem, mors, in ipsa captivitate, graviori opptobrio subduxit: Thomas Bolenus ipsum Bolenum filium cum Bolena Regina incestus convictos damnavit: Thomam Cromvellum, ex humili sorte ad Essexiae comitatum sigillique custodiam delectum, laesae maiestatis convictum, suamet [orig: suâmet] lege, sine iudicio sustulit, ut et Thomam Hovardum Norfolciae Ducem perpetuo carceri, et Henricum Surriae Cotem, aliosque suae libidinis asseclas securi addixit. Hoc uno omnia priscae novaequique crudelitatis, atque im pietatis argumenta vicit, quod D. Thomam Cantuariensem Archiepiscopum, virum sanctissimum inregerrim umque sepulchro erutum, per advocatos hiec atque inde constitutos, relictis in cineribus, causam dicere coegetit, et quod suo quondam Regi obstitisset, perduellionis damnatum, sanctitatis titulo publice insigniti vetuerit, reliquiasque honore pristino sepulturae privavit. Quicquamne aut immanitate rarius, aut indignitate maius fingi potuit, quo homo in hominum, non modo vitam, famamque, sed ipsos etiam mortuorum Manes grassaretur? Vicit hoc unum belluae impinguatae facinus, audita hactenus macilentorum omnium flagitia, ut mein comica hac disceptatione praeter existimationem consuetudinemque tragicum esse coegerit, Qui


page 63, image: s087

enim fieri possit, ut tam bruti crassique hominis vita, placidis leniterque fluentibus verbis explicetur?. [note: (b) Florim. Rais de orig. haeres.] Hunc igitur suum crassis Regem, hunc reformatae religioni Ducem atque antesignanum sedition is Ecclesiasticae nequaquam in videmus. Ex his pasloribus sui greges dignoscuntur: ex his fontibus pietatis deducti ad alios rivuli. Fruantur hoc encomio pingues, utantur hac laude sectarii, in Hentico Anglorum Rege suae se habere professionis non ignotum Principem. Vigeat ipsius vita in omnium memoria, stent exempla motum posteritati conspicua, dicatur fuisse crassum in Anglia Regem, qui proceres, quos noluit ad vincula; uxores quas volmt ad thalamum; sacros, quos oderat, homines ad supplicium; mortuos, quos execrabatur, ad iudicium, omnes, ex vivis omnibus, quos lubuit, ad mortem raptavit.

[note: CONCLUSIO.] Quae si ventriosis nostris crassis probrosa videntut, si indigna humano genere flagitia, desinant lacessere macrorum patientiam, ne Hipponactei in illos iambi amentur, qui inter gravissima suorum facinora noctuae, inter leviculos macilentorum errores aquilae esse, aclynces videntur.



page 64, image: s088

CRASSUS.

[note: EXORDIUM a descriptione avari senis, atud Plautum adversus macilentos.] Plautinum illum Euclionem nosti. Inspice: his coloribus pingitur, ut quivis illum de macilentorum grege fuisse agnoscat facile. Aulular act. 2. se. 4.

Pumex non aeque est aridus, arque hic est senex.

Divum atque hominum continuo inclamat fidem,

De suo tigillo fumus si qua exit foras.

Quin cum it dormitum follem obstringit ob gulam,

Ne quid hic animae forte amittat dormiens.

Aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.

Famem hercle tendam, si roges, numquam dabit.

Quin ipsi pridem tonsor ungues dempfetat,

Collegit, omnia abstulit praesegmina.

Pulmentum pridem eidem cripuit milvius.

Homo ad praetorem plorabundus devenit,

Instat ibi postulare, plorans, eiulans,

Ut sibi liceret milvium vadarier.



page 65, image: s089

En hominis avati ac sordidi, sed macilenti simul exhausti, pallidique imaginem: eiusmodi enim in pinguium exercitu hactenus reperin neminem; sed omnes squalore, fame, ac macie attenuatos. Res nova ac prodigiosa sit, eundem, et avarum, et pinguem esse. Certe Plautus arido pumici iure simillimum habuit, nullumque censuit cum perpetua fame facturum divortium, ut si hanc sibi sponsam indivulsa fide obstrinxisset.

Cetera eiuscemodi hominibus in tota domo haud dissimilia. Quorum, ut Iovian. Pontanus ait, exolera semper vestis, men sa tenuiflima et sordida, suppellex exilis eaque carie exesa, aut si quid forte in domo splendidiusculum fuerit, ab usu ipso sepositum. Demum domestici omnes sumptus, perquam tenues atque emendicati, et minutissimatum retum importuna diligentia.

Nec mirum plerosque hominum hanc avatitiae phthisin usqueadeo consumere, ut praeter ossa cutemque vix quicquam reliquum faciat. Dum enim animam ipsam fontem sedemque vitae occupet, intima quaeque viscetum pervadir, edacique cura ac solitudine depascitur.

[note: RATIO ab exempli experientiae sumitur.] Hic praecipuus ille morbus erat, quo Caligula Impetator, rerum omnium copia lautitiisque affluens, ceu tacita quadam tabe consumptus, umbrae quam


page 66, image: s090

homini mini incedebat similior. Quis non stupeat avari Principis turpe ac crudele ingenium? Suo ipse in palatio lupanar instituit meretricium, ex quo pudendum ingenuo homini, ne dicam Imperatori orbis, quaestum colligeret. Multos sibi procerum ficta quadam humanitate, delatisque officiis devinctos in hanc mentem induxit, ut haeredes se scriberent; quorum fide tabulisque acceptis, eos veneno sustulit. Attoci his ioco illudete solitus; inutile videti, ut testamento iam condito, diutius superessent. Itane vero, hominem inveniti macilentum adeo, exangucmque et alieni sitientem, cumque virum Principem, caetetis praepositum rebus omnibus abundantem, quem lenonem, ac lupanatis praefectum agere; quemque venena praeparate amicorum intimis non pudear, ut nefariis tantum habendi cupiditatibus obsequatur?

[note: Ex natura rei confirmatur.] Quis tale monstrum Principis inter pingues unquam repertum iri existimer: minor his natura, liberalior est indoles, non patitur, non commiscetur his sordibus. sibi aliquid indulget, ac favet ceteris. Quod fortuna obtulit, quod industria paravie, quod Superi largiti sunt, hoc nec sibi, nec aliis putat dengandum. Sed avari quibus numquam satis est quidquid est satis, qui stulta quadam cupiditate absentia prensant, praesentia negligunt,


page 67, image: s091

futuris provident, ante oculos positis nonfruuntur; hi in voluntariam ruunt maciem, et nec ipsi quidem naturae debita adnecessicatis officia honeste persolvunt, sibi graves, et aliis pletumque non ferendi.

[note: A SIMILI stabilitur.] Hirundines, quas sanguinis alieni suctu sanguisugas dicunt, tum maxime humani cruoris sitientes elle, cum attenuato atque exangui corpore in sordidis paludibus delitescunt; cum vero plena iam tument alvo, nitidaque in cute resplendent, innoxia manu sinuque foveri, ignorare expertus non poterit. Quam prorsus simile hominis ingenium est! vae si in macilentum incideris hospitem, aut exanguem aliquem Dynastam, quantum ille trahet sanguinis, quam luculentam ruis loculis cladem datutus est! Quod si rotundo is corpore fucrit, si bene curata pelle niteat, minus erit, mihi crede, formidandum. Diuturnae experientiae tuto sidemus.

[note: CONCLUSIO.] Nolite igitur deinceps, o macilenti, vestra nimium erigere cornua; ne hoc vobis foenum a pinguibus appendatur, et infames illae multorum sordes, quibus insuevetunt, protrahantur in publicum. Sinant sua craslos gaudere origine, sanitate frui, auctoritate eminere, mansuetudine ac liberalitate gratos esse universis: non invideant hanc tam opulentam natutae


page 68, image: s092

haereditatem suis possessoribus, non obtrectent eorum laudibus, quorum existimationem non assequuntur. Potius iisdem, qua [orig: quâ] possunt vestigiis, ad famam, ad honorem, ad dig nitatem, ad vitrutem insistant; ut exspectata corporis amplitudine, animi excelsa vis ac mag nitudo illustretur.

MACER.

[note: EXORDIUM a confutatione exempli per exempla.] Exhaustam denique phatetram crassorum facile animadverto, quando ad illas denique criminationes delapsos video, quibus neque macilentis, inter sapientes viros, infamiam; neque sibi honorem laudemque conciliate possunt. Quas si mihi paulo disettius confutate visum esset, quaererem ex illo homine, nullumne ex macrioribus, praeter unum Caligulam, his deprenderet malis obnoxium, et quemadmodum in uno homine, adversus innumeros alios, procul ab his viriis sepositos, victoriam tam anoganti praefidentia collocare possit? interrogarem quis illi videretur Nero, portentum Romanorum Caesatum, cui illud familiate dictum erat: hoc agendum esse, ne quisquam aliquid prater Caesarem possideat? quis Vespasianus, qui ex iplo etiam lotio vectigal captans, lucri, aieba, bonus odor ex re qualibet? quis Commodus suo omnia commodo usque adeo


page 69, image: s093

metiens, ut quorum vis etiam scelerum capitalium veniam auto oblato faceret? an hos, reliquosque omnes uni Deorum Pluto devotos, quos in sui Euclionis imagine Plautus efformavit, macilentorum in censa habeat? aut si crasiorum e gente hi tales fuerint, quo pacto cum his avaritiae sordibus ille nitor adipatae pellis conveniat? Si vero promiscuum hoc cupidiratis malum sit, qua fronte solis illud macilentis ausit tribuere? Verum adversus tam pinguem calumniandi impudentiam, silentio malo, quam verbis decertare, magisque deinde mihi curae futurum est, ur digna macilentos laude impertiar; quam ut merita crassi suorum vitiorum reprehensione perstringantur, si quod ramen vibratum in hac concertatione relum in pinguiores illorum ventres offendat, non tam alienae in me voluntati, quam enotmi atque extra communes sese natutae limites efferenti abdomni imputabunt.

[note: PROPOSITIO duabus rebus macrospraefert scientia et religione.] Duo ego in macrioribus hominibus observo inprimis atque am plector, quae inobesi ventris cultoribus non reperio; variam rerum multarum scientiam, et, qua res sacras Deumque venerantur, Religionem. Utramque hancanimi virtutem, iure inter summa huius vitae bona collocamus. Illa mentem cognitione se digna excolit, supraque communis vulgi


page 70, image: s094

existimationem attollit; haec animum ad omnem pietatem, observantiamque Superis debitam exercet: illa praesentis vitae felicitateimplet, et quanto hominum ceteri ratione bruta vincunt, tanto ipse teliquos sapientia transgreditur: haec aeternae vitae exspectationem auget, amorem inflammat, proemia amplificat, immortalibusque in caelo Divis, et simillimum reddre et coniunctissimum. Quorum ego virtutum decus, si in macilentis potius, quam crassis reperiti demonstravero, palmam illis excellentiae minime dubiam vendicabo.

[note: RATIO qua scien tia eminere macros contenditur.] Et de scientiarum quidem eminentia, ratio, natuta atque experientia tam manifestis argumentis evincit; ur qui huic veritati non assentiatur, cum non crassi minus ingenii, quam ventris esse necefle sit.

Quid enim? an non constat carnem spiritui inimicam, menti gravem, nebulisque, ac velis obiect is similem, quo minus sese exercere humana cogitatio possit, rerumque cum caelestium, tum hum anarum occulta penettare valeat? Haec certe apertiora sunt, quam ut quisquam inficietur. Ut igitur ad artium scientiarumque studia, duo potissimum labor arque ingenium requiruntur; ita contendo in utroque potiores sibi partes macilentos praeripere. Labor illis facilior, non molesta caro, non


page 71, image: s095

infestus sudor, non fatigatio, non intercisa suspiria: excitati sunt, prompti, expediti. Dum corpulentus sede movetur, dum pedem manum ve attollit, dum conatur, dum agit; rem iam habet macer suo fine coronatam. Accedit ingeniorum par in utrisque di versitas. Illi sub gravi mole corporis cum anima ingenium defollum latet; huic in libertate quadam excrtum eminet; illi fastidiosum tardumque, huic alacre et expeditum: illi densa quadam nebula et caligine circumsessum, huic in luce et sole quopiam meridiano collocatum est. Quaerit et invenit; scrutatur, et penetrat; contemplatur, et exhaurit; molitur et persicit. Nihil impervium est; et qua licet humani ingenii aciem, hac macilentus ertendit.

[note: AB EXEMPLIS et exterientia confirmatur.] Poesin ad summam admirationem artis evectam cupies? ex macilentis tibi Deus et natura producet Virgiliam. Eloquentiam in summa vis arce dominantem, tamquam reginam animorum collocari? Ciceronem macrorum ex schola prodeuntem repeties. Philosophiam ad apicem humanae subtilicatis evectam vis contemplati? gracilem tibi proponet Aristorelem. Ethicam suis lineamentis scitissimein gentilibus etiam hominibus vis adumbratam; Senccam in lautissima quoque Neronis aula tenuitate sua felicem eveher. Ita ad quoscumque te duxerit


page 72, image: s096

scientiatum atque artium proceres, humanae industriae sapientiaeque Principes numquam ex pingui crassorum gente designabit.

[note: AB ALLEGORICA comparatione.] Est aliqua magnarum sedes mentium procul a mensurarum lautitiis, a Venere ac vino, a cura abdominis, a molli strato, a sopore et otio; intet renuem deliciatum appatatum, in silentio, in vigiliis et lucubrationibus seposita; ad quam aspitate pinguis ventet non potetit, nec moles grandiorum corporum penettare. Tam excelsa rupes, dissiciles accessus, ambages varias, abrupta intervalla, crassis omnino impervia obtiner Non gravati pedes, nullisque praepediti sarcinis aegre huc gradum moliutur, ceteris merito desperandum est.

[note: CONCLUDITUR macros ingen i meliorisesse.] Assorgant itaque sua felices macie, quotquot gracilioti corpore tamquam leviori veste in amoevo vere vestiti incedunt. Gaudeant detractum ventri, adiectum ingenio, serenam in nubi sub corporis habituse mentem ferre. Qui vero giandiori carnis mole premuntur, ad hanclibertatem animi, subtractis abdominis alimentis imminutoque pabulo aspirent, ne cor in ventre, cerebrum in pedibus ferre videantur.

[note: RATIO altera.] Venio ad illam religionis laudem, qua [orig: quâ] prae crassis macilentos florere dixi. Quae quidem nobis tam explorata veritas est;


page 73, image: s097

[note: qua macros religione eminere probat.] ut si qui ex crassorum familia ad hanc aspirant, primas corporis macerandi, atque ad illam tenuitatem redigendi, qua servitio divino magis habile sit, cogitationes suscipiant. Neque enim quicquam hac in vita tenemus certius, usuque quotidiano magis firmatum est, quam carnem adversus rationem insurgere, turbare mentem, atque hanc a Deo rebusque caelestibus, ad mundum et sensuum oblectamenta avocate; tantoque id facere potentius, quanto mollius lautiusque est enutrita. Ut igitut religionis cura, ut ratio, ut Deus supetet, ut caro ad obsequium his omnibus debitum impellatur, quid optandum agendumque magis est, quam ut carni detrahatur, gracilitati accedat, et si hanc tibi natura negaverit, arte concilietur. Hoc Deus beneficium in potestate crassorum collocavit, ut si vellent, renuium possent castiis accenseri. Rarum hoc arque inter prima censendu divinae liberalitatis munera, si noris macie suis commodis aestimare. macilentis plerisque pinguedinem, licet inconsulte aspirent, devegavit; non minori tamen beneficio, ne ad rem noxiam accessum faceret: sed crassis, dum illam facultatem sese extenuandi contulit, utrumque concessit; ut immemores divinae indulgentiae sint, nisi ad suam hanc salutem Deique venerationem convertant, serius hoc desideraturi, cum mors


page 74, image: s098

illam etia detrectantibus necessitate imponet.

[note: AB EXEMPLO pinguis Lutheri, et aliorum sancte viventium macie confirmatur.] Neglexit hanc curam Monasticae quondam vitae consectat IS Lutherus, indulsie genio naturaeque pingue ventris abdome, religionis causa abdicare noluit. Quare ut ex mundana libertate primum repentino quodam impetu temere ad Monasterium provolavit, ita ex Monasterio magis etia m inconsulte ad eandem libertatem reversus, sacra omnia profanaque, ingenti verae pietatis clade, confudit. Ut manifesto exemplo restaretur orbi, eundem simul hominem venttis ac religionis curam suscipere diu coustanterque non posse. Etenim cum illam deinde vitam viverer, quam

Epicuri de grege corpus.

Cum inter mensarum lautitias, et convivantium apparatus, fidem Deo impensam sacrorumque ptiscos ritus ad examen revocatet, atque ad Bacchi scholam disciplinam Christi traduceret, institueretque eiusmodi dissertationibus comessantiu animos, quales integris convivalium eius sermonum comis possidemus: talis utriusque ta adipatis amica ventribus, tam grata Veneri, tam epularibus diebus secunda, tam nepotibus lucronibusque omnibus propitia religio nasci debuit. Quis enim si proles respondeat parentibus, a tam pingui abdomine partus alius possit exspectari?

Si intelligere desidere s. quid attenuati


page 75, image: s099

corporis macies ad verae religionis cultu, ad vittutum incrementum, ad Numinis supremi observantiam, venetationemque conferat, Basilios, Athanasios, Antonios, Hieronymos, planeque omnes singulari vitae sanctitate conspicuos, ante oculos propone: conteplate vultum, oculos, totamque membrorum habitudinem; quam nihil cutata lautius pelle nitcat, pingui carne tumeat, graviabdomine oneretur, quam solido corpus vigore firmetur, rigore durum sit, nexibus haeteat, quam ventoru, quam frigoris calorisque quam inediae sitisq? patiens, quam procul ab omni morborum contage, quam laboribus vigiliisque idoneum. Quae cam omnia expenderis, cum magnum in tenui corpusculo animu, cum aversum a perituris mundi deliciis, illis, quae ex caelo habentur, voluptatibus innutritum, cum caelestibus geniis Deoque familiatem agnovetis; tum denique felicem illa extenuatorum hominu maciem, iure depraedicabis, neque gravato fateberis, nihil ad pietatem religiolamque Numinis divini venerationem magis homini conducere, quam ab illa pinguiori [note: A SIMILI. AB AUTORITATE stabilitur.] corporum mole, vel natura, vel abstinen tia [orig: tiâ] expediti. Impinguata voluctum corpora tertae adhaerescere cernimus, leviora facili alarum moru in altum efferuntur.

Intellexit impediri sese illud Tatsensium decus, et Apostolicae excmplar vitae,


page 76, image: s100

Paulus, dum molestae rebellisque catnis onus aversatus, exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [note: (a) Rom. 7. v. 24.] denique aptissimum ad illius pertinaciam infringendam remedium amplexus est, quod Corinthiis evulgavit; castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar. [note: (b) Cor. 9. 27.] En virum atcanis imbutum caelestibus, divinaque benevolentia firmatum, nullius ignorantem, quod a carne laute alita immineret mali, quod ab illius castigatione manaret com modi; quem divinatum retum scientia, quem amor aeterni Numinis, religioque superis digna, ad optima quaeque, et suadenda, et audenda inflammaret, Hunc talem vobis, ô crassi, adversus Lutherum, eiusque abdominis defensores propono. Statuite, quem vobis ex utrisque religionis Ducewm eligendum esse censeatis. Illiusne macetandae catnis, an huius laute educandae consilia placeant? illiusne tigot ac vitae severitas, an huius indulgentia praeferenda sit? Ille dapsili saepe mensa, hic fame pascitur; ille frequenti vigilia attenuatur, hic quiete ac somno proficit. Dura fateor provincia; sed quam magna commendat utilitas, ingens honestas extollit, summa dignitas comitatur.

[note: CONCIUSIO] Declinet molem illam corporis, pingue ventris abdomen detestetur, quisquis incumbentium mundique malorum vim


page 77, image: s101

noluerit. [note: universaelis pro macilentis.] ex periri. Pinguibus cum vatiis est morbis conflictandum: macer saepe quid motbus sit, quid pleutitis, quid febris quid calculus, quid podagra ignorat. Pinguis grave ventris pondus, ut praeguans mulier, aegre inter labores sustinet, in via circumfett, in ipso lecto patitur; macer ad omnia expeditus, facili manu ad opus, pede ad iter, corpore ad quierem fertur. Pinguis ad arma inhabilis, ad bellum tardus, ad pugnam impeditus est, macer prompte arma sustiner, velox ad insequendum, agilis ad feriendum hostem est. Pinguis in consiliis hebes, in Resp. administratione ignavus, in poenis praemiisque remissus est; macer in iudicio perspicax, in im perio circumspectus, acer in iustitia est. Pinguis scientiarum, artiumque ignarus est, utrarumque capax macer est. Pinguis denique de carne magis, quam religione sollicitus, inter immodicas illius curas salutis plerumque negligens, aeternae sapientiae arcana non penetrat, humi repit, fastidit caelestia: macer feliciori studio traductum a perituris animum illic defigit, ubi verae corporis mentisque opes sine defectu, honor sine dedecore, voluptas sine fastidio proponitur. Quae si quis pura abstracta que tantisper a carne meditatione expendat, hic pinguem ventrem, atque optatam vermibus escam, magnis ad sepulchrum impensis nequaquam traducet.



page 78, image: s102

I. DISCEPTATIO II. PROSYMNASTICA. An vinum aquae praeferendum?

IUPITER.

[note: EXORDIUM.] INgenti dolote cognosco pristinam inter Deos aemulationem, ad perturbanda et conculcanda amicitiae iura, magis magisque invalescete. Quae contentio quanta mortalium offensione, quanta rerum perturbatione alatur, nemo ignorare potetit, qui pacis concordiaeque inter Superos necessitatem intelligit. Quocitca huic ego inter Bachum, Neptunumque concitatae liti hodie arbiter iudexque intercedere volui, priusquam ad alterius intetitum, orbisque universi ruinam bella sedition esque crescerent. Iam utrique pro se litigantium patti causas offensionum licebit [note: I. ORIGINE, Aqua vino antiquier, ac melior.] exponere.

Neptunus Magna omnin o est, summe Iupiter, quae ex Bacchi schola in me meofque fautores exundat iniuria. Toto me orbe eosque quod possideo iam diu, florentissimo regno deiectum exoptant, qui


page 79, image: s103

tamen omnibus iis nobilitatis praerogativis, quibus alter alteri praeferendus est, Bacchum supero. Etenim de antiquitate mecum frustra contendet, qui communem recum parentem, nascendique principium sortitus, fraterno iure aquarum imperium obtineo, piusquam tuo ex femore effusus Bacchus luce frueretur. Quo quidem tempore vitis incognita, nullaque de vino inter epulas cogitatio suavissimam illam aureae aetatis possessionem incottuptam ad posteros deduxit. Dum tandem Baccho infelici monstrosoque in otbem partu irrumpente, cum immoderato vini usu aurea illa saeculi, morumque sanctiras vitiata est

[note: Sed naiura vini praestantior.] Bacchus. De antiquitate frustra certatur, neque enim silicernium aliquo robusto iuveni, aut vetula adolescentulae praeferenda est. Indolem naturamque rerum contemplamur. Hector plus laudis, quam Priamus habuit.

[note: Vinum ex aqua, haec e caelo nata.] Neptunus. Ingratus est nepos, qui maiores calumniatur, a quibus vitam famamque ducit. Si quid laudis virtutisque vi num possidet, sine aquarum alimento numquam obtinuit. Meo primum succo nutriri vitis, gemmisque atque uvis denique turgescere incipit.

Bacchus. Et terra Gigantes pepetit, sua [orig: suâ] matre nobiliores. Non sem per heroum


page 80, image: s104

filii noxae. Alcmena adultera Herculem dedit.

Neptunus. Originem cuiusque intueamur. De Caelo, veluti caelicolum manu, aqua in terram derivatur: Vinum e terra tamquam venenum ex inferni faucibus decitur. Deinde naturam expendamus, elementum aqua est, ad orbis constirutionem necessatium, quo sublato universam rerum molem corruete oporteat.

[note: Vinum omnia clementa continet.] Bacchus. Si aqua unum elementum, vinum omnia complectitur. Si illa de caelo in terram delabitur, hoc de terra in caelum ascendit, potus et nectar Deorum.

[note: II. USU. Aqua necessaria est; vinum ad luxum et corruptelam.] Neptunus. Aqua omnibus in pretio ac honore est: Vinum pauci ad necessitatem defiderant, plures ad luxum. Veneris illud alimentum est, omnium vitiorum parens. Aqua necessitati subvenit, non servir luxutiae.

Baschus. Miserrima res, ac pene nulla, qua [orig: quâ] abuti non possumus. Quid auro, quid honore, quid animo, quid ipso Divino Numine praestantius, quorum tamen auzilio mortales ad omne flagitium tanto abutuntur frequentius, quanto res quaeque nobikior. Quod si de pretio mecum contendis, pauci aquam nummis, omnes vinum licitantur: si de honore, Regum


page 81, image: s105

aulas lustremus, ubi aqua manibus pedibusque abluendis servit; vinum inter epulas auro coronatur.

Neptunus, Aqua Reges carere non possunt, vino possunt.

Neptunus Non praestantiae, sed humilitatis argumentum est. Servire ut mancipium ubique aqua debet, atque ipsis etiam mortalium pedibus proteritur. At vinum dominatur, ratiusque, ut magni Reges, publicum conspectum subit. Hinc magna illius apud omnes dignitas; aquae nulla aestimatio est.

Iupiter. Sed quid est, quo Neptunus famam tuam existimationemque offendit? Nisi enim aliud, quam ignobilitarem in ipso culpaveris; reus non erit.

Bacchus. Depravator ac subversor optimi liquoris est. Nam uti vilem, ac nusquam non obviam aquam oenopolis ac vectoribus suppeditat, ita facile vasis affunditur, vinique suavitatem as gratiam corrumpit. suis ille sese imperli finibus contineat, neque alienae possessionis atcem per vim fraudemque ingrediatur. Nolo hanc mihi ignominiam despectumque per infames aquas conciliari. Qui siliquis admiscetur, hunc, ut paroemia est, porci devorant. Quid amurca cum nectare? cum melle absyuthium?



page 82, image: s106

Neptunus. Gratiam facio, quam nisi agnoscis, vite, Romanomore, castigandus es.

Si quidem tuam illam vim moderor, qua [orig: quâ] aliorum vires atque etiam valetudinem infringis, mentem ab honestate ad vitia inflectis, fanc rationis consiliorumque momenta evertis. Vixque inter hominem ac belluam discrimen relinquis.

Bacchus. Nimitum culpabis ignem quod Scaevolae manum adusserit, aquam quod Palinurum merserit. Quamquam haeclonge maior sit violentia, quam volens etiam declinate non poterat. Invitis ego, ut Neptunus solet, numquam vim attuli, lubentium clades sum, nec nisi volentibus noceo. Si tamen res quaelibet unde sceleri patrocinium quaeritur damnanda sit; sol de caelo, atque ex orbe dies submovendus erit, quod illius beneficio non pauci ad crimen abutantur.

Neptunus. Foedum illum Bacchanaliorum ritum ex tua manasse schola, non ignoras, quem omnis merito aetas summopere est detestata. Horret animus meminisse usitatae dementiae, qua pudoris omnis humanitatisque ratio profligatur.

Baochus. Foenum habes in cornu, videco,


page 83, image: s107

cavendus es. An neseis, quod dulce sit desipere in loco? Non omnium frons eadem, ut ubiqun libeat Catonem agete.

Iupiter. Luscus semper habet, quod lusco exprobret. Neuter ut intelligo absque crimine est. Malim vero alienis sententiis, quam vestris innocentiam, noxamque suam cuique exponi: minus iniuriarum, fortasse etiam verborum intercederet.

Neptun. Non detrecto. Bacch. sed nec ego abnuo: Testes facile repetiam, ac patronos innocentiae.

Iupiter. De dignitate inter vos potissimum contentio est, uter praeferendus alteri.

Neptun. Ita habet. Ego generis antiquitate nitor. Bacchus. Ego propriae virtutis praestantia.

Iupiter. Ex omni hominum aetate atque ordine sententias rogabimus. Age, Mercuri, tu singulos veluti per centurias ad conferenda suffcagia distributio.

Mercur. Nihil morabor. a diversa aetarum ratione ad distincta officiorum genera progrediar: ne quem videar hac in causa neglexisse.

Bacchus Qui causa ceciderit, in exilium mandetur, ne in oculis sudes maneat, aut alterius deinde officiat luminibus.



page 84, image: s108

Iupiter. Ne quid praepropere, fili mi, nondum omne enavigasti periculum, qui semel astris excidit, difficilem habet redirum. Icari fortunam intuere, et Phaetontis rotas.

Bacchus. Nihil metuo. Bona causa pro Argivo est olypeo; tandem triumphat.

Neptunus. Si de ventre concertatio sit, iam cedam vitibus; si de veritate, stabo:

Omnis aetatis homines de vino et Aqua ferunt iudicium.

Mercurius. Omnis huc aetatis homines deduco, ut expromant sententiam.

Iupiter. In sensibus consilium esse ferunt. Quid inquis, mi Nestor, si alterutro carendum tibi sit, Baccho, aut Neptuno, [note: 3. Vinum senes virique, aquas pueri praeferunt.] cui obnuntiabis.

Nestorius. Vinum lac senum est, quo difficulter aetas illa decrepita caret.

Malim Neptunum ad Garamantas ablegari, quam Baccho destitui,


page 85, image: s109

Etenim ille nobis in frigore subinde adcundus est focus, qui suffuso calore tremulos artus reficiat, hebetatos frigore sensus ad officium revocet, graves melancholiae humores dissipet, et laetitiae aliquam amoenitatem senii maeroribus aspergat.

Nep. Licet aquam recuses, brevi tamen ex styge tibi propinabitur.

Iupit. Quid tu ad illa Hector? robustus es iuvenis, forsitan illo Bacchi non eges fomento.

Hector. Pisces aquam habitent potentque, ego linguam mihi in dulci innatate mero mavelim, quam u(dropotei=n cum piscibus. Quod enim senes tamquam lac nutrit, iuvenibus obesse non poterit.

Nept. Nimitum recte Veneris exstinguentur incendia, ubi hanc flammam flammae affuderis.

Iupit. Quid adhaec, mi pusio Narcisse? Narcis. Quod avus et pater volunt, me probare aequum fuerit. Vinum vel ex solo colore aquis praefero, magis splendet.

Bacch. Quid frontem exasperas Neptune? incorrupta haec pueri est oratio, ab hac aetate veritatem exspectamus.



page 86, image: s110

Nept. Qudi mirum; si graculum parentem graculus imitetur, et canat eadem. Interdicendum his metito, si non igni saltem aqua [orig: aquâ] esset, propediem sane mutarent sententiam. Dic mi puer. Nunquid blanea amas, et libenter aestivo calore lavas?

Narcis Non equidem inficior. Nepe. An non igitur malis toto corpore undis, quam fola tantum lingua innatare vino? Quid haeres? Etenim testis ego tibi esse oculatus possim, quam te avide ac frequenter immiseris. Quod si tua me sententia dam naveris, iam hoc beneficio excidisti.

Narcis. Itane vero? Ego sanc natator esse malo, quam potator. Abeat Bacchus potius in malam crucem, quam ut illo me mactet infortunio.

Bacchus. Sitenum iste cantus est, mi puer, fallaces sunt undae; Nosti quo discrimine fortissimus ille iuvenum Alexander ad Cydni fluminis undas se suumque ex itinere sudorem abluturus descenderit. Sanus vegetusque ingreditur, at deficiente cum sanguine calore pene examinis a suis retrahitur, et periisset nisi validissimae naturae beneficio, et singulari Medici experientia, vitam ex ipsis Orci faucibus revocasset. Nolo


page 87, image: s111

ecrum tibi exempla ingerere, qui vel in undis nataturi, priusquam artem capetent, aquis hausti interierunt, vel aliqua demum freti petiria, dum audaciam temeritatemque ad felices successus addetent, tentatis saepius inter aquas periculis denique oppressi sunt. Rarus diu, frequenterque natantium felix est exitus.

[note: Vinum adolescentibus magis noxium, quam aqua.] Neptunus. Non diffitebor magna esse aquatum disctimina, at vini multo esse adolescentiae maiora, haud difficulter evincam. Corpora multorum hauriti aquis concedam, sed plurium animos vino mergi suffocarique, mihi rursum dari postulo. Contendemus deinde, utra clades gravior, uter magis scopulus iuventuti sit evitandus. Corporibus suus quondam interitus imminet, neque undarum quicquam ad hunc confert iniuria, nisi quod fata praecipitet, et longam quae sub corpore plerumque trahitur morborum seriem, brevi clade amputet: miti plane tyrannide, quae mortem non adferat, sed tantum absolvat, atque in illo constituat laborum curfusque termino, de quo canit Poeta.

Serius aut citius metam properamus ad unam.



page 88, image: s112

Verum tua, quae infligis vulnera, ad animos penetrant, tu primum adolescentis ingenii florem opprimis, tu immodicae voluptatis aestum succendis, ab honestis artibus, ad vitae licentiam traducis, inertiam ignorantiam que foves, ac laudatam iuventutis in dolem corrumpis. Vinum ac voluptas codem in thalamo sociantur. Quod non ignorabat Ponti iste incola, et voluptatis non rudis magister, dum tale elogium vino amorique conderet.

Nox et amor, vinumque nihil moderabile suadent.

Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.

Videas adolescentes integros, incorruptos, verecundos, pudore ac modestia ornatos, qui ut primum vino inescati sunt, ab illa sanctitate morum, a verecundia, et honestate, ad omnem dissolutionem, impudentiam, ac turpitudinem degenerant. Frons protetva, obscaenum os, procax oculus, lascivae manus, corpus molle, mens effeminata, nihil, ut verbo absolvam, integritatis in illis pristinae. Haec videlicet illa disciplina est, ad quam in Bacchi Schola iuventus instruitur.

Si quis exemplorum hac in re veritatem requirat, nulli gentium longe accetsenda erunt; ex familiati hominum vita, ac consuetudine sibi non ignotorum


page 89, image: s113

vium, aut etiam regionum haec sumi poterunt. Intueatur nobilium divitumque vitorum liberos delicate inter vina, et mensarum delicias enutritos, contraque pauperum frugali victu educatorum exploret ingenia, quam mollem illi carnem, formosam cutem, comptumque ostentant capillitium, tam fere durum ingenium est, rudis incultulque animus, qui liberalium tatde artium virtutumque omnium culturam admittat. In pretioso habitu vilis plerumque anima conditur, frons expolitur, corpus ornatur, palatum dulci mero perfunditur; ingenium negligitur, mens fordescit, et natus ad sapientiam intellectus; deliciis ac voluptatibus obscuratur.

Contemplare Alexandrum illum magnum (qualem per Deum immortalem quantumque iuvenem!) qui dum frugali victu, et haustis e pratis satiatur fontibus, dum Magistri Aristotelis praecepta adhuc obsetvantur animo, dum Homeri magis, quam Bacchi studio delectatur, quam acer ingenio, manu fortis, infractus animo, invictus hostibus, charus suis: at [note: Alexandrum immoderatio perdid. s.] postquam deliciis captus Petsicis, postquam certare scyphis, quam sarissis maluit, inter vina atque ebrietatem, illa virtus elanguit, tantumque ingenium suarum cupiditatum immersum


page 90, image: s114

tenebris, nihil sublime, aut heroe dignum potuit intueri.

Huic orbis Monarchae eiusdem oppone aetatis Diogenem; hunc a rerum humanarum contemptu. illum ab aestimatione celebrem. Hunc aquae cava manu haustae, illum vini plenis cyathis affufi potorem. Uter horum a vitiis ac virtutibus posteritati notior est: uter magis inclaruit? illene quod inter compotantium greges vino maduit, an hic, quod ex puro fonte aridas fauces irrigatit, siti quaesiturus remedium, non lenocinium voluprati? illi effossae elaborataeque [note: Diogenem moderatio et aquae usus servavit.] ex Indicis gemmis auroque conchae, huic vola manus longe pretiosior: illictransvectum ex Chio hornum; huic narivo scaturientes solo fontes deserviebant. Beatam uterque sectabatur vitam, sed hic illo censendus felicior, quod extra fortunae gravioris aleam, extra convivantium strepitum, sine cura ac sollicitudine, quidquid terra obviique fontes datent, hoc admitterer, venenum in vino nullum formidaret, ebtietatis non sentiret incommoda. Hinc valetudo integra, vita longa, imperturbata ratio, serenum ingenium, constans voluntas: podagra ignorata pedibus, cephalalgia capiti, lippitudo


page 91, image: s115

oculis, tremor manibus, stupiditas menti. Qui plerumque funt vini immoderate sumpti asseclae, rato aquae potoribus metuendi. Nolo illa vitiorum alimenta memorate, quae immodico vini haustu iuvenibus, suopte ingenio stais in flammantis, subiciuntur.

Magnus fuit amator lympharum, et aquae potor, qui visus est sctibere [note: (c) S. Hie. ron. in Epist ad Eustoch.] Vinum et adolescentia duplex est voluptatis incendium. Quid olcum flammae adici mus? quid ardneti corpusculo ignium fomenta ministramus? flammae vinum iure confert, quae omnem viridis florentisque iuventutis pulchritudinem consumat, spem in herba tollat, fructum depascatur, sed aquarum potus roris instar super campos segetemque fusi, laeto omnia fecundat germine, atque exspectatam scieotiae virtutumque in adolescentibus matutitatem promittit.

Quocirca, ut non nullos aquis mergi suffocatique concedam, plures tamen vino copiosius hausto sanitatem vitamque infelici exitu praecipitare compertum est. Aquarum brere tormentum, at vini plerumque longissimum est, cum afflicta sensim


page 92, image: s116

valetudine corporis animique vires infringat, tanto crudelior tyrannis, quanto lentiori hominem carnificina consumit.

Narcissus. Persuasit, aquis deinde me committam liberius, quia tutius. Et si pereundum sit, malo illic celeri morte, mollique sepulchro excipi, quam lentis Bacchicorum hominum tormentis adhiberi. Piscibus etiam, quam vermibus praedam fieti honestius esie duxetim. Si absumendus sim, a Ceto potius marino, quam vili insecto devorer.

Iupiter. Neptuno igitur amico utere, sorte erit cum te voti compotem faciet, suisque undis sepultum amplectetur, mollique tumulo excipiet, ad quem neque Vespilione tibi opus erit, neque pollinctore.



page 93, image: s117

Artium liberalicum et scientiarum studiosi ad disceptationem vocantur.

Mercurius: Artium liberalium studiosos adduco, ut ex animi sententia, pro Neptuno, aut Baccho disserant.

Iupiter. Grammatice, quid ex tuis praeceptionibus, ex Verepaeo, aut Emmanuele adfers? aquamve vino, an vinum aquae praeferendum censes, si generis ac declinationis ratio habeatur?

Gram. Aquam Grammatici in primo declinationum ordine collocant, vinum in secundo. Priorem igitur locum aquae tribuimus.

Bacchus. Hoc Grammatica vos docet, ut prae vino aquam declinetis, Baccho igitur, non vero Neptuno primum debetis suffragium.

Poeta. Pueri sunt: nondum maturuit iudicium, ut quod aequum sit, discernere possint. Nondum Venusini illius Vatis carmen auditum exploratumque est.

"

Nulla placere diu, nec vivere carmina possunt.
Quae scribuntur aquae potoribus.

Hor. "

page 94, image: s118

Neque illud Graecum.

Oi)=nos toi xari/enti me/gas pe/lei i(/ppos w)oidw|=.
#########ou) u(/dwr de/ pi/nwn xrhsto\n hde\n a)n te/k [perhaps: tekoi].

Opportunus equus leipdo sunt vina Poetae.
#########Sed potor undae Vate nil dignum parit.

Rhetor Non inscite quidam Rhetoricae artis procerum Bacchum alatum in emblemate iuvenem, cum hac epigraphe, instituit.

Ingenii fomes vinum. Brevis, at non sine ingenio, vibrata sententia, ut pleraeque illarum sunt, quae vini colore animantur.

Etenim ut fomes, et ignem in se facile concipit, alitque conceptum, et frigidum deinde lignorum fascem communicato igne succendit, ita vinum illos, quos caelo hausit calores non ingrato temperamento transfundit, stomachum iisdem fovet, sanguinem animat, ingeniumque exacuit, ut calamus fecundior, linguaque promptior argumento non dubio testantur. Est namque innata quaedam huic liquoti vis caelestis et ignea, quae crassiores in venis et cerebro humores extenuat, mentemque, velut dissipatis nebulis aerem, serenat. Conrra frigidus gravisque


page 95, image: s119

stomacho aquarum liquot, non minus, quam pluviatum tempestas caelum obtegit, tenebrasque effundit; sanguinem animumque hominis serenitate spoliat, vivacesque illius spiritus retundit.

Id se iam olim experientia comperisse Persae testantur, qui de re gravi sententiam consiliaque oratione exposituri, aut lepidis etiam versibus, seu musicorum ludicro oblectaturis, sese non tam ad disertum Oratorem, aut poeticae musicaeque artis magistrum, quam ad Bacchi amphoram conferebant; ut facundiam ore potius, quam autibus haurirent. Qnae consuetudo Germanos quoque veteres, soli Romanorum [note: Germani inter pocula consultant.] potentiae metuendos, tenuit, quos Tacitus nihil, ait, deliberasse gravius ac consultasse, nisi inter pocula, et nonnemo inter purpuratos nuper Ausones: tunc primum videri Germanos iapientes humanosque viros, cum hausto moderate vino inclaruissent. Sine hoc tardiori quodam frigore obterpescere, minusque in familiari consortio videri homines. Quam illius sentiam, cum esset gravissimi sapientissimique viti, qui summi deinde hierarchae in Ecclesia sedem obtinuit, libenter amplector, modo inter illos moderationis limites


page 96, image: s120

sistamus, quos idem videbatur praefigere. Enimvero hinc mihi frigidum aliquem aquae potorem constitue; inde vino temperate recteatum: elinguem illum pene ac sine mente credes esie hominem; cui lingua ingeniumque pari, quo stomachus frigore oppressus iaceat, qui licet apprime eruditus literarum tamen expers appareat, a stiva potius, aut molendino, quam liberalium artium cultuta traductus.

[note: Vinum moderate sumptum disertos facit.] Boeotum in patria, crassoque sub aere natus.

Contra hunc quamvis illiteratum, atque ex hara, bubilique prodeuntem intuere, qui ubi Bacchio aliquantulum latice perfusus immaduerit, vegetari sensus, acui ingenium, dissipari mentis nebulae, lingua diserto sermone solvi, totus homo velut e somno ad lucem evigilare videbitur: novusque Demosthenes non impedita ex spelaeo lingua emergere. Diserti Vatis interrogatio est.

Fecundi calices quem non fecere disertum.

Miraris forsitan Poetarum iu dicium,


page 97, image: s121

qui Neptunum gracilem ex aquis emergentem, Bacchum vero praepingui ventris abdomine, totoque obesum corpote finxerunt, ut hunc tardum segnemque; illum agilem expeditumque, sentire videantur: praesertim cum velocissimis invectum equis per Oceanum deferant. Verum ingeniosus ille, qui Baccho alas tribuit. Hactenus enim solis provectum tigribus, minus digna celeritate rapi credidit; adiecit alas, ut non tam corporis, quam mentis velocitatem digna imagine exprimeret. Siquidem quod alae volucribus, aut vela navi, faventibus ventis impulsae, hoc Germanorum ingeniis vinum est, agillimo cursu incitat, vitalique animatum calore mentem linguamque, et tamquam spiritu affiante excitatam propellit, ut facili quaequae iudicio complectatur, et profundat eloquio. Ita pinguedo illa Bacchi fecunditatem, tigrides alaeque celeritatem repraesentant.

Neptunum igitur suis facile patiar dominari piscibus, a Musarum hunc consortio, a mensarum hilarirate, et consultationibus Germanorum suadeo esse excludendum. Bacchus illic, et consultor, et conciliator optimus futurus est.

Iupiter. Non indisertus pro Baccho Germanisque Orator intervenisti.

Rhetor. Sed tamen siccus adhuc. Si paulo dilutior lingua vino fuisset, facilius


page 98, image: s122

mihi esset hac de re orationis meae principium, quam exitum reperire.

Iupit. Praestio it te hodie abstinentem esse, nemora [orig: nemorâ] nos nimia enecares.

Nept. Sobrio tamen homini nil loquitur simile. Illis accensendus erit, qui sibi videntur sapere, praeterea nemini, ut sunt ii praesertim, qui ex vino delitant.

Iupit. Age sis, Bacchi partibus accede. Dialectice quid tua de vino logica?

Dialect. In prae dicamento substanriae vinum praeferimus, utpote plutium rerum substanrias, tamquam mixtum, complectens; [note: 6. Quamquam vinum a plerisque aquae praeferatur, tamen multis exitio est.] cum aqua simplex maneat elementum. In quantitate unam vini amphoram, denis etiam aquae praeponimus. In qualitatis praedicam ento bonti vinum, aquae bonae praepollere sentimus, et in illo colorem, odorem, et saporem praestantiorem asserimus. Haec vero tria praedicamenta, atque etiam qualitatem triplicem expendisse nonnullum Bacchi strenuum defensorem arbitramur, qui ubi vinum inferioris notae nactus esset, in quo praeter substantiam vix quicquam commendandum reperiret: postquam illud gustasset, contracto ore est inquiebat. Ubi vero defecatior paulo haustus obvenisset. Est, Est, repetebat. Quod si optimum ex Falerno, aut Chio delibasset Est, Est, Est, terna [orig: ternâ] exclamatione ingeminabat, neque sibi facile eripi patiebatur. Sed deinde ad


page 99, image: s123

cetera praedicamenta progress s, Relationis scyphi vinique ad os, et quando natum, ubi vendicabile? diligenter expendebat.

Nept. Praeclarus Logicus sed cur huius argumentationis conclusionem non subiungis, qua illum donique mors in sarcophago ac monumento constrinxit? Cur famulorum nonnemo hanc inscriptionem adiecit, Propter vinum, est, est, est, meus Dominus mortuus est.

Bacchus. Si omnibus monumentis Epigraphen, Neptune, deberes, qui in aquis suffocati periere, orbis pene universus tuorum monumentorum campus esset.

Iupit. Ut video. Dialectici etiam Baccho favent. Stipate hunc Patronum vestrum. Arithmetice, cui tu calculo tuo suffragaris?

Arith Aquam raro ad calculos vocamus. Baccho frequenter, et hederam, et cretam impendimus. A pud Hydropolas nescio quis Arithmeticae usus esse queat. qui in Oenopoliis est fcequentissimus. Quocirca Baccho accedimus.

Iupit. Nisi tibi, Neptune, bene velint Musici, qui hydraulicis instrumentis delectantur: paucos tuarum facies partium.

[note: 7. Musice vinum preferunt.] Music. Absit, ut Baccho obnuntiemus amicitiam Cantores amant humeres, et dulcis vini liquores, et suaves Massici sapores, et aureos Chii colores. Musicum sine


page 100, image: s124

vino amusum brevi, et mutum feceris. Aquis illi tubos proluunt, fauces mero. Hinc animam vocemque tractabilem ducunt, hinc millc artibus fides impellunt, plectra concitant, tibias inflant. Vita musicae vinum est. Neptunus valeat, Baccho socior.

Iupiter. Mirum vero usque adeo Neptunum destitui favore omnium; cuius tamen apud omnes et necessitas magna, et utilitas. Ad quem itrenui etiam potatores saepe tamquam ad medicum confluunt, cum hesternam vini illuviem ingenti siccitate luunt. et ad frigidam non segnius, quam pro incendio restinguendo properant. Geometer, quod suffragium adfers?

Geom. Nondum satis deliberatum habeo. Durum est altetutro, aut vino, aut aqua [orig: aquâ] destitui. Malim neutrius esse partis; nulli patrocinari, nulli obsistere.

Iupit Stultia magna est, neutrum esse velle Ab omnibus iure deseritur, qui omnes deserit. Quocirca aqua tibi et vino interdictum volumus, dum affirmes, aut neges. Redi domum, et melius res tuas tecum metire Geometer. Astrologe abste ultimam exspectamus fabam.

Astrol. Aquarii nos signum aliquod in caelo reperimus, nulla hic vihi domus est. Amphora illa siderea Massicum, aut


page 101, image: s125

[note: 8. Orbis aquae magis quam vinogaudet.] Falern um terris non propinat: sed liberali profusione undarum orbem irrigat. Magna et ceterorum sidetum ad bibendas tefunden dasque aquas inelinatio, nullum ex iis vinum appetit, subiectoque orbi affundit. Germinantes herbae, luxutiantia floribus ptata, arva messibus, fructibus arbores, non hausto ab astris vino, sed dulci pluviarum rore satiantur. Sciunt utique sidera, siderumque auctor, quid rerum creatarum naturae atque incermentis praecipue conveniat. Vino stillarent, nisi aquishunc orbem immadescere salubrius crederent. Quare astrorum me ingenio vivere multo erit satius, et Neptuno accedete.

Bacchus. Dignus herclees, quiab astris potum exspectes. Tuexamphora caelestigelidam bibe, ego illis extertestri propinabo Massicum: illi excella, tuex caelohauties, Leporem etiam inter aetheria habes sidera, exquo tibi prandium apparare coquus poterit, ne ieiunus sitim expleas. Asinum ibidem reperies, quem adhibere equi vicc licebit, ne per viam potus offendas. Semper tibi illud hospitium patet. sine impensis hic potes convivari.

Astrol. Nihil mort ebriosorum ludibria. Sileni mihi Asino opus non erit. Hx Bacchi hic schola prodiit, dignusque tantum visusest, qui suo Domino in caelo


page 102, image: s126

consecratetur, ne deesset inter astra sacra Baccho hostia.

Omnis status conditionisque bomines pro Netuno, aut Baccho faciunt.

Mercur. Advento rursum novo hominum comitatu instructus. Plebeios ac nobiles, pauperes et divites, milites et rusticossociavi, ut Bacchi, aut Neptuni castris adscriberentur.

Iupit. Ut maiori temporis compendio suffragiorum rationes expediamus, in illam quisque Neptuniaut Bacchi militiam concedat, a qua sibi plus emolumenti obventurum speret.

Plebeius. Ego ad Neptuni vexilla specto. Pauper. Eidem ego nomen iam pridem addixi.

Miles Hodem et ego cogor, quantumvis invitus; nisi enim hoctempore milites Neptunum sibi faventem experitentur multi interrent siti.

Bacchus. Itane meomnes desetunt? Pleb. Haectua facit artogantia, viles casas dedigoatis: ad nobilium tantum arces ac Principum aulas divertis. Neptunus aversatur neminem.

Iupit. Ignoscite, ventre decumano nimium inflatus est, angusta plebeiorum ostia illum non capiunt. Paup. Nec ad pauperum sese inclinare limina tam obeso potest corpore. Miles. Nec militum agmen


page 103, image: s127

consequi. Neptunus omnium personarum temporum que est.

Bacchus Bene habet, sordes ego hominum Neptuno lubens telinquam. Vostantum meas pattesaugere. Nobilis. Non est, quod de mea fide ambigas, hanc ut semel addixi, ita inviolatam tuebor.

Dives. Et mea area dum autum portabit, cella vinum custodiet. Aquas cerdonibus, et navieulariis relinquam.

Rust Non licet utrique dare nomina; Feriales dies Neptuno, Festivos Baccho consecrabo.

Iupit. Duobus nemo dominis recte diuque serviet: Qui duos insectatur lepores neutrum caepit.

Rust Per tempora otia dividam, suus cuique constabit honor. Quanto minus Baccho tempotis dedero, tanto venerabor profusius plenis culullisac haustibus. Primastamen, fateor, partes Neptuno tribuo. Nam et equum ille meum toramque pascit familiem, agros, et prata foccundat liberali pluvia [orig: pluviâ].

Nept. Facultatem hinc abeundi oro tantisper. Heus Triton, temea in lite vicatium substituo; quam mox rursus adcto.

Iupit. Vide ne causam deseras, etiamnum in decisam. reum tesubterfugien do acturus es.



page 104, image: s128

Nept. Agam hoc, ut brevem huius contiovetsiae exitum reperiamus.

Mercur. Adsum stipatus aegtis et medicis. Ne illi quicquam, his inconsultis, statuant.

Iupit. Opportunc. Quo malo laboras? Aeger 1. Phthisi vexor. Iup. Quid tu morbi habes? Aeger 2. Febris est. Iupit. Medice quid asseris? Neptuno, an Baccho adhaerescent?

[note: 9. Vinum moderate sumptum valetudinem refiait, immmoderatelae dit.] Med. Diversourm morobrum diversa sunt temedia. Ceterum Bacchus apud Athenaeum iure u(gia/ths appellatur. Etenim sanitatis optimus tutor, et instaurator semper est habitus, Medicorum schola plena voluminibus eximias Bacchi virtutes celebrat. Nutritionis perquam facilis atque expeditae, remissos stomachi calores excitat, simul ipse alimentum, alimentique digestio. Languidas corporis netvorumque afflictas vires erigit, stactuim pallescentemque membrorum habitum, vivis succique plenis coloribus animat, imbelles xgrorum artus deficicntemque calorem ad officium revocat, sanguinis egregius opifex, et somniconciliator. Amarae bilis acrimoniam mitigat, vitiosos humores moderato igne consumit, putredinique obnoxios sensim exsiccat, et dissipat: denique vinum ipsi saepe veneno, praesertim cicutae, exitiale est. Febribus, quantumvis vitioso ardore


page 105, image: s129

exae stuantibus, moderate adhibitum adversari fertur: ut proinde vix sit morbus, qui a Baccho antidotum sperare non possit.

Non diffitebor tamen homines aquae potandae assnetos minus pletum que adversum valitudinem peccare, quam Bacchicos illos sodales vino unguentisque fragrantes: sed illud remperantiae, non aquae benefic um est; hoc ebrietatis, non Bacchi erimem. Neque enim optimis modetata satis utimur: deteriorum ultra necessitatem nulla appetentia est. Quod si omnes vino scatutirent fontes, uti ille quem in Naxo insula repertum asserunt. Certe largius hautirent mortales, et situlis et cyathis, quibus modo vola ctiam impleta ad necessitatem voluptatemque sufficit.

Ostendit Deus ipse vino moderate utendum esse, quando hoc parcius, quam aquas mortalibus suppeditavit. Paucis illud in locis, et in arduis plerumque montibus crescere voluit; ut d ffienltate, pretio, raritate, facilem illius crebrumque ab hominibus usum submoveret. Tamquam medicina vinum sumetur, et semper proderit.

Novimus quantum ad agrorum fertilitatem momenti adferat opportuna aquarum irrigatio. Si in aridos aestuantesque campos, roris pluviarum que


page 106, image: s130

temperatus humor spargitur, laeto omnia germine pullulant. Sed cum impetu fusus imber, et soluta de caelo tempestas, saepe obtuit exspectatas segetes, eademque aqua est, quae fertilitatem agrorum et donat, et adimit, tam sua nocens copia, quam moderatione salutaris. Par vini est ratio, moderate sumptum vires reficit, noxios corporis humortes consumit, fovet stomachum, alit ingenium; sed immoderate haustum, evertit cum sanitate corporis, integritarem mentis; quodque ad hominis praesidium a Deo comparatum est, in discrimem exitumque commutatur.

Hoc Anachaesis Scytha minime scythico olim ingenio, non ineleganti nobis schemate, adumbtare voluit, quqndo tres in vite uvas nasci assetuit, quarum prima voluptatis sanitatisque esset, ebrietatis altera, tertia molestiae. Hx quibus utramque ultimam sapienti inta ctam esse voluit; primam veto, non modo non prosctipsit ab usu hominum, verum etiam magnopere hoc symbolo probavit.

Quamobtem a nolocomiis et aegrorum contubernio nequaquam hic nobis vini usus subtrahendus est Liceat hic Baccho diversari, verum cornua non induat et tigridesab illius consortio submoveantur, palcidus, et amoeno vultu; senenis oculis, explicatafrontefubeat; erigat iacentes, non prosternat stantes;


page 107, image: s131

sensum vegetet, non obruat; pedes manusque fitmet, non infiringat. Verbo, talis sit, qualem ptudentes Medici ad aegritudinis solatium deposcunt.

Triton. Legimus in veterum Imperatorum historia Domitianum Caesarem tota ex Asia, omnes uno edicto ptoscrip sisse vites, seduloque hoc imperium executos, seu metu, seu reverentia supremi capiti subditos. Cuius tam insolentis mandati originem causamque, si lubeat indagare, plures sese offerent, [note: 10. Vinum quietem publicam natis ex ille saeditionibus facile evortit.] atque illa inprimis, quod vinum multorum animadverterit malorum esse in hominibus fontem, regni incolas adatma con iurationemque mutuam concitare, publicam quietem evertere, ac turbare impe rium seditionbus. Quis enim alius ex illa comporantium societate fructus? Magnus levissimorum hominum numerus ad tabernas confluit, suas quisque adversus regni proceres querelas in medium confert; pluta reprehenduntur, in vita illorum, quam laudentur (neque enim quisquam corum tam felix est, qui omnibus placere possit) patientia, et opptessio subiectorum extollitur, iniquitas dominorum acerbis convitiis perstringitur. denique minime ferenda esse iactatur. Est qui operam aliorum ad communem Reip. pestem subm ovendam poscat, et proptiam offerat: primaeque ad seditionem faces hoc


page 108, image: s132

pacto, inter vina et pocula accenduntur, quibus deinde regnum universum conflagret, atque opprimatur. Tolle cum Domitiano Imper. vitem, et praecipuum ad commune hoc incendium fomitem sustulisti. Decrit magna, quae in vino est, admutuam conventionem illecebia, multorum quaerelae, vel cessabunt, velinter privatatum domuum cecta sepelientur, non erumpent in publicum, non in flammabunt aliorum quiescentium animos, nullam concionem rebellandi stimulis concitabunt.

Tantorum non ignari commodorum Turcae, regno universo vites sustulere, nulli has deinde plantare, nulli educare incolarum permissum est. Undequae ante fuit inter Asiaticos ac praesertim Graeciae habitatores rebellionum frequentia, et nationum Inter se dissidentium contentio, haec cum vitibus ab his translata creditur. Magna nunc tranquillitare, et consensione populorum sub unius summi Turcarum Monarchae imperio continentur universa; et si qua turbarum occasio ingruat, alimenta quibus adolescart plerumquc non invenit; sed in ipsis nascentium principis seditionum sussocatur. Non leverebellionis fomentum vinum est, et ad coniurationem facilis compotantium socieras.

Medicus. Eandem chordam non tangimus, mi Triton, ego Bacchum


page 109, image: s133

sanitatis conciliatorem laudo, tu seditionum auctorem esse contendis.

Triton tu privati corporis, ego publici morbum tango. Commune bonum singulari praeferendum est. Laboret privatus quispiqm potius quam ut Rest. incurabili sedicionis plaga vulneretur.

[note: 11. Vinum morborum seminarium est.] Sednec illud tibi concessero, quod sanitatis prae sidium Baccho sapienter colloces. Plus enim in vino censeo esse ad valetudinem prossgandam incommodi, quam ad instaurandam fovendamque adiumenti. Non frustra interminatur cautissimus vates [note: Isaiae. c. 5.] et futuri arbiter Bacchicis illis helluonibus. Vae, qui estis potentesad bibendum vinum, et vir; fortes ad miscendam ebrietatem. Video equidem quanta vobis malorum procella incumbat, quanti doloris nubem Bacchus parturiat. Rati omnino sunt, qui hac bibendi illecebra inescati in massam morbidorum non incidant. Cui vinum semel sapuit, hic iterum biber, haustuque provocabit hanstum, et satiatus rursum appetet, dum stomacho saepius obruto, turbato non rato capite, inflammato iecore, vitalique calore hebetato, noxiis auctis humoribus, sensim attriris membra in festet, vertigo caput rotet, tremor manus exagitet, inregrae morborum turmae valetudinem invadant. Quae igitur vini est adintegrum sanumque Reip. corpus turbandum vas et impetus, hic in


page 110, image: s134

privatis eriam corporibus ab codem exercetur. Illud seditionibus tamquam morbis; haec moribs velut quibusdam seditionibus labefactat. Par mali a Baccho incentore origo est, nec dispar utriusque est exitus: qui plerumque cum excidio reip. aut hominis est coniunctus.

Neque exempla ad hanc rem procul nobis petenda erunt, quando multos chiragra ac podagra manibus pedibusque in meam cogit ire sententiam, qui omnes falsitatis condemnant, quotquot Bacchum morborum docent esse remedium. Optarent holce arthritici medicos vera loqui, sed longa annorum experientia dolor cogit diversa pronuntiare.

[note: 12. Vino dediti modum servare nesciunt, quod exemplis rarae insaniae plenis ostenditur.] Sed moderationem in vino adhibendam suades: rem sane difficillimam Germanis praesertim ac iuventuti. Ursum dum mella gustavit difficulter abstrahes, Getmanum atque adolescentem vini sapore captum, ad leges temperantiae obligare velle, res perquam ardua est; cum societasinvitat, voluptas provocat, libertasincitat, frena praecipiti adolescentiae nequicquam inieceris, nisi vinum immoderatae dissolutaeque vitae alimentum sustuleris.

Fabulam esse dixeris, quod Athenaeus historiae loco Agrigenri in Sicilia sactum memorat. [note: c Lib. 2. ex Timaeo] Versabantur in taberna iuvenum aliquot, qui mutua ad haustum provocatione, et insano quodam bibendi


page 111, image: s135

certamine, [note: Ebrii in domo tamquam navi inter fluctus versantter.] usque adeo cerebrum rationemque everterant, ut se in navi medios inter fluctus tempestatemque maris iactari crederent, invalescere undas, suamque periclitari triremem vociferentur, ideoque cohortatione mutua, ex aedibus per fenestras ostiaque rem familiarem omnem in plateas egererent; ut exonerata nave salurem suam tuerentur. Tam amentis consilii Bacchus auctor, quantam vino conciliavit infamiam: ad memoriam vero huius facti posteris tradendam, domus illa insanientium helluonum diversorium, tritemis deinde est appellata. En quo denique abripiat blanda haec Siren voluptas, quae in vino tamquam Siculo quodam mari, medios inter flucuts, suam sedem collocavit, in quam ad periculosa rationis atque animorum naufragia abstrahat. Maioris etiam amenria est, quodinter vinum [note: Insanum certamen compotantium.] et pocula Alexander Magnus designavit, quando compotantium instituit certamen, tam ignominiosum suo nomini, quam gloriosum saepe fcum hostibus decertarat? [note: d Maiolus ro. 2. colloq. 7.] in hac acie robustissimos bellatorum iuvenes insigni numero digessit, iussitque vini amphoris exhauriendis certatim incumbere, ea lege, ut quibibendo vicisset caetetos, honorem praemiumque illustre victoriae reportaret. Nec mora, plenis vino scyphis, culullisque tanto ardore dimicatum est, ut quadraginta unusque vi ac mole


page 112, image: s136

vini pressi succumberent, infaustamque cum mero animam evomerent: unus omnium victor Promachus triduo superstes, denique par victoriae refetret praemium, focdissimam mortem. Quos hic admiret magis, ac detester? Alexandrum pro vocatorum, an provocatos iuvenes? iumne, qui rem adeo detestandam iubere, an hos qui parere visi sunt. Facinus erat, nec a brutis quidem perpetrandum. His si integra obicias sitientibus flumina, si cados vini aperias, raro leges terminosque necessitatis excedent, quod natura poscit, indulgent; aspernantur quod nimium est Solus homo, quem natura, quem ratio, quem leges instituunt, tot spretis consultoribus, quod naturam destruit, rationem obruit, leges violat, hoc insana quadam perversitate amplectitur. Segnior ad crimen futurus, si magis liceret. siquidem Nitimur in vetitum semper, cuiimusque negata.

Medicus Plusquam brutum et indignum hominibus facinus naturae vires, potando excedere: at experiti, quantum quisque patienter et citra noxam valetudinis ferre possit, humanum. Vires hominis firmitudinemque celebri hoc etiam experimento metimut. Hospitale donum, et Principe atque Abbate dignum censent, posse citrq offensionem rationis liberalem haustum serre, benevolique munus


page 113, image: s137

hospitis qua praebibendo, qua respondendo propinantibus exercere. Quod si minus possis. aut illiberalis habeberis, si abstineas: aut imprudens atque imbecillis cerebri, si admittas. Moderatio ubique necessaria est. Vasis capacibus plus vini assunditur. Hoctantum providendum, ne super fluat.

[note: 13. Sanitaits haustus inter Germanos usitatus, merito damnatur.] Triton At sanitatis craterem quantumvis capacem nemo inter Germanos audet negligere. Hunc respuere maiestatis crimen qutumant, si in Caesaris, aut magni cuiuspiam Principis honorem ptopinatus negligatur: ut ad verbera caedesque hic etiam neglectus perveniat. Tanta videlicet apud Germanos suorum Principum observantia est, ut prius stomachus violenta ingutgiratione potus obruendus sic, quam hic Principi aut amico honor denegandus. Estne aliqua sub soleqmentia, quae cum hac perpotandi insania possit compa rati? Cur si in haustu quae dam teverentia est, fonte puor exundantis aquae non vibituri aut, siin poru ipso nulla veneratio est; cur eorundem gratia non abstinetur? Erit certe in hac abstinentia delatae virtutis honor, quae et auctorem suum ornabit, et illum cui defertur amicum, aut Principem. Quid si continentioris vitae sint, quam qui profusione ista, atque helluatione a te honorari cupiant? Quae enim magnorum virorum commendatio inter


page 114, image: s138

lurconum greges plenis calicibus effusoque vino ornati? quae in eiusmodi praeconio laus est; quid iuvat distentis ventribus halantique ctapula aliena buccinare nomina, et saepe ingrato foetore ac vomitu illorum memotiam perfundere, alienam sanitatem bibere, suam prodigere; salutem crepare amici, animi proculcare; verbo, perite, ne alii percant. Quamquam nullum amicorum emolumentum, sed inane tantum voluptatis luxusque commentum sit, bibere, ut alii valeant. Quae vis hanc sanitatem madidis potitantium verbis ia ctatam conferet? An Deus has ex pingui seypho conceptas preces, et fusa inter olidos ructus vota exaudiet? an Circaeo quodam incantamento atmata penetrabunt verba, et valetudini vim suam vigoremque vonferent? Impendas haec vota podagrico, an iccirco in pedes se eriget? tribuas febricitanti, an frigoris calorifque minus perferet? Voces tantum sunt, quae iuxta aures vicinorum dissipatae in ventos abeunt et evanescunt. Mille helluonum poculis, nemini morbidorum ulla unquam sanitas effusa memoratur, pluribus sua periisse constat. Tamen, quod mireris, tam luculenta insania Germanorum convivia, tamquam insigni quodam benevolentiae ac hospitalitatis [note: In hemorem sui Imp. se.] argumento, passim condiuntur.

An non merito hanc cum illa compares Turcae insania, quivam Princeps Polonorum


page 115, image: s139

[note: Turoa plagis inflictis lacerat.] Radzivilius, Ierosolymitana peregrinatione sua non ignotus, memorat. Dum occut tentem vidit recutitae gentis hominem, nudum corpore, suoque armatum, ac multo concisum vulnere, qui ultro ad honorem Imperatoris corpus suum laniandum obtulit, modo Turcicus sibi nummus deferretur, neque hoc accepto, quamvis Princeps intercederet, segnius illud, quam praedicaverat, est exsecutus; dum geminas sibi in pectore plagas infligeret, quae horrorem incuterent aliis; interitus ipse in sui gratiam Imperatoris sustineret. Quam huic deliro similes illi alienae sanitatis inter pocula iactatotes, prodigi suae; qui decumanis scyphis amicorum valetudinem optant. Prosternunt suam, Principum student honori, conculcant proprium, gemino sibi vulnere corpus animumque lancinant, nec tamen quicquam aliis praeter verba ventosque impen dunt.

Laudabilior ille Atheniensium mos fuit, ubi provocare maioribus aliquem poculis nefas, ideoque Oenoptae compotantium censores convivis praefecti aderant, qui, nequis grandioribus crebriusque repe titis poculis excederet, studiose cavebant. [note: (b) Athenaeus lib. 10. cap. 7. Lex Caroli Magni et Mahemeti adversus ebrios.] Sed et carol. Magn. olim lege edictoque cavit, ne quis alterum ad bibendum provocaret, deprehensique in exercitu militis ebrietatem, perpetuo vini interdicto multavit, aquae potu in poenam imperato. Cui similis


page 116, image: s140

Mahometi lex est, quamvis poena dissimilis, qua in remulentos octoginta plagis animadvertendum esse constituit, minori tame supplicio, quam ignominia, adco infame est inter Turcas ebrietate notari. [note: c Tympius in specul. magistr. signo 4.] Videlicet infelices Imperatores illi habendi fuerint, quod nemo repertus sit, qui grandiori his poculo in gratiam corum exhausto, sanitatem est apprecatus. Quam dispari, at vero tamen sensu, de convivali isto luxu ab eis iudicatum est. quod nos honoris impendi Pnncipibus credimus, hoc dedecoris loco habuere.

Non adeo remotum a nostra aetate spectaculum est, quod Constantinopili Turcarum Bassa ad Imperatorem oblectandum instituit. [note: d Scrarius in Iudith c 4.] Germanos ille milites, quos bello captivos abduxerat; urbesubire liac specie voluit. Suum in ordinem distributos vitra mustos referta, elatis singulos manibus proferte iussit. Ita per affluentem undique deducti populum, omnium cachinnis ludibtiisque excepti sunt. Palatiu vero ingressi, tamquam nova quaedam hominum prodigia aulicorum illusionibus patuere, quod velut Elephanti olim Romanorum in triumphis; ita bestiarum non dissimiles Germani a Turcis triumphantibus producerentut.

Quod si igicurtantum sceletis dedecorisque non apud Christianos tantum Imperatores, sed et baibaras gentilium Turcarumque nationes, sit in hac potandi licentia


page 117, image: s141

ac provocatione; quis Bacchum horum malotum auctorem praecipuum non execretur, suisque regionibus prosctibendum existimet potius, quam tanto disctimine honoris ac virtutis fovendum?

Iupiter. Non frustratibia Neptuno tubam, mi Triton, concessam intelligo, qui ita strenue Bacchi infamiam proclamasti.

Bacchus. Nil nisi inanes nobis calumniatum ventos hac tuba afflat: dignus qu! Aeolo [note: 14. Vino mores probi depravantur.] setviat, et ventorum inconstantiae famuletur.

Triton. Parum dixi, qui perditissimam morum corruptelam, quam Bacchus in remp. adfert, vix memorando induxi Enim vero tu ille es, qui modestam adolescentum indolem protervia dissolvis, qui iuvenile corporis robur molli enervas luxutia, qui verecundiam a fronte, pudorem ab oculis, honestatem a moribus proscribis: tu vultum impudentia instruis, linguam obscocnitate verborum acuis, animum omni imples turpitudine. Perte Noe infami nuditate suorum oculis ludibriisque obiectus est; perte Lothus ab incendio Sodomae liber, neque illicita voluptatesocdatus hactenus, rurpiter corruit: per te assyriorum ductor Holofernes victoriam vitamque, ignominiosa morte amisit. Quid iam illa memotem arma, quibus mansuetorum etiam hominum manus admoves, tran quilitatem exscindis privatam et publicam, divellis amicitias, in


page 118, image: s142

consultam fidem perfidia disicis: iram succendis, pacem abrumpis contentionibus, odiis, rixis, tumultibus, bellis, caedibus, familias, nationesque confundis integras; quae si parva tibi videntur delicta, nescio quae tandem flagitia probare non audeas.

Neptunus variae conditionis homines in suum patrocinium adducit.

Nept. Validiores denique conscripsi copias, quibus Bacchi expugnem pettinaciam. His vero nisi deniq cesserit, veritati non minus, quam aequitari vim faciet.

Iupiter. Ad quid venistis, viri optimi? nunquid haec vos causa tangit?

Nauta. Audivimus Neptunum a Baccho iniuriarum postulati, nostrasque cum eodem navigationes in periculo versari.

Bacchus. Navigia non tantum, sed et naufragia tollentur; pedibus deinde ibitur minori omnium discrimine. Maria rotopes vitosque non haurient.

Mercator. Et nostra hic res agitur. Quis enim commercia inter Chinenses, Aechiopas, Indos nobiscum instituer, nisiad commoda Neptunus, expeditaque navigia serviant? quis Bacchum illuc victorem transferer, si interdictum navigatione fuerit? percat Bacchus, modo Neptunus superstes vaveat. Quot nationes vino destituentur, si flumnina deficiant.



page 119, image: s143

Piscator. Incadem versamurnavi. Bacchum nobis eripi, quam Neptunum malumus. Unde enim asellos, haleces, Pectines, ceteraque piscium genera, quibus tot mortalium frunutur milia, nisi ab aquis suppeditabimus.

Bacchus. Medice, quid de hoc animalium genere Aesculapius docuit?

Medicus. Ab universo prope Medicorum senatu fluida illa piscium resp. damnatur ac proscribitur, tamquam vitiorum humorum seminarium, qui utinam numquam forum ac lucem intuerentur, utinam ab omni culina procul et mensa ad ultin am relegati Thulen exulare cogerentur. ille [note: 15. Pisces reprehensi. praesertim salpae.] praesertim Asellus calore arefactus, qui infaustam mihi dictaturam intet pisces occupasse videtur, et ubique in nundinis mensisque principatum tenere, cum ta men neque succi, nequc sanguinis quic quam suis convivatoribus subministiiet, nec plus in stomacho, quam in sinu gestatus virium suppeditet.

Neptunus. Sucus Loliginis ille est, quo tamen piscium claritatem numquam obscurabis. Annon illa, ad iucundam varietatem epulatum, et stomachi orexin provocandam faciunt: quot ostrearum scarorumque, quot mullorum ad delicias et Apiciorum mensas postulantur? quid anguillas cancrosque, ac sexccntas pene


page 120, image: s144

mensarum ab aquis illecebras commemorem?

Pisc. 1. Hic certe asellus laudem hanc in ceteris piscibus meretur, quod perinde siccus ac crudus, epulis idoneus habeatur, nec tantum in aulis Principum, Regumque basilicis versetur, sed et humiles rusticorum domos plebeiumque mapale subeat, minime arrogans, aut inopum fastidiosus.

Bacchus. Quocumque hunc piscem detuleris, asellus manebit.

Pisc. 2. Halecum, nisi fallor, maior est gratia, quae nullo etiam condimento ad gratum fapotem ab igne excoquuntur. De quibus iure illud Biantis usurpes, quod omnia sua portare secum soleant. De pectine dissimulo, quo nihil suavius etiamnum crudo esse pethibent.

Pisc 3 Laudat venalis, qui vult extrudere merces. Non egent certe laudis illae, quas possideo. Ubique gratiam sua sibi vittute conciliant.

Bacchus. Laus est qualem carnifices habent in Rep. Tortores stomachi pisces sunt, qui utinam in oves, boves, columbas ac perdices nova metamorphosi iam dudum commigrassent. Non cogerentur mortales tam dura tolerare ieiunia, tamque infelix stomachi alimentum concoquere.



page 121, image: s145

Nept. Hem, nepotum optime, Bacche, non tantum pisces, sed et boves alimus amplissimis pratorum campis, quos superexundantibus late aquis ad insignem fertilitatem irrigamus: sine mea inundatione lactis illa carniumque copia exaresceret. Butyri caseique nulla esset gratia. Summus infimusque fame occumberet Ut proinde mortalium plcrorumque suffragia a me averti nequeant, nisi suam ipsammet felicitatem expugnatam cupiant.

Bacchus. Miseri vero mortales, qui,me sublato, cundem, quem prata bestiae que, potem admittere cogentur. sed abrumpo hanc contentionem, ac pace vestra tantisper discedo ad vicina meorum cogenda praesidia. Huc age mi Thyrsiger sedem hanc accipe: ludendo pro me respondere abunde poteris.

Iupit Si quid auxiliorum speras, appropera. Ne haec muliebris contentio suisse videatur, quae finem non reperiat. Iam mihi fastidium in hoc labyrintho obrepit, ad filum et exitum specto

Bacchus. Volabo. Iupit More tuo, ut avis plumbea.

Nept. Eat vero, est mihi et alia cohors subsidiaria Iudaeorum Christianorumque, quam adducere non lubuit; quorum illi a caelitibus aquas, in deserta solitudine sibiex durissimis petris propinatas,


page 122, image: s146

vinum numquam suppeditatum esse memorant. Hi un dis ablui salutaribus gaudent; ut sine illis nec quidem hoc ab albo censendos sese existiment. Sed ecce lupus in fabula, vides Iudaeum. Quo rendis Rabbi Abraham?

Abrah. Ad Neptunum venio, quem audio sua in causa periclitari.

Nept. Fideliter agis, sentisque. Quis ille? Molit. De aquis submovendis audio consilium agitari. Nolim profecto rem tam insanam quem quem Deoreum machinari, aut certe malam apud molitores gratiam colliget. Baln. Hadem Balnea corum est sententia. Nam aequius existimant, ut ille liquor servetur, quo torum corpus abluitur, quam cui lingua solum et denres innatent.

Iupit. Et illic consequitur alius. Quid viri es? Pist. Ex pistorum familia sum. Dii averuncent, ne talis nobis pestis incumbat, de qua vulgo fetunt. Nam si Neptunum nobis adimant, quis dein dein pistrino versabitur? Coquus. Ht ego hic coram adsum. Iupit. Video. Estne, quod ad causam momentum adfras? Coq Malim Nepcunum cum Baccho conciliari, quam hanc exitiali dissidio litem agitari. Nam utriusque mihi opera perquam est neccessaria. Si tamen a teruter a culina ollisque proscribendus sit, videre obsecro, ne ope


page 123, image: s147

Neptuni destituar. Illo etenim non minus ad coqundum, quam flamma ad calefaciendum egeo.

Thyrs. Uno ego vos telo in fugam omnes coniciam. Mea erit victoria. Age Neptune, si fas est abs te audire veritatem: fatere vinum aqua esse nobilius: cum haec tamquam simplex elementum hominem non alat, illud vero nuttiat, ut ceteris deficientibus solius vini praesidio vitam sustinere possit. Ut igitur nihil homini sua potest esse vita carius, ita quod ad huius conservationem spectat, deber aliis ad hunc patum conferentibus anteponi.

Neptunus. Naturalis ego te Philosophiae imperitum esse animadverto. Nondum legisti animantium alia vesci terra, alia aere, alia igne, alia denique et aqua? an hanc solam exclusam vis, quae tot piscium genera in usum humani generis educat, ut elementa caeteta se solis nil huic beneficio simile ad aliorum sustentationem conferre videantur. Tertalupi elephantesque nonnumquam aluntur si Aristoteli credimus. [note: b lib. 8. anim.. c. 3. et 26.] Serpenti post deceptam Evam Deus terrae esum praescribit. [note: c Gen. 3] Bufones talpasque terrae pabulo sustenta ri experientia magistra tenemus. Aeris vero alimento pasci chamaeleontem pene omnium historicorum vox una sensusque est. Apodem in suptema aetis regione


page 124, image: s148

versantem Indi norunt, [note: d Franc. Lopes Histor. Ind. c. 96.] quae illic extra ceteras avium vias, extra peticulum spemque omnem praedae, oexplicatis alis, sustinetur, et pari femelae dorsum etiam ad excludenda ova pullosque substetnit, nec nisi mortua in terras conspectumque hominum delabitur pennis vario gratissimoque colore distinctis. Hanc autem solo aeris afflatu nutrici, vel ipsa tenuissimi moles corpusculi argumento est. Quid? quod Romae Sacerdos quadraginta annis ex sola aeris respitatione vixisse memoretur, qui Leonis Pontificis Max. atque aliorum Principum arcta ad huius rei experimentum custodia observatus est. Plures vero etiam eiusdem aeris beneficio diu superfuisse comperti sint, ut oculati testes litteris commendarunt. [note: e Rondeletius lib. 1. de pis. cib. c. 13.] De Salamandra et Pyrausta inter ignis elementum viventibus tamquam re passim memorata nihil dissero, cum subter ignivomos montes versari animantes ovibus similes Macarius religiosus scriptor, aliique cum eo referant, quae ab ignibus sub ductae tamquam a naturali semotae elemento vivere desinant. Quis igitur hoc aquae benesicium deneget, quod ceteris elementis omnibus concedendum est? an non hoc evincunt tot diversa, tamque ingentia piscium corpora, quae nisi mutuo in se grassentur, ut certe universa non possunt, aquarum


page 125, image: s149

nutrimento sustentari necesse est? Agite nunc quotquot estis Bacchi asseclae ac defensores, producite eiuscemodi animantes, quas vini folius beneficio contingar vivere.

Thyrs. Iam Bacchus aderit, quem hand procul cum fistulis tibiisque properantem inaudio, hic tibi, ut par est, ore non sicco responsum daturus est.

Bacchus suos ad pocula, choreas, ac deinde et pugnam ducit. Iove interveniente, ac litem dirimente sententia.

Bacchus. Haec mea est Palaestra; laeta, amoena, hilatis, exsultans, sinetaedio, sine fraude, sine malitia. Ludimus, iocamur, fruimur Divum muneribus. Nept. O disciplinae sanctitas? Bacchus Affunde hospes ex Cretico, a Medico fac exordium, ut medice fiant omnia. Haecinanguratio novae militiae est. Terbibendum est. Primus haustus contra praeteriram sitim est, alter praesentem pellir, tertius adversus fururam pugnat. Ita per omnia tempora vinum inflectimus. Iupit. Quos hic palaestritas adducis?

Bacch. Hospitem cum Citharoedis, veteranae militae capita, brevi plures consequentur. Prodromi illi sunt, quoslaetitiae conciliandae gratia socios accepi. Agedum, incedant per ordinem cyathi


page 126, image: s150

intercinente Musica [orig: Musicâ]. Quid vos adhaec? O sicciores pumice gnathones! An non piget adeo sterilis et inamoenae militiae? Huc agite, ad mea transite castra, participes gaudiorum et victoriae.

Nept Durate et vosmet rebus servate secundis. Brevis haec voluptas, imo vesania est. Iam mox in furorem verterur illa lepiditas. Armate vos et contra in acie state, ne imparatos hostis aggrediatur. Si gladii fustesque desint, Asellis manus instruite. Hi Neptuni hastae sunt, haec missilia.

Bacchus. Oho si bellum cogitetis, nos cantharis et scyphis strenue utemur. Exhaurite vinum. Hospes, Vae illi, qui pugnam adversus metentaverit. Hac illi mensura ita admetiar in caput plagis, ut sanguinem pro vino hauriat. Cithar. hac illi buxo talem ludum auspicabor, ut aut haec, aut ille crepet in vertice.

Nept. Triton infla buccinam. Bacchus. Ad arma, viri ad arma.

Nept. State viri pugnate. Bacchus. Fortiter, constanter. Vach ne cedite!

Nept Animose miles insta, pugna cadunt, fugiunt, insequere.

[note: 16. Vini laus et reprehensiio.] Iupit. Satis armorum est. Mercuri interpone caduceum. Huc adeste. Litem ea componam sententia, quae aequis causae aestimatoribus, non iniqua videri possit. Multae sunt utriusque laudes, et Bacchi


page 127, image: s151

quidem illustriores haud dubie futurae essent, nisi egregias natutae dores paribus vitiis corrumpetet, atque aliis medicina, aliis venenum esset. In vino veritas, sed et amentia est: ingenium acuit, sed et opprimit: consilia suppeditat. atque etiam evertit, maeretem pellit, simul et revocat: sine fastidio admissus, cum nausea saepe regreditur: Morborum non tam remedium est, quam quaedam officina: societatem conciliat humanitate, contentionibus [note: 17. Aquae laus et reprehensio.] dissipat: alimentum corporis, simul et vitiorum est. Neptuno intet minora vitia, minor etiam virtutis laus debutur. Multorum sata soecundat, multorum obruit. Negotiantium opes promovet, et vitam non raro evertit. Pisces sufficit non magnopere laudaudos, nisi in hominum indigentia. Potum exhibet, sed necessitatem magis, quam voluptatem egentium explet Lavantium corpora excipit, sed et nonnumquam mergit Verbo, nullus vestrum aut probus sine crimine, aut improbus sine virtute est. Et praemiis et poenis digna, et honore et contumelia agitis. Sed uterque, ut femina, malum estis necessarium. [note: Ubi praecipuus aquae et vini usus.] Quocirca monendi, ut alterius alter vitia toleret, et virtutes amplectatur ac foveat. Cum vero de dignitate praecipue inter vos contentio exarserit; ita suprema Iudicis potestate statuo ac


page 128, image: s152

decerno. ut posthac in publicis negotiis officiisque Neptunus Baccho, in privatorum amicorum congressibus mensisque Bacchus Neptuno praeponatur, ut deinde Neptunus in vulgo, Bacchus in Principum aulis dominetut. Postremo, ut ad perpetuam amicitiae soederisque conflati memoriam, praestantissimis quibusque Bacchiscyphis, de Neptuni fontibus gelida commisceatur, alterque hoc ab altero beneficium accipiat, ut, nec caloris vehementia [orig: vehementiâ], nec frigoris inclementia offendant. Solos tantummodo Germanos, antiquissimos Bacchi alumnos, huius legis religione absolvimus, quod frigidam patienti minus stomacho perferant, et hos Deos malint, veteri instituto, impermixtos colere. Nep. Placet conditio.

Bacchus. Nec ego quicquam detrecto, tantum ut Philothesium mihi craterem depromere liccat, atque huius contentionis acerbitatem dulci mero abluerelupit. Mecum inibi nector gustabitis. I. Ganymedes pocillator, ex optima nobis hauti ambrosia. Hodie laetan dum est. non enim semptr anthesteria.



page 129, image: s153

DISCEPTATIO III. LAUDABILIUSNE SIt CAPPILLAtum esse, an rasum, aut calvum? Ex facto Vitoldi Lithuanorum Principis, duplici oratione disceptatur.

CEleberrimae inter historicos famae Aeneas Sylvius, libro quarto quem de rebus gestis Alphonsi Regis Arragonum conscripsit, Vitoldi Lithuaniae Ducisrararum, ad posteritatis memoriam, exemplum inducit. Meditabatur Dux ille, quo se potissimum corporishabitu, dignaque viro Principe auroritate, a vulgo separaret. Visumque demum est, caetens quae huc facerent diligenter expensis, intonso capillitio hanc sibi dignitatis excellentiam adstruere. Hac igitur per humeros, ad insignem oris speciem, defluente cultus, subiectae nationi lege lata imperat, crinem ponere, rasoque inccdere capite. Verum gravius hoc imperium plerisque visum est, quam ut patendum existimarent, et quod natura mortalibus ornamentum largita esset, hoc sibi humanis legibus eripi paterentur. Dux igitur qui in ista crinium silva non tam ornatum spectaret, quam discrimen aliquod, quo a


page 130, image: s154

communi vulgo sola oris specie recederer, mutatis consiliis, comas, quod subditi detrectabant, ipse posuit; et ne deinde parem suo Principi habitum sectarentur, gravi interdicto sanxit, ne quis subiectorum capillos capitis raderet. Quae res cum variis ultro citroque agitatis opinionibus causam daret, nobis ad hanc gymnasticam disceptationem eandem producere placuit, atque a diversis intelligere partibus; utra huius Principis ad auctoritatem sibi vindicandam lex ac sententia fuerit dignior? plusne raso, aut calvo, quam capillato Principi honoris maiestatisque accedat? Qua de re Misocomum adversus Comophilum in senatu hoc literario audiemus.

MISOCOMUS. Statuit Vitoldum Ducem recte mutata sententia [orig: sententiâ], inter rasos aut calvos, quam comatos haberi maluisse.

[note: EXORDIUM.] Aequum esse, ut Principes, ceteris hominum cum imperio atque auctoritate praefuturi, habitu quoque vultuque digniore emineant, non ratione minus, quam longo populorum usu ac consuetudine probatur. Hoc Asyria illis purpura, ostrumque Attalicum potissimum elaboratur: hinc olim inter Romanos patricioium erant praetextae, senatorum laticlavi,


page 131, image: s155

Consulum trabeae, Imperatorum paludamenta, quorum singuli, ut dignitate antecedebant reliquos, ita habitu ab iisdem separati gloriosum ducebant. Inter animantes tatione destitutas ipsa mater natura provida auctoritatis conciliatrix, Regi bestiarum leoni, Reginae que volucrum aquilae, toto corporis orisque habitu prospexit, ut cui impetium, cui subiectio debeatur, non obscuris collatae in illas maiestatis argumentis, indicaverit. Hominis illam ingenio arbitrioque curam reliquit, ut quam quisque Principum maxime decere habitum ad conciliandam auctoritatem existimaret, hanc circumspecta ratione sic deligere; [note: PROPOSITIO] ne vel suis in arrogando superbus, vel in contemnendo vilis haberetur. Qua in re prudentissime mihi Vitoldus Lithuanorum Princeps et delegisse, et statuisse denique visus est: quando depositis illis, quae genas frontem que obvelatent, comis, toto nudari capite, ad vultus maiestatem omnium oculis exponendam, voluit. Quod equidem me hodie propitiis Superis, vobisque faventibus ostensurum praesenti oratione [note: CONFIRMATIONIS RATIO a natura capillorum.] confido.

Neque fucatis ad hanc rem Oratorum pigmentis, aut dolosis sophistarum captiunculis, aut longe quaesitis dicendi ambagibus insistam. Ipsam statim rerum humanarum naturam inducam; ut quid illa


page 132, image: s156

in crinibus molitasit, qua origine producat, [note: Quod capillus mortuum naturae ex crementum brutis nos pilosis, quam ho minibus propiores reddat.] quo ingenio servet, quem sinem spectet, hoc nobis ingenua veritatis confessione edisserat. Illud vero inprimis sciscitabor, ut quid inter candidas honestae frontis nives, purpureasque humani vultus malas (quarum conspectum intuentium oculis promissi crines auferunt) et perplexam eiusmodi capillorum silvam intersit, significare, ne gravetut. Dicet profecto, srquam vocem nacta erit, plusinter crines vultumque intercedere discriminis, quam inter solem lunamque sit; aut inter terram nocturnis obscutam tenebris, ac caelum pulchraluce illustratum. Luna suum a sole decus trahit, terra vitam vigoremque a caelo: ab otis humani gratia siquid est in coma venustatis descendit. Quid enim crinis aliud, quam reiectitium aliquod naturae excrementum, quale in manibus pedibusque sunt unguium praesegmina? nihil in illos humani sanguinis, nihil vitae spiritusque vitalis influir, stupent enerves mortuique, [note: a comparatione similium et dissimilium probatur.] colore plerumque inam oeno, squalore turpi, odore etiam ingrato. Nihil aliud in homine est, quo se magis brutis esse avimantibus persimilem testetur, quam suspensum ex vertice capillitium: quod dum corporis obtegendi gratia bobus asinisque ac bestiatum ceteris natura largiretur, solum hominem praecipua sua parte hoc


page 133, image: s157

integumento destituit, ut digniorem illius indolem formamque, ad imaginem Dei conditam, ab ista brutorum similitudine ad habitum cultumque longe nobiliorem avocaret. quem tamen etiam, ut Deum inter brutasque animantes medium, neque totum hirsutum corpore, neque ab omni capillo nudatum produxit; sed uttiusque quadam sortis electione dona vit; ut vel hirtam ferarum vitam, silvestribus Faunis Satyrisque propior, vel candidam filiorum Dei imaginem Angelis puerisque innocentibus vicinior, suo consilio amplecteretur, et quisquam tam demens sit, generisque oblitus sui, qui cum brutis serisque hitsuto capite (quo se potissimum hominem testatur) sociatimalit; quam rasus glaberque tota fronte ac facie pulcherrimam Dei, omnium in oculis, prae se ferre imaginem? Ipsa sane bruta, quid in capillis prolixioribus vilitatis turpitudinisque sit, non obscure nobis designant: quando ut quaeque bestiatum suo in genere maxime villosa est, ita etiam est despectissima, glabri inter venaticos canes excellunt maxime, crinitos his videas segniores; equorum, qui minimis capillis sunt, totaque sine villis lucent cute, reliquos indole ac pretio longe vincunt. boves macilentos exsuccosque profusis luxuriate crinibus animadvertas; pingues, et bene curato corpore eximios, pressis


page 134, image: s158

micantibusque comis pellem tegere, foetidae vulpes, canes muti, timidique lepotes atque imbelies oviculae, villoso habitu ignobilem meticulosamque vitam recondunt, prudentissimus belluarum elephas ad humani propemodum ingenii laudem adolescit, sed absque crinibus, tanto nobiliorem inter bruta sortitus animam, quanto capillum ignobilius. ita inter homines, quos hispidos maxime, comisque luxuriantes videtis, hos mente tarda, ab optimarum rerum cognitione ad terram brutorumque stupiditatem noveris degenerare, Quid, quod foeda mortuorum hominum cadavera, in patibulis ante oculos omnium suspensa, cum iam ratio, cum vita; cum sensus omnis evanuit, cum praeter sordes, vermes, putoremque nihil spirant, crinibus etiamnum pullulantibus vestiri conspiciamus; ut iam ipsae etiam belluarum comae, plus quam humanae obtinere honestatis suis in corporibus videantur. Rideamus itaque profusis cachinnis illorum insaniam, qui ab exundanti per frontem, genas, hum erosque capillitio humanae formae pretium dignitatemque maiorem vanissime aucupantur Laudemus, quotquot cum Vitoldo Duce, haec sese exonetantis in vultum purgamenta naturae, funditus aut vellunt, aut resecant, tantumque a brutorum ingenio et cadaverum faeditate, quantum ab effusiore capillamento recedunt.



page 135, image: s159

Ornatum tamen capillorum sunt qui depraedicent, [note: 2. RATIO ab effectis. Quod capilli, nec ornent, nec corporis sanitati conducant.] parum sapienter, sunt qui etiam multo stultius consectentur At qualem ornatum? Superi, quam vilem, quam despectum! quem canes, quem boves, quem vulpes ac pleraeque animantium ceterae, suis in caudis ostentant, hunc ingenuae indolis adolescens, sibi in fronte vultuque praeferendum existimat. Porestne quicquam turpius, aut sua pictor in tabula, aut in dictione orator honestatis, decorisque amantium oculis atque animis spectandum obicere, [note: Ethopesia capillatorum.] quam crinitum eiusmodi Iopam, qui promissis in frontem capronis, hirsuto magis, cornutoque capro, quam homini similis, vix oculorum aciem inter hanc silvam explicat, toto effrons capite, ac simiae quam homini similior. Quem native genarum purpura [orig: purpurâ] lacteae cervicis venustate, verecundo oris obtutu, tota vultus humani maiestate, turpis illa capillorum nubes spoliat. qui quam cumque in partem ora inclinaverit, codem coma devolvitur, lucemq, ac liberum obtutum non ttaro oculis eripit, sensimque intuentium aciem hebetat, sanitatem infringit, integritatem violat.

Quae quidem tam a cultu ornatuque corporum, quam a valetudine defendenda petitae causae Brasilos [note: b Osor. lib. 2. hist. Regis Em manuel.] impulisse merito videntur, ut vulsis toto vertice capillis radicitus hanc, veluti loliorum,


page 136, image: s160

segetem tolli malint, quam cum nati hinc incommodis periculisque perpetuo conflictari. [note: Exemplis glabriones laudantur] Chinarum vero populi subnascentes in capite pilos assidua cura radunt, atque in extremo tantum mento comam quam longissimam ab ore profundunt, unde nulla in facie nubes, in valetudine offensio metuenda est. Hinc nimirum et illa exulat furfurum illuvies, quae capillatorum verticem, ceu lepra, obsidet: hinc illa vermium scaturigo, quae ex stangnanti putridoque sudoris lacu, per caput effunditur; hinc denique perniciosa scabies quae er male densatis inter ca pillos humoribus nonnumquam concrescit, et vitiosa se aliosque conrage aspergit. [note: Descripio capillatorum a similibus.] Etenim haec illa sunt crinitorum hominum ornamenta, haec comatum cimelia, gemmae capitis, sanitatis praesidia, dignitatis adiumenta, quibus cum se Vitoldus voluisset spoliari, tum denique aptissimus visus est, qui reliquis cum potestate imperaret. Eant nunc illi delicatuli adolescentes, venustatis aucupes, formae cultores, Iovis Ganymedes, Veneris Adonides, Nympharum Narcissi, pectinent, comant, struant, crispent, odorato conspergant pulvere, unguentis illinaut hanc capitis luxuriantis silvam; quid facturi omnino aliud sunt, quam ut verminantis cerebri illuviem, lendium nidos, scabiosae periginis seminarium excolant, teterrimaeque


page 137, image: s161

sordium cloacae liquod vestibulum praestruant, vel, ut aiunt, dilapho strumam exornent? Me si consulant, ad veterum sese potius Aegyptiorum Deum Aesculapium, quam illotum hominum mollitiem convertent. Ille enim quamvis copiose barbatus, calvo tamen capite propositus colebatur; quod hoc maxime crederent hominis esse sani: qualem esse Deum sanitati reliquorum providentem decuit; ne vulgato dicterio peteretur; Medice curate ipsum. Verum sua hunc Archiatrum imitatione colere Aegyptiis durum fuit, tecto illi incedere vertice, comam delicate nutrite, suisque exornare illecebris: unde tam molles illorum calvariae, post sunestam cum Arabibus inter Cambysen et Psammitichum pugnam, repettae funt, ut Aegyptiorum quidem ad Ievem calculi impulsum cederent, Arabum nec pugillari quidem saxo infringerentur.

[note: 3. RATIO Quod calvities hominidignitatem conciliet.] Porro illorum, qui vel rasi ad cutem, vel naturae beneficio calvitiem adepti sunt, tam dignitatem, quam commoda, quis satis gra vioratione assequetur, qua et contradicentium error queat expugnari, et infringi pertinacia? Agnovit hanc olim veritatem ex sacra D. Benedicti familia religioosus doctusque scriptor Hugobaldus, qui Carolo Imperatori Romano (cui amissa caesaries Calvi nomen fecit.) decades versuum quatuordecim in


page 138, image: s162

laudem Calvorum exaratas, consecravit, quorum verba singula, a C. litera exordium ducebant, ut ad calvitiem suum quae que symbolum contulisse viderentur. Sic vero orditur,

"

Carmina clarisonae Calvis cantate Camenae.
Conticeant cuncti concreto crine Comati.

"

Dignitatem vero Calvorum non paucis exaggerat; quod et in claustris, et in castris reliquorum pletumque Duces, consilio emineant, auctoritate ceteros gubernent. Ut [note: a simili illustratur.] mihi Synesius gravissimus inter Graecorum Patres laudator Calvorum non immerito calvitiem in homine cum lunari inter astra globo contulisse videatur. Namille quidem in caelo quanto est plenior, canto illustriorem orbem conficit; calvities in humano capite, quanto maior, tanto magis conspicuum verticem, ceterisque mortalibus venerandum, reddit nihil vero intererit, calvusine, an ad cutem usque raso capillitio nudus [note: a contrario.] glaberque appareas. Satis enim est, sordidam hanc obiecisse silvam, tantae impuritatis teceptaculum, tot vermium diversorium, tot incumbentium cephalalgiae malorum nutrimentum: satis removisse a fronte quod illius maiestatem tollit; ab oculis quod illorum aciem hebetat, pulchritudinemque suffuratur; a genis quod gratissimam illorum confundit purpuram, nivesque inficit; a vultu toto, quod


page 139, image: s163

divinam ipsius imaginem minuit, auctoritatemque infringit.

[note: 4. RATIO a consequentibus. Quod capillati molliores potius, quam fortiores reliquis habendi sint.] Atque hic quosdam Hectores mihi priscos Achillesque obiectate intellige, fortia bello pectora, quos taro sine laudis illius commemoratione Homerus in ducere visus est, qu od caesarie flavaque spectandi coma onium sese oculis ingesserint. Verum his ego facile regessero, laudem hanc et poeticam, et sine laude magna videri, facilius enim repereris mollem femineumque hominem, et Paridem quempiam hisce ornamentis ad amorem et thalamos, quam Achillem iisdem ad bellum terroremque componi. Quid Hectori coma profuit, nisi ad hoc, ut Dio capillatorum encomiastes habet, quod

"

------ caerula passim
Caesaries raptata fuit?

"

Ansa nimirum hostibus illa fuit opportuna, qua [orig: quâ] et prehensum stringerent, et denique sunibus illigatum, ter circum Troiae mutos taptarent. Talis et illa laus Achillis.

"

Flavaque [orig: Flavâque] coma [orig: comâ] prensavit Achillem.

"

Verum haec extra pugnam, in congressu [note: ab exemplo oppositorum.] proeliantium nusquam comatum leges, uti et Ulysses extra belli aleam crispa caesarie depingitur; at cum adversus comptos imbellesque procos unus victor depugnatet, calvo inducitur capite.


page 140, image: s164

Stabant hinc iuvenes cincin nati ac deliciis fiacti. Penelopen deluso amore prensantes; in de Ulysses sola illustris calvitie: illi haud minus centum, aetate vitidi, tota capillati ac propemodum cornuti fronte, oculis ex abdito illo crinium recessu micantibus: hic aetate iam gravi, explicata sine nubibus facie, calva etiam ad lumen inter faces succensas splendicante. Qualem hic proelii exspectatis eventum? an non vincent senem iuvenes, unum multi, hirsuto terribiles capillamento, calvastrum simplicisque vultus hominem? audite rem novam, solus Ulysses adiuncto sibi silio geminisque ad armorum societatem bubulcis, invadit, sternit, iugulat, trucidat capillatam illam porcorum legionem, domumque a molli ista insidiatorum turba in libertatem vendicat I. nunc quisquis es, cincin nate nepos, et fortitudinem cum illa capillorum mollitie coniunge. Torvum iacta vultum, atroces oculos, hispidum verticem, martium terrorem; quando ad calvi unius conspectum, manumque, tot adolescentum animi trepidant, tot corpora stygi mactantur. Hic videlicet ardentes oculi, inflammatae genae, frons corrugata, totus emicans furore vultus plus ad infringendos hostium animos momenti habuit, quam mortuus illic squalidusque in faciem devolutus crinis; qui cum homine generoso, an cum degeneri bruro


page 141, image: s165

congredetere [orig: congredetêre], relinquebat ambiguum. Quot existimas hic suo capillamento excoecatos, ut nec avertere, nec intentare certo ictum possent; vel etiam irretitos captosque Ulyssis ferro captivum iugulum praebuisse? quoties vero illum a latere, atque etiam tergo imminentem capiti ictum subterfugisse; quando nec pilus quidem sua aciem oculorum umbra retardaret; sed omnes ipsi, tamquam in aperto campo, et pleno meridie, hostium machinationes atque insidiae paterent? quocirca Vitoldum tamquam generosum, astutumque bellatorem, et huius Ulyssis aemulum merito a silvestri illo crinium velamento abhoruisse sentio, et quod male de alendis susceperat comis consilium, maturiori iudicio deposuisse. Nutriat imbellis comas mulier, vir bellator has respuat: habeat illa hoc suae infirmitatis testimonium, verecundiae praesidium pudoris regumentum, et siquod forte etiam sit, formae ornamentum. Sed

"

Forma viros neglecta decet.

"

Fortitudinis masculaeque virtutis potior hos cura occupet. Videant magis quo officio amicus colendus sit, qua arte hostis avertendus, quam ut insuum capillitium officiosi, in excolendi artem intenti, nihil viro dignum moliantur.

Iam ego vos porro, quotquot estis delicatuli comarum alumni, quotquor


page 142, image: s166

crispofractoque magis animo, quam capillo, vos, inquam, mecum ad gravissimum Reip. alicuius senatum cupiam deducere; atque illic omnium [note: 5. RATIO ab adiunctis; quod non capil lati reliquis prudentiores, resp mode rentur.] vultus, ora, ac veneranda capita intueri, et quos in cereris prudentiores esse iudicetis, quos magis Reip. et consilio regendae, et legibus stabiliendae, et imperio denique administrandae idoncos aequa mente pronuntiare. Vestrine similes comptos concinnatosque Iopas, an Iulios Caesares, Scipiones Africanos, Carolos Calvos, Vitoldos Duces, akiosquetoto vertice, aut rasos, aut calvos? quid videtur? exspecto enim a vobis sententiam, ne quid meae forsitan, qui glabersum, imputetis in vidiae, si comatos negligam, vel arrogantiae, si cal vastros reliquis praeponam. Prudentiores, hoc in coetu, vestro postulo arbitratu designari. Quid haeretis? cur refugitis hoc iudicium? an pudet fateri, tanto quemque purgatiori esse cerebro, tanto maiori, non modo calvatiam, sed et animi sensus luce perfundi, quanto minus quisque pilorum in capite possidet? cum annis decrevisse caesatiem, sapientiam crevisse? propius animi virtute ad calvos accedere, quorquotraso capite illorum habitum aemulantur, magis ab illis remotos, quotquot iuvenilem capillorum luxum, quam senilem modestiam gravitatemque malunt imitari: eximiae animorum, sive in rectum,


page 143, image: s167

sive in dev ium affectiones, aegre possunt in corporis habitu longo tempore dissimulati, et ut sese prodit sapientia; ita stultitia occultari non solet: in mores, in voces, in actiones, in cultum sese capitis praecipue effundit quem hic illius, quae in comis delicate operoseque concinnandis est, vanitatis studiosum videris, eum vix quisquam, nisi e adem laborans vecordia, inter sapientes computabit.

[note: 5. RATIO ab auctoritate. Quod Superi pro templis arisque, aut rasos, aut calvos reliquis praeferant.] Sed quid si ad Superos ab hominibus huius rei arbittium transferamus, ut quandoquidem aeterni Numinis voluntate, alii quidem capillati, alii calvi depilesque aut certe rasi homines vivunt, corum iudicio constet; utram horum conditionem magis approbent, suoque favore prosequantur? errare enim hi minimum sua definitione poterunt. Age, non detrectabo. Dubitandum non est, quin hunc Divi maxime probent corporis habitum formamque capillorum, quem suis ipsi in sacris; suis in sacerdotibus templisque sibi devotis eligunt; nisi forte existimandum sit, illos hoc amare, quod turpissimum vilissimumque sit, respuere quod est honestissimum optimumque. at Sacratiores quosque hominum, vel Deorum olim aris, vel vero etiam Numini hodiedum servientium, radi, aut toto capite, aut certe in suprema praecipuaque eius parte, longa temporum experientia cognovimus; ut qui Superis gratissimus sit cultus ambigere non liceat.


page 144, image: s168

Aegyptiorum [note: a Herod. lib. 2. hist.] ranta erat de capillis toto capite submovendis cura, ut ne quid Mystis sordium inter sacrificandum adhaeresceret, ter uno die raderentur. Et haec sacrorum hominum a recremento capillorum purgatio ad omnes pene gentes emavavit, persuasas quandam in ista pilorum silvaturpitudinem, in glabritie religionem cum puritate sociati. Defluxit que ad Christianos vetus ille rasurae mos, qui etiamnum in Ecclesia (quamvis inter quosdam Ecclesiasticos neglectius) conservatur; ut barba Clericorum comaeque raderentur. quod sub Traiano Imperatore ut perpetuum inviolatum, esset, summus Ecclesiae Pontifex [note: b Platina in Vit.] Anacletus lege sanxit. Quin religionsi homines, ut ar ctius sese Deo sanctiusque obstringerent, ad cutem usque toto vertice rasi, gratissimam Deo hostiam, nudum caput consecrarunt: nisi quod vestigia plerique Dominicae coronae, tamquam sentes temporibus affixos, retinerent; non ad decus aliquod, sed patientis Christi opprobrium perpetua recordatioe memorandum. Ne vero quisquam alterihaec causae, quam invisae Superis capillorum turpidini facile tribuat, ipsis etiam virginibus (quas crinibus spoliari deforme existimes) haec pilorum messis subeunda est, neque alia ad sacrum Deo habitum lege adeunt, quam ut hanc expurgationem subeant, depilesque religiosis agminibus socientur. Audiat haec, spectentque


page 145, image: s169

molllis aliquis e grege Capillatorum acersecomes: expendat; quis Dei Divorumque sensus de comis sit, quas si ab aris suis, si a templis, a religiosis coetibus, eoque qui sibi maxime gratus est populo remotas velit, quid aestimationis, quid honestatis, auctoritatis denique [note: a contrario ratio stabilitur exemplo raro quia Capillatorum comae fulmine adustae, adversus tam manifesta caelitum iudicia.] afferre possunt? quam cum laudabili vita, cum sapientia, cum omni virtute coniunctionem habere? Ansuperi nos fallent? an quod turpissimum in cultu, quod vitiosissimum in moribus est eligent? mundo et vanitati quod pulcherrimum, quodque sapientissimum est relinquent? Naehi nimium, non a Deo tantum ac veritate, sed ratione ipsa deflectunt, quicumque leviculis quibusdam argumentis, Capillatorum patrocinium suscipiunt. Rebellionem gravissi mam in Romano imperio, contra Lotharium Imperatorem a Friderico et Conrado Alsatiae Ducibus, excitatam accepimus: [note: Crantius lib. 6. Metrop. c. 10.] quam si ab immodica capillorum cura, superbiaque ex his recrementis stolide alita extitisse dicam, nihil recte iudicantibus aberrasse videbor, Deus huius meae senteutiae approbator accedat. Ducebat Imperator ille comatorum ingentem, contrahos Duces, exercitum; in quo ut quisque nobilitate maior, ita capillatior esse conspiciebatur,


page 146, image: s170

Vibrare in cirros cincin nosque comas, et quod natura saepe negasset, calamistro crinem intorquere; frontemque, tamquam stigmate dignam, inutere, pectine distolutos in ordinem formamque pilos revocare, odoratos aspergere pulveres: hic militaris in castris labor: plusque nonnullis tribunorum curae de statione capillorum recte ordinanda, quam pedestrium equestriumque copiarum erat, pilosque aliquanto studiosius, quam pila curabant. Et haec magis quidem in oculis Caelitum (quoslatere non poterant) quam hominum gerebantur. Stultae moitalium et inanes nimium curae! risisse hanc atque etiam irrisisse vanitatem superos credibile est. Eventu res constat, contractis toto caelo nubibus, tenebrisque magna [orig: magnâ] tem pestate coortis, (quae enim in lucifugas, et sub capillis toto capite auditos tenebriones, poena dignior?) primo quidem micare caelum, deinde horrenda spargi tonitrua, ac demum in castra Caesatis, quae Spiram, superioris Rheni urbem, obsidione cinxerant, tanta vi ingenioque Divum fulmina vibrari; ut quotquor capillatorum essent hominum, comam cincinnosque igne caelesti fagrantes amitterent. Nihil hic aedium recessus, nihil pileorum obiecta fulmini vela, nihil ceterae ad defensionem artes


page 147, image: s171

profuerant; quos ante longis superbos comis, quos cincin nis comptos, cirris defluentes, unguentisque delibutos viderant; hi se modo, aliosque nigricantibus adustos crinium stipulis, ac velut ex busto ferali ereptos, caelesti rasos fulmine, retroque odore perfusos, et mirabantur, et horrebant. Nemo erat qui non indignantem Dei manum agnosceret, qui non praedicaret tam suavem Dei in vindicta mansuerudinem, quam iustam capillatorum in errore correctionem; cum laesi praeter comas, et instrumenta superbiae nihil amisissent. Profuit haec animadversio, illis quidem ad emendationem, nobis etiam ad exem plum, omnibus ad dignam aversionem degrege illo comatorum concipiendam.

[note: CONCLUSIO.] Iam a Superis ad vos redeo, auditores spectatissimi, (luber enim hanc causam alieno magis, quam proprio iudicio definire) statuite demum, utrum vobis magnus ille Lithuaniae Princeps Vitoldus sapientius comam profusiorem aluisse, an abiecisse videatur; sed cavete, ne vel unius facti iniqua damnatione multorum repudietis modestiam, vel stulta absolutione capillatorum hominum superbiam foucatis. Non unius hic tantum Vitoldi causa agitur, violatur existimatio, vita moresque proscinduntur. Senum pene universorum,


page 148, image: s172

teligiosorum omnium ipsiusque Dei immottalis honor in discrimen adducitur, si immaturo consilio, si stulte, si inique Vitoldus crinem posuit, abeant imposterum senes recalvastri depilesque e curia, non admittantur in prudentum virorum senatum, non consilia, non sententiae, non iudiciz illorum audiantur. Cedant tot rasi calvique e claustris Monachi: ab aris sacerdotes, a templis, a sacrorum cura, a divino prorsus ministerio xcludantur. Non potest Caelitibus placere, quidquid cum turpitudine, amentia, atque iniquitate coniunctum est. Si vero haec vobis oratio displicet, si adversus bene ordinatas resp. concra omnium retro aetatum consuetudinem, contra ius et aequitatem, contra Deum ac religionem, denique a consilis senatorum calvi senes, a remplis rasi sacerdotes amoventur, nolite Vitoldum, sive in aula consiliisque, sive in templo ac sacris modeste sine coma versantem damnare, amplectamisi rasuram, quae divinam hominis imaginem ab hirsuta brutorum specie distinguit, quae pulchritudinem ingenuam auget, valetudinem firmat, senilem capiti diguitatem conciliat, fortitudini amica est, sapientiam comitatur, gravitatem addit, auctoritatem conservat, religionem cultumque divinum decet, hominibus iuxta Divisque accepta elt.


page 149, image: s173

Itahic quidem procul ab omni reprehensione levitatis absuturi estis; in altera vero, post hanc mortem, vita recte factorum gloriam percipietis.

COMOPHILUS. Ostendit Vitoldum, maiori laude atque auctoritate, comis non resectis, suis praefuturum fuisse.

[note: EXORDIUM] SIquantum facundiae verborumque ad hanc causam attu lit Misocomus, tantum ad persuadendum ponderis veritutisque habuisset oratio, iure metuerem, ne vitoldo temeritatis ob rasum male caput absoluto, mihi illius nota iudiciumque subeun dum esset? quod pungnare supervacanea contentione malim, quam cedere aequitati. Nunc quoniam maiori eloquentiae suae, quam veritatis fiducia in hanc mecum atenam adversarius descendit, cum pro rasis calvisque, calvus ipse orator, pug nate ausus est, Iudicesque nactus sim, quibus potior, diserta quavis loquacitate, causae aequitas sutura sit; vehementer animo erigor, spemque concipio fore, ut praesnti oratione mea malignis quotundam cavillationibus, quibus


page 150, image: s174

comatos sine discrimine perstringunt, aditus omnis, apud aequos iudices, obstruatur.

[note: PROPOSITIO.] Tantam itaque inter homines dignitatem auctoritatemque comis longioribus inesse tradant, ut Vitoldus Dux eosdem maiori laude, apud subiectos sibi populos, retenturus fuisset; quam raso capite iisdem comatis imperaturus. Qua in re illum, quem sibi praefixit adversarius dicendi ordinem non aspernabor; ut sententiae sententiis, rationes rationibus oppositae, tamquam miles cum milite in duello, confligant; et quemadmodum veritas cum errore, hon estas cum turpitudine congrediatur, quamque illa manifestis argumentis vincat, triumphetque, neminem, ne calvorum quidem latere possit.

[note: CONFIRMATIONIS I. RATIO. de capillodum natu ra, per quam brutis assimilemur refutata.] Naturam primo humanam introducitsed absque ratione suum ipsammet partum, fructumque capitis, tamquam reiectitium quoddam, atque inanimum ercrementum damnantem, per quem pilosis magis brutis, quam hominibus consilio utentibus coniungamur. Nimirum tam principio amentem facit naturam, ut auctorem suum, ut humanum genus universum, ut seipsam erroris condemnet, quando nos omnes calvastros non produxit. Quis, non dicam pilis, sedcerebro capitis praeditus, ita unquam


page 151, image: s175

locutus est; an damnabimus, ranquam excrementa quaedam reiectitia, virescentis terrae gramina, arborum folia, florum comas?

[note: a similibus refutatur.] Tollatur sol de caelo, e plantis vita, ver exanno, si haec omniareicimus. Quid vero capillis in homine similius, quam illa terrae plantarumque germina? Quo magis verab hieme, a florente senex iuvene, quam suis quisque comis distinguitur? Non possum quin cum Nasone sentiam:

Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus.

Et sine fronde frutex, et sine crine caput.

[note: ab auteritate.] Gravissimi iuxta sauctissimique viri D. Ambrosii voces sunt, comam esse veneran dam in senibus, in sacerdotibus sacram, in bellatoribus terribilem, in adolescentibus decoram, in mulieribus comptam, dulcem in pueris, [note: (b)] Hexam, hb. 6. Quisquamne hunc tantae sapienriae pietatisque virum, hoc in hominibus laudasse existimer, quo a divina illum degenerare imagine arque ad brutorum deformitatem cemerer deflectere?

[note: altrs pars a fimilibus etiam refutata.] Sint crines inanimi (quamquam nec hoc quidem rora Philosophorum schola concesserit) an iccireo, vel reiciendi nobis sunt, vel eis retentis brutescimus? Et ungues inanimi sunt, nemo tamen avulsos a digitis manuum pedumque sultulerit.


page 152, image: s176

Quid inanimum magis, quam ipsae corporis vestes, neque tamen iccirco, tamquam honestati inimicas, repudiamus, aut per has bestiarum similes reddimur. Contraria sentimus omnes, et in diligenti vestium usu honestatem, in nuditate turpitudinem collocamus. Mitor vero in brutis minimum pilosis tantam ab adversario excellentiam nobilitatemque reperiti. Quid leone fortius, digniusque, quid magis capillatum est? quid bufone, serpente, ac dracone est detestabilius, quid minus pilosum? ridicula laus est, quae inde petitur, unde gravior ad contumeliam reprchensio, quam ad commendationem oratio iure deducatur.

[note: II. RATIO. Zuod in capillis, quam calvitie, aut rasis ne ornatus maior, osten ditur.] Sed ornatum in pilorum rasione, autetiam calvitie maiorem, quam in crinito deprehendir capite Misocomus. Acuti profecto visus est, qui ornamenta illic magnifica, ac digna homine reperir, ubi nec pilus quidem in capite invenitur. Utinam quidem Vitoldus illo nobis habitu oris cultuque adesset, quo postquam crine posito inter suos glaber conspectus est, eminebat: aut certe graviori iam aetate Dux calvaster inter capillatos aulicos apparuit. Staret [note: Ethopeia calvi et capillatorum.] hinc eleganter comata iuventus, tamquam suis exculta floribus foliisque circum fluentibus arbos; inde velut aridus suisque spoliatus frondibus, truncus, aut adustus


page 153, image: s177

Borealibus ventis stipes: illa cincinnis per humetos cetvicemque molliter oberrantibuss hic investi et nudo, velut ad ictum lictoris, collo. Illa inter decora capillorum vela, tamquam pomum ipter folia maturum, gratisque aspersum coloribus, emicat; hic ut matcescens uva suis viduata comis soli exponitur: illa nativo crinium orisque cultu, vatietategrata, colores habitumque miscet, ac temperat, suum decus fronti, suum malis, suum ipsis comis relinquit, mutuoque concursu suavissimam pulchritudinis hatmoniam, velut musito quodam concentu instituis; hic sotdidam aurium officinam omnium aperit oculis, frons pene totus, sioccurras, mala propemodum unica, si accedas a latere; sine varierate, sine cultu, sine decore, tonsae magis ovi, aut mortuali calvariae, quam humano capiti similis. Et hunc nobis hominem adversatius tamquam regno dignum, pulchritudine spectabilem, auctoritate gravem, dignitate excellentem andet proponere? cui si talem forma atque indole Superi sponsam largiantur, malit, nisi fallor, cum Apolline caelebs, quam cum Iove maritus haberi. Dicamus remipsam (quid enim Misocomi argumenta moramut aranearum telis leviora) tantum abest, ut inter ornamenta ingenuo viro digna censeri possit abrasio,


page 154, image: s178

multoque magis calvities; ut nihil viri graves ac honorati sibi propemodum in vita tutpius duxerint. Ideoque Vitoldi consilium, quo rasionem a subditis, a se comas abstulit, despetationis magis ex arrogantia [note: ab exemplis eorum, qui calvitiem detestati sunt, et capillos Regibus dignos existimarunt.] natae, quam maturae prudentiae plenum fuerit. Domitianus Rom. Imperator huius rei exemplum reliquir, quando ob calvitiem suorum ludificationibus exposicus, cum huicturpitudini crudelitatem iungeret, calvus Nero estappellatus. Hinc versus Ausonii.

-- Quem calvum dix? sua Roma Neronem.

Ad ludibrium vero Tiberii Neronis, Seianus, Romanorum id temporis potentissimus, publicum instruxit e theatro spectaculum, quod a solis calvastris et glabrionibus tota die peractum est. quibus denique sub vesperum exeuntibus facem quinque rasorum puerorum milia praeluxere [orig: praeluxêre]. In cuius memoriam facti illa deinde loquendi in vulgus consuetudo manavit, utcalvi omnes Seiani notrlineappellarentur. [note: (c) Ooelius lib. 13. c. 29.] Usque adeo Tiberium vero huius turpitudinis pudor occupaverat, ut pluribus sese annis ab urbe conspectuque populi ad villae agrestis solitudinem, imperii curis Seiano rehctis subduxerit, atque hanc comarum orbitatem non obscurd planxerit, illic extra


page 155, image: s179

vulgi frequentiam, et dictoria, quam in Romana Imperii maiestate sua opinione felicior. Quam ille a Vitoldo et Misocomo ingenium dispat sortitus est! Vitoldus capillum quem natura desiderabat, sibi negavit: Tibetius quem natura sibi negaverat, desideravit; Vitoldus in nudo vertice honorem, in comato abiectionem esse statuit: Tiberius in nuditate capitis abiectionem, in comis honorem esse iudicavit: Uterquetamen et contumeliae fugiens, et appetens diguitatis; uterque solicitus quo pacto cum auctoritate suis imperater; ille praesens, hic absens, ille voluntate, hic necessitate glabrio. Opraeposteri hominum sensus, et sententiae iudiciorum planae diversae, cum eadem in resuum alii decus, alii dedecus nimium perverse collocarint! Nimiu vero illa, quae apud Germanos Francosque iam olim obrinuit, existimatio praevalet, heroas omnes atque Imperatores, ceteris cum potestate praeficiendos, longo debere esse capillitio ornatos, neque illitam aurum gem masque coronatum, quam comarum in vertice deucus reveriti sunt. Unde Burgundi Clodomitum Regem suum in praelio agnovere [orig: agnovêre] caesum, quod ipse; ut Dominus ceterorum, longo tantum capillamento conspicuus emineret. [note: (a) Till. lib. 2. de reb. Gal.] Hinc et Crothildis Regina Francorum, cum a


page 156, image: s180

propriis regnum filiis ad nepotes feminea cupiditate transferre laboraret, ideoque singulari eorum comas studio aleret, fratres missa ad illam legatione geminum illi munus, nudatum ensem ac forficem deferunt, hac postulatione adiecta; ut alterutrum cervicibus nepotum adhiberet, vel ad tundendum caput forficem, vel ad resecandum ensem. Quibus illa sui impos reposuit, malle se eos videre mortuos, quam rasos. Tantum et in regno honoris, et in rasione contumeliae esse imperaturis existimavit [note: (b) Franc. Hottom. de Franco Gallia. c. 19.] inter Germanos ad summos quosque Proceres hic capitis habitus manavit. Unde Martialis.

Crinibus in nodum tortis venere Sicambri:

Sed et aliis in gentibus infamis nota servitutis ob turpitudinem existimata est comis a natura suppeditatis nudari. Ita Graecis, ita et Latinis multo tempore visum est. Unde Agrippae Posthumi servus, si Tacito fides est, suo perquam Domino similis, modo comam submisosser, ut personam illius a morte sustineret, latuit, dum crinis promissi beneficio et libertatem, et opes dignitatemque Agrippae occuparet. Ex Graecorum vero Impetatoribus Theophilus referente Cereno, cum depili vertice parem suo officio malestatem sustinere intere comatos non posset; ut minori apud suos turpitudine


page 157, image: s181

esset, tali omnibus edicto imperavit, ne quo ornatu vulgus supra suum Principem eminetet. Caligulam imitatus, qui calvitie absurda deformis, cum insigni capillitio cultos offendisset, hos immissis tonsoribus occipitio raserat, ne solus ipse, ut depilis simia foeda nuditate erubesceret. [note: c Sueton, c. 35.] Itenunc Glabtiones, recalvastri, rasi, et quotquot Misocomi e schola venistis, vestram e speculo pulchritudinem consulite, formam, genas, os, totumque caput innube ac niveum praedicate; quando tot tantorumque virorum sententiae, gentium existimatio, natioumque usus vos oppugnant. Frustra estis, si per honestae rei contumeliam, per laudem obscoenae, vos speretis gratiam popularem occupare posse. Cum Vitoldo vos denique dignitatem in opprobrio, gloriam in ignominia, auctoritatem in despectu pensare videbitis. Quod pro Laconibus olim Charillus, [note: d Plut. in apoph.] hoc cum eodem de ceteris hominibus iure pronuntiavero: Laudabiliter illos comam nutrire, quod ex omnibus ornamentis [note: Zuod sanitati capillus, quam abrasio magis conducat, deelaratur experientia [orig: experientiâ].] hoc sit minime sumptuosum.

Veruntamen, nescio quam valetudinis curam noster hic Medicus comatotum febrientium suscipit. Scabie infectos, vermibus obsito miseratur, iubet capillum radere, ut valetudo servetur. REcte quidem nisi hoc malum autcommune in pueritia omnibus, aut breve, ac facili medi


page 158, image: s182

catione curandum obveniret.

Pueris fere crines surgunt universis, quos forfice secari non prohibemus, pro viris praecipue contendioeus, apud quos neque scabies, neque vermes, nisi pectinis curaeque omnis oblitos, hospitanrur. Plerisque etiam longo aeratis experimento constat, non tantum non obesse sanitati capillitium, sed magnopere ad illam conducere tuendam. Hinc refectis nommunquam comis multi illam, quam ex defluente humorum illuvie patiuntur molestiam, non parum gravare sentiunt: genae intumescunt, dentes acutissimis perstringuntur doloribus, collum intus forisque exulceratur. Ut tot malis eruditi calvorum, plures, ubi natura deficit, fictis arte constrictisque comis subveniant, satisque testantur, quo in numero calvos habeant, cum seipsos capillorum hac via ordini inserant, ne suae defuisse incolumitati videantur. Quin iste apud Martialem celebris Phoebus deficiente, quo caput involverer, capillo, haedina non verirus est pelle adversus frigoris inclementiam munire. In quemproinde sic argutator ille lusit.

"Mart. lib. 12.

Haedina tibi pelle contegenti
Nudae tempora verticemque malae,
Festive tibi, Phoebe, dicit ille,
Qui dixit, caput esse calceatum.

"

Cui aliud in Charinun, capillorum defluvio laborantem adiecit.



page 159, image: s183

"

Quod lana caput alligas, Charino,
Non aures tibi, sed dolent capilli.

"

Inter caprarios ille igitur Phoebus et Charinus ovillasque pelles, nihil hanc vestitus simplicitatem veritus, quam inter calvos maluit censeri, et valetudinem a pilis, quam verticis nuditate verius credidit conservari. Quamquam illud non negaverim, firmi capitis adolescentes, postquam nudo vertice omnem caeli tempestatem saepius experti sunt, duratis magis ad solem ventumque calvariis fortius imperum malignioris aurae iam viros sustinere. Verum hans curam agricolis, nautis, aurigisq, plerique relinquere, quam pari fortuna patientiaque contra venturos dolores malunt armari. Adversatio si ita visum sit, hanc sortem non invideo, ut cum Arabibus denique fortiori etiam cranio postvitam supersit. Si Vitoldus ita vixetit, non egit Principem; si minus, non omnino robustum.

Animadverto nunc dignitati calvorum [note: 3. RATIO Zuod capillus non autem calvities homini dig. nitatem centilien.] nonnihil Adversarium tribuisse Brevior tamen hic suit, quam ut fundamenta defensionis suae hac in repro Vitoldo collocaret. Nihil vero ab illo productum est, quodex illis quae de ornatu comarum in viro Principe supra diximus non labefactetur. Calvum nobis Imperarorem, Romana [orig: Romanâ] in purpura ac maiestate producit, sed nisi alia hoc solio ac munere digua


page 160, image: s184

memorentur, calva illius laus Caesaris habebitur, neque Doimitianis, Caligulis, Tiberiisque futurus est illustrior. Hugobaldi versus plus laboris in Poeta, quam honoris in Carolo ostendunt Senio, imbecillitati, mortique Imperatoris praelusit. Ut apertius, verius, breviusque Arbiter: [note: Auctoritas nutoritate et simile simili elusum.]

Ut mortem citius venire credas;
Scito iam capitis perisse [orig: perîsse] patrem.

Synesio etiam maior eloquentiae, quam veritatis cuta fuit, cuius quidem iudicium de calvo vertice quem lunari globo comparat, mihi illa Aeschyli Poerae aquila propiore similitudine confutasse videtur, quando nudum illius sub aprico considentis caput intuita, lapidemque rata; raptam a se testitudinem, ut collideret, ex alto dimisit, Aeschylumque hoc casu, sua calvisie periturum afflixic. [note: (a) Plin. lib. 10. c. 3. et Cic. lib. 2.] Quo plus inarbitrio volucri, quam homini tribuendum est: illa fine corruptione, sine affectu, ac perturbatione, acerrimo oculorum iudicio [note: Tuse. qq.] rem totam definit, calvumque non astro, sed lapidi comparat: Synesium laudis appetitus, quem ex rei contemptae ornamento, dicendi captaret gloria, capillatorum odium, oculorum imbecillitas decipere potuit, quae minus in aquila fuerunt pertimescenda [reading uncertain: print faded] . Et certe si rationem consulimus [reading uncertain: print faded] , nemo est quin potius cum albo


page 161, image: s185

politoque aliquantum lapide, quam cum lunari sidere depile hominis caput sentiat convenire, ideoque magis aquilae, quam suum Synesio errorem ignoscendum videri, quantum vis Aeschylus, si ad has voces ab inferis revivisceret, suffragatoraccederet, aquilamque, Synesio absoluto, posthaberet. Sed quam dignitatem obsecro calvities habeat, quae nisi in provectae aetatis hominibus occurrat, cum vitiis magnam habere societatem deprehendatur? nullos [note: Calvitiem cum vitiis iungi exemplo Caesaris declaratur.] cuim facilius immature calvescere videas, quam molles venereosque homines, qui omnes luxuriae habenas laxant, vigoremque aetatis in hanc profundunt, unde calidi sensim humoris defectu suis capillus radicibus exarcescens defluit, verticemque flore atque ornatu capillorum nudat. Sensit ex calvitio hanc sibi labem adhaerescere Iulius Caesat, qui usitata militaris vitae licentia, tum praesertim, cum victoriis et felicitate bellorum clatus coepisset esse dissolutior, Venerem cum Marte sociaverat, ideoque praepropere calvescens idem, quod coronis quidem triumphalibus caput excrnabat, turpi decorabat capillorum defluvio; ut ambiguum relinqueret, plusne sibi ornamentorum de capite derraheret, an adii ceret. Milites certe Caesate ex Gallia Romae triumphante (ut liberrimum tunc erat convitia spargere) falso palam ioco


page 162, image: s186

vociferabantur. Uxores vestras servate cives, moechum vobis adduximus calvum Quare et inter ones honores sibi a senatu populoque Rom. decretos, nullum aut recepit, aut usurpavit libentius, quam ius lautreae coronae perpetuo capiti imponendae, quod non tam in illa decus, quam suae turpitudinis quaereret velamentum. [note: a Sueton. et Dion. in Caes.] Nec sola calvities, verum et abrasio capillorum infamis plerumque et cum vita scelerata coniuncta habebatur. Unde ille Romanorum morum censfor gravissimus Cato rasuram comarum exosus, inter capillatos honoratus, quam inter rasos despectus maluit haberi, meminitque intonsi [note: Ab auctoritate idem stabilitur.] Catonis Horatius lib. 2. od. 15.

Et Cicero, luxuriosorum hominum 2certimus castigator, ita [note: b Cicero pro Roscio Comoed. n. 20.] Fannium cum Roscio comparatum deseribit. Faciem utriusque considerate, nonne ipsum caput, et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? nonne ab imis unguibus usque ad verticem summum, siquam coniectur am adfert hominibus tacitos corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur. Qui iccirco capite et superciliis est rasis, ne ullum pilum viri boni habere dicatur, b Quod si igitur ille Rom. eloquentiae Princeps Tullius Vitoldum aliquem inter suos Lithuanos pari oris capitisque habitu prodeuntem conspexisset; qua [orig: quâ] illum oratione usurum fuisse credis?


page 163, image: s187

an quic quam in illo tanto dignum Duce, quicquam auctoritate magnum, honore eximium, maiestate conspicuum aut suspecturus animo, aut oratione prosecuturus erat? Vereor similem Vitoldo cum Fannio exitum; ut quos habitu non discerneret, praedicatione non separaret.

Sentio Auditores me iam sensim ad illam orationis partem delapsum esse, quae de animi magis, quam corporis virtutibus erat institura, in qua magnopere sibi adversarius placere est visus, quando aliquam ex calvo Ulysse in proc is domesticis profligandis sese ansam fortitudinis apprehendisse credidit; sed metudendum, ne umbram pro veritate [note: 4. RATIO Zuod capillaeti reliquis fortiores sint.] cum Aesopico cane apprehenderit. Nam quanrum Poetae illi, hoc praesertim loco, credendum sit, quis ignorabit. Quot hic absona, et nulla verisimili fictione haerentia acervantur! Penelope adulta Ulyssis uxor, ex qua Telemachum iam diu filium susceperat bello idoneum, et proci iuvenes vetulae amoribus tam pertinaciter irretiti, nescio quemadmodum cohaereant, nec video, qua tolerantia sibi tam diu ab illa tot talesque illudi, revocata semper ab origine tela [orig: telâ] patiantur; nec quo pacto, tot numero eandem sine dissidio, tanto lapsu temporum sponsim prensent? nec intelligo cur Ulysses hic repenre calvus introducatur, de quo alibi Homerus.



page 164, image: s188

"

-- Crispamque in vertice fundit
Caesariem, et grates hyacinti flore capillos.

"

[note: Exempla Exemplis confutata.] Nisi hanc fortc in Circes, aut Calypsus sinu, luxuria [orig: luxuriâ] enervatus, amisit.

Quare ego Misocomo pro adornato isto, nimiumque vanis coloribus picto ac ficto heroe Calvorum, centum facile heroas comatos, bellica fortitudine celebratos reponam, quin et ex ipso Homero fortissimum Troianorum Hectorem, Graecorum vero Achillem comis spectatos, ut adversarius non diffitetur. Cui si Iovem suptemum idem vates adiungat, quid poterit ad dignitatem praestantiamque capillorum illustrius reperiri? An iuvat audire;

"

Caesaries magni subito est concussa Tonantis.

"

Da, si potes, apud Homerum Iove fortiorem maioremque. Apud Romanos qualis quantisque bello Africanus Scipio! De quo Silius lib. 8. ita canit.

"

Martia frons, facilesque comae, nec pone, retroque,
Caesaries brevior.

"

Sed quid Poetis adhaerescimus, quando indubitata nobis historicorum fides suppetit. De Luciano Principe ita Latiae assertor historiae Livius Dec. 3. lib. 8. praeterquam quod suaptenatura [orig: suaptenaturâ], multa maiestas inerat, adornabat pro nissa caesaries, habitu sque corporis, non cultus munditiis, sed virilis vere


page 165, image: s189

ac militaris. Plutarchus fortissimum quoque Spartanorum Ducem Leonidem, qui apud Thermopylas cum paucis universum Persarum exercitum sustinuit, fortitudinis causa aluisse comam memorat. Nec dubium robusti corporis animique est argumentum hirsutum esse, quin et heroum quandoque corda pilis fuisse crinita compertum est, ut de eodem Leonide, [note: c Plut. in parall.] de Aristomene [note: d Tiraq. in Alex. dier. gen. lib. 5. c. 28.] atque etiam Hermogene, [note: e Caelius lib. 11. c. 40.] vit is domi bellique praestantissimis, traditum accepimus.

"

Barba viros, hirtaeque decent in corpore saetae.

Ovid. lib. 13. Met. "

Compone inter se geminos in armis viros, rasum, aut glabrionem; Persam alterum; capillatum alterum Leoniden, prodeant in conspectum mutuum: ille explicatam leniter frontem, nudum, et verticem, et cetvicem, frigidum os, genasque velut ad [note: Hypotyposis rasi et capillaticertantis.] ictum excipiendum patientia, ostentet; hic martium terrorem in fronte crispata spargat, tectos capillamento humeros, genasque contra vibratum acinacem, obiciat micantibus tamquam ex abdito munimento atiociter oculis, verbisque minacibus inster, premat, urgeat. Quem alium hic, nisi notissimum illum ad Thermopylas exitum praestoleris? Ter deni tales Persae, in Spartanum eiuscemodi unum insurgant, illi vel cedent denique, vel una cum victore concident. Quid abnuitis? quid


page 166, image: s190

reclamatis? an fieri posse negabrtis, quod factum certa historicorum fide accepimus? Magna ptofecto atque incredibilis fortitudo, qua [orig: quâ] tamen siquam adhuc illustriorem dedero, an non iureattonitos, ex illa capillorum virtutisque sub his abditae conremplatione, detinebo? Qui res Lusitanorum per Indiam orientalem gestas non ignorant, hos Ioannis Castrii Proregis excellens fortitudo et virtus, terra [orig: terrâ] marique celeberrima, latere non porest. Quo in viro, ut martium conciliabat hortorem promissus ex capite mentoque crinis; sic in hoc ille plus quam in armis prae sidii, sanctaeque virturis ac venerationis collocabat; ira ut, cum a Goanis civibus magnam pecuniae vim in usum belli mutuatus esset, pignoris loco crinem, mento avulsum obtulerit, fidemque ex illius depositione [note: Pili unius rara aestimatio.] abunde civibus obligasse iudicatus sit. Quanta haec in viro bellatore, quanta in Goanis unius etiam pili aestimatio! Eliminetur hinc vulgare iudicium, quo rem levissimam, ne pili quidem nos facere exclamamus, quando cum talentis ex auro integris etiam pilus viti forris pretio atque aestimatione certat. Quid? Quod apud Sinas, [note: b Maffeius lib. 6. hist. Indic.] illa crinibus reverentia curaque impensa sit, quam se reimaxime divinae debere credebant; ur qui se per hos, tamquam oblatam superis ansam in caelos sublatum iri praedicarent; quod nullum, ut existimo,


page 167, image: s191

maiotis in homine virtutis argumentum, quam caillum deprehen derent.

[note: Robur Sampsonis in crinibus.] Sed an dubitare possumus, summum in capillis robur a Deo collocari, quando fortissimum illum Hebraeorum Principem Sampsonem consideramus, qui cum, ut Nazaraeus Dominoque consecratus, intonso esset vertice, beneficio singulari tantam in coma vim vittu temque ad bellandum possidebat, ut integras unus urbes expugnaret, atque exercirus caederet Triginta sindones, totidemque tunicas problema de Leone melligero solventibus pactus erar, quas soluturus Ascalonem descendit, et triginta Philistinorum velut per ludum mactatis, hanc male promeritis mercedem rependit. Vinctus deinde, in manus hostium cum suorum civium traditione venisset, densissimis funibus, tamquam stupa [orig: stupâ], dissoluris, sola Asini mandibula virorum mille profligavit, Gazensis urbis moenibus ad captivitatem conclusus, arreptas pottarum fores postesque non laxavit tantum, verum una secum in vicinum montem extulit. Nulla vis ingeniumque erat, quod vel arte, vel multitudine unius hominis fortirudini resisteret. Sampsonis nomen, aspectusque iam satis ad hostem quemcumque fugandum erat, ad cuius etiam manus leones exanimabantur, ac columnae trepidabant.


page 168, image: s192

Quaeritis unde hoc illi tobur; ex intonsa verticis coma fluxisse iam ante signisicavi. neque prius infringi haec virtus potuit, quam unius mulietculae blandimentis atque insidiis capillus rasus, fortitudo enervata est; cum subnato rursum crine, et audacia, et vites pristinae, quamvis capto excoecatoque redditae, rantam edidere [orig: edidêre] stragem, ut impulsa collapsaque ingenti domo, plures moriens Sampson Philistinorum obruerit, quam occiderat vivus. Perge vero quisquis aut calvorum, aut rasorum es, quisquis Misocomi caput mentemque geris, et capillatos atgue, illorum vitibus deroga, virtutem aspernare: citius re invidentiae, quam illos imbecillitatis condemnabis. Stabunt vero heroes illi, aut in statuis mutisque marmoribus illorum fortitudinem testaturis, aut memoria scriptorum numquam intermoritura. Ostendent posteri quantum capillatis tribuendum sit, quid calvis rasisque fidendum. quando rasus Sampson Philistaeis opprobrium, intonsus horror actrcpidatio fuit: quando fortissimi quique [orig: quîque] heroum, non minus ad profligandum hostem in capillis praesidium, quam hastis telisque in adversatios detortis experiuntur.

[note: 5. RATIO quod et capillati. reliquis prudentiores habendi videantur.] Video his nonnihil turbatum attonitumque haerere adversarium. Cuperet nihil defortirudine glabrionum hoc loco motumesse, a sago me ad togam transire


page 169, image: s193

velit, atque illic gravium in senatu virorum synodum, consiliaque in rasis aut calvis prudentissima contemplari, nullum hic capillatis esse locum existimat, vocem omnem spientiam que his credit excidisse.

Mirum vero ex eiusmodi sapientum concilio unum reperiri Mosocomum, qui sentiat, alios res magnas et cum virtute administrandas providere atque in consilium adducere; alios easdem manu factisque perpetrare. Ut si is qui magna et gloriosa exequitur, corum recte agendorum rationem prae ceteris non assequatur, et praestantissima quaeque facinora non corum generantur consilio, quorum fortitudine administrantur. Apage huiuscemodi calvorum deliramenta. Eorundem omnino virorum est, qui fortia aggrediuntur, viam rationemque aggrediendorum cognoscere. Nullum ad haec calvities momentum adfert. Quid enim stultum magis, quam si quem virum fortem, martiaque [orig: martiâque] coma [orig: comâ], et virtute hostibus metuer im feceris, huic, nisi admisso capillitio, dignam rebus gestis prudentiam nobis communicare? an igitur haec vel stolidiras illigata crinibus, vel a calvitio rasuraeque prudentia annexa est, ut ex tonsoris forficisque arbirrio pendeat, et amissis pilis ad forfieis ictum omnis etiam stultitia reseretur? O tonsores super omne humanum artificium aestimandos,


page 170, image: s194

[note: An tonsores faciant sapientem?] siquidem illis tantum ad vitaenostrae conditionem felicitatemque, tantum a superis potestatis sit attributum! Ad hos denique qui prudens in rep. consilium, qui sapientes belli administros, qui aequos causarum arbitros, litium diremptores, pacis suasores desiderant, ad tonsores, inquam, aut pilotum vulsores erit confugiendum, in horum illa manibus universa, non minus, quam forfex versantur. Horum erit hebetem ad omnia sensum corrigere, amentiam tollere, sapientiam excirare, felicitatem totam reip. in forfice, tam. quam Gygis annulo, circumferre. Risum non tenetis, auditores, et quis cachinnos non tollat, ad tam immaturam hominis calvi orationem ac prudentiam? qui et glabriones illos nonnumquam delirare, hoc suo cum argumento, tum exemplo non obscure restatur.

[note: Senum prudentia a calvitio aeonest.] At senes plerumque reliquis sapientiores esse contendit. Non in ficior, hos ramen vel omnes calvos esse et sapientes, veletiam solos, illud equidem omni contentione teicio, asseroque nihil ad prudentiam sive calvitiem, sive crines adferre iudicii, aut emolumenti; aliis hanc principiis fluere, aliis adiumentis foveri; posse in capillatis rationem, rasis calvisque dementiam reperiri. Lepidi, in argumento non illepido, exempli hic iuvat meminisse.


page 171, image: s195

[note: Raro exemplo rase et derise.] Philippus Bonus Burgundiae ut humanitatis, ita prudentiae mter Belgas celebratae Princeps, comam quam hactenus longam aluerat, valerudinis causa a Medicis deponete iussus est. Sed cum procetes id aeratis capillatiomnes rasum detiderent Ducem, is legis lata imperavit; ut suo omnes exemplo caesariem ponerent, ne vel unus ipse ridiculo esset omnibus, vel seipsos minus, quam suum Principem deriderent. Et mandatum valuit: nam nobiliores ex urbe quingentos uno die Bruxella et comatos, et rasos simul aspexit. [note: a Pontus Heuter. de rebus Burgundi. l. 4.] Qnis hic dicat eodem die, quo rempore capillati erant, minus sapuisse universos, ac mox repentina metamorphsi tonsorum beneficio, cum crinibus omnem stupiditatem exuisse; tum primum dignos senatu, dignos consilio Ducis, dignos qui praeessent aulae ac Burgundiae administrandae reperros esse? Onimium vel Philippum iam ante stolidum, cum Burgundis capillatus imperarer; vel male a suis derisum, cum tanto non modo sanitatis, verum etiam sapientiae commodo crinem deponeret! Non insistet opinor adversarius, hoc loco, amplius, ne non ram a veritate, quam gravis consultique oratoris prudentia deflexisse nimium videatur. Quare quod ultimum erat argumentum a Caelitibus ipsis Deoque immortali petitum, in quo omne adversarius


page 172, image: s196

refugium, tamquam in arce contra hostem munitissima, collocasse videtur, hoc denique expugnandum nobis sumamus.

[note: 6. RATIO quod capillati, praevasis calvisque, Deo superisque placeant.] Iudices decisoresque huius disceptationis superos Misocomus postulat. Non abnuo, non resisto. Veniant, loquantur, definiant superi, illorum verbis exemplisque fides adhibeatur, atque absolvatur controversia. Ac videte quantum hic adversario largiar, quantum tribuam tationi adversum me productae. Dubitandum, inquit non est, quin hunc Divi maxime probent corporis habitum, formamque capillorum, quam suis ipsi in sacris, suis in sacerdotibus templisque sibi devotis eligunt. Hoc quamquam ego admittere non tenear, cum nonnulla sint in Sacerdotibus Deoque consecratis, quae in caetcris Deo hominibus minime probentur, imo iccirco in profanis nemo prober, quia in sacratis adhibentur. Vestes intuere [orig: intuêre] in templis usitatas: in Sacerdoribus Deo istae placent, in profanis detestatur. Ritus caeremoniasque vide: has in illis requirit, in his execratur. Ipsa huc etiam rasura communi omnium sensu spectat, tam Deo in sacerdotali capite grata, quam in saeculati invisa. Ut mitum sit, hoc nixum argumento Misocomum, ad tantam capillorum omnium provocationem versum esse, et tot homines Divosque exclamationibus lacessere Hocigitur, quamvis iure repudiandum sit,


page 173, image: s197

hominis'tamen causaeque infirmitati tantum largiat, ut eriam in manisesto errore nihil aberrasse ulrro concedam. In consecratis igitur Deo hominibus rem ita verti existimat, ut si illos Superi tasos malint, quam inronsos, illi, contra hos, causam universe obtinuisse iudicentur. Non hic ibo per omnium nationum temporumque consuerudinem ac mores diversos. Neque enim unus constansque varinrum mos gentium, neque eadem est temporum ratio, aliis alia, ut hominibus, sic aetatibus placuere [orig: placuêre]. Plerisquetamen populorum rasura infamis servitutis, calvities desicientis aetatis nota fuir. Ut nec Anacleti quidem Pontificis hac in relex in universam Ecclesiam admissa fuerit; quod existimatum sit Clericorum habitum clutumque corporis ab omni procul infamia abesse oportere. Monasticae autem vitae homines, cum rasuram illam amplectuntur: simul contemptum despectumque pro Christi nomine ambiunt, a consiliis rebusque publicis recedunt, beilicae fortitudini obnuntiant, ab omni sese mundi societate ad cellam solitudinemque recipiunt; neque a resectis crinibus quicquam apud Deum benevolentiae colligent, nisi pia serviendi voluntate commendentur. Non illa excutiam igitur, unde certum argumentum peti nullum potest; hunc illumve capitis habitum Deoprae caereris placuisse. Illud


page 174, image: s198

[note: Ab exem plis Christi, Absalonis et sampsonis.] statuo superis iure gratisssimum pulcherrimumque videri, quod Deus ipse nostrae particeps naturae, hominemque indutus sibi deligendum esse duxit. Huncenim et heroum omnium fortissimum, et mortalium sapientissimum et religiosorum sanctissimum, et sacerdorum maximum; verbo, divinissimum fuisse hominem facile omnes patientur. Quid hic contrahit humeros Misocomus? quo recedit? quem quaerit exitum? anrepente ex tanta spe victoriae in desperationem conicitur? nondum quenquam nominavi, nondum quid factum assetui, nondum dednxi, non dum conclusi. An nunc denique illius in mentem venit, quod priusquam hanc cansam ingrederetur considerasse oportebat? non ille cum de hominibus ageret, cum adversus capillaros, pto sua calvitie defendenda, tam topere animo cutisque aestuatet, ad supremum caput hominum, ad nostri generis Principem, ad unum, in quo omnium iudicatio et incipete et fini i debebat, cogitationem deflexit? si pauca haec secum verba fecisset quid loqueris? Christum non intueris? haesisset profecto, tardasset impetum indignationemque in capillatos surgentem, tepressisset illam inanis eloquentiae vim, pro comatis in seipsum potius, rhetorum ista spicula vibrantesque figuras vertisset, quam ut in facras Nazaraeorum comas, in speciosissimum illum prae filiis


page 175, image: s199

hominum tot convitia orationis coniecisset. Non ego hic pulcherrintum inducam Absalonem, cuius augusta regioque dignissima iuvene caesaries raram in sacris eriam historiis commendationem meretur, ut quae ducentorum siclorum, seu librarum quinque, pondus quotannis resecta faceret, illustre tam spectatae pulchritudinis monumentum; nec fortissimi Sampsonis, iam supra recensiti capillos invictaeque vittutis memoriam prolixus revocabo. Utrique coma illa sua tam ad gloriam, quam ignominiam cessit. Pulcher ab hac Absalon, sed ab eadem, ex atbore, occidendus pependit; fortis ab hac Sampfon, sedea [orig: sedeâ] dem in sinu mulieris turprter amissa [orig: amissâ], hostium ludibrinm factus est, Christus est, qui ostendit quantum in crinibus a Deo concessis et honoris sine turpitudine, et virtutis sine abiectione confifteret. Qui ut inter homines formam marime praestantem, staturam plane eximiam, corpus optime remperatum delegit, ita capillum, ad decorum capitis ornatum, voluit propendere. Hic nobis ut ad vitae exemplum proponitur; ita ad honesti cultus imitationem iure assumetur. Plectantur superbi mollesq Lotharii Imper, milites, Absalones etiam Sampsonesque, aut crinium vanitatem aut alium vitae errorem, vel illaqueatis, vel amissis luant in cincinnis. Hominum illa sunt vitia, non capillorum, hi quo minus vivunt,


page 176, image: s200

tanto magis ab omni scelere removentur, atqueinnoxia sunt humani capitis praesidia arque ornamenta. Non haec longc trans oceanum atque alieno ex orbe petendasunt sine impendio, sine discrimine, sine labore domi nascuntur, non periclitantur foris, domi a furum insidiis libera funt, ufu non atteruntur, profusione non intereunt. Sola quae consumit omnia senectus, capillis eriam manus inicit, reliquas [note: CONCLUSIO.] facile in iurias declinantibus.

Recteneigitur Lit huaniae Pcinceps, ceterique comarum hostes, capillis radendis novacula hactenus admoverint, vos, ad quotum iudicium Misocomusappellat, Patres conscripti, decernite. Attendire vero, ne vel Calvorum invidia qui ornarum hunc capillarorum liventibus vix oculis sustinet, vel tonsorum avaritia, quorum gratiam lucrumque non sine spe praemii, hicorator spectare existimatur, causam hanc subeant, favorem occupent, veritatem evertant. Non unius capitisresagitur, multorum capilli, forma, venustas, pacis bellique cmolumenta, Christianae vitae disciplina, tatio, ipsius Christi Ducis nostri mores, et institurum, in discrimen vocantur. Hodie vobis non tantum de quorundam capillamentis statuendum est; verumetiam videndum, quos deinde habere cupiatis vestrorum exercituum Duces atque Imperarotes, calvosne potius


page 177, image: s201

Caligulas, an Augustos comaros? quosreip. moderatores, Catonesne spectabiles capillo, an tasos molliter Gabinos? eundemne Iulium Caesarem pugnatorem bello comatum, an civem Regemque Romae calvum? Agitur hic deuniversa propemodum Germanae natiovis gloria, apud quos clim praestantissimos quosque capillitio ptomisso formidandos venetandosque fuisseaccepimus, ut tara unius Imper Caroli clavities, tamquam inusitatares, Clavieidem cognomentum reliquerit. Agitur Coclitum ipsotum glotia, quibus nemo hactenus pictor tantum opprobrii irrogaie est ausus, ut Angelorum quempiam calvum pingetet; tautum vero honotis pletique tribuetunt, ut longo decotos capillamento passim adumbrarent. Agitur Christi atque ipsius Dei immortalis existimatio, cum ille quidem in comaspeciosus prae siliis hominum, hucusqueiudicatus sit. Deusautem capillos non alio nobis dedisse fine existimetur, quam ut illo corpotis ornamento, perinde ut oculorum superciliis, adipsius opificis laudem commendationemqueutamur. Quos, ut proavis nostris gloiiosum fuit domi bellique adferentium honotem; inimicorum vero etiam ettotem alere: ita nobis turpefuturum est, a laudabili maiorum instituto nova consuctudine degenerare.



page 178, image: s202

DISCEPTATIO IV. Magisne conveniat militi, ut tonsus, aut imberbis, quam barbatus, in bello versetur?

IMPERATOR. MILITIAE.

[note: EXORDIUM.] VIdeo diversis militiam nostram ingeniis, moribusque non parum distrahi, mutari frugalem corporishabitum, sericoque magisac molli purpura [orig: purpurâ], quam armis atque aere gaudere militem. Frontem capilitio vibratisque calamistro cirris potius. quam martia casside vestisi, nitete hinc et inderasas molliter genas, assurgere velutin sornua mystaces, penderealiis lato barbas syrmate, aliis velut in angustam sepem coactos medio vix paucos mento pilos supercsse; ut mihi non pauci censoria reprchensioneac caerite tabula [orig: tabulâ] digni videantur, qui cultorum magis, quam sortium ia caltris viorrum nomen tuentur.

[note: FROPOSITIO.] Quocirca illud nobis disquirendum hodie Proceres est, barbatum, animberbem rasumvemilitem esse conveniat? In quam tem, ne deessent parti cuique patroni idonei: ex tota militia eruditos prudenresque maxime viros delegi, barbatum unum, et imberbem alterum, quiopposins sententuis tem totam discutercnt, ut


page 179, image: s203

quid denique pro veritateac causae aequitate statuendum nobis sit, ponderatis uttarumque hinc et inde pattium sirmamentis, tanto facilius intelligamus. Barbatusante alios causam dicat.

BARBATUS MILES.

Persuasum mihi hactenus minimevana [orig: minimevanâ] [note: RATIO Barba virispropria.] opinione fuit, nihil esse quo militatis animihomo perinde se virum, quam illustri acpalmaribarba probare omnibus possit. Neque enim strictum semper in hostes ferrum exerit, aut suorum passim homines factoruen habetatbitros; at barbam, tamquam vitilis animi resseram, ac militare vexillum, ubique atquein omnium oculis explicat, testaturque se mollioris sexus, ac femineae in dolis nequaquam esse. Uti olim de barba sesquipedali causam rogarus Diogenes. Hans seferre asserebat, utvitum [note: Ab avieritate pro. barur.] esse meminisset. Rtheroicus ille apud Plutarchum [note: b In Lacon.] Lacon hanc se intueri, nihil nt viro indignum admitteret. Ipsa vox nobis grande quiddam ac virile auribusingerit. Unde et illam lsidorus [note: a Lib. IX. orig. c. Ig] sic dictum asserit, [note: Abetymo wocis.] quod virorum sit ptopria, ex quibus generosissimos quosque Barones, tamquam barbones, maxime viros, a barbu appellatos existimant. [note: b Vetus glossar.] Urcumque tamen illa se vocum etyma habeant, dere ipsa dubitare non possumus, fortissimos quosque


page 180, image: s204

bellarotes spectarae imprimis barbae, molles [note: Ab exemples Roman. ve. terum, quibarbati in henore erant.] vero effeminatosque homines, nec virorum censu dignos, glabro rasoquead cutem mento incessisse omnes. Martiae illius gentis Romanae a Romulo ad Scipionem illum Africanum celebetrimi Heroes, illam radendorum pilorum mollitiem ignorasse wemoraotur. Primus omnium Ticiaius Mena ab exteris barbarisque nationibus hanc traxisse novitatem atqueintmissis in Remp. tonsoribus suasisse comperitur, [note: c Alex. lib. s. c. 18.] postquam anuis 4 § 4. hoc luxuriae genus Romavis incompertum fuisset. Sed vix illa, apud iuvenes tantum viros, usurpata insolentia medium tenuit saeculum, cum antiqui in urbem mores revocasi sunt; dum rursum ille, quem dixi Scipio, ab Africa devicta, victus ipseexterarum gentium luturediit, molliterque tonsus, etiam ubrrei personam sustineret, cum insigni pristinae vittutis nota incessit, sed paucos illius mollitiae imitatores nacto, ad emancipatum tantum servitio vulgus illa radendi consuetudo manavit, donec aemulator Scipionis Augustus Caesar, illam a mancipiis servitutis notam suo exemplo sustulit, longiorisque capillitii, et intonsae barbae usus a Dominis rursum ad infima servitia ablegatus est, quo pessimi ominis facto totius Romani Imperii libertas exulare simul visa est, et cum


page 181, image: s205

Dominis subditi infaitiem servitutis maculam suscipere. Quienim deinde Augustum consecutisunt aesares, una cum barbavirum exuisse, et feminea [orig: femineâ] magis impotentia, quam lmperatoria gravitate ptaefuisse [note: contra Romani Casareseffemtnati et imberbes, apriscis heroibus degener abant.] videntur. Tiberios, Claudios, Nerones, Galbas, Vitellios quis vel in sola ienaginerasos, vetulisque, quam Regibus similiores intuetur, et non tamquam monstra ac Romanilmperii abortivaaverisatur? Occurrunt hicerte longe ab illis antiquis Romanorum heroibus dissimile, [note: (d) Livius histor. lib. s. dec. I.] qui Capta [orig: Captâ] a Gallis Senoibus urbe, cum pto aedium suarum foribus, senatoria in purpura virilisque barbae habreu conspicui sedissent, tantam hostibus, illa [orig: illâ] vultus orisque maiestate in iecere [orig: iecêre] reverentiam; ut quot viros, totidem setati Numina contemplati, admiratione ac veneratione haeserint: dum nonnemo Gallorum audacior gravissimi vin barbam manibus prehensam demulcere coepit, indignantem que in suum caput senatoris provocarc manum, ut pro batba cor ipsum laesisse videretur. Verum ad ioflicta verbera exasperati hostes, ultionem adactis in corpusgladiis poscunt, ruentemque prosterunt. Cuius deinde casu animosiores, ira reverentiam obruente, reliquos codem furore aggrediuntur, virosomnes fortissimos, et vita dignissimos, cum sic vitam prodigerenr. Sed enim impunita


page 182, image: s206

diu haec batbatorum crudelitas non fuit: nam Camillus affusum Capitolio hostem, ium que arcis deditionem praestolantem, clade tam luculenta [orig: luculentâ] ultusest, ut, vixpaucis Gallorum subductis gladio, egregie suorum funeribus parentaverit. Ncmo igitur barbam vel in hoste contemnat, cuius neglecta religio tam cruento spectaculo expiatur.

[note: II. RATIO Deus et natura a rasiscon semnitur.] Barbas aspernati barbarum pencest, ipsiusque naturae legibus tepugnaus; cuiuslibetalitatem ac munera ingrato cerrcanimo abicimus, cum barbas amputamus, Autorem vero etiam naturae Deum tacita [orig: tacitâ] quadam reprehensione perstringimus, cum barbas sacientissimo nobis illius iudicio attriburus, tamquam inumle pondus damnamus. Recte Diogenes ad derasi menti hominem. Nunquid accusas naturam, qua te virum, non mulieren, ferie? Militibus illa quidem nullum in manusgladium dedit, batbam dedit, utoris maiestate, brachiorumeve robore, non teperto flagitiose ferro adversari minvaderent; seu perveria maltorum bellandiratio, omnia in exitium mortalium, non ad defensionem iustam comparavit, postq am ante magis, quam roborepugmarit oeptum est. Ar veio omnem protimus naturam extiere, acnativumbarbae desiderium abicere, multis perquam est diffioile, iuvenibus praesertim illis, quibus


page 183, image: s207

tardior lanugo sterili mento adolescit. Quoties illi manc atque etiam interdin speculum consulunt! quoties subnascentes ore pitos cxplorant, demulcentque iniectis manibus! quam sollicite curant, ne vel exorbitent iusto ordine, velabertante forfice pereant! quis illam, ceteroquin vagae indolis hominibus, curam subicir, praeterquam naturae rationisque humanae ingenium, quae facile rudibus pilorum et nondum barbam expertis suggerit, quantum hacin re auctoritatisac reverentiae collocatum sit; quam viro conveniat illud sui genetis insigne, quo a deteriori sexu distinctus, in familia dominum, in Repub, dignitatem, in militiaimpetium occupare possit. Quot esse mortales creditis, qui Eunuchis feminisque [note: Ad bartas nondum natas quisdam aspirant, iam natas ansputamt.] in genis petsimiles, vel pauxillos in mento pilos gravissimo aereredimerent, qui solius barbae damno viles, honoris atque existimationis suae ingens detrimentum patiuntur. Quisenim effeminatosillos mortales unquam armis, aut militiae idoneos censuit? quis viris in praelio oppofuit, autin castris praefecit? saneipsa [note: III. RATIO Barbe maie stas et dignis tas.] illos natura, solius barbae dettacto praesi dio, colo magis, quam hastae aptos iudicavit, clypeoque nullo dignos, nisi illo prius ornamento decoros, quo natura Graecum hominem Epicratemi donavit, qui a barba prolixiote Scutifer est appel


page 184, image: s208

[note: Barba in miletia pro scuto est.] latus. Quod, opinor, solius illum barbx maiestate tanrum adversus hostem valitu. tum existimarent, quautum imberbis scuto latus pectusque obarmatus. Quaelicet ita habeant, usque tamen adeo nonnulli in saniunt, ut quam absentem longa spe exsectationeque provocabant, denique praelentem barbam fastidiant, atque in illas tadendo angustias redigant, ut vir tenue aliquod medio in mento pilotum veltigium relinquatur: solimystaces, ut brachia, aut alae sinecorpore, canquam ad volatum explicati sunt. malo cerre in militia omine, ut qui ipsa [orig: ipsâ] etiam barba [orig: barbâ], fugae prae sespeciem ferre videantut: cum egregie barbati, tauquam pendente ex ore Helvericoacinace, aut crinito aliquo cometa puguantibus obiecto, tettorem potius hosti concilient Sed nimirum ornati illi sibi, ut plutimum videntur, et siquidem barbatiotem consoiciant, in hoc illud de Pronomo tibicine illusorie derivant Prono/mou kw/gwn, saepe etiam hirci in tales appellationem ignominiose detorquent, tamquam in monstrum et Satyrum potius, quam hominem incidissent.

[note: Dignitas barba in viris.] Verum illis longe alia, quam sapientissimo Regi Davidimens est. Cuius legatos cum Hannon Rex Moabitatum media [orig: mediâ] batba truacasset, tanti tem hanc


page 185, image: s209

eslededecoris arbitratus est, ut Hannoni amicitiam omnem bello obnuntiaverir, legatos haerete in Silo iusserit, dum barbae succresccrent, ne turpi hoc spectaculo oculos laedere cogeretur. Expedita res erat, si Galbasaut Vitellios, quam viros Israelitas spectatemaluisset, ita enim cultiores etiam suum invisere Regem potuissent, sed crediderim ego. non minus Regem illum prudentissimum horruisse imberbem virum, quam batbata mulierem: quae cum omsium oculis, tamquam pottentum aliquod, occutrere solear, quid est cur minus ignominiosam viro tasonem existimareposset, quam barbam feminae? Quamquam quid ego prodigiosam etiam in muliere barbam asseram? tantae dignitatis illaest, utlicet in femina teperiatat, nihil ab illa probti accipiat, honestarem vero auctoritatemque confetat. [note: Etiam in mulieribus honorata.] Galla Symmachi coniulis filia hoc nominc, quod batbata esser, aetetnitatem sui recordatione meruit. Pedasiis Hali catnasso vicinis gentibus nihil optatius eucnite poterat, [note: (d) Hetod. lib. 1.] quam batba insignis mulier, quam Palladisadhibendam sacris toto orbe exquitebant, illa suae gentis felicitate gloriari soliti, quod tres eiusmodi feminae taro privilegio obtigisient Cypriis quoque [note: (e) Alex. lib. 4. c. 12] tanta barbae maiestas, vel in feminis, visa est, ut illam, quam intet Deos omnes praecipue excolebant,


page 186, image: s210

Venerem, nisi batbatam templis praefecerint. Utminus proinde mitum videridebeat, quod nonnumquam solius barbae didignitate conspicui impetium meruisse perhibeantur.

Germanos enim legimus [note: a Cuspinian in Caesar.] illo tempote, quo damnatae ignaviae homo Wenceslaus Imperator, feminae quam viro similior, Caesareo nomineimperioque exueretur, omnium [note: Germani proignavo Imperatore, maxime barbatum substituunt.] ordinum conspiratione, barbatum maxime inter Principes vitum Iodocum Brandeburgi Marchionem elegisse, in quo cetera ornamenta pene deetant omnia, illa tamen barbae suae maiestate (a qua et nomen barbati habuit) reliquotum ad feoculos suffragiaque convertir: ne videlicetin re tanti nomentiaberrarent, ac mulierem, pro Wenceslao alteram, regio paludamento induerent. Orho deinde magnus (quantus belli denique Imperator!) cai tot saeculis cum laude administratum Europae impetium, quot ante Germanos nulla gens tenuit, acceptum grato animo Teutones ferimus. Quanta illius viri auctoritas, vittus quanta, in quo tamen magnopere sulpexere acreveritae suntnationes subditae illam, qua eminebat, [note: Per bar. bam iurat Empsratcv Othe.] barbae dignitatem, per quam ipseille Caesar, vir cetera gravissimus, etiam sancire promissa, ac fidem minime dubiam, iuramento adstruere auditus est. Ut


page 187, image: s211

mihi sane Germani tam late propagatum stabilitum que lmperium, non virtutibus tantum Othonis, sed et batbae debere videantur. Quod nec celebetrimos Austriacae familiae viros ignoraffe credimus, in quibus Albertus, tertius eius nominis Archidux, non generis tantum, sed et virtutum nobilitate clarissimus, innodatam triea comam barbamque gessit. Verum ubi terram sanctam peregrinatione sibi suscepta peteret, hanc praesectam barbae tricam Beatrici coniugi tamquam eximium sui amoris memoriaeque pignus reliquit, quod non bellorum, sed pieratis causa, tantum iter susciperer. Memorant [note: (b) Henninges in Genealog.] etiamnum in castro Lavenburgo im plieatos nodo pilos ad perpetuam factirecordationem asservari. Nimirum sapientissimus Princeps, cum et belliadiumenta respueret, et submissionis quaereter, hanc vultus dignitatem orisque viriliter ornati maiestatem facile contempsit: praesertim ubi, posita veluti persona atqueautoritate, supplexper ignotae regionisbarbariem [note: Barba ernamentum est a natura datum nobilius reliquiso.] renderet, ipsa facicile batba, nisi amputasser, prodendus. Ceterum nullusdubito, quineiusdem cum Luciano Philosopho fuerit sententiae, qui vium stoliqri barba non minus deferme existimat, quam iuba Leonem i aut, quin idem cum


page 188, image: s212

Artemidoro senserit, qui, ut silii sunt parenium; sic barbam menti ornamentum asserebat. Unde et coniectores, ex obiectis de batba per somnium imaginibus, filiorum successus fortunamque metiri solitos accepimus. Non fallit Poeta, dum canit.

Barba viros hirtaeque decent in corpore seta. Ovid Mer. 1. 13.

Nec diversa ab his sensit Nicandermagnae apud Lacedemonios eruditionis vit, cum rogatus causa, ob quam Lacones promissiore barba incedere? respondetet, hunae illis ornatum a natura sine impendio ob venisse. Non ab Indis, ex oppofito nobis orbe, haecmerx advehitur; non per diversa matis disctimina latronumque in sidias petitur: non, ut illa Cleopatrae inausis unione celeberrima, integro Provinciarum pretio aestimatut; omni tamen aurium cuitu longesuperior. Barbam natura ex animato ac tatione praedito homine, tamquam flores ex horto frondesque ab atbore excitat; cum gemmas, aurum, ac purpura Ducum atque lmperatorum ornamenta exanimis, rerumque creatarum ultima tellus progenerer; ur insani retum aestimatores videri debeant, qui res vilissimas atque adscititias, dignissimis ac secum natis praeferant. Militi certe, cui minime illa vestium luxuries convenit, pilorum iste ornatus cxprobrandus non est, qui neque deteritur facile, neque


page 189, image: s213

magna ad custodiam cura possidetur.

Quid nunc de vittutibus, quarum argumentum [note: RATIO quodex barba de virtutibus vitiisque hommum iudicetur.] quoddam barbaest, disseram? Quid vitia infamiamque commemorem rasae plerumque barbae sociatam? Hiclevitas quaedam, ac deformitas, illic virilis gravitas ac decor: hic luxus, illic frugalitas, hic mollities, illic continentia: hic abiectio, illic dignitas: hic amentia, illicsapientia dominatur. Unde omnis aetatis viti gravissimi, quique de terum natutis vitiisque acvittutibus sapientissime disseruerunt Philosophi, rasos omnes aspernati sunt, indignosque suis Gymnasiis ac sapientum consuetudine habuerunt. Duabus praecipue rebus supra reliquum mortalium vulgus eminere volebant Philosophum, moderatione affectuum morumque in signi compositione; tum deinde barba ac pallio: illum animi; hunc corporis ornatum esse cupiebant, de mento iuxtaac mente solliciti. Neque hoc tantum Philosophotum, sedet pleratumque gentium pristinis temporibus studium fuit, dum sensim inflexa ad omnem mollitiem aetate, Maiorum apud posteros vittus consenuit, atque omne domi militiaeque robur accisum eum batbis iacuit. Apud Germanos quondam, atque inprimis Cattos nefas erat, [note: b Alcx. 1. s. c. 18.] capillo, qut barba tonderi militem, priusquam ex acie hostile capur victor tetulisset; quod nollent quenquam illis aute pugnam


page 190, image: s214

praesidusdestitui, [note: Nefas a. pud Germanos ante victoriam tonderi.] quibus et virturem propriam, et formidinem alienam incitare poterat; victoremque suae aliquod victoriae monumentum barba in certam figuram attonsa, circumferre optarent. Verium ignominia non caruit, barba inconcinne ad radice usque truncari; ut proinde Germanorum legibusnon tantum iniuriatum, sed de viquoque reus constituatur, quisquis in alterius barbae messem, invito posseslore, falces immiserit; Friderici vero Imperatoris decreto ad decem argenti libras damnetur, quisquis barbae alterius pilos [note: Barba in luctupo sita.] vulserit. Magnae erat calamitatis argumentum, et funesti prorsus spectaculi barbas ponere, quod in Germanici Caesaris interitu quosdam etiam huius nationis Regulos fecisse, [note: V. RATIO. quod Barbam amputari, infame habitum sit.] ad maximiluctusindicium, Sueronius tradit, Sed haecleviora sunt, quam ut omnem de barbae dignitate aestimationem expleant, si Graecorum Turcarumque hac in re, leges consuerudinemque exploremus, siquidem apud illos extremae eratinfamiae nota, barbam amittere. Ad hanc poenam gravissima quaeque etiam homicidii flagitia vocabantur: nec puduit, Amadaeum Sabaudiae Comirem, Constantinopoli versantem, [note: (c) In chton Sabaudiae lib. 2. c,] suae aulae Iuvenem violenti chospitisfilia stupri reum, ad hanc pilorum abrasionem damnare, adiecta comminatione, fore ut si eiusdem facinoris reus itenum comperiretur non Graecis, at Sabaudicis deinde legibus plecteretur:


page 191, image: s215

quamquam hospes, post gravissimam accusationem, prima illum barbae languine multatum essie, alia quavis poena acerbius duxerit: quod effeminatum, et castris, fortiumque virotum consortio indignum Iuvenem hac ignominiosi hominis nota Ideclararum crederet. [note: Ab exemplis infamis rasuraprobatur.] Ita et nonnulli Ianuensium Perae inter Graecos habirantium interfectores, praeputatis ob crimem barbis, a Turcarum Im peratore plexi sunt. Qua cum poena Ianu enses non acquiescerent, sed immissis Bizantium sicariis vitam nonnullorum, pro vita, extorquerent, deprehensi illi, ad Turcarum querelas, maleficium abrasione vicissim, utridicula, et ad Grae corum ludibria instituta luerunt. De Emire Suleimane, [note: (d) Hist. muselmanicalib. Io. An. Chr. 1412.] contra Sultanum Moysen de orientis impetio certan te, quisquis audivit, fotteignorabit unius barbae iectura, quam Chassano Agae, sibiaddicto Principi, ob delictum praesciderat, suorum illum imptimis praesidio acmilite, ad ho stem transeunte, deinde et regno, captum misere strangulatumque excidisse. Sedillud, quod de Balduino a Burgo Edessae Domino Nicephorus recitat, [note: (e) Cameratius in horis Subcen c 2. d, 2 4.,] plus Comicae lepiditatis habet. Is enim cum ab hostead Caitasinterceptus, magnaque post quin quennii captivitatem, pecuniae vi redemptus, aeris summa indigentia laborare coepisser, socerum vero Gabrielem Armenium Melicinae Principem, auri, quo


page 192, image: s216

abundabat, tenacissim um expertus esset, hoc commento ab avaro homine pecuniam extorsit. Forre socerum, aliquor cohortibus stipaeux, inviserat; cum ex composito miles tumultuaria seditione suum Ducem circumsistit, stipendiumque debitum, aut oblatum pignus exigit. Gabriel hoc tumultu provocatus cum in auxilium Generi adesset, causamque intelligeret: quid pignoris loco a Balduino depositum sit, postulat, cumque ille, demissis velut ex pudore in terram oculis, conticesceret, instructus ad responsum miles: Barba, inquit, Generituiobligata nobisest: ad hane sane, aut ad pendendum nobis aurum, expromissi fidei teneiur Gabriel igitur, ne contumelioso militari homini dedecore Generum notati pateretur, soluto equitibus aere, salva Balduinum barba, suis incolumem castris restituit. Non igitur mirum Mediolanen sis urbis incolas, [note: a Arlanus in hist. Medic. sect. I.] ubicapto a Gallis Ludovico Sphorria Principe, barbas submisissent, suo deinseproposito tam pertinaciter adhaesisse, ut latisde barba radenda a senarulegibus refragari, quam cocptae obnuntiare consuerudini maluerint; ut viros, opinor, seimposterum meminisienr, qui suum Principem vi armisque tuerentur Demittere barbam nemo ex illis turpe, verum amittere ignominiosum existimabant. Neque illud, magnopere admirandum, quod multi virorum


page 193, image: s217

[note: Abarba plures gleriosum namen habent.] Principum, REgumque a barba non illaudatum nomen acceperiut, nemo a depili mento laudem aut titulum meruit. Inter celebres Romanorum familias Aenobarbas numeramus. In Germanicis Imperatori bus Fridericum censemus Barbarossam; quo nomine superioris saeculi Archithalassum Turcarum, ad exitium clademque multorum Christianorum natum, accepimus. Constantinus Pogonatushoc a barba, qua militiae aluerat, nomen traxic, qua [orig: quâ] atrocissimo hosti Mezentio patrisque constaneis interfectori terribilis, Martio vultu acdextra de adversatio victor, triumphavit Lougebardorum quale quantumque in militia nomen! toti certe Europae formidandum, quodtamen a barbarum longirudine hanc gentem ducere Sabellius [note: b lib. s. Hnnead. s.] memorat. Illis usque adeo sacri, religiosaeque observatio nis pleni erant barbae pili; [note: c Paulus Diacon.] ut illius germinantis menti primitias, tamquam germa nae mentis armotisque sanctissimum pignus, et argumentum, apud homines sibi devinctissimos relin querent, quibus viros sese, et constantissimos amicitiae cultores, domi militiaeque profiterentur.

[note: CONCLUSIO.] Et quisquam sit, qui tor virorum fortium, tot gentium consuetudinem, longo usu experientiaque [orig: experientiâque] probatam, contrariis moribus, effeminato vulru, acdettactis naturae ipsius ornamentis ausit


page 194, image: s218

infringere? Maneatinviolata eminentissima illa hominis pars, sensuum officina, morum theatrum, ac praestantissima divinae mentis imsgo. Nolite obsecro ad hanc mollitiem vultum inflectere, vocare milites, viros abiiiccre, nativum illis cultum sine impendio quaesitum, oris digniratem maiestatemque, ipsis hostibus sormidabilem, nolite detrahere Illud erectum fortitudinis ante oculos trophaeum virilitatis symbolum, magnanimisatis argumentum, nolite a militum facie hostiumque conspectu submovere, habeaut illud, quo se et viros recordentur ipsi, et demonstrent aliis, quoquese magis ad gloriam, quam infamiam natos restentur.

Imperator Militiae.

De Germanis egregie meritus es, atque illo inprimis hominum sacrorum ordine, qui ex suae professionis instituto, uti olim Nazaraei in caput, sic in barbam ipsi nullam admittunt novaculam, quamquam ita de barba dixeris, ut hos optimos etiam fortissimosque milites esse necesle sit, qui castra saepe, qut hostem nullum viderunt. Multa tamen antiquitatis vestigia studiosclustrasti, multa adversus smberbes pro barba, non imperre disseruistr. At sine intellectaadversarii sententia, nihil temere nobis staruendum est Edisiere pro imberbibus, si quid habes, ne pro feminis deinde in castris nomen vestrum ignominiose traducatur.



page 195, image: s219

IMBERBIS MILES.

[note: EXORDIUM a Borbonit imberbis fortitudine.] Francisci Borbonii ex nobilissima Re gum Francorum familia ortiiuvenis, mili zisque fortissimi memoriam adversarius mihi subiecit. Etenim ille Guastanum, virum iam aeratre et barba [orig: barbâ] gravem, celeberrimum Helvertorum Ducem provocare ad certamen aususest, cui contemptim Guastanus respondit, nondum videri dignum, quicum dimicaret, exspectandum donec pilimento succrescerent, atque ex epheborum numero viris adscriberetur. Sed Borbonius verbis manuque iurta promptus. [note: a Corozetus in memorabil.] Ageinquit iam nunc Guastane, neque enim barbis, zetus in sed gladtis pugnandum est. Et vero reipsa [orig: reipsâ] iuvenis ostendit, militem sine barba, tam pugnare fortiter posse, quam gloriose triumphare; cum maximis cruentissimisque per Italiam bellis, non interfuerit modo imberbis miles, sed Dux etiam praefuerit; postquam a Francisci Regis Galliarum partibus alienus, Caroli V. Imperatoris auspiciis, bella gessit, nobilissimae illius apud Papiam victoriae administer. Cuiustibiadolescentis, sententiaequctam virilis, qua barbatos eriam Ducesterruit, si in mentem venisser, il. lum fortassis inconsultae orationis impetum intra prudentiae limites cohibuisses neque tam inepte disertus, in


page 196, image: s220

barbata militia contra inermem extollenda, fuisses.

[note: REFUTATIO. cum confirmatione oppositae sententiae.] Nimis tu mihi ridicule Barones a barba dictos existimas, ego rectius a batba Barbatos, id est, feros incultosque homines deductosasseram, neque alio facilius quam ob pilosioris habitum, remotas quasque ab Italiagentes a Romanis hoc nomen meruisse. Unde et Scipio ille Africanus Romani nominis gloria, et terror barbarorum tonsus imberbisque haberi, quam promissa barba, iis, quos manu superasser, ore videri similis malebat. Quid Augusto Caesare Roma rerrarum Domina illustrius habuit? quae codem tempote, quo postlongas bellorum tempestates, inter ancipires fortunae aestus, inter sediriosos hostium civiumque siuctus, velut in optatae tranquillitatis delata portum, acquiesceret, Imperatorem habuic sapientissimum fortissimumque, cuius auctoritati prudentiaeque tantum deberer, quantum summo orbis Monarchae, rebellium victori, triumphatori holtium, natoque ex se Principi Resp fiorentissima. Ille igitur talis tantusque Imperaror, sicumbarba (ur memorat adversarius) deposita, virum exuerit, hominem Roma nullum habuit, viri militisque nomine compellandum. Siilla infamis notaservitutis existimara est, tum cerre Roma maxime serviit, cim omnibus imperavit.


page 197, image: s221

Quod si Tiberios ac Nerones sine barba degeneres Roma vidit, mirot equidem vitos fortissimos imbellium tam diu hominum sustinuisse tyrannidem; miror Caligulae cum barba (quam hirsuto mento amplam circumtulit) nec vires rediisse, nec digno tanto imperio ingenium. Cuius ego dum amentiam perversitatemque considero, nec pilum boni viri in tam silvestri ore prae se tulisse reperio; dum avaritiam cogito, facile intelligo, iis immersum sordibus hominem, nec crinem quidem e barba gratis voluisse profundere. Quae vero huius barbati Imperatoris (an dicam portenti?) inter suos eives laus atque existimatio? [note: a Sabel: lib. 2. En. 7.] ludibrium ac sabulam vulgi seseesse animadvertit, ut ad insolentiam irridentium compescendam, cepitalis supplicii interminatione cautum fuerit: ne quis, ipfo praesente, captam nuncuparet, praeclaram barbati hominis imaginem. Oridiculum miserumque Imperatorem, cuius edicto ipsae etiam animantium voces ab usu humano proscribendae fuerunt, ut tuto ac sine convitio barbam conservaret! quamquam tum maximeincurrit ignominiam, cum hac via declinarer, qutoritatemque captando amitteret: viris futurus dignior, fi parem his animum, quam barbam ostentare maluisser.

[note: 2. RATIO] Naturam, ad quam adversarius provocat, non accuso, quod viris barbam


page 198, image: s222

dederit, [note: refutata, quod natura in iuvenibus vegetior.] tamquam sexus illius decus atque argumentum. Verum imberbem ego robustumque in bello iuvenem ante barbatum languentemque senem habeo. Agiles illos natura, patientesque adversus aeris hostiumque formavit iniurias, quosaudacia plerunque sociata viribus, ad egregia quaeque facinora accenditidum cunctabundi senes, atquein omnium peticulorum considerationem versi, intet consultandi tempora, agendi plerunque opportunitatem amittunt: utilla defluens ex mento seges, quidam virium ab hoc agro exspirantium partus videatut. Sane multos virorum nomen in barba rantum, ostentare magnificum, iuvenem vero in pectore eriam ac manibus eminere [note: Ab exemplies et auctoritate probatur.] spectavimus. Spartanis quid in bello fortius? quid in omni fortuna constantius? Hic [orig: Hîc] tamen fortissimi quique barbas, tamquam mollis luxuxiae vexillum, iussitollete. [note: b Caelius lib. 3 c. 2 5. ant. lect.] Unde Magistratum adituris Ephori mandabant kei/resqai to/n mu/staka, kai\ prose\xein toi=s no/mois: ne videlicet molle quippiam, aut servile, in fortium sapientumque virorum habitu deptehenderetur. Vis tibi praestantissimos Rom. civesac viros sua virtute ac nobilitate in Rep. patricios depingam? sane nullum pro barbis, ncque colorem, neque locum reperio, non cnim, sivein bello ad pugnandum, sive in


page 199, image: s223

curia ad consultandum hoc in habitu paruerunt; sed excrementis illis sordium purgati, glabrum mentum viri fortis decus ornamentumque existimabant: neque barbae pilos, nisi in luctu ad squaloris dolorisqueargum entum promittebant. Hac [note: 3. RATIO explosa. Barba enim vel ad luctum squalovemque, vel ad mundi contemptum, in philosophis veligio sisque promissa fuit.] se, velut nube actenebris, credebant, pulcherrimum illum humani vultus selem, quo nihil in rebus terrenis eminer illustrius, obscurare, alienisque subtrahere oculis; animimocrorem sordido in cultu profiteri, quidquidam oenum speciosumque est, a toto procul corpore ablegare. Et nonne hunc eundem antiquis Philosophis sensum ratio, ac natura ingeneravit? Illa contempti orbis ludibria, per spretos honores, calcatasque opes, tam excelso caelum animo, quam deiecto terram vultu oberrantes, qua fronte habituque oris tibi obversantur? lacero neglectoque in eultu, trito palliolo, barba ad sinum defluente, impexo horridoque capillitio ex mapali aliquo, spelaeo, aut dolio in publicum sese efferebant, irrisi orbis irridentisque spectaculum. quos nsmo, nisi voluptatis venustatisque spretae studio, hanc speciem induisse affirmabit. In isto squalore, dicet, insanientis mundi risisse vanitatem: in neglecto cultu, stultam illius elegantiam: in spretis titulis honoribusque, in sanam ambitionem:


page 200, image: s224

in contemptis opibus, crudelem avaritiam: in deformioris habitu barbaeque horrore, amentem formae pulchritudinisque curam. Quibus veluti insignibus veteris Philosophiae Principes, a vulgo mundique amatoribus sepasari voluere; ut demissione illum vincerent, quemarrogantia [orig: quemarrogantiâ] superate non petuerunt. Quorum situconfutare faplcntiam, siillo vultu cultuque barbae ornamentum potius, venustatemque; quam deformitatem squaloremque sectatos assereres, quis te iudicii sensusque communis expertem negaret? indignarentur et huius aeratis Religiosi homines, gravisfimi fastus, omnisque elegantiae secutaris contemptores: qui suis e elaustris in mundum, tamquam in scenam, ad illius ludibrium emissi, hoc tantum agunt, ut sordido ridiculoque in habitu eius vanitatem ludificent, promissaque in barba inculti horridique, a mundo ludificentur. quos si tu nimium imperitus rerum aestimator, formam decusque amare, sectarique dixeris: nemoerit, nisi praepostero ingenio natus, qui tecum sentire poterit; nemo, qui te existimet a formosis deformia posse discernere. Quae nisi manifesta argumenta omnibus siut, imberbes mentoque rasos crinitis illis Iopis mulio esse venustiores; non video, quodinter barbatum et imberbem, hoc est, inter umbram asluccm discrimen possit inveniri. Sand


page 201, image: s225

[note: Dionysius, barbam at toll ret, adussit.] Dionysium Tyrannum, cui natura fecundo per malas pullulabat crine, quid inter hirsutum glabrumque mentum ad decorem interesset, minime latuir, qui tam amans venustatis, quam hirfuti vultus fastidiens, cum tonsori vix fideret, candentibus sibi barbam iuglandium puraminibus adussie, raro glabrionum exemplo. Horum vero fi tu valtum, fine hac pilorum silva, magis quidem decorum; sed bello minus aptum; quam horridum illorum, toto mento hirsutorum, existimas, magnopere falleris; neque, quid in Martio terribilique vultu maxime hostem [note: Explteata facies plus martii terroris habet, quam tilis tetra.] percellat, consideras, non illa profecto crinium seges; quae in hirco, quam batbato milite grandiot: verum ille potius scintillantium oculorum ardor, frontis erectae vigor, emircans tota facie audacia, quae in explicata lucescit facie. neque inter illam pilorum nubem satis observatur. Quis enim, aut Poeta, aut Pictor, Mattem tibi unquam philosophica in barba proposuit? quam saepe nudo ille masculoque iuvenum vulru inter atma, mediosque bellorum tumultus exhibetur? Nihil omnino in homine est, quod virili explicatoque vultu, plus maiestatis possideat, plus venerationis ab amicis, timoris ab hostibus obtinrat, hoc negat, et annuit: concilia, et teriet: blanditur, et minatur, qui, si crinium illud recrementum nostris non subrrabat


page 202, image: s226

oculis, qua vi percellere intuentium obtutum poterit? quam parum nonnumquam a pilosa differt simia? Iures quibusdam, praeter nasum et oculos, nihil aut ad humanitatem, aut adseveritatem naturam dedisse. Unde merito in hominum societate eiusmodi Iopae vilescunt: nihil auctoritatis, nihil observantiae merentur. Quod vero ille barbatum patronus Mulieres nobis etiam barbaras ab insigni dignirate commendate ausit, quis non obstupescat? cui quidem ego, in huius defensionis gratiam, non aliam nisi eximie barbatam uxorem, talemque, qualem grandi barba, iuxta Halicarnassium, Minervae Antistirem bis repertam esse Herodotus [note: b lib. 2. hist.] memorat, iure optem: ut se digna coniuge potiatur. Verum ut hoc Amphictyensibus imminentis calamitatis, sic deformitatis in femina grave erat argumentum. Neque a viris hanc turpitudinem [note: 4. et 5. RATIO a vitis et infamia reutata.] submoveris. Quam enim illud plenum ignominiosae contumeliae facinus, quod in Sinium. Dionysii Tyranni quaestorem, ausus est celebris ille in schola Philosophorum Aristippus! siquidem in dom um illius admissus, familiarique sermone congressus, cum hic. pituita in os profusius defluente, locum in quem hasce sordes [note: Propter barbam contemptus.] crearet, circumlatis explorasser aliquamdiu oculis, denique lauro phlegmate in barbam Sinii hane nauteam egesssit,


page 203, image: s227

subiciens, locum se in aedibus his excrementis nullum teperire digniorem. O rarum spectaculum! nullusne igitur, tanta in demo, aut tam neglectus angulus, aut foedata tram seuntium vestigiis semita, quae profusam oris spurcitiem, prae illa Sinii barba, exciperet? quam forrasse, Philopogon iste sollicito indies [note: cura, barba.] pectine discriminabat, nocturnis illigabat, ad con ciliandum ornatum, vinculis, odoratis spargebat mane pulveribus, per sinum late pendentem effundebat, oberrantenon raro corrigebat forfice, ne qui exleges pili contra ordinem venustatemque peccarent. An non idem Aristippus barbatorum erat in numero philosophantium, qui ad sui similem diverteret, suumque in illo hosopite et observaret, et aspernaretur cultum? Certeamor proprius extorquete hoc consilium, mentemque a concepta audacia avertere debuit, ne in seipsum alios pari temeritate provocaret, et in Sinio videretur reprehendere, quod in vultu proprio non damnaret. Sed enim pectus illud, et arcana plenum sapientia, et sui despicientia, magnanimum, hoc quod turpe viro senatori credidit, quodque abeius officio et dignitate alienum, id aspernari, [note: Barba esi ansa qua miles in pugna teneri possit.] plenoque dedecoris facinore notare non est veritus. Qui si Aristippo in bello potius, quam pace occurrisser, barba illum sua apptehensum, deductumque ad spectaculum circumegisser, ludibrio futurum omni


page 204, image: s228

militantium populo. ut qui hanc ansam ad iugulum facilius praebendum offerre hosti videretur, et providerc,m ut citius opportunisque interiret. Magno illi Alexandro, [note: (c) Plutarchus in Theseo.] orbis domitori, haec certeratio fuisse memoratur, cur Maccdonum in bello abradi barbas iuberet, ne per illas, ab hostibus deprehensi, praecipuum defendendi robur, captivo adstrictoque capite, amitterent. Quocirca omnibus ad pugnam adversus Darium paratis, interrogatus Rex a militiae proccribus, nihilne ad proeliarem apparatum praedesideraret? Nihil, respondit, nisi ut Macedonum menta raderentur; admiranteque has voces Parmenione: subiecit, an ignoras in pugna nexum non esse barba meliorem? Haerebat nimirum proximae spectaculum pugnae, barbato Macedoni ac toti propemodum exercitui probrosum: quando Persarum Miles, abiecto clypeo, hastaque, cominus Macedonem barba conspicuum aggressu, iniecta crinibus manu, tamquam freno obluctantem equum stringebat, versabarque, dum prostratum denique educto acinace iugularet, sociosque commilitones ad parem audaciam suo exemplo provocaret. Graecorum ceteris novo hoc bellandi genere consternatis vincendisque, nisi Achaemenidas tempestive receptui signum classico dedisset. Hisce igitur periculis devitandis, prudens fortisque Imperator rasos, aut imberbes


page 205, image: s229

Macedones voluit. [note: d Synesius de calvitio.] Sed quales quantosque in bello viros! quo agressos vultu Petfas, qua consternatione inimicorum, quibu [note: Macedones tonderi Alexander ante pugnam voluit.] praeliorum successibus! nihil illis invictum, aut invium: patuere urbes, cessere hostes, plusque ipso terrore ac nomine, quam manu ac ferro expugnatum est. Hoc imberbes potuere. Quis hic tamen, cum ad verfario, enervatos mollitie homines, mulieresque non viros pugnasse asserat? quis non potius redivivos in Graecia Gigantes, iuvenes robustissimos, solo metuendes obtutu, decora militiae, bellorum fulmina, Persarum terrores, orbis Dominos, totque, quot capita, exercituum Duces fuisse commemoret? Ab hac porro militia, alienis victoriis, suifque cladibus Persae cautiores, posterioribus saeculis contra M. Antonium imberbes progreffi, non paucis Romanorum in barbas iugulosque, manu, paratoque ferro, involarunt. Ut Imperator suo etiam periculo circumspectior, nullum nisi depili rasove im posterum mento, ac capite inter belli samiliares perpessus sit. Verum, [note: Barba not sapientiam, nec auctoritatem, aliamve virtutem tribuis.] nt iacatadverfarius, in barbis sapientia, robur, dignitas, auctoritas virorum eminet. Itane? in re leviffima tantum ponderis gravitatisque reperiatur? Quis iam miretur Neronem usque adeo dilig entem suae custodem batbae, ut, postquam illam in gymnico certamine posuisset, auteae


page 206, image: s230

inclusam pyxidi pretiofisque margaritis circum vestitam Iovi in Capitolio sacram dedicatamque, raro anathemate, voluerit? quid mirum una cum pilis vires, fapientiam, autoritatemque omnem prodegisse effeminatum nepotem? videlicet, lupus pilos facilius mutat, quam mores. Idem Nero, seu tonsus, seu intonsus repertus est: tam cum barba levis visus omnibus est, quam gravis multis sceleratorum hominum, et barbatorum, et imberbium antesignavus, cui cum pilis, nulla sapientia ablata est, cum ante non haberet; nulla dignitas, cum numquam sequeretur. Cuius autoritas ad crudelitatem, robur ad flagitia impendebatur. Scite Legatus Venetorum coram Franciae Henrico; ut ostenderer, quam parum momenti ad sapientiam barba adferret, cum ille comitesque legationis ob aetatem reicerentur, Rege illam hoc dicto vellicante, redirent eadem in re audiendi, ubi barba prolixior succrevisset: respondisse fertur, vulgato disticho.

"

Si promissa facit sapientem barba, quid obstat.
#########Barbatus possit quin caper esse Plato?

"

Magis etiam argute imberbis B orbonius, cuius supra memini, ad Guastanum barba exsultantem subiecit, gladiis non batbis pugnaturr sumus [note: b Corozeaus.] nec potuit bellicosus iuvenis breviori, veriorique sententia declarare, non in pilosa cute, sed


page 207, image: s231

generoso animo sedem figere fortitudinem. Eant nunc illi barbati nepotes, et captarum duces, probrofamque in mento silvam alant, sapientissimos sese praedicent; quod est stultorum: robur militare iactent, quod est arrogantium. Stabunt fortissimi heroes, et prudentissimi Proceres, imberbesque adversus barbatos egregio veritatis argumento, et virtutis patrocinio ttiumphabunt. Equidem Dionysium Siciliae tyrannum cetera reprehendendum in hoc laudo facinose, non tanrum, quo sibi barbam vivis carbonibus sustulit: Verum etiam, quo eadem Aesculapium, praegrandi, ex auro, ornatum batba,n nudavit: [note: c Valer. Maximus.] subiciens minime decere filium tam profuse barbatum esse, qui patrem maiorem se Apollinem haberet imberbem. Videlicet noluit sapientissimi Patris stultum videri filium. Cuius utinam facti, non decssent aemulatores egregii, qui sordidam illam purgarent pilorum luxuriem, pulveris, nivium, pruinaeque [note: Turpit barbae descriptio.] receptaculum, ventorum incutrentium ludibrium, furfurum, nequid dicam gravius, turpem officinam: foedam in mensi offarum scyphorumque, quibus innatant, illuviem: manum, per mystaces purgandos erigendosque oberrantium laborem perpetuum, quae incommoda universa, cum forfex una paucis ictibus possit amputare, quid est, cur moremur, et


page 208, image: s232

inutilem domi militiaeque silvam ad nostri opprobrium [note: CONCLUSIO] nominis circumferamus.

Age hoc potius, O Iudex aequissime, ne pulcherrima illa supremi Numinis imago, quae in aperto nudoque hominis vultu potiffimum eminet, ne illustre illud genarum decus, atque oris humani sub lime specimen; neilla honestatis ac verecundiae sedes. illud suaviffimae venustatis domicilium, illud erectae mentis fottitudinisque simulacrum, sapientiae denique emicantis species, tam indigna pilorum nube, sordidisque naturae purgamentis infitiatur.

Imperator militiae.

[note: Iudicis sententia pro barbis moderatis.] Quot capita, tot sent entiae: nos etiam dicamus, tot barbae Gentes a gentibus, utbs ab urbe; miles a milite familiari dissidet, multi in omnibus conveniunt. praeterquam in barbis. Has vero aut prorsus condemnare, veterum quorundam Italorum ingenio; aut ad sinum usque promittere, Germanorum paucorum instituto, nec rationi satis, quae superflua aspernatur: nec decori, qui in moderata virorum barba magis elucet, convenire existimem, Quocirca illam ego militi barbam iudico aptissimam quae eundem ab imbelli mulierum Eunuchorumque sexu distinguar, et immodicam crinium luxuriem reiciat; ne inimicis ansam ad se captandum


page 209, image: s233

opprimendumque praebeat. Germano tamen militi inter gelidas hiem es asperrimosque septentrionis ventos saepe versanti plusculum indulgeo, ut illa crinium seges vestis instar sit, quo menti, genarum, ac colli nuda adversus frigora defendantur; tum neincultam illam mysticam silvam toties immergat poculis, et clauso de fluentibus pilis ore, abstinentiae sibi leges severiores praescribi meminerit. Italus Hispanusque, si quid barbae detraxerit, cornutis illud mystacibus ad terrorem hosti conciliandum adiciat. Ita et quae dam barbarum varietas, et nationum distinctio Imperatoris Romani militiam ornabit. Cum Martiale lib. 2. ad Pannicum concludam.

"

Nec tibi mitrarum, nec sit tibi barba reorum.
#########Nolo virum nimium, Pannice, nolo parum.

"

page 210, image: s234

DISCEPTATIO V. An puer Cyrus imperans, recte alios verberibus multaverit?

HISTORIA FACTI.

CYrus inter aequales suos lusibus sese puerilibus exercebar, ut Cicero est auctor, cum plebeculae illi minori et morum alienorum imitatrici voluptas incessit, creandi suo ex corpore Regem, quem Ducem impulsoremque ad meditata ludicra sequereptur. Placuit in ceteris magnae vividaeque indolis adolescens Cytus, existimatus Bubulci filius, sed regii generis, ab Astyage Medorum Rege avo eius materno expositus, atque ad canis, quam sugebat, ubera a pastore reperrus. In illo iam rum a pueris illustris vestigia animi agnoscebantur. Ideoque ad umbrabile Imperium inter aequales per lusum postulatus, praefuit, duxit, imperavit; segnes etiam ad Imperium, legumque transgrefiores, poenis severe inflrctis, castigavit. Fotte in nobiliores quospiam, atque aulae regiae assuetos adoscentes animadverterat: quibus lacesserc Cyri genium manumque; pari vindicta non ausis, animus subiit, ad Regem de illata sibi iniuria querelam


page 211, image: s235

deferendi. Neque Rextergiversatus est. De puerili concertationc, et audivit, et caussam facti exponere ultro citroque iussic. Quo eventu paulo infra aperietur, postquam brevi schemate rem totam oculis subiecerimus.

EXPLICATIO FACTI.

Remus. Mirum, o Menalca, Regiae aulae iuvenes adeo noftra delectari consuetudine, ut sese in Pastorum familiaritatem quetidie ingerant. Menalcas. Equidem ipsum illud non raro admiratus sum. Cyrus o bona simplicitas! an non an imadvertistis nostra illos rusticitate delectari, ac saepe risum nos atque voluptatem illis cenciliare incultis his moribus, habitu, collusione? Corydon. Hrgo deridiculo nos esse puras? Cyrus. Sumus, quod Comicus in scena, materiam ridendi ptopinamus. Sed agite, iam in propinquo sunt, habeo rem conceptam, qua et illos ludificemus. Audiunt me nonnumquam. Etenim hanc mihi apud illos feci gratiam.

Menal Quid meditaris igitur? militiam pro more adornabunt; in qua ubi ad proelium ventum fuerit: nos serio in aulicos illos ephebos, pugnos et baculos detorquebimus, ut probe depexi, mitius


page 212, image: s236

discant nostrae simplicitati illudere. Menal. Divina inventio! utar manibus utrisque strenue. Coryd. Etego pedum hoc claufrs oculis in humeros illorum fortiter impingam. Cyrus. Molles sunt, facile percellentur. Sed hem adsunt, diffimulate fraudem.

Aulus. Salve Cyre lepidissime una cum asseclis. Cyrus. et tumi Aule, una cum nobili contubernio tuo. Quin agimus, iucundissrimi commilitones, dum tempus, et aetas, et locus favet, ad usitaras nobis militares exercitationes animum applicemus, nullum nihi dulcius otium esse potest, quam inter hoscelabores diem exigere.

Aulus. Tuo equidem ingenio natus sum, militiam amo, si absque confusione suerit, Andabatarum nos more pugnamus, nimium coece, fine ordine, sine lege, sine Regeagimus.

Darius. Interea lividae nonnumquam anobis pugnae, cruentaeque exercentur, ut auper insigni in caput accepto vulnere didici, quod ubi domum ex pugna deferrem, et chirurgum postularem, aliis me verberibus parens fanare velle est visus, ut medicina mihi acerbior, quam vulnus fuerit.

Cyrus. Ignavus illcest miles,


page 213, image: s237

quisanguidinem metuit. Dutae sunt militiae rudimenta. exspectare debet verbera, qui intenrat aliis. Tamen agite, uttumultu minori, maiorique ex ordine nostra ducatur militia, Im peratorem communibus legamus suffragiis, cui fas sit leges atque imperia dare, insolentiam militarem plecters, munerari virtutes.

Aulus. Bene est, has ego mihi partes vendicabo, ut su fragia colligam. Agice, quem ex hoc numero Imperatorem deposcitis?

Darius Cyrum volumus. Omnes. Cyrum postulamus.

Cyrus. Videte ne vos facti paeniteat, si minus aptum delegeritis.

Aulus. Componite arma: his im positum Cyrum extollite. Imperatori plaudite. vivat Imperator Cyrus. Omnes. vivar Cyrus, et impeter.

Cyrus. Hrgo me Ducem sequimini: Omnes sequemur. Cyrus Imperio aclegibus parebitis? Omnes parebimus. Cyrus. ubiperperam actum fuerit, poenae aequo animo sustinebitis? omnes sustinebimus. Cyrus. Agedum vero, nunc militarem inskruamus ordinem: tu esto tympanotriba, tu vexilliser, terni praecedaut, ac deinde terni ternique


page 214, image: s238

subsequantur. Subsistite, procurrite in hostem, flectire dextrorsum, laevorsum siectite, vertite, agmen scindite, mutua concertatione concurrite. Victrici parti sua erunt praemia, animose, fortiter. Ehodum, fugam tu inis? O meticulosum hominem! Age, verberahaec ex me auferas lepus timidissime.

Darius. Divi te vicissim fulmine perstringant suo. Crede mihi, non impunis tibi futura haec audacia est. Regi Astyagi conquerar.

Cyrus Etiam Imperatori tuo obstrepas, imbellis pepo, cave sis, aut ego tehodie mottuis apponam canibus. Abiit? pergat sane. ad tam bruta fulmina non obstupescimus.

Polus. Vae tibi Cyre, ubi Astyages resciverit. Cyrus. Quid vero? Polus. Ad plagas re vocabit, quod Aulicos eius adolescentes male tractaveris.

Cyrus, Nihil formido, pro me pugnabit ius et aequitas. An vero existimas Regem crepundiis nostris misceri velle? Lusimus.

Remus. At seria his lusibus miscentur verbera. Cyrus. Et tu corio tuo metuis? Haec sunt rudimenta grandioris aliquando militiae.

Aulus Auditisne strepitum? Rex cum aula egreditur.



page 215, image: s239

Dyrus. State magnis animis, recta facti conscientia nihil metuit.

Darius. O Rex invictissime, plagis me iniutia affecit pessimus trifurcifer.

Astyages. Quis ille, o Dati, qui te iniurio se plagis oneravit?

Darius. Hic ille est Cyrus bubulci filius, qui verbera inflixit.

Cyrus. Nego per iniuriam imposita verbera, ignaviam iustis poenis luit.

Astyages Quis tibi illam, aut facultatem fecit, aut iniecit audaciam?

Cyrus. Facultatern ab ipso Dario habeo, audaciam a virtute mutuatus sum.

Astyages. Audaciam tu mihi supra virtutem aetatem que extollere videris.

Sed agedum, Dari, accusationem ab ovetexe, ut intelligamus, quid ad explicatam criminationem Cyrus respondeat.

Cyre, tu nisi responsa dederis aequitatis veritarisque plena, tua in te, cum foenore, refundentur verbera.



page 216, image: s240

CAUSAE DISCEPTATIO. Darius.

[note: EXORDIUM a persona adversarii ductum.] Quantum mihi molestiae ac labotis futurum sit, ut pugnacissimum, et perfrictae frontis adolescentem verbis dignis coarguam, dissentiendi, pugnandique ardorem, temeritatem ac pervicaciam singularem exploratam habuerit. Tua tamen fretus humanitare ac aequitate, Rex clementissime, breviter facinoris designati, et principia et rationes explicabo.

[note: PROPO SITIO. quod Cyrus Imperator electus.] Confluximus ad locum nobis opportunum ludendi gratia, quotquot hic coram intueris adolescentes, militate ludicrum pro more auspicaturi. Cum ecce nonnemo consilium de Imperatore creando subicit, ne sine ordine ac Duce constaret velitatio; vix illa audierat. forte etiam adotnaverat, audax iuvenis, et subito cupidus imperandi Cyrus hanc postulationem urget, suoque etiam suffragio ad sociorum consensum promovet, ut intelligas, quantae ambitionis humilis isthaec toga arque etiam rustica illa vita capax sit. et iam in isto videas latete pucro. quod Rex possis formidate.



page 217, image: s241

[note: Accusatus] Poruit arque eriam debuit satis esse [note: 1. Ambitionis et arrogantiae Cyrus, ob sumptum ln nob les Imperium arguitur.] pastoritio iuveni, et in hara versato hactenus, ad nobilium adolescentum admitti consortium, Imperium a nobis ex spectare magis, quam exercere in nos o pottuit. Sed excussit illam humilitatis considerationem superba et amens quaedam regnandi ambitio. Imperium iam nunc puer in alios arripuit, ut quid se nex aliquando ausurus bubulci silius esset, nemo ignoraret. Sed haec mitius serenda existimarem, nisi insolentia singulari Imperium aggressus, maiori illud etiam procacitate in suiectos exercuisset. [note: 2. Immansuetu dinir argitur.] Nos ingenuo natos loco et mansueriori indole praeditos, cum summa generis nominisque nostri ignominia servili tractavit ingenio, et veluti mancipia intet pecudes nata, atque in stabulis educata, infamibus plagis damnavit, ipse accusator, et causae arbiter, [note: 3. Adpaenam postulatur ob rationem a malis consequentibus.] ipse ultoratque executor crudelis sententiae.

Quae quam insigni totius nobilitatis opptobrio parata sint. tu facile intelli gis. Rex inclite, qui laudabili maio rum tuorum instiruto nobilitatem a vul gari et despecta plebecula, separatam non ignoras; ut proinde in hac totius nobilitatis gloria atque existimatio periclitari videatur, et deccraendum tibi


page 218, image: s242

sit; plebeii nobilibus, an nobiles plebeiis potiores habeantur? Quod si enim bubuloc im pune fuerit illustri natos sanguine, velut ex hara ductos gravibus onerare contumeliis, plagisque infamibus ad vulgi ludibrium traducere, crescet una cum annis istius adolescentis audacia, crescer exemplo provocata aliorum temeritas, crescet nobilitatis contemptus; ad plebeios honor, imperium, acdignitas transibunt. Iacebimus vilissimorum hominum opprobrio, acpoenis obnoxii: detestabuntur posteri, atque aliae etiam nationes ignaviam ae remissionem nostram, qui tam infrgnem illatam nobilitati iniuriam imbelles inultique tulorimus.

Ad Scytharum Gerarumque iuventutem haec barbaries ablegenda est; Persarum indoles ad ingenuam honestatem educari solita hanc impunc non patietur.

[note: 4. A simili Cyricrudelitas exaggeratur.] Quid enim? an Rex inclite, tua in aula canem ferres, qui, cum ad custodiam tuam tuorumque admissus interregia iumenta ephebosque incederet, officii mansuetudinisque incapax atroci in quosque rabie grassaretur, equos infesto latratu morsuque exagitaret, rabidis ephebos dentibus laederet, ribi etiam repentino aliquo furore metuendus esset? nisi me


page 219, image: s243

communis ratio, nisi singularis in te fallit prudentia ac circumspectro, tam immitem ferocemque bestiam, adtotius aulae discrimen, in te tuosque grafsari nequaquam paterere. Talem. o Rex, hunc tibi Carum propone, sic ille inter pecudes, quarum curam agit, sic inter adolescentes, quorum imperium artipit, versatur, utnon homo ad suos aequales, sed fera quaedam ad homines immissa videatur. Saevitiam ille iam nunc, caedemque affectat ac sanguinem; et, ut Leonum catulus, minoribus ostentat in feris, quid maioribus aliquando armentis damni machinetur. Quamquam quid Leonem nomino, qui prostatis solent parcere corporibus, in quae ille, ceterorum victor, etiam saeviit?

"

Corpora magnanimo satis est prostrasse Leoni:
#########Pugna suum finem, cum iacet hostis, habet.
At lupus et turpes instant morientibus ursi.
#########Et quacumque minor nobilitate fera est.

"

[note: Ethopoeia irati.] Utinam, mitissime Regum, illius tibi ferociam iuvenis in nos saevientis digno possem orationis sensu exprimere, Vi deres ardentes in Cyro vultus, inflammatos oculos, corrugatam frontem, iactata cum Scipione brachia,


page 220, image: s244

veloces irati impetus, gestus corporis inconditos: audires supplosionem pedum, stridoren, dentium, iacta verborum fulmina, et attoces verberum ingeminatorumictus. Ita pessimus ille nebulonum suos excepit commilitones, ut non in adolescentes ingenuos, sed ultima scurrarum propudia iram manusque destrinxisse crederetur.

Debuit profecto tanta pastoritii iuvenis insolentia impunita non transite. Sed maluimus hanc causam aequitate ac iudicio maximiae potentifsimi Regis, quam privata facinoris vindicatione absolvere.

[note: CONClUSIO.] Quocirca hoc tantum oramus; ut exutum regia potestate iuvenem, paribusque multatum verberibus, ad ruris exexcendi, aut agendi per silvas pecoris munus ableges, atque imposterum honestorum adolescentum consortio prorsus interdicas.

Astyages.

[note: 4. Laesae maiestatis reus Cyrus agitur ob admissum imperium] Audis, Cyre, quanto te scelere obstrinxeris? Illud vero etiam multo maximum est, quod, me vivente, meo in regno, in urbe hac nostra, regium tu nomen usurpare audeas. Quis enim nesciat eiusmodi facinus ad seditiones


page 221, image: s245

rebellionemque concitandam inter subditos valere: Fotte enim meo etiam me eliminare solio, purpura exuere, spoliare corona ac maiestate impetatoria auderes, nini mature consultoque meditatis abs te sceleribus occurrerem.

[note: A simili probatur.] Iam illud te postremum sciscitor: qua poena dignum abactorem existimes, qui boves patrios erepto pastoritio tibi e manibus pedo subducere. atque ad manum potestatemque alienam transferre attentasset? Hunc ru, nisi fallor, non verberibus tanrum, sed et ultimis multandum suppliciis assereres Quantae vero cum bobus tuis Persarum Medorumqueopes, quanta regni collata potentia, quanta am plitudo et dignitas, quae tuo unius fiagitio mihi periclitari visa sunt. Hanc tu igitur audaciam in orbis pene totius conspectu exercitam, hanc usurpati abste imperii temeritatem, affectarae tyrannidis turpitudinem, impunem fore [note: Semiramidis affectati regni malum exem plum.] sperasti:

Semiramidis fortasse exemplo provocatuses, quae accepto per ludum a Ni no Imperio, cum denique et Imperio et vita deturbavit. Illa feminae audacia fe licem eventum fortita, pares tibi ani mos ad usurpandum remere in meo regnoimperium subiecisse visa est. Quid inquis? Quae pro tui defensione verba, quod


page 222, image: s246

argumentum innocentiae propugnandae adfers? Age vero ne inaudita causa, intereas, pro vita conservanda loquere, si quid poteris.

CYRUS.

Ignosce, Regum potentissime, ignosce oratori rustico inter pecudes magis. quam homines versato, in conspectu tantae maiestatis caussam peroranti. Moribus meis veniam dabis, frrudes sint, orationi si inculta, vitae etiam, si innocens [note: 1. Sepurgat Astyagi Regi de crimine laesae maiestatis.] fuerit. Imperium me in alios usurpasse, et adversarii clamant, et tu maxime admitatis. Hic equidem tacere potero, rustica me vita, mores asperi, pastoritus baculus, habitus servilis excusabunt. Nullum sane imperium hactenus nisi in boves cx parentis mandato usurparvi. Hos in pascua. deduxi. exerrantes plagis corripui, contralupos praedatoresque tuitus sum. Ubi siquid a me negligenter actum, iam dudum paternis sub manibus expivai. Porro scenicum illud Imperium, quod in aequales hodie acceperam, si quid flagirii habet, meum non est; sed eorum qui hoc mihi conspiratione suffragiorum contulere. Illi me Regem deposcebant, Imperatorem proclamabant, Ducem secuti sunt. Nullum ego


page 223, image: s247

[note: Imperii suscepti culpam, si qua sit, in adversarios derivat.] meis precibus obtestatus sum, nullum induxi promissionibus. Onus quod ob. rulerunt suscepi, non tam ut ambitiosus captarem, quam ut facetem satis rogantibus. Quocirca meis hoc factum accusatoribus defendendum erit, qua spe aut voluptate adducti, hoc ausi fue rint, quod Regiae tuae dignitati atque cxistimationi posset officere? Siquid hic seditiosum est, aut ad rebellionem spectans, illorum est facinus, qui sub tuo imperio, de altenus primum imperio cogitationem susceperunt. Innocens ego sum, nisi crimen sit, paruisse cupientibus. Obsecutus sum fateor, sine corruptione, aut emptione suffragiorum, sine ambitionis scelere acceptum imperium est. Idem etiam, cum simul ruri inter pecudes bubulcus, ac domi inter aequales Imperator haberer, non potui cognatae humiliatis oblivisci, neque periculum verebar esse, ut extra hunc coetum aliquis me Imperatorem salutarer, ac pro Medorum Persarumque Rege, te vivente, atque in purpura fulgente, intra sordes me pristinas latitantem, veneraretur; Ignose, o Astyages, [note: Rex unius diei, non censetur imperasse.] Rex sum factus, sed horae unius, aut, si liberaliter mecum agatur, die culae, qui pro sceptro baculum, pro purpura centonem, pro aula haram possideo,


page 224, image: s248

quique recum nihil communc habeo, praeter vitam: quam si retinere flagitium sit, iam pridem morrem promeritus videbor.

[note: 2. Contra adversarios, se iure verberibus in illos animadvertisse docet.] Sed enim plagas inflixi delinquentibus. Reprehendendus essem, nisi in transgressores iure meo animadvertissem. Qui me suum voluerunt Imperatorem, illi sunt, qui hanc mihi necessitaten simul cum Imperio tuendarum legum imposuerunt. Quocumque se vertant, acceptas a me plagas fibi imputent neceffe est Corrrexi fateor, ac feci, quod meo tenebar munere, aliorum scelere. Sive me intueantur adversarii, dederunt potestatem; sive se ipsos, emendanda verberibus perpetrarunt. Te ipsum nunc consulo, o clementissime Rex, qualem illam quamque diuturnam Rempubl. futuram existimas, in qua nulla severitate coerceatur improbitas. peccent impunc subditi, leges iaceant ac conculcentur. Ubi nulla in moribus continentia, in pac religio, in militia disciplina.

[note: Ab exemplo se reste fecisse probar.] Non ego Semiramidis, cuius nulla inter pastores memoria, sed Tuum, o Astyqges sapientissimi Regis exemplum mihi imitandum duxi, licer per ludum velut in scena Imperatorem agerem, ut mihi indignari iure non possis, si


page 225, image: s249

consilia actionesque tuas probaveris. An si tuo omnia nutu administrassem, tu meticulosum ac perfidum in militia iuvenem, qui suos cum dedecore ordines, socios, lmperatorem ipsum in medio pugnae fervore destitueres; an hunc, inquam, iuvenem venia gratiaque omni Ducis dignum existimares? an non hoc iure verendum mihi fuit, ne diffimulata, in adolescente etiamnum, perfidia, haec cum annis proficeret, reque aliquando inter medios hostes, pro sede, patria, regno, gloria, ac vita dimicantem graviori facinore desereret? Nimirum hanc labem nomini, hanc gentis nostrae, generisque ipsius ignominiam in umbratico hoc pulvere ac praelio mihi praecavendum putavi: ne confirmato iam errori, et ad exemplum exitiumque multorum valituro, sera remedia quaererentur. Quid expallescis, Dari, quid abnutas capite? an non omnium oculis illa tua in pugna trepidatio, illa tam deformis fuga obiecta est? Fac te huius certaminis pro me Imperatorem delectum, meque illum fuisse militem deserrorem. Imperiique contemptorem, An iuste tibi irascerer ad vindictam poenamque noxium postulari? Exoscularer sanc manum illam tuam, quae errorem tam


page 226, image: s250

benevolo supplicio corrigeret; cum multis semel tantum in militia peccare concessum sit, paucique ex fuga reducti, aliud, quam in cruce, hospitium reperermt. Mitiora in te statuimus, qui neque famam tibi imminutam, neque vitam debilitatam relinquimus; sed levi verbere maioris in militia constantiae memoriam ingeneramus, ne admissum aliquando errorem repetas, et quae ludicra in concertatione deliquisti, seria [orig: seriâ] quandoque dimicatione aggrediaris.

DARIUS.

Iusta [orig: Iustâ] me indignatione percellis, qui ex musca elephantem, ex ludrico certamine bellum, velut pro aris focisque susceptum, conficis, quique ad regni ctiam Regisque disetimen, tam ridiculam fugam detorques, quae plus ignominiae habere non potuit, quam victoria [orig: victoriâ] ab hofte reportata gloriae, Siquid a te gestum est immortalitate in praelio dignum, ostende vulnera adverso accepta pectore, ostende spolia inimicis detracta, ostende erecta armorum tropaea, ostende victoriae obtentae emolumentum. Quae si nulla omnino sunt; si non armis, sed baculis pastorisiis; non in


page 227, image: s251

hostes, seu contra amicos decertatum est. Si nihil actum serio, at ludrica sunt omnia, et crepundiis accersenda, quid est cum tam serio in me verberibus animadversum fuerit? pugna mihi lusus, et fuga lusus fuit.

Cyrus. Si fuga tibi lusus fuerit, et mihi plagae fuerunt Lusu, iocoque omnia gessimus, quid igitur accusor?

Darius. Si tam seria in lusum etiam a Cyro vertantur, nihil aliud, O Rex, postulo, quam, ut per lusum pari quoque damnetur fustuario. Auctuarium vero etiam plagarum ipsi addatur, quod bubulci filius in nobilium saevire corpora ausus fuerit.

Cyrus. Ut Imperator re plexui, non ut bubulcus. Aut certemendaces estis, qui me Imperatorem vestrum dixistis.

Darius. Utrovis titulo verbera recipias; mea [orig: meâ] parum interest, modo tua tute cute audaciam expies. Ad socios provoco, an non insolenter illos eadem [orig: eâdem] quandoque temeritate aggressos sis? vix quisquam, ubi tibi concitata bilis fuerit, tuas manus subterfugit.

Altyages. Nihil vetat audire socios, ne innocentiae, aut noxae testimonium eicant, et, vel nocens absolvatur, vel luat innocens. Estne qui praeterea male se tractarum a Cyro aslerat?



page 228, image: s252

Polus. Equidem, O Rex, puguacissimum hunc iuvenem expertus sum, nihil praeter bella et pugnas meditatur, quoslibet ad certamen provocar. Verberibus me unper usque adeo acerbe tractavit, ut liverent plagis malae, stillarent lacrimis oculi, nares sanguine fluerenr.

Astyages. Quibus armis uterque armati fuistis?

Polus. Suis uterque pugnis armorum vice usus est.

Cyrus. Meuna [orig: Meunâ] cum sociis occupavit prior, iusta [orig: iustâ] defenfrone caput meum tuitussum, et verbera liberaliter pro verberibus rependi.

Astyag. Praeludia haec sunt militaris animi. Optime collocata haec opera est. Cur non rependistis eadem [orig: eâdem] Cyro mensura? si iniuria inflixit plagas, ignavi estis, qui unius insolentiam inulti, et spectastis, et pertulistis; digni etiam, qui eisdem rursum poenis, quas Cyro optatis, oneremini.

Darius. At Imperatorem sese ille iactitabat, ut nefas ducerem, Cyro, tam sancto ornatum nomine, vicem rependere.



page 229, image: s253

Astyages.

An non intelligis, quod proprio temet conficias telo, mi adolescens? si enim potestatem in vos nactus vestra electione non est; quin reposuistis pugnos, audacia [orig: audaciâ] vindicastis? si ius potestatemque in illo reveriti estis, quid est cur ipsum iniuriarum reum agitis? quocirca cum ad iudicium meum provocaveritis, immerentem vero ac laude proemioque dignum adolescenrtem, tanquaem malefactorem inique traduxeritis, potestatem eidem facio; ut totidem accusatores suos verberibus multet, quot iniuria se ante pertulisse male conquesti sunt. Porro Gyrus eximiae adolescens indolis, ac meliori fortuna dignus, meam deinde aulam inter honoratiores ephebos incoler. Age Satelles, vestibus Darium spolia; his Cyrum indues. Ceteri velut fuci, et degeneris animi iuvenes, regio domo exulabunt. Agedum, mutate clypeos. Tu pro Cyro bubulcum agere dein de poteris.

Darius. Ignosce. ô Rex, deinceps non feram inultus hanc Cyri proterviam.

Cyrus. O Rex in clyte, liceat rursum experiri pugnis, quid hic fungus audeat?

Astyages. Hunc animi calorem in opportunum hostem ac tempus reserva. Iam hunc affumc habitum. I satelles


page 230, image: s254

affer huc gladium. Age Dari, illum tu centonem assume, harae forrassis quam aulae aptiot futurus es.

Cyre. Pedum illi porrigito, quo boves in posterum pro re moderetur.

Cyrus. Ego te hodie bubulcum aciumeotorum praefectum, silvarum custodem, stabuli expurgatorem, fimi fumique contubernalem, creo, dico, facio. Atque hoc pedum tibi in concessae potestaris argumentum de manu in manum transmitto. A ccipe, et ita hoc anno bubulcum age, ut altero subulcus proclameris. Reliquam tibi plagarum multam lubens remitto. Dum in eandem occasionem irrepseris, duplicate tunc foenore pensaturus.

Astyages. Laudo ingenium ac generosam prorsus in dolem Dignus es quem ex rusticorum contubernio ac infami serviture manumissum ad libertatem et nobilitatis consortium transcribam, accede propius.

Aulicus. Ad genua porentissimi te Regis inclina.

Astyages. Hocte verbere ab omni servitutis nota veodico ac libetum declaro, ut deinde a nullo im pane plagas inflictas perferre praererquam a solo Rege, cogaris. Hunc deinde gladium lareri suspendo, quo tamquam nobilitatis insigni ad illustrem equitum nostrorum ordinem admitraris, illoque ad Regni Regisque


page 231, image: s255

defensionem, ad hostium vero perniciem strenue constanterque utaris.

Cyrus. Accipio munus gratiamque, a liberalissima Regis manu in servulum immerentem, collatam. Faciam vero, ne beneficium, quod indignus susccpi, indignus videar retinnisse.

DISCEPTATIO VI. Quis utilissimus Reip. status hominum sit? Testamentum litigiosum patris, qui quatuor a morte filios reliquerat, eiusque sententia examinata declaratur.

IVdex. Quandoquidem testamento Pater ita de cuiusque vestium [orig: vestiûm] haereditate obiens cavit, ut me arbitro ac decisore controversiam, si qua incideret, definiri voluerit; nec ipsius volun ati, nec vestris ac Reip emolumentis officium hoc, quantulumcumque est, nostrum denegare pouti. Quocirca cum in hunc Iocum haereditatis poriundae spes vos collegent, fide integra [orig: integrâ] atque incorrupta [orig: incorruptâ] hoc, quod suscepi, munus exequar, neque favoribus quicquam contra rationem indulgebo, aut dignitatr cuiusquam adverfus humilitatem alterius patrocinabor Hic restateri scriptor,


page 232, image: s256

tatis aequitatisque patrocinium adesse volui. Inspice sigillum et observa, num quid frandis intervenerit. Nunc resignates accicipe codicillos, cosque explicate perlege.

[note: Testamento patres haereditas illi legatur solio, qui Reip utilissimus futurus erat.] Notarius. Filiis Pater felicitatem perpetuam Reipublicae vivus praefui: moriturus decesse non debui. Hanc ita curavi, ut nihil privatum retinerem, quod illius commodis impensum nollem. Quatuor illi reliqui filios, primum in litteris, alterum in agris educavi, tertium militiae, quartum religioni transcipsi. In primo Reip moderatorem, altorem in secundo, in terrio defensorem, in ultimo intercessorem habere volur. Haereditas mihi angustior est, quam ut omnibus ex aequo partite impen datur. Maluienim Rempublicam abundare meis studiis, quam privatam familiam: nihil in terra defuit communibus emolumentis intento. Nollem vero quicquam ex illa, quantumvis atcta possessione, ad Rempub. ornaudam tuendamque non adhiberi, ne ultima hac voluntate mea a vita reliqua dissentire videar. Quocirca praeter collatam cuique ex iure dotem, reliquorum bonorum postremo extremoque hoc liberae, ac plenae voluntatis nostrae decreto, unus ille ex filiorum quaternatio heres esto, qui maxime Reip. profuturus censetur. Ceteris illam necessitatem impositam cupio, ut si


page 233, image: s257

utilitatem ex Repub. haurire velint, utiles sint Reip.

Ita moriens statuo. Tacitus Silius.

Iudex. Intellexistis opinor hanc optime de Repub. meriti Patris mentem. Neque futuros in vobis existimem, qui privati emolumenti studiis, tam sanctam morientis voluntatem eversam cupiant. Exemplo decretoque Patris dives quilibet patrimonium obtinet, si communi bono privatas opes laboresque impendat. Tenuis illi ex haereditate census fuit, nihil tamen in Rep. defuit, quod nusquam deesset Reip vos Patris vestig is inhaerentes par quoque fortuna non deseret.

LITERATUS.

[note: Opum cupiditas insatiabilis, rectecum opibus abdicatur.] Theodorum fratrem, quem Deo ac solirudini confecratum videmus, non existimo ad paternorum bonorum possessionem, qua [orig: quâ] ultro abiit, postliminio aspirare. Siquidem is, iam fracta [orig: fractâ] atque immortua cupiditate tutins in paupertate sua patrimonium obtinet, tanto futurus ditior, quanto pauci tum avidus. Neque enim inter ipsam poterit egere copiam, qui forei animo didicerit contemnere quicquid supra nec essiratem indomita multorum vota ambiunt; nulla tamen opum terrenarum accessionc explenda, quod cum opibus


page 234, image: s258

simul accrescat indigentia, ubi ad immensas possessiones infinita simul cupiditas adiungitur. Ille felicior, qui rerum fluxarum contemptione armatus illud expugnavit habendi desiderium, et infames tot mortalium naufiagio divitiatum scopulos evitavit. Nulla Scylla, aut charybdis tot hausit navigantium corpora, quot animas periculosa opum copia. Fortiter egisti, mi frater, atque etiam sapientet, qui celebrata vitiorum discrimina, qui illas declinasti cautes, ad quas animi robut saepe alliditur, et virtutis constantia frangitur; subterfugisti perennem litium scaturiginem, curarum fontem, quietis hostem. Maximum pietatis emolumentum a paupertate habes, illa integritatis atque innocentiae custos, securitatis mater, virtutum om nium domicilium est. Quocirca cum hanc tibi non invideamus quietis et gaudiorum sedem, nolumusab illa te ad paternae haereditatis curas revocare.

RELIGIOSUS.

Literatorum more agis, mi frater, qui non raro sapientiae suae fructum impendunt aliis, sibi, suisque emolumentis parum intenti. Enimvero si haec tibi oratio talis videatur, quae auditi a sapiente viro possit, quin cam tu ipse paupertatem exemplo


page 235, image: s259

am plecteris, quam verbo praedicas? equide haeres esse, citra paupertatis iacturam, possum, si egenorum pro me plebeculam substituero, quae partito bonorum posse ssionem adeat nec sane utilius lau dabiliusque, sive publicum, sive privatum usum spectes, paternas opes distribui posse existimen. Quocirca meo me iure spoliari non patiar nisi enim convictus fuero, minus me utilitatis hac vivendi ratione, ad remp. adferre, quam fratres ceteros, paternis codicillis haeres fururus sum. Quid vero est cur haec vita nostra a communibus Reipublicae commodis semoveatur? cur non eadem ut san ctissima, et cum praeclaro virtutum usu inprimis coniuncta sic Reip. utilissima censeatur an nescimus Reip. duraturae corpus sanctae religionis exercitio tamquam animo ad vitam excitari, quo sublato omnem starim Reip sensum labefactari atque emori necesse sit? veniant in memoriam praeclarissimae ac sapientissimae [note: I. RATIO Pro Relig. a causis. Religio fundamentum et anima bonn Reip. est.] Resp. atque illa inprimis Romanorum parvis initiis ad illam dignitatem stabilitatemque perducta, quam veneramut atque etiamnum obstupescimus. Quibus illam primum nascentem fundamentis nixam, quo spiritu animatam accepimus, praeterquam religionis? ipsis adeo ethnicae superstitionis hominibus haec ratio


page 236, image: s260

ignosultatione, sine consecratorum hominum suspiciis nihil egit. Hic tamen armis non minus, quam aris intentus collapsuram Remp constituisser, nisi Roma Numam moderatorem accepisset, qui collecta urbis membra illo, quo dixi, religionis sensu vegetasset. Hinc vitalis in robustissimum deinde corpus manavit vigor: hinc onnis veluti a corde vita, a venis fanguis, ab ingenio moderatio. Iacerat iam olim inter I aliae busta, Thebis Athenisque persimilis, Roma, nisi religione hostium vim in sidiasque superasset. Haec adeo restara sunt, ut atrocissimae quaeque seditiones, nationumque coniunctarum dissidia, ex solo religionis eversae prin cipio pendeant Et ne vetetra nimis tangam, quid orientem ab occidente divulsie, unius quondam im perii laerorumque communione sociatum orbem, nisi obtrita [orig: obtritâ] perfide religio? quot A fricam comcussrt motibus Donatistarum et Manichaeorum [note: Contra haeress seditionum origo est] haeresis? quot Asiam Europamque Ariani tempestatibus obiecerunt; illa quae hodiedum omnium nostrorum oculis obversatur miserrima Europae facies tot cladibus deformis, tot exulcerata malis, unde, nisi a spreta religione calcataque provenit? reducatur in antiquam sedem fides, et pietas, neque in ipsis sactorum adytis Divorumque basilicis iniquitas, et persidia triumphet; stent arae ac templa


page 237, image: s261

suo in cultu ac ornam entis pristinis; venetemur atque etiam imitemut maiorum nostrorum sanctitatem, illa religiosorum hominum claustra in violata mancant: non invertantur sacra paenitentium asyla, piorum domicilia, virginum receptacula, psallentium odea: ornentur haec etiam benevolorum hominum, et frequentia, et munificentia [orig: munificentiâ]; verbo, pii religiosique viti Remp. incolant; nihilque adillorum felicitatem defuturum est.

[note: 2. RATIO Reip perquam uteles veligiosi viri sune suis ad Deumprecibus.] Hos ego primos utilissimosque Reip. cives facio, quia tumultu vulgi seclusi, supre mum orbis moderatorem Deum simplici ter ad suum cererorumque favorem incli nant, iratum intercessione sua mitigant, qui sive publicum urbis conspectum subeant, voce exemploque ad pietatem cives impellunt; sive privatis commentationibus pie intendant, imminentia sae pe Reip. fulmina exorato numine avertunt.

[note: Contra alii homines Reip saeps noxii.] Iam vero de vobis id dicam vere ac breviter, multos ex illo vestrum [orig: vestrûm] numero, non raro plus in remp. detrimenti ac turbarum, quam pacis et commodorum intulisse, Sint literati, qui illam in omni morum virtutumque disciplina verbo scriptisque excolant, non pauciores ex hoc ordine reperies, qui exemplo seditiosisque orationibus candem destruant. Fecat miles aliquis pro focis arisque Reip.


page 238, image: s262

arma; plures erunt qui eandem armis lacessant; rapinis exhauriant, caedibus atque incendiis deforment Denique agricola rudis plerumque, ut corpore sic animo, homo est: qui uti inter pecudes silvestresque feras educatur; sic non raro humanicatem omnem exuit, et indomitis spei metusve affectionibus in facinora pronus rapitur, seditiones defectionesque molitur, furtis homicidiisque in aliena, vel bona, vel corpora grassatur, nulla hominum superumque [orig: superûmque] reverentia [orig: reverentiâ]. Quae omnia quam procul a religiosorum coetu remota sint, ignorare non potuerunt, qui eorum solitudinem, vitaeque monasticae usum perspectum habuerint. Ex qua si quid offensionis in publicum quandoque emanat, id citra Reip. convulsionem paucorum vitio ac ruina [orig: ruinâ] absolvitur. Ceterorum utilitas ita ad Remp transit, ut sine incommodorum admixtione integra sinceraque possideatur. Multa praetereo, quae paria longae orationi habeantur; quod veritas aequitasque prolixa defensione non egeant. Illud omnino incoucnssum dabit, utilissimos Reip. incolas esse, qui religiosissimam vitam prosequuntur. Eosdem vero, cum et opibus recteuti, et non necessatias contemnere etiam posse constet; fratribus ac Reip. non coactus, illa concedo, quae si iure vobiscum


page 239, image: s263

contenderem, vestra non essent. Interea medius partium adstabo, dum suo controversia exitu terminetur.

Miles. Hanc tuam liberalitem frater amplectoratque exosculor. Hactenus non aequum satis consecratis Deo hominibus animum tuli. Nunc, ô mi frater nescio, quo me ilico ad tui sociorumque amorem inflectis. Sed cur hanc mihi non impendisti munificentiam; vides enim, quantis ego pro Repub. rebus egeam.

Relig Metuo ne pro tuo hanc ventre orationem instituas, nollem recum peccare, et opes alimenta luxuriae, ac materiam militaris licentiae tibi sufficere.

Agricol. Mihi potius adiciendae opes fuerant, qui tam duro, nec unquam remittendo mannum labore exerceor, meaeque familiae victum comparo.

Relig. Nolim a tam necessaria te occupatione ad orium provocare, ne agri vacent, in quibus tuas opes defossas habes; ut reperias, hinc tibi evertendus sedule est.

Litter. Ad me potiori iure posseisiones illae tuo suffragio venirent, qui Reip. studiis me meumque laborem dedicavi.

Relig. Non ausim tibi addicere


page 240, image: s264

haereditatem ad te fortasse numquam perventuram. Legeris illud de Crate apud Laertium. Quod suam ipse pecuniam apud Trapezitam ea lege deposuerit, ur si filii quos genuerat idiotae manerent, ex aequo in illos opes parsirerur: si eruditione ac philosophia excolerentur, in plebem aurum erogarer. Existimavit sola eos sapientia divitiarum abunde, vel possidere posse, vel contemnere, quod philosophiam hoc afferre emolumenti suis cultoribus diceret, ut absque cura viverent.

[note: Literatus sibi hare ditatem deberi contendit.] Literat. Pauci hoc tempore philosophantur absque pecunia, securius ad quietem esse credunt aurum, quam scientiam: abundate malunt, quam egere. Crates, si etiamnum viveret, ex sola Philosophia [note: I. RATIO pro doctis Remp rectius gubernant, quam indocti.] non viveret. Sed haec nostri propositi non sunt. De utilissimo Reip. membro inter nos disceptatur Res meo iudicio aperra, atque omnium experientiae exposita. Illi enim merito [orig: meritô] haerediras decernenda erit, quem prae reliquis ad Reip. gubernacula adhiberi, atque imperium ceterorum frequentissime occupare videmus, cum optimus ad hoc quisque utilissimusque Reip. civis admittatur. Non illic militi, non agricolae locus est, non religiosis; ad literatos haec spectat provincia. Consulite magistratus utbium, praefecturas oppidorum, Provinciarum ac regnorum praecipua capita. Quinam illi qui consilia subministrant,


page 241, image: s265

leges praescribunt, lites defioiunt, exercent iudicia? an hac, aut teligiosorum simplicitas, aut agricolarum rusticitas, aut militum [note: II. RATIO pro D. Docti legislaetores fusrunt.] licentia penetrat? Epaminondas Thebas, Demosthenes Arhenas, Cicero Romam, eloquentia [orig: eloquentiâ] armisfortiore, contra multorum audaciam defenderunt. Charondas Catanensium, Archytas Tarentinorum, Bias et Thales Ionum, Pitracus Mitylenaeorum, Cloeobolus Rhodiorum; Zaleucus Loctensium, Solon Atheniensium, Lycurgus et Chilon Lacedaemoniorum moderatores ac legislatores fuere [orig: fuêre], omnes doctrina [orig: doctrinâ], quam genere nobiliores. ab his ipsa orbis Domina Roma leges, tuendaeque Reip decreta, in suas trausferre tabulas non ernbuir. Nimizum docti sunt, qui postquam suis imperare cupiditatibus didicerunt, tanto in alios rectius imperium occupant, quanto exercent moderatius. Non inscite Aristippus rogarus, quid ab in doctis docti differrent, respondisse fertur, quod domiti equiab indomitis. Milites quam saeva in alois ferunt imperia, quam inconsulta rustici! de quibus tritum illud vulgari proverbio. Ad perdendum rusticum, nihil rustico aptius.

[note: Miles pro se contra doctum agri.] Miles. Nae tu mihi egregiustui tuorumque es praeco. Hoc videlicet a litteris praesidii ad hanc causam adfers, quod fucata illam magis eloquentia [orig: eloquentiâ], quam vera


page 242, image: s266

exornes. [note: I. RATIO pro M il. Militares vir plerumque reip. ac regnis praefuerunt.] Quis nescit optimos quosque milites in omni semper Rep. dominatos esse? neque enim, quantumvis creatarum terum parum eruditus, historiae prorsus ignatus sum. Respublicas Lacedaemoniorum, Atheniensium, Romanorum commemoras, ad quarum tamen administrationem vix quisquam nisi militati praestans vitrute postulatus est: expende aut Reges, aut consules a Romuload Caesarem, ab hoc eriam ad modernos Imperatores progredere, et nisi plures repereris militia [orig: militiâ], quam literis, primum occupasse in rep vel defendisse honorem, iam palmam haereditatemque tibi ultro concedam? si vero militaribus in primis virtutibus, et regni decora consecutos, et tuitos esse constar; fac quod decet, et militi hanc gloriae bonorumque possessionem noli invidere.

LITERATUS

DE vobis iure usurpemus, quod deuxore Philosophus, necessarium hanc malum esse. Felix Respub. quae nec militem quidem novit; sed infelix, quae spoliata literis, barbatiem extremam, tam in oratione, [note: II. RATIO pro Dectis. Sine litteris barbaries inrep. invalesitcum literis mores excoluntur.] quam vita complectitur. Testes illiteratae nuper per Indiam atque oppositum nobis orbem repertae nationes, quae ab ultima immanitate, libidine, inhumanitate, acque ipsa etiam anthropophagia, per


page 243, image: s267

sapien tes doctosque homines, ad civilem, legi busque coercitam vitam, ex silvarum scelerumque latibulis productae, parere demum, et suae rationis, et sapientum [orig: sapientûm] imperio didicerunt. Illic iam ante militaris barbaries, et crudelitas omnis confuderat; quia sine disciplina sapientum [orig: sapientûm] arma tractabant, nullo inter fas nefasque discrimine; cum pro iure vis esset, pro ratione potentia. Ille ceteris melior, cui aut natura vires, aut fortuna clientelam maiorem suppeditaverat. Modo praee sctiptis illic sapientum [orig: sapientûm] moderatione bellis, ad auream illam maiorum nostrorum aetatem saecula relabuntur, et beatos sese experiuntur, cum ignorant militiam.

[note: 4. RATIO pro D. principes mascimi, etiam doctifuere.] Ceterum de tuis illis Principibus, quos ex omni Repub. armis, quam literis nobiliores censes, noli praepropera [orig: praeproperâ] exsultatione triumphare; siquidem ubi indoctos repereris, ibi robur sine consilio, audaciam sine successu plerumque invenies. Quoscumque antiquitas admirata est, hos rerum multarum cognitio et sqpientiae amor, armis regnoque sociatus, posteritati laudavit. Magnos Carolos, Pompeios, Caesares, Alexandros quis absque sapientiae studio orbi commendavit? quis non existimavic plus culti ingenii solertia [orig: solertiâ] quam armorum potentia [orig: potentiâ] valuisse? Quod usque adeo etiam rudibus regnorum monarchis perspectum fuit, ut cum ipsos se absque doctrinarum


page 244, image: s268

praesidio minus administrationi idonees cernerent, doctos sapientesque viros lateri socios officiorumque administros caperent, quorum ductu, acque auspiciis ardua quaeque aggrederentur. Estque illorum hodie usus tantus, ut multi Regum folum nomen, alii officiumtucantur. Ipse olim Pyrthus, licet sibi nusquam, neque ratione, neque viribus deesset, suo tamen orarori Cyneae hanc laudem non invidit, quod plures hic eloquentia [orig: eloquentiâ], quam armis ipse loca possideret.

[note: Prineipes Doctorum titulis et insignibus use.] Invenies Reges ac Principes, qui tantopere Doctoris titulo atque insignibus delectatisunt, ut his, publica [orig: publicâ] solennitate susceptis, ornari purpuram voluerine. Mediolanensium Princeps Ioannes Parisiensis Acadamiae Theologus ac Doctor fuit, Hermannus Princeps Hassorum; Rex Anglorum Iacobus, alii que orbis Monarchae doctorali pileo, quam regni corona [orig: coronâ] posteritati notiores sunt: Nec immerito, cum ex vulgatis imperii nostri decretis solum Doctoris nomen hominem, ceteroquin terrae filium, de plebe eximat, atque ad Nobilium, nonnumquam etiam Comitum Ordinem, transcribat, eos praesertim, quilegum peritia [orig: peritiâ] excellunt. [note: (a) L unic. cod de profell. qui in orbe constat.]

MILES.

Non omnes qui pallium gerunt


page 245, image: s269

philosophi [note: Miles literatum refutat.] sunt, nec qui pileum, Doctores omnes. Simia manes simia, etiamsi aurea gestet insignia Quot per emptas pretio, aut prece a legatis Rom Bullas, ut vocant, Doctores creati sunt, puerili bulla [orig: bullâ] dignissimi, quod inani nomine ac vento pascuntur: [note: Doctores saepe creantur, hoc nomine indigni.] asini, sed in pelle Leonis. Equidem illius meminisse nunc cogor, quod nuper promotus quidam in Gallia, facereausus, et audire coactus est, qui cum se aliosque pecunia [orig: pecuniâ] magis, quam sapientia emisse hunc gradum cerneret, postridie suos inauguratores convenit, rogatque, nunquid equus, quem domi aleret, paribus impensibus, Doctoris titutulo donari possit? audite responsum. Toto annuunt vultu, asseruntque cum heri asinum hoc titulo ornarint, modo et equum posse. Hoc novellus ille Doctor perfusus lotio domum repetit. Ab his Doctoribus quod Reip. emolumentum exspectari potest, cum sub umbra sapientiae imparia viribus moliantur, et spem saepe credulorum vana [orig: vanâ] exspectatione frustrentur. [note: Doctrinae superbiae alimertum et dissen sionum ac: haeresum causa.]

Quid nunc Doctorum hominum inflatam tumore arrogantiam commemorem, qua [orig: quâ] elati infimae indoctaeque plebis ingenia aversantur, fortunas negligunt, aspernantur querimonias? Quid gravissimas in religionibus seditiones, in


page 246, image: s270

Repub. trubas, in bello paceque tragoedias, soli Doctorum virorum superbia [orig: superbiâ] pertinaciaque excitatas referam? Heu dolor! experientia loquitur, quantum malorum universo orbi sapientum, an dicam stultorum hominum, dissentiendi libido invexit. Est etiamnum Europa theatrum funestissimum tot cruentatum caedibus, tot incendiis deformatum, tantae libidinis, furoris, immanitatisque notatum vestigiis, ut haec etiam cogitare crudele horrendumque videatur, quae tamen unius Lutheri, scientiarum opinione clati, arroganriae pleraque imputamus.

[note: 3. Princeps docti, ac crudeles.] Et si doctis exsultas Imperatoribus, Quid Sisypho et Periandro apud graecos, Tiberio, et Neroni apud Latinos, immanissimis simul ac doctissimis tyrannis, doctrina ad humanitatem profuit? [note: 4. Aulici docti multa saepe turbant.] Si magna ab illis commoda, ad Regum aulas et magistratus accedere existimas, ignoras profecto quam vafri tibi, atque ad omne artificium instructi homines, Principum saepe ignorantia [orig: ignorantiâ] ac subditorum simplicitate, ad privata emolumenta obutantur. Quae enim gravores querelae, quam paucorum in aulis Primatum ingeniis administrati turbatique omnia: ipsos, velut sine sensu Principes alienis cuncta videre oculis, auribus audire, pedibus oberrare, designare


page 247, image: s271

manibus, Non est igitur cur Doctrinae titulo militi te anteferas. Manifestius est, quam ut longa oratione declarare necesse sit, quanta militi pro reip, defensione agenda fortiter, pariterque perpetien da sint.

[note: II RATIO Pro milite. Quod milites pro rep durissimam, pericolisissimamque vitam agant.] Quid enim sive nostrum vivendi institutum, seu moriendi voluntatem intueare, in nobis est, quod non quantumcumque est, vel vitae, vel laborum, vel fortunae sibi vendicet resp. Ruri in apertis campis, domi in mutorum excubiis, inter omnes hiemis aestatisque tempestates pro aliorum vita saluteque tuenda excuba mus, tenuissrmo interim vix ad vivendi necessitatem habitu victuque commenso instructi Sitis, inediae, frigorisque omnem iniuriam novimus, nihilque tam durum in vita est, cuius non aliqua ad nos experientia pertineat.

[note: III. RATIO pro Mil. Plusquam religiosae vitae rigorem sustinent.] Multi religiosorum ad horridas incul. tasque solitudines, velut ad orbis vitaeque humanioris exilium secedunt, parcitatem in victu, asperitatem in cultu gravissimam amplectuntur; sed militaris ego ordinis regulas, disciplinam, asperitatemque longe omnium, quam orbis amplectitur difficillimam arbitror? in qua aut paria, aut graviora omnia, sine ullius miseratione, inter vitae mortisque quotidiana discrimina, velut in praecipitio constituti, amplectimur,


page 248, image: s272

nullo plerumque emolum ento nostro; sed publitis tantum reip. commodis ad omnem casum fortunamque expositi. Quid patria [orig: patriâ], quid opibus, quid amicis, quid coniugibus, libensque, quid denique vita ipsa carius nobis, pretiosiusque esse poterit? haec tamen universa Reip defendendae impendimus. Ut homines superique hanc mihi paternae haereditatis possessionem nec denegare, nec invidere possint. Neque enim est cur hic meus germanus, qui rusticam amplexus est vitam, quicquam sibi tribuendum putet: huic ager alimenat sussiciet, nobis ille non seritur.

RUSTICUS.

Saepe tamen metitis, quod vobis satum [note: Rusticus militem refutat.] non est. Ita enim hodie fit. Rustics serunt, metuntmilites. Nobis ager fructusque campestris deberur: vobis ex praeda hostili vivendum esset. Sed nimirum [note: I. Milites magis rempublicam destrunt, quam defendunt.] nullus praeter rusticos hostis vobis capitalior esse viderur. In hos vestras exercetis vires, atque ingenium: ad hos subvertendos mille vobis artes, mille supperunt vitae. Pauci omnino militum qui tot hostes debellarunt, quor perdiderunt cives aut ruricolas. Hic videlicet vester est pro rep labor. Cum unum


page 249, image: s273

defenditis civem, mille oppugnatis Utinam nec notus quidem esset in hac patria miles1 pro impietate floreret in illa religio, pro feditione concordia, pro bello tranquillitas: non domos, non oppida, non provincias inregas occuparet vastitas. Cultae essent in regionibus urbes, in urbibus rempla, in templis pietas. Nuno ubi militari licentia ac rapacitate confunduntut omnia, isto reip. defendendae studio, regna inregra atque imperia cum extremo discrimine, ultimaque rerum fortuna colluctantur. Sane is non sum, qui erudita [orig: eruditâ], pigmentisque oratoriis delibuta [orig: delibutâ] oratione te confutare, aut velim, aut possim. Attamen quae modo differur, ipsa [orig: ipsâ] coactus experientia [orig: experientiâ] disco. Id vero in re magnopere obstupesco, quod militarem hanc vitam cum omni libidine, avaritia, ac crudelitate permixtam ad Reip. studium referre non erubescas; ut si aliena proterve rapere, impudenter luxuriari, sine rehgione vivere, [note: 2. Asperam vitam, cum omnilicentia vivendi coniuncta amant.] iam demum sit reip. sese utilitatibus im pendere.

Asperitates vero illae vestrae, quibus per omnem militiam exercemini quales quantaeque! vestri certe arbitrii illae sunt, carere potuistis. Sed nimirum ea est perditorum fere hominum voluntas, ac cupiditas. An non ad militiam,


page 250, image: s274

velut ad lupanar quoddam lascivissimi quique procurrunt, quot sunt, qui reip. magis studio, quam noxiae libertatis exercendae causa [orig: causâ] illam amplectantur? Inspicite mores plerorumque ac vitam qui militriam sectantur. Multi praeceptorum suorum parentumque disciplinam intractabili ingenio aversantur, alii operis victusque laboriose parandi taedio ad mollem otiosamque aspirant vitam; non pauci domesticam paupertatem alienis expleturi opibus ad praedas rapinasque anhelant. Sunt qui libertatis, libidinis ulltionisque exercendae gratia [orig: gratiâ] castrorum licentiam amplectantur; ut sceleribus infamem flagitiosamque hominum faecem praeteream, quibus nulla de Reip. salute cogitatio, nulla de virtute aestimatio. Hac ubi mortalium illuvie exercitus purgati fuerint, quantum ad militiae provinciarumque nostratum robur hominum superfuturum existimatis?

[note: 3. Multi in castvis ad nihil utiles.] Quid vero de iis nunc disseram, qui numerus tantum in castris sune, et fruges consumere nati. Utinam hodie dum in exercitibus Ducibusque nostris illa Spartanorum lex, ac consuetudo recepta esset, ut si qui remissc ac desidiose in hostem pugnassent, fugiendove ancipitem praeliorum eventum turpiter declinassent, aut media [orig: mediâ], per vitam deinde reliquam, rasi


page 251, image: s275

ad cutem barba [orig: barbâ], aut (quod Chatondae usurpatum) surpatum) muliebri per forum veste incederent, pauci hoc tempore militum vitili habitu aut barba [orig: barbâ] spectarentur, tuque etiam fortasse muliebri in toga hanc causam ageres.

Miles. Salse nimium, atque eriam rustice, mifrater. Noli de militibus ita contumeliose loqui, gladium circumferunt, quo iniuriam vindicent.

[note: Rusticus sibi haereditatem vendicat. V. RATIO Ab agris et rerustica fortissimi militum traducti.] Rusticus. Ego furca [orig: furcâ] hac utor contra tuos gladios, mi frater, non usque adeo percellor ferro ac milite, ut gladium reformidem. Si nescis, durum genus et nos rustici sumus. Robustissima in nostra disciplina educantur ad militiam corpora, quae vivendi parsimonia, contra omnem vivendi luxum, luxuriemque armata incedunt; quae neque inedia facile, nec rerum copia enervantur. Illud de Romanorum antiquissimis me audire memini, non alios meliores, quam ex agris legisse milites. Hinc extra castra militari ex ercitio agrorum tractandorum operam adiecisse: ne otio vires languescerent, vitiisque expugnatus animus, in mollitiem quoque corpus inflecteret. Ipsos adeo militiae duces a castris non raro ad castra traductos esse. Tu, ô Theodore


page 252, image: s276

fratet, hac in re imbecilliori memoriae facile subveneris. Nam et ista subinde pro concione disseritis

Religiosus. Nil abs re dictum est. M. Curius Denratus. tractandi ligonis ensisque iuxta peritus, ut Sabinos triumpharet, tantisper ab agro, velut pro lupis a grege arcendis, digressus est. Cum Pyrrhus ingenti hominum Elephantozumque numero, ceu victor, per Italiam exsultaret, Fabricius tamquam ad effrenis cuiuspiam tauti restringendam audaciam aratrum deseruit, mox ad opus intermissum, hoste domito, rediturus. L. Cineinnato ad villam, summa cum potestate, Romanae dictarurae fasces delati sunt, quod ex agro petendus videretur, qui Remp. cum extiemo hoste periculose conflictantem tueretur. Nec fefellit exspectatio, venit, vicit [note: II RATIO. pro Rust. Ex agro ad remp. et regnum etiam ad ministram dum tra. ducti rustici.] atque a triumpho victoriae suae praemium, messem exture collegit, ut non minus labore suo remp. suam aleret, quam defenderet.

Nec apud Romanos folum ea de Rep. existimatio. Parii ad obstinatas exitialesque Milessorum seditiones consilio regendas advocati, facta sibi potestate, Magistratum urbi submoverunt, simulque per campos digressi, rusticorum agros laboremque inspexere, quosquerus cultissimum habere


page 253, image: s277

comperissent, cos tamquam utilissimos reip. cives praeesse ceteris voluerunt. Nec minus Alexander, ille Regum Phoenix, ubi Sidoniis inquieti rebellisque ingenii hominibus Regem daturus esset, non putpuratam de latere aulicum, pugnacem e castris militem, doctum escholis Philosophum; sed Abdolonymum [note: (a) Curtius in vita.] labotiosum ex hotto rusticum praefecit, quae res Alexandro fidelitatem, tranquillitatem Sidoniis comparavit Quam mihi rationem sapientissimi Imperatoris secuti videntut nostrae Europae populi Carinthii, qui recepta maiorum consuetudine, priusquam: ad Austriacos haec provincia devolveretur, delectum suo ex corpore rusticum Archiducem popularibus suffragiis renuntiarunt, ea, quam Sabellius [note: (b) Lib. 3. Ennead. 10. Et Aeneas Sylvius c. 20. Europae.] commemorat, electionis solemnitate. Etat in patente valle, haud procul oppido (cuius sola hodiedum vestigia) latius excurrens planities. Hic parvae molis lapis altiori rustico, inter strigosum equum fetamque bovem sedenti, patebat. Ille novi honoris candidatum ruricolam iam inter Provinciae proceres, aulicamque nobilitatem progredientem pastoritio habitu ad se deductum excipiebat, ac percussa leniter mala, velut in libertatem ex rustica servitute, asserebat. Tum deinde aequitatis, suaeque, suscepto officio, sortis meminisse iubebat imposterum. Cetera


page 254, image: s278

[note: 3. RATIO pro R. Rustici ob pietatem nobilibus praelati.] praetereo, illud subicio ex agricolatum virtute ac pietate hanc ductam consuetudinem, anno Christi 790. Sub Caroli Magni felicissimique Caesaris imperio. Siquidem ubi gentis illius Dux Ingo Christiana religione excultus esset, rusticique passim ad optimi Ducis exemplum Christi sacra, obnitente nobilitate, amplecterentur; evenit, ut solennibus epulis plerosque suorum Provincialium exciperet, quas ita adornavit; ut dig niori rusticis loco, aureis atque argenteis vasis, cibi vinumque ministrarentur, nobilioribus fictilis patinarum apparatus, sedesque ac mensa abiectior cederet; simulque monuit, sua huc culpa indignitatis recidisse, quod, neglecta veritate, perfidiae adhaerescerent. Ex quo deinde tempore rustici hanc sibi honoris praerogativam eripi numquam sunt passi.

MILES.

[note: 4. RATIO Pro Milite. Quod Militiam plures religiosi ordi nes complexi honorant.] Rara nimium exempla Ex militibus Duces atque etiam Imperatores existere quotidianum est. Nisi aliud pro tua adduxeris causa, iam haereditate excidisti. Te vero miror Religiose, quod Rustico homini faveas. An nescis maiorem inter nos officiorum communionem ac vitae societatem? Ex nostro corpore non raro vestra augetur discpilina, pauci ad vos rusticorum divertunt. Quid? quod sacrorum etiam ordinum


page 255, image: s279

militia parents atque invictrix fuerit? An non ad sacrorum locorum defensionem Ioannitae, seu, ut alii, Hierosolymitani equites pro aris Basilicisque Divorum fortiter pugnarunt? Rhodiensis militiae, nunc Melitensis dictae, quantum nomen! His Rhodum e manibus Turcarum an. 1308. ereptam conservatamque ad superioris aetatis annum 1523. debuimus. Templariorum sub Gelasio 11. Anno Christi 1128. exortorum meminissem, nisi praeclara initia sub Clemente V. incerto exitu terminassent, ut dubium maneat, maiorine laude, an reprehensione prosequendi sint. Illam vero ex Germanae nobilitatis corpore excitatam Teutonicorum militum societatem quis dignis satis encomiis prosequatur? Illi Solyma ac Syriae Ptolemaide in Turcarum manus, relabentibus, in Europam reversi, Prussiam Christianae religioni suis armis adiunxerunt, atque omne studium religioni propagandae dedicarunt, propriis impendiis, alienis commodis bellum circumferentes. Nolo aliorum in Hispania Ordinum D. Iacobi, Alacantarae, Calatraviae, pluriumque facta laudem ve pertexere, ne prolixa nimis veritate fastidium patiam. In militia si pietatem aamas, religiosos colimus; si sapientiam multatum rerum experientia claros, si labotem, in omni fortuna casuque exercitatos.


page 256, image: s280

Nullus ordo celebritate maior, exercitatione clatior, vitis Principibus illustrior, necessitate gravior, utilitate certior Iniuriam mihi factam clamabit, quisquis militem noverit et haereditate exclusum inrellexerit.

RUSTICUS.

[note: 4. RATIO pro Rust. quod Rustici prae reliquis statibus vitae reip. necessarii sint.] Raro cum militibus tam duriter agitur, ut aliorum querela de illata ipsis iniuria pertimescenda sit. Citius ab illis contumelias et vim exspectes, quam inferas. Hoc militum hodie studium est: aliena ditari atque exsultate miseria Audi, quotquot orbis fert homines, nemo prote nisi miles, id est, rapinarum particeps, sententiam dicet. Mitor vero in hac causa tamen nos ancipiti opinione a voto distrahi. Consulamus omnem aetatem ordinemque hominum; pro me sine haesitatione quam primum stabit. Ex Doctore literario quaestu vivente quaeram; nunquid sine rusticorum opera, aut velit, aut possit vivere? nihil morae negabit, nisi ex autis se magis, quam atvis pascendum sperer. Religiosum hominem sciscitemus, quid alimentorum habiturus sit, ubi de Rep. agricultura sublata fuerit? Denique et militem rogemus: quis, sine rustico, furutus sit, in castris, in urbe, in proeliis?


page 257, image: s281

Estne ne nobis tam arrogans quispiam, qui posthabito agricolarum labore, mihiriae sese onus roleraturum conffdat? Porro si Monachum, si Doctorem, si milirem ex orbe proscripseris stare etiamnum, ac florere Resp. poterunt. Agricolarum religio ac pietas runc multo futura est certior, cum aliorum pro se orationes deesse an imadverterint. Aequitas in Rep. tot iam literatorum technis tricisque implicata, longe erit cuique promptior, lites ac bella, ubi caruerint adversariis, facili pacis studio defervescent Parum nobis emolumenti, tot hominum sectae ae divisa in partes studia, contulere.

MILES.

[note: Miles Rusticum refutat: quod Rustici ad seditionem concitats, sine ratione et medo insaniant.] O Boeoticum, simulque audax ingenium! iam militarem te impudentiam, ô rustice, ostendis superare. Recole supe riorem patentum tuorum aetatem, et vi de, annon tota Germania, forte et Europa, unicum futura bustum immanitate, caedibus, incendiisque oppletum fuisset? Meminit atque etiamnum testatur praesens saeculum, nondum omni crudelitatis abolito vestigio, cum ignobilis per Sueviam, Saxoniamque, rusticorum plebs concitata, ac veluti furiis stimulata infernalibus, passim ad caedem nobilium,


page 258, image: s282

religiosorum excidium, templorum vastitatem, arcium ac urbium inflammationem, tamquam ad illustre quoddam suae gentis facinus undique conflueret. Nulla inter illos sacrorum reverentia, nulla pudoris ratio, nulla aequitatis observantia, sine lege erant, sine Duce, sine imperio. Hisce excitatas in Brabantia sub Philippe Pulchro Francorum Rege seditiones; exortam primo in Belgio sub Philippo altero Hispaniarum Principe rebellionis flammam: in structam per Hungariam, Georgio Caeculo barbarae plebis Duce Tragoediam, Episcoporum ac nobilitatis excidio destinatam, adiungerem, nisi una haec instar omnium videri posset, quam tamen Georgius Trucessius aliique per Germaniam Duces coacto ductoque in rusticos milite, cum 300. pene millium caede, funesto exitu terminarunt. Expende obsecro, milesne hic, an rustici utiliores imperio?

Rasticus. Nisi fallor haec tragoedia a doctis, Luthero velificante, primum nata, a nimia religiosae vitae depravatione alita, a nobilitate infinitis exactionibus concitata, a militibus denique vim ultimam ruricolis intentantibus inflammata fuit. Coacta haec erat saevities, aliorum crudelitate ad iustam defensionem provocata.

Miles. Verba, mi rustice. Malevolo


page 259, image: s283

numquam sceleris excusatio deerit. Originem malorum olim Marcellus Donatus apud Aelium Lampridium mihi attigisse videtur, cum ita vestris vos depingit coloribus. [note: Rustici et militis contentio mutua.] Rustici, inquit, animalia sunt media inter bruta et homines, plus rationis expertes, quam capaces. Nimirum hic calamitatum in Rempubl. excundantium e vobis fons est, brute ac sine ratione pacem atque etiam atma tractatis.

Rusticus. Idem Marcellus (si tamen homofuit, cum ista loqueretur) vos magis etiam graphice sic descripturus fuisser. Miles est anim al rapax, furiosum, incontinens, quod ut Harpyia vivit, ut pecus moritur.

Miles Audem' furcifer ita contumeliose in fratrem? Rust. tuo te inungo vicissim collyrio.

Iudex, Absint convitia. Nam Iliacos intra muros peccatur, et extra

Rust. Iniuria nobis hae clades et ruinae nationum imputantur. Sed ut oculis cernatis quibus nos armis pugnemus. Age, Mopse, huc nobis ea in medium affer, ut intelligant omnes, quantum ego ad seditiones concitandas momenti attulerim.

Literat. Si de atmis ad seditionem commovendam alendamque idoneis concertatio est. Tu mihi vicissim, Theodore, mei laboris instrumenta defer.

Rust. Non opus mihi longis ambagibus,


page 260, image: s284

[note: armorum: et instru mentorum artis collatio.] hic qui in manibus est tridens, nos quotidie in fimeto congerendo, egerendo, distribuendo exercet. Quae ex illo labore metuenda seditio? Mopsus Ecce flagellum frumentarium adfero.

Rust. Hoc obsecto instrumentum considerate, utimur illo ad frangendas aristas culmosque pertinaces a farre separandos. Miles. utinam quidem tantum in fruges hoc flagello uterentur rustici! vidi ego vos in milites haec etiam tela vibrare. Rusticus. necessitas dura est magistra, haec etiam scyphos in arma convertit. Mopsus. vanum adsero. Rustic. his triticum ventilamus, separamus a granis paleas. Miles ubi tamen verberum grando imminet, scite vos hoc clypeo latus totumque corpus obarmare vidi.

Rusticus. Rustica haec Panoplia est, quis invideat? iustae defensioni quicquid servit, hoc natura utendum suasit. Mops. Nunquid Asinum cum saccis, et equum cum aratro huc adducam? Rust sine. Nam armamentarium nostrum cuivis hospitipatet. Nihil hic recondimus, quod seditiosis faveat, pacemque interveitat.

Literat. Quid offers fili? Theod. corpus iuris civilis ex bliotheca deprompsi. Literat. Quid ita tardus es? Theod. in tanta vestra librorum acie vix tandem


page 261, image: s285

hunc reperi, quo te inprimis delectari credebam.

Liter. Hic legum atque aequitatis fons est, unde plerumque ea hautio, quae ad Reip. quietem litesque componendas spectant. Miles. Veritas aperta et simplex est, non eget magno librorum apparatu. Theod. Hic iuris Canonici volumen est, et sacrorum Bibliorum liber. Literat. Recte actum. Theod Ad Bartholum et Baldum progredior, sed curtu mihi opus erit.

Rust. Illis quidem laboribus mea gratia supersedebis Miles et ego te hac cura libero Leges bonae non peccant, sed vos perversa interpretandi licentia ius fasque aum iniuria et scelere, hoc non necessario apparatu, confunditis. Nullus miles tot gladio turbas in Repub. quot vos libris seditiones concitatis.

Literat. Nulla restam eximia est, quam non ad sceleta aliquando detorqueat humana malitia, libri certe hanc infamiam non merentur, quam vel militis gladius, tot innocentum cruentus sanguine, aut flagellum illud rustici, quod Germani per ignominiam ad bardi stupidique hominis titulos adhibent. Rust. Et ego non raro asinos ad lyram vestram adhiberi sentio. Qui ex vobis bene fartam libris Blibliothecam ostentate potest, is palliose dignum credit.



page 262, image: s286

Liter. Tua tibi suppellex facilior paratu est, tribulo et aratro pene absolvis omnia, mihi integra etiam praedia in Bibliothccam, vix sufficiunt. Quocirca tu hereditate prae me carere poteris.

Miles. Sumptuosiot mihi armorum apparatus est. Euge Gobria huc defer ocius. Uno equidem artis meae instrumento vestras omnium impensas supero. Gobr. Sclopum defero, iam ad equum adducendum festino. Miles. Absiste, dum mandavero. Videtis qua parte hic sclopus hiet, illic terrori est hostibus, illic glandes pulveremque vomit. Quo putatis impendio? Sed levicula haec sunt, saepe anno uno decem equos belli castrorumque fortuna absumit, ut iam supra parernam haereditatem militiae insumpserim, et quo alio nisi Reip. emolumento? Rusticus. Plures etiam rusticis te abstulisse equos credam, quam ad militiam usus fueris. Nihil vos Reip. impenditis, nisi ante subtractum Reip. ut urbem unam servetis, integras regiones perditis. Nos sine noxa utilitatem publicam curamus.

Iudex. Satis disputatum est, finiamus controversiam. Nemo mihi brevius,


page 263, image: s287

[note: Sententia Iudicis pro Rustico maxime reip. utilis ac necessaria.] Nemo verius rustico locutus videtur. Hoc catere Resp. non potest, ceteris et potest, et saepius etiam caruit. Deus ipse sententiam pro Rustico tulit, qui Adamum non solitarium, non Academicum, non militem sed Rusticum orbi praefecit. Et certe indubitata eidem ratio suffragatur. Quae enim in Repub. nobilitas sine agricolis, aut vitam, aut dignitatem nominis tueri poterit. Quis Doctor in schola, Magistratus in urbibus, miles in Provincia, Dux in exercitu, Rex in imperio sine agricolarum labore victurus est? suis illi manibus orbem nutriunt, mercaruram alunt, societatem humanam conservant, sua illi subiectione petentibus im perium, suis vectigalibus opes confetunt. Si tusticos ex agris sustuletis, tolles una ex urbibus cives, ex Provinciis milites, ex arcibus nobiles, ex regnis Principes, disciplinam, leges; vitam ex orbe universo. Quocirca statuendum nobis est ex patentis volunrate haeredem esse fratrem agricolam, cui una cum patris testamento plenam facimus adeundae possessionis potestatem Ea tamen lege, ut Magistratui tributum, Ecclesiasticis decimas, militibus stipendia suis ex agris pendere teneatur. Neque Doctores negligendi erunt, qui ad lites


page 264, image: s288

controversiasque finiendas adhibiti, largis non raro munusculis demulcendi erunt. Ita neque vos, quotquot hic adestis fratres, a paternorum bonorum fructibus excludemini.

DISCEPTATIO VII. Quis Anseri, custodi Capitolii, honor tribuendus sit? Ex historia constat Anserem Capitolii Gallos occulta [orig: occultâ] via [orig: viâ] in arcem noctu evadentes; cum nec Canum, nec vigilum quisquam hos observaret, suo strepitu prodidisse. Quocirca Anseres a Romanis pompa triumphali honorati, canes vero in crucem acti sunt. Ita Plutarchus post Livium de fort. Rom.

CAMILLI DICTATORIS ORATIO.

[note: EXORDIUM. a Deorum beneficio, Romam ab excidit. vindicantium ducit.] QUantum a Diis immortalibus benesicium acceperint tenues illae nobilissimae urbis reliquiae, quae etiamnum ex patriae busto supetsunt, quam singulari iidem favore atque eximia


page 265, image: s289

prorsus benevolentia hanc Remp. complectantur: dum illam ex ipsis rursum cine. ribus ad vitam virtutemque pristinam, ad antiqua bellorum ac victoriatum decora revocant, nemo rectius intelliget, quam qui squalorem illum nuperum, fumantia nostrorum poenatium tecta, templorum sacrilegia atque excidia, praeclarissimorum civium funera, nefatias urorum liberorumque nostrorum violationes, ac caedes, cum praesenti fortuna nostra, cum surgentibus illustriori iam opere tectis, cum victoriis manubiisque nostratorum hostium, cum excidio ac dedecore Gallorum ultimo composuerit, qui denique contractam temere ignominiam pulchriori detersam gloria, desperationem spe, abiectionem virtute erectam, cognoverit. Et sanc intellexistis omnes, quotquot, romano digni nomine ac senatu viti, amplissimis me nuper honoribus, praeter meritum, persecuti estis; cum a devictis hostibus reducem divinis prope [note: Civium in se gratum animum depraedicat.] exornatum laudibus, alterum post Romulum conditorem urbis vocibus publice privatimque iactatis, compellastis. Tantum apud vos pondus illa libertaris obtinuit gratia, ad quam postliminio praeter omnium vestrum


page 266, image: s290

exspectationem revocati, vestram ipsi cum felicitate miseriam obstupuistis, quando subito ab extrema rerum calamitate, tamquam ex tempestate aliqua, in portum salvi et incolumes emersistis. Sed maiora illa sunt omnia. quam quae humanis viribus consiliisque tribuantur. Dii sunt, qui vos non modo de avitis maiorum possessionibus, sed fortunis omnibus, ipsaque adeo vica exulaturos, per exulena repudiatumque a vobis hominem restitui voluerunt. Dii sunt, qui in ultimo arcis huius Tarpeiae Romanique nominis discrimine hostibus iam prope in iugulum residuae gentis arma distringentibus, cum deessent hominum custodiae atque auxilia, brutis etiam Anseribus vocem sensumque subiecere; ut periculorum vos imminentium commonefacerent, mortemque praesentem a cervicibus vestris amoverent; ne, uno veluti ictu, sub manu carificum Romana Resp. concideret, et collecta tot retro annis gloria, aeterno tanto nominis dedecore obliteraretur.

[note: Propositione petit Anserum, qui suo strepitu hostem prodidere, rationem habere.] Huius apud vos benevolentiae, nisi ingrati estis, memoriam exolescere non patiemini, cum indignos sese


page 267, image: s291

beneficiis faciant, qui illorum recordationem, felicitate nimia ebrii, deponunt. Supplicationibus quidem ad divorum templa, maiorum titu ac veneratione, processi mus, hostilibus delubra spoliis, aras victimis ac ture coluimus, unius tamen hactenus animantis immemores, a quo salus inexspectata omnibus nobis profecta est. Anserem illum capitolinum dico, qui Iunoni consecratus, suo e gurgustio, in summo canum torpore hominumque incuria, hostium insidias detexit.

[note: Exponit, per hypotyposin, periculi magnitudinem, quod anseres discusserunt.] Fatalem hunc quaeso animis vestris ac cogitationibus gravissimi temporis, Romanaeque fortunae, in extremo discrimine periclitantis, articulum proponite, quo Galli vestigiis Pontii militis a me submissi inhaerentes, iam vestrae arcis muros, nullo canum vigilumque observante, securi suis prensabant manibus, cum ex levissimo rerum momento incolumitas Romana, nomen, dignitas, Imperium, vita denique ipsa omnium vestrum penderet, cum iam spe sua, armorumque potentia Galli Italiae, atque adeo Europae universae principatum, una in urbe, una nocte occupaturi viderentur; tum repente Anserem, iam


page 268, image: s292

pene, in illis rerum angustiis, neglectum inedia [orig: inediâ], penuriaque [orig: penuriâque] confectum, intermoriente voce, postquam omnem prope sensum amisisset, vestram tamen calamitatem sensisse, vos ad nominis gentisque vestrae conservandam progagandamque gloriam excirasse. Vociferabatur elatis clamotibus; aut lessum Romanorum exequiis, aut plausum triumphalem victoriae daturus, cum subito Manlius, aeterna dignus memoria, si famam pari virtute propagaverit, cum ille, inquam, insolenti clangore provocatus advolavit, Gallumque iam verticem murorum captantem, praecisis ferro manibus in praeceps dedit, qui eadem sententia [orig: sententiâ] longo ordine consequentes ceteros prostravit: ut Anserum paucorum clamoribus, et Manlii unius gladio, gravissima illa Gallorum machinatio, [note: Amplificatio periculi ab adiunctis.] tamquam fulmine de caelis inflicto, concideret. O nova inauditaque rerum conversio: Populi Romani virtus gentisque illius dignitas, iam ab illo orbis, quod moliebatur, Imperio, non in urbis tantum unius, sed et arcis angustiis constricta tenebatur: tota Italia, urbs tota ferro flammisque vastata vix quenquam tanti nominis civem sustinebat, intra non magnae arcis moenia illa imperii


page 269, image: s293

maiestas, illa bellorum potentia, ille gentium terror populus stringebatur. Hunc ipsi iam etiam hostes insidiis armisque suis penetra verant, nec quicquam deerat, nisi ut patvae, tantae gentis, reliquiae, somno oppressae aeterna [orig: aeternâ] tam illustris famae oblivione sepelirentur, ultimumque vulnus, cum extrema desidiae [note: Divorum providentiaper Anserem succurrentis.] ignominia, suscipetent. Sed ô admirabilis, Divorum providentia! ô imperii nostri obstupescenda felicitas? u nius Anseris vox tantum potuit; quan tum nec vigiliae nostrae, nec arma poterant, si vox illa defuisset, ô vox, non animantis. aut hominis; sed prope divina, atque aeterna [orig: aeternâ] memoria [orig: memoriâ] dignissima, quam propugnatrix illa Romanorum Iuno, suo animasse favore, [note: Amplificatur beneficium Anserum a comparatione.] suo Numine aspirasse metito credatur. Non iam loquaces per urbem nostram psittacos, salutatores corvos, modulantes suavissime Philomelas admiror, illam vocem suspicio ac veneror, quam suo ex adyto tamquam oraculum cladis imminentis Anser extulit, quo non diem nobis tamquam Gallinaceus, sed ut Propheta victoriam ominabatur. Hunc nisi vos Anserem mecum foveatis, nisi ea, qua par, honoris


page 270, image: s294

significatione extollatis, vereor ne apud divos illiberalitatis, apud homines etiam oblivionis arguamini. Quid vero statuendum sit, quod beneficium rependendum Anseri, aut quis honor decernendus; vestris ego sentenriis, quam meo unius arbitratu decernere malui. Tu, ô Manli, qui illius animalis vigilantia ad tuae inprimis virtutis experimentum usus es, ante omnes metito ad suffragium animique sensum exponendum vocatis.

[note: 1. Ab exemplot emplorum a nimantibus excitatorum, iudicatur Anseri idem honor deferri. posse.] Manlius. Scimus Graecorum iam olim, Aegyptiorumque ut receptam, ac maiorum nostrorum imitatione probatam consuetudinem illam., qua [orig: quâ] illustrium animatium effigies aere aut marmore formatas ad memoriam serae posteritatis transimitterent; ne, vel egregias naturae, vel artis factorumque laudes, uno cum illis tumulo, defoderent Phoenices, et Argivi, Serpenti; Nemphitici crocodilo, Troglodytae testudini, Ambracii leaenae, Tenedii praegnanti vaccae, Albani, denique, nostri olim proavi, draconi lucos arque ingentia delubra crexere [orig: crexêre]. Illae Aegyptiorum columnae, mausolea, pyramides toto orbe, et operis magnitudine, et excellentia celebetrimae, non hominum tantum simulacra


page 371, image: s295

et exuvias; sed animantium etiam complexae sunt, ut proinde novum atque inusitatum nihil saetun videamur, si Anseri Romanorum servatoritemplum, aut, siquidem hoc nimium sit, ex aeresimulacrum constituamus; ne una [orig: unâ] cum morte animantis tanta rei memoria intercidat. Etenim si Regulos Aegypti Matthes cornicem sibi in vita familiarem, literisque deferendis assuesaetam, tanto morientem honore est prosecutus, ut in perpetuum exhibiti obsequii monumentum, tumulum illi solenni opere constituerit, quid nobis faciendum existimatis, qui graviori longe Anseris benesicio, non tantum communicamus literarum munere consilia; led opes nostras, ipsamque adeo vitam ab hostium serro manibusque subduetam poslidemus. Videndum sane est, ne, ut illi Memphitico Principi gloriosum suit, tam contemptum unius cornicis officium, quod servile omnino erat, eximiis adeo muneribus prosequi, ira nobis ignominiosum ac tutpe futurum sit, tam rarum, nullaque, aut parentum memoria, aut literis traditum Anseris beneficium ingtata oblivione, vel parum laudata munificentia, praeterite.

L. Attilius. Equidem magisprobarem,


page 272, image: s296

[note: 2. Contre Plus Anseres pabu to aveto, quam tephs aut statuis delectari, recte iudicatur.] si de multiplicando potius Anseribus pabulo, quam de inani honoris conferendi significatione a nobis fuscepta esset deliberatio. Huius enim cum nullus ad Anseres sensus ac delectatio perventuta sit, quin etiam ad ridiculam vulgi superstitionem valiturum; quodita a nobis exornatum Anserem Numinis loco habituri sint. non poslum isti ego sententiae suffragator accedere. Pabuli illis decreti pottionem nostra liberahtate augeamus, sentient illi toto corpore, atque agnoscent beneficium: quodin totam deinde Ansetum polteritatem aeternis legibus propagatum, egregii illius facinoris, nostraeque gratitudinis memoriam servabit. Et sanc aequissrmum videtur; ut illi quiobsidionis tempore inedia propemodum consumpti, vix tenues, ad extollendam in extremo discrimine vocem alebant spiritus, nunc derique res forrunasque suas, cum nostra selicitate, avetas intelligant.

[note: 3. Libertas gratissimum Anseribus munus futurum iudicatur.] Valer. Publicola. Si de ratione honotis, atque officiis Anseribus praestandi aequitare deliberamus. Profecto dignissimum hoc animal est, ur a nostra setvitute emancipetur, quod nos omnes in libettatcm restituir, cur enim


page 273, image: s297

tamquam servitia adhuc carceribus inciusi tenentur, qui Gallorum a nostris cervicibus gladios catenasque discusserunt? Sintsui deinde iuris Anseres, neque, pro tam insigni erga nos merito, post novendialem lautioris pabuli usum, suis iugulis nostros cultros mactandi excipiant. Certe ad perniciem illorum hoc spectat benesicium, quod meditatur Attilius; ut videlicet saginati quanzocius pro epulis vietimae concidant, An non hoc ex altera manu panem dare, altera gladium? Exeant servitute, quam a nobis averterunt, fruantur libertate, quam in nos primo contulerunt: de pabulo nihil adm odum pro se postulabunt: dulcior cibus erit sponte quaesitus, et qui cum parcitate et fame aliquod semper ciborum reliquit desidertum. Vegetior illis inter patsimoniam animus, vox alaciror: inopiam benesicii, abundantiam poenae loco accipiunt: malunt egere, ut vivant ae vigilent: quam abundare, ut stertantac pereant.

[note: 4. Iudicutur, maximam Anserum felicitatem in eo consistere, quod bene pasti, ipsum pas cant ho. minem.] P. Corneilus. Nescio quo illud consilio tantopere reprehendat Sulpitius, cuius ego selicitatem saepe in hoc animante sum


page 274, image: s298

admiratus, quod tam brevi felicique occumbat motte, tam raro optandoque sepulchro componatur, ur nullum ego Impetarorum Regumque tam beata vivendi meriendique sorte defungi, existimem. Alimentum illis, priusquam moriendum sit, ad omnem satietatem cupidiratem que explendam su shicitur, quo se uno benesicio mortalium non pauci in hac vita beatos arbitrantur, quamquam tam felices pauci reperiantur, quibus eaante obitum copia placeat, pletique longo ciborum fastidio lentae morti praeludunt Ubi deinde Anseies vita [orig: vitâ] Sybaritica aliquamdiu inter omnem affluentiam luxuriati supt; ut iam vasta [orig: vastâ] corporis mole sensim anima, respirandique faculras iutercludatur, tum deinde ex composito Mors illa, qua pingitur, sica adest, acmomento luetantem ecorpore animum extrahit, ut breviori, levionque faeto desungi nemo queat. Non ille podagrae, chiragraeque laboribus, quamquam strenuus vorator. potoque, sensim excruciatus, non cephalagiae colicaeque tormentis paulatim oppressns exstinguitut: nihil in aegritudine, nec morbi quidem sensum percipit, sine dolore occumbit, ac sine motte propenodum mortis decreto,


page 275, image: s299

obsequitur. [note: Hominem nobilissimum Anseris scpulchrum esse, comparatione deabaratur.] Iam de illo, quod motienti sepulchrum destinatur, quid memorem? celebrentur illa orbis miracula Nili pyramides, Phatiturres, Babylonis muri, Ephesinum delubrum, Mausoli sepulchrum, solis apud Rhodios colossus, Iovis apud Olympios simulacrum; nihil sane habent cum hoc Anseris monumento conferendum, quod non humanae manus, sed ipse hominis attifex Deus est fabricatus. Cetera illa aut divorum conditoria, aut hominum sepulchra nihil in se animatum, nihil cum ratione coniunctum obtinebant, at vivum Anseris sepulchrum homo est, non modo sentiendi, sed et ratiocinandi facultatibus praeditum, nobilissimum prorsus opus, quale, nec Daedali artisicis manus, nec Phidiae elaboravit ingeaium. Concedamus igitur hanc Anseti mortis sepulturaeque praerogativam, nihil ex sapientissimis naturae institutis everramus, et si quod ipsi debemus beneficium, non subruamus largiendo. Potius ex illo tam angusto gurgustio, ad splendidum pulchroque opere eduetum palatium, ad prata, ac vivaria transferamus, ut maioti voluptate huius lucis usuta fruatur,


page 276, image: s300

oculos hac gratia [orig: gratiâ] rerum varietate oblecter, optatissimis sese balneis immergat, cibum ex venatione potius, cum magno alimenti delectu, colligat, quam tenui a nobis farre suppeditato vivat, inser hortorum flores camporumque pascua nonnumquam exspatierur; haec libettas erit auro illi catior, hae epulae omni etiam filigineo flore dulciores.

[note: 5. Pudicazur Anseriob praecla ras illius dotes prinsipatum inter aves deberi, et pre Aquila Rom in si gnispre fezondum.] L. Virginius. In vulgaribus tantum officiis Anteri praestandis vestrae cogitationes occupantur, cum tamen inusitatum protsus ab illo beneficium Romani accepetint. Dignum aliquid tam inaudita vigilantia, dignum magnitudine vestra [orig: vestrâ], dignum liberalitate maiorum, dignum posteriiatis annaliumque memoria constiruendum est. Popularium, atque etiam rusticorum illa hominum sunt munera, quae ad pabulationem, vietumque amplificandum perrinent. Ad haram illorum magis deliberatio, quam ad nebilissimi huius senatus consultationem reicienda esser. Quin potius hoc agimus, ut Anseri principatum inter aves nostris constituamus suffiagiis illumque aquilae loco ad Romanozum vexilla ttanslatum, tamquam


page 277, image: s301

nostrae liberratis vindicem, non tantum oculis civium militum que nostrorum, sed in ipsa acie hostibus ad tantae cladis recordationem obiciamus. Valebit haec sane imago adterrorem inimicis conciliandum, qui brutas etiam animantes tam no vo pro Romanis prodigio certare ac vincere posse intelligent, valebit ad nostrae militiae vigorem, animosque, licertin ulrima rerum desperatione, erigendos. ut qui nullum tam atrox Reip. discrimen esse cognoscene, quod non aliquro Divis volentibus auxlio possit sublevari. Et vero uc haec Anserum in nos abessent merita, ratio tamen suppeterer vebemens, curhunc Anseri prae aquila honorem suffragiis nostris decerneremus. Etenim quodab aquila benesicium [note: Laus Anseris per comparationes amplificata.] exspectamus homines, quantum ab Ansere accepimus? Illa potius ad clades ac damna nostra, quam commoda vigulabit; hic quantus, quantus est, totus humanis emolumentis impenditur. Plumae culcitris stratisque, icalami exarandis libris, carnes mensatum deliciis, ipse adeo simus (sit verbo venia) stercorandis agris destinatur. Laudent alii superbos Pavones; sed inutilem plumarum silvam circumferunt; alii candidos extollant elores, sedidoneas parum epulis carnes alunt, alii denique generosas aquilas; sednec mensis, necstratis opportunas, depraedicent; mihi unus Anset


page 278, image: s302

par apparet comnibus, singulis superior; ut proinde ad hunc principatum insignis excellentiae praerogativa conniti videatur, Non metimut virtutem ex arroganti corporis habitu, non ex vasta corporis mole, non ex viribus ac robore, quae in improbae etiam volucres sollatas vidimus. Quid pulchtius upupa, quam omnes avetsamur? quid gtyphe fortius; vastiusque, quam tamen detestamur? Anser quaedam est inter aves Pandora, in quem solum omnium volucrum dotes ac commoda Deos immortales singulari benevolentia contulisse existimem. Sola illi vox haetenus grata mortalibus defuit, quae ut omnium volucrum concentibus gratior pretiosiorque nostris deinde auribus accideret, id mihi laetissimo huius temporis prodigio, cantuque Romanis felicissimo, superi elargiti huic avi videntur, ne quid praestantissimae animanti ad summum inter volucres capessendum imperium decsser.

[note: 6. Contra iudicatur instirura veterum non recte mutari.] L Aemilius Assentirer sane Virginio. nisites duas difficultate plenas hac explicata aninni sui sententia in volveret. Alteram naturae legibus repugnantem, alteram a maiorum institutis alienam; hocque agere videretur, ne vel illius praeiogativa, vel horum auctoritas inviolata consistat. Quorum utrumque moliti velle, quam insolens, quamque nobis arduum,


page 279, image: s303

atque eriam ignominiosum futurum sit quis non intelligit? Naturam oppugnamus, qui extortum per vim sententiamque, omnium sapientum iudicio explodendam, principatum inter volucres, ab Aquila in Anserem, transferimus. Maiorum decreta evertimus, qui ridiculo potius, quam callido invento Tarcuinii prisci laudatissimique Regis nostri, Aquilam inter regalia insignia usurpantis institutum, ad unius Anseris privilegium detorquemus. Maneant illa potius, quae sanetissimis naturae parentumque legibus stabilita sunt, quae laudatissimo recepta usu, quaeque omnium recte sentientium opinione firmata accepimus. Stent Aquilae draconesque in signis militaribus, Anser in pratis ripisque obambulet; malo omine intet bellicos strepitus timida atque imbellis avis spectabitut; in carcere haec arcem servavit, in castris amittere poterit. [note: Triumphalem pompam novo exemplo Anseribus decernersdam.] Si quid rarum ac dignum Romano molimur nomine, simeritis aequa adorna mus praemia, cur Anseri illum negamus, quem vietoribus triumphum concedi mus? Anseri, ut omnes clamant, imputamus vietoriam: habeat usitatum vietoriae honorem, et triumphet. Currus illi tti umphalis auro argentoque illustris, cum servatae arcis insignibus, apparetur, et ne wectores desint, negligentes suae custodiae


page 280, image: s304

canes iugum subeant, dignaque servitute Anseribus mancipentur: nisisotte magis placeat servatos ab Ansere Romanos hoc offidi honorisque defungi munere, Anseremque in lectica circumferre argentea, qui voce nos sua ad quietem dignitat emque priltinam, ab ultimarerum desperationerevocavit Erit hoc dignum Romana magnitudine facinus, eritrarum inauditumque; apud omne retro posteritatem decretum, nostra simul Anserisque custodis memoria per longam Nepotum seriem deducetur. Nemo hic nos impudentiae arguet, qui rati ssim si Anseris meritum cosiderarit, nemo immemoses benesiciorum accusbit, quisuis virtutem praemiis muneratam intellexerit.

[note: 7. Concludizur Anse tes publico honore afficiendos osse.] Camillus Laetor equidem de egregia illa omnium ad benefaciendum voluntate. Romanum est iniuriatum saepe oblivisci; benesiciorum numquam. Memorent hoc de nobis posteri, nec brutas quidem animantes in gratia referenda a Romanis praeteritas. Iam vero quod de honore et praemio Anseribus impendendo, non omnes eadem senserint, divino existimem Numine suetum ut in illa sententiarum varietate ornamenta, nobis minime decssent; cuon et deligendi muneris copia, et conseendi abunde suppeditetur. Nihil mihi credite nimium esse poterit, quod maxime Iuaoni copsectato Anseri decernimus.


page 281, image: s305

Sentiet ipsa sibi Dea hoc, quantumcupque est, honoris offi ciique praestari, quae ipsi haud dubie animanti vocem sensumque nostri discriminis subiecerit. Vulgus nullam esse tam abiecti hominis conditionem intelliget, quam, ubi virtus non defuerit, nostra illustrare praemia nequeant, qui brutaseriam volucres profusa liberalitate exotnamus. Quid igitur faciendum? Delibabimus florem seutentiarum vestrarum. Dabimusilli, ut Manlius voluit, in hacatte [note: Decirnitur illis simulacrum, pabulum perpetuum, et solenni pompa.] temploque capitolini Iovis simulacrum in ipso Aeneae, generis no stri auctoris, clypeo efformandum; ut posteritas ab Ansere hac arcem defensam, conservatamque velex mutohoc discat emblemate. Augebitut deinde Anserum cuna, neque ad pabulum quicquam ac libertatem in pacuis, vivariisque occupandam decrit, publico illi sumptu. a Publicamis subministrando, maiori deinde frequentia in Capitolo alentur, censoribus ad hanc rem unice vigilantibus. Illa vero imprimis Aemilii sententia placuit, qua triumphantis ritu circumferen dum solenni pompa An serem statuit; quod ut a sacerdotibus capitolinis fiat, revoluto quotannis obtentae libertams die, aequum censeo, dignumque Romana pietate, Iunoni Iovique Tarpeio debita. Sed quia res cadem et populum faventem, et Pontifices consentientes postular; quod illorum


page 282, image: s306

in re publica, horum vero in re sacra arbitrium nobis requirendum sit: tibi A. Manli Pontisices consulendi erunt: Tu vero, Publicola, de hoc nostro instituto quantocius ad plebemrefer. Quamvis enim absoluta Dietaturae potestate hoc in iudicio mihi liceat, quod fas, elt, constituere; malo tamen populi assensione rem novam, atque inusitatam haetenus, consirmari.

Publicola. I Praeco, validis plebem clamoribus [note: Populus Rom. ad folennitatem convocatur.] ad forum evoca, ut supremi Dictatotis nostri voluntatem inteiligar.

Praeco. Ehodum Romani cives, urbis huius incolae, adeste; Ad forum vos Dietator evocar, adeste, ex tabernis, ex penatibus vestris, extemplis Deorum; adeste, accurrite, Dictator imperat, Reip. cura postular.

Civis 1. Quid hic clamoris? Praco. Ad forum conclamo stentorea voce, et nondum audior? Civis 2. Quid rerum agitur? an nova prae foribus militia est? praco Non, sed trium phum adotnamus. Civis 1. cuinam? an albis tursum equis Camillus incedet, ut denuo exulet? Prace Calumnia. Etiamne viro optimo, fortissimo illudis, cuihanc urbem, vitamque nostram debemus? Cirvis 1. Absit, nam triumphum illi faveo, exilium detestor, quod maximo probro nostro, egregia sua virtute ac gloria


page 283, image: s307

sustinuit, cuius neminem minustaedere potest, quam Camillum, qui exul a patria restituie patriam, perituram, nisi ingratam amassee. Praeco. Etciam philosopharis? sed agetu forum pete: mihi clamandum validius est. Ehodum Romani cives, adeste et c.

Civis 3 Quaenam haec vociferatio? an noyis incendiis Roma conflagrat!

Praeco Adforum ocius. Civis 3 Qua re illic opus? Praeco vestris autibus, illas vobiscum aspottate. Civis 4. Quaenam isthaec concursatio? An Senones tursum Galli negotium faciunt? Praeco. Non de Gallis modo, sed de Anseribus agitur. Civis 4. Nunquid et beilum movent, ut Grues olim? Perierunt, si tantium cultros acuimus. praeco. Agedum adforum, iam eo affluxit concio.

(Pontifex cum sacerdotibus adest, decernitur, et adornatur solennis pompa)

Pontisex. Ain' ô Manli ita de Ansere sentite [note: Pontificum collegium solennitatipraeest.] ac cupere Dictatorem, senatumque universum? Manlius. Ita prorus. Res om. nium sententis ponderata, omnium calculis probata est. Plebis etiam haud in vi tae suffagia facile adiungentur. Vestra tantum exspectatut consensio.

Pontisex. Non equidem is sum, quimorari hanc vestram pierarem cupiam. Addam etiam volentibus inciramenta: daboque imprimis operam, ne quid a meo collegio


page 284, image: s308

neglectum videatur, quod adhuius ttiumphlis supplicationis ordinem dignitatem que illustratam spectabit. Enimvero aequum est, ut tempus illud nobisfelicissimum auspicacissimumque, quo Anseris bancsicio extremam ab hac urbe et arce calamitatem depulimus, inter faustas ac bene ominatas horas quotannis recolamus, qui selicem illam Mutii Scaevolae audanciam, qua [orig: quâ] aberrantem a Porsena Rege manum, flammis absum psit, gtata memoria repetimus: cum etiam Veturiae Coriolani matris singularem erga hanc urbem pietatem aerernae recordarione extollimus: ne qui Deorum voluntate, gravioribus per Anserem periculis defuneti, quim per homines illos fuimus, mino ribus illi benevolenti aeargumentis respondeamus.

Agite flamines, triumphalem ca capitolio purpuram lectiae portarili insternite. Anser lauroe redimitus lateta verticemque insideat. Praeserantur Gallorum devietorum a milite spolia arcisque seivatae imago. Vos ponelatores fererri subsequi mivi. Anseri vero servatori, Diisque immottalibus hoc nostrum capitolium habitantibus carmen applaudetis.

Manlius. Recte constirutum. Iam nunc ad Diet atorem haecnuntiarum abco. Anserum pastor 1. Rem novam Plautipe Pastor. 2. Quam vero mi Ruse? Past 1. Audistin'


page 285, image: s309

[note: Anserum Paftores ob novam solennitatem plaudunt.] hod e Anseres nostros intet Deos relarum in? Past 2 Quis istam apotheosin condit? Past, 1 Noster Dietator, et Pontifex, et urbstora. Past. 1. Mirares Nunquid et nos Deorum numero accensebimur? Past 1. Nefas, tu Plautinus manebis, Anserum custos [note: 5. Qui Anseribus imperamus.] Past. 2 Ah malo sidere natus sum. Past. 1. Quidita? Past. 2. Quod auser natus non fuerm, iam enim intet Deos censeri possem, et ab hominibus adorari, qui nunoser vus ac mancipium Romanorum esse de beo. Past. 1. Spem robustam concipe. Nam maiores Diis erimus, si deinde in Anseres nostro utamut impetio Servient nobis Anseres, populus Romanus Anseribus. Past. 2. Nihil potto metuendum nobis erit, nam Deos in nostro habebimus aibitrio. Past 1. Hos egomagis Deos amo, quim lupam Romuli, minus terrorishabent. Past, 2. Hactenus tantum Bacchum et Cererem pro epulis Deos coluimus, accedunt nunc Anseres, bonahotum societas est: nam vacuum numquam cultorem suum dimittunt. Past I. Euge plausum inaudio Iam pompa ingteditur. Past. 2. Ad spectaculum accurramus. Past. I Hic potius morare, hacincedet via. Minister publicus. Cedite purgate hanc viam, Anseritiumphanti sit locus. Venerationem Romani cives vestro servatori habete. Past. 1. Mehercule pompam intueor, Dictator cum senacu progreditur, Anser in purputato


page 286, image: s310

stragulo, lautisque coronato defertur, praeferuntur defensae arcis insignia, Gallique captivi trahuntur Praecedit lecticam Pontifex, sequitur cum Manlio in atmis populus, applaudunt carmen.

Past. 2. Tace sis, ne quid garritu tuo male interstrepas.

TRIUMPHUS.

[note: Plausus triumphatis in solenni Anserum pompae.] Flamen. Plaude laeta dulce turba,
Plaude carmen Anseri.
Roma magnis plaude Divis,
Plaude rursus Auseri.
Plaude magno ter Camille.
Manlioque plaude forti,
Plaude rursus Anseri.

Magnae Tarpeiae vigilator arcis,
Ausonum gentis procerumque custos,
Aureofelix tatus Anser ovo,
#########Euge, triumpha.
Laeta nascenti tibi sulsit hora,
Candivi vitae micuere [orig: micuêre] soles,
Anser aeternos meriture fastos,
#########Euge, triumpha.
Anser in regno volucrum supreme.
Maiores cygnis potiorque Gallis,
Alites vincis Iovis et Diones.
#########Euge, triumpha.


page 287, image: s311

Palladis noetem penetret volucris,
Necte plus cernis: tegat hic Athenas.
Tu faves Romae, meliote fato,
#########Euge, triumpha.
Ille centenis oculatus astris
Aemulum pennis imitetur Argum
Ales, hunc tamen vigil antevertis,
#########Euge, triumpha.
Anser urbanis oriundis caulis,
Nunc Ducum magpas habitabis aulas,
Principum custos, mediusque Divum [orig: Divûm],
#########Euge, triumpha.
Haetenus simo, modo fultus ostro
Fulguras circum radiante gemma [orig: gemmâ],
Et caput lauro, latas latet auro,
#########Euge, triumpha.
Diceris laro populi susurro
Arcium praeses, dominaeque gentis
Tutor, et terror quoque barbarorum.
#########Euge, triumpha.
Plaudimus fausto tibi carmen anno,
Spargimus flores, viridesque palmae
Spargimus frondes, geminamus, euge,
#########Euge, triumpha.
Inter heroas novus Anser heros,
Inter et Divos novus esse Divus
Diceris, caelo superisque dignus,
#########Euge, triumpha.
Dignus Aeneae clypeo putaris
Anser, aeternis simulacra templis
Eriges, numquam morienre saxo,
#########Euge, triumpha.


page 288, image: s312

Annuo plaudet redeunte cursu,
Haec trium phali tibi pompasesto,
Laeta plebs circum repctent honores.
#########Euge, ttiumpha.
Fama dum magnum referet Camillum
Et manu fortem, vigilique promptum
Manlium serro, rua fama vivet,
#########Euge, triumpha.

DISCEPTATIO VIII. De poena canibus Capitolinis irroganda. Canis ab iisdem Romanis, ob neglectam Arcis custodiam supplicio adiudicatur. Plutarchus de fort. Rom.

CAMILLUS DICTATOR.

[note: EXORDIUM a communi aequitate sumptum, qua aliis praemia, aliis poenae decernuntur.]

CUm in laudatissimae huius Reip. administratione. Maiores nostri id semper egetint, ut cum insigni liberalitate aequitatem, cum clementia severitatem, cum praemiis bonorum, poenasmalorum coniungerent; ne, vel contempta sine muneribus virtus sordesceret, vel neglect sine castigatione vitia invalescerent. Idem nobis hodie P. C. saciendum existimo, ut


page 289, image: s313

omnes intelligant, nos non minus aversari vitia, quam virtutes amplecti, esle ad munerandum promptissimos, ad plectendune non omnino negligentes Decrevimusillos Anseri, arcis nostrae Servatori, honores, quos, vel ille maximos capere, vel nos largiripotuimus. Meruit insolita [orig: insolitâ] vigilantia [orig: vigilantiâ], suffragatione omnium, inaudita ante hos tempus praemia: meruit vero imprimis, quod neglectas canum excubias, illorum fortassis indignatus in tanto discrimine socordiam, suis ipse clamoribus suppleverie. Quid hic nobis staruendum sit, videtis. Anseri suarum vigiliarum a nobishonores decreti sunt: negligentiae isti canum, absque negligentia [orig: negligentiâ] nostra [orig: nostrâ], impunitatem permittere non possumus: legeshic, aequitatisque ratio periclitatur. Aut honorandus Anser non erat, aut etiam plectendi canes. Par muneris, poenaeque ad iustioiam expensae necessiras, nihil hic peccare, nisi sola [orig: solâ] lenitate ac dissimulatione videbimur. Ur tamen ad poenam cautius tatdiusque, quam ad munera progrediamur, urque etiam, nec canis quidem, nisi audita [orig: auditâ] propugnataque [orig: propugnatâque] causa intereat: tibi, Iuli Tulle, quem canibus unice delectari novimus, huius causae patrocinium committo. Age quidquid ad canum defensionem in medinm adferre poteris, illud pro virtbus aggredere, aeterno cette bencsicio tibi canes devinxeris, ubi


page 290, image: s314

hanc illorum negligentiam digna [orig: dignâ] oratione purgaveris, poenamque illorum cervicibus icumbentem averteris.

IULIUS TULLUS.

Difficilem omnino mihi demandas Provinciam, Maxime Dietator, quo enim defensionis genere utar, qui reum naetus sum sui delieti nescium ac calamitatis ig. narum. Utinam ille unus piaesens canis adesser, qui Tarquinii superbi tem poribus [note: a Fulgos l. I. C. 4. Optat canes pro sui defensione loqui posse.] locutus fertur, et Regem ineumbentis periculi admonuisse, posset ille hac in causa [orig: causâ] magis esse disettos, posset canibus imminens capitis discrimen fottassis exponere, atque intelligere ab iisdem iustam praeteritae custodiae excusationem; siquidem [note: b Apollo nius Thyapaeus.] non falsus ille sit Philolophus, qui notam inter se non minus vocum formationem bruta, quam homines usurpare sensit, Quid enim si canis ille, qui haud procut [note: 1. Docet. Multas eausas ta citurnit atem canum excusare.] tentata [orig: tentatâ] murorum parte accubuit valcrudinis afflictae causam obtenderer, an multandum censebitis, et non potius veniam saeto dandam, quod naturae suasir imbecillitas, quodque omnem, in pari necessitare hominem, a delieto excipit? Quid vero si illigatus catenae, eo nulla sentiendi, audiendique faculcate pertingere valuit ubi Galli maximo silentio per rupem mutumque enitebantur? an quod summa [orig: summâ]


page 291, image: s315

assequi vigilantia [orig: vigilantiâ] non potuit, id vos illi ad negligentiam poenamque imputabitis? Tanta suit hostium circumspectio, tanta incedentium quies, aut certe, , tanca fuit Vigiliarum nostrarum somnolentia, tanta inertia militum, ut nemo venien tium strepitus hauserie auribus, nemo Gallotum insidias, periculumque nostrum obervarit.

[note: 2. Canibu: imputari non posse, quod ne vigiles quidem Hominer observarunt.] His igitur custodibus, cum admissa ne gligentia capitalis non sit, quod hostili potius cautela atque industria, quam Ro manorum incuria tanto discrimini obiecti videamur: quid est, quo din canes haer iudicii acetbitas reservetur? cur non in de sidiosum potius militem, quam canem animadvertatur? par utriusque crimen est, par obligatio; imo longe impar. Quis enim hanc unquam canibus legem scripsit, ut ne ab excubiis noeturnis discederent, somnum ad oculos non admitterent, sub capitis vitaeque periculo: quae tamen ab hominibus militaris instituti lex recepta est. Quis illam denuntiavit huic cani vigiliarum horam? quis locum custodiae desinivit? quis intra arcis tecta collocatos cos observare insectarique hostes iussit, qui ultra extraque moenia petniciem obsessis moliebantur? An se lynces domi pro canibus alere credebant, qui vallorum murorumque obstacula visu penetrarent; Militibus et horae definitae crant, ne


page 292, image: s316

noctem diemque insonnes cogerentur traducere, et moenium stario terminata, ne ubique adesse eodem tempore cogerentur, et, apetae comm ssaeque in moenibus turres, utihostem non auribus minus, quam oculis observarent. His praesidiis fultae hominum custodiae deludi potuere, et canibus hac ope, et commodo destirutis innoxia non sit deceptio?

[note: 3. Alios eadem via silentio admittere laudabile in canibus fuit, cur igitur nunc crimini detur?] Verum demus non omni vacare culpa hanc canum somnolentiam, perceperint adventantium strepitum, neglexerint dissimulaverint. Vester hic error Romaniest, pridie enitentem hac, qua hostes insecuti sunt, via Pontium summo canum silentio in arcem admisistis. Nemo canes reprchendit, dissimulationem laudastis, tunc quoque plectendam, cum discrimen aberat, ne vos in periculo desererent. Quis igitur nunc poena dignos censeat, cum amicos hac via admitti crederent, inimics haettenus inexperta!

Deinde meminisse poterant, nonnumquam sese intempestivos lattatus verberibus incussis graviter luisse, ut sibi nihil temere ac praecipitanter, conspectis nondum hostibus agendum arbitrarentur, ne [note: 4. Videtur alimentum devisse canibus ut nec tenerentur, nec luberet vigilare.] immoderationem rursus inclementi castigatione expiarent.

Forte etiam in iis rerum angustiis, uti necessarium canibus ahmentum


page 293, image: s317

subtractum fuit, sic illi iusta ultione officii sui rationem neglexere [orig: neglexêre], neque emim alio vobis, quam ahmentorum stipendio merent, quod cum negatum illis fuit, nulla vigiliatum obligatione tenebantur, Anseres sanc mihi, a quibus beneficium accepisie vos creditis, suam inediam misera lamentatione Gallis advenis questi videntur, atque alicuius spe pabuli implorasse potius voce gemebunda stipem, quam ut, de vestra libertate et vita solliciti, clamores extulerint, laude ac praemio celebrandos. Cogitare, obsecro, quod hac in re consilium suffragiumque adferatis.

[note: 5. Verget haec canum damnatio in iudicum infamiam.] Leviculum fortasse negotium videbitur, de canis unius honore ac vita disceptate in iudicio, ac sententiam decretoriam sette.

Sed totius posteritatis memoriam ac iudicium subituri estis, sama, atque existimatio vestra in huius causae desinitione pcriclitatur: quo enim insolentius est in canum delieta vitamque inquirere, quo minus spectara auditaque sunt illorum supplicia, publicis rogationibus decrera, hoc magis de vestra, et in iudicando prudentia, et in starucndo aequitate disceptabitur. Mirabuntur certe non pauci gravissimos sapientissimosque viros, iam de canibus leges ferre, in illorum corpora poenas decernere, lcudatam tot saeculis


page 294, image: s318

fidelitatem publica insamia notate.

[note: 6. Fides canum universe nota i Hos tuetur.] Et vero nisi aliud superesset argumentum innocentiae. Anteaeta haetenus illorum vita, testata tot gentium consensione sides, vulgatus totlitteratum monumentis in hom ines amor sufficere et potuit, et debuit ad hanc perfidiae suspicionem ex animis vestris abolendam. Arguent Graeci temeritatis atque inclementiae nos Latinos, ex quibus cum alii multi, tum imprimis Xantippus Atheniensis, [note: b Fulgof. l. 3. c. 2.] vir superioris aetatis laudatissimus, qui in illa Persarum sub Rege Xetxe in Graeciam exundatione in Salaminam trans mare sereceperat, atque [note: Ob fideli tatem, ca nibus etiam monumenta excitata sunt.] in ea ptaecipitatione fugae, canis sibi sidelissimi oblitus, eundem sese per medios oceani fluetus contempta motte consequentem admitatus est, tantoque amore complexus, ut deinde, codem loci mottuo, in Salaminae promontorio solenne monumentum erexerit, quod etiamnum ad tam in solentis rei memoriam cynotaphium nuncupatur, Hic sepulturae honos a Molossis Spiri populis canibus praestari solitus, aeternam illi genti samam peperit, qui ut sua cum his animantibus sepulchra, ita et gentis nomen commune esse voluerunr, ut mihi canes illic, pari cum hominibus dignitate moriendi, certate videantur; hoc illis etiam superiores sint, quod hon orem et monumenta accipiant, non reddant. Nec defuisse


page 295, image: s319

intelligimus, [note: c Aelia. l. g. var. hist. de Poliarcho.] qui invitatis ad hoc funus cognatis accolisque magno ordine canem defun etum luxerit, exequiarum pompa vitis et tiam Principibus digna [orig: dignâ], Sed ne Colophonios, Iberos aliasque nationes commemorem, apud quos egtegia semper de canibus existimatio, quod illic quidem hodiedum Aurae canis sepulchrum per Atalantam etectum; hic Gargitii Cerbero agnati atque ab Hercule interempti monumentum testatur.

De Aegyptiis omnino taceren non possum, [note: 7. Canes Deorum loco honorati iunt.] illos non modo hominum loco, sed et Deorum canes habere ac venerari. Neque sine magno dignae rehgionis argumento; quod ab antiquissimis tetro temporibus, maiorum traditione certis litteris saxisque consignara acceperiot, in illo Gigantum, suscepto cum Diis bello, plerosque superum, ingenti Thyphonis mole vitibusque attonitos, formis fere animantium, ut vel laterent, vel fallerent, contexisse; [note: d Plutarch. in Iside.] eam deinde etiam homiaibus faetam gratiam, ut tara [orig: tarâ] metempsychosi motientium animi illis animantium corporibus post haec sata tegerentur? Proin de vobis prospiciendum erit, ne Diis hominibusque illam [note: Aegypei summo in honore can s habent.] quam in canes machin amini calamitatem atque exitium intenteis. Sed nunquaem satis explicavero, quanto canes honore prosequantur Aegyptii. Inter praecipuos illorum Deos Anubis censetur, quem canis


page 296, image: s320

specie venerantur. Isis Dearum apud eosdem sanctislima est quam cum solenni titu supplicantium quotannis colunt. Canes magno numero pompam ducunt, tamquam Osiridis olim mottui defensores. [note: (e) Diod. Siculus l 1. c. 6. Strabo l. 27. Herod. l. 2.] His eriam lautis epulis convivia instruunt, in quibus inter prima fercula Anser lentis tostus ignibus spectatur, ut vestrum illi iudicium, quo elatis ad divinos honores Anseribus, canes extremis suppliciis destinatis, non modo velut incosultum, sed tamquam [note: Anser canibus inspulis pro ponitur.] impium et sacrilegum derestaturi sint. At omnium nondum officiorum in canes memini. sibi ipsi viles Aegyptii canibus comparati putantur. Nefas fuerit in ultima rerum necessitate arque inedia, quando nec homini quidem homo illic parcit, cani violentas adferre manus, carnesque in cibum parriri. Certus, praeter flagitiu, mortis est, [note: Canicidium apad Aegyptios capitale crimen.] qui cani mortem attulit. Videas, ubi canis letho interemptus ceciderit, elevatis ad caelum manibus, et iuratis verbis, huius sese mortis innoxios proclamantes, ac deinde illius canis familiates passis crinibus, elatisque lamentationibus accutrere, corpus radere, atque ad sepulchrum eximia [orig: eximiâ] veneratione componere Quaenam vobis illa hominum pietas videtur, quam rata, quam inaudita! An vos gentem illam fortissimam vobis inimicam vultis? an cultos tanta [orig: tantâ] religione illorum Deos uno vos tempore,


page 297, image: s321

unius [note: CONCLUSIO unius argumenti amplificatione inflammata.] iudicii sevetitate a vestris familiis atisque, atque ab hac urbe sanctissima avertere non reformidatis? Indignabuntur, mihi credite, Dii vestri indigenae, quod tam insigni contumelia in aliorum Numinum famam atque existimationem grassemini, neque mitiorem a vobis sententiam exspectabunt, ubi par vos lubido ulciscendi incesserit. Cogitate obsecro, atque iterum, iterumque cogirate, quo animo sensuque totus illud de vobis orbis accepturus sit. Homines in nobis repertos, qui novo exemplo, atque impietate singulati, gentis alienae Deos ad iudicii mortisque subeundum discrimen vocare ausi fuerint, qui tam praecipitis insaniae fuerint, ut humanae sortis legisque obliti, supra Deorum sese potestatem extollerent, atque in illos exercerent imperium: leviora dixi, qui inquam superos vita ac dignitate spoliatos, plusquam gigantea audacia, indigno prorsus supplicio rollere sint conati. Nolite obsecro in hanc calamitatem Remp. nostram conicere, ut illa, quae maiorum hactenus pietate atque aequitate inconcussa sterit, facili momento nunc denique evertatur, postquam fimul cum superis et hominibus bellum insana temeritate susceperit Moveat vos illa canum iuncta cum innocentia fides, moveat explorata cum insigni semperamore gratitudo, cum patientia integritas.

Illa denique aestimatio ac summa


page 298, image: s322

digniras, qua [orig: quâ] ex mortalium numero Diis immortalibus adscribuntur, cogitationes vestras a tam funesto atque infami consilio avertat.

Camillus. Si tua Iuli Tulle oratio, tantum veritatis aequitatisque habeat, quantum fellis atque amatae reprehensionis involvit, vicisti. Sed de cane canino, ut opinor, more dicere voluisti, ne parum canibus dignum patrocinium suscepisse videreris. De te Publicola exspectamus, quid sentias.

VALER. PUBLICOLA.

[note: EXORDITUR a persona et de fensi one Tulli.] Imbecillis atque a praesidiis aequitatis remota causa plus verborum semper requitit, quam simplex et nuda veritas. Mitifice in hac controversia pro cane triumphat, atque in nos dehachatur Tullus, neque aliter de canibus denique quam de Diis immortalibus, de nobis, quam de abiectissimis canum venerandorum mancipiis loquitur. Apage tuam hanc, Tulle, imprudentiam, ne dicam impudentiam, quam a canibus, pro canibus dicturus fortasse es mutuat us, ut digna illis voce, qui sine voce excubuerunt, subvenites. Verba perdidisti, cum hoc ageres, ut canes sui negligentes officii, plagis eximeres, ut benefactis praemia, malefactis poenas derogates.

Quid faceres, mi Tulle, fi te canis infestis latratibus dentibusque appereret, si mordicus tuum in corpus grassatetur, an


page 299, image: s323

[note: I. REFUTAT a simili universim.] fustibus gladiove, in corpus regerendo, parceres? At canis ille rem facit aequissimam, Domini sui villam, ac pecora tue tut: imo canis Deorum in numero censetur. Ergo adversus aequitatem pugnabis, Diis fertum intentabis et vulnera? Site novi, mi Tulle, hic omnis aequitatis memoria, omnis Deorum revetentia excidet, promes in canem gladium, atque etiam per iugulum infestantis adiges Tantumne igitur in te consilii et rationis est, ut quod tibi privato homini ad tui defensionem licere existimas, id tu Reipublicae, tot hominum vitam salutemque complexae, nefas arbittere [orig: arbittêre].

[note: 2. Negat seram nimis pona adhiberi: idque simili confirmat.] Sed post discussa pericula aut accepta etiam vulnera, remedium hoc, et non necessarium, et irritum vocabis. Hac tu, mi Tulle, responsione quamquam oninem cortectionem post facinus admissum tollas: tamen hoc dissimulabo, atque illud tantummodo ex te sciscitabor, nunquid si filium tibi unicum, quem possides, crudeli morsu canis ad ultimum mortis discrimen adduxisset, illi tu deinde cani ignosceres, alimenta etiam et favorem tuum addicetes? Si facies, insane te canem amate, scelerate filium odisse demonstrabis, ut qui communem non tantum parentum, sed et hominum sensum deposuetis: si vero (quod te facturum non


page 300, image: s324

dubitem) canem illum plagis atque adeo morte ipsa plexurus esses, cur nobis indignaris, tuo etiam hanc rem exemplo definientibus? compone nunc si lubet unius filii tui, et totius Romanae gentis interitum. Quantum ab imminenti nobis servitio omnes absuimus; cum nos fisi canum, tota [orig: totâ] arce dispositorum, vigilantiae, inter medios hostes, diuturnis nocturnisque excubiis fessi, tantisper quievimus? solo Anserum clangore (quam inexspectatum in extremo rerum articulo partocinium!) uno strepitu factum est, ut viveremus, una propemodum canum negligentia, ut bonis omnibus, hac [orig: hâc] arce, his artis, focisque, [note: Amplificat canum negtigentiam a periculo tantae arcis.] vita [orig: vitâ] denique ipsa privatemur. Quam tibi poenam videtur prometitus, qui nobilissimam hanc remp. tanta [orig: tantâ] maiorum vittute fundatam, propugnatamque, tot hostium ornatam spoliis, tot civium tropaeis; qui tot Deorum immortalium templa, religiosissime hucusque a nobis culta, pulcherrime tot monumentis atque anathematis ornata; perfide ac sacrilege hosti peregrino et barbaro proderet? An illum venia [orig: veniâ] dignum crederes, etiamsi facinus in ipso illi conatu de manibus aliena [orig: alienâ] vigilantia [orig: vigilantiâ] extortum fuisset? Nihil hic, opinor, tam dirum occurret, quod illius cervicibus imprecaturus non esses, quam mox ad equuleum, ad rotas, crucesque


page 301, image: s325

talem ablegares; et tamen cani, abiectissimae pro hominibus bestiae parcendum arbitreris?

[note: 2. Futdis excusatio a morbo canum petitur.] Sed enim valetudo adversa obstare poterat. De hac nemini constat, quamvis illam observare haud difficulter in canibus liceat. Veruntamen aegrius senserit. Hunc certe morbi, nisi extrem, esset, torporem tanta periculi gravitas discutere poterat, qua [orig: quâ] nonnumquam etiam tripodes aniculae in pedes cursumque eriguntur.

[note: 4. Ostenditur Canes lege naturae ad vigilias obligari.] At quis hanc excubandi legem canibus praescripsit? natura. Quis vigiliatum definivit tempus? natura. Quis negligentes poenae obnoxios fecit? eadem natura, quae licet ratione destituta sit, obligatione non destituitur. Haec canes potissimum ad vigilias homini aptavit, somni parca, et ad omnem peregrinum strepitum excitata. Haec ad servitutem nata, non tantum mores actionesque huius animantis nobis subiecit, verum ipsam illius vitam: ut in nullum Dominus servum tantum usutpare iuris possit, quantum in canem possidet Nimirum idcirco immatura libertate Tullus canes eximit, cum illos velut quotidiana alimentorum mercede apud heros elocat, continuo a servitiis exemptos, ubi semel commensa ciborum portio defuerir.



page 302, image: s326

[note: 5. Homi num inertia canes non excusat.] Verum homines delusi sunt, pro muris licet excubantes: potuere [orig: potuêre] et canes post moenia constituti. Non excuso vigiliarum somnolentiam, peccarint homines, atque etiam ad merita supplicia postulentur: de canibus nobis instituta disceptatio est. Post muros latuerint: latent etiam post domum ostia, et tamen excubant, venientium prae foribus strepitum lattatu produnt. Nemo hic ignoscet importunum silentium nihil videntibus, auribus illi magis ad excubias utuntur, quam oculis. Nec poterant non audite illum Gallorum per moenia enitentium accursum, quid enim neges, aut excuses illorum torporem, qurum taciturnitatem Anferes arguunt? nisi hi canibus tibique suos in tanto discrimine, strepituque, clangores obicerent, fortasse aliquod extremae negligentiae pateret effugium: nunc omne prae sidium fugae in hac causa interceptum est, postquam ab Anseribu: primum hostium insidiae, deinde canum inetria prodita est.

[note: 6. Nec dissimulatum in Pontii adventu silentium noxam minuit.] Sed cur pridianum in canibus silentium reprehensum non est, cum ea [orig:] dem via Pontius in arcem evadetet? Respondeo, innoxium hoc erat omnibus, et si correctum in illa gravissimarum rerum consideratione non fuit; nec, laudatum est; errores cum nonnumquam dissimulamus, non continuo admittimus; cani ramen illud


page 303, image: s327

silentium noxium esse non debuit, cum solo odore adventum percipere amici potuerit, nostraque magnis interfuerit, latratum compescuisse, ne ad hostem facti manaret suspicio. Anserum facinus nequicquam calumniaris, five enim illi inediam quererentut, sive advenas infesto clangore peterent: quod nobis ad salutem abunde sufficit, prodiderunt, nosque ad extremam calamitatem, a cervicibus nostris avertendam, converterunt. Haec Anserum laus est, quod servati simus; hoc canum opprobrium, quod in ultimo fortunae vitaeque articulo, destituti.

[note: 7. Romani nominis gloriam recte spectari concedit; negat canis supplicieminui.] Verum haec, ô Tulle, tam tata sunt, ut ea te magis ex officii tui ratione, quam veritatis opinione locutum existimem, quae sequuntur eiusmodi sunt, ut non minus insig nem tuam erga canes benevolentiam, quam communis famae atque existimationis no strae sollicitudinem in te ostendant. Equidem nihil ante famae nominisque illibati integritatem populo Rom. curandum esse sentio Urbis nobis totius opumque ac familiarum nostrarum iactura levior sit oportet: instaurati haec possunt atque etiam supta dignitatem pristinam elevati. Nominis Romani decus et gloria, ubi semel apud ceteras nationes oppressa eviluerit, aeternum iacemus, nulla gens dominatum atque imperia, Latinorum ro leratura est; ad illas, a quibus non ita diu emersimus tenebras atque


page 304, image: s328

ignorantiam, alienorum Principum mancipia, relabemur. Sed ut unius haec canis supplicio nobis eventura metuamus, omnino ridiculum est, et sententia hominum solas ignominiae umbras formidantium Erexerintalii canibus morientibus inutili labore tumulum, nos viventibus crucem maiori cum admitatione et laude statuemus, in qua illorum improbitas, nostra aequitas relplendescat. [note: S. dicit, canibus rectius Crucem figi, quam monumetum erigi.] Neque soli erimus, qui canes damnemus, cum iam olim Cerberum maiore: nostri ad infernum ablegatint. Furiisque Actionis canes iam pridem devoti sunt, qui in proprium Dominum venationis studio intentum tam immani barbarie grassati fuerint. Notior est canum impudentia, quam ut eorum adversus nos patrocinium prudens quispiam suscepturus videatur. Si qui domum familiamque tueantur: alii, quorum fiducia male nitimur, eandem silentio prostitnunt. Si qui Dominis suis blandiantur, adhaereant lateri; sunt etiam, qui morsu noxio quandoque corripiunt ac transfugium meditantur. Lacydi Philosopho [note: (a) Ravisiusin Offic.] perpetuum sese adiunxisse comitem Anserem ferunt, quam ego gratiorem longe asseclam, quam canem [note: Anser hominis asse cla.] fuisse dicam? ut qui neque nates ingrato saepius fumo, nec Domini oculos (quae est canum lascivia) foeda libidine valneraverit. At enim, in illa


page 305, image: s329

Aegyptiorum erga canes veneratione tamquam in firmissimo tuae causae praesidio mitifice triumphas. Nos Aegyptii, nec sumus nomine, nec imitatione esse cupimus, ut pari amentia canes observemus. Sed maneat penes illos consuetudo patria, atque etiam [note: 9. Canss licet Diis annumerentur aliquis; non tamen omnes poenis eximendos.] cum laude observetur. Canibus tura adoleant, atque humanas mactent victimas: an iccirco [orig: iccircô] canibus impune peccare liceat, et nullum ubique gemium formidare supplicium? Nos Saturnum, nos Ianum, nos Herculem atque etiam Romulum inter Deos veneramur, hominum olim numero specieque habitos; an igitur ab omni scelere supplicioque ubique nationum atque adeo inter nos ipsos absolvendi homines? abrogandae malorum poenae, et decernenda flagitiis impunitas? Quis hoc asserat? nisi eadem oratione leges tollere, Resp. evertere, aequitatem, virtutemque omnem funditus extit pare cupiat.

[note: CONCLUSIO.] Videsne, mi Tulle, in quem te tuosque canes laqueum indueris? Muta potius nobiscum mentem istam tuam, ac, si ficta non fuit, animi sententiam. Dignum canibus supplicium noli deprecari, nihil illa tua indulgentia a canibus proemii, ab hominibus eriam laudis exspectare poteris. Tu vero, ô Iudex aequissime, noli committere, ut Romani, in quorum delicta iustis semper poenis animadvertisti,


page 306, image: s330

hodie intelligant, se tibi canibus nostris viliores fuisse: si nullum nefas impune esse, canibus indulgeri omnia, socordiam, perfidiam, impudentiam dissimulati in hoc ultimo mancipiorum genere, in libero, atque etiam Romano cive ac milite magna poenarum severitate reprehendi.

Camillus. Longa deliberatione opus non est. Persuasisti Publicola aperta minimeque [note: CONSULTATIO de canum supplicio.] fucata veritate In hominum nos corpora immitiores esse, quam in canum nequaquam conveniet. Poenis sceleri commensis negligentiam illam castigabimus. Ne quid tamen hac in re temere atque inclememer statuamus, de poenarum genere vestris sententiis suffiagiisque decernemus Edisserant ordine, Manli, tu princeps huius esto consilii, qui libertatis fuisti.

[note: 1. Iudicatur, canes Diis victimas esse mactandos ut saepe factum.] Manlius. Hecataeum aliquod sacrificium per omnia Deorum templa instituendum existimem, in quo, more in Hecates sacris usitato, canes mactentur victimae, suoque contractam labem sanguine expient, ita, opinor, pietatem cum severitate opportune iungemus, Diis arisque nostris, hac canum negligentia periclitantibus, iusta ultione litabimus. Neque ha c in re insolens quicquam facturi videbimur; cum iam olim maiores nostri Pani Deo Pastorum [note: (d) Alexand. l. 3. c. 12. et 1. 6. c. 8.] in Palatino monte, canis hostiam mactaverint. Feminae etiam nostrae,


page 307, image: s331

privatis Bonae Deae sactis, matibus per novem noctes exclusis, canes inter maledicta et probta immolent. Lacedaemonii denique Martem canina placent victima. Lares postremo nostri, veteri parentum instituto, canum pellibus obregantur. Agamus hoc igitur, singulas Deorum immortalium aras hoc sanguine imbuamus, excorientur sua canes pelle, illaque familiarum nostrarum custodes Lares, tamquam exuviis ab hoste detractis, induantur. Ita nemo nos potius canum socordiam fuisse ultos, quam Deorum aedes sacraque veneratos existimabit.

Lucius Atilius. Non existimo tibi, Manli, in mentem venite sacrificiorum Herculi iam olim per Aborigines [note: (e) Pluratch. in quaest. Rom.] hoc quem nos habitamus loco decretorum, ad quae nefas est canem admittere, nedum adhibere victimam. Neque Dianam, quantumvis canum amantem, eos alio, quam in silvis, loco ambire crediderim; quod Delos gravissima antiquissimaque reli gione [note: (f) Alexand. l. 2. c. 14.] canes a rota avertat Insula, ne illius Deae aedem, vix expiando piaculo, [note: 2. iudicatur canes Roma proscribendos esse exemplo aliorum.] subeant. Par Minervae ab Atheniensibus honos est, nullus ad basilicam, ne arcem quidem ipsi sacram canis admittitur. A Syngaro Insula divi hominesque canes arcent. Et quod solennius apud nos castiusque sarificium instituitur, a quo canes non abigantur tamquam impudentia infames?


page 308, image: s332

ut mihi rectius omnino sapientiusque acturi videamur, si canes omnes, publica damnatos sententia in xilium procul amandemus, ne quam hostibus patriam, sua erant desidia prodituri, hanc deinde indigni possideant. Erit hoc nobis, cum Syngaris, non inutile, cum Delo et Athenis eriam pium honestumque. Parvis commodis spoliabimur, magna levabimur molestia, aequitatis iuxta ac mansuetudinis exempla posteris relinquemus.

Publius Cornelius. Tuum, ô Luci, consilium minime probo. Nam istius aedis, quae Vulcano a nobis constituta est religionem violabimus, si canes tanto ibidem naturae prodigio servatos hactenus, non modo a templo et sacris, sed urbe etiam rota regionibusque nostris proscribamus, quam enim novum illud, ac, nisi a modetantecanes Numine, [note: (a) Alex. l. 1. c. 3.] numquam exspectandum, quod sacrilegos inter ceteram turbam [note: 2. Reiectis praedictis sententiis, statuitur, canes ob fidelitatem servandos quidem; sed auribus et cau da muti landos.] discernant, hos tantum latratu morsuque appetant, parcant ceteris Pares illis, quos Achaia in delubro Minervae, Crera in dictae matris aede, ipse etiam Vulcanus in Aetna monte saceos canes alit, qui inter barbaros Graecosque, inter hostes et amicos distinguere, etiam Deorum basilicas, tamquam aeditimi, tueri feruntur, ut proinde non omnibus passim Diis offerendi, nec auferendi omnibus canes


page 309, image: s333

deantur. Sed hanc Numinum offensionem ab hac causa n stra separemus Dii nobis ignoscant; cerre non ignoscent Romani omnes, non lanistae; quisine canibus esse nolunt: non ovium pastores, qui ad sui gregis, contra lupos, custodiam fidelissimos caves experiuntur. non denique vestrae illae Dominae, quae, nisi subinde Melitaeum sinu excipiant foveantque, nisi ad lectum quoque pedesque admitrant gravissima sese oblectatione privari, neque dignum sese otium interdiu, noctu quietem capessere, querentur. Accedit, quod de Garamanto [note: (b) Plinius.] Lybiae Rege me audire memini, illum a ducentorum canum quos sibi collegetat exercitu fidelissimo, ab exilio in patriam sedem reductum. Ut proinde canes tam eximia in exulem pietate servati mereantur, ne ipsi exilium ab hominibus patiantur, qui ab exilio homines redimunt. Quocirca leviori poena castigentur: inusto stigmare, aut membri non necessarii mutilatione, autibus multari iure poterunt, ut deinde illas ad omnem strepitum, apetras patulasque habeant. Caudam etiam praeputemus, ut ne hisce imposterum caudae blandimentis ad assentationem male urantur, aequum enim est, ut careant auribus, quibus usi tempestive non sunt, utque etiam cauda, qua ad blanditias immoderat c saepius abusi.



page 310, image: s334

[note: 3. Iudicatur, canes quidem conservan dos, perpetuis tamen vinculis iuxta ostia damnandos.] L. Virginius. Postquam canibus deind publice privatimque utendum Publius suadet, mitor equidem stigmaticos illum infamesque quam felicis notae canes: mutilos, suisque truncatos membris, quam integros sanosque velle. Mihi alterius in mentem venit, quod fortassis plus utilitatis, minusque severitatis continet. Servemus atque alamus domi canes aetate ac viribus minotes, sed catenis perpetuis damnatos, quibus domuum nostrarum atriis villisque, iuxta portarum aditus alligentur: ita hic coacti vigilias nocturno diurnoque labore peragent, nobisque de perpetuo ad valvas custode prospectum erit. Quod si aliquando ad versandum ex rota domestica veru adhiberi licuerit, tantisper libertate gaudeant, dum hoc opere perfungantur ceteri, et viribus, et corpore validiores ad labores compellantur. Asinorum subinde vice, aur clitellas subeant, aut essedum iuncti trahant, saccis deferendis humeros substernant, neque facile remissionem ab opere impertent: ita et Asinis nimium hactenus pressis benigniores futuri estis, et canes, non iniquo imperio, ad maiorem servitutem vobis emancipabitis. Neque enim suam libertatem metentur integram, qui vestram mald hostibus prodiderunt.



page 311, image: s335

[note: 4. Iudicatur canes rectius contra hostes in acem educendos, nt hostili ferro ignaviam luant.] L Aemilius. Oblitis quorundam oculis, forte et animis hanc tuam orationem nota ri video. Pauci in atrio suarum domuum carcerem male olidum captivis instrui ca nibus volent. Sunt etiam nonnulli in nobis venationis amantes, qui hanc sibi voluptatem tua sententia eripi perquam moleste ferant. Quid enim illi acturi sunt canibus, aut ad catenas, aut molam, te Iudice, damnatis? Quare aliud meo consilio facturi sumus, quando dignum a canibus admissae negligentiae supplicium inquitimus. Quid igitur? Ad bellum canes quosque viribus praestantiores educemus, tum praesertim, cum adversus Gallos instituta fuerit dimicatio. In prima illi acie consistent, primum hostium furorem, aut ferent, aut frangent. Si victore in illos latratu morsuque dabacchati fuerint, si contempro ferro ac vulnetibus obiectos Galorum cuneos perruperint, dissiparint, fregetint; veniam erroris tam egregio facinore merebuntur: si inter adversairorum tela ensesque occubuerint, dignam neglectu arcis poenam moriendo exsolvant. Neque rem prorsus ridiculam, factoque insolentem, aut Reip. periculosam vobis propono: ita Caspii, [note: a Aelian. l. 14. Poliaenus l. 7. strabo, Plinius.] ita Colophonii ad bellum contra hostes egrediuntur, ita per Magnetes contra Ephesios pugnatum est ita denique Halyattes


page 312, image: s336

Lydorum Rex adversus Cimmerios, Gigantei corporis homines, victor triumphavit. Tot tantasque nationes nos cum laude imitabimut, canes etiam hac ratione, aut documentum suae in nos fidei, aut poenas exercitae perfidiae daturi sunt.

[note: 5. Iudieatur cnes bello inutiles esse.] Posthumius. Laudarem hanc Aemilii opinionem, nisi plus discriminis, quam gloriae Reip. nostrae conciliaret. Non enim ea temeritate Romanis ad bellum et adversus fortes callidasque gentes procedendum existimo; ut ex incerta canum fide ac robore victoriae spem suspendamus. Quid futurum putas, ubi canis aliquis, graviori telo saucius, retro [note: De delinquentium suppliciis sorte inter plures missa.] cum ululatu ferri fugamque circumspectare coeperit; An canem tam animosum spetas, qui socii vulnera gemitusque contemnete, atque in hosterm sese immittere porro ausit. Deinde quis canes ducet? quisagenda cavendaque monebit? an unius omnes vocem accipient, unius im perio stabunt, cedent, progredientur? Pugnemus vero, atque eriam feliciter pugnemus. Nunquid et Gallis ex Britannia adducti canes familiares sunt? quorum sane comparatione Pygmaeorum esse videbuntur nostra canum praesidia, ut proinde canibus abstinendum in militia existimem, nisi una [orig: unâ], a canibus intentata [orig: intentatâ], clade acquiescete nolimus. Si digna canibus supplicia inquirimus, plectantur consuctudine militiae usitata [orig: usitatâ], Cum enim


page 313, image: s337

plures illorum sint ad quos delictum spectate arbitramini, sorte decimentur, et derivatit in certa poenis capita, paucorum suppliciis culpa expietur, quae coactis ad concionem affluxumque solennem canibus, publico ritu ad reliquorum terrotem exequamur. Sufficiet ad aequitatem haec inflicta canibus poena, sufficiet ad propagandam neglectae atcis memoriam. Nullus hac in re crudelitatem, nullus remissionem nostram arguet. Ita sentio; Tu interea, Dictator maxime, illud statues, quod salva [orig: salvâ] nominis Romani integritate ac dignitate, constituendum putabis.

[note: Sentenitia Dictatoris poena et supplicium canibus decernitur.] Camillus Laudo illam omnium consensionem, qua [orig: quâ] communi suffragatione poenas canibus decernitis, quamvis alius alio mitiores, aut severiores. Hanc equi dem poenam ita moderandam arbittor, ut neque omnibus parcatur, neque noceatur omnibus Illam imprimis Romanis potestatem in canes proptios facimus, ut eos autibus et cauda mutilare liceat, catenis etiam ubi visum constringere, ad bellum ubi lubuerit ducere, oneribus si opportunum fuerit subiugare, in exilium ablegate, Hecatae eosdem mactare victimam, vita [orig: vitâ] etiam, postquam inutiles, publicae privataeque rei fuerint, private, neque nullo donare sepulturae privilegio. Interea pro aeterna facti ad posteros extendendi memoria, censeo aliquor et canum numero, velur


page 314, image: s338

decimatione subductos, in crucem publico supplio agendos, illo praesertim loco, ubi illorum hostes negligentia, ad muros arcis admissos, deiectosque, Anserum indicio constet; ut posteritas cum discriminis nostri recordatione suotum etiam periculorum memoriam, inter vigilantem custodiam, fovear. Deindu uti Anseribus triumphalis quotannis solennitas, non sine honore, decrera est; ita canes non sine probro, ligno su ffixos, publico dedecore circumferamus; ne ad largienda tantum praemia liberalitate profusi, ad corrigenda vero poenis flagitia abiecta inertes reperiamur. I. satelles lictoribus ex me impera, ut funestam hanc pompam canibus instruant.

[note: Pastores, et Venatores de canibus solliciti sunt.] Corydon. O Menalca, quid de canibus? Menalcas. Lupis deinde opinor gregem commitrent. Coryd. Praeclari custodes ovium! sed curtam male ominaris? Menal. Canibus, nisi fallor, igne et aqua interdicent Exulandum erit, aut motiendum omnibus, Coryd. Pan tantum a nostris ovibus malum avertat. Menal. Etiam a Latibus, nam illi deinde canum pellibus vestiri non poterunt. Coryd Equidem Romanos, ineconsultis pastoribus, hanc rem aggredi mitum est. Menal. Verum, siquidem haec lis a pastoribus magis definienda erat, quam senatoribus. norunt hi canum virtutes et


page 315, image: s339

vitia. Actius. Adeste hyb ides. Coryd Sta Menalca, venatorem audio, cornu inflat-Menal. Canes adversus insidias colliger-Coryd. Ecce vitum, loquamut. Quo te agis, mi homo? Actius. Ut videtis, ex venatione domum contendo. Coryd. Praedas video egisti. Menal. Lepotibus hodie in filvis nova salus nascitur. Actius. Quid ita? Menal. Pax illis a senatu perpetua decernitur. Coryd. Etiam vulpibus pax erit, ut impune deinde Gallinaceos praedentur. Menal. Etiam Lupis, ut vastent ovilia. Actius-Sapitis? an mature adeo vino incaluistis? Coryd. In casis pastoritiis vinum non promitur. Actius. At sententias absque sensu funditis, nihil intelligo. Coryd. Quam mox intelliges, ubi hos a latere canes avelli senseris. Actius. Nemo sperem id ausit. Nam egoarcu, canes denribus armati incedunt, unus a duobus nihil metuo Coryd. verba et audaciam brevi perdes Actius. Quid ita? Coryd. Nam canibus extremum machinantur in curia exitium Iam lictores eunt, ut conscribant rota urbe canes, aut suspendio, aut exilio perituros. Actius. Rem novam adfers. Coryd Sed vetam. nam illam neglectae a canibus arcis socordim plectent. Actius. O Triformis Hecate, meos obsecro canes tuere, unum tibi quotannis canem ad atas mactabo. Lictor. 1. Oho illic canes reperio. ad


page 316, image: s340

forum quantocius. Coryd. Apage sis, Menalca ad caulas; ut canibus provideatur Actius. Quid his in foro negotii? ad silvam spectant. Lict 1. Causam illic dicturi sunt. Lict. 2. Rei ad tribunal et sententiam vocantur. Actius. Res nova. Nunquid igitur mali? Lict. 1. Arcem prodiderunt. Actius. Dianam testor, hos canes numquam arcem ingressos Lict. 1. Debent pendere [orig: pendêre], Actius. O. stendatur crimen. Lict 1. Nimirum innocentes canes alis. Actius. Neminem momorderunt, nisi lepores. Lict 2. Non disputamus, sed exequimur imperia. Actius. Quod iniquum est nemo imperat. Lictor. 1. Nihil adde, aut lepores amittes cum canibus. Lict 2. Audin' huc iam pompa ingreditur, serius adsumus Lict. 1. Impelle canes ocius. Actius. O iniuriam! quid Domino meo responsi adferam? Lict. 2 Dices canes tuos ad furcam ductos, re evasisse liberum. Praeco Adeste, adeste ad vivas canum exequias, adeste cives clavis armati, adeste fustigeri, victimarii, carnifices.

Lictor. 1. Adsumus. Estne mandatum quod perferas? Praeco. Illuc oculos vertite. Lict. 2. ut video canis in furcam agitur. Praeco. Iam et in feretro, ligno affixus, fertua quem vos tamquam praeficas comitari aequum erit, ut lessum accinatis. Fustuarius. Hoc ego plectro ludam in illorum corio. Victimarius. Hac [orig: Hâc] ego sica [orig: sicâ] iugulum pro


page 317, image: s341

fidibus tangam. Lictor. His virgis, hac securi regam per tactus musicam.

DIRAE.

Sparge Diras, execrate,
Germen illud Cerberi,
Fige calvos, fustiumque
Sparge Roma grandinem.
Tutba deses excubatrix,
Negligens custodiae,
Digna plagis, Tartarique
Digna ferre vincula.
Ignava Laelaps, degener canum proles,
Vecors tuorum proditor
Dignus catenis Cerberi fores dignus
Nigri obsidere Taenari.
Te vicit Anser, excubator infamis
Dromo canum turpissime.
Megaera te lactavit, et pater Morpheus
Nutrivit inter somnia.
Papavere alitus, gliriumque conviva es.
Inter tenebrarum domos.
Obestiarum deses, ac repellenda
Vigili canum consortio.
Nullus deinceps pascat hoc herus brutum,
Eliminetur atrio,
Ut Delos olim, Synogarusque proscripsit,
Sic exulatum demigrent.
Negetur omne pabulum, omne fimetum,
Et ossium reliquiae.


page 318, image: s342

Fumantium nidor procul culinatum,
Et crusta desint farrea.
Diana spernat, capripesque Silvanus,
Tarpeia rupes arceat.
Fas esto cuivis victimas canum stratas,
Clava immolare quernea.
Placetur illis Hercules, Lares Divi
His molliantur hostiis.
Anser triumphet, ac caput triumphatus
Canis supinet Anseri.

DISCEPTATIO IX. Utrum Astrologi, an Agricolae, de futurorum eventuum cetitudine certius iudicent?

HISTORICA PRAEFATIO.

[note: Maiolus in Canicul. de Astrologis.] FErunt Germanorum Principem seu ut abi Galliae Regem ex Astrologi sui consilio, serenitatem eo die promittentis venationem ingressum; sed rure medio obvium habuisse cum asino rusticum, monitumque ab illo, ut nisi large impendentis plu viae imbre ablui vellet, tempestive se ad tuvora reciperet. Princeps neglecta hominis monitione, tamquam a rudi aliquo Menalca sibi data, apertioribus etiam campis sese infudit, dum collectae sensim nubes auferre caelum, cogique ac solvi denique tanto impetu coepere; ut non tantum venandi


page 319, image: s343

cupiditas excussa sit, sed et frustra quaesitis latebris tempestatis, aliquod subterfugium spectaverit. Tunc suo non mediocriter Astrologe succensere Princeps, atque illam mirari rusticam cum simplicitate pro videntiam coepit; denique utrumque accersitum suae praedictionis causas explicare iussit, illo disceptionis exitu, quem denique intelligetis.

PRINCEPS.

[note: Exerdium a re ipsa, quae proponitur.] Adestis, ut opinor, non imparati ad excitatae nuper controversiae argumentum, cum iusta mihi, ex crasso Astrologorum errore, et simplici rusticolae hominis veritate dubitatio nata sit, plusque deinde illis, qui astra speculantur, quam qui rastra tractant, de rerum futuratum eventu disserentibus, credendum sit? Qua in re quemque ita suas acturum partes confido, ut de magna sua felicitare, aut etiam infortunio contentionem susceptam esse existimet. Ego ita cum meis proceribus utriusque partis causam moderabor, ut si aliquid pro veritatis patrocinio, aut etiam refutatione erroris dicendum esse videbatur, id minime praeteream. Astrologe, tu primum edissere, quid tuae artis consilio de futuris nobis eventibus pollicearis



page 320, image: s344

ASTROLOGUS.

[note: Pro Astrologorum praedictionibus.] Quamquam delectationis gratia [orig: gratiâ] potius, quam explorandae veritatis, nos in hanc arenam, per te, Princeps invictissime, convocatos existimo; tamen artis meae, quam profiteor, cum dignitate, et praestantia [orig: praestantiâ] fingulari, tum eximia illius in universum hunc orbem utilitate subnixus, neque timide me ex causae diffidentia, neque temere ex animi atrogantia quicquam alaturum spero; ut de Astrologo tot annorum experientia, rerumque usu firmato rudis aliquis ex hara rusticus frustra sibi victoriam polliceatur. Ac primum, [note: 1. Astrologi primum caelos et sidera inter sedistinxerunt.] quantum ipsa per se Astrologia emolumenti ac pulchritudinis in orbem universam invexerit, is probe intelliget, qui tam reconditae scientiae excellen tiam, paucitatemque illorum, quibus sublimis adeo secretorum cmmunicatio obtigit, qui deinde miseram illarum gentium conditionem, ad quam artis illius non pervenit cognitio, denique insignem populorum omnium in hoc studium inclinationem, ac diligentiam expendetit. Etenim ceterae attes ac scientiae, ut rerum pletumque sunt terrae affixatum, ita humiliotibus fere animix aperiuntur, subtiles vero ulae, atque in caelo fixae stellarum legiones, sedesque, tam angustis deiectisque


page 321, image: s345

mentibus raro patent, solum paucis, quorum ignea animi vis haec terrena aspernatur, caelestemque regionem, iam nunc etiam in corpore spectat, aperta est. Nos primi caelestium astrorum stationes ac domicilia, nos cursum metasque observamus. Nobis debentur siderum nomina, nobis erplorata illorum virtus tribuitur. Nemo Geminos, Taurumque et quidquid stellarum est, ptaeter Astiologos in caelo distribuit. Primi docuimus Arietem Scorpiumque domum esse Martis, Taurum et Virginem Mercurii, Sagittarium et pisces Iovis, Capricorunum et Aquarium Saturni esse diversoria: Solis regnum sedemque sub Leone, Lunae sub cancro agnovimus.

[note: 2. Diversos siderum effectus deprehenderunt.] Nos sub imperio solis ingentes animos regoandique cupiditate inflammatos nasci comperimus, firgidas abiectasque in terram mentes Saturnum gignere, liberalem sanguineumque genium Iovem pascere, Martem ferociam alere, Venerem favere luxuriae, Mercurium calliditati, et artibus subvenire, Lunam phlegmaticis femineisque gaudere ingeniis primi tradidimus. Sine nobis incerto mensium dierum que calculo fluctuarent tempora, annorum metae dubiae, ac revolutiones confusae, Lunationum indistinctae periodi, eclipsium ignorata tempora, causae, recursusque iacerent. Quis mortalibus


page 322, image: s346

errautia a fixis sidera, quis a pluvialibus sicca, a vernis brumalia drstingueret, si deessent Asttologi? quis crederet minimam etiam in caelo stellam, quae quidem humanum obtutum incurrit, sua [orig: suâ] terram magnitudine decies octiesque superare; centies vero ac septies eriam maximas, nisi Astrologi deprehenderent? Quoties a nobis tempestatum in aere, bellorum in terris motus praevisi? Quoties fatales hominum casus, exitusque inexspectatos nos ex astris, praecoci mentis intuitu, spectavimus, ac veluti secretorum mundi participes, aliquam cum superis communionem habuimus?

[note: 3. Honor Astrologisolim summus habichs est.] Utinam aurea illa pricorum resuscitarentut tempora pacis sapientiaeque cultu celeberrima! rediret simul ille Astrologis, ab omni hominum genere, impensus honor, quo supra mortalium vulgus elati, Divis immortalibus accensebantur, qui, neglecta humanarum rerum contemplatione, sensus cogitationesque suas ad fiderum considerationem transtulissent: digni sedibus illis caelestibus, ad quas suo iam animo dudum commigrassent. Hac Orpheus ac Perseusarte, hac Castor et Pollux, hac Orion et Chiron regnum inter sidera, humano etiam iudicio posse derunt. Titanum Astrologum Solis fratrem a familiari istius astri


page 323, image: s347

speculatione dixerunt. Atlantem humeris sustinuisse caelum ferunt, Atlantique hoc in onere suffecerunt Thebanum Herculem; quod uterque, hic discipulus, ille magister caelestium siderum peritissimus, illorum nomina officiaque ac cursus sapientissime definiverit. Mercurium a tetris ad sidera, primo quidem animo, deinde et ipso transiisse nomine; Hesperides Atlantis filias eximia patris sapientia illustres, caelum, paterno beneficio, accepisse memorant. Phasiphaens scelus aliud nullum fuisse oreditur, quam quod siderum illum in caelo Taurum amaverit: nihil aliud peccasse Atreum in soleum obtenebratum existimant, quam illius defectionis observasse principia, adeo, cum verba dessent, quibus Astrologicae scientiae digniratem extollerent, aut rei novitate admirationem conciliarent, ad inaudiras, sive virtutis, sive etiam detestandi facinoris fabulas conversi sunt, ut raritate aliqua in subiecti nominis consideratione posteritatem defigerent. Tanti nimirum erat Astorologum fuisse.

[note: 4. Diversae gentes de Astrologiae inventione certant.] Quanta vero de primis huius artis inventoribus, inter antiquissimas gentes, nata est concertatio. Chaldaei cum Aegyptiis, Hebraei cum Graecis de palma contendunt; nos ab unico Astrologiae peritissimo Abrahamo hancad gentes


page 324, image: s348

plerasque rasque cogitationem pervenisse, cum Eufebio, arbitramur. Siquidem hunc Chaldaeam primum, deinde Chananitidem, denique et Aegyptum coluisse, magnisque cum Iustitiae, tum sapientiae illustrasse laudibus, ex sacris iuxta profanisque historiis pervulgatum est Vix etenim alios, nisi familiares superis homines, tam abdita, atque ab omnium sensibus remora disciplina, habere auctores potuit: ut infelices barbaraeque olim gentes existimatae fucrint, ad quos nulla de astris cognitio pervenerat. Certe gravissimas rerum non privatarum modo, sed et publicarum, ex neglecta Astrorum scientia, perturbationes extitisse, nemo nisi veterum recentiumque historiarum rudis, nescire poterit.

Regi Macedonum Archelao [note: (a) Cael. 7. c. 28.] ignoratum ex causis solis deliquium, in tautam animi consternationem maeroremque deiecit, ut occlusis regiae foribus, vix tutum fatis trepidationi minuendae locum repererit. Alterum Macedonum Regem Perfeum [note: (b) Plutar. in Aemilio.] coutra L Paulum Aemilium pugnaturum, omuis repente animi virrus, consiliique ratio, cum sole [note: 5. Astrologiae imperiti facile eclipsi terrentur.] deficiente destituit. Niciam, Atheniensium Ducem, ad Lunae obtenebratae pallorem formidare, atque etiam expallescere vidit exercitus: hostesque gavisi sunt, cum inclusum muro Ducem,


page 325, image: s349

militemque trepidatione haerentem, postridie, tamquam feram indagine captam, circum venerint, haec videlicet neglectae atque in cognitae Astrologiae sunt praemia. Non minori pavore Atheniensium sub Pericle, cenrum quinquaginta navium classis ad solis tenebras consternata, trepidabat; cum Pericles irriso metuentium horrore, chlamyde gubernatoris obnubens vultum, simulque interrogans, nunquid ex hoc velo immineret periculi? et illorum timorem, et ignorantiam correxit. Sed lep ôris, atque etiam admirationis plus habet illud Astrologi in Indica [orig: Indicâ] navigatione versantis consilium.

[note: Experitiae Astrologi, eclipsin praevidentis, barbariterriti, et classi in fame subventum est.] Erat is vin classe Ferdinandi Magellanici, qui ubi cum suis cibariorum potusque coactus inopia [orig: inopiâ] ad barbarae nationis homines in portum appelleret, nullaque, ned prece, nec pretio quicquam ad extremam necessitatem extorqueret, ex Astrologi suggestione imminentem huic genti a caelo postridie vindictam interminatus est: Nam solis defectio his regionibus altero sub meridiem die a Mathematico praevisa impendebat Nec inane consilium, ubi enim sese media solis lux ex oculis barbarorum, ignoro illius aetatis gentisque hominibus spectaculo, subduceret, terrore illi primum occupati, ac deinde memoria hesternae inclementiae, intentataeque de caelo vindictae perculsi, ad naves certatim


page 326, image: s350

properant, annonaque liberaliter suppeditata [orig: suppeditatâ] veniam ab hominibus, Divisqueusur patae in humantiatis postulaut, quibus Hispani sua [orig: suâ] intercessione brevi itam superum [orig: superûm] mitigandam pollicentur, quam ubi reducta luce se crederent obtinuisse; Hispanos non tantum muneribus, sed et laetis faustisque acclamationibus discedentes prosecuti sunt. Hispani vero classis vitaeque conservatae gratiam non tam barbaris, quam Astrologo acceptam tulere [orig: tulêre], petituti, nisi ex caelo futurarum rerum eventus prospexissenr.

PRINCEPS.

[note: Contra Astrologorum praedictiones.] Hoc beneficium suis ut intelligo, cultoribus Astrologia confert, quod cum sapientibus plerisque ac piis hominibus vilescant, sibi tamen in pretio sint, dignique videantur, quos in caelum etiamnum viventes transferas Beatum me felicemque existimare Regem potero, qui tales tantosque in aula viros possideo. Sed enim explorata iam dudum in constantia errorque illorum hominum, mortales esse docuit, quique fidem ante eventum [note: 1. De eclipsi bus certa; de casibus verohumanis, non nisi incerta praedicuntur.] mereri nullam possint. De eclipsibus mulra praedicas, quarum vobis cognitionem non abiudicem, attamen ut alia vos, ex morralium arbitrio, aut etiam elementorum siderumque varietate pendentia rerum


page 327, image: s351

eventa multo ante prospicere existimem, nondum firma ratione possum; quod parem vobiscum temeritatis notam reformidem. Enimvero mirum sit, vos ex illis stellarum ordinibus, forma, positione, ad momenta propemodum singula sese inclinantibus, cu iusque ingenium, fortunam, vitamque metiri, et non mentiri. Nemo ullus uno tem poris puncto ex alvo materna in lucem effunditur: capur, venter, pedesque diver sis feruntur siderum aspectibus, ut de his etiam diversa vos prorsus vaticinari oporteat, ac saepe caput furcae, pedes nuptiis ad salutem destinare. Deinde quis vestrum est, qui obstetricanti adsistat, illudque horae momentum signet, quo in lucem puer emergit. Imo si adstiterit, quis sidem astrologo faciet media in nocte, aut caelo nubilo, cum astris sentire eius loci horologia? Haec tamen nisi ad aamussim exacte teneatis, quis vobis dicturus est, an plures sub eodem horoscopo, iisdemque nati temporum designationibus, eodem lacte, cibis iisdem, pari morum [note: 2. Eodem nati tempore locoque, ingenio tamen diversi sunt.] instituto, simili terrarum climate, eosdem inter socios educandi sint? Quorum tamen omnium quanta ad mores hominum, indolem, fortunam, vitamque, aut firmandam, aut evertendam vis sit ignorare non poslumus qui saepe ex eodem fusos utero gemellos, aut aetatis eiusdem, diversorum parentum filios, ex educatione


page 328, image: s352

ac societate dispari longe dissimilem vivendi moriendique conditionem sortiri videmus. Eodem momento lucem plutes aspiciant; ille ex Iro, hic ex Craeso, ex Thersite alter, alter ex Paride, alius ex robustissimo Gigante, ex debili Pygmaeo alius; nunquid pari omnes felicitate forma, valetudine, tobore nascentur? Nunqui omnes fuere [orig: fuêre] Marones ac Cicerones, omnes Alexandri ac Caesares, qui cum illis uno temporeanimam de caelo hauserant? sint vero et parentes eidem, et par nativitas, societas, educatio; quis tamen Astrologus paria omnia pollicebitur, Iacobo et Esavo nihil eorum defuit, quanta nihilominus indolis ingeniique diversitas!

[note: 3. Si astra in subiecta agunt, non id sola nasivitatis hora facient.] Praeterea nondum intelligo, cur in illum nascendi atticulum omnis siderum vis atque influxus coniciatur. Nihilne in maternum ille uterum, nihil in primum animati fetus exordium, nihil in vitam denique reliquam potuit? haec vero negligenda Mathematicis, ad omnem vitae conditionem explorandam, non erunt. Cum et illa per singulos horarum homivumque incessus mutari, et suis utique operationibus in mortalium corpora pollere, necesse sit; nisi fortasse tam demens Astrologia est, ut primo uniceque hanc astrorum iurtutum im petu, et ab infante excipi, et a sideribus transfundi existimet, nihil in


page 329, image: s353

priorem sequentem que valitura, quae profecto stultit ia fuerit, helleboro digna. Sit robusto parente signisque valetudini faventibus natus, at luxuria et temulentia sanitatem obruat, contentionibus sese ingerat, pugnet, digladietur? an contra vim propiam, aut hostilem sanitati illaram, sua [orig: suâ] illum astra defendent? sit deinde, qui infelici natus sidere, vitae progenitores, altoresque sortiatur optimos; an iccirco ad triremes, aut furcam ablegandus contionuo erit? nihil cognata homini libertas, nihil superi in humanam voluntatem sibi iuris potestarisque refervabunt? adeone in servitutem addicta immortalis anima, ratioque in nobis sit; ut ignoranti nobisque olim patituro, nunc eriam ad miniterium subiecto orbi parerc cogatur?

[note: 3. Multi codem casu per eunt, non simul nati.] Eodemue Brutus cum sociis astro ad inferendum Caesari mortem impulsus est, quo ille coactus succumbere? au omnes quos Cannen si in pugna gladius sustulit, corundem siderum temporumque iniquitatem nascendo sensere, ita ad moriendum obligati, ut neque suorum fuga, aut hostium neglientia hoc fatum deslinare potuczint? Omnesne Sodomitae flammis, Iudaei captivitate, orbis universus eluvioni ab astris [note: 4. Si ex astris necessit antur homenes, immerito delicta plectuntur; si libe vi permanent, nihil certo praevidetur.] damnatus est? Quid peccarunt Gomorrhaei incolae; si iam tum nascenres incendio sunt destinati? quid Iudaeorum detestamur flagitia in Christum, si ab astris


page 330, image: s354

huic lanienae designati erunt? Quid denique reip. illatae leges, in transgressores usurpata severitas, in bene meritos expensa sunt praemia, si fatorum magis arbitrio, quam nostro regimur: Absint flagitiorum virtutumque ab orbe nomina, ipse adeo orcus, caelumque abolentur, cum supplicia laudemque factorum sola mereantur sidera, quorum destinationi adversari non possumus; aut si possimus, vestrae sapientiae vis omnis ac certitudo eliditur, tamque incertis rerum eventibus fluctuat, quam varium atque inconstans est, humanae voluntatis arbitrium. Estne aliquid, quod ex astris tam manifestis rationibus obicias?

ASTROLOGUS.

Da veniam, Augustissime Princeps, si pro veritatis defensione audacius quicquam locutus adversus maiestatem tuam fuero. Tam insani non sumus, quotquot ex astris futura eruimus, ut illis quae humano [note: Astrologi nonnullas praedictiones tuentur.] regantur arbirrio certum exitum cum insigni libertatis religionisque nostrae iactura adstruamus. Magna omnino est caelorum in orbis suppositi elementa vis ac pondus: hiemis aetatisque dierum


page 331, image: s355

noctiumque vicissitudines a caelo pendere nemo hactenus mortalium negate est ausus. Illani aeris constantiam; ignium [note: 1. Astra varias in homine inclinationes operantur, quas licet praecognoscere.] caelo aut terta [orig: tertâ] emicantium at dorem; terrae nunc sterilis, nunc in fruges solutae, ubertatem, maris nunc diffusi, nunc per aestus contracti mobiliratem, quis nisi ab astris manantem intelligit? Quis hominum adeo suus est, ut a mutatis ventorum plumarumque tempestatibus nihil ipse contrahat inconstantiae? Est, quem modo cum vere exsultantem videas, cum aestate languere, cum hieme obrigescere. Eodem die hominem alio saepe alioque vulut; ad inclinati aeris facem mutatum, aspicies. Is qui deiectis antea in terram oculis, contracta fronte, colore genarum submortuo, torpente incessu, maerente animo, sine voce ac sensu propemodum incesserat; ubi nubes discuti, aer exhilarari, toto orbe serentias explicati coeperit, quam repente est alius? excussae de fronte nubes, ex oculis languor, pallor e vultu, ex membris atque animo torpor, novum subito hominem solo astrorum beneficio repraesentant. Haec tam manifestis argumentis comperta sunt, ut ignorare non liceat. Quarum murationum dum primos in caelo fontes Astrologi serutantur, dum anni caelique regiones, dum astrorum


page 332, image: s356

domicilia ac sedes, dum mutuam societatem, conspirationem; dum imagines astrotum et potestatem diversam explorant, longoque usu ac contem platione reperiunt, alia simul parum hactenus explorata in lucem eruunt, quae ad totam hominis compositionem, vitaeque sub certa siderum harmonia natae sortem pertineant.

[note: Plerique hominum astrorum inelnationibus, quam vis libere, ob sequantur. Hinc et plerumque iudieia Astrologocum non fallunt.] Quae licet eiusmodi in corpora nostra potestatem exerceant, ut integrae nobis libertatis iura relinquantur, multum tamen omnino ad concitandas inclinandasque, in rectum aut devium affectiones nostras, pondus adferunt; cum omnem illam spirituum humorumque per membra temperiem, nunc flava atrave bile, nunc sanguine, aut plegmate impulso, ita moderen tur; ut non tam suadere, quam imperate mortalibus videantur. Si qui ex multis sint, qui illum affectionum impetum ex libera ratione infringant, atque ad diversum eventum distorqueant, tam rarum faciunt numerum, ut enuntiationum nostrarum veritati parum officiant. Quamquam e nobis multi tam circumspecte de caelorum in homines virtute pronuntient, ut nihil ex astris, nisi explorata cuiusque educatione, atque indole astruant. De viro suis inclinationibus obsequente, in promptu magis iudicatio est, quam de altero ad rationis


page 333, image: s357

praescriptam vitam actionesque exigente, De nationum quoque ingeniis prospicimus. Et facilius Italum libidine, Gallum levitate, Hispanum arrogantia [orig: arrogantiâ], Germanum ebrietate, Anglum furacitate, quam ceteris lapsurum vitiis edicimus. Vitae etiam fortunaeque in qua nascitur naturam expendimus. Nec facile ambirione pauperem, inopia Principem, siti oenopolam interiturum credimus. Non denique ii sumus, qui uno nascendi momento, quo primam huiusorbis lucem auramque mortales hauriunt, omnia definiamus.

[note: 3. Astrologe gener ales etiam astrorum operationes observant, ex quibus de singularibus.] Etiam venturas astrorum inclinationes consulimus, atque ex iisaepe generalem in multos cladem auguramut. Neque tam certum illud Astrologorum decretum existimamus; quod oriente canicula, natus in mari periturus non sit, ut in communi regionis alicuius illuvione illum solum e maris potestate exempturi simus: aut in violatam polliceamur valetudinem, in media pestilentis aeris contagione versantibus. Scio Henrici IV. Imper. tempotibus luem tota Europa vulgatam pertinaci malo, quinquennio integro, plusquam rertiam mortalium partem sustulisse; legi vero etiam sub Rudolopho 2 non Europammodo, sed et Asiam pestifera afflatam mox, vix intactum praeteriisse hominem, quem non aliqua venenatae luis pars tangeret, ut Roma uno


page 334, image: s358

tempore laborantium capita quadraginta numeraret milia, quaedam vero Germanici nominis loca in quibus Holsatia nullum fere regione tota hac labe incorruptum censeret, sed a peritis nostrae artis hominibus ex [note: 4. Quidam parem fortunam sortiti sunt.] infaulsta Saturni Martisque in signo humano coniunctione, praeviis ad noxam eclipsibus, haud difficulter vulganda per Europam morborum iniquitas poterat observari. Ceterum ubi par omnino aetas, parentes, educatio, caelum est, parem non immerito sortis, vitae que auguramur eventum. Apud Ciceronem [note: (a) De nat Deor.] par fratrum reperies, eodem natrum tempore, eadem cura enutritum, eodem per incrementa occupatum morbo, eadem denique medicina sanatum, Sigibertus [note: (b) In chronico an. 535.] geminorum in Gallia fratrum meminit Medardi ac Gilhaldi, qui uno die sacris initiati ordinibus, uno die diversis in locis creati Spiscopi, Noviodunen sis alter, alter Neomagensis, uno denique anni, mensis ac diei tempore excesserunt e vita, qua obsecro, nisi genitalium astrorum in haec fata conspiratione? De Polystrato et Hippolide Valerius refert, uno natos tempore, eiusdem praeceptoris Epicuri disciplina imbutos, eiusdem patrimonii alendaeque scholae communione sociatos, eodem postremum temporis momento iam annorum plenos vita abiisse Iam vero aequalem (inquit auctor) fortunae pariter, atque


page 335, image: s359

amicitiae societatem, quis non ipsius caelestis concordiae sinu genitam, nutritam et finitam putet? Netamen Iacobi et Esau sortem naturamque disparem evertere hanc veritatem existimes, cum velocissimus caelorum motus, uno horae minuto, ultra septuaginta et unum milia, ducenta septuaginta duo milliarium conficiat; ut proinde ad solum oculorum ictum tota caeli astrorumque facies mutari possit, quod illorum successu temporis nascentium fatis non adversabitur. Non tamen negavero, saepe etiam Mathematicos sapientissimos suis abetrare calculis quod minus recte observatis nascendi temporibus, alieni ab infante temporis momenta, naturamque speculentur.

[note: 5. Concursus planetarum bella, versionesque regnorum signat.] Und securiori vertate illa possidemus, quae de novis morborum contagionibus, tempestatibus bellorum, atque imperiorum ruinis astra praenuntiant. Iam enim longa temporum historum observarione constat, ex superiorum planetatum commixtione bella existere, resp. everti, regua transferri. Planetae sublimiores in scorpione confluxerant, postquam Romani Imperri dignitas, Pompeio ac Caesare dissidentibus, primum convelli coepisset. Similis Planetarum in hoc signo consociatio fuit. Anno Domini 630 quando Arabes ex Asia totum pene inundarunt orbem, novisque legibus ac religionibus obstrinxerunt.


page 336, image: s360

ac delecto Persarum imperio, vulgatissimas lingus Graecorum Latinorumque, una cum Persica, ex Asia, Africaque sustulerunt. Duobus vero ante hoc tempus saeculis, quando ex Septentrione Gothi, per totam sese Europam populabundi, cum extrema Romani Imperii calamirate, diffudere [orig: diffudêre], in Aquario ante, fatali conspiratione, planetae convenerant. Pat fere societas, quando et Anno Christi 1343 tota Europa luc infesta, Getmania terrae motu, Apulia ingenti bello quassata est; ac deinde Anno 1483. cum Italia Germanorum, Hispanorum, ac Gallorum armis faede ac crudeliter est laniata. In piscibus eorundem paulo ante Planetarum comitia, bellis civilibus omnia prope Europae regna collisere. Henricus Angliae Rex ab Eduardo interfectus: Ludovicus XI. Galliarum dominus, vix e praesenti morte et manibus coniurarorum subductus; Fridericus Rom. Imperator a subditis Viennensi obsidione pressus est. Denique ne longus sim, in iisdem piscibus Planetarum [note: 6. Multis sigillarim venturi casus ab Astrologis raedicti unt.] coniuratio novam in Germania Anno 1524. haereticorum adversus Catholicos, et subditorum in dominos coniurationem excitavit: quae sua indies pertinacia sceleratior, sua auctior perfidia pulcherrimam imperii harmoniam turpissimis cruentissimisque dissidiis laceravit.

De singularibus vero etiam personis


page 337, image: s361

mille exemplis historicorum veritas explorata est. Leontius Athenarum Astrologus [note: (a) Zonaras.] filiae suae fortunam ex astris contemplatus, exiguam ipsi hereditatis avitae portionem attribuit, opulentissimam de caelo sortem pollicitus, sed illa ad Imperatorem Theodosium de parentis iniuria per sorotem eius Eudoxiam retulit, cui adeo Philosophi filia placuit, ut is, aquis tinctam salutaribus, suo toro coniugem sociaverit. Spurina Iulium Caesarem [note: (b) Plur.] Idus Martias periculi ingentis plenas cavere iussit: quibus iam praesentibus, cum vanitatis a Caesare argueretur, non dum inquit, cum die effluaisse periculum, neque multo post caesus, docuit plus saepe Astrologis, quam amicis fidendum. Iosephus antiquitarum Iudaicarum scriptor egregius, de Iuda Eisaeo Mathematico asserit, eum et plurima ex astris enuntiasse, et numquam fuisse fallum. Haesitasse semel cum Antigonum Ducis filium, illo, quo mortem praedixerat die, obambulastem sine cuta viderat; sed eundem haund multo post occisum intellexisse, quod difficilius fuerit Mathematicum falli, quam Regem interire, ipse se Iosephus, eiusdem vatis securitate nixus, vinculis mortique Vespasiano addixit, nisi imperaret, nec diu fefellit, cum hic imperium, ille praemium vaticinii assecutus est. Sed plurima in hanc rem, per


page 338, image: s362

oninem pene Imperatorum seriem, exempla suppetunt. Thrasyllus Astrologus, Caesari Tiberio, Filius Thrasylli Neroni. Apollonius Caligulae, Seleucus Ocheni, Aelius Adriano, Paulus Monachus Leontio imperium: alii longe pluribus Imperatoribus mortem de caelo vaticinati [note: Astrologorum illusores male puniei.] sunt. Nec multis impune fuit Astrologis illusisse. Vitellius huius artis derisor Astrologiae deditis diem praescribit, quo exulandum omnibus esset, illi contra in tabulis diem Imperatori affixere, quo illi excedendum e vita. Nemo alteri fidem fefellit. Domitianus Imperator Ascletarionem insidias amicorum mortemque sibi denuntiantem, propriae genus mortis enuntiare iussit: qui ubi canibus se lacerandum ediceret, ut vanitatem hominis refutaret, ignibus cremandum tradidit, at canes, semiustum licet, e sepulchto corpus erutum dittraxere [orig: dittraxêre]. Igitur suae metuens sortis imperator, fatalem sibi diem intra domesticas excubias caute exegit, sed cum explorato per fuos tempore sexta illi pro quinta, quam formidabat, nuutiata esset, egressus conclavi mox, cum pedem referret, suorum ferro occubuit. Par omnino fortuna Galeacei Ducis Medioloanensium, cui postquam Astrologus certo tempore Vasalli gladium vitandum asseruisset, ut hominem inscitiae


page 339, image: s363

argueret, rogat, quo ille, ipsum se, mortis genere interiturum crederet? cumque trabis se lapsu affligendum respond det, vatem Galeaceus carnificis ferro adiudicat; sed, ubi ad publicum supplicii locum Astrologus rapitur, collapas exterior Palatir turris in Astrologi duct rumque capita lethali ictu incubuit. Dux subinde meticulosior, fati sibi destinati horam festo D. Stephani die evitaturus templi sese parietibus, una cum asseclis, magna [orig: magnâ] hominum frequentia [orig: frequentiâ] septus, continuit; sed adfuit Vasallus ducis, qui contem ptis tot mortalium oculis, sacrorumque religione posthabita [orig: posthabitâ], fatalem per Galeacei latus glaidum adegit, vitamque cum sanguine haustam Astrologi Manibus immolvait.

PRINCEPS.

Quid videtur, ô Proceres, de illa Astrologorum confidentia, an dignos putatis quibus fidem habeamus?



page 340, image: s364

AULICUS.

Nimiam illam severitatem in Astrologos exercitam non probo, et fortassis haec etiam iusta [orig: iustâ] animadversione a superis est vindicata. Nam prudentior illa mihi Henrici VII. Anglorum Regis usurpata in huiusmodi Mathematicum correctio est visa, quem Regi illo anno interitum denuntiantem interrogat: nunquid praevidisset, ubi ipse natalitia hac solennitate futurus esset? quod cum sibi negaret cerrum. Ergo, Rex inquit, artis ego peritior sum, qui te Londinensi in turri acturum praevideo, simulque includi illa [orig: illâ] hominem iubet, dum ille divinandi [note: Astrologi plerique vani sunt et fallaces.] calor refrixisset, et copiosam de se aliis praebuisset ridendi materiam. Rex deinde maioris etiam vanitatis Astrologum coarguit, cum in oculis conspectuque hominis pergeret vivere. Infinita sunt Astrologicae vanitatis exempla. quae nemo chartis, aut memoria existimavit digna. Spurina Caesari mortem praenuntiavit, decem alii vitam pollitici sunt. Audi de divinatione Cicer, lib 2. Quam multa de Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a Caldaeis dicta meminit: neminem illorum, nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse moritur um: ut mihi permirumvideatur, quenquam extare,


page 341, image: s365

qui etiam nunc credat illis, quorum praedicta quotidie videat, re et eventis refelli. Seneca [note: (d) in lib. de merte.] vero etiam horum stultitiae illudit de Claudii Imperatoris morte disserens. Postquam enim Mercurium cum Parcis de Claudii morte tractantem adduxisset, ita in certeris orantem proponit. Ut homnis improbi necem festinent, ne toties Chaldaeorum vaticinia, iam dudum ipsi mortem designantia, vana deprehendantur. Quor eriamnum Romae ex illa hominum colluvie morantur, qui purpuras mitrasque aliis destinant, abiudicant aliis, tam raro veritatis exemplo, ut miraculum pene sit, non aberrasse. Nimitum ut quisque sibi optima precatur, sic, incertis licet sideribus, illa destinata libenter accipiat, ac cum voluptate decipitur. Quis enim, si rationis religionisque nostrae vestigiis insistat, non deprehendat manifeste, ex ipsis etiam, quibus se tuentur rerum praedictarum eventibus, stultum iuxta ac peticulosum esse huiuscemodi mortalium hausta ex astris decreta auscultare: siquidem illa praenuntiant, quae aut ex liberrima hominum voluntare dependent, aut mille viis modisque implicari possunt, aut certe ex nulla astrorum virtute (nisi his Deorum, cum priscis, vim potentiamque tribuerimus) depromi poterunt.


page 342, image: s366

Quod enim sidus Galeaceum ad mortem simulque Vasallum ad hanc cadem destinavit? unde ista ab Astrologum scientia, nisi ex Vasalli itidem genesi? sed an illi liberum non erat alienae vitae parcere? et si ad homicidium ab astris damnatus fuit, cur in Ducem potius suum, quam alienum caput indignationem ferrumque convertit? Quis deinde Ascletarioni illu de canibus in aurem dixerat, nisi familiaris aliquis Alastor, qui canum simil rabiem in hoc facinus poterat concitare? Nimirum quidquid tam in dubitata [orig: dubitatâ], particularique rerum futurarum enuntiatione Astrologi complectuntur, illud non immerito ad suspicionem artis magicae con vertitur; cum humani ingenii arbitriique limites excedat, nec alium plerumque sortiatur eventum, quam cum hominum credulorum infelicitate coniunctum. Admiranda certe sunt, et plena dementiae, quae intrepide, ac velut ex tripode, ab illis hominibus iactantur. Albumazar summi nominis Astrologus, post coniunctam in capite Draconis cum sole lunam, oranti pollicetur, certo futurum voti compotem, et quaecumque Deum orarerit, exoraturum: quodipsa [orig: quodipsâ] Petrus Apponensis se experientia [orig: experientiâ] comperisse testatur. Maternus eiusdem artis curiosissimus, in Saturni, Leonisque societate natis caelum post fata adpromittit, iactatque


page 343, image: s367

cum aliis, Venens Iovisque stellas nascentium felicitate laudatas ex illo opinor Nasonis:

"

Natus es infelix etc.
Non venus affulsit, non ulla Iuppiter hora [orig: horâ].

"

Quidam astrologiae beneficio Angelorum Daemonumque se perspicacitate etiam oculatiores arbitrantur, ut qui con siliorum arcana secretaque animorum exiisdem sibiastris, haud dubie aperta memorant, ut scientiam in orbe cum inscitia crassiori sociatam, praeterquam in Astrologis, non reperiam. Merito sane Chrysostomus hanc astrorum obeservantiam pompam vocat Satanicam; mortifertum Daemonum cibum Gandentius. Merito hanc Avicenna perfidam, Varro potentibus infidam, et sperantibus fallacem nuncupavit. Merito denique leges sacrae profanaeque Mathematicos hosce proscribunt, et severissimo decreto Concilium Bracarense atque etiam Toletanum exclamant, Si quis Mathesi vel Astrologiae credendum existimat, anathema esto. Bene ac sapienter, Ptolomaeus;

"

Sapiens dominabitur astris

"

page 344, image: s368

ASTROLOGUS.

Vide ne quid temere nimis aut inelementer de Astrologis pronunties. Picus Mirandulae Comes ubi gravissimo scripto corum se nomini artique extremam conciliasse infamiam, vanitatemque in luce exposuisse credidit, nihuil se demum nisi ad egregiam suimet confutationem promovisse intellexit. Nam postquam Astrologi mutis Picum exemplis arguissent, denique ad suae artis veritatem firmandam, illum tertium ac trigesimum aetatis annum minime egressurum denuntiarunt, [note: SS. Tres Reges ex astris Christum esse natum didicere.] nec fefellit opinio, in ipso licet aetatis flore, celeberrimae memoriae vir, inter mortales esse desiit. Quid de Abrahamo et Moyse sapientissimis Astrologis, sanctissimis viris; quid de laudatissima Regum orientis Astrologia, qua ad nati Servatoris congitionem, venerationemque, ex tot gentium numero, deducti sunt, asseres? an eiusdem illos nobiscum amentiae damnabis, erroris flagitiorumque argues? quivo te hic vertes, neque enim manifestae, sacrisque monumentis testatae veritati adversari poteris? Astrologi hi fuerunt, ex stella novi Regis maiestatem potentiamque observarunt, didicerunt ex astris, quod ceterorum


page 345, image: s369

hominum minum aciem rationemque fugiebat. Nolite, obsecro, hanc aspernari scientiam, hos convitiis homines proscindere, quos illius artis beneficio, a superis, ad tam inauditi spectaculi arcanum, solos ex orbe universo selectos intelligimus.

PRINCEPS.

Exhaustam iam abs te pharetram telis omnibus existimo, cum ad illa denique confugias, quae supra vim naturae a superis excitata, portenti loco numeranda sunt; neque enim, haec illis Astrologis sapientia, absque singulari Numinis communicatione, obvenit, quam ubi caelites pari vobis favore clargiti fuerint, digniora luce ac fide prometis oracula.

Illud nunc denique abs te scire desiderem, cur non illa siderum inspectione ad explorandam hesterni temporis auram [note: Qui tempestates nesciunt, quomodo libera hominum facta scient.] fidelius usus fuerix. Neque enim video, quid tuto vobis credi possit, si nec elementorum quidem varietatem, libertatis omnis arbitriique expertem, fuis momentis cognitam teneatis. Hic si vos hallucinari quotidie, si promittere serenitarem in pluvia, tempestatem in malacia videamus, quis est, qui vos rerum


page 346, image: s370

humanae maximeque variae libertati subie ctarum indolem, citra erroris periculum, explicturos considat?

ASTROLOGUS,

Multorum, fatcor, audacia cum imperitia coniuncta non parum Astrologico nomini conciliavit insmiae. Ingerunt in nostram sese officinam multi, qui inania saepe cudunt Astrorum fulmina, tempestates concitant, numquam nisi in chatta spectandas, Illud primum investigandum Astrologo, quae cuiusque planerae ceterorumque astrorum sedes, quae natuta, [note: Quae deversorum siderum natura, qnasque interta regione con eursuque operatlones habeant.] quod per horarum etiam momenta hospitium. Solem Martemque calidum, Veneremque ac Saturnum frigidum, noverit. Lunam eum Venere ac Mercurio favere pluviis. Hunc vero cum Saturno ac Marte tempestatibus sciar idoneum. Multos vero Planetatum ex siderum oppositione, eorumque coniunctione diversis intelligat affectionibus corrumpi, adeo quidem, ut nonnumquam hiemis pars magna sine fiigore, aestatis absque calore evolvatur, aliis sideribus adversa [orig: adversâ] inclinatione Soli repugnantibus. Ceterum dum Planeta ex signo aliud Zodiaci signum demigrat, tempestaris ferd ratio


page 347, image: s371

mutatur: inferiorum plerumque migratio cum pluvia, superiorum cum serenitate coniuncta est. Nec sane negligenda erit, fixarum in caelo stellarum consideratio. Arietem humidioris esse capitis, altera [orig: alterâ] magis parre calere [orig: calêre], luesque spargere conragiosas. Taurum medio corpote fetre Pleiades, ventotum imbriumque fecunda sidera, explorandum est. Geminorum indoles humida, cancri nubibus ac terrae moribusconcitata; Leconis calida, Virignis tempestuosa, Libraeincetta, Sagittarii ventis primum ac deinde et pluviae amica, Capricorni et Aquarii madida, huius etiam cum Piscibus frigida, Pisciumque, cum rigido quoque Satorno ventosa, observanda fuerit. Denique ad regulas Mathematicorum singularesque astrorum conspirationes accedendum, ut certi quicquam pro futura aeristempestate abastris elicias. Enimvero longa nos experientia dubitare non patitur, illam aetis caelique temperiem, illamque pluviae ac serenae aurae vicissitudinem a sideribus oriri. Solis calore elevari sudatum veluti a terris rorem, cogique in nubes cernimus, fluvios etiam mariaque crassiores exhalare, sub ortum lucis, nebulas; quae ut tenuissimo aquarum rore constant, calidis facile exhalationibus in altum


page 348, image: s372

subvectae, sese invicem incurrentes in guttas densiores coalescunt, pluviamque suo pondere relapsae spatgunt, aut si frigidis ante densitatem ventis stringantur, floccis niveis, si post, lapidosa grandine coeunt. Quod si concitati pugnantesque venti exceptas per aerem nubes citcumagant, procellae, tonitrua, ac tempestates exspectandae sunt. Sunr vero ex Aristotelis sentenria, venti, siccivapores, simul cum humidis ex terra siderum vitute educti, quorum illi deinde separati, extenuatique, vi magna cum aere de ampliori sede occupanda concertant, diversis, pro locorum, unde erumpunt, natuta affectionibusimbuti; ex septentrione sicci, frigidique, meridie humidi, calentesque, solis propioris beneficio, nascuntur.

TITYRUS.

Augustissime Princeps. Hic mihi Astrologus par quibusdam medicis videtur, qui, postquam multa de aegri paroxysmis, de morbiaffectionibus, atqueongmefabulati sunt, denique nihil remedii afferunt. Multa iste iam dudum nobis de sideribus commemorat, sed quis inde ad seientiam profecit, aeque rudis ad


page 349, image: s373

futura dignoscenda maneo. Boves mein campis de imminente cnius certiusque tempestatis varietate erudient; siquidem ubi stimulante culicum morsu effusis per agros saltibus ferentur, ubi aerem olfactu explorabunt, seque contra pilum lambent, de pluvia, haud multo poft secutura, certus [note: Rustici ex pluribus signis imminentes discunt pluvias.] ero, Nullus asinususque adeo hic brutescit, ut tem pestatum imminentium ignarus habeatur; siquidem, cu m demissis ille in terram auribus flaccescit, maestiorque ingredirur, iam Agasoni, fuisque im pendere saccis, aquam de caelo auguratur. Si tamen boves et asini defuerint; corvos cornicesque audia pertinacius crocitantes, aut coaxantes in paludibus ranas, aut ardeas sublimius volantes, aut formicas sua ova egerentes conspiciam; haecque omnia mihi argumenta erunt evertendae serenitatis. Per fluviorum Oceanique oras inambulem, fulicarum per arenas aquasque collusio, hirundinum demissa per aquae fuperficiem agiratio, ludentes eiectoque lascivientes corpore pisces, rostro sese purgantes anates, aquisque superfusis diluentes anseres, omnia mihi sunt imbrium signa. Consideam domi, non deerunt sane parum dubia mutandi aetis indicia. Fumus per caminum spissiori nube eiectus, sal in orbe humescens, puls cacabo adhaerescens, carbones sublatis ollis fixi, discussae cum impetu ex


page 350, image: s374

foco [note: Signa diversa aurae immutandae apud Rusticos.] scintillae, concreti cineres, lapidum ac parietum humectatio, mulieres ad colum fusumque oculis et capite somnolento nictantes. In ipso me adeo strato, inter somnum vigiliasque dubium, pulices acri morsu, de casura monebunt pluvia. Laesum mecaput, aut tibia redivivis doloribus, pedes obsessi podagra, defluxiones a cerebro exundantes de tempestate erudient. Quid plura? nullun haecatgumenta fallunt, certisumus, dum vanissima [orig: vanissimâ] ex astris suspensione, vos omnium rerum incerti agitis. Verum ne agricolas istius, quam vos frustra profitemini, artis rudes omnino arbtreris. Astrorum nos multo ad omnem aurae vicissitudinem momenta venus exploramus. Erubescenssub auroram ex nocturnis vaporibus in oriente caelum, venros pluviasque venturae diei minatur. Sub noctem tamen, ubi solem rata purpureaque nube disparere videris, serenitatem exspecta. Diem quoque sine labe occidentem orientem que nulla deinde tem pestas inficiet. De Luna hunc versum usurpamus.

"

Pallida luna pluit, rubicunda flat, alba serenat.

"

Tonitrua matutina ventum, meridiana imbrem facile pariunt. Stellaenoctu rariores pluviam, fugitivae volantesque


page 351, image: s375

Eurum pollicentur. Ros per agros sparsus, dissipatae deiectaeque per teiram a sole nebulae candidum diem adferent. haecnostra est astrologia, qua [orig: quâ] minime dubii, neque ad Mathematicorum fidem anxia [orig: anxiâ] credulitate suspensi, temporum actionumque nostrarum momenta expendimus. Quas si ad Calendographorum praesagia metiremur, nihil agricolarum laboribus esset incertius.

Astrologus Miseri vates, qui nihil praeter ista, quae iam propemodum oculis contemplantur, ac palpant manibus, egregia [orig: egregiâ] nimirum providentia [orig: providentiâ], assequuntut, Ita etiam Porci atque Asini divinant, qui pruritu imminentem praesentiunt tempestatem. Nos in unam non solum horam diemque, sed in menses atque annos oculos conicimus per lustra etiam ae saecula integra cogitationem vaticiniaque extendimus.

Tityrus, Bonaverba, mi Astrologe, et nosfururarum rerum certi sumus augures. [note: Certae, sed ridiculae praedictiones.] Insequentem annum a Ianuario inchoandum scimus, per menses ille duodecim, per hebdomades duas et quinquaginta, perdies trecentos sexaginta quinque ad finem decurrer. Luna noctem, sol diem moderabitur, quae sidera ubi radios orbi subtraxerint, craslae ingruent tenebrae. hiems rus nivibus, ver floribus, aestas messibus,


page 352, image: s376

autumnus uvis complebit. Magnates hocanno dominabuntur: rustici serent, sed cum iisdem messem colligent milites. Poerae et mulieres multa fabulabuntur.

Germani vinum cerevisiae praeferent, et hancaquae, studiosi adolescentes lusum amabunt, fine magis scholatum, quam initio gaudebunt. Non tantum milvi, sed et milites pullis gallinaceis infesti erunt. Multum inter laniones profundetur sanguinis: mercatores, caupones, et Astrologi strenue mentientur.

Astrol, Huiusmodi et ego sum vates. Magoaerit hoc anno in rusticis stupiditas, multos illi numerabunt asinos duorum pedum. Furum inter ipsos maior erit copia, quam furta restituentium. Nonnullietiam rapicntur ad pabulum, priusquam canescent.

Tityrus. Tuo more hic verus eris. Neque enim aliam, nisi fidem mereris astrologicam. Illudmulto verius, nisi rustici pro repraesenti ac sequentibus annis arent, tibiadstivam, aut styga brevi migtandum erir. Quamquam si meo utaris consilio, ut compendio, certiusque tua [orig: tuâ] in arte proficias, ab astris ribi ad rastra transeundum erit; plurima ex turicolis intelliges, quae Mathematicinomen illustrare, ac maiorem tibi veritatis opinionem conciliare poterunt. Nos venrosam hiemem ex Autumni serenitate discimus;


page 353, image: s377

exitrigua [note: Tempus annifuturum ex temporis anteceaentis conditione praevidens Rustici.] aestare autumnum siccum, ex frequentibus Martli nebulis, imbrium pluviarumque totius anni frequentiam colligimus; ros eodem fofus mense, pari sub Paschatis diem numero, pruinas dabit. Nondum lapsa Octobri arboribus folia, aut ftigidae hiemis, aut nascentium copiose erucarum argumentum erunt. Iocisa Novembri aesculus, lignoque srcca, tepentem brumam, humida vero, algenrem denuntiabit. Maturata, frequensque glandium copia prae properam hiemem, praegnantemque nivium prae festis Natalitiis copiam, postacerbam frigoris inclementiam, arguet. Una nobis dies, saepe plurium naturam aperit. Calendae Ianuarit caelo late inflammatae, rubentes temaestates nuntiant, plerumque temporum, saepe et bellorum. In supremo Bacchanaliorum die, quadraginta insequentes, pari fere, aut sereni frigoris, aut nebulosae pluviae incremento licebit intueri. Visitans in Quintili Virgo, si pluviam incurrerit, quadraginta post dierum serenitatem desperamus. Antemendiana lux D. Iacobi repida ac humida, himem ante natalem Domini similem promitrit; serena, diverso, rigidam. Hac nos observatione perpetuum ac multo certius instruximus Calendarium, quo de futuris caeli tempestatibus coniectura fieret.

Astrologus. Utinam esser, quianiles hasce


page 354, image: s378

nugas, adfocum opinor fusumque natas, expenderet; quot te fabularum covinceres

Tityrus. His nos regulis ad arationem, sementem, messem secure hactenus utimur; nt illas vestris edictis, omni aura [orig: aurâ] incertioribus, opponere non dubitem. Illud confidenter assero, nisi, quam vos Astrologi, parcius mulro mentitus fuero, iam aratrum cum bove actotam huiusanni messem lubensamisero. Tu si quid habes oppone vicissim, periculum artis, et nominis, et opum non defugiam.

Astrologus. Nescio an illud Thaletis Milesii, non im periti Astrologi, factum aliquando intellexeris. Quem in tantae artis peritia, cum voluntaria inopia conflictantem non pauci ridebant, quod eam coactam magis, quam assumptam crederent. Ille ut suae artis, non ignotus sibi, possessor, ne stultam hanc vulgi opinionem incorrectam patererur, sequentis anniex olivetis fructum, quem copiosissimum ex astris futurum didicerat, latis agrorum spatiis ad se aere oblato traducir, quo facto, ex inopi repente dives, admitationem, et artis suae, et contemptarum hactenus opum apudomnes reliquit. Hae Astrologia [orig: Astrologiâ], qua [orig: quâ] perbrevi ex imise egestatis sordibus emergerent rustici, quam se beatos ptaedicarent! Quam multi in ferriles intenti annos, sterilitate subita ad


page 355, image: s379

ultimum etiam domi assem, et mucidi panis frustulum rediguntur; qui si nostrarum scholarum gustassent disciplinam, in divitum numero censen possent.

Tityrus. Multum clamoris et lanae parum, exclamabat ille, qui pro ovetondebat asinum, praeter verba, et exempla speciosa, adfertis nihil. Quot credis inter rusticos eiusmodi Milesios reperiti, quamvis unus inter Astr ologos tepertus est? [note: Praedictiones Rusticorum ex temporibus rebusque sumptae.] Desterili sane frugiferoque anno nullos sanius quam rusticos iudicare existimem Extemperati caloris Vere, atque Autumni serenitate, ex moderata cum siccitate pluvia, ex glandium fabarumque raritate, ex avium per urbes villasque infrequentia, bene de frugibus ominamur. Secus, ubicontraria evenerint, ubi Ver exundarit floribus, praematurisque fructibus, ubi volucres gregarum silvis insedetint, graculi turmatim cesserint, ubi denique locustis erucisque agri ac virentes arbores spoliatae. Diversorum etiam dierum imaginem ad explorandam anni naturam intuemur. Ubi Natalis christi dies in lunare incrementum inciderit, totus ad fertiliratem annus proficiet, qui vicissim cum luna decrescente defecturus creditur D. Paulo consecrata dies, n bulis incurrentibus, contagionem; s rena rerum copiam promittit;


page 356, image: s380

pluvia anni spem facier mediocris. Et palmarum lux turbida, et Pentecostes displicet Divorum Vincentii. Uibanique, ac postremo assumptae in caelum Virginis pusi dies, non vanam de vino exspectationem alunt. Ex pomo querno sub ioitrum O. ctoerisaperto, veluti ex Iovis diphthera, aut tripode, venturae sterilitaris aut copiae, certitudinem disces. Si araneum in pomo diffracto latitantem reperies, nihil secundum magnificumque animo concipe; si vermiculum hanc sedem occupaste videris, feliecm tibi annum tuto pollicere, praesertim ubi vermem aspectu non ingratum adverteris. Par aestas bestiolae futura est, madida aestatem madentem, arida arentem portendet. Nihil adeo in caeli temporumque secretis abditum latet, cuius non obscura salrem ad nos pertingat cognitio. Sed quid longa [orig: longâ] argumentorum contentione pugnamus, elapsa [orig: elapsâ] proxime luce docui, cui potissimum credendum sit: astrologo, an Rustico? Expertus ipse est Princeps quantum fraudis ignorantiaeque istis oraculis contineatur; qui, nisi deceptionem amabit, tam parum sidam sapientiam aversabitur.

Princeps. Astrologe, metuo, veidoneos satis artis tuae Magistros audieris hactenus, qui in aula magis, quam rure et montibus, opportunissimis maxime


page 357, image: s381

Astrologorum scholis versatus es. Illud ramen extremum artis tuae experimentum hodie a te exspecto. Edicere nimirum te volo, quo te postridieloco, quo vitaegenere victurum existimes, in aula denique, an in caula moriturus sis?

Astrologus. Ignosce, Maxime Principum, haec (nescio, quo fato) ignoranti. Ortus mei tempus non satis a parentibus observatum habeo, qui Astrologum separere ignorabant.

Princeps. Tityre. Quid de tuo tibifaro in mentem venit, dives an pauper deinde victurus es?

Tityrus. Tityrum mansurum me existimo; sedan locupletior, quam modo, deinde victurus sim, hoc ego tibi, Princepsinclyte, exploratum iam puto, qui hara [orig: harâ] me ditare unica [orig: unicâ] haud difficulter poteris.

Princeps. Divine prorsus. Nam utriusque ego fata animo complexus tenco. Siquidem intellexisse mihi videor, quantum inter Mathematicorum, ac rustrcorum [note: Non tam ex siderum quam terrae dispositione aurae mutatur.] Astrologiam intersit, Illi ex inutili caelorum descriptione, ex vana Astrorum nomenclatura, ex stulta domuum con cursionumque contemplatione, ex incerta virium aestimatione hoc solum assequuntur, ut audacius peritiusque ceteris mentiautur. Mihi certe illorum principia


page 358, image: s382

intuenti propius, mirum videtur, curnon terrae magis variantis ingenium, quam siderum contemplentur. Quid enim de illo apud Indos reperto monte asserent, [note: a Maffeius in histor. Ind.] qui longo ab Oriente in Septenttionem tractu sub eodem astrorum aspectu procurrit; uno tame hiemem, altero aestatem complectitur, hic vernat floribus, illic, ubi patvo intervallo dorsum superaveris, abundat nivibus, quamquam ad Indosabeundum non sit, Germania nostra quot locis, qnam diverlas temporum tempestatumque rationes exhibet? in montibus modo frigore, modo calore exaestuat, cum alibi moderate auta tepet; illicsaepe pluviis, iuxtaque haud procul solis radiis agri perfunduntur. Moti nonnumquam lacusimbrem provocant, in quiete serenitatem non tutbaturi, quarum inter Alpes repetiri certa [orig: certâ] experrentia [orig: experrentiâ] tenemus, ex quo, solius iniecti lapidis motu, nubesatque insperata tempestas provocario possit. Ut ptoinde vos mihi Astrologi toto aberrare caelo videamini, cum ad aeris mutationes explorandas, [note: Principis sent entia Rusticus ad aulam, Astrologus] astra magis, quam certas concontemplamini.

Quocitca cum utrique vestrum [orig: vestrûm] suam in arre perfectionem optent, rusticumque terrae hactenus considerandae, te astris pertinaciter inhaesisse conster, mutanda sors erit: Tityrus aulam mecum habitabit, ut


page 359, image: s383

[note: ad caulam transit.] Astrologi, prote munere, fungatur: tu ad agrum ipsius amandaberis, ut cautiusistic tua in arte discas cum ruricolis sapere; ita et me deinceps magno deceptionis peticulo, et te mendacii suspicione libetabis.

AUCTOR.

Hoc iudicium alii Galliarum Regi Ludovico XI. tribuunt, qui obvium sibi Agasonem de aura verius quam monverat Astrologus, iudicantem, illius in locum assuinpserit, aulaque ac stipendio una cum Asino donaverit. Nos cum aliis Scriptoribus Germanum hoc loco, accepimus Principem, quem tamquam posterioribus natum saeculis, cum tempus non constet, etiam de sup: riori aetate disserentem audientemque ob maiorem rerum varietatem introduximus, quod Oratoris magis quam historic: hoc loco tueamur.



page 360, image: s384

DISCEPTATIO X. Quo crimine inter homines gravissime delinquatur? Contentio sceleratorum quinque, Aleatoris, Furis, Ebriosi, Luxuriosi, et Homicidae de gravitate admissi criminis, qua quisqut praeserre alios, se absolvere nititur, post illam Iudicis sententiam, ut maxime inter omnes reus adiret supplicium.

IVdex

Felici vos hodie nuntio, inter mortis infamisque supplicii metum constitutos, utcumque recreabo. Scelerum, vestro etiam iudicio, convicti estis, quamvis diversorum diversi. Placuit ramen supremo belli Imperatori a concepto Iustitiae rigore nonnihil deflectere, et capitis unius expiatione omnium vestrum flagitia suppliciaque absolvere. Ceterosbello opportunos ad honestiorem, aut mortis, aut vitae fortunam reservare rnaluit; cum et vobis decorum magis, et Reipubl. utilius futurum sit, inter manus hostium potius, quam carnificis fertum periclitari, aut


page 361, image: s385

vos (quod optar) hostili perfusos cruore, non proprio maculatos sanguine intueri. Netamen parum digna mansuetudine legibus aequitatique prorsusadversetur, unum aliquem ex vobisstaruit, velur debitam Iustitiae hostiam, publico supplicio esse multandum. Quem sorte deligendum non censuit; quod illam sceleratissimus etiam ex vobis posset subterfugere. Potius ordine vos contendere de cuiusque facinoris levitate ac gravitate iussit, ut qui minime omnium peccasse censerentur, absoluti criminesuccederent castris, qui vero in caetetis gravissimae convinceretur noxaereus, is et supplicio dignus haberetur. Ne vero inauditus quisquam aut absolvatur, aur cedat, prose quisque contra sceleratissimum causam dicat. Quinqueomnesestis, literario quicumque ordine criminis gravitatem audiat, et qua [orig: quâ] porest defensione expurget. Aleator primusesto, hunc Ebriosus, Fur, Homicida, ac Luxuriosus, ordine suo consequantur, et oppugnenr. Quo quisque graviora in alterum intorserit iacula, minus ipse, in discrimine videlicet alieno, periculi habiturus est. Nam unum ex omnibus caput petitur, hoc sublato ceterorum salus in tuto constitura est. Ebriose, quid adversus Aleatorem criminis adfers, an huncin sceleris gravitare postponendum censes?



page 362, image: s386

EBRIOSUS.

[note: Ebriosus aleatorem gravioris prae se criminisreum agit. l. 1. de alea.] Nisi apud Germanos caussam hane contra Aleatorem defendendam susciperem, acerbius fortasse iudicium reformidarem; cum aliarum nationum proniorem in aleassensum animadvertam. Hispanorum praesertim, quod in flammatior corpotis temperies, ut ad virtutes, sic ad vitia maiori affectionum pondere inclinatur. De quibus Paschasius Iustus meminit, tam angustum obscurumque vix reperiti vicum, in quo, licet omnia desint cetera, instrumenta tamen lusoria non vaeneant. Ut propterea nonnemo mercator apud Carolum V. magni beneficii loco obtinuerit, ne cuiquam praerer [note: Hispani alcae ut Germani scyphis addicti sunt.] se, decennio integro rabellas lusorias per Hispaniam liceret distrahere. Ex quo deinde quaestu opes ipse immensas, alii non pauci inopiam contraxere [orig: contraxêre]. Quae Hispanorum adlusum facilitas si quicquam Aleatori patrocinetur, venia magis danda erit Germano homini germanice nonnumquam ad suam aliorumque saniratem bibenti. Quorsum enim tot in Germania maiorum nostrorum atque etiam Imperatorum consensione instirutae compotantium tabernae, tot hospitum per oppida vicosque omnes diversoria, nisi ut vino cerevisiaque vendibili frueremut?


page 363, image: s387

Nimirum [note: RATIO 1. Vini auctor Deut, aleae Doemon.] Vini Deum ipsum, ad usus humanos, repertorem fuisse constar, Aleae Daemonem esse, multorum assensione ex Platone memoratur. Qui in Phaedro suo inventorem hune Alastotem Theut, sive Theutatem appellat. Ut propterea Germani ad extremam non perniciem modo, sed et insaniam aleae quondam dediti, execrandae huic consuetudini, qua [orig: quâ] tam foediauthoris vestigiis in sisterent, abiurasle penitus videantur; neque apud aliam facile gentem quam Iudaicam, alearum custodia reperiatur.

[note: 2. Christi vestes ad aleaeiactum translatae.] Et certe merito Christianosabominandi illius lusus non piget modo, sed et pu deat, quem in summi capitis sui Christi opprobrium, sanctarumque eius vestium nefariam partitionem adhibitum non iggnorant. Ut mitari nemo possit, si gravissimis legibus atque interdictis etiam nunc a nostra proscribantur Republ. aleae, quibus olim inter Idololatras, per civilium decretorum indulgentiam vix locus fuit. Neque enim ignotum illud Hotatii esse potest, antiquorum legibus veriram aleam commemorantis: [note: 3 Legibus vetita est aleae.] dum da Collusorem aie.

"

Seu mavis vetita legibus alea [orig: aleâ].

"

Neque illud Ciceronis de Lenticula testimonium in scholis ignoratur, quo asserit, hunc, Marci Anronii non ignobilem concertatorem, lege dealea


page 364, image: s388

condemnatum; quod his lusibus infami vitio adhaeresceret. Unde et Iustinianus Imperatot nobilissimis illis legum suarum decretis aleam proscripsit, omnemque victoriae actionem ad extotquendum victori pretium denegavic. Ubi vero ebrietas legum interdictis proscripta, aut nationum consuerudine [note: 4. Auctoritate sapientum virorum alea damnatur.] prorsus abolita?

Non erat is Chilon Lacedaemonius ceterique Graecorum, qui liberaliorem vini haustum aversarentur; tamen, ubi Corinchum ille missus subiisset, constiruendae cum Proceribus societatis gratia [orig: gratiâ], primosque civitatis viros aleae intentos competisset, subito, tamquam ad limina eorum offendisset, pedem revocavit, asseruitque, non adeo sibi vilem esse Spartanorum gloriam, ut illam cum infami aleatorum grege cupiat sociare. Augusti, ceteroquin laudatissimi Caesaris nomen, solo aleatoris titulo dedecus vix eluendum contraxit, illoque notatum epigrammate Siciliensi bello fuit: Postquam bis classe victus navesperdidit, aliquando ut vincat, ludit assidue aleam. Claudio Imperatori aleae deditissimo Seneca in ludo salse fingit, Aeacum sub fara hoc onus mandasse, ut quemadmodum Silyphus perpetuo saxum, ita ille fugientes aleas, non absolvendo labore, per fritillum devolveret. Vix sapienrem reperies, quialeam probare, vix ipsa ex Stoa tam severum, qui pro


page 365, image: s389

sanitate delatum haustum repudiate possit.

[note: 5. Potator amice et humaniter cum aliis versatur; aleator vero sociorum detrimento gaudet.] Esthaec plena humanitatis conversatio, qua [orig: quâ] et amiciria suaviter contrahitur, et iucunde alitur. Quo languidiora narivo frigore Germanorum inprimis ingenia mirifice excitantur, et ram pacis, quam belli negotiis egregie aptantur; ur non pauci sentiant Germanis, nisi vino recreatis, ad ardua, consilio manuque exequenda, utendum non esse. Longe dispat aleatorum conditio, nihil illi amicum. suavenihil ad societatem adferunt, Alienis tantum opibus, suaeque fortunae intentus animus delectari, nisi familiarium suorum detrimento, non potest. Horum illi loculis plena aviditate inhiant, detestantur felicitatem, maerore aluntur, pascuntur exitio.

[note: 6 Cupiditas invidia atque omne vitium per aleam accenditur.] Quis vero ex illo cupiditatis atque invidiae fomite ignis, quam perniciosum existit incendium! ubienim sua [orig: suâ] se fraudari spe, sua [orig: suâ] deici exspectatione vident, fortunam nummosque collusorum non ad se, verum suas potius ad illos opes defluere, exhaurire aerarium, egestatem minitari animavertunt; tum ingens animi cura, angustia, impatientia omne rationis tole rantiaeque praesidium evertit: concipitur indignatio, ebullit ira, contumeliae iaciuntur, furta atque etiam homicidia volvuntur animo. Quid pluta? extremae


page 366, image: s390

desperationis remedia ab extremo quandoque quaeruntur facinore, et cum irasci vix liceat hominibus, in superos maledicta evomunt, illorumque negatam in scelere opem, qua [orig: quâ] licet verborum acerbitate, ulciscuntur,

Homicida. Nimium vere. Siquidem Budae in Hungaria ex Fritschio [note: a In Meteoris. Exemplis gravissimae improbitatis aleae damnatnr.] relatum accopi. Duos aleatores ad lusum convenisse, ita quidem ut alter Dei auspicio lusurm se diceret; alter contra Diaboli se porius nomine auspicaturum scelerate iactitaret. Nec mota [orig: motâ] aleis de fortuna sua quisque strenue contendit, sed faver fors illi qui Cacodoe monis auspiciis certabat, quod Deo non placeret flagitiis patrocinati, Igitur dolore atque iracundia inflammatus ille, qui fiustra Supeium [orig: Supeiûm] opem imploraverat, plenus scelere atque amentia caemeterio proximo sese infert, quamque primo offendit Christi ex cruce pendentis imaginem, saxo (ô inauditum, ac portento simile flagitium!) insane impetit, cedente adictum fronte, atque aperto vulnere lapidem complectente. Neque impunis homini audacia fuit, siquidem vicinus lanio per visum evocatus adfuit, irruentem que in se furibundum aleatorem, machaera per corpus adacta, eodem vestigio eranimatum reliquit.

Fur. Vix minoris impieratis faciuns Bredenbachius [note: b. 1. 3 col. lat sacr. c. 18.] memorat. Videlicet


page 367, image: s391

hominem ultimae improbitatis, Scheltrof dictum, in suburbii Moguntinensis divetsorio, infelici tesserarum iactu tantum accepisse detrimenti, ut indignationis furorisque impar, ad proximum sese templum, vindictae in minus sibi propitios Superos exercendae gratia effuderit, strictoque in Crucifixi imaginem gladio, luculentam illi plagam, quam Deo inflictam voluisser, amens dederit; moxque eadem [orig: eâdem] in Deiparae aliorumque iuxta Divorum simulachra immanitate grassatus, punctim caesimque ingeminaverit vulnera. Sed, ô poitentum. Divos sensisse, atque etiam suis excepisse corporibus plagas crederes: manavit ex hiantibus vulnerum cicatricibus ubertim prodigiosus ctuor. Quospectaculo abominandus etiam ille Divorum sicarius usque adeo perculsus est, ut sceleris conscientia, et facti stupore obriguerit, eodemque haeserit vestigio, dum accurtenti populo, et mitaculum, et flagitium innotesceret. Sanguinis profusi atgumenta, cum sanctorum simulacris ad conciliandam posteritati fidem, urberemploque religiose aslervantur. Ille vero aleatorum ac bipedum omnium perditissimus Scheltrof, vivus e flammis ad aetrnitatem transiit, hac poena felix, nisi etiamnum inter flammasluat audaciam.

Homicida. Sinoshumano sanguine profuso homicidae feramur, hi Deicidae


page 368, image: s392

nuncupandi crunt. Ut iam magnopere inter nos de gravitate facinotum controversia manere non possit. Quocirca Aleatori suaserim ne longa se mora enecet, sedrecte patibulum adeat, ut compendio mortem absolvat, et supplicium longiori mora aggravandum praevertat.

[note: Aleator ad omne scelus exerci tatusest.] Luxurios. Pauca admodum aleatorum subduxistis flagitia, S. Antoninus Florentinorum Archiepiscopus totexaleatum ludo existere scelera affirmat, quot punctis distinguuntur Aleatorem mihi exhibe: et tibi vicissim fraudulentum, deceptorem, mendacem, prodigum simul et illibetalem, profusum iuxta et avarum, periuri et contumeliosi otis hominem, raptorem, sacrilegum, humanarum divinatumque legum violatorem exhibebo. Quorum non paucos, ex oculis consortioque hominum ille mortalium capitalissimus hostis Cacodaemon vivos spirantesque eripuit, qualis in hac Agripinatum [orig: Agripinatûm] Dioecesi Thiemo [note: a Caesar. Heisterbach. lib. s. mir. c. 34.] non ignoti nominis miles Susatensi in Oppido fuit, quocum Doemon ipse, ubi humana [orig: humanâ] in specie, teslerarum ludum aliquamdiu tractasset, denique per tegulas domus in auram evanuit, visceribus ad rei factae vestigium memoriamque per tectum dissipatis.

ALEATOR.

[note: EXORDIUM.] Acerbior, quam verior haecest, ô focii, oratio vestra, quae quantum in vos amoris ac benevolentiae, tantum in meodii ac


page 369, image: s393

[note: pro se ab hostium aeerbitate et Iudicum aequitate sumit.] malignitatis complectitur. Sed nequicquam agitis, ut omnem a Iudice aequitatem, a veritate patrocinium amoveatis. Stabit spero sua innoxiis integritas, stabit iustitiae amor, et favor innocentiae. Aleator sum, fateor; sed neque primus, neque solus, fuit ante me etiam, qui illud non factis modo, sed et tabulis [note: Comparation factum monuit.] publicis moriens professus est, cum testamen to haeredesobligavit, ut detracta sibi post mortem pelle, illa [orig: illâ] mensam, alveolum, fritillosque vestirent, ex ossibus vero carne nudatis efformarent tesseras, ur post fata etiam hac voluptate lusus fruererut, [note: a Paschasius Iustus lib. 1.] Tam amens non fui, quamvis aleas amaverim.

Non diffiteor factum, at innoxium fuisse [note: Aleator satis de damno suo per aleam plexum fatetur.] contendo. Cui enim detrimentum, praeter quam unimihi, illatum est? Sipoenam a me po stulatis, iam abunde sum plexus, cum opibus, cum vitae adiumentis, arque ornamentis fa miliae, per damnosam mihi aleam exutus sum. Hoc unicum in ceteris delictum est, quo non ram peceamus, quam plectimur. Quod si aliae in Divos homioesque iniuriae ex aleatorum schola prodeant, suam sillae ferant reprehensionem, dignumque mereantur supplicium. Quae enim hominum vita ex qua nulla in vulgus [note: Aleatores minus ebriis et luxuriesis peccant, cum lucem, ut hi, non fugigiant.] emanent scandala? Non sunt illi aleatores, qui ut isti ebriosorum et luxuriantium greges, ut ista furum latronumque conciliabula, per cuniculos, per in sidias, nihil palam ausint aut moliantur, plus habent innocentiae,


page 370, image: s394

minusque quae moliuntur obscoeni pudoris: in foro, in luce atque oculis agunt, et versantur: ceteri ad lustra, ad ganeas, ad silvarum receptacula sese conferunt; ne, qui testem DEUM non reformidant, humanum conspectum atibtriumque subeant. De Hispanis non invitus, fateor, amare lusum, sed quem olim Germani, si Tacito credimus, ira avidesune amplexi, ut post omnem opum iacturam ultimo iactu libertatem exponerent, victique manus vinculis mancipandi traderent.

Verum nunc tecum, ô Germane, de ebrietatis vitio contendam, longe illud prae [note: 1. Ebrietas varie a variis, ad horrorem descripta.] teslera aleisque censeri gravissimum, imo si quid aleator uspiam ausus est, illud et ebrium facinus designasse affirmabo. Neque enim aliudomnino esse vitium facile evincam, quod plutibus ex se gravioribusque in corpus humanum damnis, in Remp. vero sceleribus, veluti aestu quodam Oceani, exundet, quam bruta illa atque ab omni ratione semota ebnetas. Enimvero vis scite, quid sit ebrietas? respondebit Augustinus [note: a In Epist ad sacras Virgines. ab affectis et adiunctis.] est flagitiorum omnium mater, culparumque materia, radix criminum, origo vitiorum, turbatio capnis, subversio sensus, tempestas linguae, procella corporis, naufragium castitatis, amissio temporis, insania voluntaria, ignominiosus languot, turpitudo morum, dedecus vitae, honestatis infamia, animae corruptela. Quid ebrietas? venenum insipienmae, inquit Ambrosius; lioidinis


page 371, image: s395

incentivum Hieronymus: Daemon voluntarius Basilius. Ipos etiam Idololatras intetroga. Quid ebrietas? Hanc dicet Apuleius lagenam Veneris: lac eiusdem Cypridis Aristophanes: Meditationem insaniae Pythagoras: iucundum nefas Plinius. Hanc ne quid ambigas sapientum omnium Princeps Salomon [note: b Prov. 10. 11. 20. 23. 25. 21.] mentis vocat alientaionem, libidinis inflammationem, corporis enervationem, opum dissipationem, discordiatum fontem, secretotum infidam custodiam. Non ineleganti olim in hac resymbolo luserunt Romani; qui Ianum (Noe appellandus [note: a comparatis describitur.] erat) primum vitis repettorem, eam Si miae, Leonis, Porci et Agni sanguine affu so educasse ad maturitatem ferebant; quod, opinor, vinum immoderatius haustum, alios simiarum more ad ridiculos mores gestusque efformet, alios itam immanitatemque Leonum spirate faciat, alios in luxuriae caeno porcorum instar pronos circumagat, nonnullos denique agnina simplicitate aliorum ludisicationibus obiicat. Vitulus ille cucullatus, qui Luthero primum apostata in pago ditionis Cellensis, uno ab urbe Friburgo lapide natus, omnium id temporis hominum, atque ipsius adeo Lutheri oculos animumque admiratione detinuit. Sed graviora hoc vitulo monstra quotidie Germania patturit, quae sine stupore intuetur. Quid enim a bruto animante


page 372, image: s396

differt [note: 2. Ebrii brutis deteriores.] ebrius? imo quantu non differt, cum omni sit bellua, intemperanti potus cibique usurpatione, foedior? Quae enim bruta usque adeo obbrutescunt, ut expleta sitis cupiditate etiamnum sese turpissima profusione ingurgitent, stomachum ad sensuum omnium perturbationem, et stuporem oppleant; sed [note: Ebriorium mores descripti.] homines videas, ex combibonum lustris egreffos, quibus neque pedes; neque ratio constet, quorum alii caligantibus oculis, fluenbus buccis, genis ardentibus, titubante lingua, gestu dissoluto, vacillante incessu, vix auditum viamque sine offensionibus penetrant: nunc in latus, nunc supino promove feruntur corpore, nonnumquam in luto suum more volutantur, nonnumquam canum ritu foeda stomachi illuvie perfunduntur. Alii, siquid ratione etiamnum ac sensibus polleant, in scelcrum licentiam effrenemque libertatem consumunt, lascivis oculis, procaci lingua, manuque petulante ad omnem libidnem proiecti. Nonnulli irarum pleni, ultionisque cupidi hostem quaerunt vel in amico. Verbo, pauci illorum in humano corpore homines: pauci in lascivia atque immanitate brutorum subsistunt, digni qui iniuriae non tam in alios, quam seipsos exercitae gravissimas saepe poenas resolvant. Etenim quis tam homini devinctus atque obligatus, quam ipse sibi est homo? Hunc vero ad Dei efformatum imaginem infra belluarum consuetudin E naturamque abicere, quam abominabilc flagitium? dicam


page 373, image: s397

[note: 3. Ebrietas mater scel: rum.] amplius, hunc omnibus fortunis, membris omnibus enervare, sensibus exuere, ratione ddeturbare, virtutum omnium spoliare praesidio, quantum cum flagitio dedecus? Quidquid in homine iracundo sceleris est, in seditiose flagitii, in proditore perfidiae, in luxurioso impudentiae, in patricida crudelitatis, hoc in unoebrio scelerum est, qui universam hanc in te malitiam complectitur, praeceps iniram et seditionem, secretorum proditor, Veneris mancipium, interfector sui. Quis enim est, qui nesciat ebrietatem non opes modo famamque prodigere, sed ipsam, qua [orig: quâ] nil carius in vita possidemus, int egri corporis atque animi salutem? Lepide nonnemo Medicorum (ut leviora tantum ebrietatis mala commemorem) caussam morbi apud aegrum rogatus: defluxionem, aiebar, a manu adcaput, atque inde in reliqua derivatam membra, valetudinem disturbasse. Nimirum toties propinata ori sanitas, sanitatem hominis expugnaverat. In ipsos etiam iuvenes, illa vis Zythi vinique immoderatius hausti iniuriosa est. Reperias quos in primo iuventutis. limine senium occupet, sensuum vigor destituat, atque afflicta intemperanti potu valetudo prosternat, multum aevi victuros, sr cum Socrate novissent bibere ut vivetent, non vivere ut biberent. Vulgatissima haec est sanitatis ruina ac aetatis labes, quam infligit ebrietas. Quis enim stomachus


page 374, image: s398

tantam ferat poculorum illuviem, tantamque [note: 4. Ebrietas morborum causa.] supra necessitatis leges admensam copiam, et ferat diu? Haec illa pestis est, quae oppressis naturae caloribus, vitia in cerebrum totumque corpus profundit, quae pallorem in vultu, lippitudinem in oculis, in ore puttedinem, ttemorem in manibus, obtusionem in auribus, Phrenesin in capite, in renibus calculum, in hepare corruptionem, in visceribus colicam, in manibus pedibusque articularem morbum, intercutaneam roto corpore aquam, excitat Ab hac animae exhalantis foetor, pectoris corrupti tussis, viralium meatuum obstructio, perniciosa cruditias, humor [note: Auctori saieprobatur.] apoplecticus, pestilensinflammatio: verbo absolvam, mors immatura. Recte Anacharsis, ab ebrio adolescente percuslus, haec tantum pro verberibus verba reddidit: Si nunc vinum non fers, ubi senueri, aquam feres: morbum, aut egest. tem imminentem praevidens. Hi vero tam crudeles suorum corporum tyranni quale quantumque merentur supplicium! quitanto in se quam in alios delinquunt gravius, quanto sibi quisque [note: 5. Ebrii par ricidis deteri ores, cum seipsos interi mant.] ante omnes propior Si parricidarum gravis est poena, eorumque praesertim detestanda immanitas, qui per lenra parentes tormenta exstinguunt, staruire, obsecro, quid ebriosis, vario tardoque in se tormentorum genere furentibus debearur? Iam si animisalutisque aeternae


page 375, image: s399

pericula ac detrimenta, si exundantia ex hoc fonte in Remp. scelera prosequat, finem dicendi non reperiam. Paucis Petrus Ravennas [note: Descriptio ebrietatis.] multa est complexus. Ebrietas, inquit, mater litium, furoris genetatrix, petulantiae magistra: hanc qui habet, homo non est, nec habet peccatum; sed est ipse peccatum. Haec enim est rabies voluntaria, invitatus hostis, illecebra honestatis, et pudoris iniuria. Vae merito, a Salomone, terrae, dicitur; cuius Principes mane comessantur, et bibunt vinum. Et severissimo iuxta sanctissimoque decreto Solon statuir, ut compertae ebrietatis [note: 6. Ebriorum scelera variis exemplis probata.] Princeps, morte intemperantiam lueret. Quamquam Bonosus Imperator non alieno tantum, sed et proprio condemnatus iudicio, vitam, iam ante vino praefocatam, suspendio absolverit, lepide spectatoribus interio cantibus: Non hominem [note: c Vopiscus.] pendere, sed amphoram.

Homicida. Multi inter ebrios reperiun tur, qui debere nil cupiunt Carnifici.

Fur. Quid ita? Homicida. Praeoccupant iph hoc Lictorum officium, et se ipsos [note: Ebriosi lictoribus similes, qui alios morte plectunt.] ante ebrietate suffocant, quam carnifex suspendii pretium mereri possit. Fur. Ve ritatem loqueris. Nec ignoravit Androclides, cum adverteret Alexandrum non tantum amicissimum sibi hominem Cly tum per ebrieratem sustulisse, verum se mox etiam in primoac fortissimo iuventutis robore stygi immolaturum. Nam


page 376, image: s400

[note: D. Brus. l. 1. c. 19.] monuit Regem; meminisset se terrae sanguinem bibere, qui etiam cicutae venenum esset.

Aleator. Animadvertit hoc Vitelli temulentissimi Imperatoris familiaris Crispus, [note: a Xiphilin. in vita.] qui morbo ab ipsius latere ac consuetudine abstractus, mortuus, inquit, essem nisi graviter laborassem. Probrosum omnino corramen, quod sepulto Caleno Alexander, proposita [orig: propositâ] victori corona, instituerat, quo [note: Ebrii seipsos interimunt.] victor bibendo Promachus, postquam 4. Choas exhausisset, talento in praemium relato, triduo post expiravit. 40 et uno compotatoribus simul exstinctis, ut praesentius nulli venenum, quam ebrietas reperiri potuisset.

Fur. Cyrus prudentissimus, [note: b Chares Mitylaen. lib 10. c. 12.] apud Astyagem Regem avumque iuvenis, vini immodici vim non ignorabat. Cum rogatus abs Rege causam, cur praebitum sibi poculum non exhausisset: Metuebam, inquir, ne in fundo crateris venena laterent: equidem proxime tuos familiares verenum hausisse comperi. Quemadmodum: efert Astyages: omnes, respondit Cyrns, neque corporis, neque mentis compotes adspexi

[note: Ebrii in eheatrum ad exemplum turpitudinis producti.] Homicida. Fortasse hinc illa Lacedaemoniorum a Lycurgo consuetudo introducta manavit; ut mancipia vino ad ebrietatem foede impleta, sub conspectum filiorum adducerentur, quo foedissimos horum mores, velut in scena, riderent, ac detestarentur. At Cyrum laudasti, qui


page 377, image: s401

tamen silium longe degenerem aluit Cambysen; siquidem hunc iam sui iuris regniquefactum, ubi Prexaspes, e numero familiarium, de in visa Persis ebrietate cavenda monuisset, cohortationis iraeque ferendae impotentem, tanta incessit amentia, ut suum Prexaspem silium, in cenaculi foribus [note: Ebrii Regis, crudelitas.] iuberet constituere, cuius sese adeo, restandae sobrietatis caussa [orig: caussâ], cor ipsum sagitta [orig: sagittâ] confixutum, et dixit, et eventu probavit: cum ad ictum prostratus adolescens, aperto pectore sagittam in corde, atque immanitarem in ebrio Rege ostendit. [note: a Herod. lib. 3.] Quiaccusare se gravius ebrietatis non potuit, quam cum ita defenderet. Ne vero leviter videretur furere, duodecim postridie aulae Proceres vivos sepliit, ac se denique cum gravior ipso Tyiannus nemo esset, partim vino, partim ferro inflicto confecit Quo ego Particidio (siquidem ita appellare liceat) nihil uspiam reperi atrocius.

Luxuriosus. Apud tam iniquum rerum Iudicem tacendum Prexaspi non etat, sed ad aliud provocandum iudicium.

Homicida. Quis alius iudex ubi Cambyses omnia pro libidine administraret?

Luxuriosus Ipse Cambyses erat, haud dubie nonnumquam sui dissimilis, id est sanus ac sobrius Audieris ex Valerio, [note: b Valer. max. l. 1. c. 2.] Philippum Macedonum Regem nonumquam bene potum tribunal pro


page 378, image: s402

officio [note: Ebrius Rex Philippus iudicitum differt.] ad lites dirimendas conscendisse, cumque minus sobriam contra mulierem tulisse sententiam. Illam vero in Rege vim vini aberrationemque mentis agnovisse, simulque exclamasse ad Philippum se Regem provocare, sed sobrium, quae vox et Regi excussit remulentiam, et luculentius aequitatis patrocinium obtinuit.

Homicida. Plus amentiae habuit recens facinus duorum in taberna de animae immortalitate disceptantium [note: d Thom. Brabant. l. 1. ap. c. 36. p. 2.] Quorum alter, hanc parum aestimans, aut credens, venalem sese animam post hanc vitam cuivis facturum insane iactitabat. Neque defuit, velut ex cause, novi hospicis schemate, ille nostrae salutis hostis, Diabolus, [note: 7. Infelix ex itus ebriosorum.] animamque pro symbolo solvendo pacisicitur, cumque in vespetam extractus fatalibus his iocis dies, rogat emptor denique: nunquid cum equo capistrum emptori ex merito cedat? annuentibus ad postulatum ceteris: miser ille venditor, ex oculis omnium cum emptore abreptus, evanuit, omnibus ad exitum ita tragicum in comoedia extreme perturbatis.

Fur. Ludicrum hoc lacrimas pro risu merebatur, uti et aliud duorum combibonum in Nekerhoven Germanicae nationis ad Rhenum pago, qui vino recenti


page 379, image: s403

etiamnum crudo, hornum dilutius adhibebant. [note: a Gabriel Prateolus tom. 2. Chron. A. 1580. 24. Iulii.] Quorum alter impudenti ore, postquam implesset vitrum, sociumque, velut per iocum, cuinam illud propinandum, sciscitatus esser, postremum Deo praebibie, exhaustumque deteriori musto explevit, atque illis verbis obtulit: Habe, uti nobis hoc anno dedisti, meliora si secisses, reciperes Fulmina erant haec verba, interquae orator ipse obriguit, nul lis ut deinde machinis equisque dimoveri ex loco posset.

Luxuriosus. Mitius cum illis honestiusque factum fuiffet, si (quod Ariadna Imperatrix [note: b Zonar. tom. 3. an.] Zenoni viro suo irrogavit supplicium) vivi sepulchro clausi fuissent.

Fur. Te vero miror luxuriose Ganeo, huic commilitoni tuo non suffragari, qui in eadem cum illo navi versaris, eo tantum discrimine, quod tu in sordidissima navis sentina, ille in fornice sub Iove [note: Luxuriosus ebrio postpositus.] pluvio consideat: tu hominum conspectum arbitriumque devites, ille nihil erubescendum peccet, sed in oculis omnium helluetur, ac laudato a multis vitio serviat, tu inter vitam coinquinatam, famam multo etiam turpiorem circumferas, ut non superis te modo, sed et hominibus detestandum facias, tam multis exosus, quam charus paucis. Iam vero


page 380, image: s404

[note: Luxuria ebrietati comparata] quidquid ab ebrierate detrimenti opibus, quidquid honori, quidquid corpori atue animae denique infligitur, id multo verius copiosiusque a luxuria nobis existit. Eleganter paucisque ea Virgilius, aut si quis demum Poeta exequitur.

"

Nec Veneris, nec tu vini capiaris amore,
#########Uno namque modo vina Venusque nocent.
Ut Venus enervat vires, sic copia vini
#########Et tentat gressus, debil tatque pedes.
Multos toecus amor cogit secreta fateri,
#########Areanum demens detegit ebrietas
Bellum saepepetit ser us exitiale Cupido:
#########Saepe manus tidem Bacchus ad arma vocat.
Denique cum mentes hominum furiarit uterque,
#########Et pudor, et probitas, et metus omnis abest.
Compedibus Venerem, vinclis constringt Lyaeum:
#########Ne te muneribus laedat uterque suis.

"

[note: rodiga omnis libido est.] Charibdis opum libido, non tantum liberalis est, sed profusa, non emetitur, sed effundit aurum. Momentaneam pene voluptatem decem milibus Drachmarum luxuriosi emebant a Laide; ut Demosthenes ad Corinthiacam hanc Sitenem adductus, occlusis subito cum Ulysse


page 381, image: s405

autibus, exclamaverit, tantipaenitere non emam.

[note: 2. Infamiam libido conciliat.] Nihil vero petinde inimicum famae praeclaraeque nominis existimationi contrarium, quam emolliti voluptatum lenocinio animi turpitudo. Homicidium nonnumquam fortitudinis laudem accipis, saepe etiam militati ornatur gloria, ac praemio triumphisque coronatur. Furtum olim Graecorum non pauci honestarum attium officiis accensuere [orig: accensuêre], neque hodie nationes desunt, in quibus gratiam obtinet: certe infamiae censutam vix meretur. Sed nulla unquam bonis legibus [note: Exemplis probatur Epicuri, Ovidii, etc.] honestisque disciplinis exculta natio, tam a continentia aliena fuit, ut perfractis verecundiae repagulis, inconcessae voluptati patrocinium diceret, impurosque leonum greges a dedecore, sine suo dedecore, absolveret. Epicurus dum voluptati samam gratiamque suo studio aucupatur, quantum sibi conciliavit infamiae! Ille amorum scriptor, ac praeco Ovidius, quantum sibi damni ac dedecotis concinnavit, cum frustra eleganti versu foedissimae Veneri colorem quaeteret! Sardanapali atque heligobali, quanta inter aulae maiestatem ac purpurae splendorem nomina, tam in suis probrosa luxuriae sordibus; ut plus illis ornamenti a voluptatibus detractum, quam ex imperii dignitate adiectum fuerit.



page 382, image: s406

[note: 3. Vires hominum libido infringit.] De corpore viribusque humanis, quid attinet dicere, quantam a voluptate cladem accipiant? Strictim vereque Plutarchus: Mundum igne et aqua corrumpi, luxuiosorum autem corpus amore et ebrietate Fortissimorum exercituum Ducumque robur lxum attrivisse et luxuriam quis ignorat, qui Alexandri Hannibalisque copias, in ipso victoriarum cursu, atque apice felicitatis constitutas, subito levique voluptatis impetu prostratas, deiectasque intelligit? Nihil libidine potentius est, sive ad corporis valetudinem, sive ad animi robur infringendum. [note: 4. Morbos generat.] Voluptaris maxima tyrannis est, membra invadit omnia, mentisque sinus occupat: primum aetatis evertit florem, pulchritudinem consumit, profligat sanitatem, omnemque his castris hostilium morborum inducit exercitum. Non inepte vereres voluptatis atque doloris sese mutuo insectantium odia litesque commemorant, quae ad Iovis deinde arbitrium definiendae, cum pertinaci utriusque contentione absolvi non possent, adamantina demum catena voluptas doloti sociata invisum secum comitem quocumque [note: Comparationibus hic locus illustratur.] deducit. Hinc forte Horatius suo exemplo doctus monuir: Sperne voluptatem, nocet empta dolore voluptas Nec minus caute Aristoteles: Voluptates contemplandas esse abeuntes potius, quam venientes,


page 383, image: s407

admonet Rosae sunt, at non absque speculo; apes, nec sine aculeo; Tarantulae, quae atractu titiliant, sed venenato; Pantherae quae dulci odore animantes captant, sed interimunt.

[note: 5. Mater flagitiorum libide est.] Atque utinam luxuria solis corporibus infligeret vulnera! Ad ipsam mentis arcem penetrat; consilia rationemque evertit, honestam animi tranquillitatom aestuanti affectionum seditione perturbat, temperantiam proscribit, fortitudinem enervat, prudentiae iustitiaeque placita rescindit. Hac semel in animum admisa, nihil inconcussum, inviolatumque perstat, ex consulto temerarium, ex placido fer cem, ex moderato incontinentem, ex homine belluam [note: Fabula [orig: Fabulâ] exemplisque illustratur.] efficit. Haec nimirum illa est Circe quae Ulyssis locios illecebris ac suavitate carminum occupatos turpissima porcorum specie induit. Haec non tantum Persas, Sybatitas, Milesiosque, barbaras incultasque gentes; at sacratioris etiam populi capita, extrema dementiae furorisque vertigine circumegit, neque satis contra blandissimae incantatricis fraudes, aut fortitudo Samsonem, aut sanctitas Davidem, aut sapiensia Salomonem tuita est, haec Pentapolim flammis. mundum universum aquis obruit.



page 384, image: s408

"

Quippe nec ira Deum tantum, nec tela nec hostes,
#########Quantum sola nocet animis illapsa voluptas.

"

Homicida. Satis opinor, et forte nimium etiam verecundis auribus, Exempla hic nobis omnis aetas suppeditat atrocissimo exitu terminata; sed cum Apostolus etiam moneat, ut nec fornicatio quidem nominetur in vobis, dissimulandum censeam. Solam qui volet Henrici VIII. Angliae Regis historiam perlegat, et mirabitur unius libidinem tot innocentum iuxta ac sceleratorum hominum sanguine cruentatam, tam foeda haeresum labe contaminatam; ut non hominis modo unius, sed [note: Lepidum castigatae ab hominibus luxuriae exemplum.] regni totius tranquillitatem ac salutem evertisse videatur. Hoc omnino tragicum, illud comicum magis, quod paucis ab hinc annis Hildesii, Inferioris Saxoniae loco, ab occupatione Pappenhemii evenisse, fide dignis testimoniis censtat. Acatholicae religionis Praeco amicam in pago extra urbem invisurus, eques pro more sub tenebras aderat. Sed trito iam saepius calle a turicolis observatum, equumque, haud ptocul familiari domo, inter dumeta alligantem, rantisper ex insidiis, dum hospitale tectum subiisset, morantur:


page 385, image: s409

tum ferocem, nec magnitudine imparem bovem, equo substituunt, phaleris ephippioque instratum. Subinde adornato circa domum tumultu, adventare milites, imminere rebus familiaribus grave discrimen vociferantur. Tetruit vix calentem hospitem concepri periculi horror, seminudus et lecto et tecto se protipit, ac repente ad equum, ut putabat, elapsus, insiliit, verbera, calcariaque admovet, quae ubi attocius molitur, equus ille novus erigere cornua, vocem mugitu extollere, per avia dumetotum ferri, denique exanimatum iam pens terroribus excutere hominem, qui inter vitae mortisque angores dubius, non alium praeter Daemonem sese vectorem habuisse credidt, ratus hanc sibi in luxuriae correctionem a Deo poenam destinatam fuisse. Sed non diu latuit fraus, iam toto pago vulgata [orig: vulgatâ], et spectata [orig: spectatâ] a latentibus comoedia [orig: comoediâ]. Urbis ille deinde, ac vicinae totius fabula, a rusticis doctus est, si minus caste, saltem caute magis vivere. Sane luxuria, ceteris vitiis composita, flagitiorum omnium extrema censeri merito poterit.

Nisi fortasle homicidae paria, aut etiam potiora ad patibulum suffragia mereantur.

Homicida. Videlicet non intueris quod manticae a tergo est. Tuam obsecro in veritate, tamquam speculo, infamiam


page 386, image: s410

contuere. Voluptatis certe studiis notari se nonnulli minus aegre patientur: at quis est, qui furis, aut facrilegi nomen sibi ferendum existimet, cum hos quilibet patibulo dignos proclamet?

[note: Fur se magnorum Principum exemplis tuetur.] Fur. Nostris in scholis magnorum eiam Principum nomina censentur cum potentiorum hoc ferie e tempore furta sint gravifsima. Quor tributis, portoriis, ac vectigalibus exhauriuntur, non tantum pagi, et urbes, sed provinciae ac gentes integrae: colliguntur nationum spolia, regnorum opes, quibus paucae Ducum Principumque manus implentur, quos tamen nemo futti tapinarumque damnar, nemo ad furcas suppliciaque deposict. Nos igitur innocentes, sed plebeiae hominum animae, quibus perinde preriosa in corpore vita alitur, quo tandem iure ad catastas rotasque postulamur?

Luxuriosus. Magnorum virorum noxae parum re innocentem faciunt. Miser atque infelix est, qui ab illorum sceleribus proprio sceleri patrocinium emendicare cogitur. An ignotas leges aranearum telis persimiles haberi, quibus leviores tantum [note: Minores fures suspenduntur; magni honorantur.] muscae inhaerescunt, graviora facile animalia elabuntur. Culicem elephanto comparas, quando te ad illam heroum meriris umbram.

Fur. Scio Nam et illius Diogenis apud Laertium in mentem venit, qui


page 387, image: s411

phialae ex aerario subductae furem a Magistratu ad supplicium rapi conspicatus, Magni, exclamat, fures parvum ducunt. Ita apud Stebaeum Democrates furem ab undecim viris ductum videns: Miser, inquit, cur tantillum furatus es? largius omnino aliena invasisse oporevit, ita tuos modo ductores duceres, At in fatis exiltimem fuisse, ut in hanc ego furandi necessitatem, ac vitae etiam periculum abicerer. Etenim cum nonnullis hoc pene vitium nasci affirmant, quorum natales Mercurius, aut nescio quod sidus genitale aspexit. Occupavit haec me consuerudo iam infantem prope, atque ita hucdum adolevit mecum, ut proinde insontem me imposita ex usu necessitas faciat.

[note: Consuetudine quidam fures peccant.] Aleator. ut intelligo iam diu suspensum te oporrebat, ne consuetudo ad necessitatem in valesceret; certe ignosci tibi dein de non poterit; cum emendatio ad te, nisi ex laqueo speranda non sit. Eandent tibi absolutionem a crimine dabimus, quam excusanti se famulo ex fatis dedit Zeno Citticus: Si infatis, inquit, erat, ut furareris, est etiam ut vapules. Diogenes harpalum Babyloni, Persarumque Gazis ab Alexandro praefectum, at furandi attificio calidissimum celeberrimumque, contra Deos, tamquam fatorum de noxis plectendis immemores testimonium aiebat


page 388, image: s412

dicere, quod in illa fortuna tam diu impunitus viverer, sed

"

#########Raro antecedentem scelestum
#########Deseruit pede poena claudo.

"

[note: Hor. l. 3.] Cum Alexandri iram lectorumquemanus fugiens declinarer, a Thimbrone familiari interemptus, didicit; nusquam decsse qui plectant scelera.

[note: Furta apud gentes quasdam permissa.] Fur: Multorum furta, aut reguntur, aut excusantur, aut etiam, quod admiteris, laudantur. Lycurgi olim legibus furta, inter Graecos sapientissimam gentem, permissa intelligimus. In consultissimo etiam Anglicae nationis Iudicio, cui Thomas Morus, vir motum sanctitate integerimus praesidebat, furtum palam a Senatorii ordinis viro laudatum accepimus; illorum vero reprehensam negligentiam, qui rerum suarum custodiam adeo segnem agerent, ut cuiusvis illae manibus auferendae exponerentur. Vigilantes excubias, ut optimam quamque Remp. sic et familiam rueri. has qui desidiose contemnat, digna rerum amissarum iactura [orig: iacturâ] plecti.

[note: Necessitas multos facit fures.] Sed nescio quis me causs in hoc impellat periculum, ubi omni defensione caream. Angustiae me domesticae, esuriens uxor, queruli liberi ad hoc consilium remediumque famis capessendum impulerunt.



page 389, image: s413

An nescimus in necessitate, omnia esle communia? huic sublevandae mundi opes, a Deo nobis oblarae, humanis institutis averti nequeunt. Sed intelligo iam demum religiose me nimis parceque furatum esse. Scelus admisi, quia sine scelere furari volebam. Si de copia magis acquirenda, quam de necessitate componenda sollicitus fuissem, sine criminis aut poenae obligatione a vobis discederem. Nam rect e Alexander Severus, furum egregius et exploratot et vindex asseruit: Qui multa furatur, et pauca [note: Fur dives facilius evadit.] dat, effugit.

Nimis ego timide rapui: nihil habeo quo Iudices placem, nisi aequitatem Uttaque non sum usus manu, sed unimanus fui, quem Briareum illum centimanum Gigantem fuisle oportebat; ut contra Reip. nostrae Ioves, pugnare aureis ego montibus possem.

LUXURIOSUS.

Alius omnino error tuus est, furandi artisicium tenes, quod Lycurgus plectendum non censuit, tegendi tamen artem ignorasti: hinc plecteris. Lyeurgus tantum fures poenam neglectae furtorum custodiae dari iussit. Hinc egregiam adolescentis patientiam Plutarchus referit, atque admiratur, [note: Furis patientia, ut infamiam vitaret.] qui vulpeculam furio sublatam, tam arcte constanterque vestibus occul tavit, ut quamvis a saeviente fera larus nudatis intestinis discerperetur,


page 390, image: s414

dolorem tamen ante ignominiam ferendum duceret.

[note: Furis defensor a Moro lepide correctus.] Ceterum laudatissimo Anglorum Iudici Moro, totique etiam genti infligis iniuriam, dum illam iniquam futti defensionem aut suscepisse, aut probasse asseris. Enimvero Morus huius Pattoni temeritatem, lepida [orig: lepidâ] reprehensione coarguit, correxitque [note: b. Iustus Lipsius.] Nam dissimulata offensione, reum a iudicio accersitum venia [orig: veniâ] donavit, modo sui defensoris loculos, altero post die (quo et senatum rursus indixerar, et cuique pecuniam imperaverat) posset ignoranti subducere. Recepit se facturum reus eiusmodi iam stropharum callidus inventor. Reditur ad Iudicium, sedetur, ac furis eiusdem caussa ventilatur. Ille velut de patrocinio sollicitus, ad sui propugnatoris genua sinumque pronus advolvitur, orat, supplicat, ne periclitantem destituat, coeptamque miserationem alienus deserat. Interea dum amplexatur, oscula figit, ac per sinum reptat, simul manu in sinum demisa [orig: demisâ] loculos assequitur, secumque abducit. Defensor, ubi simularis etiam lacrimis flexus; pro fure absolvendo sententiam diserte explicasset: denique cum sociis iussus est symbolum pecuniarum deponere. Volvit revolvitque omnia, circumspicit, indignatur, ac socios pene furri coarguit, ut qui praesenti se pecunia, ita inopinato


page 391, image: s415

destitutum videret. Dum haec quaerit, ac queritur, furacem que hanc manum furca dignam vociferatur. Morusrogat: Satin meminerit sententiae, paulo ante a furibus in negligentes rerum suarum custodes prolatae? Ita suo convictus iudicio, damni etiam pudorisque plenus, didicit nihil furibus temere ignoscendum.

[note: Leges adversus ficres antiquae.] Tacuisset vero ille, si veterum instituta, legumque etiam nostratum decreta non ignorasset. Is qui olim deprehenderetur inter Romanos furti, servitutem debebar rerum ablararum Domino, [note: a Gellius in Noct. l. II, c. ult.] subinde ferro candenti inustae frontibus notae, ut his veluti insig nibus cuique innotescerent Apud Germanos lex olim a Carolo etiam V. confirmata tertii convictos furti patibulo adiudicabat.

Hispanis quondam pedum manuumque, atque etiam aurium prae putatio in usu. Ita tabernam mercatoriam subiisle Leodii miles fertur, qui cum de tanta panni longitudine pactus esler, quanta duatum ipsius aurium intervallo caperetur; denique subiunxit, alteram se ex Leodiensi, alteram ex Iptensi furca reliquisse pensilem. Ex Lombardicis olim legibus primo futto oculus, alteri nasus debebatur. Angli tamen non rato primum etiam minimumque furtum suspendio absolvunt: ne facilimis suorum ad furandum ingeniis lenitate proniorem ad audiendum viam aperiant.



page 392, image: s416

[note: Furti gravis ignominia.] Nemo est gentium, qui non facinus igneminiae plenissimum turpis poenae condemnet Fabius Censorinus Buteonem filium huius noxae convictum deceori flagitioque superesse noluit; sed paternis manibus illum e vita, tantamque e familia labem gentis sustulit. [note: b Oros. adversus pag. l. 4. c. 13.] Non ignoravit vir tantus hoc uno scelere ingentia nutriti flagitia. Fidem omnem veritatemque prodigere qui alienis inhiar, nulla illum religionis sanctitate ab iniuria, nulla Divorum reverentia a periurio derineri. Cupiditatem illam habendi monstrum esse, in quo plerumque soeda avaritia, cum ingenti profusione certet, quod non rantum profanis, sed et sacris opibus, non rapinis modo sed et humano sanguine gaudeat.

[note: Qui publica violentia Ecclesias et sacra depilantur immunes sunt; alii fares plectuntur.] Fur Quorsum illa legum severitatem Europaeis usitatam commemoras, cum hodiedum gravissima etiam saerilegia in Europa, non a poenis tantum absolvi, sed magnis passim coronati proemiis videamus? Quot apud Saxones, Suecos, Danos, Batavos, Anglos antiquis ornamentis opibusque exutae Divorum basilicae, inter foedam inopiam sordesque squalent, in quas olim profusa Maioruni nostrorum liberalitas omnia congesserat? Quam nefandis haec etiam facinora libidinibus, quam immanibus caedibus cumulata? Quis tamen hanc iniuriam, superis hominibusque illatam dignis suppliciis vindicavit:


page 393, image: s417

Nimitum ut absolverer, sacrilegum me esse, aut etiam particidam oportuit.

Non perinde felicem eventum sortita est, trium, ut memorant Antverpiae, furum audacia, quorum unus personam Angeli, alter Diaboli, tertius Mortis aslumpserar: qui domum noctu ingressi, cum omnia terroribus furandique tementate miscerent, in facinore occupati, nec multo post ad supplicium ducti novum orbi spectaculum exhibuere [orig: exhibuêre], cum ad unum omnes patibulum, Mors, Angelus, et Diabolus appenderentur.

FUR.

"

Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam, aut aquila, aut serpens Epidaurius? at tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.

Horat. "

[note: Homicida in caede una omnia admittit scelera.] Nisi te nosti, iam ex me intelliges, Homicida es, id est, scelerum omnium compendium, flagitiosorum hominum antesignanus. Etenim quisignorat, quantum vita ab opibus, dignitate, atque aestimatione distet; quantum a fure homicida sceleris hotrote ac gravitate separetur? leve opum aurique ac gemmarum acceptum a fure detrimentum est, si cum vitae iactura


page 394, image: s418

comparetur. Expende obsecro: quid sic homo, quanta eius in universo creatarum [note: Hominis inter crea turas dignitas.] rerum ordine maiestas! ille in horto floribus, in silva arboribus, in campis messi praesidet. Haec feris inter lustra, in mari piscibus, in agro pecoribus imperat. Huic annus primo vernat tempore, aestivis deinde caloribus aestuat, denique maturis abundat fructibus. Huic ipsi famulantur caelorum orbes, luna siderumque longa series noctem, sol astrorum princeps diem administrat. Huic ipsae caelestes animae, geniique immortales a pedibus adsistunt, ipse se rerum omnium opifex Deus admiranda submissione inclinavit, quemque ante ad sui imaginem formaverat, nunc vultu ipse expressit proprio; ne quicquam omnino esset, in quo nos cum ipso, aut ille nobiscum non communicaret. Ecce hominis, divinae illius imaginis mentisque dignitatem, quem scelerato tu ferto lacessere, vitaque deturbare violenter nequis, sine intentata non creaturis modo, sed et Deo caelitibusque iniuria.

[note: Ex comparatione homicidii gravitas amplificatur.] Qua poena dignum censeas, qui vernas in anno nobis exstinguat delicias, qui fructus arborum, campique sata veneficio obruat, qui in silvis seras, in agris pecora, in fluviis pisces noxio medicamine enecer, qui de caelo sidera de


page 395, image: s419

mundo diem auferat, qui denique supremi maximique Numinis imaginem ferto laceret pedibusque concludat? Haec cum singula per se eiusmodi sint facinora, ut non nisi gravissimis expiati suppliciis posse videantur, qua [orig: quâ] demum poenarum atrocitate universa haec in unum congesta hominum flagiria vindicanda putabitis? Enimvero quisquis hominem vi ferroque sustulit, omnia hoc uno facinore scelera complectitur, nec modo immanissimis ille belluis est immanior, quae in cognatum sibi genus minime saeviunt, sed extremam quoque Daemonum invidiam rabiemque superare existimatur, cum a probis illi vim caedemque abstineant, improborum tantum corpora dilanienr; Latrones vero in probos improbosque absque discrimine crudelissime graslentur. Ut proinde mirum non sir, gravissima sanctissimaque legum animadversione, hoc scelus ubique gentium ad rotas incendiaque damnari, nullumque crimen esse, quod durioribus suppliciis affligatur.

[note: Homicida superis hominibusque exercrabilis, latere vix potest.] Reliqua non rato crimina, aut nocte, aut silentio reguntur, aur dis simulatione consciorum latent Homicidam mortales immortalesque aver santur, ipsa etiam conscientia ultricibus poenis persequirut, Hoc supeti


page 396, image: s420

flagitium occulcati numquam patiuntut, brutae eriam animantes, ubi homines desuerint, voncem accipient, et hoc rantum scelus loquentur. Ille Hesiodi canis apud Plutarchum non ignoratur, qui Domini sui interfectores prodidit; nec Antiochenus ille apud D. Ambrosium, qui ignorum heit sui percussorem mordicus artinuit, nec nisi inter vincula, furcamque destituit.

[note: A canibus homicidae produntur] Aleator. Suggeris hic mihi ex Iulio Scaligero aulici in Gallia canis erga Dominum fidem, qui ubi sublatum ab aemulo, socius ipse testisque facinoris Herum conspiceret, tumulo maerens eiulansque adhaerebat, a quo, cum famestimulante ad aulam cogebatur invisere; identidem ramen, cadem [orig: câdem] ad sepulchrum via [orig: viâ], relabebatur. Secuti qui Dominum abessemirabantur, defossum cadaver venatici illius iudicio reperiunt, cumque auctor caedis latetet, haud multo post canis in aulam receptus, homicidam illic repertum pertinaci latratu morsibusque infestat, dum suspicione sceleris notatus homo ad confessionem a Regeposeretur: quam cum ille pervicaei negatione declinaret; orationem sese excusantis praesens canis ram infestis latratibus interpellabat, ut brutus hic orator exprobrare facinus, mendacia refutare, ac


page 397, image: s421

[note: Duellum admirandum parricidae cum cane.] caulam omuibus videretut evincere. Lis denique illo Regis iudicio finita est; ut singulari certamine adversus canem innocentiam suam tueretur, dignum morte si immerentem lacesseret. Congressum est, sed nova atque infami dimicatione. Aulicus a cane laceratus succubuit, testatumque reliquit, tam immani facinori suam raro ultionem defuisse. Memorant hanc canis adversus homicidam victotiam pictis in aula tabulis ad memoriam posteritatis adumbratam. Celebre illud quoque ex Plutarcho [note: (a) Deloquacitate.] de Gruibus Ibyci Poetae mortem ulciscentibus. Hic dum inter latronum manus ferrum iugulo imminere cerneret, humano destitutus auxilio praetet volantes forte grues obtestatus est, ne inultam mortem sinerent. Evenit postea, ut sedentibus in foro homicidis, grues propius transirent; cum ad alterum, per ludibrium alter: Ecce ulrotes Ibyci. Observata a proximis vox de Ibyci latrocinio suspicionem iniecit, magis etiam auctam, cum, ad Ibyci desiderati absentiam excusandam, haesitantet caussam promerent. Igitur tormentis examinati facinusque confesti, didicerunt nihil ranto [note: Mures ultorestarricidti.] in scelere ne gruibus quidem fidendum.

Luxuriosus. Ad corvos illi a gruibus profecti sunt. Quod minusadmitor, quam mures, timida hominemque fugientia animalcula, non delatores tantum, sed ultores eriam parricidii extitisse. Erat Popielus Iunior,


page 398, image: s422

[note: Mures ul tores parricidii.] Polonorum supremus Princeps ac Dominus, ad omnem vitae licentiam, ac denique crudelem avaritiam proiectus, [note: (b) Cromerus lib. 2. hist.] ut iccirco tantis ipse vulgi odiis iactaretur, quantis uterque patruorum pollerent favoribus. Quae res uxori immiti arrogantique feminae consilium de rollendis veneno patruis subiecit, quod viro traditum probatumque, simulata Popieli aegritudine, addictisque officii gratia confanguineis, hoc astu executa est; subministravit Popielo craterem intoxicato vino plenum. Hunc ille, veluti praelibans, ulrimum, ut aiebat. amoris voluntatisque in illos benevolae testimonium exhibet. Nec illi cunctanter exhibitum ori poculum admovent; sedlentam, domique occupantem cum furore mortem oppetiere, quam improba mulier ob tentatum ab illis in Principem parricidum, divina inflictam ultione impudenter iactitabat, negabatque sepultura dignos, quos tam manifesta Dei vindicta premeret. Sed ô stupendam Dei manum! ex solutis mortuorum corporibus enati inusitatae magnitudinis mures, tamquam ex sulcis Cadmeis milites, arcem familiamque Popieli invadunt, expugnantque, non unda, non flamma, non arma obstare tam insolitis copsis poterant, nullus aditus ram clansus, quo non penctrarent, nulla tam expedita foga, quae reos subduceret. Primum in oculis parentum


page 399, image: s423

absumpti liberi, coniux deinde ab his feris dilacerata, ipse Princeps, tamquam alter Actaeon, non canibus in silva, sed Crusvicensi [note: Admirabilis Dei vindicta in parricidam.] in arce muribus prae da fuir. Sed his praetetitis, recentiorem gravioremque Dei in homicidio vindictam hie iuxta nostram Ubiorum Coloniam multis spectatam testibus apud popularem scriptotem Surium legimus. Peregrinus ad S. Walpurgim (a qua et nomen non ignotus pagus ducit) religionis se causa conferebat. Hic inopes duos in via socios nactus, interpomeridianam quietem opprimitur. Cadaver latronum alter humeris excepit, ut secretiori loco defoderetur. Insistunt uterque occulto tramite, locumque opportunum nacti, dum onus excutere infelix ille baiulus collo molitur, sensit plus quam adamantino nexu humeris adhaerescere. Hic tremere frustraque sudare miser, atque a socio, inutilem operam admovente, demum etiam destitui. Ita se suumque proditum facinus conspicatus, opem unde affulgentem implorat. Occurritque ex amicis nonnemo, qui afflictum hoc onere liberaturus, admota sica membra corpori nexa articulatim conatur avellere; sed (ô mirares!) idem ille tacto cadaveri, velut trabali affixus clavo haesir, nec nisi post ferventia ad Divam Walpurgim vota dissolutus, comitem


page 400, image: s424

desperatione ultima ac confusione plenum reliquit. Ille, ut cum morte infame molestumque pondus humeris excuteret, sese ex litore in praeter fluentem Rhenum egit praecipitem. Hunc finem nisi fallor tragici facinoris existimatis. Sed gravius subiciam aliquid, quod exemplo carere putem. Vix funestam hanc sarcinam excepit Rhenus, et tamquam undas scelere temerandas ctederet, illieo aquis dedignantibus in terram teiecit. Vago deinde oberravit itinere, putrescente iam corpore faede diffluens, divamque Walpurgim opitulatricem, aut sera nimis, aut parum seria paenitudine implorans, utquantumvis haud proculsa cra aede remotus, numquam tamen admissus sit, ac proinde infelicissimus ille mortalium, neque mortis, neque vitae praesidia uspiam [note: CONCLUSIO] reperiret. Quocirca, aequissime Iudex, vide quid agas, considera an homicidii reus a mortis sentencia per te absolvipossit, quem bruta, homines, superique omnes gravissimis suppliciis adiudicarunt.

Iudex. Ita statuendum existimo, ut quicumque ex vobis illatae iniuriae detrimenta optime sarcire, commodisque repositis emendare poterit, is libertate ac vita donetur. Qui e diverso datum aliis damnum quam minime instaurare posse videbitur, is suspendio flagitii temeritatem luat.

Fur. Ergo absolutus sum: restituam ablata.



page 401, image: s425

Aleat. Mihi ego damnum aleis creavi, mecum ego facile de commodo hoc tranfigam,

Ebr. Vino ego mihi interdicam, ita sacile detrimenta pensabo.

Luxur. Casta ego deinde vita luxuriem cortigam.

Iudex. Quid haesitas infelix homicida, poterisne vitam alteri ablatam restituere? dignum erit, ut qui aliis vitam invitis extorsisti, invitus tuam reddas. Haec enim Iustitiae regula est: per quae noceus peccavit, per eadem luat.

Hom. Miserationem tuam imploro. ludex. Hanc non meretur, qui negavic aliis.

Hom. Inducias supplex postulo.

Iud. x darem, nisi dare aliis noluisses. Moriendum tibi est. Huc age tu qui furti es reus. De raptis illibonis patibulum eriges, deinde aleator procedentis ad furcam latus utrumque stipabitis, honoris gratia. Tu ebriose triduo pane et aqua ad illius, tuamque paenitudinem declarandam, pasceris. Tu luxuriose cilicinam pro illius tuaque salute vestem indues, carnisque petulantiam flagellis probe edomabis.

Hom. Haec omnia solus ego pro omnibus praestabo, modo sit qui unica hora pro mependeat.



page 402, image: s426

Iudex. Hora tibi una ad sulutem non proderit. Integris etiam annis pendebis, dum Corvite defodient.

Hom. Hasmanus supplex porrigo.

Iudex. Bene est coronabo illas vinculis. Hoc beneficii obtinebis: sublimi collocaberis sepulchro, ne sordidorum esca vermium fias, privilegio nec Regibus quidem concesso.

Iudex. Huc age signifer, vexillumex more erige, lustratosque hos quatuor, quassato per capita signo, a dedecore contracto absolve. Bene haber, iam vos in castra. Ille in carcerem abeat, hoc fine controversiam ab. solvimus.



page 403, image: s427

EXERCITATIONUM ORATORIARUM. IOCO-SERIARUM. LIBER II.

AD graviora seribendi dicendique argumenta hoc in libro transimus, qui hactenus, in re tenui et iocosa quodammodo lusimus; ut orationis, quae in re abiecta magis splendescit, emineret dignitas. Non enim de re magna praedicare magnifica, atque in ampla laudum segere luxuriare dicendo: tantae artis ingeniique, quantae est in parvis illustri, in ieiunis fecunda dicendi copia efferri. His igitur in sistere priori libro diutius lubuit, arque ad eadem si libri huius moles ferat, nova quadam remissione animi, post seria, reverti. Interea his iam perfectioris eloquentiae Rhetor, quae iuxta attis nostrae Rhetoricae praecepta libro 1. Palaestrae Orat. dedimus, frui poterit. Observet autem in Encomiastica Caroli praecipuas virtutum expressas species, quas illic brevi institutione strictim signavimus; in reprehensoria Lutheri figuras quasque orationis florentissimas. Ita enim, cum ferret materia, ad


page 404, image: s428

emolumentum studiosae iuventutis quondam duabus hisce praecipuum dicendi, cum artificium, tum adiumentum complecti visum est. Quod in observationibus, huic libro subiciendis, magis patebit.

ORATIO. I. Caroli V. Imperatoris funebre encomium.

[note: EXORDIUM. ducit a loci descriptione, gaudendumque magis de felicitate quam morte Caroli dolendum asserit.] TRiumphum nos hodie Auditores, an exequias; gaudium, an luctum adornemus in funere maximi Imperatoris Caroli, haud facile dixerim, video hanc divorum immortalium basilicam, illud defuncti monumentum Principis, has aras, hos parietes tot inscriptos titulis, tot facibus illustratas, tot victoriarum insignibus, tot laudum emblematis depictos, ut is mihi nunc Carolus, qui in vita de nullius hostis interitu laetari, de nullius inimici clade triumphare voluit, de sua demum morte triumphare atque exulrare gaudio videatur. Nobis vero cum istius hominis mors iucunda atque exoptata esse non posset, cuius semper vita fuit gratissima, cumque eius nobis discessus tanto plus dolotis squalotisque merito adferat, quanto praesentia fuit utilior, amoeniorque: tamen est quo nos iure consoletur eadem Caroli vita, quae uti ad hanc eius


page 405, image: s429

aetatem cum immottali nominis gloria, nostrisque emolumentis, ac Reip. totius incolumitate est traducta, ira huius denique mundi calamitatibus ac procellis eximi, atquve in illo aeternae tranquillitatis pottu constituimeruit, ubi nullis obnoxia perieulis, nullis fluctibus obiecta virtutum suarum praemium et auctae felicitatis securitatem possideret. Nemo igitur lacrimis hocfunus prosequatur, nisi ex laetitia potius, quam maerore promanantibus; absint voces et planctus miserabiles: non haec Carolo debentut, qui, consumpris iam morte doloribus omnibus, nostris lamentationibus, nisi proprio sceleri impensis, oblectari non poterit. Si dignis illi vocibus parentare cupimus, applaudamus: pugnavit hanc vitae pugnam, vicit hostem, gratulemur triumphanti: peregrinatus est, viam absolvit, pattiam attigit: salutemus incolumem. Quis enim non faveat laboribus fesso quietem; militai fatigato victoriam? Revocemus in memoriam itaineris difficultates, bellorum onera, tanti Imperatoris virtutem ac felicitatem paucis commemoremus; ut, quis in vita Carolus fuerit, in morte (quae omnem laudibus abstergit invidiam) non ignoretur.

In quo munere hoc non immerito [note: PROPOSITIO.] formidare mihi videor, ne vel rerum multitudine turbata oratio, vel magnitudine


page 406, image: s430

[note: PROPOSITIONE docet, se ex multis pauca de Caroli felicitate et virtutibus dicturum.] obruta in medio conatu intercidat, aut, veluti Labyrintho inclusa, exitum nullum reperiat. Quem tamen animo conceptum timorem, vestra, Audirores, benevolentia mitigabit, si eo, quo viventem Principem amore prosecuti estis, morientis virtutes fueritis amplexi, et, si minus ornate a me dictis, tamen fortiter ab illo perpetratis, applauseritis. Ac primum quidem de insigni ipsius felicitate pauca dicam, quam potissimum nascendo, atque aliorum magis voluntate, quam sua est consecutus; tum deinde per virtutes ipsius singulas, quaeque ex proprio arbittio pendebant bona, latius evagabor, quae, uti optabile vobis fuit in vita ipsius intueri et experiri; sic etiam post mortem illorum memoria non eritr iniucunda.

[note: Caroli Imp felici tas a genere maiorum.] Natus est Anno 1500. Gandavi Carolus urbe Belgarum nobilissima, patre Philippo Maximiliani Imperatoris filio, Matre Ioanna [orig: Ioannâ] Ferdinandi Hispaniarum Regis filia. Quibus, obsecro, quantisque maioribus? An illa Germania Iberiave, an Eutopa universa superiores habuit, sive earum virtutem, sive dignitatem aestimes? Septimus hic noster Carolus est; a Rudolpho Habspurgi Comite, qui, Ottocaro Bohemiae Rege devicto, iure belli Austria potitus est, atque illam, quam sua inprimis pietate commeruit Imperii


page 407, image: s431

coronam, magnis virtutibus illustriorem reddidit. Quem deinde subsecuti Alberti gemini, Friderici totidem, ac demum Maximilianus, post se nepotem reliquere [orig: reliquêre], qui parentum suorum felicitatem ac gleriam longo intervallo superaret, quique inter Austriacae familiae decora, tamquam inter sidera clarissimum solis lumen emineret. Poterat ille maiorum suorum [note: quod propria virtute magis illustravit.] gloriam ex caula licet in aulam traductus esset, auspicari primum, et vel Menaclae illustrare familiam; sed cum ad tantorum IMperatorum praeclarissima lumina Sol ille accesserit, cum Heroum fortissimorum filius, Hetos ipse maximus, atque Europae sublevandae novus quidam Atlas, natus sit: tanto illustrioribus titulis illius fama propagatur, ornatur vita. quanto plutium cumulata virtus solitariae unius virtuti est anteferenda. Iam si quis affinitatibus, ac clientibus in orbe tertarum Rex potentiam, dignitatem, atque admirationem est consecutus; quis maior aut etiam comparandus Carolo fuit? Avum Maximilianum, fratremque Ferdinandum vivus Imperatores, Magnum Patruum Sigismundum Poloniae Regem: filium Philippum Hispaniarum Dominum: Sorores tres Eleonoram Portugalliae, ac deinde Galliae: Mariam Hungariae, Bohemiaeque, Isabellam


page 408, image: s432

Daniae niae Reginas conspexit. Quis vero ab illis Regum Principumque affinium orta nomina recenseat? nuilum in Europa regnum, Rex nullus, qui Carolum inter suos non habeat. In illa tamen nascendi felicitate unum huic Principi deerat, quod Rex aut Imperator in lucem procreatus non fuerit, quam ille Natalium suorum partem ita virtute supplevit, ut quod ante illum nemo, nisi alter quondam Carolus impetravit, regnum in Europa maximum, simul atque Imperii Romani insignia sie consecutus, in quo quidem eventu, magisne selicitatem Principis, an virtutem admirer, nescio. Etenim uti virtute sua tantis honoribus dignissimus, sic felicitate, qua illos obtinuit, nemini est conferendus. Nasci in summa fortuna cum illo infortunio debuit, ne deeflent, quae in illum deinde virtus ac maior felicias conferent praemia.

[note: Lustralis baptizati Caroli pompa.] Haec mihi iam tum animo parentes de Carolo Infante concepisse videntur, cum lustralibus aquis Christiano ritu expiandum ad D. Ioannis basilicam ducerent, non per usitatam hominibus viam; sed per aeriam porticum funibus recenti opere instratam, pedes ter mille longam, in qua faces bis millenae collucerent: Arcus trium phales quadraginta spectando apparatu consurgerent, Nimirum ita nobis


page 409, image: s433

illud Europae sidus nasci debuit, ut terram in primo ortu suo relinqueret; ita illud urbis caput incedere, ut supra mortales ceteros tamquam subiecta membra elevaretur. Porro adolevir Carolus sub Adriani postea Romani Pontificis, tum Decani Lovaniensis, viri optimi et doctissimicura: a quo ad omnem disciplinam virtutemque studiosissime ex cultus, maximam de se spem arque exspectationem militaris praesertina gloriae, ad quam iam rum adolescens ferebatur, multorum in animis excitavit.

Erat indole prorsus regia, quam Superi otiosam delitescere, adhuc pene in puero, non sunt passi. Siquidem ubi decimum sexrum vivendo iam annum ingressus esset, et praeter parentem, decimo ab hinc anno [note: Felicitas ab blatis regnis et opibus.] amissum, Ferdinandum etiam maternum avum gentis Hispanicae Regem morte desereret; ad regnum illius populi, Pontificia avique postrema voluntate postula tus, a proceribus ante aetatem sceptro idoneam, matre etiamnum superstite, advoatus est: tanta Ximenii Gubernatoris, ceterorumque de Adolescente existimatione, ur in illo regiae dignitatis pondus regnique salutem optime collocatam putarent. Vix ab hoc tempore triennium fluxerat, cum Maximiliano parruo, Imperio simul ac patria inter Germanos functo, in magna ad Romanam coronam


page 410, image: s434

aspirantium concertatione unus Carolus, tum propter illustrissimum generis splendorem, tum propter divinam ingenii, morumque praestantiam, magno Principum Germanorum studio, communibus omnium suffragiis Imperator designatus est. Quae res uti Franciscum Gallorum Regem aemulatione gloriae succensum, studiisque nonnullorum acpotentia fretum. [note: Francisco Galliarum Regi aemulo praelatus est.] adeoque muneribus favoribusque de eadem dignitate contendentem summopere accendit; ita ingentium bellorum inter utramque familiam seminarium extitir, quae nullis deinde foederibus pactisque, nullo sangusnis iure, nulla praeliorum crudelitare opprimi potuere [orig: potuêre]. Haec licet improvisa Germanis non fuerint, cum ramen atrociora longe, Francisco prae Carolo ad Imperium accersito formidarent, graviroque tum ab inrestina haereseos peste, tum a Turcarum immanitate tempestas ac pernicies immineret, nullus enat, qui praesentiorem his malis opem uno Carolo allaturus videbatur. Unde ad Imperium et aliorum voluntate, et sua perductus, beneficium non tam acceptare, quam dare Germanis, visus est. Non tam illum amor digntatis, quam patriae, non tam cupiditas propria, quam alienum periculum ad solium pertraxit; Imperium ille, ut accipere sibi, ita aliis servare voluit. Iam tum


page 411, image: s435

[note: Curolus familiae Austriacae et Imperie adversus Turcam defendende amore coronam laudabiliter admisit.] ille Turearum imminentium Europae ar ma, iam tum seditiosorum hominum in Germania Iraliaque percipiebat strepitum, furoremque illorum (quod familiae suae totiusque Europae defendendae amore flagraret) amoliri est conatus. Animadvertit iusto timore perculsam Romanorum Aquilam, trepidamque ac in partes noxia se ditione convulsam Europam, suis accidere pedibus, auxilium ac defensionem postulare, quam nisi impius in patriam, in ami cos crudelis esse vellet, reicere non potuit. Non ille eodem, quo alii favore, opibus ac pollicitationibus operose coemptis, non precibus pretio comparatis, non armata hominum potentia Imperium rapere verius, quami m petrare adnisus est: sed cum opibus Regum omnium potentissimus, cum armis esset fortissimus, haec sola Europae defendendae servire cupiebat, neque vim aut intercessionem pro se ullam, quam virtus et prudentia non facerer, adhiberi voluit: gnarus Impetatores, qui alio, quam virtutum pretio purpuram emerent, eandem turpibus vitiorum fordibus non raro inficere; ac maiori plerumque ignominia deponere quam gloria assumpserant. Hic mihi non libet exsultantique orationis plausu, illam depingere atque imitari gestientis populilaetitiam, qua passim Caroli Impetatoris optimi electionem sunt


page 412, image: s436

prosesecuti. [note: Magno po puli gaudio Imperator declaratur.] Quae non in compitis acclamationes civium? in atriis Procerum congratulationes? festivae in domibus epulae? in urbibus pompae? in vallis moenibusque triumphales ignes? quae basilica non plausit aere campano? quae atx militari apparatu non insonuir? Ipsi iam in Principum aulis parietes, in urbibus musarum artiumque gymnasia, in fluviis arque Oceano naves ornamentis omnibus illustriores, tantum excipere ac videre Principem gestiebant. Iam sibi de rebellibus, de Turca, de quovis hoste criumphare videbatur Germania, et spe Caroli victoriam possidere, non tam Principem se ex Hispania aliquem, quam ipsam de caelo libertatem, salutem, securitatem exspectare credebant. Haeco omnia maiora sunt, pluribusque communia, quam ut unius illa Oratoris voce comprehendi possint. Illorum ego hic omnium voces, ora, vultus, gestusque requito, qui laetitiae rantae vivi, [note: Cum magna submissione coronam accepit.] spirantesque auctores fuere [orig: fuêre]. Mihi vero illa Caroli submissio, illa in Superos observantia, acpietas maxime placuit, qua [orig: quâ] divino illa potius arbitrio de se statui, quam humano iudicio censeret. unde ad tanti negotii susceptionem, tantique administrationem Imperii, non alios sibi prae caelitibus consiliarios delegit. In horum Basilica Imperium ipsi Francofurti decretum est, inhorum eriam aede Aquisgrani marima,


page 413, image: s437

oblatam Romanae purpurae ac coronae dignitatem suscepit, tanta pietate erga Superos, humanitate erga homines; ut Imperii honorem Germanis relinquere, onus ab illis in se transferre videretur. Qua ille demissione imperravit, ut illius porentia nullis, nisi solis hostibus, esset formidanda. Haec ego ita commemorare meintelligo, urcum de eius felicitate porissimum decreverim agere, in Caroli tamen virtutum admirationem simul abripiar. Sed demus hoc fatistanti Principis, quodnullum fortunae obsequium, ac munus, absque virtute, aut omnino gratuito obtinuerit. Partiamur hanc illius felicitarem, in Divorum [note: Bonis fortuna externis recte usus est.] favorem, et Imperatoris merita, aliqud sibi ex illa Carolus, aliquid superi vendicent; ne vel hic indiguus beneficia accepisse, vel temere illi contulisse existimentur. Praeteribo vero pleraque illa fortunae bona quae ita fuere [orig: fuêre] Caroli, ut desidiosorum etiam hominum ac perditorum esse potuissenr. Tacebo corporis habitum, vultumque, quam elegantem habuit, atque Austriacis familiarem. Transiliam celeres animimorus, quos, ut in se excolere quisque, sic naturae ea primum communicare nemo potest Dislimulabo opum vim, tota Europa maximam, atque ab ipsis Indorum populis Carolo submissam, quae licet nonnumquam industriam ac laborem


page 414, image: s438

in homine requirant; sunt tamen huiusmodi, quae ex divino magis atbitrio, variisque fortunae casibus pendeant, quam ut felicitatem aliquam contineant nostris virtutibus comparatam. Haec tamen omnia, cum ad honestae vitae usum, subditorum salurem, atque Imperiitotius incolumitatem Carolus sapientissime converterit, ornasse, illa moderatione sua, Princeps, atque ad pepetuam nominis suigloriam traduxisse cernitur. Sed ista transibo, ut ad postremam eius. maximamque felicitatem, qua totam implevit vitam, omniumque facile Imperatotum superavit, dignitatem, perveniam.

[note: Pars 1. Orationis, Felicitas Caroli in bsllis.] Equidem dum illorum, quibus sub hoc Principe viximus, perturbatam temporum rationem mecum considero, atque illic immanissimam saevire Turcarum crudelitatem; hic religionis Christianae desertores, perfidioseque foederatos in Europa Principes indigne furere: in ipsis vero Imperii viscerbius ferrum facesque ad caedes, rapinas, et incendia scelerate circumferri: tantam orbis Europae rempestatem, atque infelicitatem, tam ad Caroli fortunam illustrandam, quam amplificandam gloriam Divorum im mortalium roleratam a Superis existimo. Nisi ille in nos malevolorum hominum funor, ille adversarum rerum extitisset impetus: quid nobis magnanimitas tanti Principis, quid fortuna profuisset? rot livot,


page 415, image: s439

indignatio, [note: Aliorum perfidia ac scelera Caroli virtutem illustrarunt.] atque ambitio in nos concitavit hostium copias, tot exercituum Duces; ut felicitas, virtus, ac gloria nostri Imperatoris universo orbi innoresceret, ut perfidorum impiorumque hominum caedibus expiarentur Europae sce lera; ut ipsa rebellium invidentiumque capi ta ac malorum auctores, aurgladium Caroli, aut vincula sentirent, eiusque humanitatem supplices venerarentur, cuius antoritatem superbi contempserant. Quae dum accuratius intueor; occurrit illa primum consideranti, victoria, qua Columna Davalo Laevaque Ducibus occupatum a Gallis Mediolanum, Pontificis Leonis cohortatione excitatus, Sphortianis atque Imperio, felicissimesimul ac fortiffime, restituit, ubi tamen huius victoriae gloria nondum substitit; sed cum Fra nciscus ingentibus copiis Mediolanum iterato obruisset; iamque etiam Imperatorium exercitum spe sua magis, qum virtute coneulcasset: versis, in conflictu atrocissimo, ad Carolum [note: Galliae Regem natalisibi die vicit cepitque.] rebus triumphantis Galli copias ingeticlade profligavit, ipsuque Regem Franciscum, equo suo atque exspectatione deturbarum, intercepit In quo ego eventu, tanto magis Caroli felicitatem veneror, quod de adversario gra vissimo, eodem illo trium pharit die (qui erat sextus ante calendas Martias D. Matthiae Apostolo consecratus) quo Imp non ita pridem creatus, olim etiam in hanc lucem narus fuerat. Occurrit deinde animo


page 416, image: s440

seditiosorum [note: Saxoniam, Friderico Duce capto, ipse Carolus celerrime debellavis.] per Germaniam hominum, coedibus om nia rapinisque permiscentium, rabies atque perfidia, a Carolo iterum iterumque repressa, ipso etiam confoederatorum Duce Friderico Saxonum Principe in potestatem redacto, tanta vicendi celeritate, atque ad votum Imperaioris affluentium rerum successu; ut illud olim Caesaris triverbium, ab illo supetbe iactatum, religiosissime infle cteret, diceretque, veni, vidi, at Deus vicit. Occurrit praeterea cogitanti immanis Maurorum Turcarumque vis arque crudelitas toti [note: Tureas in Africa et Europa superavit.] Europae imminens, ita Caroli fortuna ac virtute domita superataque; ut non modo Imperium ab hoste potentissimo defenderit; sed et propriis illum regnis, atque ex magna Africae parte, eiecerit, Tunethano Rege Muleasse, contra Turcam suum in solium reposito. Quid? quod Solimannum trecentis armatorum milibus, et victoriis Hungaricis elatum, furentem que, nbi in conspectum longe minoribus, xc. millium, copiis venisset Carolus, nullo adhucdum praelio, nullo telo lacessitus, solo terrore ac nomine tanti Principis exanimatus, terga pavide, cum aeterno gentis suae dedecore verrterit, et non in pugna victoriam, sed in fuga quaesivetit; satis habiturus laudis ac praemii, si illius manus effugeret, quas nulli hostium Duces impund hactenus evaserunt.



page 417, image: s441

[note: Eodem tempore plurium hostium terror victorque.] Quo vero illud in loco felicitatis imperatoriae collocabo? quod, eodem tempore Gallum in Italia armorum metu continuerit, in Germania rebellione furentes tertuerit, Turcarum in Austria ferociam fregerit, Peloponefum ingenti classe contra hostes, Auria Duce, victor cinxerit? quod neque turbulenta maria ipsius fese obicere successibus, nec venti atque impendentes procellae cursum victoriarum retardare potuerint? Quod nemo inimicorum Carolum non formidaverit, nemo amicorum non amaverit? Quod unum hominem Germania Hispaniaque coluerit, Gallia Africaque horruerit, Asia Angliaque suspexerit, Italia intet spem metumque venerata sit, Antipodes etiam, atque orbis obiecti incolae reveriti fuerint. Quod Carolus non tantum sua; sed et Ducum suorum felicitate (quae res paucis admodum Imperatobus obtigit) fortunatissimus fuerit. Stent illae ad extrema Oceani ostia Herculis columnae, [note: Herculeis columnis. plus ultrae prafiocit.] suo titulo superbae, nec iam amplius verae, non plus ultra: adiecit Carolus orbi nostro, detraxit titulo, ac plus ultra ostendit. Herculeos illos gloriae tetminos prosecutus est. et nullam hactenus fortunam, ac vittutem fuisse docuit quam non maioti ipse vitrute ac felicitare superarer.

Hic ego mihi, non mortalis alicuius incertisque casibus obnoxii hominis, sed


page 418, image: s442

divini propemodum, atque supra omnem fortunae vim impetumquve constituti, fact a prosequi videor. Quae si imitatione quisquam, aut sola etiam votorum audacia velit continge re, hunc ego arroganter insanire, atque humanae conditionis, lubricaeq, in vita sortis, partum esse memorem dicerem. Admirentur sane et. laudent suum Macedones Alexandrum; suum iactent Romani Caesarem; suum Afri Hannibalem depraedicent: illorum extollant in castris milites, in pugna victoriam, in regnis populisque subiugandis felicitatem; [note: A compaezatione tum Alexandro, Caesare. et Hannibale Caroli virtus et felicitas amplificatur.] nemo ramen omnium est, qui ad Caroli fortunam aspirate possit. Persas Alexander Indosque ubi vicisset, a suis ipse expugnatus vitiis, vita regnisque turpiter excidit. Per Galliam, Caesar, Hispaniam, Italiamque victor arma circumtulerat, sed dum Romanum denique Imperium invitae magis, quam latgienti fortunae extorquet, secepttum quidem manibus, sed iugulo ferrum excepit, atque ibi omnem suanfelicitatem terminavit, ubi auspicatus est Carolus. Hannibalem vero quantis intervallis gloriae relinquit? una ille cum genta tot annis, tot proeliis decertavit; hos etsi superare, Romanisque exuere arcibus, ac propugnaculis perfortunam poruisset; virtus tamen illi ac prudentia defuit: ut fortuna, neque satis uti posset, cum sciret; neque satis sciret, cum posset, Omnis illa Punici exercitus potentia, omnis fraudulenti Ducis vafrities, omnis victoriarum


page 419, image: s443

[note: Suorum ante victor Carolus vitiorum quam hostium.] spes et utilitas in Campani agri poculis ac deliciis, tamquam opulentissima in Oceano classis fluctibus hausta interiit. Quam in nostro Imperatore, dissimili exitu omnis absolvitur felicitas? suis ille ante vitiis pravisque naturae affectionibus bellum indixerat, regnum in alios a se ipfo auspicaturus; ne dum foris externos hostes quaereret, intestino domi bello succumberet, et qui vicisser laudabiliter adversarios, turpiter a se vinceretur. Suas ille victorias non ad posse ssionem, sed defensionem regnorum contulit, sollicitus, non quam felix ipse Imperator; sed quam fortunatum esset Imperium. Unde cum tanti Principis virtutibus obstare fortuna non posset, minus vero etiam nocere, maluit clementer obsequi, quam atrociter adversari.

[note: Pars 2. Orationis. VIRTUTES Caroli Imperatoris in generes.] Venio nunc ad alteram orationis meae partem, laboriosam illam quidem; sed illustribus Caroli virturibus tamquam gemmis distin ctam; neque enim alia vos ornamenta, quam factorum Caroli exspectare cupiam Quae ubi verborum defuerint lumina, suum animis vestris ac cogitationibus splendorem sufficiant. Quam rarum admirandumque Divorum opus, acconcessum rebus mortalibus beneficium sit prudens sanctusque Imperator, quam ad pacem salutemque regnorum necessarium, nemo facile dixerit, nisi qui tantae rei difficultarem, ac magnitudinem


page 420, image: s444

animo complexus fuerit. Cum enim omnis per se virtus ardua cuique sit, ac perquam difficilis, tum imprimis iis, qui in apiceregnorum supra leges timoremque constituti, faculratem impune peccandi nanciscuntur, cum deinde ea virtutum conspiratio ac societas sit; ut subsistere aliae absque aliatum [note: Virtutes in illo Principibus veris digna.] consortio nequeant, quis non obstupescat probum laudatumque Imperatorem, id est, omnium virtutum comitatu incedentem Principem, qui in opum affluentia luxum, in honorum illecebra arrogantiam, in deliciis voluptatem, in potentia tyrannidem fugias? Talem omnino Respubl. desiderat, ut felix habeatur. Talem fuisse Carolum omnes praedicamus, aliorum ille insaniam sua corrigebat prudentia; aliorum ferociam sua humanirate mitigabat; aliorum temeritatem suis regebat consiliis; aliorum libidines sua frenabat continentia. [note: Exemploreliquis praerat.] Puduit ambitionis, crudelitatis, avaritiae ceteros, ubi illius submissionem, clemenriam, liberalitatem conspicerent: millitum ille suorum timorem fortitudine, desidiam laboribus, impatientiam tolerantia emendabat. Sic igitur in toga sagoque sibi subiectos moderabatur Carolus; ut cum fortissimus quisque illi manum, sapientissimus mentem commodaret, ipse contra in omnibus adhiberet omnia, suaque tam bellum pacemvedextera, quam consilio


page 421, image: s445

administraret. Frigidi esse Imperatoris putabat tantum suadere facienda; stupidi tantum suadenda facere. Non ignorabat istic primam regno imminereruinam, ubi in capite, tamquam regni acre, deficeret virtus, et irrumpentibus, velut per imbecille neglectumque propugnaculum, vitiis patesceret aditus. Opes, arces, exercitus, classes, inania tantum corpora, et sine nervis ac sanguine esse; si illa recte moderantis consilium ac virtus destitueret. Cum probis sanctisque Imperatoribus sterisse imperia, cedisse plerumque cum improbis. Principumque exemplis promilcum vulgus ad virtutem vitorumque consuetudinem abripi; sibi libenter ignoscere ea, quae suum libere ducem peccare animadvertunt. Nullum idcirco tam parvum contemptumque in capite vitium reperiri, quod non in totum Reip. corpus derivati, magnisque detrimentis sufficere possit. Quibus cogitationibus inflammatus Imperatoris animus, eas omnes virtutes studio sissime complexus est, quibus et suis imperare affectionibus et subditorum vitam fortunasque tueri sapienter posset. Quas quidem virtutes non angustis hisce Eureopae finibus, sed iisdem penc, quibus orbis continetur, regionibus terminavit, nec per aliqua tantum vitae spacia, sed per omnem retro aetatis fortunaeque cusum adipsa sepulchri ostia gloriose constanterque deduxit.



page 422, image: s446

[note: Comparatione et op positione a liorum, Caroli virtutes extolluntur.] Quae Caroli gloria, ac praestantia quanta sit, nemo facileverbis assequetur, nisi quilubricam humanae vitae conditionem, quamque incerti etiam sint felicissimarum rerum exitus, ignoraverit. Sunt qui in armis sua [orig: suâ] virtute floruerunt, suis vero sordueruut in pace vitiisialiis honesta pax, ignominiosum bellum fuit Sunt quibus parere gloriosum, praeesse dedecorifuit: nonnulli etiam supra leges honestius, quam sub legibus vixere [orig: vixêre], ne quod in aliis emendarent, sibi concederent.

Alios iuvenili licentia [orig: licentiâ] corruptos, senectus excepit melior non paucos quoque bene vitam exorsos turpis sub finem vitae morum catastrophe involvit: rari omnino sunt, quos et dignitas, et libertas, et aetas ad absolutam vitae periodum incorruptos deduxit, quique non aliqua [orig: aliquâ] vitiorum consuetudine virtutes corruperint. At singularis Imperatoris nostri in bene coeptis fuit constantia: non illum aetatis lenocina, non Principum virorum illecebrae, non tempotum longinquitas, non locorum varieras, non vitae libertas, a virtutis consuetudine, ad gravia flagitia morumque turpitudinem diu avertere potuerunt. Verum sicubi, quod humanum est, impingerer, subito ille sese, velut a scopulo navim, ad aequiora recepit, ab offensionibus deinde etiam futuris cautior. Unde quae in singulis pene hominibus virtutes


page 423, image: s447

singulae, in Carolo ornando conspirant universae. In nonnullis laudatur humanitas ac clementia, sed tacetur ignavia, in aliis continentia extollitur, reticetur avaritia, invenies quorum liberalitas grata sit; sed et luxus accusetur; Carolum tamen numquam recte laudaveris, nisi in ipso commendes omnia. Sunt in quibus tarditatem ac stuporem animi, pro gravitate ac prudentia, temeritatem pro fortitudine, pro frugalitate avaritiam, pro constantia pertinaciam, pro liberalitate profusionem admireris: sed in hoc Imperatore nostro tam illustribus argumentis virtus enituit, ut nisi suis illam insignibus spoliare, sua [orig: suâ] possessione deturbare velimus, Carolo omnino incorrupta concedenda videatur.

[note: Virtutes-Caroli im specie.] Haec de illo generatim commemora a sufficiant, nunc pressius aliquanto et sigillatim quasque ipsius virtutes expendamus. [note: PRUDENTIA.] Atque uti inter virtutes ceteras pru dentia facile principatum obtinet, dux ipsa ac moderatrix reliquarum omnium; ita et nostra ab hoc principio ducatur oratio. Erat in Carolo naturae artisque beneficio, capax magnarum rerum memoria, adprudentiam consrliaque opportune supperanda perquam idonea; hanc studio ille primum, atque historiarum lectionibus, tum etiam experientia [orig: experientiâ], variorumque eventuum recordatione


page 424, image: s448

roborabat. [note: Memoria et ingenium in Carolo promptum.] Accedebat ingenium, quod earum, quarum meminisset, rerum copiam, tamquam praegustatum orecibum, a memoria excipiebat, atque ad maturitatem excoctas, velut sanguinem per venas succumque, quo se aleret vegetaretque prudentia, subministrabat. [note: Docilis erat in consiliis.] Ubi tamen consilium viresque animi rebus agendis impares agnosceret: mentem ille aliorum sensumque explorare, suae ut imperitiae subveniret, nequaquam erubuit. In curia conciliisque, aliorum, quos et vitae sanctitas, et sapientia, atque etiam plerumque aetas commendaret gravior, haud invitus auscultabat sententiam: erratutum se etiam cum pluribus (si ita sors tulisset) sine errore ratus; cum prudentiae (quae errate non potest) pats aliquasit, suo quandoque ingenio diffidere, et alieno, quamvis cum errandi periculo, obsequi. Denique in re difficili, dubiisque casibus obnoxia nihil unquam aggressus est, nisi divino ante favore auxilioque implorato, actionibusque suis ad legem virtutisque momentum praeponderatis. Ita factum, ut nihil inconsulta praecipitatione ausque temeratio violaret; sed natura [orig: naturâ] integraque [orig: integrâque] ratione ab honestis turpia, a noxiis utilia discerneret, tantaque et agenda felicitate disponeret, et exequeretur disposita; ut nec quicquam aequitati minus consentaneum, aut proposito fini parum idoneum statueretur.


page 425, image: s449

[note: Solers in exequendo.] Quod si negotium multis etiam obiceretut difficultatibus intricatum, aut improvi sa necessitas subitam rei arduae expeditionem urgeret, neque solertem consiliorum facilitatem, neque optatam felicitatem operis [note: Prcvidentia singularis erat.] defuisse compertum est. Providentiae vero in ipso mira erat, ac sublimis tatio, namque ut praesentium, atque ante ocuios positorum vim, suo pondere et merito arbitrabatur, sic fututarum ex iis rerum coniectura illi, atque aestimatio haud admodum videbatur difficilis. Unde praemensus ante cum animo suarum virium et negotii suscipiendi magnitudinem, quam gravate bellorum ingentia subibat onera, tam constanter perferebat; numquam se aut inertia [orig: inertiâ] obrepente vinei, aut labotis fastidio abduci, aut occurrentium difficultatum mole obrui passus, ut suscepta in Africam expeditione, inter summa rerum discrim ina, compertum est.

Adeo enim levitatis atque inconstautiae notam devitabat, ut taedia facile omnia superaret, impedimenta dimoveret, suis temperaret affectionibus: neque quotumvis opinionum ventis in diversa raperetur. Si tamen eventuum inspirata mutatio consiliis obniteretur (quae vitae nostrae, rationisque est infirmitas) ut periculis septum implicatumque in ipso expedititionis cursu inveniret exitum: caute


page 426, image: s450

reducere ab incepto pedem; quam erroribus se ultro obicere maluit, ne quod consulto coeptum erat, temerario eventu corrumperetur, ubi vero egresium aliquem dispiceret, scopulis licet, syrtibusque interceptum, mirum quanta circumspectione incederet; ne aut contra virtutis leges, aut adversum felicitatis auspicia in vitia casumque impingeret. Illud etiam inprimis egit; ut periti Navarchi instar, periculis anteverteret; ne incogitantem, iamque ventos inter fluctusque praecipitem nauf agium occupatet, priusquam consilium aut anchora in promptu essent. Quod, ut cetera exempla transeam, ultimae quoq, in Africam expeditionis eventu constitit, quam inter gravissimas rerum omnium difficultates illo exitu absolvit, quo omnibus prodigii instar visum est, quod incolumis Europam rursum Carolusteneret.

Iam vero haec illius prudentia in omnem se Principis vitam actionesque late diffundebat, sive enim domesticam disciplinam spectares, aulicorumque hominum delectum, sive Reipubl administrationem, sapientiam in ea procerum, legumque sanctitatem? sive belli gerendi rationem Ducumque ac militum selectissimorum copiam, nihil erat, quod a slimma Caroli prudentia admirationem ac laudem non haberet. Praecipua illi cuta crat, non alios habere consiliorum suorum


page 427, image: s451

antistites, et gravissimorum domi forisque officiorum administros, quam longo usu experientiaque probatos, qui primam [note: Prudentia Caroli oeconomica.] Dei, alteram Regis regnique, tertiam sui suorumque rationem ducerent: qui nullo nisi virtutis pretio honores ambirent; nulla utilitaten nisi publica caperentur. Inspiciebat mores, quos diu fingere non poterant, cupidos atque avaros, ab aerario; praecipites vatiosque a consilio: feroces, mollesque a latere: temeratios timidosque a militari imperio: im pios ac religionis hostes ab aula officiisque dimovebat. Ratus omnes qui opinionibus, moribusque a Principe discederent, regai administratione numquam cum eo consensuios: diversis primum hos proceres, ac deinde cetera imperii membra, viis ad dissidia reique publicae excidium abituros; fidem Regi numquam praestituros, qui Deo scelerate denegent: in Principem regnumque sine verecundia peccatur s, qui conscientiam propriam flagitiis oppresserint.

[note: Prudentia politica et regnativa.] Ubi vero nonnullos, communi temporum vitio, aulam dignitatemque occupasse, ficta quadam virtutum imagine ac dissimulatione vitiorum comperisset (quae omnis politiae ac Reipubl. turpissima labes est, ac praesens exitium,) qui versutias fraudesque prudentiae specie, fictionem veritatis


page 428, image: s452

[note: In submovendis ab aula adulatoribus.] umbra [orig: umbrâ]; simulationem virtutis loco obtruderent, ac fortumae humanae moderantis simulacrum aliquod, pro divinae providentiae numine suo in animo extruerent atque odorarent: hos ille homines aulae polypos, virtutum simias, viriorum charybdes, versicolores upupas, fraudulentas vulpes, opum harpyias, honorum aucupes, mensarum Parasitos, Principum scopulos, regnorum naufragia procul ab oculis ac consuetudine sua [orig: suâ] removit; non quidem vi semper ac impetu, quo animos iniuria exacetbatos ad scelus atque ultionem atrociores redderet; led artificio atque honestatis aliquo colore, ab aula muneribusque separabat, ut artem arte falleret, et suam suorumque tranquillitarem, aliorum etiam vitam periculis obiectam, ad tutiora traduceret. Post hanc procerum Imperii deligendorum curam, alteram totius corporis multo etiam graviorem suscepit. Cuius cum ille incolumitatem sine bello tueri non posset, ante [note: In pace concilianda.] tamen non omnia pacis impertrandae consilia artesque adhibuit. Violatam iniuriis amicitiam, foederibus innovatis, sanguinis interposito consortio, privatorum etiam odiorum obliteratione, instaurare est conatus; ne paucorum hominum dissidiis, nationes plurimae atque innocentes populi ad extremam perniciem misere devolverentur, divinarum humanarumque legum


page 429, image: s453

sanctitas, provinciarum commoda, urbium mercimonia, artium bonatum sacraria, religionis dignitas, armorum turbaretur strepitu ac [note: Prudentia militaris in bello suscipiendo.] milituum licentia [orig: licentiâ] obrueretur. At ubi aliorum insolentiam ac vim graviorem esse intelligeret, atrociotesque iniurias, quam quae pacis lenitate sanari possent; ad belli se praesidia contulit, missisque ad res amissas repetendas fecialibus, aut satisfactionem sibi postulabat, aut arma deferebat recusantibus. Inter haec exercitu comparando ac conscribendo [note: In conscriptione militum et honoribus inter illos distribuendis.] intentus militi; Veteranum magis, quam rudem bellique inexpertum: divitem potius, quam extrema [orig: extremâ] egestate conflictantem: denique magis voluntarium, quam promissis minisve ingentibus adductum deligebat. His, prout quisque virtute anteibat reliquos, patriaeque magis, quam rerum suarum teneretur studio, militaria officia, honoresque partiebatur. Nobilitas, et multis stipendiis explorata industria, virtuti faciebant gratiam; ita quidem, ut neque novitiis munerum emptoribus pateret aditus; neque gregario militi, sola [orig: solâ] factorum gloria [orig: gloriâ] eminenti, occluderetur; neque quorundam favor et nobilitas, fortitudine destitura, aliorum virtutibus [note: In disciplina milisari.] praeponderaret. Legibus vero opportunis castrensem disciplinam egregie, contra multorum audaciam, muniebat; ut sive ad militiam, tamquam ad libertatis


page 430, image: s454

scelerum que asylum nonnulli confluerent: sive, ut furtis rapinisque suam av aritiam pascerent; nulli tam impune flagitionsum esse liceret. [note: In commeatu providendo.] Porro retum ad militiam necessariarum haud quicquam deesse, nisi coactus, patiebatur; ne imposita noxiae libertatifrena necessitas excuteret, et suo patriam milite, [note: In militari delectu.] non defenderet, sed expugnaret. Non tam numero, quam robore pugnandum ratus, inutilem bello turbam, ac frugibus tantum consumendis natam; a castris dimovebat, impedimenta militae non adiumenta, aut iuvenes, aut exercitatos, exiguam que familiam trahentes castris ex omni gente admittebat: robustissimum semper corpus exercitus arbitratus, ubi Itali capitis, Germani pectoris, Hispani manuum officie fungerentur. Ita licet numero inferior Turcis ceterisque in imicis terroti fuit, ac Germanos, qui a solis Italis, Iberisque omnino vinci numquam potue [orig: potuê] e, a Germanis, uttique genti sociatis, docuit posse superari.

[note: Elli finem habuit, suamimperiique salut m et religionis aug mentum.] Quid nunc in fine praeliorum sibi praefigendo (in quo praestantissima Ducis virtus eminet) Caroli prudentiam depraedicem? Non ille, ut fieri assolet, ex privatis vindictae ambitionisque cupiditatibus, sed salutis populorum, divinaeque gloriae aestimatione bellorum necessitatem ponderabat. Tantum aberat ut religioni opprimendae arma Acatholicis iungeret, ut


page 431, image: s455

illius etiam defendendae studio gravissima acdiuturna cum Mauris, Turcis, Saconibsque bella susciperet His atmorum societate favere, opibus consililiisque adsistere (ex Pseudopoliticorum regulis regni incrementa, fidei teligionsique emolumentis posthabentium) facinus existimabat nullis coloribus fucisque cohonestandum; nullis excusandum rationibus. Caroli hostis erat quisquis Deo obnuntiasset amicitiam, pro Imperio, pro patria, pro teligione bella, per Europam Africamque circumtulit: neque de nulla laetari magnopere victoria est vilus; in qua fides simul arque innocentia non triumpharent. Franciscum Galliatum Regem vicit, profligavit, intercepit: at sine exsultatione ac triumpho. Clementem, Ecclesiae Romanae Pontificem superavit, captumque ducum suorum circumsedit milite, at suo etiam cum dolore. Amicum habeie utrumque, quam hostem maluit? [note: De Francisco Rege et clemente Pontif. adversariis suis capitis numquam exsultare visus est.] hunc etiam cum adversarium habere cogeretur, suum esse vinctum noluisset, coactus illum concedere, militi, qui inter armorum strepitum et victoriae plausus Decum imperia minus exaudiret. Tantam inimici venerationem sola conciliarat religio ac pietas; quam Catolus cum sua potius ignominia inviolatam, quam gloria diminutam cupiebat. O divinam ac ptorsus singularem vittutem


page 432, image: s456

prudentiam, [note: Laus et descriptio prudentiae.] quae tam sanctis animos tuorum praeceptionibus imbuls, ut nihil magnum atque excelsum putent, quod populorum incolumitati, religionis augmentis, Dei Divorumque glotiae amplificandae non faciat! ô quantum una tu humanae vitae decus es atque ornamentum! Tu morum formatrix, actionum regula, virtutum norma. Tu consilii ac rationis parens, temeritatis ac levitatis hostis, errorum propulsatrix, difficultatum victrix, sol ac lumen animorum, Dux et magistra vitae. Tu inter certa oberrantium Cynosura, inter adversa fluctuantium portus, inter trepida fugientium asylum. Tu pacem suades, sancis federa, bella moderaris; incolumitatem populis, florem utbibus, agris cultum, religioni decus, Deo gloriam, hominibus felicitatem concilias. Pente leges dantur gentibus, legibus habetur reverentia, poena decernitur improbis, probis statuitur praemium Per te corpus famulatur animae, cives magistratibus, magistratus Regibus, Reges superis. Tibi, ut denique absolvam, Carolus noster omnem fortunam, omnem virtutem, omnem gloriam suam debuit.

[note: IUSTI TIA Caroli.] Offert se hoc loco Iustitia aequissimi Imperatoris, neque minorem sibi in sanctissima eius vita laudis partem vendicat, quam tulit prudentia. Enimvero suum ille quibusque, tanta ubique locorum ac


page 433, image: s457

temporum cura [orig: curâ], tribuere est visus, ut religione superos, aequitate subditos, maiores observantia [orig: observantiâ], pares benevolentia [orig: benevolentiâ], liberalitate in dignos, gratitudine beneficos, veritare atque animi candore sibi universos deme [note: Religionis in ipso studium, quo Deo aequus honor tribuitur.] reretur. Ubi enim unquam Carolus illud quod in principe atque etiam Iustitia, primum est religionis studium neglexisse auditus est? sem per ille animum ac voluntatem ad obsequia submittere est observatus, neque enim tantam esse cuiusqueam in terris potestatem ratus, quae sublimiori Dei immortalis potestati ac legibus subiecta non esset. Eundem noverat Imperatorem esse, qui et decreta subditis daret, et acciperet a Superis, ut magna imperia, cum maiori parendi [note: Certum precandi tempus, pensumque.] necessitate haberet coniuncta. Aderant precandi tempora, postulabat religio? con suetis ille ad Deum precibus horisque quot diebus orationi destinatis numquam ab fuit. Indies sacerdoti ad aras operanti adesse solitus, summopere lugens, quod occupationibus hanc sibi consuetudinem semel interrumpi sit passus. Ita vero divinae familiatitatis amans compertus est; ut quaternas ex die horas rebus sacris impendere, canonicas in ceteris preces sacerdotum evolvere, frequentiusque Carolus Deo colloqui, quam cum hominibus diceretur. Hinc etiam manavit illa rerum Deo


page 434, image: s458

consecratarum insignis aestimatio; sacramentorum pia ac diligens usurpatio; religiosis viris Divorumque immortalium amicis exhibita vencratio, primitiarum decimarumque facta Dei ministris oblatio. Hinc condita piorum hominum asceteria, excitatae superis arae, et [note: Abdicato regno religiosa vita solicitudinem denique amplexus est.] extructae templorum fabricae. Quid plura? ex eodem Iustitiae religionisque fonte admirabile illud atque ab omni retro posteritate depraedicandum exemplum fluxit, quo summus Europae Dominus atque in apice felicitatis constitutus Princeps, tot regnorum depositis coronis ut Deo, caelitibusque propius accederet, in angulum sese Castellani agri vitaeque eremiticae asylum abdidit; pro illa Europae imperiique luce. monasterii tenebras; pro aulae strepitu regioque comitatu, montium tranquillitatem ac solitudinem: pro maiestate, abiectionem: pro opibus, inopiam: pro imperio, serviturem [note: Amplificatur dimissio ab adiun Etis personae et rei] aditurus. O rem magnam atque inauditam hactenus! ô pietatem Imperatoris omnium saeculorum memoria [orig: memoriâ] dignissimam? Ille Europae moerator, orbis domitor, hostium terror, qui omnium suae aetatis hominum gloriam vicerat, cuius toro orbe divisae numerabantur victoriae, audiebantur laudes, tropaea spectabantur; ille inquam terrenarum rerum fastidio, divinarum amore incitatus, calcata [orig: calcatâ] Regum superbia [orig: superbiâ], sprera [orig: sprerâ] gloria, abiecta [orig: abiectâ] diguitate, aeternum in ipsa


page 435, image: s459

submissione monumetum laudis extruxit, quo omnem factorum suorum gloriam, veluti sole reliquorum siderum pulchritudinem [note: Victoria sui gloriosa in Caesare.] superavit. Unum post tot nationes sua [orig: suâ] virtute triumphatas, post victos Principes, vinctos Reges, subactam Europam, territam Africam; possessam Americam; unum deerat, ut dici posset Carolum vicisse omnia, ipse videlicet Imperator ac victor ceterorum omnium nondum superatus fuerat: quam cum laudem fortissimus Princeps nulli alteri tribuisset hactenus, sibi denique non invidit, cum orbis Dominus, de seipso victo, victor triumpharet, cum arrogantiam submissione, avaritiam voluntaria inopia, regnorum contemptu ambitionem fortissimd in se oppugnaret, arque deprimeret, cum denique post tot hostium devictorum triumphos, unum de se fortunaque omni profligata ttopaeum erigeret, quale nulla spectavit antiquitas, nulla forte posteritas conspectura est. Hanc ego in Carolo divinam prorsus mentem admitor ac veneror; simulque illud mecum reputo, quam praeclarum in eo animo omnium virtutum domicilium Iustitia extruxerit, in quo tam illustria religionis fundamenta collocavit. Quis enim non existimet principem illum iam dudum imperii sui administrationem humanae saluti ac divinae gloriae consecrasse, qui denique post


page 436, image: s460

regnorum possessionem, ipsum etiam superis [note: Opes imperium ac seipsum den que Deo impendit.] possessorem obtulit, ac consecravit. Putasne illum opibus ad habendi cupiditatem, honoribus ad ambitionem, ingenio ad deceptionem, potentia [orig: potentiâ] ad crudelitatem abusum? qui bona demum omnia, regna, potestatem, orientis occidentisque divitias, aut aliis liberaliter concessit, aut scholis, aris, templisque laudabiliter impendit; qui omnem cogitationem ad subditorum defensionem, et hominum calamitosorum auxilia convertit? a quo nemo miserorum sine solatio, nemo pauperum sine dono, nemo oppressorum sine auxilio recessit? Quot per Germaniam Hispaniamque Nosocomia? quot Orphanotrophia excitata Austriacae liberalitatis perpetua monumenta spectantut? non ille ex beneficio lucrum, ex munificentia captabat gloriam, non otiosorum hominum alebat desidiam, sordidorum avaritam, prodigorum luxuriam (quod esset beneficiis suos perdere, non servare) sed, aut virturem munerabatur, aut solabatur miseriam.

[note: Pietas Caroli erga suos,] Illa vero quara simul in liberos consanguineosque pietas fuit? egere velle, atque opibus potentiaque catere; ut illiabundent, ac potentes habeantur: subiectionem ab imperio adire, ut illi de serviture ad imperium transeant; illud honoris deserere fastigium, pro quo multi flagitium parricidiumque nullum reformidarunt,


page 437, image: s461

et nihil tale aut postulantibus, aut fortassis etiam merentibus aperire, quod ingenti ipselabore, periculis maximis, sanguine ac vulneribus suis, non modo contra adversatios defenderat, sed magnis etiam opum, auctaeque maiestatis honotibus cumulaverat. [note: Erga patriam et subiestos pietas.] De eius in patriam et subditas nationes pietate quid dicam? quot scripsit, dixitque exercitus, quot bella gessit, quot hostes, cum vitae suae discrimine, superavit, quot terras victoriis peragravit, maria emensus est, tot suae pietatis impressa ubique reliquit vestigia. Patriae illum spectata quies propriae quietis immorem reddidit, pro hac ille suis emolumentis carere. suis exui opibus, laboribus desudare voluti; huius ille tolerare commoda, affligi calamitaribus, iactarr tempestatibus viius est; illi honorem vitamque ac sanguinem suum impendere non detrectavit.

[note: Iustitia legali et vindicativa carolus excelluit.] Nunc quid sibi tantus Imperator, quid aliis licere voluerit, quibus virtutem praemiis, vitium poenis affecerit, videamus. Legibus ipse primum, tum a neglectu et oblivione vindicatis; tum recens ad publicam utilitatem conditis, auctoritatem magistratibus, spem probis, metumque improbis conciliavit. quas cum obsecuturis magis populis, quam Regi imperanti, Rex ipse ac legislator ferret, supraque legum decreta eximius incederet; illorum tamen hominum, coeca


page 438, image: s462

adulatione [note: Alegibus quas tulit, ipse eximi, perditorum hominum confilio, noluit.] Principum vitiis faventium orationem toletare non potuit, qui imperantium aliquid libertati indulgendum dicerent, cavendumque ne qui aliis dominaretur, serviret legibus, aliquid illis concedendum oculis, qui prospicerent omnibus: illis aliquid dandum auribus, quae paterent summis infimisque illis manibus quae sceptra et regnorum habenasregerent; ne imperium a servitute, Rex a subditis nihil distet, idemque qui imperat, obtemperet, maiestatis suae iactura [orig: iacturâ], auctoritatisque ad leges adstrictae imminutione. Satis hunc laudatum esse Principem qui licet affectionibus nihil deneget, dissimulare tantum vitia noverit. Imo parum admodum ad fortitudinem, resque magnas administrandas illum animi, laudisque Regem adferte, qui, pietate in supeios hominesque enervatus, omnia timide ad virtutis praescriptum metitur, et vivaces ingeii impetus legum oseribus opprimit. Tam impiam ex aula Sathanae profectam disciplinam, atque in multorum (pro [orig: prô] dolor) hominum opinionem usumque a ulicorum receptam, exhorruit optimus Prinseps; sempetque arbittatus est non illum se tantum esse, qui leges datet; sedetiam qui acciperet: exemplo Regem plus suo destruere, quam praeceptis aedificet, si aequis legibus iniquam vitam iunxerit, indignum esse, ut quae sibi permiserit, in aliis reprehendat, ut impurus castitatem, avatus liberalitatem, immitis mansuetudinem imperet. Cum impio Rege, nec aequitatem diu posse, neregnum


page 439, image: s463

subsistere. Ad serviutem brevi, eversis subditorum motibus, dilapsurum Principem, qui tam inconsuliam libertarem sectatus fuerit. Vitia esse, quae Imperatorum saepe paludamentum sanguine tinxerint. Virtutes, quae pauperum etiam centones in purpuram convertennt. Quoeirea laudatissimus Imperator noster, quae aliis dabat ad mores sancte formandos imperia, sine imperio exequebatur ipse: quae in aliis scelera moenis castigabat, in vita primum sua em endate cotrexit, ne aliter loqueretur, quam viveret, et qui facienda [note: Quod aliis imperabat, suo exemplo sequebatur.] plecterer, faceret plectenda. Ita sceleratorum pauci, quamvis a clemente Principe nulla sperare impunitatem audebant, cum nullum sibi ipsi scelus indulgentem viderent: proborum nemo fortiumque militum desperabat suae virtutis praemium, quam tanto in [note: Poenis vitia, traemiis virtutem munerabatur.] pretio ac veneratione apud Carolum esse animadverteret. Et vero, quidquid Duces in bello strenue, animose milites, sapienter in curia proceres; praeclare in urbibus cives gerebant, id totum non modo Imperatoris laudem, gratiamque sed et praemia accompensationem merebatur, Per illum inviolata florebar commerciorum fides, pactionum sanctitas; regna, agri, urbes, familiae, vectigalium oneribus non opprimebantur, Magistratuum vigebat auctoritas, civium iura, urbium arces ac moenia inviolata durabant. Iniudiciis regnabat


page 440, image: s464

integritas, in foro iustitia, in militia disciplina. Infontes tuebatur innocentia, sceleratos accusabat maitia: et neque illis furor improborum ad oppressionem, neque his favor ad defensionem profuit. Non ignorabat sapientissimus Princeps impunitate ali scelera, et audaciam perditorum hominum: innocentiam proborum opprimere illum, qui parceret improbis: [note: Nobiliorum flagitia dissimulatione non praeteribat.] iisdem etiam peccare vitiis principem, quae negligeret in subditis: multa carcerum squalore, ferrique ac flammarum rigote flagitia cohiberi: quae nisi supplicia paucis severe adhibeantur, rotam denique remp everti. Nullum igitur negligentia [orig: negligentiâ] Caroli scelus proficiebat: nullius flagitium excusabat dignitas, nullius contracta familiaritas, neque regiae consuetudinis fiducia, aut potentiae vis sontibus ad excusationem proderat; sed sola innocentia Quamvis autem magnos sanguine difficilius aliquanto quam Plebeio Iustitiae litatet; legibus tamen timorem posthabuit, et ubi se maior offetret Reip. sanandae spes, hanc, sive lenitate, sive asperitate vulnera curati possent, impigre sequebatur.

[note: Amicitias cum honestat coniunctas coluit.] Illorum potro hominum, quos virtus ac dignitas sibi proximos, acsuppares effecrat, amor vero etiam reddiderat pares, familiaritateita usus est; non ut suis emolumentis amicitiam definiret, aut aliorum vitia sua benevolentia [orig: benevolentiâ] tegeret; sed ut, neque in illis impunitatem, neque in se peccandi cupiditatem aleret? Metiebatur itaque non utilitate sua [orig: suâ]


page 441, image: s465

non aliena [orig: alienâ] licentia [orig: licentiâ]; sed communi honestate amicitias. Virtutes in amicis colebat, vitia etiam exemplo atque amore emendabat; ne haberet dissimiles. Nullum ita immoderate affectu complexus est, cui ad iniqua vellet obsequi, nullum tam frigido fictoque est animo prosecutus, quem absentem atque inter adversa constiturum disceret.

[note: Gratus beneficiorum aestimator fuit.] Beneficia quanta liberalitate impendebat ceteris, tanta gratitudine munerabatur sibi impensa. Sua illa dignitate aestimate noverat, suis ornare laudibus, sua opportunitate amicis reponere. Non illum dissimulatio, quod impudentis est hominis; non oblivio, quod imprudentis, ab officio grati hominis dimovebat. Itarem in principibus viris rarissimam est assecutus, ut quae ceteri regum subditorum gratuita obsequia debiti ac servitutis loco censent, ipse inter beneficia numerarit. Hinc illam facile Ducum suorum ac subditorum evitavit perfidiam, qua ingrati Principes mulctari consueverunt: suam enim cum fortissimus quisque industriam Carolo probati cerneret, arque apud gratissimum animum beneficia collocari, neque indignationi locus esse, nec perfidiae potuit. Tantam ipsius erga subditos benevolentiam, superavit in Principe etiam illorum hominum observantia, quos aut sapientia, aut virtus, aut aetas, aut ordo, aut dignitas Catolo venerandos effecerat.


page 442, image: s466

Testis [note: Observantia erga alios in Imperatore tura.] est Adtianus ipsius adolescentiae moderator studiorumque ac morum arbiter, quem tam eximia de vito existimatione, tantaque animi obsequentis reverentia semper est prosecutus; ut homini licet inter ultimam plebem nato, sacro tamen, magnaque aetatis vittutisque praerogativa exornato, omne genus obsequii, honorisque detulerit: illius sententiae [note: Insignis submissio.] non modo assensus ubique sit, sed etiam voluntati obtemperarit. Testis est Clemens, post eundem Adrianum, Pontifex maximus, quem numquam tantum inimicum Carolus sensit, licet armis in se animisque hostilibus concitatum, quantum postea submissione sua, atque obsequendi promptitudine amicum habere meruit. Cuius ipse ad pedes honoris causa devolutus, sacro eosdem osculo delibasset, nisi interceptum Pontificis manus, sua magis Imperatorem pectori, quam vestigiis admoveri voluisset: Cuius deinde consiliis se operam suam ad Christianae rep. incolumitatem ac commoda promovenda adhibiturum pollicitus est. De sua maluit nonnihil utilitate remittere, suo etiam iudicio ac ssententia abire potius; quam tantae auctoritatis homini, sacraeque religionis Antistiti pertinaciter adversari; quae res quamvis magnis difficultatibus impedita, atque incommodis onerosa esset, ingenti tamen voluptatis sensu perfudit Principem, magno paris amore ac Pontificis veneratione incitatum.


page 443, image: s467

Ipse etiam Clemens, qui propter tot acceptas a Principis exercitu clades, Attillam sibi aliquem Gothica fronte truculentum, et moribus asperum finxerat hominem, ubi Regem vidit humanissimum, maiestate sua nulli formidandum, animque candore ac morum facilitate omnium gratia dignissium, Caroli virtutibus magnopere favere coepit, ac quicquid acceptisser mali Ducum malevolorum vitiis, atque indomitae militum licentiae, tribuere.

[note: THMPERANTIA.] Nec sanc immerito, tanta erat in Principe corporis animique gratia, tam iucunda morum affectionumque compositio, oris eloquiique suavitas, nihil illo inter iniurias contumeliasque erat moderatius; nihil inter [note: Modestia cum maiestate iuncta.] adversa prosperaque modestius. Uno utramque fortunam ore, uno hostes amicosque vultu accipere noverat. Animo ab omni perturbatione libero, oleoquetranquilliori adversantium sustinebat impetum, atque etiam indignationem frangebat. Non linguam effrenis loquacitas, non oculos proterva licentia solverat; sed hos modesta demissio; illam prudens regebat necessitas, neque enim facile oriosae garrulitati, aut nugis fabulisque commodabat. Aberat ab ore arrogantia, ab oculis, impudentia, ab utrisq, levitas. Ea tamen comitate gravitatem, ea serenitate frontis habitusque dignitatem temperaverat; ut neque maiestate offendetet, neque facilitate vilescetet.



page 444, image: s468

[note: Clementia cum severiate temperata.] Sevetitatem etiam clementiae aliquam adhibebat, ne sceleribus immatura lenitate crescentibus, spem facere impunitatis. Si tamen peccandum esset, indulgentia maluit, quam asperitate delinquere: quod indignum homine putaret ulciscendi potestate, aut paenatum acerbitare ultra mediocritatis limites in sui similem efferri. Opprimenda censebat vitia non homines, ac turpe existimabat sine novo crudelitatis scelere reorum scelera non puniti, Prae severitate Sisamis, iniquo pellem detrahentis, Biantis exemplum amabat, lacrimas etiam suas, reorum sanguini, licet abs se fuso, pero miscentis. Quare benignitatem, nisi a vitiis alienis, sibi Carolus extorqueri numquam est passus, ut proinde in ipsa etiam asperitate placuerit; clementiam vero, cum ea sine disciplinae ac Reipub. dispendio uti posset, ante omne sceleratorum poenam sibi caram habuit, virtutem, ut iudicabat, viro Principe dignissimam? qua facilitate omnium sibi subditorum gratiam collegerat, extinxerat odia, desperatorum elidebat consilia, enervatis seditionibus tranquillitatem alebat, continebat in obsequio: Proceres, amoris magis quam carcerum vinculis sibi obstrictos; suam denique contra vim omnem fraudemque confirmabat potentiam.

[note: Moderatio Caroli in cupiditatibus.] Exspectabitis nunc, opinor, ut tam benignum in alios Principiem, in se ipsum quoque parum severum, nonnulla fortunae: alia etiam naturae indulgentem


page 445, image: s469

proponam. Fallitur quisquis ita de Catolo sentire audet. Neque enim eorum quicquam, quae poena in aliis digna praeteriit, sibi permittere, aut etiam ignoscere est visus. Cavebat ille, ne, qui in aliis perperam commissa reprehendetet, committeret reprehendenda; aut ne, quam aliis delicti gratiam faceret, ipse exspectaret; quod vulgus suorum Principum vitiis facile aduletur ac faveat; ut facilius suo in scelere impunitatem assequatur. Igitur hunc solum Imperatorem ratus, qui suis primum affectionibus ac deinde subditis imperare posset, nihil in animo sensibufque nimium atque immoderatum residere [note: Minime avarus.] passus est. Si habendi in illo cupiditatem expenderes, erat haec cum publicae, tum privatae necessitati commensa: non in iudiciis corrupta, in vectigalibus avara, in aerariis immensa; regni se opibus, civium mercimoniis, agriculturae flore, divitem satis, fortunatumque iudicabat, sparsis per subditos facultatibus, plus im. perium nervorum ad bella pacemque allaturum existimabat, quam si in aulae unius angulum infructuose congestae opes essent, ubi auri argentique foenus inutili [note: Non inanis gloria esspidus.] sterilitate emoreretur. Si in Carolo gloriae aviditatem consideres, non erat ambitionis inflammata studio, non excellentiae dignitatisque suae aestimatione


page 446, image: s470

superbia, sed ad rationis praescriptum, defensionemque [note: Submissito Caroli.] Im peratorii nominis comparata; quod is qui hoc munere anteiret mortalium ceteros, aliis se virtutibus inferiorem multis non ignorarer. Hos digna [orig: dignâ] etiam, ut par erat submissione venerabatur, ratus iis se quandoque imperare, quibus (si maiestas ex virtute esfer) Impertium deberet accipere, nullamque inter homines potestatem esse, cui vitae sanctiras posthabenda sit, quaeque maiori caelestis illius Imperatoris potestati non subsie, qui ex meritis, non titulis dignirate aestimat.

Admiramur illos veteres Imperatores, pottenta verius, quam homines, quorum semper potentia cum incredibili arrogantia fuir coniuncta. Quid enim Alexandrum illum magnum (viriis magis an virtutibus haud facile dixeto) quid inquam illum ita belli successibus inflatum, rerumque secundarum usu inebriarum extulir, ut ratione captus humanaequesortis immemot, iam supra hominesinter Deos sese collocaret. Quod Alexander vivo sibi, idem Tiberius Augusto iam defuncto divinitatis nomen attribuit, quem deinde ceteri Imperatorum magno numero arrogantiaque [orig: arrogantiâque] sunt imitati, stultissimo facinore, cum Claudios, Nerones, Vespasianos, Tiros hominum monstra, astris Diisque insererent. Licear mihi hocunum in Carolo nostro laudare, quod reprehendo in ceteris. Vicit ille reliquorum


page 447, image: s471

facinora pia [orig: piâ] audacia, cum non vivum modo se, sed et mortu um sideribus caelitibusque sociavit, non tamen, aut suo, aut alieno scelere; non arregantia [orig: arregantiâ] et insana ambitione; sed demissione singulari, admiranda continentia, qui fluxa omnia et communia mortalium vota aspernati, caelestemque in terris vitam, iam tum inter aulae mundique blandientis delicias, coepit auspicari, Divis quam hominibus similior, cum in opibus moderationem, in excellentia submissionem, in libertate innocentiam [note: Moderatio in cibo poiuque.] constantissime defenderet. Sienim in Principe noftro illam spectemus continentiam, quae in sensuum libidinisque refrenatione consistir, quis Imperatorum in cibo poruque moderatior, in voluptatis usu temperantior illo, aut fuit, aut esse debuit? Nemo in Carolo Gallieni unquam reptehendit ingluviem, qui tsiginta regno imminentium tyrannorum obsellus exercitibus, post crapulam somnumque evigilans, de prandii lautitiis ministros sciscitabatur. Nemo in illo prodigiosam Heliogabali vinolentiam obstupuit, qui non tantum rosas inter unguentaque, vino stomachum, sed et piscinas implevir, natationibus ac balneis idoneas. Nemo luxum foedamque Neronis mollitiem, qui immani vivendi licentia [orig: licentiâ] vicies ac septies millies sesterium [orig: sesteriûm] anno non toto absumpsir. Faceslant illa Romani Imperi probra, cum de optimo moderatissimoque Imperatore


page 448, image: s472

agimus, cui frugalis mensa eruditissimorum hominum colloquiis, atque ingenii oblectamentis magis, quam gulae illecebris instructior, Ubi non ferveret Apicii popina, aur Virellii patina, non ex Mareotide aut Chio, ex campanis falernisve iugis collecta opeorse vina, non phasianorum cerebella, iecinora scarorum, phoenicopterorum linguae, muraenarum lactes, ab orienais occidentisque oris conquisita, sed obviae silvarum ferae sluminumque pisces, distinguebant fercula, necessitati, non deliciis instructa: suis etiam temporibus modoque, non importunis horis men surisque [note: Continenria in voluptatibus.] definita. His optimus Imperator victus moderati consiliis florentis licet vegetique corporis aestum ab illicita saepius voluptate continebar, neque sibi leviculorum hominum exemplis, aut obiectis sensuum illecebris pudicitiae laudem auferri passus est. Quis illum legentem, quis audirentem turpia conspexit; et aversatum esse contestatur? Quis in alieno feminatum consortio iam coniugem deprehensum, neque effugium spectitasse meminit? quis cultus habitusque mollitiem sectantem, lascivorum amantem confuerudinem, procaciamque ac formam in muliere laudantem audivit? semel in adolescentia perversitate aulicorum seductus peccaverat, et quam vis egregium dedisset orbiheroem Ioannem Austriacum, rata


page 449, image: s473

tamen cum Davide paenitudine hunc lapsum expiavit Quae cum ego in illa potentia admirer, in illa fortuna venerer, in illa libertate adorem, verba mihi deesse sentio, quibus ram illustria moderationis exempla, pari qua gesta sunr dignitate depraedicem. Inter epulas suas ille militum virtute obtentas [note: a contrario et exemplis illius temperantia amplificatur.] narrate audireque victorias poterat; Duces hostium in spectaculo porius quam acie captivos ducere: pro hostli sanguine mulsum libare: pro sudore sordibusque bal neis unguentisque circumfluere, pro duro armorum pondere molli serico purporaque vestiri, pro vulneribus ab hoste accepris laces num erate, ac poculis magis decertare, quam proeliis. Quae si fecisser Carolus adhuc cum magnis illis Alexandris, cum Hannibale arque Anroniis poratoribus simul ac bellaroribus strenuis comparati potuisser, ne de illis quicquam Principibus dicam, qui solo Caesarum nomine conrenti inutilem vagina ensem circumferunt, nulli meruendum: qui alienis tantum oculis bella lustrant, alienis pugnant manibus, nulloque unquam victoriam aut cladem sensu, nisi solis auribus, perceperunt. Hos enim cum plerumque luxus domesticus, aut voluptatum illecebrae aulis affigant, quid praeter umbram quandam Imperatorii nominis, ad Principem nostrum composiri, adferunr? Quibus cum omnino dissimilis


page 450, image: s474

Carolus fuerit, tanto magis etiam summus ille orbis Monarcha praedicandus nobis est, quodl cet omnes retro Imperatotes regnorum amplitudine, opum ab extremis Indiis affluentium copia, honoris magnitudine, corporis robore, rerum omnium felicitate superarir. tantis tamen virtutis fortunaeque oblectamentis enervatus fractusque non sit; sed immortalis nominis sui gloria inter haec universa temperantis laude floruerit.

[note: FORTITUDO.] Quanta putatis fortitudinis commendatione excelluerit Carolus, qui praeter insigne corporis robur, tanta vivendi moderatione semper est usus, qua vires ingeniumque aleret, non obrueret, qua ad militiae frugalitatem, et sagi asperitatem etiam in toga asluescerer, qua voluptates domi contemnere, deliciis belli catere posser. Fingite vobis auditores Imperatoris fortissimi imaginem, quineque adversarum rarum im peru facile deici, neque secundarum afflatu insolenter efferri neque formidine turpiter percelli; neque inopinatis eventibus [note: Hypotyposis illustris.] turbari solear: quem neque audacia temerariu, neque abiectio timidum, neque ita impotentem, neque casus atslictum, neque mali diururnitas inconstantem faciar. Fingite vos illum in animis vestris; ego Carolum istius imaginis veram vivamque similirudinem exhibebo, qui tot bella, quor uno tempore Europam, Arricam, Indiamque obsederant, paene solus summi Imperatoris


page 451, image: s475

officio administrabat: qui in aliis simul terris pugnabat, vincebat in aliis, alibi in urbibus propugnator, alibi oppugnator aderat; et si manu non posset, adstabat consiliis. Ubi alios farigatio, aut metus deiecerat, contra comnem vim laboremque perdurabar ipse; ut militis, an Ducis fungeretur ossicio, haud satis distingueres: nisi cum, quae ag eret, audires [note: Ducis ad fortia quaque agenda ferendaque exemplum.] imperantem. Quo animo constantiaque ferendi labores eslent, monebar voce, exemplo docebat; ubiaggeres pro castris ducendi, ubi flumina pontibus insternenda, vel suffodiendae cuniculis urbes, propugnacula educenda; quo quodque opus loco, qua arte, qua celeritare expediendum esset, nemo ex verbis magis intellexit, quam vidit exopere, quomodo militi in castris vivendum, legibus primum, deinde abstinentia sua monstravit. Quid improvisis in casibus, inter spem desperationemque agendum esset, et fortissimo militi, et prudentissimo Duci, Carolus non uno argumento eventuque comprobavir. O si vobis hoc occurreter vultu atque ardore, quo non ita ptidem Carolus Algerium in Africae littore occupaturus, non cum Turcatum tantum copiis, sed et caeli marisque tem pestatibus constantissime pugna vit, sentiretis fortasse cum ipsis inimicis Principis nostri virtute attonitis, non vos hominem casibus mortique obnoxium, sed aliquem de


page 452, image: s476

caelo lapsum Christiani nominis glomaeque propagatorem intueri. Restabat, post captum Tunerhum, solius Algerii possessio, [note: Tempesta tis de seritio; et Caroli in ad versi ate magnanimitas, et fortitudo.] qua Christianorum toto Oceano libera rutaque esser navigatio. Huc igitur cum ingenti classe Impetaror appulit, iamque lictus obtinebat toto nondum exposito milite; cum veluti furiis ab orco excitatis, caeli disiecta serenitas matisque tranquillitas est eversa, ventorumque ac imbrium intercidentium viclassis tota concuti, fluetibusque ac navibus ira collidi invicem coepit, urbrevi maxima sui parte, aut discerpta, aut Oceano cum tormentis et commearu hausta, spectaculum cladis fuerir, nudis ipsis, arque littoribus miserandum. Alterum haec tempestas diem tenuir, cum interea miles hostili in solo ac imperu inter caelum terramque constitutus medius, nervis frigore, pluviaque solutis, vir movere se, aut arma in hostem sustinere posset, dubius utri procellae succumberer, hostium telis, an aeris inclementiae? Non tamen inter haec Carolus ad desperationem inflecti potuir. Unus ille nulla re, praererquam sua virtute tectus, obire stationes militum, revocare languentes animos, spem atque exitum malorum ostendere, instaurare ordines, ducerein hostem srgna, arque in ipsa ante omnes acie, operim mottem, aut victoriam. O


page 453, image: s477

admirabilem viri fortitudinem! ô animum contra adversa omnia prosperaque aequali constantia munitum! omnis iam natura in Carolum insurgere et non barbarimodo, sed et orbis elementa unum in hominem pugnare videbantur, irasci mare, obstrepere aer, caelum obsistere; et tamen inter istas procellarum turbas imperturbatus Carolus, interista orbis nubila, frons illi serena constabar, quaeque omnia evertebat hostium rabies, aerisque tempestas, solum Carolum reliquit im mutatum. Noctumis igitur divinisque vigiliis suis praesens, eodem vultu, alacritate, cohortatione militum, ut iam illos non a metu achoste defendere; sed ad victoriam ducere videretur. Nullum miles discrimen adiit, quod non suum ipse periculum Imperacor facerer, cui manum ipse [note: Apostrophe Carolum a summis periculis revocantis.] ac consilium avertendo non porrigerer. Quoruis, ô Carole? quibus te casibus a more tuorum obicis? (his enim tunc vocibus suum revocare patria Imperatorem videbatur) Tune adeo pretiosi nobis Ducis discrimine salurem unius tueri exercitus, caput ip sum pro cotporis defensione hosti obicere, versari non in arce, unde tutus aliorum pericula despiceres, sed in acie, ubi pugnantibus cadenribusque permixtus, tui unius casu totum prosternere exercitum poteris. An ignoras, gravissima esse vulnera, quae caput sauciant, membris ceterisfacilius


page 454, image: s478

supcaereris facilius suppetere remedium? belli Imperatori tutissimum inter ordines locum deberi, unde praecipere magis, quam dirigerein hostem tela licear. Tua salus omnium nostrorum incolumitas est, tuus interitus ruin a nostra. Te amisso non solam Africam perdimus, sed bonis opibus, urbibus, Provinciis nostris, toti Europae, vastitas atque excidium imminer. Redde te igitur tuis, redde subditis, amicis, liberis, restitue patriae, inter spem metumque fluctuanti, tuisque cladibus territae: quae, nisi te salvum conspexerit, salva et incolumis [note: Oppositorum comparatione amplificaiur virtus Caroli.] vix esse poterit. His illum clamoribus terrere Europa potuisset, si Wenceslaum aliquem compellasser, si ex illorum fuisser numeto Princeps, qui bellum ad spectaculum verius et inutilem pompam, quam pugnae virtutisque amore comirantur. Qui ex arcibus ac praesidiis oppugnanr hostem, et contra adversariorum tela non armis tantum, sed et moenibus defenduntur, qui ne patriae salutem fortunae obiciant, de suanumquam salute cupiunt periclitari. Ab illorum hominum timiditate arque inertia, quam procul Carolus aberat, tam prope in hostium conspectum ferebatur, ve illis oculis animisque quibus terrorem adversariis, suis audaciam inicerec. Nec huc remerc, aut sine consiio; sed, aut necessitate fluctuantis exercitus,


page 455, image: s479

aut aliqua etiam periculorum securitate ductus ibat: ne vel mortem inconsulto provocate, vel meticulose subterfugere videretur, et, ne in illo glotiae ac virtutis theatro, spectator tantum; sed et tragoediae praecipuus auctor adeslet, quo stante [note: Constantia Caroli.] nemo fugerer, audente nemo timeret: cuius fortitudini obiecti montes sese submitrerent; rebellantia maria, velut in vincula ac captivitatem, interciperentur; ipsa denique Europa, ventis licer undisque ob. luctantibus, dominaretur in Africa. Et sane hanc mihi virtus Caroli excitasse, Superis moderanribus naturae indigna ionem videtur, ut qui tem pestates aliquando gravissimas tolerando vicerat, hostes fortissimos puguando straverat; nunc, uno tempore, agendi patiendique exercitatior, hostium simul tempestatumque victor existerer. Hallucinati profecto [note: Virtuter eius varia. sed inprimis militaris excellens est.] non sunt, qui Carolum sapientissimum Senatorum, piissimum Iudicum, for eislimum Centutionum dixerunt. Ete nim tanta laudum ipsius, eatum praeser tim quae ex viti sorrirudine, magnani mitate, constantia ducitur, seges est, ut quam tota Buropa capere non potuit, frustra me oratione una complecti speraverim. Inaudita unius hominis virtus est quae potentissimos Gallorum, Germanorum, Maurorum, Turcarumque exercitus


page 456, image: s480

aut bellantes superavit, aut fugavit tergiversantes Unus Carolus quatuor ductis in Galliam expedirionibus, sex in Hispaniam, septem in Iraliam, novem in Germaniam, Angliam binis, totidemque in Africam, submissisque pluribus in Indiam classibus terram omnem Oceanumque nominis sui gloria, armorum terrore, praeliorum magnirudine, victoriatum numero, Regum Ducumque captivitate implevit. Quem ante pugnam nemo timidum, in certamine nemo remissum, post proelium nemo victumo conspexit.

Quae cum in Im peratote nostro singularia prorsus fuerint, ac talia, quae paucorum hominum virtus ac felicitas sit assecuta: tum illo fortitudinis exemplo omne exemplum superasse existimandus est, quo felicitatem illam, victoriamque ad ipsius sinum confluentium favorem, ita moderate rulit, utimmutaro plane vultu plerarumque nuntium exciperet; neque alia fronre clades hostium, captivos Duces, victricesque Romanorum Aquilas, quam calamiratem ac ruinam suorum intelligeret. [note: Molestia et constans aequanimitas Caroli.] Erant Gallorum profligati exercitus, victoria in manibus, Rex in vinculis. Quid ad tam exspectatam Carolus legationem? quis hic non exsultantem gaudio Imperatorem, festiva tormentorum allusione sibi suaeque fortunae gratulantem, Ioviales ignes


page 457, image: s481

triumphantem musicam, aera omnia vocesque applausuras exspectet: Audir rem tantam Princeps, et quo vultu Franciscum hostilia molientem accepetat, eodem cognovit superatum. Audit tamen, et Deus, inquit, Immortalis hanc nobis victoriam obrulit; recta igitur hinc templum adeamus, ut eidem praestirae benevolentiae habearur gratia. Hic Caroli trium phus, haec optimi Principis fuere gaudia, qui tunc mihi trium phasse videtur omnia, cum de ipso etiam triumpho contempto tam glotiose trium phavit. Quid veto adhaec Franciscus Carolo? Hodie, inquit, mihi, crns tibi An haec considerasse non putamus Carolum, dum nihil sibiex illa victoria laudis gloriaeque decerpit, Supetis belli auspicia, moderationem, eventum tribuit. Quorum arbitrio forrunas regnorum administrati professus est, dum suam illa modestia [orig: modestiâ], et victum vincere, et vinci potuisle victorem abunde testatur. Ipsum audire respondentem Carolum. Homo sum, bumani nibil a me alienum puto. O voces cedro dignissimae, arque omni retro posteritati praedicandae! Habuir illud Francisci lemmia multum sapientiae, plus vero etiam minarum; sed illa Caroli vox sapientia nihil cedit, humanitate ac demissione longe etiam superior est. Bis scilicet Franciscus a Carolo vinci debuit, semel


page 458, image: s482

fortitudine, iterum modestia: verbis, factisque: belli, pacisque virturibus, Sed quid agimus, qui inter Caroli Imperatoris nostri laudem arque encomia ita versamur, acsi praesentem illam, humanaeque etiamnum conditionis participem intueremur? [note: Laus et Descriptio Caroli.] Verum, O fallaces hominum spes, O vitae nostrae felicitatem miseram, fortitudinem imbecillam, labilem constantiam! Illud Imperii nostri decus, bellorum fulmen, pacis ornamenrum, Ecclesiae columen, religionis rutela, propuguaculum veritatis, miserorum asylum: illud lumen Getmaniae, sidus Hispaniae, praesidium Italiae, Sol ille Europae universae suis modo tenebris obscuratur, et intra [note: Mors tanti Imperatoris.] unius monumenti ac Sarcophagi angustias tantus Imperator clauditur. Quem ante otbis universus non capetet, ad caelos etiam, quo vietoriis et exercitu non potetat, armorum suorum gloria ac nominis virtutisque aeternitate penetravit. Illa, pro [orig: prô] dolo! nunc manus torpet indigno mortis figore, quae rela in hostem vibrare, gladium stringere et Christianae Reip. salurem circumferre visa est. Illi caligine offusi excoecantur oculi, qui amieis honori, inimicis erant formidini. Illa lingua obmutuit, quae suis, ad virtutem, horramenta subicere, adversariis ad terrorem intorquere solebat verborum


page 459, image: s483

sulmina. Illud Martium pectus magnanimitatis ac constantiae domicilium, putredine solutum diffluit, et nihil ex tanto nobis Principe amplius superest Carolo atque Imperio dignum. Illa maiestas [note: Luctus communis omniuns.] ad humilitatem, gloria ad contemptum, gratia ad fastidium subsedir. Ipsa cum Carolo Europa non in luctu ac squalore tantum, sed et morte aliqua, ac rerum iucundissimarum interitu versatur. Lugent populi ac nationes fortissimum ac laudatissimum sibiereptum Principem, divites bonorum suorum defensorem, pauperes liberalem, sontes mansuetum, insontes humanum, hostes clementem, amici fidelem, omnes aequum ac sapientem. Ipsae adeo Principum ceterorum aulae, ac Divorum Basilicae suis ornamentis spoliatae, tristi habitu vultuque magnificentiam tanti Imperatoris desiderare videntur. Nescio quo id pacto auditurus sit Carolus (si quis mortuis, ur credimus sensus insit) quo animo has nostras accepturus lacrimas, quibus illam, quam ipse iam vivus exspectabar, mortem in defuncto aversamur. Erramus profecto, si parum pie existimemus Carolum a vita ad mortem potius, quam a [note: Non tam ad mortem quam vitam tran siit Carclus.] mortead vitam transiisse. Nemo illi eripuit Imperium, nemo vitam, utrumque deposuit, ut melioribus permutarer. Ad


page 460, image: s484

sepulchrum rapiuntur alli, ipse ultro concessit, et, ne quis illum amplius sibi superesse ac vitae crederet, funebres ipse exequias com precationesque adornavit, funus ipse ac funeris deductor sui. Adeoque etiam, cum viveret, mortuorum iam numero adscribendus. Unde paulo post vita functus, [note: CONCLUSIO. per Correctionem et Antithesin superiorum.] moriendi ille mihi, in hoc orbe mortalitatis plenissimo, finem magis fecisse, quam vivendi putatur, ibique incepisse felicius vivere inter caelites, ubi inter homines mori dessiit O magnae ac cettae (iam non dicam fallaces) hominum spes, quae tam praeclato exitu terminantur. Felicem hanc miseriam, qua [orig: quâ] tant ae beatitudini inauguramur, ubi hae nostrae illustrentur tenebcae, hae lacrimae siccentur, mors absolvatur. Gratulamur tibi. Carole, arque ex animo gratulamur: quod a vita, ram illustri virtute transacta [orig: transactâ], ad pulchriorem longe tuisque digniorem moribus vitam transmigratis; quod a rara felicitare, ad maiorem feliciratem; ab aula ad aulam; ab Imperio ad Imperium; a corona ad coronam profectus sis, quam neque adversitas concutere, neque hostes eripere, neque temporis diuturnitas labefactare poterit Ubi pro luctu gaudium, pro labore tranquillitarem, pro fortunae in certitu dine stabilem perpetuamquefeliciratem possideas. Ad quam ut nobis tuo exemplo atque


page 461, image: s485

Imperio hactenus dux caputque praeivisti, ita nunc etiam (ut spes est) suppetiis de caelo subministratis, ad eandem consequendam excitabis; ne quos, inter mortales constirutus, humanissime tuitus es, im mortalibus annumeratus mentibus obliviose transgrediaris.

ORATIO II.

Praefatio ad Lectorem.

PRiusquam ad cetera dicendi argumenta transeam, Benevolum Lectorem admonitum velim, nihil me in sequentibus orationibus ad cuiusquam religionis, aut gentis contumeliam assertum velle, sed oratorio more in utramque partem libere disserere: argumentis rem eandem nunc adstruere, nunc destruere; ut eloquentiae studiosis quandam in nota huius temporis materia viam praeirem. Quae me causa, toto hoc paene libro, in superioris aevi historia potissimum fecit immorari. Quare et suis quaeque personis tribuuntur. Lutherus, non ego contra Romonam sedem disserit; Cochlaeus, non ego adversus Lutherum. Contra Gallos Dux Albae, et Elector Albertus; pro illis Antistes Garsias, et Elector Trevirensi: contendit, idque rationibus, non ex meo cerebro, sed historicorum scriptis depromptis. Colorem

page 462, image: s486

ego tantum ornamentaque Rhetorum, tamquam ex ligno formam Mercurio tribui; ut sermonem, non consilia aliorum moderarer. Rhetorum iure usus sum, qui aliquando nationem adversus nationem armant, innoxio atque incruento verborum praelio. Et prodest hoc pacto sensum cuiusque intelligere; ut si verum errorem, velut per lusum intorqueat, corrigas: si fictum, non imparata, cum res fert, defensione elidas. Meminerit etiam Lector pressiori grandiorique aliquanto stylo Lutherum insurgere: Cochlaeum aliosque deinde magis Tullium aemulari. Nam et varietas in hoc genere delectabit.

page 463, image: s487

ACCUSATIO LUTHERI. Qua Romanam Sedem et veterem Ecclesiam violatae fidei et religionis insimulat.

[note: EXORDIUM. Ab indignatione contra Sedem Rom. ducitur.] ETiamne, Collegae fidelissimi, insanum illum Papalis curiae dominatum patimur, ubi elato arrogantia supercilio praesidet, Apostolica exulat simplicitas, Evangelica paupertas in auro micat, in purputa adoratur demissio, nihil ex Chri sti Apostolicoque instituto scrum sanctumque retinetur? En ur histrionica propemodum rituum superstitio habitum vultumque sacrae religionis mentita est. Babylon olim sepulta summa terum confusione ab orco in orbem tursum enititur, credulosque mortales, aut pietatis larva fa scinat, aut fucata quadam [note: Sub Babylonis nomine corruptionis Mater insimulatur.] religionis maiestare percellit. Ecce Apocalypticum illud famosae mererricis poculum, quod vobis propinat, aconito infectum, funestoque omnium destina tum exitio. Speciosa est, rapit aspectu. Blanda est, lenocinatur verbis: fall ax est, credulos praecipitat: Sphyngis aenigmata loquitur quibus intricarum perplexumque veterum pronuntiatis animum


page 464, image: s488

susspendit. Illecebrosa siren est, pietaais atque amoris Divini succo illitam melodiam fundit; ut suavius in charybdin perfidiae abstractus pereas. Crocodilum fictis solutum poenirentiae lacrimis dissimular, ur captum abstraetumque infelici temorte inferno immolat.

[note: Humanis traditioni bus S. S. Literas obscurare arguitur.] Superi, quantae nebulae a flagrantis superstitionis fumo, sensim purum, atque innube veritatis caelum suis involvunt tenebris? quanta in caligine clarissimum illud scripruratum Divinarum iubar sensim obducitur, quam superba Pontificum decreta, quor Bullae puerili vix Bulla dignae, sanctionesque execrabiles ab illa emergunr Hierarchia Romanorum officina, in qua rerum credendarum orbi cuduntur universo themata. Novus Hercules ad hydram illam septicipitis collis expugnandam [note: Optat Romane hierarchia e versionem.] requiritur, ferro flammaque subigendam atque exscindendam. Hg. licet Struthiones illic lareant, quae ferrum concoquunt, Salamandrae, quae flammas patiantur, aliquid ramen utriusque potentius Lutherus illis fucurum est. Invader illam funestissimam superstitionis Romanae arcem, expugmabit haec monstra, exscindet, evertet fundirus.



page 465, image: s489

[note: PROPOSI TIONE se adversarium Rom. sed si et divini verbi vindicem futurum profitetur.] Equidem ad Apooftlicam fidem ab intetitu, im minenti vindicandam accin gor, quam ex ipso busto oineribusque iam succumbenrem eripiam. Sensim illa a prima A postolorum aetate multorum negligentia obfuseati, tenebrisque confundi coepit: sensim vel inscitia, vel imp obitas pulcherrimam illam religionis harmoniam turbavit: sensim occumbere veritas, libertas conscientiarum opprimi, Divinis humana [note: 1. Prepter fidem sensim collapsam.] confundi coepete [orig: coepête]; nt nihil integrum intactumque, nihil prisca sinceritate illibatum in Ecclesia relictum sit. Euge igitur quando sic Deo visum est, sic profligata veritas postulat, pro Evangelio ad pristinam puritatem revocando, pro conscienriis a iugo illo papistico in liberratem asserendis, stylo, lingua, voce et verbo Dei fretus, adversus illud Anti-Christi, et Babylonis regnum evertendum progrediar. Quisquis obnixus fuerit, Lutherum ursum in via, Leonem habiturus in semita est, qui duta verbo Dei repugnantium pectora rugitu suo tetteat, unguibus secet, dentibus comminuar.

Nec mihi quisquam ex illis Romanorum asseclis Patrum scripta


page 466, image: s490

opponat. [note: 2. Quia antiquorum Patrum iudicio, in vebus credendis, nihiltribuendum, sed S. S. standum literis est.] Haec nihil moramur, quae ab hominibus errori obnoxiis novimus consarcinata: nugae, gertae sunt. Non equidem humanis memet, sed unius scriprurae restmoniis victum dedam. Impenetrabilis sum, nisi illius hinc depromptae veritatis amentis figar. Quid turbidos sectamur rivulos, quando ex illibatis Hebraeorum Graecorumque fontibus liquida putitas affluit? quando ipse divinarum litetarum formator Spiritus sese ultto hic affundit, cur alios sectamur Magistros erroribus implicatos? Nulli fidam, praetetquam uniscripturae, et quidem ad suam originem probatae, spuriisque scriptoribus expurgatae. Non illic bonis operibus tanto litatur opere, ur his iustificatio homininis tribuatur, aut merces in caelo deponenda sir. Fidei illud officium, Christo hoc beneficium adscribendum est. Emancipata libertas nostra, et vendita in peccati servitusem volunras, nihil sanctum intactumque flagitiis profert, quidquid agit in ipsis quoque per baptisma renatis, originali afflatum labe est, suisque ctiamnum vitiis sordescit, puter, displicetque, nisi illa vestiatur meritorum Christi purputa, quae solanullam imputitatis maculam traxit.



page 467, image: s491

Quis iccitco non rideat illorum dementiam, quibus curae est, ur ieiuno stomacho, afflicta ciliciis carne, [note: Nimium bonis illi speribus iribuunt, ium sola in Christum fide iustisicemur.] iurata etiam Deo, quam praestare hominis non est, continentia, Dei sibi faverem mereantur. Hoc est, pretio operum nullo pretio sissimum illud vitae pignus compatent, et sine aere, ut sic loquar, caelum mercentur. Talem nundinationem Deus nescit, cui nihil in nostro placer opere, nihil in Christo oblatum displicer. Nequicquam obtrudimus, quod iram potius, quam favorem promeretur. In Christo sola fide complectimur universa. Perversissima hac aetate Theologorum disciplina coepit esse, postquam avocatis a fide iustificante animis, illi sese impendit operum tractationi potissimum, quae inani quadam praefidentia mortalium inflant pectora, et ab illa quae in Christo est fiducia abducunt. Usque adeo, ur praeter istam praeceptorum molem, Herculeis etiam humeris intolerabilem, aliam sibi etiamnum non neceslariae continentiae, oboedientiaeque, arque ultroneae [note: Pracepta impleri non posr sunt.] paupertatis legem figant, sarcinamque numquam ferendam imponanr; ar rogantia, et ostenratione virium suanum singulari; ut si imperata cetera suis


page 468, image: s492

numeris explerent universa: neque Deus sat iustis legibus humanam vitam mumiislet. Quare ab ipsis scholarum ineptiis quisquiliisque, ad divinas illas Prophetatum Apostolorumque commentationes postliminio, unde alii abierunt, redeundum est. Audrenda Evangelica Pastoris nostri uxot est, audiendus caelestis [note: 3. Nec sacra Bibl a incorrupta prorsus sunt, cum multa hic apocrypha misceantur quae iure reicimus.] ille qui in SS. paginis loquitur Spiritus.

Quamquam nec libro isti, qui Bibliorum nomine venditatur, usque adeo fidendum sit, ut divina habeantur omnia, quaecumque in hunc congesta sunt. Multa apocryphorum in censu habenda, aliqua etiam a Christianorum disciplina ptocul arcenda. Nam quid Moysen dixerim nisi Carnisicum Magistrum esse, quem nemo terrendo, angustando, tyrannizando, tonando aequiparet, qui conscientias dire vulnerat, corda morralium terret, torquet, lacerat. Lex ipsius Labyrinthus est, iustitia legis Minotaurus, hocest figmentum qued non ad salutem, sed ad acheronta itet apperuic. [note: a In serm. Convival. c. delege et Evang. f. 11 8. et 121,] Iam vero quid Iobi historiam nisiargumentum fabulae ad patientiae exemplum formandum dicam. [note: b c. de li. Vet. et novi Test. et in versione Bibl. Germ.] In Iudith Tragoediam leges quae Tyraunorum finem exponis. Tobias poema Iudaicum est. Ecclesiastes eques estin arundine longa, sineocreis


page 469, image: s493

[note: Libri S. Scripturst. quos Lictherus reicit.] calcatibusque oberrans. Ecclesiasticus iuris et oeconomiae scientiam potius, quam ae ternae veritatis placira prosequitur. Canticum Reipubl. Iudaicae fictam cum Salomone ad regnur invitato confabulationem inducit, Nec sapientiae liber divini quicquam complectitur, frustraque auroritatem a Salomone praefixo mutuatur. Hestheri locum dignum, nisi extra sacrorum librorum canonem, nen reperio. Baruch mihi vilior est, quam ut divinatum scripturarum auctoritate sruatur. Danielis volum en falsa veris confundit, neque enim Azariae oratio et puerorum Hymnus, nec Susannae calumniose per senes traductae; nec denique Belis Draconisque per Danielem admiranda confectio, aliud quam Apocryphorum comm enta sunr. Machabaeorum libri modo plus iudaizant, modo ad gentilium superstitionem abeunt, neque se a prima fluxisse veritate sua sat probant indole. Nunc ut quaedam alia dissimulem, illa Paulo, falso nomine, inscripta ad Hebraeos Epistola, quam nobis in ambigua fide fidem praestabit? meo certe suffragio profanis haec, non vero sacris accenseatur. Ira et straminea illa Iacobi Epistola Evangelico est genio destituta, et alienae mentis, calamique foerus est secunda ista quae sub Petrinomine, ad mutuandam auctoritatem, protruditur. De apostolicis


page 470, image: s494

Ioannis scriptis Apocalypsin esse, statuere mecum nequeo. Neque enim pauca ad hanc tantam auctoritatem hic desidero. Aliotum probetur calculo, meum non ferer. Sed nec illa patiar Epistolae ipsius primae verba, quae tam luculentam sanctissimae Triados testificationem exhibent: quod Graeca non ubique adstipulentur. Multo minus feram inscriptam. Iudae atque ex altera Ioannis longo post depromptam tempote in divinorum bibliorum canonem inseri. Sit suns cuique scripto scriptorique honos; sed nulla fabularum vanirate adulteretur veritas. Dubia a certis, a commentitiis caelitus inspirata, a divinis humana sepatentur, [note: Suspecta a certis, et falsa a veris separanda sunt in S S. bibliis.] Alius Poetarum, alius Prophetarum est spititus. Arcam Dei et Dagon una basilica non patitur: nullum illi veritatis Magistro Christo cum veteratore Diabolo, et mendaciorum fabro potest esse commercium. Purgata itaque ab omnibus Apocryphorum deliramentis, producta ab ipsis fontibus, seiuncta ab omni veterum commentatione, velut a tenebris, in clara apertaque luce scripturarum sacrarum veritas est collocanda. Ubi liberis vulgi oculis patear, et extia omnem nubem adoretur. Ad hunc solem probandi erunt genuini aquilarum pulli, electi videlicet Dei, qui inconnivis illum oculis ferent: ceterorum ad hanc lucem


page 471, image: s495

hebetata acies facile infringetur, qui noctuarum instar, nihil nisi per tenebras intuentur, His illa Romanorum decreta Pontificum, quibus hoc potissimum curae est, ut cum sine legibus ipsi vivant, aliorum libertatem gravissimo legum iugo opprimant, nec corporibus tantum, sed et conscientiis eorum imperent, quos natura liberos genuit, [note: 4. Romanorum, Pentificum decreta, et Ius Canonicum abolendum esse, ut suae cuique iuxta S. Seripturam libertas constet.] unique auctori subiecit Quis illam patiatur in humanis tyrannidem, ut nobilissima Christianus mente serviat, qua creata immenso intervallo transcendit, atque ad suum enititur principium finemque Deum. Apage illas legum compedes, atque ergastula Romano in foro curiaque reperta, quibus se nemo, nisi vilis animae proptiae queliberta tis fastidiens, concludi patietur. Vos vero o Collegae, et auditores mei adeste, protrahatur in forum iudiciumque abominandum illud decretalium Rom. volumen, rogus instruatur, ferto arque igne haec veritatis pestis ex scindenda est Quo Papa, atque illa pestilentiae cathedra absumenda esset, exitialis hic liber pereat, et soli Deo divinaeque rebus credendis scripturae locum cedat. haec una est, quae incorruptum veritatis sensum complectitur, quae humanae frontis decreta mille ertoribus obnoxia respuit, et divina res credendas auctoritate circumscribit. Ab hac ubi primum deflecti coepit humana, vel imbecillitas,


page 472, image: s496

vel arrogancia, atque ex turbidis haurire fontibus, Pattum scriptis debitam verbo Dei venerationem impendere, lubricae fidere Traditionum viae, superstitiosis ritibus oblectari. [note: SS. Partres suis in scriptis saepe ineptos, et erroribus obnoxios esse arguit. In libro de abolenda missa In assert. art. ad Leon de cimum.] Primus ille fidei Apostolicae flos illibatus sensim corrumpi ac diffluere vilus est, ac quae dam denique humanatum constitutionum lues in valescere qua prisca religionis sinceritas infecta est, veritas enoribus polluta.

Hic mihi nemo Chrysostomum oggerat ineptae loquacitatis hominem, Basilium scriptorem nauci, Cyprianum infirmi iudicii Theologum, Tertullianum cum Carolostadio ineptientem, Hieron. in scriptis frigidum, Ambros. ieiunum, August non rato languescentem. Quanti errores in omnium scriptisrepertisunt, quoties dissentiunt invicem, quoties a seipsis? Et tam vertiginosis quisquam fidat hominibus? Nulla se Lutherus eorum stringi auctoritate patitur. Rescindatur, proiciatur conculcetur, quidquid scripturarum sacrarum dignitate munitum non est. Ipsa Ecclesiae concilia nec moramur, nec audimus, dum Chtistus [note: Ad solam scripturam et verbum Dei invita:] nobis loquitur. In hoc uno auctoritas est omnium, omnes nec unius fidem faciunt. Divinus ille spiritus qui in sacris voluminibus spirat, fidelium cordibus, non conciliis promissus est. Indignum est, hominibus nos magis parere, quam Deo,


page 473, image: s497

qui in illam libertatem filiorum Dei asserti sumus.

[note: Romanae Ecclesiae legibus excussis libertatem suader.] Quicumque igitur intolerabilem hancnon. Christiano tantum sed et ingenuo homini servitutem execratur, meo exemplo detestetur, convellat, exscindat vincula illa humanarum legum, seque in veram filiorum Dei libertatem asserat. Primam illam Christianae disciplinae quae a Christo atque Apostolis mana vit, institutionem amplectatur, in qua neque arrogans dominatio, neque abiecta servitus locum reperit; sed par sors omnium, divitem pauperi, servum Domino aequabat, in una omnium societate opes, honores, convivia, eodemque haec iure divisa spectabant universos. Non illic laboriosus agricola dutos, molli in serico atque aula, heros, patiebatur, qui post exhaustas tenuiorum fortunas in ipsam saepe vitam miserorum animadverterent. Vah in quam modo [note: 5. Priscam in Christianis aequalitatem probat, et tyrannidis usurpatae Dominos insimulat.] confusionem illa veteris Ecclesiae communio abiit quae nunc prisei istius amoris relicta vestigia, quando tanto multi supercilio Domini imperant, tam alii turpi conditione serviunt! Una omnibus Dei maiestas auctoritasque, Dominis iuxta subiectisque leges imponit, extra has nullis mortalium decretis subicimur, nisi eaedem illa Dei auctoritate fulciantur. Politicum Reipubl. ordinem non improbo, sed intactum relinquo, si divino fundetur


page 474, image: s498

eloquio, nullumque conscientiatum libertati vinculum iniciat. Haec ubi adstringi perfidiose coeperit, quatiantur et dirumpantur omnia, quaecunqueillius integritati vim [note: Perstringit acerbe a se deficientes socios ob doctrinam, praecipue Sacramentariorum introduetam.] insidiasque fecerint.

Verum non illam ego perversorum hominum Carolostadii, Oecolampadii, Zwinglii, atque aliorum perperam Dei verbum traducendi libertatem probo, qua nihil ab ipso Cacodaemone reperiti tettius ac perniciosius sub ipsa Evangelicae veritatis, rursum elucescentis, principia potuit. Hunc profligatissimi mortalium ex ipso nobis orco fumum in medium Euchatistiae solem educunt, ut tam clarum ex sacris literis affulgentem veritatis diem eripiant. Facessant monstra haec et opinionum et hominum, superbis innata capitibus, quibus nec uncia est cerebri, nec mica rationis. Blasphemia illa sacramentariorum ora, verbis illis clarissimis, tamquam [note: Prosopopaeia Christi, pro Eucharistia pugnantis.] fulmine perstringet suptemus Iudex vindexque Christus: Hoc est corpus meum, corpus inquam, non phantasticum, non umbraticum, non spirituale, sed meum. Quomodo infitiamini illud esse, quod ego esse non significare, non figurare, non obsignate dixi? O praepostera, non hominum, sed belluarum iudicia! Tam diserta scripturatum verba ab obvio perspectoque omnibus sensu, in altenam peregrinamque sententiam avertere, nequetam


page 475, image: s499

inconsultae damnate temetitatis, ut in tesalutis tarissima, et divinorum meorum operum gravissima, obscure perplexeque, et ad vulgus mortalium, non vulgartier locutus sim; neque idem toties tamque disertis, et repetitis per tot ora Evangelistarum vetbis, semper iisdem, numquam in alium sensum deflexis iteraverim; et tamen nusquam proprie tam admirandum potentiae sapientiaeque meae consilium exposuerim? Tollite hanc tantam interpretandi insaniam, atque ad vestri imbecillitatem ingenii nolite operum meorum rationes metiri Ego dixi, nec mora, caelum tellusque, vastissima illa ac stupenda mole ex nihilo assurrexit, et cum assumpta me in carne prae sentem assirmo, fidem verbis omnipotentibus deroges? aut me fallere, cum dico esse; autre falli, cum id negas, necesse est. Vide, utri plus tribuendum iudices. Deone an homini? Haec nisi [note: Non esse quem vis alium ad Ecclesiam instaurandam idoneum, se ad hoc opus a Deo clectum.] te oratio supremi Numinis percellat, cautes es, et bruto magrs brutus.

Iam, si mihi id superi visi sunt tribuere, ut lapsabundam religionem erigerem, in flictaque illi abertantium ignoratione, seu etiam iniquitate, vulnera, et aceto affuso diluerem, et oleo opportuno delinirem; qua [orig: quâ] id fronte ex postremis quisque subsel. liis Doctor aggreditur, tantamque incocptum benc laborem confusionem ingerit?


page 476, image: s500

An diffidunt, me rem, tam felicibus auspicatam successibus, digno posse exitu concludere? Quidquid ex omni retro antiquitate probatissimum est, hoc ad sacrarum litterarum. normam exactum, aut probo, autreprobo. Multa olim perperam tenebris damnata, luci reddo; multa tenebris dignissima in lucem producta rutsum sepelio. Nec coe co in scripturam, ut alii non pauci, memet impetu immergo; sed melligerae sedulaeque apis instat delibo universa, atque unde venena nonnulli, optimae veritatis sucum colligo. Invideant licet adversarii: meis denique, res multis saeculis optata, numquam satis obtenta, meis, inquam, auspiciis coepta est, me auctore, quantum dies Deusque indulserint, absolvetur. Nulli ego ceterorum in hoc labore cedam, concedam nemini. Zwinglios ego Swenckfeldiosque et quidquid est delitantium hominum, atque in idem sese opus vertiginoso spiritu ingerentium, omni styli vocisque contentione persequar, confodiam, [note: Concludit adversavios omnes clato animo contemnens.] opprimam. Sentient in sua capita non tantum Lutheri vim furoremque, sed et indignantis caeli iram ultionemque converti. Illae ipsae quas adversus me Deumque nationes concicant in suam perniciem atque interitum


page 477, image: s501

armabunt. Pacem quam e Germania seditiosis populorum concionibus exturbarunt, hanc frustra demum requitent, quando nullum sibi ad quietem speratam asylum reliquum esse ingemiscent. Interea patta sibi in religionis expurgatae sinu tranquillitate fruetur, et superomnem Papalis curiae fastum, omnemque adversantium aemulationem erectus, pedibus eorum arrogantiam conteret, ac, tamquam immota Oceani rupes, vilem circum frementium undatum impetum facile contemnet.



page 478, image: s502

Defensio romanae sedis, et priscae Catholicae religionis, adversus Lutherum, per Cochlaeum Oratorem eius temporis aequalem suscepta.

[note: EXORDIUM. ab ipsa Lutheri arrogantia universe refillenda ducitur.] VIcisti, Luthere, vicisti aetatum omnium flagitia, incredili audacia, insana [orig: insanâ] temeritate, errore ac perfidia fingulari. Itane vero? ru novus homo, atque heri natus (si Divis placeat) Theologus, quique ex Monasterii carceribus in Academiae lucem, tamquam bellua in arenam, nuper emissus es, tu, inquam, maiorum turoum instituta, sapientum consilia, sanctorum hominum plactia, Conciliorum decreta, tot saeculorum auctoritatem, literis, legibus, consuetudinibus firmatam in volate temere, ac proteruc violare ausus sis? O arrogantiam singularem atque impudentiam hactenus inauditam! hominem post tot saeculorum memoriam, repertum esse unicum, qui ferrea voce, audacique stylo, anciquitatem totam confodere, eius fidem infringete, sanctitatem violare, constantiam [note: Paucis illius sielera in hac haeresi perstringuntur.] labefactare conetur. Quod certe patientius ferendum esset, si longae experientiae vir multisque, cum sapientiae, tum virtutum argumentis orbi probatus ageret; at cum temerarius et audax moderatis, expers eruditis, sanis furiosus, probis improbus sese petulanter obiciat, quo id


page 479, image: s503

tandem pacto, quo animo tolerabimus? Potuitne inte, Luthere, tanta reperiti amentia, et crudelitas tanta, ut vindictae ab hostibus capiendae, furorisque explendi gratia [orig: gratiâ], contra omnes leges, rationem ac mentem tuam, novo consilio, incredibili ausu, unus teipsum opponeres universis, omnia per Europam perversis turbares opinionibus; pacem seditionibus, fidem perfidia [orig: perfidiâ], religionem denique impietate subverteres? Tantumne in te impotenti irae arrogantique superbiae licuit; ut neque te memineris hominem, neque Deum pertimescas ultorem? Tantane tibi pereundi insania est, ut ae solus intereas, tot urbes, regiones, ac populos tecum in eandem calamitatem petrahas, iisdemque ertoribus [note: Omnise retromaeiorum aetatiopponere temerarium est.] ac sceleribus involvas? Quousque, mortalium flagitiossime, quousque in aliorum impune laudes interitu? quonsque in sanctissimas leges, moresque hucusque ab Apostolis propagatos debacchabere? Nihil te sacratum litterarum, quas et laceras, et perversa interpretatione pessundas, reverentia; nihil invetetata maiorum religio fidesque, a qua temere avelleris, nihil tot populorum aetatumque consensus atque auctoritas movere potuetunt? An quod omnes tot saeculorum petiodis, probant, amant, amplectuntur, tu solus aetare ultima improbare, odisse, repudiate audeas?


page 480, image: s504

[note: Omnia religionis priscae signa contra Lutherum pugnant, ipsumque erroris ac sceleris convincunt.] cui magis assentiar, tot conspirantium conciliorum decretis; an unius supetbi capicis delitamentis? tot sanctissimis Patrum assertis; an hominis vanissimi somniis? tot nationum inviolatis hactenus, praeceptionibus; an veteratoris nequissimi strophis? quid tot sanctorum hominum posteritati relictae imagnines, tot Divorum immortalium atae, sacella, templa, nisi quaedam superstitis etiamnum atque inviolatae fidei monumenta sunt, ac veluti tropaea, quae tu, post homines natos sceleratisdsime, doctrina moribusque tuis perniciosissimis, ceu machinis quibusdam subruere, ac profligere adniteris. Stabunt illa, stabunt contra vim omnem ac machinationem tuam immota, iniutias tolerabunt, ridebunt amentiam, aeterna Romanae fidei, et Lutheranae persidiae testimonia. Quod si quam alicubi labem traxerint ac ruinam, tuo illa nomini ac vitae perpetua adhaerescet infamia, nec, nisi immani tuo scelere, posteritati illorum clades innotescet. Ille vero virginitatis inter maiotes nostros celebratus candor, ille martyrum honoratus sanguis, illae Divorum reliquiae, tot admitandis supra naturae vim effectis celebres, per te neglectae, violatae, laceratae, quid aliud posterorum auribus animisque de Luthero ingerent, quam esse temerarium;, impostorem, sacrilegum, mortalium


page 481, image: s505

immortaliumque contemptorem hominem? Profecto nisi emotae mentis esses, nisi spem omnem in te evertisset desperatio, nisi improbitate omnem vinceres, haecsola te cogitatio emendare, haec excutere ab animo nefaria consilia poterat. quid agis? haec duo verba si deliberata mente ex pendisses, potuissent extorquere perfidiam, emendationem subicere. Nunc vero cum tantum tibi consilii rationisque non fuerit, ut errantem te bachantemque ab intolrabili furore revocares, patete, obsecro, ut quam tibi etror mentem eripuit, evertit insania, hanc cohortatione ac corteptionemea recipias.

[note: REFUTATIO errorum Lutheri.] Quid igitur agis Lutheress Fidem, te iactas Apostolicam ab interitu vindicare, quae ignorantium hominum opinionibus, ceu morbis quibusdam, affiictata, malevolorum hominum sceleribus oppressa sit, vixque in busto ac cineribus aliqua sui [note: 1. Collapsam sensimfidem obscuratamque veritatem, quam Lutherusinstaurare possit, venum est.] parte supersit. Cuius monumenta sub Apostolorum tempora, aliis aliisque in locum succedentibus Pastoribus, brevi, aut negligentia quorundam interciderint, aut errorum tenebris ita prorsus obsepta sint, ut nisi te vindieem atque instauratorem Deus orbi dedisset, sua mundus e tiamnum ignorantia ac scelere interitet, Deum immortalem haec excidere animo cogitata, haec ore verba effluere pateris! ut illa fidei Christianae fundamenta


page 482, image: s506

solidissimae innixa petrae derepente, tanto casu, [note: Quis enim credat omnes toto orbe ertsditos errare, Lutherum solum sapere?] tantoque multorum exitio collapsa sint, ut tantae molis ac sudoris opus, in totius orbis conspectu, in luce tot eruditorum iuxta ac proborum hominum labefactatum, ditutum, eversum iaceat, et nemo hanc ruinam senserit, nemo ingemuerit, dum tu denique, velut alter Redemptor, ex septentrione exsurgetes, cladem multis ante saeculis toleratam instautares. Felix enim vero aetas, quae tantae sapientiae, tantaeque felicitatis hominem tulit, qui fidem illam, quam neque christus, neque Apostoli in aliquot retro saecula propagare valuetunt, sed in ipso suo ortu sensim Patres interire ac collabascere viderunt: hanc demortuam unus iste, velut de sepulchro, excitare, atque ad vitam revocate potuerit Unde te nobis tam improvisum, tam inexspectatum dicemus prodiisse? ex caelo, an ex coeno? superis, an inferis, Divis [note: Ironiaillustris.] an hominibus? Perieramus scilicet, nisi te Islebia, nisi balneatrix muliercula (ne quid gravius dicam) peperisser, nisi Saronum scholae talem erudiissent, arque omni artificio expolivissent adolescentulum. Bonae virgae, quae in Palladis gymnasio decies septies uno quandoque die tuo in tergo attritae, ita tenobis emendatum procuderunt. Nempe iam tum in isto praeparabatur ligno Metcurius, qui reconditam orbi veritatem ac salutem nuntiaret, perquem


page 483, image: s507

[note: Quando primum collapsa fides sit, ostendi nequit.] incotrupta fides morumque integritas in Eutopa re spitaret, quo denique intercedente clausum mortalibus caelum rursum patesceret. Miseres vero atque infelices maiores nostros, qui tam propitio caruerunt Numine tantoq, vate destituti, inter ignorantiae errorisque sui nebulas aeterna caligine obsessi petiere. Quando igitur hanc tempestatem perfidiae incubuisse orbi, hoc divinae sapientiae naufragium obvenisse miseris censes? quo saeculo? quo anno? quibus [note: Lutherus a s. Patribus et praecipue Augustino, in S. Scriptura exponenda, et articulis fidei dissentit Ergo Lutherum betrodoxum esse necesse est, cum Augustinum orthodoxum esse constet.] auctoribus? quibus principiis, atque eventibus, Excute aetates omnes, omnem historiam, litetarum monum enta omnia, compone sacris profana, antiquis recentia, mediis atque ultimis prima. Explora doctissimorum hominum sententias, sanctorum Patrum testimonia, quae si universa tibi uni adversentur; quis obse cro furor sit, quae improbitas, omes arguere dem entiae, ut solus videaris sapere? Augustinus antiquae laudataeque memoriae vir, cuius vittutibus ac sapientiae, nullae Lutheranorum calumniae labemadsperserint, ille inquam plurima nobiscum sentit communia, quae tuo calculo Luthere damnantur. Illa probat, quae tu reprehendis; illa reprechendit, quae tu approbas. Tibine icirco, Luthere, an Augustino rectius assentiar? homini sapienti an furioso? temperanti an moderato. Hae resis ille olim desertor, fidem doctrinamque, quam tu modo execratis, amplexus est; religiosorum, quem tu modo detestaris,


page 484, image: s508

coetum instituit; castitatem, quam tu modo sceleratis commaculasti nuptiis, sancte coluit, bonorum ille operum libertatisque nostrae assertor est strenuus, alterumque hac in re Ecclesiae post Petrum caput Clementem suffragatorem disertissimum habet, quam tamen libertatem plusquam Manliana temeritate ac sae vitia, de Republ. adeoque anima Christiana proscribis, ac soli Deo veluti hereditariam emancipas, alia in locum vivendi libertate non minus noxia, quam dementi subrogata. Quid porro erir, Luthere, quod tibi patro cinio esse possit, sitota tibi obnuntiet antiquitas? ex quo scrinio [note: 2. Sanctis Patribus ac traditionibus maiorum reie ctis, ipsius quoque scripturae S. certitudo ruit cum per hos maxime de Scriptura S. certi reddamur] hanc tuam latentem hactenus depromes sapientiam? Nugae, gerrae, clamas Patrum scripta, quia hominum sunt; errores anilesque fabellas continent Sola ego sacrarum literatum testimonia veneror. Scriptura sacra est, quae me veritatem doceat: cui inniti, est omnibus procul abesse erroribus. Intelligo sane dementiam atque arrogantiam in te prorsus reperiti incredibilem. Si per te antiquitas omnis fidei scriptorumque integritatem corrupit, nihilque ex ore ac calamo vertum fluxit, quod illime vitiorumque habeatur expers: quo pacto factum existimas, quod S Scripturae toties per illos translatae expurgataeque auctoritas inviolata substiterit, quodque in ipsa vetustatis ptavitate hic solus liber, tamquam


page 485, image: s509

in mediis flammis aurum, intactus integerque perseverarit? aut siquidem adhaesit noxatum aliquid, qua tandem ratione contractas ab illo maculas censoria tu unus virgula notabis, aut spongiae subicies? praesumis id certe. At qua [orig: quâ] auctoritare, aut verius, qua audacia? Graecorum atque Hebraeorum exemplarium prototypon adhibes, ad haec praeclarus ipse pictor omnia SS. literarum lineam enta exigis, emendas, expurgas. Ecce dementiam. Graecorum atque Hebraeorum fidem romanae anteferas? [note: SS. literas ex Graecis et Hebraicis prae Luchero S. Chrysostomus et Hieronymus assecuti sunt, qui ab ille dissentiunt Graeca et Hebraea facilius corrumpi potuere, quam Latina.] Tuinquam, ridicule mortalis, illarum etiam literatum propem odum rudis supra Hirronymos atque Chrysostomoshac inre quicquam sapias? Ecce etiam arrogantiam ptorsus singularem. Qua metamorphosi ex Germano fubito in Graecum atque Hebraeum absolutissimum trans formatus es? an quia inter Teutones unus optime pergrae cari atque inter Christianos inopinato hebraizare didicisti? Demus tamen ista te habere exploratissima, arque ab omni absolvamus ignorantia. Quis tibi de graeca atque hebrae a fide, indubitata asseruit? hostibusne Christianae religionis in quorum manibus haec saepius exemplaria relicta. sunt, prae amicis fidendum censeas? Quidveto si quispiam tui similis, tam audax reperiatur, qui hosce sacratum literarum libros supposititios atque adultetinos esse dicat; commenta hic ac deliria vanissimorum hominum contineri


page 486, image: s510

asserat? quibus illam argum entis, aut machinis [note: Si Patrum et Tradi tionis au toritas tolla: ur, unde constabit hanc esse Cripturam satram?] a tam noxia ac perfidiosa opinione dimovebis? maiorumne nostrorum adhibebis traditionem atque auctoritatem? iam tibimet ipsi adversaberis, ut qui proscriptis Patrum traditionibus, uni insistendum bibliorum volumini calamitas. Ipsiusne Scripturae sacrae testificatione placitum tuum stabilis? at quomodo sententiam de se dicet suoque iudicio verax habebitur quae damnatur ipsa, ac quanta, quanta est, falsitatis arguitur? vide nunc quo te denique convertas, homo lubrice, qui inter opiniones perniciosissimas, ceu navis in exaestuanti iactaris oceano, neque portum illum quo acquiescas, aut anchoram, [note: Communicatio et fubiectio.] qua [orig: quâ] nitaris invenis. Quo igitur confugies? quem sequaris? quid postremo erit, quo extremam temeritatem, ac stultitiam tuam consolaberis? nolite desperare: fuit semper Lutherus, estque eriamnum homo, ut ad inveniendum promptus, sic ad affirmandum audax, ad perseverandum [note: De S. Spiritu, qui ex hac scriptura loquitur, unde constabit? cum a var iis in tam varies sensus distorqueatur, ut Luthero, in suo sensu, soli credi non possit, quasi hic tantum Dei sit.] vero etiam contumax. Et si mens illi ac consilium desit, verba tamen numquam, neque audacia deficient. Sialiens desperet testimonia, de suo ipse aliquid ingenio tamquam ex visceribus depromet aranea. Rationem ista sibi, atque familiarem, qui ex SS sibiloquatur literis, dictasse Genium asseret. Iis scilicet libris verbum Dei, omnemque recte credendi


page 487, image: s511

vivendique articulum contineri; eo proinde etiam, quo ipse dictaverit sensu intelligenda ex iis omnia; secus qui senserit, coecis tantum ertoribus ad perniciem suam atque interitum, circumagi. Ocerebrum nullo helleboro expurgandum, nullis satis medicandum Anticyris? Tu tibi, mortalium omnium vanissime, solum ausis vendicare recte intelligendi Genium, tibi uni sacri istius aerarii reservare claves, neque alias inde opes, nisi tua opera [orig: operâ] depromptas concedere. Itane vero? tu sapientiae divinae a secretis atque consiliis unus fueris, qui tanta praerogativa, nulli praeter te mortalium concessa, exsultes, qui solus Iovis Diphtheram inspexeris, quidque Iunoni in autem dixerit, sis assecutus? Egregium profecto vatem, cuius mores atque indolem curiosius intueti necessum sit: ut qua potissimum ratione ad eam Divorum familiaritatem admissus fueris, animo ac cogitatione penettemus.

[note: Lutheri conversio ad religionem, et exitus ab eadem expenditur.] Visus ille adolescens est, inter aequales, libertatis iam tum in vita ac moribus studiosissimus, quam olim plenis buccis orbi proclamaturus erat; sed improvisa tempestas, atque intentatum de caelo fulmen, cum socius a latere morte subita avulsus, ita hominem terruit, ut, non tam comitis exitio, quam scelerum conscientia


page 488, image: s512

anxius, intra religiosi sese claustri munimenta receperit. Ubi in cucullo personatus Monachus tamdiu delituit, donec tristiorem aliquanto procellam, quam animo praeferoci collegerat, ingenti totius Europae calamitate effunderet. Neque defuit noccndi opportunitas; ubi ptiorum hominum largitiones ac munera ex promulgatione Indulgentiarum (ut vocant) provenientes, sui Ordinis [note: Invidia et cupidi rate Lu therus primum ad oppugnandam veterum religionem concitatus est.] hominibus eripi, atque ad alios transferri videtet, simul atque invideret. Ibitunc alimento freta malitia; tamquam flamma aliqua diu cineribus sopita, exsutgere primum coepit, atque ingens illud minitari incendium, quo deinde Europa universa conflagrate visa est, atque etiamnum inflammatut. Nimitum, quae erat improbissimi hominis insania, ut adversae partis homines atque ipsum Ecclesiae caput, cuius nutu deturbatus ab ista spe lucti, cum suis fuerat, iniuriis quibus poterat affligeret; ipse suam ante conscientiam omni scelere atque perfidia afflixit. Neque aliter homines ulcisci voluit, quam insigni Divorum immortalium contemptu, ac gladio, per suam animam in alienam perniciem stricto. Igitur iuratam pridem Deo fidelitatem rescindit, libertatemque, quam sibi laudabilter ademerat, flagitiose rursum impertit. Et quid mitum, si ab omni se in Deum fide absolveret, qui aliud quoddam


page 489, image: s513

religionis regnum moliebatur, in quo pro fide, nova quaedam ac monstrosa fiducia, re vera perfidia, principatum obtineret. Ad quam neque virtus ulla, neque operis boni species, sed tantum quaedam bonarum operationum larvae, reipsa flagitia, admitterentut! Dignum opus tali artifice! quod ut ipse tanto auspicaretur felicius, ab omni religiosorum hominum consortio, a bonorum familiaritate, a virtute, a Deo, atque ipsa ratione propria sibi recedendum putavit; ne quem suorum consiliorum ha berert adversarium. [note: Lutherus per homines nefarios, et a seipse etiam damnates, suam reli. gionem au spicatus est.] Hinc igitur ad sui simillimos, id est, audaces, feroces, suoque elatos ingenio homines sese contulit, ne deessent, qui erroribus sceleribusque toto orbe propagandis faverent. Horum ille, vel temeritate ad rem suam usus est, vel etiam abusus potentia. Cum que affluerer indies ingens perditorum hominum vis, quibus post effiacta monasteriorum claustra, post templa Dei violata vim caedemque priscae religionis defensoribus intentatam, aliaque patrata impune flagitia caelum etiam reserandum novus iste vates promitteret, et mirifice istorum numerus, et illius succrevit audacia. Haec de te dissimulare, Luthere, nequaquam possumus, in oculis Germaniae, ac totius pene Europae conspectu, ac tot nationum, veluti membrozum, convulsione gesta. Circumspice


page 490, image: s514

quos adlegeris tasm nefatiae expeditionis socios, quos lateri tuo familiares, quos consiliorum administros? Estne ex illis, quem tuomet denique calculo non damnaveris, quicum sentire tu, aut vivere etiam inviolata amicitiae sanctitate possis? Melanchthon ita recum stare non potuit, quin subinde adversaretur. Carolostadius suae denique sententiae ac iuris esse voluit. Zvvinglium numquam tantum amicum experrus, quantum nune [note: Ipsi religionis mutatae socii adiutores et discipu li, eiusdem S. Seripturae. praeteaetu, quo Lutherus nitebatur, ab eodem defecerunt: nt iccirco cum om nibus credi non pos sit, nullis credendum sit.] perfers inimicum. Oecolampadium nulla recum inte, uno scelere excepto, consentientem habes. quid Brentios, Davidaeos, Munzetos, Pelargos, denique et Calvinos memorem, quorum discipulorum nemo est, qui aut Magistrum praeter se ferre possit, aut secium. Usque adeo omnes pugnant cum omnibus, ut nec secum ubique ita sentiant, quin saepius inconsulto, latis a se decretis contraveniant. Quibus ex illo tuorum numero, Luthere, assentiar? omnibusne? atnon magis isthuc quidem licebit, quam ovem simul aclupum agere. Vis uni adhaeream ex pluribus? at cui obsecro? nemo certo omnium est, nisi Melanchthonem erceperis, quem tu non ut pestem ex barathro inferorum effusam execretis, immanique prosequaris rabie, mactandam orco victimam censeas, insanacontra verum rectum que


page 491, image: s515

sentiendi vertigine circumferri existimes. Attamen pro se quisque sacras literas doctrmae suae testes adhrbet, ad has, tamquam Lydium lapidem, auream exploravit fidem. Omnes rectissimum se earum de caelo Genium assecutos iurant. Ago nunc mecum, Luthere, qui de nullis unquam hominibus verius, quam de his sensisti Eorum tibi (quam optime perspexsti) indolem, ob oculos propone. Tum magistrum illorum atque auctorem primum, a quo omnia ad bibliotum [note: Correctio et communicatio.] amussim exigere, ac deinde Genio suo conformia sentire docti sunt. Quid de illo statues homine (fac te modo Lutherum non esse, sed moderatum quendam ac prudentem vitum, qui hanc [note: Lutherus seipsum damnat, cum alios ex sola Scriptura, (privato sensu intellecta) sese opponentes danat.] causam a re diversam intueatis) quid inquam de illo dicturus es capite, ex quo tanta manavit sentiendi libertas, atque opinionum vatietas? an non ad istum malorum sontem, omnem discipulorum licentiam, perfidiam ac flagitia reduces? quid illi nisi magistri sui peccantscelere, quid ad S. scriptutam, si fas sit credere, ad illam praeceptoris normam, ita expendunt omnia; ut nulla esse possit tanta sententiatum perversitas, quae non aliquam sibi recti speciem ab hac regula sperate audeat: ita iam non scripturae opiniones


page 492, image: s516

hominum; sed opinionibus Sctiptura perfas nefasque accommodatur Hos tu igitut Luthere, cum iestro quodam noxiae libertatis, cum insana dissentiemti vetriginerapi, cum artogantia singulari, incredibili audacia, immanique perfidia, tamquam furiis infernalibus exagitari, vociferatis, ruis re clamoribus laceras, tuo te gladio conficis: auctorem te suum habent ac sequuntur, quique sententiis a te discrepant, unc tamen perfidiae flagitio consentiunt. [note: Lutberi turbulenti hominis mores.] Tibi etiam si itasci nolis, illis non potes; nisi forte etiam ipsi perfidiae persidia intolerabilis sit, et artogantem nemo minus ferat, quam arrogans. Sunt in te illustres quaedam rurbulenti ingenii notae, quas plerique magis admirantur, quam amant: pugnax es in verbis, in fronte impudens, procax in oculis, in cathedra furiosus in mensa temulentus, audax in asserendo, in defendendo pertinax: ceteros vero mortalium, et quos scelus aequales, et quos virtus superiores fecit, tamquam laevae et obtusae mentis homines sub te positos despicis. Et cuiquam te speres placere posse, cui omnes [note: Singularis in rebus fidei defi niendis inconstantia.] displicent?

Sedquid? si neque ipsetecum consenrire possis, curaliisindignaris te dissentientibus? Qualis illa hominis (si tamen hominis) insania atque inconstantia est, idem quodnuper, tauquam caelo


page 493, image: s517

depromptum atque ex sacerrimae veritatis arcano delibatum asserebas, id, haud multo post, levit ate insigni, perversitate maxima [orig: maximâ] damnare, atque a veritatis consortio velut in exilium relegare. De Ecclesiae ad salutem praesidiis, et, ut nominant, Sacramentis quid asseris? quo haec numero ex scriptura definis? an septenatio? ut in captivitate tua Babylonica Anno 1520. fecisti; an solitario? ut Anno 1522. decretum: an binario? ut in Catechesi tua et apud Melanchthonem facis Anno 1530. An denique, quod Anno nondum vertente in confessione Augustana vidimus, ternarioea demum circumscribis? Quo tibi loco, cui doctrinae, acrationi tuae assentiemur, qui itatecum pugnas, ut nullus Huripustot fluctus circumferat, quottu una dere sententias, tot infestis motibus, quottu inconstantiae Furiis exaestuet? De Eucharistico epulo quot opinionibus iactari? Augustae in celebri illa Confessione tuorum, solas relinquis panis vinique externas species, Marpurgi, Bucero auctore, ipsam rerum substantiam prodigiosc Christo sub iisdem adiunctis copulas. Bohemis necessariam utrarumque specierum sumptionem negasti; aliis id postea ita pertinaciter asseruisti, ut sacrilegium sit Luthero hac inre non obsequi. Quid de ipso tuo Bibliorum fonte dicam, unde limpidissimae illae doctrinatum fluunt scaturigines? Haectu


page 494, image: s518

[note: Bibliorum S. liber a Luthero varie editus.] Biblia cum ad ptistinum nitorem tuo iudicio expurgasses, dam natis omnibus, quae tecum non facerent, voluminib s; quid fuit, cur ea ipsa, haud multo post tua sententia proscriberes, novoque pet te elaborato opere illimen inde fidei sinceritatem derivandam promulgatesss [note: Propria Lutheri scripta ab ipso spe mutata.] Ipsa etiam, quae tuopse excudisti ingenio, literarum opuscula, quoties ad incudem revocata aliam atque aliam induerunt faciem, omni Proteo mutabiliora. Quo istam levitatem pallio, aut colore obtegis, ut latere magis possit? Nondum te primis illis conatibus purum rectumque assecutum [note: Occupatio et conduplicatio.] esse Spiritum asseris. Quidinquis Luthere? Ergone ru quod perverso te Spiritu opus inchoasse fateris, divino te putas absolvere potuisse? Erras, ac vehementer erras, mi homo, non illa est Geniorum illorum vicissisudo, ac consortium, non commiscentur, non succedunt in laboribus: aut opus abrumpendum erit, aut, quo coepisti Duce, claudendum. Verissima illa tua vox est, quam in Lipsiensi disputatione, anno 1518 contra Eccium suscepta, excrescente sub pectore [note: Testimonio suo et aliorum arguitur.] fermento, profudisti. Neque Deigratia hoc negotium susceptum esse, neque terminandum. Intelligis igitur, nifallor, Luthere, unde illa tibi doctrinarum manet copia, ac sententiarum varietas. apto sane lepidoque te tuosque apophthegmate ornavit Georgius Saxoniae Dux, vestrorum operum


page 495, image: s519

motumque egregius arbite, cum diceret. Lutherum eiusque ass clas sola sibi constare inconstantia, ut qui indies nova comminiscerentur, et quid crascredituriessent, hedie ignorarent. Hos tu de te aliorum sermones, hos animi sensus intelliges, haec vibrata inter Sapientum hominum opprobria, immota mente, et fronte nihil immutata sustines? erubesceres profecto, atque etiam a nefario proposito resilites, nisi rationem in te amentia, pudoremque omnem audacia oppressisset. Non hic opponam tibi praeclarissimorum per omnem sirpra aetatem Doctorum imaginem, quam si omnibus suis expendas articulorum lieamentis, [note: Lutherus comparatus et oppositus antiquis Dotctoribus.] nihil in universis tot saeculorum scriptoribus tam implicatum ertoribus distortum. quereperies, quod non tua, unius hominis inconstantia, ac scribendi perversitate superetur, illorum certe laudatissimam memoriam, nulla unquam aetatum obliterabit iniuria, nulla lacerabit invidia; tu vero, non modo recenti flagrabis infamia, sed aeterno populorum odio iactabere. Neque enim est, cur existimes diuturnitatem temporis, aut samam tuam, aut doctrinam ferre posse, quae vix nata [note: Sectatorer Lutheri non magis constantes, quam ipso auctor] tot motibus exagitati coepit; ut dubium sit, plusne illa turbationum intulerit orbi, an pertulerit? Id sane persuadere tibi, nisi imprudenter, non poteris,


page 496, image: s520

constantiores in semel suscepta opinione sectatores tuos futuros, quantu ipse auctor fuisti; qui vertumni in morem, inter Saxones, versatus es; ut illo, quo te habuerunt tempore, non tot diversis e caelo ventis, quot pet te opinionibus omnem in partem ia ctati fuerint. Tantum (pro dolor) in ea quisque credit, quantum hominis inconstantissimi perfidia dictat, et sua cuique persuadet licentia. Nihil iam hominum sanctissimorum auctoritare, nihil veterum consuetudine, nihil sapientum iudicio ac ratione geritur, suo quemque ingenio fas est scripturas diffingere, atque illud etiam ab ea extorquere, quod difficilius obtineas, quam ex silice oleum. An haec tanta, tamque insolens sententiarum rem pestas existere, atque evertere Germaniam potuisset, nisi novus ille, velut ab inferis excitatus, Aeolus, ac turbo, hos motus, atque hanc vertiginem orbi concitando intulisser?

[note: Quibus adiumentis et artibus ad persuadendum Lutherus usus sit.] Est inte incondita quaedam atque importuna loquacitas, quae aures petfringit, non illabitur; animum magis detorquet, quam emollit, neque tam rationum pondere, quam verborum fulmine conterit. Habes tamen etiam novam quandam atque insolitam dictionis suavitatem, magicis quibusdam incantationibus simillimam, qua [orig: quâ] auditorum tuorum animos demulceas. Nemini enim tua persuaderet oratio, nisi illam dulci voluptatis illecebra, ac


page 497, image: s521

libertatis indultae lenocinio, quasi melle quodam ad audientium delectationem illinires: quo enim quemque propriae cuoditates impellunt, pronus est impetus, ubi Oratoris accesserit facundia, honestatis specicinduta Haec cum non nescias, homo callidissime, ptavis aliorum adularis affectionibus, et quo tuo no potes scelere, vocis toxico inficis; ut perfidiae tuae solatium ab alieno consortio habeas, et tanto dulcius, quanro maiori cum numero, intereas.

[note: Sustentatio.] Immorandum his reihi diutius aliquantum censeo, neque enim ita perfunctorie illa transeunda erunt, in quibus tu potissimum actionum tuarum pondus, atque industriae nervos collocasti: ne ignorent Posteri, quibus quantisque rationibus impulsus, ab illa antiquorum Patrum via ac fide deflexeris, quibus vestigiis ad portentosam [note: Qua opportunitaete haer. sin suam Lutherus promovorit.] illam et hactenus inauditam haeresin accessetis, quibus denique fraudibus ac praestigiis simpliciorum ac leviculorum ho minum mentes, ad tuam insaniam traduxeris. Duas res consilio ac furori tuo per quam esse opportunas animadvertel as tum, Luthere, cum incensa [orig: incensâ] vincendi cupiditate, atque immani quodam ultionis aestu flagrares in hostem. Primum erat neglecta in hominibus, etiam Deo sacratis, religionis cura; alterum immanis quaedam avaritia ac bonorum


page 498, image: s522

Ecclesiasticosiasticourm aviditas in Principibus viris reperta. Hanc tu ad conceprum scelus opportunitatem nactus, alimenta videlicet repetisti, quibus incendii abs te meditati fomitem admoveres. Aliorum tibi malitia profuit, ut perpetrare flagitium posses; aliorum etiam patrocinium, ut auderes. De Principum avaritia nihil hic agam, quam vis non ignorem, hoc uno vulnere curato, sanitatem toti Germaniae haud difficulter restuiruendam. Tecum mihi Luthere negotium esse volui, non cum reliquis turbarum auctoribus. [note: Ecclesirsticae et religio ae disciplinae neglectus occasio haresum.] Coeperat quorundam hominum cum ignorantia [orig: ignorantiâ], tum etiam insolentia [orig: insolentiâ], sacrorum hinc arque inde ordinum rigor, a pristina ac laudata sevetitate ad aliquam vitae mollioris libertatem deflect ere, sensimque ea res in valescebat in magnam religiosae disciplinae perniciem. Unde (quod natum est fieri) Ecclesiasticorum vita apud vulgus in cont emptum traducta, pietati etiam suam diminuit existimationem ac pretium. Negligebantur itaque et religionibus autotati, et ipsa cum iis religio, locumque observantiae quaedam passim sacrotum irreverentia [note: Ironia cum sustem tatione.] occupabat. Quid hic Lutherum egisse crcditis? ingenti ardore efferbuit, Quonam illo? demus aliquid laudis viro oprimo. Omnia instaurare sacra voluit, omnia ad novitatem quandam vertere, squalore absterso, reducere, noxia ac damnosa rescindere, surrogare meliora. Promissum bonum,


page 499, image: s523

Luthere, ac factum longe etiam optimum, ita porro si progrediare, sanctissimorum virorum gloriam assequeris [orig: assequêris]. Sentio iam omnes exspectare, qua [orig: quâ] ratione ac ordine rem tantam, Luthere, aggressus sis, quid consilii, quid auxilii ceperis? quis accessus fuerit opus tam egregium iuxta ac arduum? quis denique consecutus sit exitus? Rem novam atque omnino stupendam dicturus sum, quam neque sol ante vidit unquam, neque [note: Hypotyposis mutati repente Lutheri.] orbis fustinuit. Ille eremi ac religionis cultor, opum desertarum hostis, putitatis inviolatae iuratus custos, alienae voluntatis manceps, abnuntitaor suae, ille, tamquam Circaeo inebriatus poculo, derepente mutatur, ex eremo, ut de latibulo feta, erumpit, eiurat religionem, castitatem polluit, libertatem arripit, et non aliter, quam impatiens freni equus, excussis habenis in omnem vivendi licentiam solvitur Ac si taederer virrutum, et puderet, hactenus minus fuisse impudentem. Quam a vito hoc speratis caererorum emendationem, qui istis vivendi initiis novam hanc in fide ac Christiana Rep. Dictaturam ita aggreditur, ut de silvis potius bellua, quam ad homines homo emislus videatur? vis ea tibi, Luthere, appertius probem, sordesque illas tuas, quas deinde insolenter in fidem, R. Pontificem, in Maiores tuos pios sapientissimosque viros, in sacra


page 500, image: s524

denique omnia eiecisti, in oculos atque adeo ostuum, pro merito, regetam? Loquere tantum, quid de rebus tibi divinis animi sit, quam de sacris indigne, quam de profanis magnice [note: Errores procipui, quos Lutherus ex omni haeresi congessit.] sentias; loquere; aut, vel invito, te scripta abs te loquantur. Maiorum tuorum placita rescindis, traditiones negligis, consuetudines rides, sacris ordinibus obnuntias, rasuram exsibilas, oleum respuis, Caerem onias cortumpis, sacrificia abrogas imag inis Divorum laceras, atas evertis, claustra diffringis, castitatem violas, ieiunia omnem que rigorem proscribis, atbittii vim, operumque bonorum merita enervas, nihil adeo in tota religiones sacrum sanctumque est, in quod non sacrilege involes, fetentique erroris halisu affses. Illa Dei parens illibataeque sanctitatis ab ipsa conceptione Virgo, tuo suffragio peccati damnata; per te meretriculae levissimae ac scorto tuo comparata est. Ipse Christus desperationis ultimae in horto reus, per te ab omni noxa absolvi non potuir. Per te peccatorum ultimus atque; gravissimus pronuntiatus est. [note: (a) Frater Nas, Scherer, alitque.] Quo non progrederis insania? quo arrogantia non extolleris? quo non delaberis impietas? quid quid ab omni [note: Comparatio cum repetitione et antithesi.] retto antiquitate novum, audax, sacrilegum funestum atque impium in Divos hominesque in religionem religionisque Christianae capita, excogitatum est, id congessum singulari impietate, immanique furore totum


page 501, image: s525

inomnes, ab uno simul homine effulsumest. Ab arbitrio humano libertatem, ab opetibus mercedem Simon Magus, et post hunc Manichaei [note: (a) Anno Christi 280.] sustulerunt; aufett et Lutherus Montanistae paenitendi usum, [note: (b) 190.] Donatistae etiam sacrificandi, opinionibus contra aiis, intetturbabant; facit idem Lutherus. Ieiunia displicebant Eustathianis, funebres comprecationes Aerianis, utraque Luthero. Eunomius solifidei damnatis operibus, sceletum tribuebat expiationem, [note: (c) 380.] Iovinianus irrisa [orig: irrisâ] religiosorum continentia [orig: continentiâ], venerabacur cupidinem; Lutherus utrique subscirpsit. [note: (d) 130] Nestorius Patrum scripta Conciliorumque placita, [note: (e) 870.] Photius casticatis meritum, Presbyterii dignitatem, Pontificii muneris auctoritatem suo calculo expunxerat; applaudit Lutherus, [note: (f) Sub Hen. III. Imperatore.] Beringarius nunc in Euchatistia abesse Christum, nunc Christo licet admisso, panem non deesse asserebat. [note: (g) 1100.] Waldensesaeque indulgentiis Pontificiis vim, neque sanctorum miraculis veritatem concedebant, Lutherus solus amplectitur omnia. Toedet hic progredi, et Albigensium erga mortuos impietatem; [note: (h) 1200.] Lollardorum in paenitentiae abstinentiaeuqe contemptu pertinaciam, [note: (i) 1300.] Begardorum in Eucharistiae neglectu perversiratem, singulis quidem seorsim singulari, at Luthero adscribere universa. Piget meminisse Patavini [note: (k) 1360.] ac deinde Hussitarum [note: (l) 1400.] in Romanam sedem immanc conceptum odium, Wickleffi non


page 502, image: s526

[note: Ampliplificatio ex variis figuris ducta. Prosopopoeia.] tantum sacras epulas scelerumque expiationem; sed et religionis vora, indulgentiarum pretium, maiorumque traditiones eliminantis: qui si a somno suo atque inferis evigilarent, si te, Luthere, tuamque perfi diam intnerentur, si omnes dicerent. Quidquid in nobis temeratium et audax; quid quid sceleratum et impium, quidquid exsecrandum fuit ac funestum, quo modo plectimur, hoc ab uno homine non adaequari modo, sed et vinci superatique intelligimus, nostrum, pro se quisque paucula tantum fidelibus [note: Contrapositum.] subtraxit virtutum salutisque praesidia, ille subducit universa; nos levius in defunctorum ossa animasque saeviimus; ille omni eis honore, spe, subsidioque interdixit: nos Divinis illis mentibus sanctissimisque in caelo proavis in paucioribus adversati sumus; ille omnem illorum memoriam, imagines, simulacra; venerationem omnem sacrilege damnat ac proscribit: hortuimus denique universi infinitam illam Christi sanctitatem, afflictis improbe sceleribus, polluere, quantem ille audacia [orig: audaciâ] singulari arque incredibili petulantis linguae impietate est aggressus: nostris tamen ille ruderibus ac pariernis insanam illam substructionem babylonicam molitus est, confusione non quidem linguarum, sed (quod ipsae horrent autes? siderum. Ex quibus inter se conflatis tantum denique perfidiae monstrum natum est, quantum nulla antiquorum aetas vidit, nulla posterorum improbitas machinabitur. Nostra in illum errorum ac flagitiorum derivata slumina


page 503, image: s527

veluti in quendam malorum oceanum defluxere [orig: defluxêre], cuius fluctibus tot nationes haustae, tot Provinciae iactatae sunt; ut miserabili multorum naufragio tota Europa funestetur. Insontes nos sumus praeteritorum temporum haeretici, neque tor merito damnati opprobriis; tot poenis muctlati, si unius Lutheri efferata rabies atque impietas nobiscum componatur; ipsius nos arrogantia, demissionis; ipsius audacia, rimidiratis, ipsius inclementia, mansuerudinis arguit. Nos tantum levi Ecclesiam imtempetie; ille gravissimis vexavit tempestatibus: nos ignium alimenta congessimus; ille Europae torius [note: Apostraphe] incendio flammas comparavit. Luthere his te scelerum tuorum conscientia reclamare non sinit, has voces vel ab inferis excitatas ferte debes. Per te posteritas omnium haeresum [orig: haeresûm], criminumque foeditissimorum renovatam memoriam, per re in auditam improbitatem, immanemque perfidiam de sepulchro ac bustis exsecrandorum hominum respirasse narrabunt, neque ulla erit natio, quae quidem ipsum haeresis nomen intelligat, ad quam nominis flagitiorumque tuorum infamia non promanabit. [note: Occupatio.] Sed erit, quo te orbi ecusatum cupres, non te ex illis ataneatum more venena sed sedulae apis instar liquidum veritatis sucum delibasse, ceterotum vero errores in Patrum libris atque usu Ecclesiae sparsos, ceu pestilentes herbas defugisse, Fidem te noxiss


page 504, image: s528

infectam opinionibus, ab interitu atque ultimo exitio vindicasse. Verene ista Luthere? Tu ut tam subito ex fuco religionis degeneri in mellisicam apem transmutere? Tu, [note: Amplificatio per Descriptionem Lutheri similibus.] cuius nulla antein orbe Romano memoria, uno quasi die Proghera improvisus nascare, no alio tamen, quam invidiae Superbiaeque partu procreatus? Tu pietatisturbo, procella patriae, Ecclesiae tempestas, bonorum naufragium, improborum fax, ruina ac pernicies, Europae aliquid ex veritate contra errorem, ex virtute cotra vitia, molitus sis? Quis ista sanae mentis homo sibi persuaserit, qui vel levissime verba, factaque ac consilium tuum inspexerit: Attamen exploremus, quae ex istis tu floribus; venena, an mella deprompseris; scelerumne et perfidiae; [note: Amplifi catio per cottraposita.] an virtutis fideique amore laboraveris? Eiurasti tu ipse castimoniam Sacramentofirmatam, aliorum insuper continentiae decreta abrogasti. te aliosque servituri divinae emanciparos in libertatem, non selutis, sed perfractis religionis vinculis asseruisti, parendi necessitate damnata [orig: damnatâ]. Quid continentiae substituis, nisi effrenem quandam libidinem extra sepra non claustrorum tantum, sed et matrimonii vagantem, famulasque coniugibus permiscenrem? Quid obsequendi legibus suitogas, nisi indomitam quandam vivendi licentiam, quae non Pontificum modo, sed et Principum imperata detrectet, quae neque


page 505, image: s529

conscientiae suae iura, neque Superum [orig: Superûm] placita veneretur? Abiecisti receptas maiorum consuetudines, et per tot saeculorum memoriam inviolate propagatas? abstulisti sacrorum ritus, atque ornamenta templorum: quid est, quod sufficias? quid elegantius, quid sanctius subornati videmus? squalent modo templa, arae turbantur, sacrificia rolluntur, nulli ritus, nullus decor, ordo nullus, confusio et perturbatio divinatum rerum maxima est. Ad Evangeliorum normam omnia exigere teiaetitas. Nae tu mihi non tantum ab isto Evangelio tuo, sed et caelo toto aberrare videris, si impura libidinis mancipia, si abdomini luxuique natos, si potatorum greges, si pacis inimicos, si legum contemptores, verbo, si Divorum immortalium hostes ad Evangelium tuum, velut arcem ac praesidium sceleratorum hominum, admittendos censes. Quid enim? tu sacris hisce sanctisque literis consentientibus speras, te cum illa, quae istic suadetur, castimonia Venerem, cum sobrietate ingluviem, temperantiae luxum, submissione arrogantiam, patientia intolerantiam, virtute impietatem, fide denique perfidiam posse componere? iam si quid proclivi temporum iniquitate aut in hominum moribus, aut in retum credendarum articulis distortum vitiosumque insedisset, si quid in orbe corrigendum universo, id tu, privatae


page 506, image: s530

vicae homo, cui neque ab aetate matutitas, neque a sapientia auctoritas neque a virture adesset dignitas, nullo Magistratu consulco, consiliove pudentum adhibito, te auspice ac moderatore solus aggrediare. Tu sine ullo ordine, Ordines Ecclesiae novate; sine lege, legem condere, sine fide, fidem, tamquam aliquam tragoediae fabulam, adornare ausis? cuius unquam, aut tanta in audendo temeritas, aut in praesumendo arrogantia, aut in pervertendo malitia extitit, ut haec omnia, ne dicam pari facinore sit aggressus, sed mente sola ac cogitatione complexus fuerit? Est in te, Luthere, est incredibilis quaedam amentia, cuius ego neque nomen invenio, neque modum, utinam uno tu quidem loco consisteres et non ut lubrica anguilla inter manus te tuosque errores [note: Lutheri inconstan sia per siunilitudinem illustrata.] palpantium elabereris. Utinam uniperfidiae noxaeque adhaeresceres, et non ut Polypus ad omnem te scelerum lapidem applicares, omnemque colorem indueres! superesset in te remedii ac sanitatis aliqua spes, esset hodie, qua solater laborem meum, tuamque aegritudinem, morbi aliqua certicudo: nunc quia incertis iactatis malorum intemperiis, morbosque in horam muras; nihil, neque consilii aliis, nequetibi spei ad salutem suppetere poterit?



page 507, image: s531

[note: Transitio et concessio.] Vis Luthere confidentius paulo agamus, et gratiam etiam ineamus mutuo? nihil ego de istis tuis sceleribus dicam, tacebo, dissimulabo omnia. Unum tantum, quod gloriatis te facere, ut constanter facias, oro, tum deinde ita tecum agam, ut haud multo a te discrepare videat. S. te [note: 3. Ad S Scripturam incorrupte tractandam Lutherus invitatur.] scripturam sequi asseris. Sequere, enimvero sequere, displiceant etiam omnia, quae ab illa quoquo modo dissentiunt. Admittantur quaecumque ad illius integritatem, veritatemque explotandam faciunt. Laudabo hunc tuum animum, consilium non aspernabor. Concipiet de Luthero optima quaeque Germania, eius fidem, pietatem, ac constantiam venerabitur omnis natio: Cochlaeus vero tamquam veritatis hostis atque improbus Lutheri sanctissimi viri calumniator, impieratis ac malevolentiae singularis accusabitur? iisdemque auctoribus, quibus tu perfidiae absolveris, ille damnabitur. Haec si admiseris, atque etiam hac, qua optime quidem poteris, ratione adversarium me tuum ultum iveris, neque [note: Ethopoeia.] meam recuso ignominiam, neque tuam amicitiam. Quid adhaec Luthere? quorsum illae in fronte nubes, in oculis furor, atque ex animo promicans indignatio? quid abnuis? quid tergiversaris? Quam apud tuos dudum vociferatis


page 508, image: s532

scripturam, quam tot verbis, tot paginis, tot libris scripturam iactitas, hanc exigo; non mutilam, enetvatam, et tot locis pet te corruptam, tot membris spoliatam, sed sanam integramque, qualem a maioribus, incorruptaeque fidei hominibus, accepisti. Haec nisi tu praestiteris, iam tibi maior cum orthodoxo homine familiaritas esse non poterit, [note: SS. Scripturas suo proposito non servientes Lutherus futili quaesitaque ratione, proscribit, aut mutilat.] quam sit cum ovibus lupo. Quod vero tu nobis Iobi libros in comoediam transformes; Tobiam ac Iudith ad Poetarum somnia ac deliramenta ableges; Ecclesiasticum, Hesterem, Machabaeosque sacris arceas, profanisque annumeres; Ecclesiasten ex Thalmudistarum fabulis ac Ptolomaei Bibliotheca natum, ceu spurium, avetseris; Esdrae libros indoctas nugas, Apocalypsin vigilantis esse somnium calumnieris; quod denique illas SS. Apostolorum Iudae et Iacobi Epistolas, Petti alteram, et Pauli Hebraeis inscriptam, aut stramineas, aut vanas imprudenter dictites, quis hominum proborum est, qui ferendum existimet? quis sola ratione instructus non intelligat, ea resolum sacra hac civitate donare, quae tuo minus proposito adversantur, quae vero contraveniunt, illa proscribere universa? Quo obsecro haec sequestro, qui fallere nequeat? quo veritatis argumento, quod non vacillet? Dubitarit nonnemo inter


page 509, image: s533

Veteres; non admiserit Canonicorum libros omnes in censum Ecclesia? an iccirco ad tam infamem proscriptionem tu unus, et accusator, et Iudex progredi non erubuisti, atque ad Ecclesiae auctoritatem provocare, qui nihil Ecclesiae certo esse tribuendum mille locis, pati temeritate atque arrogantia statuisti? Nihil addi iam ultra ad tantam audaciam atque impudientiam posse videtur: nam si cum omnium haereticorum amentia certet, longe superat; si sua im pietare aestimetur, nihil eo fingi potest flagitiosius. Attramen, invenit Lutherus, quod adderet sceleribus; ut haberet scilicet in perfidia, quo non tantum maiores omnes vinceret, sed a Posteris superari non posset. Illam ipsam, quam sibi delegit scripturam, in qua tamquam arce firmissima, totum suae perfidiae praesidium collocavit, hanc certe plusquam centenis locis labefactavit, atque subvertit. Quoties ut bonorum operum merita ac robur enervaret, nunc sacris monumentis dextraxit sacrilege, nune improbe adiecit? unus ab eo, quo tantopere gloriatut, Apostolus quot eversus cuniculis; quot ab ipso cladibus afflictus est: Argumento id discamus. Attendite enim. quae fecerit, ne quid continentiae adversus quamcumque libidinem laudis indulgeret. [note: Thessal. 4.] Fornieationes a Paulo Thessalonicae incolis prohibitas, castissimus homo,


page 510, image: s534

[note: Tom. 6. oper. fol. 77.] de libris expungendas censuit, ut eas in animis operibusque mortalium relinqueret, meliori videlicet alibi edicto hanc labem emendaturus, quo statuit: uxor si recusat, ancilla pareto. Ipsum etiam Apostolum non levioris flagitii ex datis ad Corinthios literis reum constituit, dum quam secum habuisse sororem insinuat, hanc non eadem tantum cum illo domo, sed et thalamo consuevisse asserat, maiorinescio continentissimi viri infamia, an divinatum literatum iniuria. [note: Clarissi mum scripturae sensum evertis.] Porre dum inscriptam Timotheo Epistolam viduas, quod primam Deo fidem fecissent irritam, reprehendentem, a voto castimoniae ad alienum sensum detorquet, omni id agit conatu, ut praecipuum religionis Catholicae praesidium castimoniam personis Deo consecratis eripiat. Cuius haec auctoritate peraguntur, mi Luthere, nisi [note: Lutherus satetur secum Damone familiariter agisse, de abelenda missa.] tuamet [orig: tuâmet] ipsius, perditi ac luxutiosi hominis? quis tibi illa prae tot sanctissimis sapientissimisque Ecclesiae viris in aurem dictavit genius? quis inquam, nisi ille tuus familiaris Alastor, atque assecla, quocum integram aliquando te noctem disputando traduxisse aliquot etiam cum ipso salis absumpsisse modios stultissime gloriatis; cuius tu argumentis ad sacrificii divini subversionem te convictum primo, ac deinde usum aperte profiteris? Hic quo subterfugias non est, tam manifesta confessione tua


page 511, image: s535

constrictus teneris. Quid anxie disceptamus, quid flagitia, quid perfidiam in Luthero quaerimus, si evius ipse consilio atque opera, hanc, quam damnamus, haeresin machinatus sit, non ex coniecturis longe peritis, sed ipsius ore ac sententia constet. Dubitabitis illum vestro iudicio cotruptae depravataeque fidei reum constituere, qui ab ipso perfidiae vitiorumque omnium parente ac magistro, iis, quas tradit, artibus se in structum non diffitetur? an vero ille per vos fraudum omnium machinator [note: Qui Lutherum mendacii absolvunt, ipsum absolvunt Diabolum, a quo Lutheris hausisse se satetur; et condemnant Patres illi contrarios.] et artifex Diabolus, absolutus a scelere atque innocens declarabitur? videre, ne dum vestra sententia nocentissimae ac de speratissimae vitae homini parciris, omnium maiorum vestrorum fidem sapientissimo rum virorum consilia, sanctissimorum virorum pietatem, eadem temetitate, de seratis, qua Luthero assistitis. Utrisque favenribus uti non licet: aut uni adversansandum vobis est, aut omnibus. Siunum damnatis Lutherum, absolvitis omnes perfidiae; damnatis omnes, frunum absol vitis. Videre ne omnium supra aetatum per niciosissimum hominum, in quem pristina ista haeresum antiquatum colluvies, tamquam in communem orbis cloacam, derivata invenitur, opinione vestra probetis, simulque orbi universo declaretis, nihil tam nefarium sceletatumque repertum


page 512, image: s536

hactenus, quod non unius aetatis homines omni pietati, fidei, sanctitatique maiorum suorum postposuerint, una hac vestra iniuria omne nefas admittitis, impii estis in Parentum eineres, quos a Luthero dissentientes inserorum adiudicatis incendiis: impudentes estis, qui tot sanctorum Doctorum scripta, tot Pontificum concilia ignorantiae arguitis: saerilegi estis, qui divinam humanamque fidem, legem atque aequitatem omnem destruitis. Nemo, mihil credite, nemo est, tam non modo intet probos, continens, sed et perversus inter improbos, qui cum Luthero convenite possit; Nullum ille unquam in sceleratis aequalem, nullum in laudibus superiorem ferre poruit, adeo qui Lutherum tolerare voluerit, omnes sibi inimicos habiturus est, ac ne ipso quidem amico uti poterit. Vultis rarissimam quidem rem, at certe verissimam, palam [note: 4. SS. Patres probrose contemnit.] declarem? Quos omnis aetas semper venerata est, omnisque posteritas admitabitur, sapientia non minu, quam virtute clarissimos vitos, hos ille, velut rudes, et male de fide ac pietate meritos, dicteriis ludibriisque impudentissime traducit: [note: (a In libro de ablenda missa.] Chrysostomum ineprae loquacitatis atguit. Basilium ne pili quidem (ut loquitur) habet; Bernatdum de praeceptis ac libertate disserentem erroris condemnat; Tertullianum cum suo Carolostadio ineptire


page 513, image: s537

sentit; Cyprianum infiimi iudicii Theologum, Hieronymum scriptorem frigidum, Ambrosium ieiunum, Augustinum persaepe languidum asserit: nihil denique omnium calamis in Romanos Galatasque eraratum esse pronuntiat, quod purum sincerumque reperiatur. Alio loco in Genesin [note: (b) In cap. 22. gen.] commentans, thrasonice exclamat. Quin te Hieronyme conculcamus cum Bethlehem, cucullo, ac deserto? Et adversus Regem Angliae, mille se Augustinis, mille Gyprianis contra obnitenribus, iactat neque quicquam desua sententia concessurum: O canem impudentissimum, qui istas laudatissimorum hominum reliquias pedibus conculcare, adeoque effreni ore sanctissimam illorum famam, ac prope ipsa in sepuchris ossa arrodere audeas! qui tot fortissimis heroum umbris unus oblatres, morsusque vanissimos intenres! Si te hominem meminisses, Luthere, vel si una haec tibi incidisset cogitatio, errare possum, unquam sane eo arrogantiae atque amentiae prolapsus esses, ut cum non modo hominibus, sed et Angelis te in iissdem ad Regem literis praefertes, belluae similiorem te faceres, quam homini. Sed audiamus Theologum tuae quondam auscultatorem sapientiae, Cal vinum, [note: (c) Admonitione 3. contra] A quo nisi laudem aliquam tu tuaeque disciplinae assertores mereamini, iam neque perfidissimorum hominum


page 514, image: s538

[note: Ioachimum Westphalum.] familiariratem aliquam ac consensionem sperare poteris. Quocirca adverte diligenter quae ab eo ornamenta accipias. Lutherani, inquit, homines sunt vertiginosii, cyclopes, superba factio Gigantium, phrenetici, [note: Lutherus cum sisis abeiusdem cvi secta riis contsmnitur.] bestiae, prodigiose coeti, desperate impudentes, nihil aliud quam fallaris et in probi, calumniatores protervi, plus satis bardi, adeoque ignari, ut, quod Catechtsmo traditur, eorum veterani Theologi ignorent. En hominis en tua disciplina prodeuntis, honestum scilicet, de te tuisque testimonium. Quaelicet ut in te conveniant; certe in multos tuorum qui ignorantia magis, quam malitia, specioso, quem praefers, verbi Dei tirulo provocati sequuntur, nolim intorquere. Par tamen Carolostadium. Zvvinglium, aliosque in tefuror exspeeravit, cum enim non secus de illis, quam peste aliqua fidei locutus sis; existimare facile possumus, quibus te rursum coloribus homines in omni calumniatum genere, te magistro, instructissimi, quibus virtutum tuarum lineamentis adumbraverint, ut proindetu unus hoc tempore mortalium repertus Luthere sis, qui Maiores numquam adversatios tuleris, quam quos perfidiae socios elegisti, gravioresque numquam inimicos sis passus, quam quos habueras amicissimos. Et sanc rara est amicitia


page 515, image: s539

sceleris pactione conflata, quae pari, aut maiori scelere non violetur. Agenunc, Luthere, a doctiina ad mores, vitamque tuam propius inspiciendam accedamus; ut hoc magis intelligamus, quantum tibi contra sanctissimos Patres ac Proavos nostros fidei adhibendum sit. Etenien cum maximum in moribus cuiusque momentum ad eam, quam aliis tradit morum disciplinam positum [note: Ex vitu Lutheri de doctrina iudicatiss.] omnino sit, illius merito praecepta in suspicionem erroris adducuntur, cuius ob gravissima soelera ad infamiam vita traducta est. In illis antiquae laudataeque memoriae Patribus nihil admodum repertum est, quod vel hostis eorum Lutherus carpere audeat, nisi forte cultam ab iis severe castimoniam, inopiae amorem, abstinendi studium, peccandi assiduitatem flagitii loco numeret. At vero Lutheri qualis sit vita, quae ingenii contumacia, quae morum perversio, tam obscurum non est, ut latere quenquam possit, Quidquid unquam in homine contumelioso impudentiae, in mendaci audaciae, in irreligioso impietatis, in luxurioso imputitatis, in arrogante superbiae, in furioso inconstantiae, in haeretico denique perfidiae repertum est, in Luthero tamquam in flagitiorum omnium barathro redundavit. Non ego vobis hunchominem, Auditores, non possum suis depingere coloribus, est aliquid, quo cum


page 516, image: s540

[note: Lutheri scelera per prosopoeiami illustrem amplisicantur.] mortalem omnium nequitiam vicerit, ac superet eloquentiam. Fingite tameri vobis, si lubet, aliquam ab Iuferis in hunc orbem erumpentem Futiam, quae cum humanum nihil habeat, hon inis tamea vultum habitumque assumat, quo immanitatem illam suam atque efferatam in mortales omnes rabiem, ceu velamento quodam, ita omnium oculis animisque attemperet, ut nisi improbissimi mores faciant, amati possit. Talem cum Luthero Furiam in omni scelerum perditissimorum genere componite; audacia tamen ille impudentiaque ad omne vitium comparata superabit, certe nulli, non hominum modo, sed et Furiarum, tanta esse poterit ad nocendum vis ac malitia, quanta in unico Luthero inventa est. Ipsius, per quae toti Europae illusit, mendacia ac figmenta apertissima, quot quantaque sunt, quibus neque calidissimus Doemonum fidem inter homines invenisset: cum, quidquid dementissimo in buccam incideret, id pronuntiaret libere, ac, quae erat credulorum facilitas, oraculi instat obtineret, In qua re nontam ego Lutherum, quam multorum hominum atque etiam virorum Principum admitor simplicittatem atque ingenium, qui thrasonem ac lunaticum auscultatent aliquem, omni bulla leviorem, omni aura mutabiliorem, omni


page 517, image: s541

Euripo rortuosiotem, et qui non in annos [note: Inconstantia Lutheri exemplo probata.] modo ac dies, sed horas singulas voltum animumque fingeret, asserta negaret, atque eadem non promptitudine negata assere ret. Quique ut exemplo utat, Eucharistiae sub una specie sumendae epulum plus centies non ore tantum, sed et scripto probavit, totiesque damuata [orig: damuatâ] tursus sententia, idem exectatus est. Nec vero testimoniis opus est, cum in libello Ioanni Saxoniae Duci iuscripto, Lutherum, ut hydram septicipitem, in articulis quadraginta et quatuor secum ipse sententiis opinionibusque pugnasse, convincam. Solus ista [orig: istâ] libertate in orbe Lutherus vixit, ut cum nulli mortalium quicquam concederet, sibi nihil denegaret; omnia denique ad continentiam sibi negaverit, reliquis ad scelerum libidinem concesserit omnia. Tantum igitur nunc quisque [note: Apostrophe ad Germanes, quorum ipse Lutherus, in sua doctrina acceptanda, simplicitatem ris det.] in Saxonia credit, quantum hominis vanissimi perfidia dictat: tantum virtutis possidet, quantum sceleratissimi hominis licentia persuadet. Levitas tamen vestra, ô Germani, in tantorum criminum partem vocatur; quod levissimo homini atque ad omnem casum fluctuanti, fidem habeatis. An enim unquam iste tam ingentis seditionis, tantarumque corruptelatum spem animo concepisset, nisi ucstra [orig: ucstrâ] inconstansia [orig: inconstansiâ] suam confirmasset audaciam? vestra [orig: vestrâ]


page 518, image: s542

illa facilitate ad suam insolentiam, vestra fide ad suam perfidiam abusus est, itaque vestro speravit in scelere, ut in suo non desperaret. Neque haec tam aut obscura, aut absurda Luthero videntur, ut istis palam de vobis titulis, tamquam flagitiorum communium monumentis, non ausit gloriati. In suis, quos convivales haber, sermonibus, non uno in loco sannis dicteriisque Germanorum simplicitatem exagitat, qui omnis abs setradita tamquam caelitus delapsa adorent, neque defuturos impudentissime iactat, qui Lutheri denique excrementa pro Zibeti odoramentis [note: Spurca Lutheri vita ex dictis factis que cognitus.] contrectent.

Sed iam hinc nausea me ad cetera dimover, et cum plurima in hac bellua reperaintur, quae integris vix libris, nedum orationibus absolvi queant, intoleranda libido, foeda ingluvies, luxus incredibilis, sordidissima denique spurci oris illuvies; tamen ne camarinam moveam, et mephitim hanc mea eriam auditoribus adhalare oratio videatur, abstineo. Nulla enim tauta in homine spurcities reperta est, quae ab ipsius ore abfuerit, nulla tanta luxuries, in cuius ipse sordibus toto corpore volutatus non sit: quidquid in Veneris ventrisque mancipio foedum atque abominandum inveniti potuit, quidquid a scurrarum ultimo levitatis excogitari; illud in


page 519, image: s543

uno Luthero tamquam aliqua nequitiae officina repositum vidimus: quicum fidem atque virtutem evertisset omnem, ne aliquid sibi humanitatis relinqueret, inter ebriosorum greges porcus, inter lenonum scortorumque consortia bellua apparuit, illbque in vita scriptisque suis [note: (a Tom. 63. oper. Wittenbi. f. 252.] exsultat apophtegmate: adulterium committere, qui promittat castitatem. A tam lubricis igitur atque abomni honestate abhorrentibus, ad immanem quandam hominis arrogantiam atque animi elationem transeo. Qua [orig: Quâ] non tantum hominibus ac caelestibus illis mentibus, sed ipsi (vereor dicere) Deo se [note: Arrogantia Lutheri incredibilis.] antetulit. Tanta in re, nolo mihi a quoquam fides praestetur, nisi sua haec ipse auctoritate ac sententia Lutherus confirmet.. Et quidem mortales inter, nullius tanta unquam aut in fide praestantia, aut in sapientia dignitas, aut in virtute gloria extitit, quem suis ille pedibus abstergendis vix satis utilem dignumque [note: Tom 4. Wittenbi. Tom. 7. Wittenb. fol. 466. et tom. 7. Ien sol. 448. et 458.] existimaverit. Attendite obsecro orationem prodigiosae elationis impudentiaeque plenissimam, non in una concione, sed diversis scriptis cognitam, ne quid temere de hominis improbissimi moribus pronuntiare videamur. Ego, inquit Martinus Lutherus inter Episcopos solus Doctor, inter Doctores Princeps sum, inter vates Elia nihilo minor, Esaia non inferior, inter Sanctos Baptista, inter


page 520, image: s544

[note: Tom. 2. Ien. f. 119 et f 458. In ser. con. f 496. ib. f 129. et f 286. 301. et 296. et 474. et 5.] homines Angelus. Denique nihil esse existimo cur Deus haberi nequeam. Fidem ego doctrinamque meam non ex aliotum hausi libris, sed in libros meo ingenio natos transtuli. Non tantum vatem me, sed et Evangelistam atque adeo Apostolum esse Germanorum profiteor.

Ille equidem sum, qui non Papistarum modo, sed et Angelorum iudicio praeficiar. Nihil ego Pontifici, hoc est, Romanorum Idolo, atque Antichristo concedam. Nihil [note: Collegit haec aliaque Frater Nas quem consule] regibus post carnifices saepe ac scutras numerandis indulgebo; nihil sanctis inter latrones sanguinatiosque non taro homines collocandis tribuam, nihil ipsi Salvatoris Matri Mariae in sanctitate concedam, modo sola in Christum fide obarmatus venero [note: (a) in ferm. de nativ. Mariae.]

Abrumpamus, Auditores, abrumpamus portentosam hanc hominis impudentissimi non orationem tantum, sed et liuguam, qua [orig: quâ] ista in superos hominesque evomuit, exutamus manum illam haec audaci ferreoque exarantem stylo, quo non pauciora Divorum honori infligit vulnera, quam in charta telinquit contumeliarum lineamenta. Quae vobis vita istius videtur Furiae (neque enim aliud nomen reperio.) Quae inquam, vita, cuius talis est oratio? An inficabetis Luthere? an non tenemus manibus illa tua pestilentissima


page 521, image: s545

volumina, quae licet non in uno haec loco, quae diximus, effutiant, spatsim cerre continent omnia, atque his etiam, quae atrulimus, graviora. An non illo tuo solenni symbolo ubique arrogantissime exsultas? nulli cedo, insurgat faex omnis Papistarum in unius Lutheri caput adiurata; nulli cede. [note: Conv riso illustris.] Veniat septicollis illa meretrix Roma, omnique retro antiquitate stipata mihi proterve insultet: nulli cedo. Militer adversus me omnis martyrum cruentorum exercitus, omnis Virginum turba, omnis maiorum sanctitas: nulli cedo. Conspirent in me Pontificum decreta, Conciliorum suffragia, Patrum sententiae; nulli cedo. Contra me denique quidquid hominum, quidquid Angelorum est, in certamen descendat: nulli eedo. Nullius me dignitas, nullius potentia, nullius sententiae dimovebit auctoritas, non consiliis, non blanditiis, non miraculis a proposito divellar, duobus verbis complectar omnia, nulli cedo, Haec vero tam intract abilis bestia, quae nihil cuiquam vult cedere, nihil concedete, tautum sibi auctoritatis vindicat, ut omnia sibi ab omnibus concedenda arbitretur.

[note: Lutheri nova de liberate doctrina.] In hac autem tanrae tamque immanis impudentiae atque arrogantiae consuetudine, cum aliena patientia, sua vero pertinacia obdurasset, neque mentem


page 522, image: s546

Luthesus amplius, neque vocem in ossicio continebar, omnia et sibi pernicioscindulgebat, et ceteris persuadebat flagitia, atque post insanam quandam omnium actionum humanatum inductam necessrtatem; omnium bonorum operum laudem, libertare profligata, sustulic. Netamen homines hoc tam nobili ornam ento spoliasse videretur, novam quandam atque inauditam libertatem, ab infe is cxcitatam, mortalibus indulsit, cum negaret fas esse hominem Christianum Principum virorum legibusatque edictis constringi. Tyrannorum haec esse inventa ad libertarem Evangelicam primo, ac deinde, velut intercluso spiritu, veram fidei vitam in fidelibus suffocandam. Hanc ab humeris omnium tyranunidem amoliendam, excutiendum fatale hoc legum onus, Christiane, id est, libere sine lege, ac Rege vivendum esse.

[note: Ius canonicum flammis publicis damnatum consumpsit.] Tum deinde bustum ipse Witrenbergae excitavit, quo sanctissimas servandae gubernandaeque Ecclesiae regulas, Pontificum decreta, Patrum Conciliorumque placita, Apostolorum atque ipsius etiam Christi leges as instituta uno Iuris Canonici opere comPrehensa, solenni execratione publicoque funere ac supplicio consumpsit. O impium facinus! o bustum universae Germaniae luctuosum! Excitasti, Luthere, rogum, quo antiquam illam laudatamque Germanorum fidem, pietatem,


page 523, image: s547

constantiamque aboleres, quo omnem religionis cultum, sanctitatis amorem, subditorum observantiam sacrilegiis, impierate, omnique flagitiorum genere everteres, quo denique tranquillitatem publicam tumultibus, amicitiam odiis, pacem seditionibus inflammares atque exscindetes. Faxilla est perni iosissima, qua [orig: quâ] ad omne scelus ac facinus amentia [orig: amentiâ] atque [note: Amplisicatur a consequomtibus.] audacia singularituis praeluxisti Flamma illa est funestissima, quam tu non id unius libri aut etiam civitatis conflagrationem, sed tot pupulorum incendia suscira sti. Ardere [orig: Ardêre] illa [orig: illâ] iam vivo te Germania coepit, neque alio, quam tuo tuorum que defensorum sanguine, aut (ubi factorum pocnituerit) lachrimis exstingui poterit. Ardebit etiamnum post fara quam diu inposterum animis tuae perfidiae fomes atque incentivum residebit. Quid porro a tali homine exspectabunt viventes, qui ip sos maiorum suorum ac mortuorum manes improbe lacerat atque inquietat, quid sperabunt inhanc vitam nati, cum nondum natis minit etur exitium, pascisque etiam spe adimat eis, qui vivere nondum coeperunt. quid miseri et iacentes ab illo orabunt, qui ita novam in mundo salutem orditur, ut stantes etiam rebusque omnibus florentes calamitosc profliger. Vidimus, neque sine lachrimis vidimus, cum ille libertatis, scelerum,


page 524, image: s548

bellorumque cupiditate, furore atque amentia ebrius, voce seditiosa quasi tuba ad proelium inflamare passimare passim liberos in parentes, servos in Dominos, subiectos in Reges ac Principes, sceleratorum hominum in superos eorumque aras ac templa exscindenda audaciam, ut etiam, ad res fidei propemodum coecutientibus, constare posset, quam religionem salutem que recens, velut ex cadmaeis dentibus subnatus, Evangelista orbi infetret ac den untiaret, quid contra. maiores suos ac Patres Conciliaque multo clari ssima infamis ille nepos moliretur, qui a caede ac sanguine, a rebellione, ab humani divinique iuris violatione, a tem plorum sacrorumque; omnium excidio suam fidem auspicaretur. [note: Rebelliones ac sediriones per Lutherum inter rusticos et nobiles concisate.] Tam enim inexspectato atque d caelis (si superis placeat) delapso licentiae Praeconi, Suevi, Alsati, Francones ac Thuringi obsecuti, Munzero Carolostadioque Ducibus, omnem late Germaniam, rapinis, incendiis caedibusque funestarunt. Duas illi res per Germaniam universam profligandas, atque eradicandas funditus existimabant, religionem ac nobiliratem omnem: illam, ne superessent qui sceleris ipsos arguerent, hanc ne qui punirent. Horum autem perditissimorum hominum vis ac numerus adeo brevi invaluit, ut a Rheno Alsatisque ad Danubium Rhaetosque ea pernicies dissusa, neque religio sis uspiam, neque


page 525, image: s549

[note: Flagitiae rebellium.] nobilitati ulli parcitum fuerit, excisa mo nasteria, caesae corruptaeque virgines, sacra templaque profanata atque inflammara, arges, oppugnatae, incensae, dirutae, tanto numero, ut sola etiam F anconia octoginta censeat. Quae cum Lutherus magna passim comitum nobiliumque internecione patrari intelligeret, invidiae a sel, odiique dimovendi gratia, orationem murat, gladioque ac inferis hanc rusticorum [note: Lutherus vice versa nobilitatem in rusticos concitabat.] pestem devovet, Principibus identidem ingerit, nullo se modo facilius opere caelum, quam fuso tumultuantium sanguine promereri posse. Neque difficile id fuit persuadere hominibus sponte ad sui defensionem arma parantibus. Unde hand sanc longo belloper Germaniam sparsim supra ducenta rusticorum milia orco sunt immolara. Haec fuit victima, quam sacrilego nuptiarum suarum apparatu primum [note: Apostrophe adG rmaniam tam coece, ad omnem Lutheri inconstantiam circumacta.] Lutherus Plutoni, velut ad novum Proserpinae raptum, sacrificavit. Ita in communi hoc Germaniae incendio, cuifaces ipse prior admoverat, ne Lutherus non arderet, flammis suae libidinis coepit conflagrare. Hic ego, o Germania, ad te convertor, ac libenter profiteor ignorare me, o terrarum pulcherrima hactenus, ac prudentissima, quo pacto ad illam tu coecitatem prolapsa sis, ut extremae arrogantiae arque dementiae homini, quique ob


page 526, image: s550

mores desperarissimos belluis postponi debuisset, vitam tuam ac salutem credideris Cetera ego in te admiror, ac veneror omnia, in bello fortitudinem, in pace aequitatem, in hostes clementiam, in amicos fidem, in vitiis moderationem, in virtutibus constantiam. At quot levissimo te homini, in Divos periuro, in homines odio aestuanti, ad omnia praecipiti et sceleraro, rem praestantissimam, salutem tuam, commiseris; hoc vero rale, tantaeque insaniae factum est, ut metit o dubitati possit, stultiorne is, cui persuasum est, an qui persuasit, existimandus? Hac una remeritate tua omnem supra maiorum gloriam, omnemretro posterorum famam commaculasti. [note: Optatio.] Ignominiae haec labes est, quam perpetuo tuorum cruore lavabis, numquam elues. Utinam felicissima quondam natio laudatissimis maiorum tuorum vestigiis, sanctissimis Pattum antiquotum praeceptionibus insisteres; nec desperato atque ulrimae malitiae homini honores, vitam, saluaem, fortunamque omnem tuam commirteres, [note: Gradatio.] haberes in ista religione solatium, in constantia praesidium, in virtute ornamentum: floreret in re orbis imperium, in imperio regiones, in regionibus pupuli, ac urbes, in urbibus leges, sub legibus negotiantium


page 527, image: s551

officinae, merciumque emporia, optimarum artium [note: Germanie fidelis descriptio et imago, cum infideli composita.] ac disciplinarum gymnasia, denique Basilicae atque arae Divorum immortalium; Iustitia in foro regnaret, pax in civitatibus, suus esset pietati honor, cultusliteris, moribus sanctitas, nec in ista virtutum omnium sede triumpharer atque exsultaret improbitas. Nunc ex quo fidei ac religionis tuae praesidia ad unius perfidiam atque impietarem, tamquam tebellionis signum, labefactareatque excutere coepisti, perpetuum in te discordiarum excitasti seminarium, arque seditionis arcem, ex qua vittutem in te omnem, pietatem, constantiam, ac forritudinem oppugnares, omnium scelerum flagitiorumque vim atque audaciam stabilires, opes omnes felicitatemque tuam everteres, attium ac disciplinarum palaestras, legum ornamenta, religionis propugnacula, Divorum sacraria obrueres. exscinderes: unam vero perfidiae tuae scdem libertate, malitia, insania, proborum excidio, improborum factione atque impietate munires. Haec omnia ab unius hominis temeritate, atque a credula nimium simplicitatetua in te mala derivata sunt, quae si minus sensisti, cum ptimum peccares, nunc cum feras, noli, tamquam obstupefactis sensibus, negligere. Tu vero, Luthere, recognosce tandem mecum errorem


page 528, image: s552

[note: CONCLUSIO per Apostrophen ad Lutherum cum b evi ar gumentorum repe titione.] tuum, in illo tuo aetatis salutisque praecipitio mentem a sceleribus ac perfidia non nihil recollige. Vide quid egeris, quibus principiis, viisque ad consilia illa rua ac fraudulentas machinationes impulsus fueris. Memineris te invidia, odioque incitante, furore comitante, arrogantia promovente, tamimmania atque incredibilia aggressum, quibus si pertinaciam adiungas, periisti. Attende quanta temcritate, omni te unum antiquitati tot Maioribus, Patribus, Conciliis, obicias, quid illorum sapientiae, sanctitati, autoritati aequale adferas, quanto sacrilegioS. Scripturam laceres, mu i es, pervertas, quot tuis vestigiis inhaerentes discipuli in mille sectas atque opinionum divortia abeant, ut denique lapsu temporum nullum tui capitis iviisque futurum sperare possis. Ipsam tuam vitam, acmores, velutide te iudicium facturus, inspice, in quibus si nihil reperias vi o Apostolico dignum, si audaciae, arrogantiae, libidinis ceterorumque vitiorum sordibus inquinata omnia, quid, obsecro, habes, in quo tibi anteacta vita tua displicere non possit? Quin potius age, et illis conscientiae tuae vulneribus opportuno paenitentiae remedio consule. Mentem tuam moresque ad saniora consilia transfer, neque tuae unius tautum hominis, sed Europae totius


page 529, image: s553

saluti prospice; aequum est, ut illam ad fidei et virtutum amorem praeeas, cui auctor ad perfidiam, atque omne flagitium fuisti. Ad hocte moveat, Luthere, pristina illa maiorum tuorum fides, ac pietas: a quasi recesseris, aut te, aut illos impietatis ac perfidiae condemnabis. Sanctissimorum virorum moveat auroritas, sapientissimorum Partum dignitas, fortissimorum Martyrum constantia: a quibus si deflexeris, levis, inconstans, vilisque omnibus habere. Moveat te florentissima olim Imperii nostri facies, opes Germaniae, urbium decor, populorum concordia, quorum inopia, vastitas, excidiumque ultimum ate, malorum omnium [note: Prosopoeia Europae Lutherum obtestantes] sonte, in omnem latereligionem detivatum est. En ipsam ad pedes tuos Europam capillo ac veste laceram, oculos genasque lacrimis irroranrem maesta voce lugubrique eiulatu, ruam suamque a te salutem atque ipsam, quam dedit nascenti, vitamrepetentem. Filii illa a te pierarem requirit, quae matris non negavit officium. Illas a te requirit arres, quas olim docuit, illam fidem, quam per tot saeculorum periodos maioribus tradidit, illas virtutes, quas puero, quasque adolescenti, inter sanas literas versanti, instillavit. Abnuere non potes sine impierate, conttadicere sine perfidia, obluctari sine insania Quare, nisi nominis tui salutisque perniciem, aeterna infamia ac poena neglecta.


page 530, image: s554

contempsetis, tandem aliquando a stultissimo errore tuo ad fidei ac veritatis portum post longam iactationem appelles.

ORATIO IV. Paraenetica descriptio. D. Catharinae Rhetorum ac Philosophorum Principis gloriose adversus Maximinum Tyrannum triumphantis.

[note: EXORDIUM a disputatione Catharinae et Philosophorum ducitur.] NOvum hodie spectaculum, auditores academici, feminam cum viris Philosophis de sapientiae laude ac palma contendentem exhibebimus. Non quidem Philasiam aliquam decertantem cum magistro Platone, aut Damam cum parente Pythagora, aut Xantippen cum viro Socrate. Nam, ut hae omnes cum gravissimis Philoso his in certamen venetint, ac de victoria enixe contenderint, saepe ramen de rebus omuino ridiculis, saepe muliebri levitate atque impotentia, maiori tumultu, quam emolumento disceptatio transacta est Nos feminam proponimus Catharinam Alexandriae civem, regio illustiem sanguine, virginiratis flore illibatam, sapientiae laude eminentem, religionis studio inflammaram, quae ita cum praestanrissimis Philosophiae magistris, atquo Imperatore crudelissimo, pro fide ac verirate decertavit, ut modestia non minus,


page 531, image: s555

[note: Propositio.] quam rationibus vincetet, vittute iuxta et scientia triumphatet. De hac igitur Virgine, anniversario more ex hoc loco mihi dicendi munus impositun est, quod si minus pto dignitate tantae virtutis, pro viribus taraen sustinebo: modo, quae vestra est humanitas, [note: narratie seu expositio facti, quem admodum Philosophi contra Virginem, et haec contra illosin certamen preducta.] consuetiss me benevolentiae argumentis sublevetis. Cum gravissimus Christianorum hostis Maximinus Imperium Romanum occupasset, idque ageret, ut ex tirpata funditus vera religione antiquae superstitionis tenebrae orbem possiderent, atque iccirco Alexandtiam delatus, publico edicto Aegyptum totam ad Deorum sacrisicia accerseret; Catharina fidei defendendae ardore flagrans, Tyrannum copiosa sacrificantium multirudine cinctum, interpellare iis vocibus, tantaque sapientia coepit, ut cum ratio illum, ac verba deficerent, statueret publico Vitginem certamine cum Oratoribus ac Philosophis Imperii totius disertissimis committere, per quos egregie confuratam, aut in suas partes adduceret, aut exquisita poenatum severitate compelleret.

Iam indictum disceptationi, pugnaeque tempus aderat, cum ad frequentissimam populi concionem, novo spectaculo, inducta virgo, omnium in se oculos animosque, tantae rei exspectatione suspensos, convertit, Sedebar aureo sublimique in


page 532, image: s556

solio Maximinus Imperator, totvo elatoque arroganter supercilio, caperata fronte, flammantibus oculis, armatorum iuxta strepenre satelliotio, frendente, frementeque circum superstitioso pomparum sacrificiorumque rulgo; tum deinde, longo ordine, superbis in cathedris, sequebantur Philosophorum coriphaei omnino quinquaginta, prolixa omnes barba, togaque ad tales defluente spectabiles: gravitate insignes, sapientiae existimatione arrogantes, senio omnes venerandi.

Ex his unus, annis atque auctoritates ceteris grandior, oratione superbe tumida, atque iracunde inflammata, coepit indignari, quod imbellis virgo, rudisab experientia, reconditae expers sapientiae, tot numero viros, veteranos Philosophiae magistros, orientalium disciplinarum late conquisita decora; verbo, sapientiae florem, publico auderet certamine lacessere; unum se tot feminarum argutiis parem, quot hic viri consideant: feminam hanc ad colum textrinamque quantocius amandaturum, ut in tela potius, quam argumentis contexendis operam collocet. Placuit Tyranno animosi senis oratio, iussitque renidenti ore certamen auspicari. Interea de carcetibus educta virgo, [note: Ethopoeia.] non alio, quam lictorum comitatu stipata, ore composito, demissis in terram ocudis, genis verecunde erubescentibus,


page 533, image: s557

incessu moderato, per confertissimum populi agmen, ea tamen specie vultusque maiestate incedit, ut varios omnium, hinc fortunam miserantium, inde victoriam desperantium affectus taperet. Quid enim sola virgo, tot sapientum eloquentiae comparata? cui neque ab aetate, neque ab hausta de libris eruditione satis provisum? cuius si indolem naturamque, si loci ingenium, terrorisque plenum consessum intnearis, vix illi animum ad verba praesentem, vix linguam ad sermonem expeditam relinqui existimaveris. Verum illa neque populi affluentis multitudine, neque Philosophorum numero ac gravitate, nec denique truculento vultu ac maiestate Tyranni, quae fortissimum quemque virum exanimare poterant, consternata, imperrerrito blandeque demisso vultu in media concione adstitit, omnium in fe tela, barbatissimi cuiusque etiam Sophistae parara excipere, acretorquere. [note: Protophilosophi Catharinam oppugnantis oratio.] Nec diu moratus gravis ille arrogansque Philosophorum antesignanus, ita Catharinam aggreditur: Tune audax illa, ac prorsus temeraria femina quae Deorum nostrorum potentiam sacrilego ore, singulari impudentia, et inaudita [orig: inauditâ] hactenus contumelia proscindis? illorum auctoritatem non vereris, vim potestatemque non reformidas? an tu illis


page 534, image: s558

[note: Deos venerandos a veterum auctoritate probat.] obsequium denegabis, quos tora retro antiquitas supplici ore flexisque poplitibus observavit; quos sciptorum vetustissimi Homerus in sua Iliade, Orpheus in sua Theogenia, in odis Pindarus, luculentissimis testimoniis professiac venerati sunt? Quis ex sacro illo Graecorum septenario sapiens, ex am plissima Remanorum Rep. Orator, ex Lyceo aut Stoa Philosophus tepertus olim, qui, contemptis Deorum Numinibus, novitium illud de Christo tuo commentum non irriserit? an videlicet tot saeculorum retro lapsorum periodis sine Numine orbis fuit, dum suum denique infami ex cruce pendentem Deum conspiceret? o miseros atque insanos maiores nostros. o delitam antiquitatem! o contra nepotes felices ac providos, o saprentem posteritatem! Quam longe aberravit, qui cecinit: Aetas parentum peior avis tulit. Nos nequiores, mox daturos progeniem vitisiorem, Nec plura locutus, dolentis ac miserentis animi suspirio gemituque sermonem abrupit.

Brevis, ercepit Imperator, sed vera gravisque oratio, quam te silentio assensuque tuo venerari aequum suerit. Verum quae disceprandi gratia in hunc locum nosconvenisti, edissere, si quid contra in mentem venerit; sed cave, ne veritati contumaciam obicias.

Debile patrocinium, virgo inquit, quod


page 535, image: s559

veteranus ille Orator a Poetis emendicare coactus ab illis scilicet fabularum architectis; et nugarum propolis, qui eadem farilitate et astruerent, et destruerent Deos? Neptunum, Martem, Iovem, Apollinem suo tantum in cerebro molitentur, neque tam stultum quenquam ex posteris futurum crederent, qui vanissimis commentis fidem faceret. Quis enim sapiens persuadere sibi patiatur Minervam ex Iovis prosiliisse cerebro? Bacchum ex Dei eiusdem semore, Venerem ex maris spuma natam, Plutonem inferno damnatum secum abduxisse Proserpinam, Vulcanum in Lemnum insulam praecipitem, caeloque deturbarum ex fracta tibia claudicate? Quid, quod nullum tam enorme ac detestandum in orbe flagitium repertum fuerit, cui Deos auctores fautoresque non praefecerit antiquorum amentia? tor scelera, atque incestus, quot uni Iovi attribuuntur, vix nomen numerum que reperiunt Mars etiam alicubli inter scelera deprehensus, Vulcani vinculis astrictus iacuit. Mercurius furti, Bacchus remulentiae arguitur: nullum sine crimine est Numen, nullum crimen sine Numine. Idem vester Homerus vetustissimus Iovis assertor. eundem vix effugisse Iunonis Neptunique captivitatem asserit. Orpheus ille decantatus Poeta, insanos affirmat, qui Deos colant: ut qui neque incumbentia


page 536, image: s560

[note: Orpheus trrisor Deorum; Pindarus unius Dei cultor fuis.] hominibus mala intelligant, neque avertaut praesentia. Pindarus alibi cum Poetis delirat: alibi Numen illud veneratur, quod caelo terrisque summa potestate praesidet, ut proinde torum illud orationis robur, quod ex vetustate petebatur omni levius aura, cum ceteris Poetarum delitiis, evanescat. De Christo, quem equidem profireor caelo lapsum, nostraque indutum carne saluris viam mortales docuisse, verustas non siluit, Notus ille exspectatusque tota ante Maiorum fuit memoria, ab ipsa nascentis mundi [note: Christum praeter veteres Patriarchas, Sibyllae et Apollo praedixerunt.] origine labenti Adamo pro ruinae instauratione promissus. Hunc Abrahamus olim, hunc Iacobus, hunc David praecoci animo senserunt, ac fatidicis vocibus praenuntiarunt: hunc illa vestra, quae in manibus Doctorum verfantur, Sybillarum carmina, tam diserte e caelo adfuturum edixerunt; ut, aut nihil illarum veritati, aut hoc etiam concedendum existimem. Illa celebertimaapud vos Delphici Apollinis oracula, quo loco habenda censetis? Attamen illa ipsa de Christo divinitatem confessa accepimus, ut nisi Diis, nisi vatibus, nisi sanae antiquitati refragari velis, iam tibi, o Caefar, ab errore illo tuo ac tenebris ad huius veritatis lucem transeundum sit. Sed demus, [note: Concessio.] in illa gentiliratis caligine nihil olim de Christo, vel per umbram cognitum, sileant Diiatque homines; vates et oracula


page 537, image: s561

obmutescanr; an latere sol ipse praesens ullo modo in tenobris poterit? an orta iam die, omnes tamquam noctuae ad plenam lucem caligabunt? an opera doctrinaque Christi ipso meridie illustriora obfuscari poterunt, nec tanti Numinis vim maiestatemque patefacere? nisi surdi estis, surdos audite testimonium divinitaris Christo asserentes, postquam aperris prodigiose auribus eius verba virtutemque senserunt. Loquantur muti, quos loqui solutis linguae vinculis Christus [note: Contentio.] docuit. ipsi se denique coeci oculatos fuisse admirandorum testes Christianae sanctitarem, illius veritatem vaitati vestrae opponite, leges legibus comparate, demissionem cum arrogantia, modestiam cum dissolutione, continentiam cum libidine committite, et palam erit manifestis vos erroribus im plicatos detineri.

Sensit Imperator concionem ista Virginis oratione, quam pluribus argumentis scite arguteque intorserat, magnopere percelli, adeoque totum illum Philosophicum senatum tacita cogitatione ac stupore defixum verba animosque remittere. Quocirca interrupta dicentis vi, eloquiique ardore, oratoribus refutandi vicem facultatemque detulit. Verum illi, fronre humerisque contractis, fassi sunt, luculentius a Virgine praestari veritatis


page 538, image: s562

patrocinium, quam ut refelli sapienter possit, aut debear Una se hora, una ex Virgine plura didicisse, quamlongo annorum labore, aut Athenarum cathedrae, aut Babylonis Gymnades, aut Memphiticae palaestrae suppeditare potuerint. Solo hactenus sapientiae insignes nomine uni denique palmam concedere Virgini. Tam inexspectata [note: Furor Ty ranni.] responsione tanqua fulgure perstrictus Imperator, neque verba, neque menrem amplius in porestate habuit. militiam, satellitium, lictorum turbam advolare iuber, tormenta, cruces, rogos instrui: et postquam media urbe ingens lignorum congesta strues, Oratores in hac omnes, subiectis ignibus, brevi incendio ad caelum iam Christianos transinisit Quid hic primum memorem? illamne Catharinae eloquentem sapienriam, an brutam Tyranni rabiem, an praeclaram [note: Amplificatio facti, ab bypotyposi.] oratorum murationem? omnia prorsus admirationis plenissima sunt. Confluxerat ad hanc pugnam, quidquidlate Graecia, quidquid Aegyptus, quidquid universus oriens p9ossederat sapientissimum, Lycea ac porticus Philosophorum vacuae suam amiserant cum magistris frequentiam; tacebant ceteris in urbibus Sapientum exedrae, vacabant pulpita, Gymnades deserebantut, una iam Alexandria, unumMaximini palatium [note: Asuspensione.] collegeratomes, quotquot aut argute philosophari, aut diserrefari possent.


page 539, image: s563

Quem exspectareris, auditores tanti appaeratus exitum, quem tam instructi certaminis finem? una omnibus oppugnanda virago erat, Carharina sola perebatur, actum de Virgine est, vociferabantur plurimi, amisit Carharina victoriam: Ur enim illa Sapien um consilio, ut furori regio, imbellis Virguncula, omni praesidio deslitura obsistat, exspectandum non est. Illane, ut aequo animo furentem bacchantemque adversusse Tyrannum sustinere, tot artibus rationibusque oppugnantem Philosophorum aciem perfringere, invidiae atque oblarrantis sacrificiorum turbae rabiem possit deludere? ô remorae nimium spes! o vanae exspectationes! abeat de arena porius, et quantocius pedem referat, ne susceptae temeritatis, cum totius orbis ludibrio, poenas exsolvat. Hae erant popularium voces, haec sententia: quae tamen fortissimum Virginis [note: Acompuratione.] istius animum nequaquam labefacta bant. Romanus illae eloquentiae Hercules, Cicero, iam plurium orator plamarum, et adversariorum triumpharor, cum publico in foro inter militarium armorum strepitum, in ore atque oculis Romanae gentis, amicum suum integerrimum Milonem defensurus esser, trepidare, pallere, obmutescere, denique atque animo causaque excidere coepit. Tantum poruit obiecta oculis hostilium atmorum species apud excelsae


page 540, image: s564

mentis virum, eumque disertissimum. Haec nostra virago non feminis tan um; sed et viris animo excelsior., ignara quantum ingenii ad eloquentiam, quantum vitium ad dicendum possideret, intet militatis [note: Ab antithesi compar ationis.] licentiae tumultus, non apud amicos, sed hostes; non pro alieno capite, sed pro sua aliorumque aererna salute; non apud aequos iudices, sed infensissimum Tyrannum; non libertate freta, sed inter lictorum manus constricta perorabat; eo vultu, eo vocissono, tanto verborum sententiarumque pondere, ut cum illa nihil metueret, aliis tamen trepidationem silentiumque incuteret O inconcussum Virginis animum; o vim eloquentiae veritatisque prorsus eximiam. Adsint iam illa Graecorum oratorum lumina, disertus Aeschynes, cultus Isocrates, fluens Demosthenes: illa Romanorum oracula, Crassi graves, Hortensii nervosi, Cicerones copiosi: illa eloquentiae miracula, Nestor in Asia, Trismegistus in Aegypto, in Gallia Hercules, adsint inquam, atque uni huic feminae cum tor Philosophis atque oratoribus gravissimis palmam eloquentiae concedant. Hic Plaro, hic Aristoreles, hic omnis Philosophorum schola [note: Ab antithesipraesentium] suam corrigere ignorantiam, ac diviniorem sapientiae gustum haurire porerit. O felix sapientum corona, quae huius Virginis


page 541, image: s565

[note: personaru, et factorum, hoc est Philosophorum, et Tyranni.] eruditionem tuis auribus excepisti! quam prudenter conticuisti! maiora numquam dicere pro veritate, quam illo tuo silentio poteras. illustriori numquam palma victoriaque nobilitari, quam cum ita de te pal mam Virgini concederes. Neseio sanc, utrum maiori sua gloria rot viti a Virgine superati sint; an una tot viros Virgosuperaverit, illius victoria, vestra fuit corona: illius honor, vestra gloria.

Vicistis, io vicistis, quia unius Virginis cloquentiae sapientiaeque succubuistis victi. At miserum te atque infelicem prorsus homine Maximine! quantum tuum malum est superatum te non fuisse; non virgini, non eloquentiae, non veritati palmam tribuisle! debueras inter illa Virgineae victoriae monumenta tropaeum censeri nobilissimum, errorem tam coecum damnare, voluntatem tuam contumacem inflectere, falutem tuam [note: Ab antithesi consequentium.] atque animae incolumitatem cum Christo amplecti. Verum, quod isdomito furore ac libidine plenus fueris; quod neque victis accedere fapientibus, neque victrici Carharinae volueris; quod incredibili am entia ad tuam omnium animos venerationem, sen tentiamque inflectere decreveris. hinc extrema tibi cum dedecore pernicies merito est conciliata. Beatae iam illae Philosophorum animae, tuam illam immanitatem, ad suam salutem convertunt, tam crudeli


page 542, image: s566

supplicio ad suas fruuntur delicias: flammis illis, quibus abolere, cum illorum vita, memoriam statueras, ad aeternam nominis sui virtutisque gloriam illustrantur. Hianteambulones sunt, hi triumphantis sapientiae Principes, qui secuturam brevi Catharinam victorio in habitu, curruque ad caelos praevolant: testes certaminis, sanae Philosophiae lumina, ornameta victoriae. Quo tamen illa tua specter insania, quo tendat crudelitas non ignoro. Existimasti hoc te spectaculo unius feminae fidem superare posse, infringere constantiam. Sedenim vero his ignibus non ertinguitur prae stantissimi fervor animi, magis etiam accenditur. maioribus illa Divini amoris flagrat incendiis, quam ut tam levi mortalium membrorum ustulatione a proposito dimoveri possit Adice horrendos equuleos, immanes rotas, crucesque, siquidem sulphur, picemque et quidquid ingeniosa babaries tormentorum comminiscitur, nova haec erunt virturum maceries, incitamenta constantiae, victoriae monumenta. Tam facili tempestate non impellitur animus, qui supra omnem mundi pereuntis strepitum elevatus, inquietos rerum terrenarum motus ac tumultus novit contemnere, Regum regnorumque apices, velut e tranquilla caeli regione, despicere. Turus adversus vim omnem mortalium est,


page 543, image: s567

quisquis immortali petra Christo nititur.

[note: Blanditis tyranni irrita.] Verum animadverto insidias arque artes, ad quas converteris. Omnis illa furoris in vultu procella desaeviit, explicata fronte, renidentibus oculis, suavi verborum lenocinio, promissis ingentibus, Virginis animum constantiamque pertentat. Periculosa, dicetis, cerraminis alea. Metuendum virgini est, et formosae, et solitariae. Quantas machinas Tyrannus admovet, totIus regni opulentiam, thalami consorrium, reginae itulos, Quae hic femina nihil patiatur femineum, non cedat, non vincatur? magna dignitas, opes eximiae, parata voluptas! Fuitne Penthesilea ulla ram fortis inter Amazones, quae se Reginam nollet appelari, quae ad carceres, quam regum, ad suppliciorum rotas, quam regnum thalamos maller concedere? Obstupescat hic rota antiquitas, quae Semitamides facilius regnandi cupidas, quam Catharinas sceptrorum contem ptrices repere it: natura ipsa admiretur, seque victam fateatur tam rato Virginis exemplo, quae aetatis sexusque conditionem [note: Rursum furit. poenasque gravissimas infligis.] transgressa aspernati cuncta potuit, quae tanra ambitione mundus prensat.

Sed nondum de successu desperavit Maximinus, vim terroremque poenarum admovendam censuit, ut quam verbis la befactate Virginis constzntiam non porerat, verberibus, tamquam admoto muris


page 544, image: s568

ariete, conquassaret. Citatur lictorum cohors, suisspoliatur Catharina vestibus, expediuntur virgarum fasces, et boum netvi; tum deinde a lacertosis hominibus, dirissima immanitate, toto corpore laceratur, donec hiante passin cute, pattim sanguine omnibus manaret artubus, partim teterrimo spectaculo livescerer, ut iam nemo lacrimas indignarionemque spectantium contineret; sola Virgo, tamquam Marpesia quaedam cautes; ad tam crudelem flagrorum tempestatem horis omnino duabus inconcussa duraret; ut quod, praeter homines, lapides etiam, [note: Constan ria Catharinae in psenis.] folumque foede sub pedibus cruentatum detestari videretur, solus Tyrannus immoto spectaret animo, perferret Catharina. Quis tibi tunc o Virgo sensus, quis animus, o praestantissima feminarum fuit, cum inter illas Tyranni furias, carnificum lanienas, extremamque barbariem infracta persisteres? Age obsecro, et imbecilioribus animis tua illa excelsissimae mentis [note: Amplificatio per communicationem ab adiunctis.] sensa communices. Expendebas forte pro quibus quantisque rebus decerta es; hic de tua pudiciria, de constantia, defide, de religione, de animae denique salute certamen institutum? forte in illam Christi Servatoris imaginem mentis intendebas oculos,


page 545, image: s569

qua olim ad columnam inter lictorum manus constrictus immanissimam Iudaeorum rabiem saturavit, omnibus membris saevissime laceratus, toto lividus cruentusque corpore, propriae exemplum patientiae, et erudelitatis alienae? Ante illa., quam non minus contemplabaris, caelestium geniotum, iuxta oberrantium, spectantiumque corona, Virginum de caelo applaudenrium turba, Martyrum ad rolerandum provocantium exercitus, tantis imbuerat animis, tanta alacritate erexerat; ut ad tua vulneta plorantibus ceteris; tu sola sicca persisteres, et nemo minus, quam [note: A contraerio per apostrophen.] tu proprio dolore ingemisceres? Haec ni mirum tuae erant incitamenra pugnae, haec victoriae firmamenta. Erubescite molles animi, et delicata corpora, quae de vestra constantia, pietate, ac religione tam levi vento ad quodvis flagitium impellimini, quos a virtute ad vitium tam facile inflectunr sociorum illecebrae, voluptatis degustatae suavitas, opum honorisque cupiditas. Estne de vobis (non ad feminas haec mea fpectat oranio, quamvis de femina, mares alloquor) estne; de vobis, inquam, qui illius in probitate constantiae aliquossuo in animo experiatur igniculos, qui non modo blandimenta illa vitiorum


page 546, image: s570

[note: Per opposi tionem poenarum et praemiorum con temptorum.] rideat, sed a coepta virtute nulla plagarum atrocitate dimoveri possit? quem inde proposira sceleris praemia, R egium decus, Veneris lenocina, opum affluentia; hinc foedi carceres, armati scorpionibus lictores; ardentes rogi, aliaque suppoliciorum instrumenra deturbare a recta mentis virtutisque orbiranequeant? Discite ex tenella nunc Virgine, in aula Principum inter delicias enutriti, discite fortitudinem viri, discite virtutis peretium, vitiique horrorem. Stetit illa Alexandrinae [note: Ab hypotyposi gemina, generose Virginis, et horrende prorfus ro tae] urbis herois, sterit, adversitare omni firmior, intentis in caelum oculis, et indomitum Tyranni furorem, carnificumque rabiem, ranquam robustissimi pectoris virtutisque alimenta; consumpsit, Tota pene urbs suis evulsa sedibus in tantae Virginis admiratione defixa obstupit. Ipse iam catcer prae affluentium multitudine angustus, Augustam tamen, Porphyrionemque, cum militibus facile ducentis accepit, quos tamquam suae reliquias victoriae captivos post se virgo trahebat, nec multo post sanae religionis praeceptis eruditos, caelo Martyres inferebat. Interea amens furore Tyrannus armatam clavis mucronibusque acutissimis roram moliebatur quadruplicem, quae receptam roto corpore ambiret


page 547, image: s571

Virginem, diraque citcumactione omnes attus minutatim dilaceraret. Iam finem tam triste opus acceperat, publicoque supplicii loco omnium conspectum admirationemque provocabat. Pendebant circum instrumenta ctudelitatis, unci, mallei, faces, scorpiones, secures: adstabant tyrannidis administri, milites, tortores, carnifices: exspectabatur sola virgo destinata futori victima. O novum [note: A comparatione oppositorum per antitheses.] admirandumque spectaculum! Apape cum tuo illo triumphali, Alexander Maxime, appatatu, quo in hac quondam urbe, tuatum victoriarum sede ac teste, il luxisti: Apage cum istis tam magnifice instructis triumphantium curribus, auto gemmisque fulgentibus, illustrior multo quadriga hodie excitatur, illustrioris victoriae triumphus instauratur, nisi aequa vittutibus negentur praemia. Tu olim atmatus ferro Aegyptiorum devicisti Tyrannos; haec virgo inermi fregit eloquentia: tu illatis vulnetibus hostes stravisti, haec acceptis superat; tu victis servitutem imposursti; haec multos in libertatem vendicat. Tuas virtutes commemorabit posteritas, at non sine vitiis; Catharinam omnis retro natio, incorrupta laude, celebrabit. Te mortales tantum praedicabunt peritura


page 548, image: s572

dignum gloria; hanc immortales Superiminime vanis honoribus decorabunt. Quis igitur tu es, ut cum hac Virgine tuatum victoriarum triumphorumque monumenta componas? Tuae gemmis quadrigae fulgeantauroque adornentur; haec rota vilioris ligni metallique materies, tuis obliteratis curribus, aeternitatem in scriptis animisque posterorum merebitur. [note: A comparatione si milium] Utinam, auditores, hanc vobis, rotam illis adumbtare coloribus possem, ut digna eius species mentem cogitationemque vestram occuparet, subveniret, reor, aliquid Tauro Phalaridis tristius, praesepio Diomedis atrocius, atis Busiridis detestabilius: praecelleret animos atmata spiculorum acies, rotarum stridor, lanienaeque, vel cogitatae, acerbitas Adventabat Virgo magno saevientium lictorum, Poparumque globo cincta, atque ad ipsum supplicii theatrum rapta, ex [note: Descriptio praeparati supplicii et magnani mae Virgi nis.] opposito stabat feralis machinae: ut hanc srbi sedem paratam intelligeret. Aestuabat diverso affectuum impetu vulgus, prout quemque, in favotem, aut odrum Virginis rapiebat amot, vel indignatio. Huius Tragoediae catastrophen nemo non avide praestolabatur. Inter haec generosa Virgo, specie pulcherrima, fronte exporrecta, laetis oculis, animoso gressu


page 549, image: s573

velut ad regalem thronum, ita ad illam tristissimae saevitiae sedem per fatale pegma educitur. O dura carnificum turba, [note: Motus animorum per apostrophen ad Tyrannum, timore et miseratione inflectendum.] ô atrox Tyranne! tantisper adhuc siste, morare paululum, et priusquam tam immane committas facinus, priusquam in Virginem imbellem, regio natam semine, innocentis castaeque vitae feminam, tam exquisita crudelitate debaccheris, te tuamque existimationem ac dignitatem circumspice, expende quid de te praesens aetas, quid posteritas dictura sir. Virum repertum fuisse, eumque regni principem, aequitatis administrum, defensorem patriae, qui, ut tevellam ulcisceretur Virginem, eo crudelitatis atque amentiae processerit, ut incognitum tormenti genus, quod neque Scytharum ferocia, neque Getarum barbaries reperisset hactenus, quod formidandum illud Minotauri monstrum vinceret, scelerata Diomedis praesepia superaret; hoc in civem patriae, regni incolam, et, quod caput est, integerrimae vitae feminam, execranda diritate excogiraverit. Oppugnatum castae virginis lenociniis animum, tentatum a Rege nequicquam pudorem, amorem denique in furorem versum esse. Postremo nullum regii generis, pristinaeque in illa fortunae


page 550, image: s574

tationem habitam, nil tam eximium formae decus, tam ratum sapientiae doctrinaeque in angusta puella exemplum ad mitigandum unius hominis animum valuisse Attonitos haesisse tam raris in una viragine dotibus mortales caetetos, tautam cum forma dilexisse pudicitiam, tam admirandam in femina stupuisse eloquentiam, et prudentiam suspexisse, tot rantaque virtutum ornamenta veneratos esse. Unum hominem (si tamen hominem, in quo nihil humani inventum est) obstinato pectore, inflammata iracundia, inaudita crudelitate Maximinum, tanti generis, nominis, formae, virtutisque puellam, cum ad privatam libidinem non posset inflectere, ad publicum supplicicum destinasse. Conspectas aliorum commiserantium lactymas, auditos complorantium gemitus, preces supplicationesque pro illa fusas tam ferreum pectus non potuisse convellere. Quas, ô Maximine, voces, quas execrationes dirasque totius populi in tuum unius caput provocabis! Haec, obsecro, expende, et si te minus fama commoveat, si nulla dignitatis ratio, nulla impellat posteritatis execratio; moveat illa te conscienriae vis, et Divorum immortalium tertor, qui animi tui tranquillitatem evertit, nec in tautae saevitiae


page 551, image: s575

cogitatione quietem indulget, ab ipso adhuic mminentis fortunae praecipitio Catharinam revoca, et si illi parcere non cupias, tibi hanc miserationem impende.

[note: Amplificacatur facinus per Hypotyposin, qua [orig: quâ] rota, eiusque disiectae caelitus comminutio, et Tyrannt fuga describitur.] Sed frustra sum, progreditur truculentissima batbaries, praecipitatur in atro cissimam hanc sedem Virgo, solvuntur rotarum fibulae, collisa strident horren dum ferramenta. Sed quod portentum intueor? tamquam ad illapsum caelo ful men, triste istud machinamentum frustillatim comminuitur, discerpitur, dissipa tur. Volant disiecta per aerem fragmen ta, divulsae lignorum trabes, abruptae mu cronum cuspides illiduntur ferali grandine in capita, in pectora, tibiasque circumstanrium, quantaestrages, quantaque vulnera! Fasces lictorum corruunt, tortorum instrumenta manibus effluunt, vita multorum fuso sanguine profligatur; sola innocens Catharina, tantae ruinae spectatrix, toto illaesa corpore persistit. Quo nunc, Tyranne? quo tam celeri fuga te proripis? Nondumne haec tibi fulmina de caelo intentati, armati in te caelestium manus, tuam insaniam perstringi, tibi exicium Superos interminati intelligis? nondum Virginis integritarem probatam Superis,


page 552, image: s576

tuamque invisam esse crudelitatem animadvertis? Non cum una Virgine, non cum hominibus; sed cum ratione et natura ipsa, cum caelo caelitibusque hoc certamen suscepisti. Verum ea est obstinatae in flagitio mentis caecitas, ea vindictae capiendae aviditas, ut natura, tatio, pietas, virtusque omnis facile conculcetur, modo aliqua ad ultionem via aperta furori relinquatur. Vix enim ab incusso tetrorementem utcumque receperat, cum tamen adhuc plenus amentiae Virginem lictorum securibus cervicem iussit subicere. Dictum, factum, dedit illa collum gladio, lictor candidam ferro cervicem secuit; quae admirando vulnere pro cruore lac fudit virgineum: ut [note: Mors et sepulchrum Catharina.] iam ipse suo in facinore carnifex erubesceret, cum deesse colorem sanguini videret, ipsamque cum elementis naturam Catharinae innocentiam testari. Ita mortali hoc agone defuncta, iamque post tot victorias triumpho matura, Angelis post mortem succollantibus, in Arabicum Sinae montem translata, immortalis memoriae sepulchrum meruit, non humanis sed divinis manibus praeparatum: ubi praesentissimo adversus morbos balsami liquore corpus


page 553, image: s577

destillat, et quod sub carnificis ictu lacte manavit, profundit oleum, praeclarissimis innocentiae eloquentiae que argumentis. O [note: A comparatione illustratur.] felicem exitum, adolescentes, ô bene collocatam Virginis sapientiam, quam tanto opere, tantisque honorum praerogativis ornatunt Superi! Illa nunc Aegyptiorum Mausolea vilescunt, illa orbis miracula displicent humano artificio fabticata, ubi illud Catharinae monumentum intueor caelesti ingenio elaboratum. Illa multorum iactantia desipit, qui inanis scientiae opinione inflati, vanissime eruditionem omnem in mundi curis absumunt, ubi illam Philosophiae Principem, virtuti ingenium artemque suam tam divine impendisse [note: CONCLUSIO per geminam Apostrophen primo Victorinsae congratulando Virgini: cum caelestis ipsius gloriae desoriptione.] considero. Gratulor tibi, o fortissima Virginum Catharina, et ex animo de tam felici eventu gratulor. Breve certamen pro Christo ac Virginitate susceptum, optatis sima victoria conclusum est; momentaneus pene dolor, aeterna gaudiorum affluentia rependitur: ignominia vilis poenae, supremo honore coronatur. vita pro vita redditur, pro caduca stabilis, pro mortali immortalis, pro humana caelestis. Illic iam es, ubi tyrannos non metuis, rotas despicis, tormenta nulla formidas, illic es, ubi voluptates possidentur sine ignominia, opus sine corruptione, gloria sine labe, gaudia sine fastidio. Illio es, ubi pax


page 554, image: s578

est sine perturbatione, amor sine dolore, fides in societate, quies in deliciis. Illic es, ubi hostibus tuis minaris, Regibus imperas, mundum terres universum. Illic es, ubi caelestium Virginum choro sociata, Martyrum immixta agminibus, Angelorum stipata cohortibus, pugnas tuas memoras, victorias extollis, canis triumphos O optabile [note: Deinde excitando adolescentes ad imitationem et felicitatis in caelo praeparatae memoritam.] bellum, et levis afflictio, quae hoe exitu denique absolvuntur! Agite, quotquot hic estis bonarum artium sapientiaeque cultores, tantae Virginis aemulatione provocati, tam illustri pieratis fideique defensae exemplo imflammati, illa [orig: illâ] vestra [orig: vestrâ] diviniore Pallade Duce atque auspice, bonas literas eruditionemque omnem ad religionis virtutisque studia am plificanda convertite, vanam atque inutilem illam existimate sapientiam quae pietatis expers ad alia, quam vitiorum perniciem, et sanctitatis defen sionem convertitur. Virgo hodie docuit, quid praeclara rerum cogninitio, iuncta cum vitae innocentia posset: quid virtus, et sapientia, quantumvis femineum animum occupasset. Pudor erit iisdem vestigiis, quibus femina praeiit, viros non insistere; minoribus longe proeliis succumbere, ante pugnam etiam desperate victoriam. Rotae vobis calcandae non erunt, nisi volubilis fortasse orbis, nisi fluxae vanaeque fortunae. Tyrannos non formidatis alios, nisi vos ipsos, vestrasque affectiones ab


page 555, image: s579

exercitatione virtutum revocantes. Hos tamen qualescumque adversatios superasse, victoriae triumphorumque aeterna est materies futura. Huc oculos, animosque ad hunc tam illustrem exitum convertite nolire in horrenda illa cruciatuum contem platione mentem defigere, nolire feralem illam machinam, armatos lictores, furentem tyrannum, clavos, spicula, acinaces, rotas, faces intueri brevissimi haec sunt furoris instrumenta, semel vita haec nostra tantum nobis eripi, simul cum dolore potest extorqueri; qui ubi intolerabilis esse incipit, ibi momento finitur. Ab his igitur tormentis cum ipsa Virgine animum ad destinatam in caelis felicitatem transfundite. Occurrat vobis in illo iam suo Catharina sole gloriae quinumquam caduco lumine fulgurat, aeternis vestitur radiis, immortali decore caelum implet. Ubi illafrontis venustas, illa genarum purpura, ille lacteus cervicis candor, illa gratiarum caelestium ornamenta, longe in anima divinius eminent, in corpus gloriosius transfundentur. Ubi illae, qui speciosissimam Choristi humanitatem divitiae ornant, deliciae inebriant, praemia decorant, coronae ambiunt, victrices cum eodem animos sociabunt. Ubi ille, qui potest omnia, suas certantibus post victoriam largietur vires, sua [orig: suâ] contemptores mundi ornabit sapientia [orig: sapientiâ], suo


page 556, image: s580

beatos omnes more complectetur. Haec intuemini; haec segnes inertesque animas perituris rebus defixas, futurarum negligentes, praesentium nimis securas, ad fluxi doloris spectacula territas, lubrici honoris ac voluptatis cupidas, ad venientia transmitrant saecula, secuturae felicitatis illecebris trahant, ad egregia sapienriae humanae divinaeque studia, ad illustria virtutum exempla excitent, ad gloriae numquam intermoriturae praemia invitent. Ita decus in moribus, laus in factis vestris praedicabitur, et par vos cum victoriosa hac Virgine exitus, inter aeternae gloriae haeredes exspectabit.

ORATIO. V. ALBERTI PRINCIPIS MOGUNTINI FRANCOHURTI IN Electione Imperatoris pro Carolo V. Hispaniarum Rege.

Argumenta huius Orationis ex Bzovii Annalibus aliisque superioris aevi historicis petita sunt, non iudicio auctoris reperta.

[note: EXORDIUM. arei ipsius quae in deliberationem adducitur, gravitare sumptum est.] MAgnarum nobis hodie rerum suscepta deliberatio est, viri Principes, Romanumne Germanis Imperium


page 557, image: s581

relinquenadum sit, an auferendum? Pacemne an bellum; Provinciatum incolumnitatem, an perniciem ametis, postulatur. De haereditate ac possessionibus vestris, de dignita te Germanorum, de maiorum gloria disceptatur. Illamne inviolatam servare, an aliorum ambitione ac negligentia vestra perire malitis. De verbis etiam controversum est, servire turpiter, an gloriose im perare? alienis honoribus virtutem vestram, an propriis ornamentis impendere debeatis? Rogant Galli, ut ab illis accipere iugum Germani velint, ut suos illis Principatus, ius Imperatorium, Urbes, Provincias, regnum universum transcribant: iuta sua, leges, consuerudines abdicent, atque in peregrinae gentis mores ac instituta, transmigrent. Quam haec aequa sit postulatio intelligitis? quam sit vera, [note: PROPOSITIONE 1. docet Gallorum Regem admitti sine Germaniae incommodo' non posse.] cognoscetis, vel oratione mea, si me audieritis; vel expetientia [orig: expetientiâ] vestra, si contempseritis. Equidem sic sentio, dum inter vos ancipiti opinione quaetitur, Germanusne, an Gallus; Carolus, an Franciscus ad Imperii possessionem facesque admitrendus sit? haec quae dixi a vobis omnia postulantur. Quid enim? ut Gal lus Rex regni nostri ambitione emolumentum ac honorem Germannorum potius, quam Gallorum spectet? ut exterae gentis instituta legesque suae nationis


page 558, image: s582

moribus anteferat? ut non perinde absoluto Alemanniae, ac Galliae Proceres Imperio premat; quo suorum iam Principum elisit vires, ac potentiam enervavit? Exploratii mihi est gentis, atque illius inprimis Regis ingenium. Timeri ita cupit, ut neminem timeat: iudicare, ut a nemine iudicetur. obtinete Imperium, quod nequeat amitrere. Neque obscurum huius nobis rei argumentum est Gallia, quae per hunc Regem Principum nudata robore, porentiam ac vigorem omnem, in Rege, tamquam capite collocatam, possidet. Non est, mihi credite, quod exspectetis a Gallo, ut hanc eligendi potestarem, qua [orig: quâ] Germani nunc Principes utimut, nobis integram nostraeque haereditariam posteritati relinquat. Simulabit ille se pristinis illam sedibus dignitatem relicturum, dum tempore, ac fide interlabente, suas ille vires auxerit, attriverit vestras, aut certe ita circumsederit; ut quae libuerint, ille possit imperare, quae non libuerint, vos accipere teneamini. Sensim Gallorum obsessi exercitibus dum vos amicos ad vitae consuetudinem admittere, dum vestris uti defensoribus credetis, opibus vos ac potentia [orig: potentiâ] exuent, vestris Germaniam viribus, suis artibus expugnabunt, Fabula Europeis erit Germanorum simplicitas, quae hostem tectis amicitiae specie receperit, illius vim ac machinationes non senserit,


page 559, image: s583

quae decipi maluerit, quam hominem reperiti, [note: RATIO EST. Lege electionis prohibetur Germanis. ne exterae gentis Principem admittant, quae multis de causis servanda est.] cui fidem denegaret. Sed quid artiner controversiam hanc ex Regis illius, gem tisque ingenio discernere? cum legibus iam olim nostris, quibus Sacramento adstringimur, definita sit. Vetamur, antiquo iure, ac consuetudine maiorum hactenus inviolata [orig: inviolatâ], externae genti, homini Romanum Imperium tradere; tum, ne Germania tanto ornamento, tantaque dignitate, quam cum insigni semper virtute, ac laude tuita est, Principum incurita [orig: incuritâ] destituatur; tum, ne in fami servitutis iugo, quod nulla [orig: nullâ] tulit aetate, succumbat; cum denique ne Italiae, totiusque Romanae Ecclesiae starus ac incolum itas, nova [orig: novâ] bellorum intemperie ac varierare imperantium, perturbetur. Ista vobis lex, quaenam esse videtur? cuius ponderis atque autoiitatis? cum quibus vestris emolumentis, cum quanto honore coniuncta? Haec si praetereatur, quo id pacto apud posteriratem vestram tuebimini? quae Nepotum in vos odia, quas execrationes concitabitis? Quid vero, si vestras primum leges tanta [orig: tantâ] contemptione conculcatis, ab externo Rege, in Imperii potestatem admisso, exspectare potestis? an illi religio erit, illa spernere maiorum vestrorum instituta, quorum vos negligendorum principes extitistis? Quam vero nunc illud insanum est, aut Carolum a Germanis velle proscribere, aut inserere


page 560, image: s584

iisdem Franciscum; ut pari uterque iure, vel Imperio idoneus, vel indignus habeatur? Quis tam audax sit, aut imperitus, qui Carolum Austriacae familiae Principem, ex Philippo Maximiliani Imperatoris filio natum, abnuat? Quid contra Francisco, ut Germanus habeatur, patrocinabitur? An quod Franci, Rheni olim, ut ferunt, accolae, Germanisque permixtae, ac Saxonibus conterminae gentes, maiorum suorum origenem cum Alemannis confundant? an quod Germanici sanguinis Principes in Gallici regni solium admissi sunt? Sed quem illae commoveant historiae? quae si sidem merentur, cur non eodem iurea Turcis Troiam, quo a nobis; Imperium repetunt? cum eodem historiarum, an dicam fabularum partocinio, quo ad Germanos peromnem antiquitatem redeunt, ad Troianos, atque ipsum Hectoris filium, Proavorum suorum stirpem transferant? neque istic omnino subsistendum videbitur, sed in primas Adami possessiones eodem se successionis privilegio immitti postulent, orbem terrarum possideant, nec quisquam Regum sit, quocum Gallus, imperandi praerogativa [orig: praerogativâ], contendere nequeat. Inrelligitis, ut opinor, sine gravi legum vestrarum irreverentia, ac violatione, Franciscum ad Imperii communionem recipi non posse, neque


page 561, image: s585

exspectare vos ab eo ptudenter, ut vestris ille institutis vivat, quae vos ipsi temere convellitis. Nisi peregrinum forte Regem Monatchiae assuetum servitutem cum Imperio accepturum existimetis.

[note: 2. Magna incommoda ex Principis Gallici electione toti Imperio incumbent.] At ingentia nonnuli Germaniae, imo Europae totius, commoda ex Francisci electione consequutura ominantur. Mali profecto augures, et vates perniciosi: aliae me certe suspiciones iam dudum in sententiam contrariam abducunt. Excidium ego Germanae nationis ac Romanae potestatis, hoc uno invento, properare quosdam ac machinari, persuasum habeo. Nam quae illi emolumenta arbitrantur; illa ego aut detrimenta, aut certe gravissima adferre pericula existimo. Iactant primo, omnem in Germania bellorum motum, perfidiosorum hominum seditionibus excrescentem, priusquam adolescat, tanti Regis vicinia [orig: viciniâ] potentiaque oppressum iri. Vanae cogitationes, quae hanc animis Germanorum spem subiciunt. Gallorum exercitus in Germaniam traductos aliorum servitutem, aliorum etiam rebellionem, totius Germaniae ruinam minitari facilius cre diderim. Absint enim cetera omnia, quae militum illorum levitate ac libidine formidare mala possumus: an non ille, qui Germanis amicus venire creditur, Carolo, totique Austriacae genti inimicus aderit? Non: sinit nos dubitate iam recens obnuntiata


page 562, image: s586

Carolo amicitia, rescissa Burgundionum nuper et Gallorum antiqua foedera, decretum Neopolitanis in Sicilia bellum. An vero Belgas, an Austriacos pro suo Principe desides, atque ad Germanorum Principum favorem occupandum segnes putabitis? Non deerunt illis urbium, Procerumque suscepta, libertatis studio, per Germaniam arma. Nemo litem tantam et concertationem pro Imperio, pro existimatione, pro gloria, pro libertate nationum institutam otiose spectabit. Quandiu vires, animus, opes ferent, pugnabitur, et quae est Germanorum in bellis semel assumptis constantia, aut vincere, aut mori destinabunt. Ex nobis vero qui Gallum ad Imperium capessendum evocaverint; hoc cum sua rueri suffragia aequum sit, quomodo iisdem, contra laudatissimi nominis gentem, Austriacos, contra Germanos populares vestros, contra patriam, communem omnium parentem, tela gladiumque distringere, non erit ignominiosum? non vos necessitudo vetus, non communia sanguinis iura, non merita potentissimae familiae, non honor, non dignitas, non gratia, non optimi Imperatoris Maximilianimanes atque memoria, a tanta remeritate atque audacia revocabunt? Quid vero aliorum vos meritis, quid periculis vestris a consilio revoco? vestra vos discrimina moveant, vestram perniciem declinare. Iisdem, quibus Austriacos


page 563, image: s587

oppugnatis armis, vestrum ac totius Germaniae iugulum peritis. Quidquid acquiritis Gallo, vobis detrahitis. Succumbant Austriaci Gallorum potentiae, vestra [orig: vestrâ] virture superentur, accrescant haec omnia Imperatori novo. Quid deinde? An non auctis per vos viribus, accepta per vos potestate, vestras copias porentiamque imminuet: Quid istae Germanorum reliquiae contra Gallicam virtutem poterunt? vestris armis, vestro periculo ac sanguine, vobis posterisque servitutem atque ignominiam aeternam comparatis. Victoriarum et laboris praemium erit amissa libertas, quam tum dem um frustra requiretis, cum vestris Germaniam exercitibus alienis artibus expugnatam dolebitis. Ecce, in quas angustias vos, Germaniamque universam Francisci electio coniciat? Agite nunc, et, si qua vos pietate, ac religionis contra Turcam defenden dae studio teneri assetitis, haec suis quoque eventibus metiamini, ac quantum momenti ad hanc Galli militiam adferant, considerate. Invenietis sand nullum Francisco adversus Turcarum destinatum animo bellum esse priusquam Italiam Germaniamque sub idem, quod Galli nunc tolerant Imperium, adduxerit. Neque vero prudenter alio vires, bellique porestatem inflectet, nisi pacem ac quietem Europae, quam nmore numquam poterit, timore impetravesit. Quocirca, uti numquam futurum est,


page 564, image: s588

ur Germania, hoc Imperatore, ab armis ad quietem et tranquillitarem convertatur, ita neque exspectandum est, ut Turcarum audacia, Gallo Romanorum Imperium administrante, reprimatur, nostris illi seditionibus ad vires suas, nostris bellis ad suam utentur victoriam. Tantam Imperii Europaei molem nequaquam formidabunt, quod vastum corpus in plura sciant patere vulnera, et sparsa in subditis rebellione, velut peste, membrorum vires sanitaremque profligati. Habetis paucis de hac controversa sententiam nostram. Videlicet neque nos, etiamsi Imperii rebus conveniret, eligere Franciscum, legibus huic se facto obicientibus, posse: neque quantumwis legibus permittentibus eligi a nobis Franciscus posset, Germaniae illud Imperiique rebus convenire. Reliquum est, ut de Carolo Hispanorum Rege videamus: ille nobis, an potius e Germania [note: PROPOSITIONE. 2. tradit, talem Imperatoremeligi debere, qui hostibus, et seditionibus.] atque hoc Collegarum numero Imperator petendus sit? Haeomihi deliberatio quamquam minus ad aberrandum periculi, plus tamen ad diiudicandum difficultatis adferre videtur. Gravis sese principio obicit, de hoc Regecogitatio sedem illum in Hispania, procul ab hoc caelo nostro remota statione, delegisse. Quae quidem res, uri libertati Germanorum, absque externo, domesticoque hoste viventium, perquam videtur opportuna; sic, ubi Germaniae, aut


page 565, image: s589

[note: imperii compescendis par sit, qualis Carolus potius, quam alus Imperie Princeps esse videatur.] Turcarum immanitas, aut natae in visceribus seditiones, tamquam subito exortae tempestates, imminebunt, perquam incommoda. Quo absente secapite verter? quem auctorem sequetur ac ducem? Inter captanda remote consilia, inter tardam, aut dubiam opem, praeda ludibriumque suis, aut exteris nationibus, futura est. Tantum imperium capite indiger ad Reipubl. necessitatensemper, velut pro statione, excubante; ut disorimina praesens aestimet, necalienis tantum oculis videat, ac manibus pugnet: unde dubia plerumque et suspecta consilia, tardae atque ancipites pugnae, sed quod expedito consilio, parata iungat auxilia, et non modo avertat pericula; sed et antevertat. Levius alterum disorimen est, neque tamen contemnendum, quod electus nobis Carolus minatur. Quid enim? si inter Germanos Principes atque Imperatores, ut proclive est, offensiones aliquae exoriantur, nunquid idem a Carolo, quod a Francisco exspectandum nobis erit, ut peregrinis terras nostras gentibus insideat, imperiique decus alienis sensim manibus, tamquam in captivitatem, praebeat? Italis Hispanisque nostrarum utatur litium bellorumque arbitris, qui cum armis viribusque de nostris disceptaverint possessionibus, suarum illas victoriarum praemia obtineant? His ego rationibus a Carolo, ad


page 566, image: s590

aliqueme Germania Principem eligendum, averterer, nisi tam ingentes hic sese mihi dissicultates obicerent, ut vel invitus retronagerer. Equidem faverem hunc meis collegis honorem, illam Germaniae gloriam non inviderem, si in ea tanta esset potentium, quanta fortium virortum copia. Non ex virtute tantum aestimandus hoc tempore Imperator nobis est; sed ex illis potissimum, quas [note: Germaniae hostes, et bella illi, totique Europae immineniae praevidentur.] ad regnandum adferr viribus. Inter fortissimos Reges, inter hostes gravissimos media iacet Germania: his aut resistendum, aut succumbendum. Ipsum Imperii corpus er diversis nationibus, tamquam membris, conflatum, quam facili negotio luxari potest, atque in diversas partes discedere, si Austriacis obluctemur? quis hic erit remedii locus a parum firmo Imperatore? Adde nunc Gallorum Hispanorumque inter se collidendam potentiam, magna [orig: magnâ] Italiae, aut Belgii parte victori in proemitim proposita [orig: propositâ]. Certabitur inter illos de possessionibus, ac terris nostris. Et nos illa otiosi, ac pristinae dignitatis obliri spectabimus? Ridebunt nos gentes ceterae, posteti eriam derestabuntur. Illa adhuc Germanico nomini adhaerescit macula, quam superioriaetate, Friderico clavum moderante, suscepimus: cum ex Burgundia Carolus, cognomento audax, impune per Germaniam? Philippus Maria per Italiam,


page 567, image: s591

Hungari per Austriam grassati, vix tutam Imperatori nostro sedem reliquerant. Qua [orig: Quâ] tamen tempestare, neque virtus, neque fides in fortissimis viris avo meo Alberto Brandeburgico, Saxoniaeque Duce eiusdem nominis desiderata fuit. Nunc, ubi vacillant multotum animi, externorum Regum studio ac favore occupati, quod firmum satis [note: Religio sua sede convulsa magnas in Germania turbas datura est.] fidumque praesidium exspectabimus? Quid? an non ex Religione novas Germaniae procellas impendere cernimus? Ipsa Romanae Ecclesiae fundamenta quatiuntur, ferocibus sane et ad ingentes motus valituris opinionibus. Pontificia auctoritas, traditiones maiorum, peccatorum veniae libere a nonnullis convelluntur. Plausum illa apud vulgus; mox et seditionem habebunt. Neque sanandi haec mala ratio ulla superesse videtur, quam per Concilium ex Europa cogendum. Quid vero infirmus Imperator ad han rem vel auctoritatis, vel etiam auxilii adferet? Nihil enim de Turcaerum vi atque arrogantia, infignibus nuper victoriis aucta inflataque, dicam: quamquam non modo de nostra nobis Germania, contra ferocissimam hac gentem, propugnanda; sed etiam de Pannoniae Graeciaeque possessione rursum vindicanda cogitandum sit. Deum immortalem quantis hic opus viribus? quot nationum voluntate ac opibus! vos, Principes,


page 568, image: s592

existimare, an vobis Germania Imperatorem [note: Princeps imperii Carolus est, qui solus his queat obsistere.] his parem difficultatibus praeter solum Carolum suppeditarepossit? De quo sane, an Germanus sit, (qualem leges ad imperium postulant) nemo recte dubitaverit; cum et domo Austriacus sit. et Belgii, coronae nostrae iure obligati, Princeps. Atque idcirco inanem hunc metum existimo, quo transferendum ad externos imperium formidamus. Neque enim avitam ille domum, hac dignitate, nisi ingratus, spoliabit. Et vero si quod periculum subsit, latis ante legibus, quas iuratus accipiat, malo cavebimus.

Erunt in Carolo vires ad coronae huius Ecclesiaeque defensionem. Erit etiam virtus, [note: Carol eximiae virtures imperio dignum fariunt.] sine qua potestas omnis noxia est ac metuenda. Magnis iam nunc argumentis, et excelsi vis animi, coniuncta mansuetudini: et ingenii solertia prudentiae sociata, elucet. In rebus controversis diiudicandis multi ipsius, cum facilitatem, tum aequitatem sunt admirati. Nihil in natura ferox atque immoderatum saevir, nihil lascivit incontinens, procul omni crudelitate atque impietate subditos amice complectitur, superosque impense veneratur. Ad aima iam tum habilis, viriles animos in adolescentia complexus est. Haec prudentissimorum hominum de Carolo sunt iudicia, qui cum quotidiano vitae usu, ac solerti diligentia [orig: diligentiâ]


page 569, image: s593

explorarunt. Patris nisi fallor in Filio industria, Avi in Nepote fortitudo prudentiaque etiam supetabitur. Suos ille maiores virtutibus post se relinquet, vivendi multo, quam nascendi conditione fututus illustrior.

[note: Adolescentis aetas nihilobstat.] Neque robustis iam viribus Principi in becillior, credo, aetas obfutura est. Cur enim, obsecro, annos magis intuemur, quam animos? Suffragari haec etiam adolescentia Carolo ad electionem poterit Senem non postulamus ad imperium? ne cum deberet imperare, mori incipiat: novam que nobis curam, litium que suppeditet materiam. Difficilis omnino res est, in hoc eriam Septemvirorum consensu, Imperatoris constitutio, ubi illa Regum propinquorum de regno concertatio oritur. Quanto porio eadem difficilior sit futurai, sit ad istam Regum aemulationem, huius Collegii dissensio accesserit, quis non videt? Atque utinam ista, quae modo est Electorum concordia, gliscentibus occulte flammis non interrurbetur. Grave quiddam est, quod minatur Germaniae illa fidei morumque corruprela; ut necesse sit Imperatorem illi relinqui, cui non tantum virtus, sed et vira esse constans ac diuturna possit. Ita in Carolo, ipsa quoque aetatis impedimenta, nobis profutura sunt.

Nequevero est, cur magnopere illis,


page 570, image: s594

[note: Diluit, quae supra sibi de Caroli absentia, et imperii transferendi metu obiecerat.] quae supra memini, obstaculis retardemur Contra transferendae coronae libertatisque opprimendae metum, contra frequentem, aut longam, a Germania absentiam legibus ante praescriptis agatur necesse est, quarum obligationem cum imperio, aut admittat, aut reiciat. Quamquam Carolum et amplissimae in Germania Belgioque possessiones, et ille, quem patriae debet, amor, ad defensionem harum regionum invirabunt. Dabic hoc studium subditorum incolumitati, atque etiam dignitati suae. Non ad otiosa illum spectacula, oblectationis gratia [orig: gratiâ], invitabimus. Spatiosum illi iam nunc fortuna aperuit industriae, ac fortitudinis exercendae campum. Italia Gallorum armis inquieta, Austria Turcarum servituti exposita, Ecclesiae per Germaniam labefactata auctoritas Imperatorem postulant, qui armis consiliisque subveniat. Non morabitur, mihi credite, in illo Europae angulo Carolus, tam illustii rerum praeclare administrandarum occasione praeterita [orig: praeteritâ]. Virtus illum sua ac nostra necessitas excitabunt. Odium capitalissimi illum hostis, et dulcissimae amor patriae non sinent quiescere. Provocabitur maiorum suorum gloria [orig: gloriâ], posteritatis memoria [orig: memoriâ] exstimulabitur: generosa illum indoles, vigor adolescentiae, pulchra laudis ambitio, religionis ardor, Christianorum lahrymae; et


page 571, image: s595

tot nationum suspiria nonn patientur obdormiscere.

[note: CONCLUSIO est Carolum eligendum videri.] Intelligitis, opinor, quem, in hac digni tate conferenda, ceteris praeferam: quot titulis Carolus Francisco sit potior, quem Germanicus sanguis, quem illustria domus Austriacae merita, quem decus Imperii in hac tot annis familia, cum Theutonici nominis gloria, et communi omnium salute, collocatum, quem leges patriae, quem ipsum transferendi a nobis Imperii, si excludatur, diserim e magnopere commendant. Ut hunc praetereamus, hoc non Galli tantum, sed et Turcae atque exterae omnes nationes, quibus metuendi sumus, postulant. Quos ego, ne quid dissimulem, non censeo audiendos. Vestrum nunc erit pari candore animi, ac sententiae dicendae libertate de Imperio recte collocando disserere. Ut inspectis omnium sententiis ac rationibus, quod optimum factu videbitur, digna Germanis Principibus aequitate statuamus.



page 572, image: s596

ORATIO VI. Dissuasoria. Richardi Electoris Trevirensis qua suadet Granciscum Galliae prae Carolo eligendum.

VAtem superioribus annis, hac in urbe, [note: EXORDIUM a Vatis praedictione de transferendo imperio sumit.] inventum esse accepimus, qui eodem Concilii rempore, quo Maiores vestri Maximilianum communibus suffragiis imperio praefecerant, hunc Germani nominis ac sanguinis Imperatorem ultimum diserte palamque enuntiavetit. Quae hominis Oratio quamvis initio fabulae loeo auditi, ac circumferri gravissimorum Principum setmonibus coepisset; auctoris tamen vita, moribusque ac constanti asseveratione inspecta, mulrorum ea animis insedit suspicio, qua, plus illi orationi vericatis, quam auctoritatis inesse crederent. Et nunc tempus, quod vatem hunc minime vanum fuisse, et rerum futurarum secreta hausisse caelitus probare videtur. Cum enim inter imperii nostri Principes viros, quantumvis sapientia, atque animi magnitudine tantae dignitatiscapaces, nemo tamen futurus, nostro ipsorummet iudicio, sit, qui hac


page 573, image: s597

tempestate, tantis bellorum ac seditio num, quae timentur, fluctibus, par esse, atque hinc potentissimis duobus Regibus Francisco et Carolo, qui se in electione spretos non ferent, illinc Turcae, qui universum iam Imperium speimmani devoravit, opponiaequis vitibus possit (uti sapientissime agnovit, ac iam paulo ante dissetuit, Eminentissimus Moguntinorum Princeps) quid aliud supetest, quam ut, Divis ita volentibus, ac tanto nos tempore praemonentibus obtemperemus, imperiique nostii administrationem in potentissimum aliquem Regem, ac tanto muneri, viribus, sapientiaque non imparem transferamus?

Quare cum duo imprimis se nobis fottissimiiuxta [note: 1. PROPOSITIONE tradit alterutrum, Carolum. aut Franciscum, ob causas ab Alberto allatas, videri eligendum.] ac sapientissimi heroes Carolus Hispaniarum, et Franciscus Galliarum Reges offerant. Illum ego iure praeferendum alteri existimo, qui pru dentia [orig: dentiâ], qui virtute, qui felicitate praestiterit; ex cuius deinde electione maiora in Germaniam, atque universum Imperium emolumenta derivari possiut. Atque ut omnes intelligant, tantum me Carolo laudis impertiri, quantum animoso, et spei maximae adolescenti tribuendum sit; eius et indolem ad iustitiam idoneam, et ingenium ad humanitatem natum, et virtutem bello


page 574, image: s598

[note: Laus Caroli.] aptam, et regno prudentiam censeo. Veneror in primo illo adolescentis aeratis flore tantam animi moderationem, atque ad attes omnes vittutesque capessendas industriam, tantam ad aliorum tractanda ingenia facilitatem, ad voluntatem suam prudentum arbitrio inflectendam submissionem. Admiror denique tatam illam, atque incredibilem ptope in rebus omnibus felicitatem, qua brevi tempore, sedecennis vixdum adolescens, praetet nobilissimum Belgarum Principatum, ad Castellae Hispaniaeque administrationem, summi Regis titulo admissus est. Sed haecomnia, [note: Laus Francisci Carolo praelati.] ut in Catolo magna, sic in Franciscolonge maxima reperiuntur. Est ille quidem aetate annum quattum et vigesimum nondum egressus; at terum multarum scientia [orig: scientiâ], atque iis, quae Imperatorem maximum ornate possunt, virrutibus, iam senibus annumetandus. Enimvero cum in adolescentibus, nondum usu atque expetientia firmatis, magnopere verendum sit, ne imbecille in illis virtutum robur appareat, ut facile ad vitiorum occasiones, tamquam occurrentes in vita scopulos, allidi, infringique possit: quod, in magnis praesertim ac principibus viris, pro fortitudine non raro audacia sese offerat, ac temeritas: pro liberalitate occurrat


page 575, image: s599

profusio: humanitatis locum quaedam ingenii, ac morum molliries occupet; contumacia assumat constantiae habitum, crudelitas aequitatis personam induat: his tamen ita Franciscus virtutes assecutus est, ut vel sine vitiorum admixtione integras incorruptasque possideat. Vel cerre singulari studio, ad praeclaram illarum imaginem in vita actionibusque efformandam [note: Morum suavitas, et humanitas Francisci.] conmtatur. Nihil in se vile sordidumque, nihil ad infamem avaritiam quaeque illi in Regibus familiairs est, inclementiam proiectum residere paticur. Illa morum suavitas, ac regiarum virturum ornamentum maximum, humanitas tanta, tamque in eo lucet eximia; ut hac sola hominibus ceteris anteponendus sit, qua non tam imperate aequa subditis, quam impetrate ab illis videatur. Nihil in vultu asperum, in fronte torvum, in oculis truculentum. Admiranda quadam verborum illecebra, morum comitate, atque oris hilaritate ita spectantium [note: Virtutes regiae.] audientiumque animos demulcet, ut quantumvis indignantes accesserint, hostem a seneminem abire pariatut. Omnem a pectore contumaciam, fastum atque arrogantiam proculamovit insignis submissio, qua et adversariorum occurrete furori, et miserorum hominum calamitatibus subvenire, et subdicorum


page 576, image: s600

denique acquiescere voluntati opportune didicitadeo, ut, cum summos dignirate superet, humanitate par infimis esse credatur. Quid nunc illam capacissimae mentis indolem, et felicis ingenii perspicacitatem commemotem, qua tanto enitescit amplius, quanto illustrior in summa dignitate, summa enitet animi gloria? Quid constantem incorruptianimi aequitatem praedicem, cuius integritatem numquam avaritiaesordes, numquam irae crudelitas evertere est visa? Hoe solum dicam, ac vere dicam, nullum hoc tempore in Europa universa tantae exspectationis, virturis, acfelicitatis vivete Principem, cui Franciscus non comparari modo, sed et anteferri iure debeat. Nullum Gallia, post tot Regum memoriam, Principem excitatiori spe, laetiori plausu, aggratulatione maiori ad sceptrum ac purpuram [note: Virtutes bellicae ac victoriae Francisci.] admisit, quam Franciscum. Nullus omnino Regum, aetare tam florenoe, tam brevi tempore, tot proeliis interfuit, tot exercitus moderatus est: tantis animis, tanta scientia, tanto ardore pugnavit: tot victoriis, tor urbibus potitus est. Testis nobis Italia est, per quam ille terrorem belli suique nominis gloriam longe lateque circumtulit, quam non tam suis vestigiis, quam


page 577, image: s601

Helvetiorum sanguine et prostratarum urbium ruinis signavit. Testis Insubria, quae, quot oppida, quot arces, quot civitates munitas habuit, tot modo Regiae illius fortitudinis argumenta, ac monumenta possidet: quae nunc superata ac victa ipsius humanitatem amplectitur, cuius nuper armorum strepitum aversabatur, ac sevetitatem metuebat. Optarem ego talem animis vestris occurrete Franciscum. qualis Insubribus Helvetisque quondam, in illa apud Marianum pugna, visus est. Ubi Gallici [note: Helvetios illustri ad Marinianum pugna profligavit.] exetcitus ipse Imperator contra fortissimam Helvetorum gentem, Ducis prudentissimi, simul ac generosissimi militis fungebatur officio. Ubi neque illum deliciae a labotibus, neque timor a peticulis, neque hostium multitudo a certamine, neque ex ipsa acie adversariorum vis atque audacia revocare potuit. Non ille quaerebat opes, quas iam possidebat, non regnum, quod iam obtinebat; non obsequia, quae tota deferebat Gallia, non honorem, ac titulos, quibus iam ornabatur: pro iure ac aequitate debita, pro incolumitate et tutela patriae, pro haereditariis possessionibus defendendis, arma, laborem, in [note: Labor et discriminapro patria suscepta.] ediam, pericula, mortem ipsam, aut ferebat, aut contemnebat. Vidissetis


page 578, image: s602

hic Regem, diurnis nocturnisque vigiliis incumbentem, aeris inclementiam, viarum difficultatem, aestus sitisque acerbitatem, aequa inter milites sorte, tolerantem: qui sua vigilantia hostibus optimam quamque opportunitatem praeriperet, qui alac itate inimicis adimeret animos, et Gallis subministraret. [note: Peritia et fortitudo militaris.] Qui, iam exerciru ad pugnam explicato, sua prudentia distingueret ordines, suo ductu impelleret, suo animaret periculo, qui celeritate maxima, ut caput membris, ubique subveniret: nec alienis omnia lustraret oculis; aliena tantum pugnaret in hostem manu; sed suo pectore hostile ferrum exciperet, sua repelleret dextra: ac, veluti signaturus cutrenti viam victoriae, inter adversatiorum globos, inter tormentorum galndes, inter vulnera ac strages cadentium, oblitus maiestatis, discriminum, ac tam pretio sae vitae, tamquam in theatro gloriae, ac fortitudinis suae vetsaretur. Quae utinant tam splendide a me commemorari possent, quam gesta a Francisco sunt, intelligeretis in illo vos Rege fortissimum in bello habituros Imperatorem, qui suis peticulis vestram securitatem, sua etiam morte vestram incolumitatem


page 579, image: s603

tueri non recuset. Certe in una illa pugna; Regis illius magnitudine effectum est, ut Galli omnem retro annorum gloriam superaverint. Et Trivultius quidem Dux Gallorum fortissimus, qui decies octies acie conflixerat, hanc non hominum, sed Gigantum pugnam assereret, quae ceteratum nullam in [note: Pietas Francisci, Deo victoriae suae monumentum erigentit.] comparationem posset admittere. Quanto vero pietatis studio ac gloria, bellicam Rex ille fortitudinem exornet, vel illud argumento sit: quod eodem loci, ubi depugnatum cum hoste fue tat, triduo moratus, totum illud tempus solenni comprecatione, ac Missarum sacrificiis Deo pro victoria oblatis, impenderit. Et, tamquam perpetuum triumphantis Galliae monumentum, Basilicam, Superis consecratam, in pugnae campo excitavetit.

Verum a notissimis Francisci virtutibus ad alia deflecto, quod illas, non tantum Gallia suis laudibus ac finibus complexa lit, sed Italia memoret, Hispania audiat, Germania admiretur, quodque futurum omnino nullum existimem, qui tam excelsam in homine naturae morumque indolem Imperio indignam existimet.



page 580, image: s604

[note: 1. PROPOSITIONE tradit ostensurum se quod Francisci electio plus emolumenti imperio sit allatura.] Ad illam venio partem, quae in Germaniae commodis, ac totius Europae incolumitate versatur. Ubi maior sese difficultas initio obicit, quod intelligam plerosque in eam opinionem perpetam deductos, qua Germaniae utilitatem dignitatemque hoc facto opprimi, ac posthaberi paucis privatorum hominum opinionibus existiment, quos ego sic redarguam, ut, si alterutrum necessarum sit: Gallici Regis electionem multo, quam Caroli nobis commodiotem, paulo vero etiam honestiorem esse contendam. Cum auream illam maiorum nostrotum aetatem mente ac cognitione revolvo, quae iuncto Galliae Germaniaeque imperio, iunctis armis, animisque, iunctis pacis consiliis ac opibus, communi tranquillitate latissime [note: Tranquillitas et pax Germaniae cum Gallis.] laetissimeque fruebatur? mirabiliter animo afficior, beatissimosque praedico, qui in mutua fide praesidium, in familiaritate solatium, in foedere robur, in vittute gloriam, in pace quietem possiderent. Quae si nobis superitempora, aut potius tem porum rationem, atque animorum conspirationem, quasi postliminio restituerent: nihil esset, quo minus ego vos, hac tempestate, reliquis saeculis feliciores putarem. Attendite, obsecro, quantus nunc in agris


page 581, image: s605

cultus, [note: Pacis fructus.] in urbibus splendor, in rebus ordo, in mercimoniis frequentia, in artibus ingenium, in literis exercitatio, in bellis experientia, quibus omnibus praesidiis, cum maiores nostri minus abundaverint, uno tamen vicinarum gentium studio ac consuetudine pacem aluerunt, quam si nos ad cetra Germaniae ornamenta adiecerimus, nulla nos gens ac natio, nulla aetas felicitate et glona superaret.

Et vero quid obstat, quo minus Germanorum nomen ac appellationem (quod, quia Gallis fratres Germani sumus, adepti dicimur) ea, qua nunc possumus, amicitiae consuetudine tueamur. Occurrat nunc animis vestris illa non fabulosa, ut nonnulli male augurantur, sed vera certissimisque probata [note: Franci ex Germania olim in Galliam traducti, Germanorum moribus magis, quam Hispani accedunt.] testibus Francorum ex ipsis Germaniae finibus in Galliam traducta progenies. Ex iisdem illos parentibus ortos, in iisdem regionibus commune caelum, solumque habuisse recordamini. Artendite in illis corporis cultum, formae honestatem, morum elegantiam, literarum studium, animi liberalitatem, humanitatem, clementi am: haec omnia Gallos a Germanis non distinguunt: solo a nobis sermone


page 582, image: s606

differte videntur, quem tamen adeo etram Germania consectatur; ut nemo in Germanis culticris, honestiorisque vitae amans reperiatur, quilingua se Gallum non effingat. Quintum vero inter Hispanos Germanosque corporis ac formae discrimen, quanta morum studiorumque diversitas sit, quis est, qui ignorat? [note: Hispanorum elata gravitas.] Illorum ego fastum nostrae submissioni, illorum gravitatem nostrae moderationi, illorum sevetitatem nostrae humanitati, illorum pertinaciam nostrae facilitati opponetem: nisi aliter Germanorum saluti, ac gloriae Francorum, quam aliorum infamia consultum cuperem. Illud studium, quo nos Galli prae Hispanis amant? illa, qua amplectuntur, benevolentia argumento est, nos illorum tutius in im perio societate usuros: et certe regionis sanguinisque cognatio, plus momenti ad samiliaritatem, quam studia longe dissitorum patria [orig: patriâ] ac moribus hominum, adferre consuevit.

[note: Callorum maior quam Hispanorum vicinia, magis ad Vires Imperii per illos stabiliendas contra hostes facit.] Vicinia porro ipsa cum Germanis Gallorum, quantam opportunitatem secum adfett, ad vires Imperii stabiliendas, ad arma, et consilia utriusque nationis communicanda, ad omnem hostilem impetum insringendum, atque imminuendum, Franciso Imperatore non


page 583, image: s607

tutum modo firmumque Germani Imperium possidebimus; sed aliebis etiam ac barbaris nationibus domi forisque terrori erimus Nihil in Germania Saxones, in Italia Hispani, in Europa Turcae audebunt. Quae enim esse poterit contra illam rebellium ac perfidorum in Saxonia turbam vis potentior, quam nostrae virtuti Galli fides sociata? oppressi iam illi ante pugnam, trium phati ante victoriam sunt, neque quo se subducant, neque cuius favore nitantur, habent, Galllia Germaniaque ad religionis defensionem conspirantibus. Quod ab Hispanis contra intestinum hoc malum remedium sperare potestis? remotum erit, adeoque vel setum nimis, velomnino nullum. Quod mersa [orig: mersâ] iam navi, seu consilium, seu auxilium captabimus? Iam vero qui in Italia, Romano imperio coniuncta, ita [note: Hispani vire. Imperii minuent Italia sibi vendieata.] superioribus annis pugnastis, ut alienae, ac longe dissitae Hispaniarum genti, porissimum victoriatum vestratum fructum, Siciliam tradideritis: denique, Carolo in regnum vestrum admisso, totam permitteris Italiam, quae praesidiis deinde ex Hispano milite contra hostem, ut solet, munita, haud facile tenacissimos eorum, quae semel occuparunt, locorum homines excutiet, adeoque ab Imperii finibus ad regni Iberici in crem


page 584, image: s608

entum accedet: quod aliud nihil est, quam nostris viribus aliorum contra nos armare potentiam, et futuris aliquando inimicis nostras urbes, arces, atque imperii munimenta concedere, ut tetrarum victores et Domini vincamur denique, et libertate turpiter vendita, ad insamem servitutem traducamur. Tenet hoc tempore Mediolanum Gallus, quod, illo ad Imperium admisso, rursus sine armis vestrum est, adeoque magna in Italia bellorum materies erit sublata.

Et quoniam in hac electione non tantum unius patiiae incolumitati, sed totius [note: Galli plus auxilii ad vim Turcarum reprimendam adferet, quam Hispani.] Europae, ac Christiani nominis saluti prospiciendum est. Fidei nobis defensio contra persidiam, pietatis contra im pietatem, innocentiae contra immanitatem Turcarum suscipienda erit, quo in labore, nihil perinde valere poterit; quam Gallorum copiae Germaniae viribus sociatae: Neque enim, ad immanissimos hostes debellandos, coniunctione duarum fortissimarum gentium, aut consilium utilius, aut vis potentiot reperiri poterit. Quale enim quantumque bellum illud futurum creditis, quod potentissimae nationes, et copiarum multitudine, et bellorum scientia [orig: scientiâ],


page 585, image: s609

iunctis consiliis, communibusque atmis aggrediuntur? Quid si his Italia, quid si Pannonia, quid si gentes aliae Turcarum crudelitati offensae accesserint, quantam a nobis formidinem ac trepidationem in hostem transferemus? quantum ille, qui gentes antea reveritus est singulas, nunc denique formidabit universas? supplicem illum modo, timideque bella deprecantem videbitis, a quo nos pacem hactenus, aut largitionibus, aut precibus emendicate coacti sumus. Satis ad terrorem immanissimi hostis fuerit, illud, quod sine Imperatore Francisco sperari non poterit, Gallorum Germanorumque arma adversus Turcicam potentiam sociari posse; cum, quantum vel solla Gallia Turcis metuenda sit, superiorum annorum historiis doceatur Hoc igitur in vestro nunc iudicio arbitrioque positum est, sapientissimi Principes. Statuendum vobis est: Timeri a Germanis, an Germanos timere Turca debeat/ admitti in Europam, atque in sedes nostras, an esuis etiam sedibus deturbari? Si Carolum Im peratorem postulatis, simul Turcam in Ungariam, atque haud multo post in Germaniam admittitis. Viribus ille, audacia, sucessibus elatus, ambitione etiam inflatus


page 586, image: s610

est: omnia tentabit, poterit quam plurima, ubi aut remotum nimis hostem, aut etiam nullum habere se compererit. Neque a Carolo exspectandum est, ut ut ille ab Italia occupanda, cuius incredibill Prorsus desiderio aestuat, bellum ad Hungaros, ac Turcas deflectat. Franciscus autem, non tam vestrum Imperium, quam Turcici belli principatum ambit, hunc ille hostem vestris auxiliis consiliisque, vestra virtute ac commodo, sua [orig: suâ] auctoritate atque auspicis oppressum cupit, quam si illi vobilque gloriam non invidetis, coronam sceptrumque non denegabitis.

[note: Carolus in necessit ate opportune Germanis adesse non poterit, procul remotus, aut alienis bellis implicitus, aut lentis consiliis retardatus.] Accedit incommodum ingens, quod vos a Carolo ad Franciscum convertere debet. Nimirum Germania Imperatorem requirit, quiadesse illi, aut ex propinquo ipsius pericula, ac gubetnationem possit intueri. Necessitatibus etiam ita opportune subvenire, ut regionum naufragia antevertat, non sequatut. Quid talium ab Hispano, quid non a Gallo exspectare potestis? sedebit ille, aut pugnabit nostris procul a finibus remotus. Quod si interea tempestas bellorum ingruat, si suis ex silvis, tamquam fera, erumpat Barbarus, si intestinis rebellium moribus


page 587, image: s611

concuriatur Germania, si perfidia, si proditio eam disturbet ac laceret, quid speratis? auxilia ab Hispano? Primum ille seditionum causas audiet, de opportunis remediis inter Hispanorum agitabit Proceres, quorum de multis rebus voluntates et iudicia haud satis nobiscum consentiunt, tum deinde conclusiones atque edicta accipiemus Germani, forte nec locis, nectemporibus, nec ingeniis convenientia. Nos inter ea velut otiosi spectatores, nec arma sine periculo sumpturi, nec sine ignominia deposituri sumus. Inermes, imbelles, inulti hostium praeda ac ludibrium circum feremur. Omnis illa maiorum nostrorum virtus, omnis gloria, omnis dignitas, una cum opibus ac regnis nobis adimetur.

[note: Metuendus etiam Germanis erit, si magnis exercitibus stipatus veniat.] Quid si deinde et ipse ad Germanos Imperator Carolus, quorundam in nos artibus inflammatus, veniat, si, causas se offensionum accepisse ratus, ad opprimendos potius atque in servitu tem redigendos, quam contra hostium immanitatem defendendos accedat: alienae spolium ac ludibrium nationis erimus, quam, contra nos armatus, adferet; Hispanorum insolentiae atque arrogantiae humilis


page 588, image: s612

Germania serviet, et illa tot saeculorum Domina, tot gentium Imperatrix, quae vi et aperto Marte subiugari numquam potuit, quae nullum unquam inimicum diu timuit, denique insidiis circumventa, cum virtute hostium superari non possit, fraude ac dolo suorum amicorum iacebit profligata. Videte obsecro, ne, quam nobis Germanis gloriosum fuit imperii nostri dignitatem, a maioribus acceptam, hucusque inviolatam integramque perduxisse, tam sit turpe omnibus, originis suae dignitatem, atque Imperii mae iestatem unius consilii temeritate, unius errore decreti, atque electionis casu perdidisse. Hispanis, uti nuper sortito [note: Libertatem cultumque Germaniae Hispani impedient.] Campania Apuliaque concessa sunt, sic tunc iisdem imperii possessiones, sedes patriae, maiorum sepulchra, urbes, arces, praedia nostra ex rapto dividentur, nostris illi tectis, nostris focis, nostris thalamis recipientur, nostris illi curiis sua iudicia, nostris legibus sua instituta inferent. Iacebunt optima quaeque Germaniae ornamenta, civitatum ac legum decora, agrorum cultura, messium copia, mercimoniorum frequentia, vectigalium abundantia: a Germanis, rutis laboribus assuefactis, ad Hispanos inertes ac desidiosos homines


page 589, image: s613

trausferentur agri. Quod si inermes atque inulti patiamur, vepribus illi sese ac sentibus armati denique ulciscentur, squalor ac vastitas in nostras se regiones effundet, et pulcherrima Europae pars in solitudinem, velut in exilium, commigrabit. Quae si vobis, si maioribus, si indoli ac virtuti Germanorum honorisica ac tolerabilia putabitis: eligite sane Im peratorem Carolum, aliorum avaritiae ac rapacitati vendamus Germaniam, serviant homines liberrimi, qui nullam unquam servitutem nisi sui similium, id est Germanorum, aut certe Francorum pertulerunt. Si tamen hac in causa, uti fie, opes, honores, existimationem, consanguineos, maiores, atqueipsam posteritatem vestram in discrimen et ignominiam trahi videritis; nolite inconsulto illud committere, quo omnem praeteritorum saeculorum virtutem obscurare, et Posterorum gloriam exstinguere videmini.

[note: Respondet Electoris Moguntinem vationibus oppositis.] At iam vereri poslem, ne incitatos quorundam in meam sententiam animos legum nostratum religio detineat. Quae vero leges? audiamus sane. Neque enim levis aut parvi momenti lex erit, quae tantis tamque luculentis Germaniae emolumentis praeponderat. Ne (inquit Moguntinorum Princeps) externum Septemviri Germaniae in regnum atque


page 590, image: s614

[note: 1. Carolus non magis Germanis, quam Franciscus accensendus est.] Imperium accersant, Praeclara lex! Sed cur illa magis Gallorum Regi, quam Hispanorum impedimento sit? cur aut utrumque non excludimus, aut alterutro admisso, alteri, quod externus sit, ad ius suffragii impetrandi obsir? Nam quod Carolus in Belgio natus, traductusque in Hispaniam Germaniae inseratur, quam hactenus numquam aspexit, subtilioris interpretationis est, quam quod Germanorum auribus accipi mereatur. Et vero faciamus hanc Carolum felicitatem nascen do adeptum esse, ut Germanus habeatur, neque ralis Franciscus sic, qui ramen Insubriam modo atque Arelatense regnum occupat, Imperii Romani partes: [note: Si qua tamen lex obstaret, haec ut ab Electoribus pro bono com muni condita est, ita tolli poterie.] maneat hae lege exclusus Gallus, non repudiatus Hispanus. Quid deinde? an quorum leges auctoritate primum condirae sunt, eorum, si salus publica postulet, voluntate abrogari nequeant? Haec si vos lex urgeat, obicio vehementiorem aliam, quam ipsa omnium Principum animis natura inscripsit, communem Reipublicae salutem atque incolumitatem spectandam esse. Premit illa magis, atque omnem alterius vim potestatemque elidit. Uerum vero ad Germaniae salutem magis spectet, Carolum, an Franciscum, Imperio moderando adhibere, nemo, quime quidem intexllerit,


page 591, image: s615

ulterius ex meo iudicio sententiaque requiret.

Sed aliam bellorum procellam ex Austria, si Carolus negligatur, impendentem nonnulli prospiciunt. Etenim non feret potentissima Austriacorum familia [note: 2. Metu bellorum aus potentiae familia Austriaca Gallispraeferenda non est; ne libertas eligendi hoc titulo amittatur, et Gallus ad arma magis metuenda concitetur] hac se electione praeteritam. Itane vero? illam vos Imperii Romani dignitatem, illam libertatem vestram, quam in optimo quoque ad hoc orbis faftigium postulando servastis hactenus, unius familiae potentia metuque coacti, deponetis? agitur hic de praecipuis Imperii vestri legibus atque institutis maiorum, agitur de emolumentis Germaniae maximis atque gravissimis, agitur de honore ac gloria ceterorum Principum, qui haereditaria unius familiae possessione ab Imperiali sede excluduntur. Quae si huiusmodisint, ut tolerari a vobis nec possint, nec debeant; satius est, cum metu bellorum vos spem decusque Imperii retinere, quam spe omni successionis amissa, pristinisque Germaniae institutis atque ornamentis prosligatis, pacem ac tranquillitatem exspectare. Quamquam, quid dico? vos ut maiorem sub Carolo, quam Francisco in Germania quietem exspectetis? an non magis totius vos Galliae vites, quam Austriae unius offensionem pertimescete convenit? quid Austria


page 592, image: s616

tori compatata Galliae, Germaniaeque poterit? Quod illa sustinere bellum, Hispania [orig: Hispaniâ] licet auxiliatrice, audebit? Nimis illa praesidia remota sunt; antequam moveant, nos Austriam possidebimus exercitu atque armis nostris. Colet potius et Austria et Hispania pacem; nisi illa Hispanis servire Proceribus, quam Germanis Principibus malit, et nisi haec Germanorum in se arma velit convertere, quae Gallicis vix hactenus par esse comperta est. Hic itaque bellorum strepitus, atque inani quorundam opinione excitatus terror facillime, nisi fallor, evanescet.

Verum diversa nonnullos suspicione onerari gravius sentio. Magis illi Gallotum fraudes et amicorum artes, quam Hispanorum arma ac vim, Francisco electo, pertimescent. E enimvero formidandum, nesuis Gallus Primoribus Germanotum sedes ac Principatus artribuat; ne in Germaniae poslessiones tota denique, superato Rheno, transfundatur Gallia; ne postremo Germani, aliatum nationum obsepticustodia, post tot saecula in libertate honestetraducta, turpiter servire incipiant. O inanis timor! ô meticulosa ingenia! An non ille Imperator, qui nostris admittitur ad sceptrum legibus, nostris illud institutis moderabitur, nisi pari, qua illud


page 593, image: s617

consecutus est, facilitate amittere cupiat? An non maiores nostri Germanis Principibus documento sunt, qua lege, et aequos ad Imperii possessionem admittere, et iniquos Reges eliminate possint? unus omnibus Wenceslaus argumento erit, cui maiori hominis ignominia parentes nostri purpuram imperialem exuerunt, quam induerant gloria. In nostra potestate est, et dignum Imperio Principem eligere, et electum conservare. Noitro arbitratu Gallus tam facile corona nocens spoliabitur, quam innocens im petrabit. Germani Principes unius Imperii, velut corporis sunt membra, quorum si vel unicum patiatur, cetera omnia in auxilium properant. Impune nemini fuerit, tam tobustum corpus lacesiere; dummodo intestinae seditionis malo, tamquam contagione aliqua pestilenti, non debilitatur. Sed attendite, quaeso, quam parum vestro isto timore commovear, quam omnia secus eventura, atque ad Germaniae felicitatem Galli electionem exspectate existimem. Ille Imperator, qui, nisi Germanorum legibus, administrare Imperium non poterit, Galliam potius nostrae potestati subiectam, ad unius Impetii corpus traducturus est: ut iisdem omnes institutis ad belli pacisque communionem idoneos habeat, ut iisdem


page 594, image: s618

domi forisque disciplinis atque attibus insuescant, sine quo attificio utramque gentem haud facile moderatutus videtur. Neque hoc illi grave erit, aut difficile impetratu: cum nemo Principum ita subditos in potestate ac manu ferat, quam ipse Galliam. Suis etiam gens illa emolumentis, suae dignitati libertatique consultum iri at bitrabitur. Veniet illa non modo in foederum legumque nostrarum, verum etiam commerciorum studiorumque societatem. Commoda, honoremque communem et dabit, et accipiet. Quanta enim haec futura est Germanorum gloria, quantum Imperii ornamentum, quantum contra omnem adversariorum im petum munimentum: fortissimam atque nobilissimam Francorum gentem bellis invictam, viribus potentem, opibus abundantem, florentem urbibus, omnibus excultam artibus ad Romanas aquilas et regni nostri partes accedere! ut, quam armis non potuimus hactenus, pace Galliam occupemus. Nihil igitur est quod vos a Francisco avocare ad favendum Carolo debeat: [note: CONCLUSIO, Videri igitur Franciso prae Carolo deferendum Imperium.] cum et Francisci felicitas Imperium Romanum postuler, et virtus mereatur. Illam viri humanitatem, indolem, sapientiam corona [orig: coronâ] ac purpura dignissimam intueamini: auctoritatem in uno habetis tantam, quanta Regi summo atque


page 595, image: s619

Imperatori maximo optanda videatur. Potestis Italiae tumultus Francisco Duce imponere, Germanorum quoiundam in Deum hominesque perfldiam constringere, Turcarum vim atque immanitatem reprimere: honestum otium, tranquillitatem, atque inviolatam religionem possidere: gloriam, atque Imperii vestri dignitatem, Galliae regno auctam ad seram posteritatem extendere. Quae si levia vobis ac contemnenda videantur, Carolum Imperatorem deposcite, si vero talsa sunt, quae nominis virtutisque vestrae existimationem, atque immortalitatem spectent; illud agite, quod Germanos, id est sortissimos, ac sapientissimos Principes nunqum erubescere, seraque poenirentia [orig: poenirentiâ] deplorare contingat.

[note: Potius tamen in Germanum Principem, quam Carolum, aut Franciscum, transferendum.] Sed quid tanta contentione de externis Regibus ad hanc Imperii dignitatem admitrendis, reiciendisve disputamus? an nunc denique Germani Proceres a Maiorum nostrorum virtute, gloria, magnitudine ita degeneravimus, ut illa nobis videntibus, atque adeo consulentibus Imperii maiestas denegari debeat? Erramus profecto atque erramus gravissime, si illis nos, vel onetibus vires impares, vel virtutes honoribus minotes adferre credamus. Sunt in nostro hoc Collegio, sunt Principes viti, quibus neque facultas ad tantum administrandum


page 596, image: s620

recte Imperium, neque auctoritas deesse poterit. Si ab illa honosis sede excludendus Gallus sit, separetur et Hispanus, Germanus admittatur. Ita nec exterae nationis favorem, sed nec invidiam merebimur, nemo gratiam Germanis, nemo debebit odium, cum velut haereditaria possessione ad concessum nobis transeamus Imperium. Nisi forte erubescenda demissione nobis ipsis, qui regnamus, indigni videamur, aut ea sit Germanorum prodigentia, qua etiam in homines exteros imperia contempta transfundant. Nisi igitur (lubet enim hoc iterate) Franciscus nobis cum Galliae dote placuerit, maneat sane nostrum Imperium. Erit penes fortissimam hanc gentem illa laus perpetua, quae dignitatem hanc non minori virtute conservasse, quam accepisse praedicabitur. Quid enim? cur in hanc deflectimus sententiam, atque etiam negligentiam, qua coronam, illam externis permittimus? comparate [note: Non desaisse olirn ex inferioribus eti am Comtum familiis in Germania, qui Imperii] antiqua praesentibus, et an pares Imperio Principes defuturi nobis sint expendite? una nobis aetas, ut alias praeteream, fortissimos laudatissimosque Imperatores lex Comitum ordine subministravit. Rudolphum Austriacorum parentem (qualem quantumque virum!) ex Habsburgo arce Helvetiae, ex Luxemburgicae gentis Henricum eius nominis septimum, sub


page 597, image: s621

quibus [note: dignitaetem su stinere possent, ideoque nec modo defuturos.] Imperii nostri maiestas non defensa tautum, sed aucta etiam, atque illustrata est. Quid nunc de primis maximisque no strae gentis Imperatoribus dicam? an non veterum istotum Heroum sedes Saxonia atque Bavaria, eadem, qua olim potentia atque auctoritate, in Garmania florent: Quid Marchia, aliaeque quondam na alitiae Regum nostrorum Provinciae, an vobis contem nendae videntur? Reprehendit merito Rex Franciae Ludovicus illum, qui Imperatorem nostrum Maximilianum contemptim Augustanum vocasset Consulem, penes quem paucatum urbium potestas maneret. Ille (inquit Rex) Consul dum quatit tympanum, tota Gallia contremiscit. Nimirum haec exterorum de nobis Regum existimatio est. Hanc nostris alere consiliis, viribus defendere, dignitate etiamnum propagare possumus. Non abeundum hinc longe est, sunt illi in nobis viri, qui prudentia, fortitudine, atque auctoritate sua hanc sustinerc administrationis pristinae magnitudinem possunt. Illa tantum in nobis animorum ad Reip. utilitatem conspiratio, illa voluntas ambitionis omnis vacua, illud conservandi augendique Imperii studium, quod modo inter Septemviros eminet, requiritur. Habetis, Illustrissimi Principes, animi meisententiam, rationesque, quibusad


page 598, image: s622

hanc dicendam tuendamque venerim. Nunc aliorum quibus exploratae Imperii vires, maiorumque nostrorum consilia, atque historiarum eventa sunt, opinionem exspecto. Ex quorum deinde iudicio meum ego facilius moderabor.

OBSERVATIO.

DEliberatio haec illum eventum sortita est. Cum rationes hinc pro Carolo, inde pro Francisco allatae ita redderent Electores perplexos, ut alterum alteri praeferre videretur periculosum; statuerint denique ex suo potius Collegio eligendum esse Fridericum Electorem Saxoniae Ducem, virum prudentia aliisque virtutibus Imperatore dignis celebratum. Is tamen non ignarus quantum onus deferreretur, iamque eo per Caroli IV. largitiones redactum esse imperium, ut ni si potentem suisque opibus subnixum Principem, ferre vix possit; detrectavit coronam, eamque Carolo Ausiriaco prae Francisco Germani sanguinis iuveniiam Hispaniarum Regiobtulit. Cuius postremo voluntati, quam vis Trevirensi nonnihil obluctante, ceteri acquievere Ita Carelus Quintus Imperator Francofurti Electus, Aquisgrani coronatus est, gravissimisque deinde bellis cum Francisco Rege eiusdem honoris aemulo collisus. Quibus in Italia per suos Duces victor, cum Franciscum captivum in Hispaniam abstraxisset Alia inter Proceres consultatio est instituta, quae opinonibus diversorum est


page 599, image: s623

agitaetum Liberandusne Franciscus gratuito esser, an certa tanta Provinciarum cedendarum pactione dimittendus? Quae cum egregio utrimque rationum pondere librata sit, digna nostris exer cit ationibus visa est. Cum non minus nobis propositum fuerit, ut hoc labore nostro ad eloquentiam, quam ad sapientiam adolescentum animi excolantur.

ORATIO. VII. Suasoria. Garsiae a Loaysa Osimensis Antistitis, qui Franciscum Galliarum Regem a Carolo V. bello captum, suadet liberaliter, sine captivitatis lytro, dimittendum esse.

[note: EXORDIUM a felicitate Imper. et victoriae contra Franciscam magnitudine ducitur.] FElicem te ac fortunatum Imperatorem, Augustissime Caesar, quituis hoc tempore ita dominaris hostibus, ita subiectis tibi nationibus praees, ut singulari prorsus atque inusitato Dei immortalis bene sicio, et inimicis clementiam, et pacem subditis queas impertiri. Rem inexspectatam et maximam, quam neque armis, nisi adfuissent Superi, neque votis tuis, nisi immoderatis assequi poteras, accidisse videmus. Victus est hostis potentissimus, et loci commoditare, et copiarum multitudine, et armorum apparatu longere superior atque instructior: ipse exercitus totius Imperator ac Dux fortissimus Franciscus Rex, Galliae decus,


page 600, image: s624

Italiae terror, inimicus Imperii tuis manibus ac vinculis conclusus tenetur, nostramque modo victus humanitatem implorat, qui nuper armatus contemnebat virtutem. Qua in re ac fortuna tua, quanto quidem illustrior divinorum in te beneficiorum magnitudo eminet, tanto tibi allaborandum magis est, ne ingrati animi vitio illorum dignitas ac praestantia per te imminuta videatur. Habes meo iudicio opportunitatem, qua, sive Divorum immortalium, sive hominum tibi subditorum gratiam occupare cupias, nihil optatius possit evenire. Etenim quid extirpata per Imperium tuum haereticorum perfidia [orig: perfidiâ], atque impietate, quid oppressa Turcarum tyrannide, in Christiani nominis terras late crudeliterque effusa, vel Deo gratius vel hominibus acceptius esse poterit? Nisi vero me mea fallat opinio, his tam gravibus, deplorandis, ac detestandis malis, his periculis toti Europae imminentibus, haud difficulter nos liberabis, si a belli consiliis, ad pacis artes animum studiumque transferas; si ita utaris victoria, ut illius fructum non privatis cupiditatibus, sed totius Imperii commodis impendas. Quae cum omnia te pro ea, qua es in omnes pietate, desiderare, ac magnopere velle non ignorem, atque iccirco nostram te exspectare sententiam


page 601, image: s625

intelligam, qua id potissimum via ac ratione, ranto nunc Rege intercepto, queas efficere, ut recum is pace atque amicitia coniunctus, arma deinde in iuratos religionis nostrae hostes, communibus auspiciis convertat, animum hac in re meum libenter declarabo.

[note: PROPOSITIO triplicem rationem utendi victoria osten dit. 2. gratuitam Regis dimessionem praefert.] Equidem sic existimo, tres praesertim vias ac rationes, maxime Caesar, aperiri, quibus ad communem Europae tranquil litarem, ac salutem procurandam insistas. Prima est, ut interceptum tuae que pote statis factum Regen, perpetua apud re captivitate detineas. Altera, ut clemen ter atque amice, nullius pactionis nisi illius, quae de pace atque incolumitate Eu ropae sit, interpositione, regno illum liberisque restitutas. Tertia, ur quibus poreris emolumentis ex hoste devicto ac captivo perceptis fruaris, et non nisi gravissimo pretio libertarem vendas. Quarum sane rationum prima ac postrema eiusmodi mihi videntur esse, quae non ad bellorum metum ac calamitarem imminuendam, sed augendam confirmandamque spectent, solam amicam acgratuitam libertatem, Regi abste redditam, non modo ad pacis conceptae spem, sed et necessitatem quandam valere existimo. Est enim admiranda quaedam ac pene dirina clementiae et liberalitatis vis, ad


page 602, image: s626

hominum [note: RATIO un verse a clementiae et liberalitatis vi et excellenia petitur.] mentes animosque benevolentiae vinculis intercipiendos, saepe illum quem neque minis terreas, neque armis adigas, benignitate sola in sententiam ac potestatem tuam ita rediges; ut nec si lubeat quidem dissentire a te possit. Haber hoc regia illa virtus, quod praeclarissimos quosque atque ad summa natos dulci quadam illecebra ad sui non minus amorem, quam admirationem pertrahat. Ut necesse sit Franciscum, nisi a Maiorum suorum, nisi a sua indole ac magnanimitate deflexerit, hac prorsus arte intercipi, ruumque iam magis animo liberum, quam unquam corpore captivum fieri. Quod si vero carceribus emancipatum foeda ac longa servitute Regem presseris, aut etiam libertate acerbe vendita, illius re infortunio multum ditaveris; abesse nequit, quin gravius aliquanto tua severitate, quam sua, a vinculis accepta, offendatur [note: PARTE 1. reicit illos, qui Regem Carceri perpetuo damnandum dice bant.] ignominia.

Custodiae illum perpetuae absque inclementiae, ac cludeliratis nota damnare non poteris. Fortunae te vim ac necessicatem negabuur agnoscere, quem alterius Regis adversitate nihil ad miserationem sentirent inclinatum. Offendes desperantem de tua clementia ac Regis liberrate Galliam; irritabis vicinatum nationum arma: et quae est, sive indignantium,


page 603, image: s627

sive desperantium virtus, imolerabilis tibi erit multorum, vel audacia, vel potentia, aliorum Principum odiis relisque agiraberis, et forte illum coactus traditurus es, quem vocatus dare noluisti. Quae porto illorum de te hominum opinio futura sit, qui hactenus ambitione magis, quam rerum publicarum, atque Imperii bono Carolum ad arma vocatum existimant, facile intelligiris. Cui enim rei, dicent, Galliae totius caput a suo tam diu avulsum corpore detineri; nisi ut membrorum hac parte carentium Dominum constituas? et allena magis regna quaeras, quam propria tuearis? Quae profecto existimatio, omnem spem pacis ac consilium intervertere, ineirare Galliam, foederatas excitare nationes, atque [note: Deinde tradit, Franciscum lytro et pactione transferen darum ad Carolum provinciarum, dimittendum non esse.] ad ingentes bellorum motus sufficere poterit.

Sed ab hoc tam perniciolo consilio, a quo ruopre satis abhorres ingenio, orationem ad illam rationem transfero, quae Regis quidem immunitatem, sed pretio emptam, ac cum tuis emolumentis maxime coniunctam amplectitur. Atque illud imprimis ex te scire desidero. Quo lytro Regis captivitatem redimendam putes? quid ex illa praemii speres? Burgundiam, opinor, clavem videlicet Galliae, munimentum regni, aeternam litium


page 604, image: s628

[note: 1. Burgundiae enim non cedet, licet promiserit.] bellorumque materiam, armorum tuorum arcem ac praesidium: ex quo deinde loco totam oppugnes, irrumpas, laceres Franciam, atque ipsam si lubeat Parisiorum Metropolim impune divexes. Hanc igitur si Rex tibi concederet; mitarer ego Regis in promittendo facilitatem, magisque etiam in praestando fidem: mitarer Gallorum ingenium, qui regni sui integritatem Sacramento firmatam unius Regis saluti ac commodis postponerent. Video quantum hac in re difficultatis habiturus sis, ut vel solam promissionem a tali excetqueas Rege, qui non aliis magis cogitationibus occupatus est, quam quibus de regni sui amplirudine augenda terminisque propagandis deliberat. Demus tamen promisisse, fidem numquam obrinebis; quod ab invito iuramentum impetraveris, negligere non erubescet. fidem tibi deberi negabit, quam necessitas expressit, non voluntas; quae non tam foederibus sanciendis, quam calamitati av ertendae adhibita sit. Quid? si neque tu Burgundiae obrinendae spe, ac pollicitatione adduci possis? ut tanti Regis captivitatem, cum fertilissima licet regione, permutandam censeas? si Insubriam, nobilissimam Italiae Gallis adimendam, Imperio adiciendam censea.


page 605, image: s629

Quibus tum demum argumentis fidem atque amicniam ab illo tibi Rege polliceberis? Attendite quid fecerim Augustissime Caesar, Burgundiam ego tibi hac pactione obvenire posse negavi; cum tu praeter eam Mediolanum animo ac destinatione [note: 2. Nec Mediolano cedet, Gallis italisque obnitentibus: qui sibi unum potentemque Dominum im poninolut.] tua adieceris: Hanc enim, ut tu Italiae florentissimam partem, tot urbium opulentia ac pulchritudine, nobilitate ac frequentia civium, agrorum ubertate ac copia excellentem, Gallis paciscentibus, Italisque dissimulantibus obtineas? An vero ignorant Caesarem Neapoli ac Mediolano potitum, totius Italiae dominatorem constitui? hac atte summorum Pontificum auctoritatem velut inter vin e ila constringi, Venetos inter Insubriam Germaniamque coactos libertatem amit tere. Herturiam cohiberi, Ferrariam metuere, Mantuam imperatorias vires formidare. Arma, mihi crede, non Gallorum modo, sed et Italorum hoc in te pacto convertis omnia. Hae tam acerba victi Regis conditione, si carcerem illi aperis, simul ex eodem, ranquam Aeoli antro, omnem bellorum tempestarem laxabis. Itali divulsam plurium in terris suis potentiam ferre possunt, unius non ferrent Imperium, utrumque Regem minus sormidabant; quod alterius timore,


page 606, image: s630

insolentiam alterius comprimendam sperent: unius solum vim, discordiis non obnoxiam, pertimescunt. Unde cum alterutrum tolerandum videatur, regnum nisi accisum cum libertate, quam amplum cum metu servitutis malunt. Non ego iam disputo, quo id animo Franci accepturi sint, qua difficultate cisalpina Gallia abituri, qui de suo Imperio non tantum defendendo, sed et amplificando summopere laborant, et regnum suum [note: Galli quamvis Regum amantes, vegiones tumen suas pertinaciter tuentur, Rege etiam neplecto.] ab omni parte cupiunt esse munitissimum, adeoque hoc sibi propugnaculum atque ornamentum coronae Franciae adimi nequaquam patientur: qui levius aliquanto Regis unius iacturam, quam Regnitorius detrimentum ferent, facilius semper habituri illos qui imperent, quam quibus imperetur. Amant illi Reges suos, ad laudabilem quandam insaniam; sed ubi de regni discrimine ac salute agitur, sciunt eosdem contemnete. Quocirca illas omitte curas, atque ab his consiliis animum transser, quibus pacem nobis instruis omni bello [note: Prolepsis.] infestiorem. Nisi fortassis arbitreris amorem ac benevolentiam Regis, affinitate conciliatam, contra omnem perfidiae vim atque armorum insolentiam valere posse. Ne tu sanctissimum ex


page 607, image: s631

Gallia Regem vinculis tuis intercepisti, a [note: 3. Nec affinitate quidem iunctus, ad hanc fidem Rex obstringetur.] quo illud sperare audeas, quod nulla maiorum tuorum aetas exspectare aut impetrare potuit. An non videmus sanguinis iura imperandi spe ac cupiditate passim negligi? Regum purpuras fraterno licer cruore tinctas, multis placuisse? parricidiis nonnumquam empta Imperia, ubi iste regii diadematis fulgor mentis oculos perstrinxisset: Et quisquam sit, qui consanguinitatis legibus ita sibi Regum hunc, [note: Vetus Austriatorum et Gallorum aemulatio unis nuptiis sopiri non potertt.] licet integerrimum, obligandum existimet; ut tuae illum gloriae ac potentiae aemulatio, ab his amicitiae nexibus absolvere nequeat? Inter utramque vestrae familiae gentem inveteratae quae dam ac nativae propemodum grassantur inimicitiae, a preavis longo ordine ad posteros derivatae. Quae quidem odia ac si multates perpetuis bellorum incendiis inflammatae, numquam ita potuere exstingui; ut non aliquem in cineribus renascentis semper mali fomitem ac materiam relinquerent. Adde nunc imbecillem hanc inter affines familiaritatem futuram, quam amor non persuasit, sed utilitas; non voluntas imperavit, sed necessitas. Ne quaeso existimes tot clades, offensionesque, datas invicem atque acceptas, tot animorum


page 608, image: s632

exaestuantium motus, bella tam gravia tantisque inter vos studiis suscepta, atque exagitata, tam levi negotio, ramque inexpectata tranquillitare, unis nuptiis, una thalami, conviviique hilatitate sopiri posse Facilius mulierem invenies quae pacata Gallorum arma in exirium aliorum laceslat, quam quae irata pacis artibus componat, non rantr sunt Gallis inita cum alienis matrimonia, ut illorum gratia patrimoniis suis abeant, magnificis illi atque opulentis [note: 4. Nec obsides quidem filii satis Franciscum ad fidem prastandam pactis adigent.] terris, quam connubiis abundare malunt.

Sed erit, qui iccirco ita hanc societateur conflandam dicat, ut quadam simul necessitate imposterum obstricta teneatur; quod ruturum esset, si Franciscus, obsides promissorum et pactae amicitiae, filios tradiderit. At neque hoc consilium tale est, ut nobis securitatem praester. Accipiamus obsides stipularae atque exsolvendae fidei liberos. Parientur illi teneram illorum aetatem sub nostra custodia adolescere, nulla interim opportunitate praeterita bellandi, qua si feliciter usi fuerint, quod precibus non impetrabunt, armatis persuadebunt viribus, si marte patum aequo pugnaverint, spem tamen Regemque obtinent, quibus rursum praesidiis ad


page 609, image: s633

novam audaciam ac virtutem inflammentur, tanto quidem vehementius ac pertinacius, quod non tantum pro regni incolumitate tuenda, sed regni haeredibus impetrandis pugnent. Acuet tantum victoriae praemium, infirmiores ceretoqum, vires atque animos; ut et firmissima sibi comparent bellorum ab Anglis Italisque adiumenta, et non tam propria virtute, quam tui odio ac regiorum filiorum amore, potentissimis videlicet affectibus, ad fortitudinem excitentur. Ita quaelibet res, quam tuis emolumentis hac in causa ponderas, levis est, atque ad omne pacis momentum inutilis.

[note: CONCLUSIO partis illius, in qua sententias adversariorum reicit.] Quare sic tibi statuendum erit, nullam neque necessitudinem affinitate contractam inter Reges maximos, haereditariis simnltatibus dissidentes: neque benevolentiae ac beneficiorum, quae nulla hactenus fuere, memoriam: neque stipulatam fidem ac promissiones, obsi dum interventu roboratas, ad foederis icti inviolatam sanctitatem, et firmam stabilemque pacem valere posse. Non hoc Gallia feret, non Anglia, non Italia. Omnium tibi invidiam, oftensionemque hoc pacto colligis, dum tuae unius potentiae metu, atque ambitionis suspicione, omnes ad atma convertes,


page 610, image: s634

numquam permissuros, ut tot adiumentis vires suas ad serviturem illius facilius imperandam stabilias.

[note: PARS altera orationis, qua suadet Regem gratuito esse dimittendum.] Mutabis, si me consulis, hoc tuum propositum, atque ab ista spe lucti et rigore illo tuo ad liberalitatem ac lenitatem mentem inflectes, speines Insubriam, Burgundiam negliges, et ad tam amplamrerrarum, quas obtines, poslessionem, admirandum potius clementiae eremplum, quam nova regnorum spolia adicies. Scis quid suadeam? Dimittere te Regem amice cupio, ad subitam, inexpectatam, ac gratuitam libertatem. Non militem, non amicum, non te ipsum, ex ipsius calamitate ullum exspectare fructum demonstrabis, non reregna neque Reges quaerere, sed Regnorum Regumque incolumitarem ostendes, bella te pacis cansa suscepisse fortiter, fortius etiam eiusdem gratia deposuisse significabis. [note: Praeoccupatio, qua [orig: quâ] a sententia novitate se excusat.] Equidem quantum novitatis haec mea sententia habear, quantumque a communi hominum sensu ac cogitationibus deflectat, non ignoro, Et vero etiam tacerem, nisi apud talem Imperarorem dissererem, qui selicitatem suam non ex vitibus, et magnitudineregnorum, sed virtutis pretio atque accessione gloriae aestimarer, cuius illa sit virtus, ut miser videre malit, quam


page 611, image: s635

miseros facere, nisi deinde intelligererem, oportere illum, qui singulari atque inusitata virtute hactenus omnium opiniones hominum superavit, hac in re nihil humile ac vulgare statuere, ne tantam animi magnitudinem, quam adversa forma affligere numquam potuit, prospera evertisse videatur. Admirentur hic abiectae humilesque animae, meisque parum idoneae consiliis, obmurmurent. Satis est unius Imperatoris animum, et ad summa quaeque natum, capere illa posse, quae reliquorum mortalium ingenia fugiunt, qui ut dignitate ac gloria inferiores sunt; sic animi ratione consiliis [note: Ad captandam benevolentiam, agnoscit in Carolo magnanimit at em animi tantis consiliis parem.] superantur. Non potest, nisi generosam prorsus mentem haec tantae liberalitatis occupare cogitatio, maius aliquid est inimico libertatem dare, quam adimere. Bis vicit, quisquis vincula hosti, et iniecit libero, et non libe ro sustulit. Hanc tantam virtutem plebeius non assequitur animus, illis ranrum propria est, qui ancipites fortunae, ac regnorum casus suis ponderibus librant, suumque in ceteros Imperium ita moderantur; ut cum aliorum ferociam armis compresserint, suam denique iram clementia superent; ne


page 612, image: s636

quam hosti gloriose extorserunt victoriam, suis victi cupiditatibus turpiter [note: Ut Carolum ad futura excitet, laudat de praeteritis fortiter gestis.] amittant. Te ego, Carole, quoties cogito (cogito autem frequenter) obversatur animo meo imago felicissimi, quem exulceratis hisce temporibus contra haereticorum furorem, ac Turcarum immanitatem Germaniae Superi rotique Europae indulisse videntur, qui inimicos fortitudine, amicos benevolentia, utrosque pierate conciliares. Occurrit illa tua etiamnum adolescentis militaris virtus, qua promptitudine incredibili, robore maximo, felicitate singulari, inter pugnae imagines et instituta belli ludicra sortissimos quosque heroas pugnando superares, loco propellers, equo deturbares.

Ab illis vero temporibus ira in diversis Europae regionibus tuis auspiciis pugnatum est, ut annorum numerum victoriarum [note: I. Consilii huius honestas exponitur.] multitudine superes, et plures hostium pugnando, quam dierum vivendo confeceris. Quae quidem etiam si ego vehementer, ut debeo, admirer, et magna prorsus esse non diffiteat, tamen hanc virturis bellicae laudem cum aliis communicandum esse, neque soli Imperarori deberi, quis ignorat? multum ex illa sibi


page 613, image: s637

generosi milites, multum strenui Duces, multum [note: Bellicas laudes uni longe clementiae posthabet, quod illae simul ex milite, haec a solo Imperatote pendeat.] fideles socii vindicant. Ipsa locorum opportunitas, temporum ratio, conspiratio ventorum, commeatus, totmenta, classes, quantum non adserunt ad victoriam mo mentum? unum est in quo neque a militum robore, neque a Ducum solertia, neque asociorum praesidio, neque a locorum tem proumque ingenio, neque a ventorum vi, aut classium apparatu tua dependet victoria, quam te milite simul atque Imperatore, tuis solius armis, atque auspiciis obtinere poteris, ex qua nemo sibi alius quicquam laudis tribuere, quiequam arrogare gloriae intelligetur. Da veniam, agustissime Caesar, libere sed vere pro tuo honore disserenti. Negligentem ego te, atque tuarum virtutum dicam immemorem, si tantam fortirudinis tuae segetem, atque honoris campum leviter [note: Suspensio illustris.] praetervectus fueris. Quid agis heroum invictissime? quid circumspicis? quid incerto consilio fluctuas? non iam arma in [note: Virtus Imperatoris max me propria clementia est.] feroeissimum hostem; sed in fractum debilitarum que clementiam postulo, non alium tibi hostem, quam te ipsum, quam seu eritatem tuam, atque ut nonnulli sentiunt, ambitionem obicio; hanc si illa, qua polles humanitate ac moderatione fregeris, si alieni regni cupiditatem in te oppresseris, ipso victore superato,


page 614, image: s638

immortalem virtutis tuae famam in omnem retro [note: Ab exemplis confirmatur.] posteritatem extendisti. Intuere celebetrimos illos antiquae memoriae Imperatores, Alexandrum ac Caesarem; quorum virtutibus si solam abstuleris clementiam, ceteras illis quidem, sed incultas, ac pulcherrimo ornamento spoliatas relinques. Illum Persae Medique, hunc Galli, Italique innumeris victoriis, atque incredibili fortitudine superati, nobilitatunt. Sed has in illo virtutes cum multi odissent, colere tamen omnes, atque ipsi etiam [note: Vide Cicer. pro Marcello in hoc argumento disertissimum.] hostes amate coeperunt, humanitate ornatas. Nemo Alexandrum magis admiratur, quam cum ipsius in hostis devicti liberos, ac coniugem moderationem cognoscit. Nemo plus Caesaris fortunae ac victoriis favet, quam dum illis, ad omnem in victos mansuetudinem, usum intelligit. Ceterarum virtutum Imperatoriarum splendore ac fama, nescio quomodo, aut populorum tumultu, aut armorum sonitu, ac tormentorum non tantum interturbetur fragore, sed et fumo obscuterur, adeo ut auribus etiam animisque nostris dum percipiuntur, cum aliquo horrore ac conciratione mentis illabi videantur Iustitia inforo exercita, et dominatrix in bellis fortitudo, humano plerumque sanguine cruentantur, una clementia in Regibus est, quae absque permixtione


page 615, image: s639

crudelitatis virtus est, quae nullo fori bellique strepitu circumsonat, nullis periculis obicitur, nullis gaudet vulneribus, nulla coede acsanguine pascitur. Habet aliquid ea virtus, quo hominem, ex communi mortalium consuetudine exemptum, divinae illi atque increatae bonitati propius adaequet. Unde neque humilium animotum contemplatio, ad eius virtutis dignitatem, et quae pat sit, aestimationem pertingit. Quo etiam tibi allaborandum magis erit, ut quem locum nascendo in ceteris eminentiorem es consecutus, eum vivendo prae reliquis illustriorem obtineas.

Age vero, quantum nunc securitatis hoc meum consilium habiturum sit, consideremus. In omni tua vita ac felicitate, [note: 2. Consilii huius securitas declaratur.] Carole, nihil illustrius, admirabilius nihil est, quam quodinter illam hostium tuorum et potentiam, et multitudinem hactenus inconcussus atque invictus perduraveris, quod ad ornandum atque extollendum te ubique omnes bellorum conspirent eventus: quod victoriae undique insinum tuum, atque adte, tamquam metam sibi ptopositam, decurrant; quod denique ipsa ad te regna atque Imperia Huropae, nulla vi metuque coacta, sed, velut conspiratione inter se facta, confluant. quam quidem ego in te uno fortunam cum vehementer admirer, tum precari


page 616, image: s640

soleo, ut largientibus, qui eam tribuerunt, [note: Incerta et inconstans regnorum fortuna est.] superis, perpetua tibi esse possit. Etenim obversantur animo tot infelices multorum exitus, quos uti coeco quodam atque improviso impetu fortuna extulit, ita nihil tale, aut praecaventes, aut metuentes subita regnorum everfione oppressit, procul a ruina abfuturos, si rebus prospere fluentibus eam moderationem adhibuissent, qua et augendarum rerum intempestivum studium minuissent, et conservandarum auxissent diligentiam. Hanc si tu omiseris curam, licet omnem illam calamitatem subterfugeris, numquam tamen impendens capiti fortunisque tuis periculum devitabis. Abs te igitur oftendendum nunc aliis est, quam procul sensus ac cogitationes tuae ab omni ambitone iniuriaque remotae sint, quae prima esse solet pacis intercedentis et regnorum occumbentium [note: Ita prospeva contra alios fortuna utendum, ut in adversa teipsum tractare cupies.] labes. Demonstrandum nunc orbi est, qua ratione in ipso rerum adversarum tumultu a tuis etiam inimicis tractari velis. Inclementiam illorum atque immanitatem, an facilitatem atque humanitatem ab illis praestoleris? Tuo nunc exemplo quid tibi factum cupias, alios docebis. Sever itate tua omnem tibi imposterum fortunam magis metuendam, clementia minus formidandam facies. Omnium modo favore ac benevolentia


page 617, image: s641

imperium ac felicitatem tuam non confirmare tantum; sed et amplificare poteris, cum ipsi etiam, qui tuis incrementis obstant, hostes non invidebunt, neque enim difficile his erit ab illo superari, qui victoria non ad insolentiam, atque oppressionem hostium, sed humanitatem omnem, sed populorum tranquillitatem utatur. Quare vide, o Caesar, quid tibi polliceri audeam, si meis istis consiliis locum dederis Nullam ego tibi viam adeo esse ad maxima imperia expeditam censeo, quam non mansu etudine facilius ac pacis artibus, quam armis, ac potentia sis penetraturus. [note: Mansuetudine ae pace sacilius, quam vi summa quaeque obtinentur.] Hac certe, quam suadeo, clementia ac benevolentia tua [orig: tuâ], Regem tibi Galliae unice conciliabis: qui pro innata sibi magnitudine quantum anten armorum, rantum deinde liberalitatis studio tecum cerrabit. Et sane qui se armis vinci passus est, ne rursus superetur, in beneficiis nequaquam concedet. Pontificis ad hanc benevolentia, ceterorumque Italiae et Angliae Principum accessuta est, tuamque aequitatem humanitate victi amplectentur, qui hactenus ambitionis tuae suspicione ac metu numquam liberati sunt. Amabunt illam animi amplitudinem, qua in tanta felicitate tua tantam virtutem complexus sis; ut iam victoriarum tuarum progressus ad solam Europae salutem destinati, inimicis


page 618, image: s642

etiam optabiles esse possint Pacem, te auctore, Catholicae religionis Principes admittent, ac contra fidei hostes, te etiam Duce atque Imperatore, arma suscipient, [note: 3. Adversus Turcas et haereticos Franciscus Carolo hac via conciliabitur.] conceptusque in te amor plus ad obsequendum poterit, quam timor imperatus. Ciede mihi haerericorum amentiae et Turcarum immanitati opprimendae, haud aliud facilius consilium est. Iunctis enim Gallorum atque Italorum armis nullum effugium haereticorum habebir perfidia; septis angnstioribus continebitur inclusa, atque ad saniorem mentem, aut sua paenitudine, aut tua virtute traducetur.

Quod si durioris pactione libertatis Franciscum Regem a te offensum dimiseris; metuendum sane est, (atque urinam vanometu falleret) ne potius Rex Acatholicorum perfidiae atque opibus conva te faveat, praesidiisque opportunis in Christianae Reip. perniciem armet, quam eorum opprimendorum rationem ac societatem tecum ineat. Enim vero quis nesciat, quantum Reges in Regnorum causa ac discrimine sibi licere velint? quae non amplectantur foedera, ut Imperir sui terminos non tantum maiori securitate muniant, verum etiam amplitudine propagent. Quid? an nonnidem potentissima Turcarum arma, quae tuis lacessiti offensionibus sibi conciliabunt, tua provocati


page 619, image: s643

clementia [orig: clementiâ] retardabunt? Tuis illi consiliis [note: Europae populos amore obnoxios habere praestat? Turces et Mauros in Asia atque Africa timore.] sua iungant, tuis vitibus robut addant fuum; et quid est, quod vobis, aut in haereticorum audacia [orig: audaciâ] frangenda difficle, aut in Turcarum furore reptimendo insuperabile possit occurrere? Tuam modo potentiam Gallitiment, Itali verentur, Anglimetuunt, quorum cum erga te fides, atque animus incerta [orig: incertâ] sollicitudine fluctuat, et tela ac machinationes occultetuum in caput cuduntur, minus haereticis timendus, ac Turcis formidandus appares. Quod si modo infigni quadam animi liberalitate, ac regia [orig: regiâ] magnitudine, neque te bellorum, neque regnorum cupidum demonstraveris, Regemque ingentibus tibi beneficiis obligatum dimiseris; respirabunt Galli, savebunt Itali, Angli admirabuntur; omnem ab illis in iuratos religionis nostrae hostes formidinem transfundes. Tuam barbarae potius nationes virtutem, Europae satis perspectam, experiantur, fortunam viresque trepident, in Africam Romanas transfer aquilas, per hanc Imperium tuum atque auctam religionem extende. Noli hanc familiae, noli Germaniae, noli Europae universae felicitatem [note: Carolo optat, ut subditis amicisque] invidere. Dete memoret non ingrata posteritas, unum repertum Principem, cui Belgae obtemperarint, Hispani obsecuti sint, Itali paruerint; quem


page 620, image: s644

Gemanimani [note: gentibus gratus, reliquis terrori sit.] amaverint imperantem, Galli observaverint vincentem, ceterae omnes genres populorum victorem, Maurorum domitorem, Turcarum terrorem professae sint, quem nemo in propriis periculis timidum, in alienis ferocem, in adversis deiectum, in prosperis elatum, in clade inimicorum effuse hilarem, in victoriis de caede ac sanguine superbe triumphantem conspexerit, sed cuius humanitate victores praemium, victimisericordiam, utrique benevolentiam sint consecuti; cuius fortitudine rebellium oppressa contumacia, perfidorum dissipata coniuratio, barbarorum ferocia domita fuerit: cuius pietate ac studio, pax in Europa, leges in Imperio, in regnis decus, in templis religio, divinae humanaeque [note: CONCLUSIONE i statur se libere fidelique animo sententiam pronuntiasse, optatque ut Deus Caroli mentem dirigat.] Reip ornamenra floruerint.

Haec omnia, nisi fallor, uno hoc in Regem clementiae usurpatae exemplo magnopere dete confirmare, sola in illum severitate mirifice labefactare poteris; Tibi igitur hac in controversia, quid fieri oporteat, pro illa qua polles prudentia atque animi magnitudine, statuendum denique relinquitur. Ego meam, ut visum est, sententiam libere pronuntiavi, in qua, si minus officio prudentis, studio tamen me acfide benevolentissimi tibi clientis functum existimes. Quocirca, quod unicum pro te mihi superesse video, Deum


page 621, image: s645

immortalem, ceterosque caelites, oro acque obtestor, ut te, animi incertum rerumque eventibus suspensum, ita favore auxilioque suo moderentur, ea animo consilia sub iciant, illam tribuant agendi facultarem, qua id denique statuas, quod tibi immortalitatem, Deo gloriam, hominibus per Europam universis salutem ferat atque incolumitatem.



page 622, image: s646

ORATIO VIII. Partim suasoria, partim dissuasoria. Friderici Albae Ducis, qua [orig: quâ] ostendit Franciscum, non gratis, sed ingenti captivitatis redimendae lytro dimittendum esse.

[note: EXORDIUM a magni tudine victoriae per divinum fa vorem, et militum virtutem comparatae.] MAgno Divini numinis beneficio, atque eximia prorsus, cum militum tuorum ductorumque virtute, tum felicitate tanti Imperatotis factum est, ut victoriam plurium retro saeculorum consecutus sis maximam, in qua non modo victi prostratique hostilis exercitus insignia, sed ipsum adversatum copiarum Principem ac Regem fortissimum ruis armis domitum, tuis inclusum vinculis ad iustam servitutem abstraxisti Quae quidem res, quanto plus vittutis, felicitatis, ac gloriae tuae continet; tanto cavendum est magis, ne praecipiti atque inconsulto aliquo errore, negligentia intetturbetur; et, ne illius tibi praeclarissimae victoriae fructus incautis aliquorum hominum consiliis, e manibus auferatur; Quod si fieret, maior tibi ex illo labore,


page 623, image: s647

ac secundo praeliorum eventu parta ignominia, quam gloria esset comparata. Enimveto tanta felicitatetua, tanto Divotum immortalium beneficio nescire opportun e uti, ideo gravius, quam non vicisse, dedecus est, quod maiori in illis etrore ac culpa, quae nostrae sunt potestatis, quam quae alieno reguntur arbitrio, peccemus. Victoria haec ita tua est, ut multum ex illa sibi caelites, multum Duces, ac milites vendicent, tu consilium atque auctoritatem, illi manum industtiamque praebuerunt. At vero impetratae victoriae usum, ita tibi relinquunt, ut quicquid in illo perpetam aut recte actum fuerit, id totum in laudern aut reprehensionem tuam sit transferendum Videndum igitur, ne militum tuorum sudore ac sanguine, ne superum benevolentia, ne tua auctoritate, prae cipiti ductus consilio abutare

[note: PROPOSITiONE consilium Garsiae minus sibi trobari tradit.] Quod cum Orator ille ruus, qui te clementem adeo propitiumque hosti deside rat esse, ut omnium ceteratum vitturum, atque inprimis prudentiae et aequitatis obliviscatur, tibi faciendum esse, negare non possit; inquirendum nobis erit; lenitate tanta, an potius moderata sevetitate, illud obtinendum videatur? Equidem fa cile assentior Garsiae, praecipuum huius victoriae fructum in pace, salute, atque incolumitate totius Eutopae, in rebellium


page 624, image: s648

haereticorum oppressione, in Turcicae immanitatis profligatione, in amplisicanda fidei religionisque Christianae gloria consistere, at vero ut tis, quibus ille opinatur, attibus, ad tam felicem bella exitum perducantur; hoc optatum magis, quam impetrandum videtur. Aliis ego atque oppesitis omnino [orig: omninô] viis insistendum, ad tantae rei consecutionem arbitror. Vires inimicorum minuendae sunt, augendae nostrae consiliorum omnium hostilium ac bellorum caput, aut nostris custodiis obsidendum, aut non nisi iis dimittendum legibus, per quas nobis abunde de tranquillirate communi cautum sit, et quibus obluctati, [note: Statuit Franciscum non nisi opulenta terrarum Hispanis ceden darum pactione dimitten dum.] neque cum possit, velit, neque cum voluerit, possit. Burgundiam nobis, Mediolanum et si quid praeterea antiquo iure imperiali Aquilae accensendum sit, restituat; Europae pacem, haereticis Turcisque una [orig: unâ] nobiscum bellum decernat, neque solo nos nomine ac promissione lactet; sed vel in ipsam rerrarum posiessionem immittat, priusquam earceribus abeat, aut liberorum suorum pignore datam de pace regionumque transcriptione fidem obstringat. Quae quidem ego, cum maiori cmolumenro, arque etiam gloria Imperatoris, incolumitate publica, rebellium, ceterorumque hostium exitio coniuncta esse, facileme ostensurum consido.



page 625, image: s649

[note: Argumenta Garsie diluit.] Neque fortassis in hanc sententiam, licet communi saeculorum usu probatam discederem, si gratuitae libertatis beneficio responsurum [note: 1. Negat spem esse, ut Franciscus gratuitae ibertati exaequo respondeat.] Regem, si eius mitigandum o dium, si cupiditatem regnorum exstinguem dam, si Pontificis, ceterorumque Italiae Principum benevolentiam hac arte tibi conciliandam putarem; sed ista ne audeam, facit insignis quorundam hominum levitas atque inconstantia, facit labilis, perbrevisque benesiciorum acceptorum memoria, facit multorum insolens ac stulta ambitio, qui regnandi libidine excoecati, plus suis cupiditatibus quam alienis beneficiis tribuunt, a quibus vitiis Franciscum omnino velle eximere, pene esset eundem humanae ftagilitati exemptum inter Divos, etiamnum [note: Non enim ambitionem eius, hac ratione sopiendam.] viventem, collocare, Non ignoro gratiam Principibus ac summis viris factam, ubi inconstantem animum attigit, rem non modo levissimam esse, sed invidiae etiam odiisque acerbis obnoxiam. Invenies enim, quos cum necessitatis suae atque indigentiae, quae aliorum levari benevolentia debuerit, pudeat; acceptis potius beneficiis exasperari, quam de gratia referenda deliberate contingat.

Deinde quam ab eo Rege liberalitatis tuae sperate memoriam, quam animi gratirudinem exspectare potetis, qui co se tempore Casaris videt esle


page 626, image: s650

captivum, quo tuorum sibi Ducum captivitatem, [note: 2. Indignationem conceptam non facile deponendam, quam nec captivus quidem dissimulet.] tui exercitus internecinam cladem, Italiae totius Imperium pollicebatut? qui tuam etiamnum severitatem in sola ipsius custodia [orig: custodiâ] positam aversatur, ministrorum tuorum accusat inclementiam; iram acfurorem, affectatis licet vultus verborumque blanditiis, haud satis dissimulat, min atur magis, quam orat; plura execratur, quam deprecatur: cuius antmum ac cogitationes, si quando ea [orig:] pollerem facultate, ut coram aperire, ac tibi inspiciendas proponere liceret, videres, quam occulta in te tuamque fortunam indignatione effervesceret, quomodo in omnem abolendae ignominiae, cladisque tibi reponendae occasionem mentem converteret; illud in votis ac curis unice ferret; ut quemadmodum nunc Franciscus Caroli, sic Carolus aliquando Francisci captivus esse possit. In hac igitur infamiae suae atque ultionis parandae contemplatione, an putas aliquam referendae gratiae atque amicitiae recordationem valituram?

Admittamus tamen, etiam cum hac invidia benevolentiam in eodem animo posse acquiescere; an futurum existimas Franciscum, tanta [orig: tantâ] animi elatione, quantam Gallorum Rex capere potest, tanta et regni virium, et sociarum copiarum


page 627, image: s651

praefidentia [orig: praefidentiâ] [note: 3. Beneficium hoc timore magis extortum quam ab amoris studio profectum interpretabitur.] nixum, beneficium illud tuum interpretaturum, quod necessitate magis, quam voluntate a te profectum videbitur. Belli te metu, non gratiae causa id coepisse consilii dictitabit. Gallorum arma, Pontificis, Italiaeque totius vires, Anglorum virtutem, forte et Principum quorundam Germanorum audaciam, plus apud te, quam humanitatem, acmansuetudinem potuisse asseret. Virtutem hanc fuisse coactam, atque illam liberalitatem tuam timoris aliquanto plus habuisse, quam amoris existimabit. Ita cupiditati suae blandiendo confinget, ea facile sibi, quibus et clementiam tuam obscuret, et suam excitet audaciam. Ea videlicet est humani ingenii solertia, ubi de opibus, ubi de gloria, ac honore, ubi de purpura ac sceptro disceptatur; ubi ambitio rationem acuit, invidia excitat, aemulatio accendit, pauci in tegnorum controversiis ram legum consulti, aequitatisque reperiuntur amantes, qui non quibusdam suis vitiis, perinde ac vittutibus assententur, atque aliqua honestatis larva dedecora sua vestiant. Noli igitur Augustissime Caesat, profusa illa [orig: illâ] tua [orig: tuâ] peccate clementia [orig: clementiâ], noli tuis tibi virtutibus ofsicere. Benignior in Regem futurus es, si omnem in vinculis bellorum opportunitatem sustuleris, atque errandi ademeris libertatem.



page 628, image: s652

Sed quid ego, quid alii tot rationibus tantoque inquitimus opere, quid hac in te statuendum Caesari sit? consulamus superos, Deique expendamus placitum.

[note: 4. Adversari hoc consilium gratuitae libertatis Dei favori, qui eum in vincula Carolo, non nisi iustis de causis, tradiderit.] An illum existimas, hunc tibi in manus Regem tradidisse, ut subitoredderes? an illa rescindes vincula quae superi imponi, illam libertatem restitues, quam Deus adimi voluti? tam enim luculentae atque inexpectatae victoriae, tantae cladis, tam novae captivitatis, quos praeter caelites ipsos auctores habemus? vide, ne plushumanis consiliis, quam divino iudicio tribuas; netam immerita lenitate supetos exasperes: ne clementia illa tua aequitatem offendas, ac mansuetudine tanta pacis ac tranquillitatis publicae quietem evertas. Magnis res tanta, quanta est Regis in Europa potentissimi interceptio, magnis haud dubie rationum momentis in divinae sapientiae concilio agitata, atque firmata [note: 5. videri Carolo per hoc a Deo supremum in Europa tota deferri imperium.] est, neque iccirco ita erit temere rescindenda.

Ego, si quid coniecturis assequi licet, Regna Tibi Caesar maiora, atque totius Europae Imperium longe amplissimum a superis discerni existimem; ut viac potestate graviori, hostium audacissimorum perfidiae, atque immanitati resistas, urbes, Resp. leges, religionem, pietatem,


page 629, image: s653

aras, ac templa defendas. Non est, erede mihi, non est, quod exspectes a tot Principibus divisum in Europa Imperium habentibus, ut arma simul animosque stabili foedere ad communem hostem debellandum coniungant. Unius summa voluntate ad rem tantam conficiendam opus est, multis quidem bellum manibus at unius arbitrio administrandum est; sine quo omnis virtus bellica infirma, omnis audacia temeraria, omne consilium etit inutile Usu atque eventu bellorum didicimus, fieri non posse, ut felici terminetur exitu, quod multorum auspiciis geritur, concordiam aemulatio, victoriam dissipabit invidia, multum ubique [note: 5. Turcas facile opprimet, si ceteros in Europasub Imperio possideat, quos Galli secum cupiunt ab Imperatore dissentire, ne illum metuere cogantur.] turbarum dabit regni opumque augendarum cupiditas, multum evertet famae laudisque ambitio, multum suscepta de honore ac dignitate concertatio. Quocitea side rebellium opprimenda audacia, si de Turcarum insolentia compescenda deliberas; primo tibi videndum est, quibus artibus reliquis Europae Principibus, aut Imperium tuum, aut certe timorem persuadeas, ne quisquam hic sit, qui tecum, aut comparari velit, aut contendere audeat; tum deinde iunctis Europae viribus, de amicis fidem; de hostibus victoriam tutius certiusque exspectabis Fallitur enim vero Garsias, ac parum firmam conspirationem armorum molitur, dum libertate Regi


page 630, image: s654

Franciae gratis oblata, cum ad societatem belli in Saxones et Turcas suscipiendi, conmunionemque praeliorum pertrahere nititur. Sperandum a Gallis non est, ut illi Hispaniae Germaniaeque hostes fuis auxiliis obruant, qui nihil magis desiderant, quam ut nationes illae suis cum hostibus luctentur, ac perpetua bellorum tempestate circumferantur. Pacem illi nobiscum nullam colent, qua, oppressis inimicis, nostrae, sive gloriae, sive potentiae accedat. Nostram illi infelicitatem suum interpretantur commodum, nostra infirmitate suas metiuntur vires, nobis valentibus graviora sibi aliquando, aut ferenda, aut saltem metuenda existimant. Fidem igitur atque amicitiam non ante ab illis impetrabimus, quam omnes victi clementiam tuam implorabunt.

[note: 6. Suadet bellum contra Gallos Rege illorum captivo emni vi urgendum.] Hanc si modo Regi dederis, reliqui a te numquam habituri sunt; si uni denega veris, omnibus poteris impertiri, arma tibi potius cum hac gente experiunda sune, Fluctuat illa nunc ancipiti cura consilioque distracta, caput, quo tot membra dirigantur, tuis in manibus est, vires tantum sine ingenio, et robur sine arte possidet Victoria prope ante bellum tua est; cum non tantum sine discrimine pugnare; sed etiam sine periculo vinci possis, habes enim quo cladem omnem instaurare queas, eaptivum Regem. Quid vero sit, quod


page 631, image: s655

Rege [note: 7. Negat meevendam reliquorum Europae Principum conspirationem captivo adhuc Francisco, cuius liberatione semper Galli conciliari possint.] in carceribus detento tantopere nobis formidandum iactet Garsias, nondum satis intelligo. Italorum, Pontificis, atque Angli Regis invidiam; et armorum conspitationem, tuae metu potentiae, excitandam auguratur. Ab hac procella, ab hoc bellorum fulmine imperiali capiti metuit. Sed inanis omnio timor iste, laurus aqui laeque Imperatoriae fulminis huius ictum facile declinabunt. Illi per se singuli nihil possunt: Gallis iuncti nihil facient. Ubi enim iam illam in te tempestatem concitatam videris, quam timere posses, (fingamus enim factum, quod futurum numquam est) an non sola Francisci libertate Gallos ad pacem revocare potetis? quibus abductis, ceterorum omnium inutilisest audacia. Et certe huius tu consilii solo timore, [note: 8. Non esse tam le vi pactionis pretio dimittendum Regem; nec existimandum, quod Galli fide promissorum expleturi non sint.] tamquam freno, nationes ceteras facile in fide, ac officio pacis continebis, cum nemo omnium sit, qui Gallis quiescentibus deferre possit inimicum.

At laborat nimia sollicitudine, ac cura Garsias, ut lytrum redemptione tanti Regis dignum reperiat, ac tam parce quidem admetitur Caesari pretium, ut de corede Gallotum portiunculam aliquam decerpere nobis videatur. Burgundiam negat a Gallia, Insubriamque divelli posse, quin subito omnis Galliae fides, ac, iurara, licet, pacis integritas pereat, Ubi primum


page 632, image: s656

miror illum, qui omne suum ingenium ae studium ad bene Gallis faciendum contulifse videtur, tam male de iisdem sentire ac loqui, ut omnem illorum fidem quantumvis sacramento stabilitam iniqua perfidiae suspicione evertat; ut nihil tam illis sanctum firmumque existimet, quod non ambitione ac regnandi libidine corrum pant. Hanc tam intolerabilem levitatem atque inconstantiam, tam insanam perversitatem, quis Scytis unquam Turcisque asfingere est yifus? nullamne in illis religionem, nullam humanitatem relinquis, qua vel Deo, vel hominibus placere deinde possint? quas leges, quae iura tuebuntur homines, quae saera venerabuntur, destituti illo, quod in omni praesidio primum ac prae cipuum est, sidei proposito? ut tamen de illorum fide nemo dubitet, obsidibus iis postulatis facile cavebimus, quibus concessis difficilius longe futurum erit, promissorum fidem [note: Obsidibus facile ad fidem adstringiposse.] fallere, quam explere. Et vero talia non sunt, quae Carolus postulat, ut a sua potius virtute ac fide, quam ab illis Galli regionibus discessuri videantur. Immo vero tales sunt Burgundia et Insubria, quae, nec Rege quidem recepto, Gallis sint deserendae.

Quis enim nesciat, Mediolanum Imperii Romani feudum esse? Burgundiam eiusdem antiquissimam Provinciam?


page 633, image: s657

quarum [note: 9. Non esse negligendas hac oecasione provinciat Rom Imperio debitas.] proinde possessio, nisi Imperaroris indulto, ne haereditario quidem (quod Galli obtendunt) iure, adillorum Regem pertinere potuit. Exspectandum itaque ac verendum merito illis erit, ne etiam amittant propria, quae poenis quoque divinitus commoniti, nondum restitunnt aliena. Laudes vero illas, quibus Burgundiam atque Insubriam exornat, valere etiam debent ad animum Caesaris magis inflammandum, ne eas cum Imperii sui detrimento, ac dignitatis maximae imminutione negligat; ne Italiam, Romanis aquilis sacram, ab iis foede divelli, et alienae ambitionis praemium esse patiatur; ne Germaniam turpiter laceram, suisque destitutam membris, mancam denique atque inutilem reddat ad hostilem impetum ac licentiam rapacissimorum hominum infringendam. Illa certe Imperii nostri propugnacula, Augustissime Caesar, illa Maiorum tuorum (quae Burgundia retinet) monumenta, illa familiae tuae ornamenta, illa Germanorum decora a te hac rerum opportunitate negligi, sine ignominia, non possunt. Talem, quam Garsias a te postulat in Gallos lenitatem, in tuorum desensione incuriam detestabitus omnis posteritas, praesens aetas execrabitur, Maiorum tuorum cineres deplorabunt. Pii enim sanctique Parentum manes, quos suis monumentis Burgundia sub


page 634, image: s658

[note: Amplifi catio perprosopoeiam, qua Maio rum suorum honorem defendendum ostendit.] hostium potestate detinet, libertatem, ac vindicem de Nepotibus aliquem, inclamare iam diu, ac praestolari videntur: orant illi ne Regem istorum hominum vivum a captivitate eximas, qui mortuorum etiam post fata exuvias, atque osla servitute opprimit. Hoc saltem suis se precibus impetraturos sperant, non ante Regem libertate donandum, quam eadem frui ipsis sit permissum, hoc si unicum post mortem impendi solatium cupiunt, ut nepotum cineribus atque urnis potius commisceantur, quam hostium corporibus etiam post funus obruantur. Quod tu, Carole, pietatis officium in vita functos, quidquid devivis starueris, praeterire nequaquam potes. Est haec familiae tuae singularis viitus, atque immortalis gloria, semper Maiorum suorum dignitatem ac honorem defendisse, et vero etiam auxisse. Quod cum tu in omni maximarum rerum, ac virtutis occasione praestiteris hactenus, in hac tam praeclare de universo Imperio bene merendi opportunitate, id tibi commirtendum non erit; ut post tantum hostem debellatum, post tam illustrem de potentissimo Rege victoriam, ultimus hic actus tuus, in quo potissimus victoriae fructus consistit, velut ab actore imperito neglectus in scena videatur, Quae cum dissero, istius mihi in


page 635, image: s659

mentem gloriae venit, quam Garsias ex novo illo clementiae propositae exemplo tamquam ex viridi ligno flammam, excitate conaba tur? sed in quo ego plus fumi ac vanitatis, [note: Clementia inconsulta et noxi a laudem non meretur.] quam splendoris ac gloriae reperio. Triumphat tamen hic, inanibus licet titulis, adversatius, atque illam facilitatem tuam qua [orig: quâ] Regem gratuita [orig: gratuitâ] libertare in sedem ac regnum suum dimittat, omnium virtutum tuarum principem, liberrime pronuntiat. Illam a pericnlis immunem, nulla caede ac sanguine foedatam in aureo Pacis regno collocat. Quae sane speciosius ego omnia, quam verius proponi existimem. Quos enim laudatores habitura sit tam immatura, atque incircumspecta virtus, nondum video. Germanos fortassis, ac Hispanos? Illos scilicet, quorum laboribus ac periculis, quorum vita ac sanguine tantum victoriae pretium est comparatum. Admirabuntur certe tam prodigum animum, qui uno decreto, uno die, tot annorum exspectationem, tot hominum spem, tot militum laborem, sine exemplo, sine praemio, sine gratia [orig: gratiâ] profundat Occurrent oculis tot sua vulnera, sociorum neces, nuditates, frigora, calores, inediae: indignabuntur iam ista apud summum Imperatorem ac Ducem suum tantillo in pretio censeti, ut gratuito in immerentem, atque adeo hostem, impendantur omnia.



page 636, image: s660

[note: Prolepsi illud argumentum exploditur; quod Galli saltem hoc factum laudaturi videantur.] Attamen nemo facile dubitabit, quin Galli rem adeo novam atque inexpectatam summis in caelo laudibus collocaturi sint, tantum veneraturi Imperatorem, tam benevolum amaturi belli ducem, qui non solum hostem armis, sed et ipsam superare victoriam clementia possit. Verum nescio, quo id modo posteritas nostra exceptura sit. Fuisse Germanorum Imperatorem, ac Hispanorum Regem a Gallis natione, vita, moribus, studiis longe div ersum, quem tamen Galli laudaverint. Existimabunt opinor, talem esse debuisse, qui Gallorum emolumentis multum faverit, illorum regnum sua aut indulgentia, aut negligentia, suis suorumque nepotum detrimentis non patum auxerit. Facile enim Gallos tales esse agnoscent, qui vicinorum Regum magnitudine atque incrementis non magnopere delectentur, Sed quid, si neque ipsi hoc factum Galli amare, aut laudare possint; quo tunc illud loco inter virtutes atque encomia tua collocabimus? Ego quidem sic mihi persuadeo. Gallos liberalitatem illam tuam, ac Germanorum simplicitatem, qui tantam sibi de manibus prae dam elabi patiantur, pro oblectamento habituros. Non illi in te virtutem observabunt ullam, non amabunt clementiam; sed solum, quod per illam reportant, praemium, restitutum sibi Regem: hoc si illis ademeris, subito omnem a te virtutis laudem


page 637, image: s661

auferes; si permiseris, ex tuis etiam vitiis vittutis apud illos existimationem obtinebis. Quamquam etiamnum non pauci futuri, qui tuum ita factum probaturi sint, ut videant illam tam inutilem tibi, tam parum necessariam humanitatem, qua tali inimico pepercetis, qui regni dignitatisque tuae imminutionem spectaverit semper, qui Insubriae Siciliaeque in Italia, Navarrae in Hispania, ita intenderit hactenus; ut ex illis sibi praesidiis, ad totius Europae possessionem aditum quaesierit, qui non de regnis tantum, sed ipsa corona Imperiali tecum nuper contenderit, et quo armis ac felicitate non poterat, opum suarum vi ac vittute pertigerit.

Talem tu igitur Regem, inimicum [note: A contrario Francisci proposito, qui Carolo gratuitam libertatem oblaturus non esser, idem amplificatur.] tuum potentissimum, tuas intra custodias, ac manus constrictum, sine necessitate, sine emolumento, sine honore tuo, magno rerum incommodo etiam ac dedecore, a te dimitteres? cuius si tu gratuitam omnino exspectares clementiam, omnes te oleum de pumice exspectare crederent? Ipsius tu Caesar conscientiam interroga, ac responsum ora, de te quid ipse decreturus fuisset, ubi in ipsius perinde casses, atque ille tuos, incidisses. Audies profecto (nisi velit fallere) aut carcerem tibi perpetuum, aut talem fuisse libertatem praeparatam, quae praecipuis Italiae Hispaniaeque Provineiis atque opibus esset comparanda.



page 638, image: s662

[note: Exempla clementiae, exemplis Gallorum oppositis refutantur.] Sed voluit Garsias ad rem tantam clarissimorum exemplis Imperatorum Alexandri Magni ac Iulii Caesaris uti. Ne tu illis, quibus bellandi gloria supat videris, in clementia quicquam concederes. Astute videlicet, ut Franciae tibi Regum memoriam excuteret, ne istius tibi severitatis in mentem veniret, qua Franciscus, et qua socer eius Ludovicus, captos superioribus annis Mediolanensium Duces in carcere habuissent; quibus nec prece, ne pretio vincula excuti poterant: sed vi tantum atque armorum nostrorum potentia in libertatem asserendi fuerunt. Carolus ille octav us superioris saeculi inter Gallos Rex, tibi etiam Carolo ad imitationem proponi debuit; ut qua ille in fratrem Ludovicum Regni ex iure consortem humanitate usus est, eadem tibi saltem in virum similem, citra ullam Imperii nominisque tui labem uti liceret: ille dolo atque insidiis circumventum, tu aperto marte superatum, virtute atque armis tuis circumseptum, in captivitatem abstraxisti. Ille propria, ac sponsaliorum legibus debita postulantem; tu aliena regna appetentem; ille denique amicum ac Germanum fratrem, tu inimicum atque alienum a te hominem. Hunc itaque post longum satis carcerem, acerbis conditionibus, non regno tantum, sed et magna privatorum bomorum parte mulctatum, ita restiruit, ut in


page 639, image: s663

exilium ab eo dimissus potius, quam ad libertatem admissus videretur. Quid illum cum hoste potentissimo facturum fuisse creditis? qui tanra in fratrem severitate extitit, ut omnia humanitatis ac sanguinis iura ambitione regni conculcaret? Qui si coronae aemulum, quamvis fratrem, ita trmuit, ut velvinculis st ingendum, vel bonis exuendum censeret: nemo tibi succensebit, si externum, si hostem, si magnis opibus ac potentia elatum, dum per vires ac facultates licet, ita contineas, ne alieno favore, ac cupiditate propria Europae totius pacem atque incolumitatem in discrimen adducat. Ceterum quod Alexandrum ac Caesarem Monarchas orbis potentissimos imitari tuis te factis Garsias velit, libenter audio. Imiteris per me licet, atque illorum etiam clementia [orig: clementiâ] ac gloriam vincas. Sed ubi illos tam parum consulte in gravissimos atque fortissimos hostes clementes fuisse, aut legimus, aut audivimus? Ille Datium Persarum Regem, hic Pompeium Romani exercitus per Hispaniam Imperatorem armis ita pertinacibus est prosecutus, ut nullum pugnandi vincendique, nisi conspectis hostium funeribus modum facerent. Quod si ab illo imbellibus feminis, ab hoc viris inermibus, pietatem ac n iserationem victoris implorantibus parcitu n est; hoc ego, quantum cun que est, neque illorum laudibus, neque tuae


page 640, image: s664

invideo imitationi. Sis save lenis atque exorabilis hostibus, sed noli parum circum specto virtutum studio, ad vitium deflectere, noli a liberalitate ad profusionem, a clementia ad remissionem discedere.

[note: 2. Libertate sua Franciscus multos opprimet.] Hac tua in unum hominem lenitate, plures secuturis bellorum tempestatibus obruis, multorum vitam sanguinemque profundis, plurimis ex illa Regis Gallici libettate servitus imminet, quibus, si uni non parseris, parces omnibus; nemini, si tantum uni. Bella enim gravissima ab unico hoc capite, tamquam fonte, promanare video, bona ac possessiones multorum diripi, dignitatem atque auctoritatem convelli, salutem periclitari animadverto: quam nisi inundationem vallis septisque, quibus inclusisti, cohibeas, iam tibi auctori omnis haec merito pernicies tribuetur.

[note: Libertas Francisco concedenda sed aequis tantum legibus videtur.] Verumenimvero, crudele atque inhumanum prorsus factum videbitur, si Regem maximum, hostilibus nohiscum armis, non odiis, propatria, pro libertate, pro regno depugnantem, et humana, ac cuivis metuenda sorte, captum aeternis custodiis inclusum, a patria, a patentibus, a liberis seiungamus. Demus hoc opinioni vulgi a m ultorum affectionibus: demus Regi ipsi, atquem adeo libertatem offeramus; sed iis, quibus dixi legibus, imperiomaxim e utilibus, Carolo etiam fortissimo Imperatori, non inhonestis, et tune inquit


page 641, image: s665

Garsias, fidem Franciscus violabit, adhaerescet Caroli hostibus, Germanorum a Roma [note: I. Non tamen existimandum Franciscum ob dictas li bertatis leges haereticorum factioni aut turcarum partibus accessurum; qued hoc de Christiano Principe exspectandum non sit.] Ecclesia accedet factionibus, Turcarum immanitati si non armis, saltem foedere ac consiliis favebit. Deum immortalem! tu ut temere de Christianissimo Rege, de Ecclesiae primogenito, de fidei ac religionis defensore, cuius verricem sacrum de caelo oleum imbuit, cuius sceptrum ab omni haereticorum propugnatione impollutum hactenus. An non intelligit, iisdem se armis, iisdem artibus, quibus perfidorum hominum partes auxerit, eorum simul aucturum haeresin, ac pertinaciam? an ignorabit, non aliud ab illis bellum esse susce ptum, quam pro libertate, pro errore, perfidiaque sua tuenda ac propaganda, quod suis Regem Gallae viribus ac opibus alere, quid aliud sit, quam arcem illam fidei, illud religionis in Europa propugnaculum, Ecclesiae ornamentum, decus morum, virtutum praesidium, pietatis monumentum, sanctorum homi num domicilium, Galliae, inquam, regnum, in haereticorum asylum, sceleratorum confluvium, Europae labyrinthum, fidei naufragium, virtutum charybdim, ac commune perfidiae munimentum, et vitiorum theatrum commutare. Non enim mihi persuasero, illos diu haereseos illuvione ac peste carituros, qui haeresis auctores quocumque titulo ac colore susceperint defendendos. De


page 642, image: s666

Turcatum vero furore, sive opibus, sive consiliis Gallorum Regis in Imperium concitando, tale est; ut qui illud fecetit, non ego illum Christiano dignum nomine; sed nec hominis Europaei censeam. Qui tam insano vindictae studio nobilissimam illam orbis partem, ac vere Turcarum Dominam, qui se, qui consanguine os, qui ipsam, quae vitam ei dedit, patriam crudelissimae illius belluae feucibus obicere, tantamque rabiem, non nisi totius Europae implendam exitio, satiari cupiat. An hoc in Gallum, in fortem, in pium talemque, qualem Franciscum praedicant Regem consultum sapientem que cadete posse existim abitis? an ille auxiliis, an promissis, an solis etiam consiliis, tantum talemque hostem provocare poterit? Hoc ego si Franciscum deniq, aut machinatum, aut cogitatione sola complexum esse accepero, iam eum oblitum Gallici nominis, oblitum generis sui, oblitum regiae dignitatis, oblitum prudentiae, fidei, pietatis, constantiae, ad extremam temeritatem prolapsum asseram Quae quo graviora sunt; eo Garsiae suspicionem magis removendam a sapientum hominum cogitationibus censeo.

Videndum igitur tibi est, Augustissime [note: CONCLUSIONE per congeriem argumentorum suadet Franciscum non esse facile dimittendum.] Caesar, ne vel inani virtutis ac clementiae deceptus specie, vel vano et inutili bellorum metu territus, tantum e manibus


page 643, image: s667

Regem sine praemio, sine gloria, sine ma iorum tuorum exemplis dimittas. Cum hoc Rege in potestate tua belli pacisque habes arbitria, pattiae salutem, regnorum multorum fortunam, totius Europae vi res atque incolumitatem. Cum hoc frenum obtines, quo Gallorum animos vel spe, vel rimore compescas, Turcarum ferociam infringas, seditiosorum in Germania audaciam minuas, subiectas nationes in obsequio, exteras in observatione tui contineas. Hunc ubi semel dimiseris, revocare numquam poteris, ubi custodieris, semper licebit dimittere, lenitatis illius tuae usum tam diu amisturus non es, quam diu Franciscum tecum habueris; illo liberato, nullam de te amplius clem entiae spem hostes retinebunt. Reicienda ita propere fortuna non est, quam Deus te voluit possidere, multa in rebus magnis circumspectione, magna cautione, tempore, exspectatione opus erit. Neque in iis facile nisi trita maiorum via incedendum, ubi magno errandi periculo res getitur, ubi cum semel erratum est, error est sempiternus. Quam dissicile est praeclatas terum agen darum occasiones nancisci, tam eas amittere facile est. Servandus itaque tuis in custodiis Rex est, aut non nisi dignis te tuoque Imperio legibus dimittendus. Pax eius sive libertate, sive


page 644, image: s668

captivitate stabilienda, tantumque tibi de Italia Galliaque aut concedendum, aut occupandum; ut nemini quietem publicam impunc liceat violare. Rebelles vero per Imperium sectarii et Hungariae Germaniaeque imminentes Turcae, totius Europae viribus, tuo ductu atque auspiciis, reliquis Principibus arma, Imperiumque tuum sequentibus reprimendi Quae omnra, ut Francisco gratis abs te dimisso obtinere non poteris, sic certis tibi legibus atque emolumentis tuis obligato, facilius assequeris.



page 645, image: s669

OBSERVATIO.

EVentus huius con, ultationis ille fuit, quem Dux Albae adversus Garsiam spectabat Detentus enim Franciscus in carcere est, donec gravissima Provinciarum aliquot Carolo transcribendarum pactione aegre libertatem est assecutus. Verum Garsiae consi ium honestius Carolo atque utilius etiam futurum fuisse ostendit ex tus. Cum Gallia Franci ci pactionem non admittert, isque licet filiis obsidibus foederis leges, necessitate, ut aiebat, extortas, minime exequeretur. Futurus multo erga Carolum gratior (ut erat magnanimus princeps) si is humanitate et liber alitate, quam terrarum ambitione certa esecum maluisset.

ORATIO IX.

Severioris argumenti orationibus unam quoque alteramque minus seriam adicere libuit; ut quemadmodum et talis materies ad elequentiae cultum aliquem revocari posset, exemplo quoque inter nostras exer citationes relicto, constaret. Plura eiusdem generis daturuseram, nisi iam libellus hic mole aliqua coepisset crescere, supra quam onerandus non videbatur.

Laus et defensio Pulicum.

[note: EXORDIUM.] MAximum divinae virtutis ac sapientiae argumentum physici, Theologique in minimis fere rebus agnoscunt: egregium plane caelorum opus admirantur


page 646, image: s670

quidem; sed eidem tamen muscam aliquam, vile putridumque animalculum, praeferre non dubitant. Parvum illud quod in annuli pala Carolus V. inclusum horologium habuit, suspiciunt eidem et artifices, qui ingentes horarum signandarum machinas, iu templis negligunt. Exilem apiculam amant, et obstupescunt Agricolae, qui ardeas, milvos, corvosque facile aspetnantur. Quot leones catenis vincti illigatique nullo admirante ac praedicante constitere [orig: constitêre], quos perinde, tamquam chartis ac posteritate indignos, praeteriit historicorum vigilantia, cum tamen pulicem unum catena aurea ab artifice constrictum, velut mitaculum naturae artisque, literarum monumentis, ac perpetuae memoriae consignarint! pulicem inquam, quem antiqui non funibus, aut compedibus, ut furem latronemve patibulo assetvandum, sed aureis armis ac torquibus, velut meritis honorum insignibus, ornandum censuere [orig: censuêre]. Ut quorundam hac aetate hominum, vel invidia, vel indignatio iure reprehendenda sit, quae levi vellicatione perstrictos, in extremam insontis animalculi oppressione impellat.

[note: PROPOSITIO.] Quorum ut inconsultas ego manus compescam, ut prae cipiti indignationi occurtam, et vel ertorem corrigam, vel flagitla impediam, apud vos hodie, incliti Flolandiae Principes, qua precibus, qua rationibus


page 647, image: s671

intercedere decrevi, ut nihil deinde adversus aequitatem pro iniquitate constituatur, sed luant nocentes sceleta, parcatur innocentibus.

[note: Distributio rei tradenda.] Quod si enim Pulicum vobis innocentiam ab ipsa cum illis deductam propagatamque origine, si consanguinitatis iura, integritatem educationis, victus honesti officia, summorum Principum familiaritatem, egregias naturae dotes virtutesque nullo unquam graviori dedecore, aut flagitio corruptas, si pacis solitudinisque qua [orig: quâ] apud omnes frui ac gaudere cupiunt, amorem ostedero: iam, ut nihil fututum est, quod in pulicibus iure reprehendatis, ita opinor, nihil apud aequos etiam Iudices reperietur, cur gravioribus in tam innnoxium animalculum poenis animadvertendum censeant.

[note: Captatio benevolintia.] Verum novo quodam defensionis generehac in causa, utendum esse duxi. Neminem accusabo, nullius adversarii ignorantiam, atq, ingratitudinem, nullius invidiam malevolentiamque perstringam. Suam cuique existimationem honoremque intactum relinquam. Unius tantum periclitantis in hoc iudicio Pulicis vitam actionesque prosequar, quae si tales fuerint, ut iustam nullius reprehensionem, sed studium favoremque omnium recte sentientium mereantur, vestram mihi ô Proceres, hac in causa aequitatem minime defuturam, pulici vero suam apud vos innocentiam, ad


page 648, image: s672

hoc, ut vivere impune possit, maxime profuturam confido.

Qua in re, tanto mihi plus fidei auctoritatisque tribuendum a vobis censeo, quanto maiori cum Pulicibus familiaritate a teneris consuevi, qui cum iisdem educatus sum, cum illis inter adolescentiae et iuventutis studia, domi forisque, in curia et in castris versatus, saepe eodem cum illis tecto lectoque receptus; ut nihil egerint ac moliti sint, cuius me testem habere non possint. De his igitur quae sensi, quae expertus sum orator ipse, et deprecator accedo.

[note: CONFIR MATIO.] Atque ut ab ipso vitae illorum exordio mea quoque exotiatur oratio. Videamus obsecro, qua stirpe genus suum familiamque [note: I. LAUS Pulicum a stirpe et origine humana.] deducant, quam nobili ac generoso illud sanguine ornetur. An negare possumus, quod longa retio avis atavisque traditione accepimus, multorumque haud dubia annorum experientia tenemus, humano pulices, ac persaepe Principum Regumque sanguine propagari? Et quamvis diversa ab homine specie, ut mulus quoque abequa generantur, dignam tamen sua origine indolem vigoremque animi nequaquam amittere? Non enim degeneri ingenio inter pensa mulierumque tantum greges, uti Sardanapalus olim delitescunt, sed in campum saepe atque


page 649, image: s673

aciem cum Achille aliquando aut Alexandro, prorumpunt, iisdemque quibus ipsi armis teguntur, idem vel sepulchrum adituri, si cadant; vel triumphum, si reportent victoriam; nihil ut indignum his parentibus, hac patria, atque solo admittant, paterna domo ac frugalitate contenti, eodem solo acsanguine fruentes, undenati. In hocvivere, ac mori sine ullius iniuria parati, unde primum hauserunt spiritum, nisi per vim atque inimicitias patriis possessionibus eliminentur. Quocirca si equorum pullos, leonis fetum, ac elephantorum pattum iure laudaveris, istam humani corporis progeniem non nisi iniuria a laude repudiaris [orig: repudiâris]. Dabis igitur pulici quod ex homine ac vivente natus sic, cum humanae tamen origini aliud nihil concedere possit, quam brutam ac mortuam tellurem, ut iam inde habeat, quod cum ipso homine destitpis atque originis nobilitate certare possit, antiquitate multo etiam superior, ut qui ipsius Evae et Adami cubilia habitasse non immerito credatur: ultra quod principium Principum Regumque familiae nomenclaturae suae seriem extendere numquam [note: 2. Laus ab indole et educatione pulicum.] poterunt.

Quid nunc dicam de singulari ipsius indole, qua rudioris aetatis annos, adhucdum tenerior sub parentum disciplina,


page 650, image: s674

transigit. Albus primum nascitur atque in lucem prodit, ut innocentiam suamvel nascens ipse hoc colore testetur. Multi etiam ex ovis, a patentibus per vestes sparsis sensim excludi putantur, Selenitidas homines imitati, quos Hetodocus ex ovis a mulieribus profusis nasci asserit. Mox ubi vita sensusque membris infusus, habilisque per cocum corpus ad motum salutemque explicata agilitas: non illo subito ac temere prosilire, huc illucque iuvenili incuria atque licentia; sed ubi ingenium, et aetas maturior est; tunc primum se campo credere, ex venatione Parthorum atque antiquorum Germanorum instat vivere, neque stabile aliquod, aut fixum, cum iisdem habere domicilium; sed vagum, atque ut impetus, meliorque quaerendi victus occasio suaserit, hucillucque transferendum. Neque sarcinas. supellectilem, ac familiam longam trahit, sed seipso et quotidiana sorte contentus, ut Bias Philosophus olim, omnia [note: 3. Laus a victu et officio, ac familiaritate summorum Principum.] sua secum portat.

Siquidem illum nec avatitia ad opes, nec ambitio ad honores sectandos unquam impulit, inanem istum splendorem, non necessaria solicitudine plenum, generose negligit, suaque se paupettate ac demissione solatur; abunde dives, cum nihil cupiat; satis honotatus, quod


page 651, image: s675

levissimum honoris aucupium minime conlectetur. Etramen ita illi ad necessitatem omnia affluunt, ad honorem nascendi vivendique conditio suffragatur, ur nec fame unquam, aut inopia peiiisse inventus sit; nec a Regum atque Imperatorum consortio ita exclusus, quo minus ipsisa cubiculis ac secretis esse poffet. Quin consiliis eorum ac thalamis, quibus familiarissimi etiam amicorum arcentur, solus admittitur. Neque tamen suis ipse Dominis parasetatur, aut adulatur improbe; sed imperato sibi a natura munere fungitur, et Regiae sanitaris curandae non indiligens, intercutaneos humores proboscide, ut phleborotomo chirurgus sanguinem, subtilissimc problicit, Vigil ipse dormientibus ceteris exculbat, tempusque opportunum captat, quo obligatis iam somno artubus, citra doloris sensum, remedium aliis, suae etiam fami solatium adferat. Nemo unquam Medicorum solertia ingenioque tanto, aut somni apud aegrum occupavit tempora, aut dolorem avertit. Ut unus iure pulex [note: 4. I. aus a cognatione. et stirpis in victa propagins.] innocentissimus in aula Principum Archiater videri possit, qui et sine periculo vulneret, et sine afflictione medeatur.

Nunc si consanguineos Pulicum investigemus, a quorum vel dignitate, vel multitudine etiam sua ad illos existimatio honorque promanat.



page 652, image: s676

Et natos natorum et qui nascent ur ab ipsis.

Quis unquam Regum aut Imperatorum tot sanguine iunctos, tantam sobolem ac posteritatem multis annorum periodis colligere potuit, quot illi unica saepe, non dico aetate, sed aestate numerant? neque tantum sanguinis coniunctio inter propriam consistit pulicum speciem, sed eo iam felicitatis extenderunt fortunas suas, ut vix Pontificum quispiam, aut Principum quantumvis potentium, inventus sit, de quo uti de consanguineo pulices gloriari non possint. Ur proinde, si ex iam dictis gratia ac potentia (ut plerumque fit) aestimanda sit, nihil cum ista pulicum prosapia in comparationem venire queat. Et quisquam sit, qui illis aut inimicicias denuntiare, aut bellum inferre audeat? Non ignoro quanta saepe illorum clade concertatum sit, quod occisi, quot captivi, inter tormentatios ungues, miseranda clade perierint: sed et illud testati possum, [note: Magna sape clade artriti hanc facile reparant.] illos, velut ab ipso ducere opes animumque ferro, recolligere saepe, et recipere post vulnera Spititum, semina sobolemque sui relinquere, quae hibernis, privata inter septa, peractis, aestivo demum tempore in structiori exercitu in campum prodeat, et suorum progenitorum cladem animose ulciscantur. Quot hactenus petiene [orig: petiêne], quot


page 653, image: s677

adhuc supersunt ex ista progenie? hanc penitus velle tollete, ne Alexandri quidem sit totius fere orbis victoris. Citius Iovem Gigantes caelo expulerint, citius agna lupos, locusta oves, testudo lepores exegerit orbe, quam haec animalcula de mundo sustuleris, quantumvis Achillea sis, aut Herculea virtute celebratus.

[note: 3. Laus a bonis Corporis.] Et haec paucula ex iis fere bonis, quae fortunae dicuntur, commemoranda excerpsimus. Nunc vero corporis atque animi bona (Divi immortales) quam sunt in re exili ingentia! cicius draconem aliquem, atque animalia mole ac magnitudine admitanda meritis laudum coloribus adumbraveris, quam tenue hoc et visum [note: a forma [orig: formâ] corporis.] pene sugiensanim alculum. Formam corporis, ac figuram natura ipsi indulsit, haut sane ignobilem. Non ipsi informe caput est, uti bubonum; non collum oblongum quale et gruum: tergus gibbosum, ut est Camelorum; alvus ingens, qualis bufonum; sed proprotio [note: Per negationem et compara tionem hic locus amplificatur.] toto corpore eximia, in rotundum ac longum modice vergens. Pedes nec crassi nimium, ut elephantorum, non graciles ut araneorum, nec denique quam par sit, numerosiores, ut pediculorum; sed desultorii quatuor, quibus vel incessum, vel cursum, saltumque omnem, quam velocissime aptissimeque moderentur.


page 654, image: s678

Corpus atque cutis ipsi non glabra ac turpis instat ranarum est, non scabra ac corticata, uti est testitudinum: non aculeata ut echinorum: non hispida ut hircorum, non crinita demum ut canum est, sed flocei tenues, vilique vestiunt, mitissimo vellere ac colore, qui subniger ac purputeus est. Serico omni vellere haec esse sentio molliora: nostrisque usibus aptari possent, nisi hactenus tonsorum nobis textorumque deesset subtilitas, qui pretiosam hanc metant contexantque lanatum segetem. In proboscide elephanti vim, viresque animantis illius admiramur: quod hac, velut manibus, alimenta vitae tolerandae neceslatia congerat, orique ac gulae fubministret; eadem sane (si parva licet componere magnis) nostro in pulicetanto potiori admiratione intuemur, quanto in minori corpusculo vis maior vigorque delitescit. Gum eadem [orig: eâdem] proboscide vulnus inferat, ac reciproca quadam vi et arte humorem exugat, fistuloso simu Iac praeduro subrilique spiculo in omnem usum subserviente.

[note: a Sensuum vigore.] Sensibus deinde adeo vivacibus instructus est, ut visu Lynces, auditu talpas, odoratu vultures, gustu apes, tactu araneas quam proxime accedere credatur. Corporis denique totius compositio vegeta, et humorum attemperatio integerrima.


page 655, image: s679

Non enim atra bile, aut melancholia abundat nimia, ne bile flava. Seu cholera exundat, ut proinde neque tristitia, quam vis solitatiam vitam agat, deiectus sit: neque ita, quantumvis lacessitus, effervescat, sed aere iuxta acsanguine in ipso dominante maxime laudatum a Physicis corporis temperamentum sortitus sit. Laetus semper, vegetus, ex ultabundus pervigilat, omnesque observat insidias. Ut dormire cum leonibus, vigilare cum canibus insomnis [note: a valeiudine.] propemodum videatur.

Quid, quod valetudo ipsius nullis comperra sic morbis atteri; ut in hoc animal, tum praesertim, cum inter ungues expitat, cadere iure dicas, quod paradoxon existimant, sine morbo emori. Nulla enim scabie, aut perigine affligitur, nullis corpus infestatur verm culis, podagram aut chiragram nimia potandi licentia non incurrit, venter nulla [orig: nullâ] aut constipatione, aut diatrhaea [orig: diatrhaeâ], nisi innoxia [orig: innoxiâ] forte, laborat, vix denique cephalalgia aut phthisi, aliisque insamibus, ac detestandis morbis, ut Gallicus, ac pediculatis habetur, interiisse repertus est. Unde neque medico, neque hetbis medicis pulex utitur. Quin potius credibile est puleio seu pulegio herbae in medicina [note: Valetudinem aliorum curat.] celeberrimae nomen contulisse. Atque ipsemet medici officium praestat in homine, cum eo inprimis tempore, quo


page 656, image: s680

noxiis honoribus, aestivo calore veritatis abundat, maxime secta leniter cute mollissimc eosdem subducat, ut alios ab ipso chirurgos venae indidendae, sanguinisque extrahendi rationem didicisse merito sentias.

[note: Ab agilitate et ingenio.] Agilitas vero quanta, quam expedita membrorum omnium ad motum alacritas! hostem pulex (ne trepidum parvique animi existimes) nunc hac, nunc illa parte invadit primus, mox ubi sese imparem advertit resistendo, prudentis instar militis, teceptul canit, seque fere per apertos campos fugae committit, Croatarum equis longe in omnem partem versatilior; vix ut unquam ita fugiens sit interceptus. pedibus enim posterioribus feductis in poplices, dein exixus in altum corpore, Divi! quanta transmittic lectorum conclaviumque spatia! altera certe pediculorum legio, quae homini cum pulicibus militat, et gravis armaturae milites, habere videtur, nihil tantae celeritati haber simile, quamvis a pedibus nomen sortita.

[note: Occultandi sese artificium ingens.] Quod si vero audaciores aliqui fugam velut indecoram, respuant; quam illi opportunc proxima Iatibula occupant, unde improvisum hostem rursus aggrediantur! Ambias, disquiras saepius, atque illas in insidiis delitescentes, ne advertas


page 657, image: s681

quidem, etiam cum adverteris. Ita in angustias coacti, nigelli potius atomi, quam pulicis prae sespeciem ferunt. Immo iam deprehensi suos etiam hostes, echini in morem contracti, deludunt. Ubi vero occasionem dispexere [orig: dispexêre] qua data porta ruunt, et adversatio indignanti, dolentique, tergus impunc obvertunt, in [note: Cum Finnis et Gygo comparati.] campo semper, velut periti equites, elapsuri. Quin et artem illam tenere videntur, qua [orig: quâ] Finnorum aliqui iustructi memorantur, ut in oculis insectantium sese hostium repentinis tenebtis subducant. Nisi forte Gygis annulo abs se reperto, singulare illud occultandi sese beneficium occupaverint. Certe Achelous cum Hercule sub variis formis pugnans, sob una pulicis figura [orig: figurâ] facile hostem delusisser. Ubi tamen iam interceptus pulex fuerit, ad mortem inevitabilem trahitur, (neque enim lytrum ullum pro illius redemptione acceptatur) pristinae suae virtutis nequaquam oblitus inter captantium [note: a generosa [orig: generosâ] morte.] manus, atque ungues ad extremum usque Spiritum obluctatur, ac saepe intestinis omnibus per vulnus effusis, aut media etiam corporis parte ac capite revulso adhucdum pugnat, et animum non nisi generosi bellatoris instar ponit, post fata, non quidem ad caelum inter sidera, sed terram; inter herbas ac flores, ceu


page 658, image: s682

Natcislus quispiam, transferendus, pulegioque nomen relicturus, quod unum maximis etiam Regibus in votis fuisle testatum est.

[note: 6. Laus a virtutibas.] Sed quid illius fatum, praematura morte, describimus, cuius virtutes, quae in animo praecipuc locantur, virdum delibavimus. Et vero si politicas in hac bestiola virtutes quaesietis, multa in ea laudanda invenies, quae homini deesle iure optimo conqueraris. Cum enim velut ad bellum hae animantes natae sint, [note: a pace, mutuaque amicitia.] tamen nullis unquam inimicitiae, nullis contentionibus inter. se dissident, nulla de finibus concertatio, caedes nulla: atmatas in se in vicem proboscides numquam stringunt, neque dant, neque accipiunt vulnera. Et quaenam haec istarum laus, ac dedecus nostrum? pulex pulicem patitur, et homo homini invidet, vitam fortunasque eripit. Quid ratio? quid leges nostrae? quid institutae respublicae? si absqueratione et legibus, absque etiam rebuspublicis ita vivant pulices, ut hominibus quoque ad bene beateque vivendum exemplo esse possint; ita vero in Europa vivant homines, ut Gallus, Germanus, Anglus, Hispanus non diversa mntum gentium nomina, sed et mortalium species bellis exitialibus dissidentes videri possint. Nam insignem eius fidelitarem quis ignorat? erubescere multi


page 659, image: s683

hominum porerunt, perfidiae plenissimi, quique nullam colunt, nisi ut Plutarchus, ku/tras Fili/an, id est, ollae amicitiam, et fugiunt cadis cum faeoe siccatis. Rari enim sunc Thesei inter homines, qui Pitithoum sequantur, cum tamen inter pulices non paucos reperias, qui ad carcerem etiam, atque vincula, ad catastas, ad crucem denique ac mortem ipsam adhaereant ei, quocum semel arctam societatem iniere [orig: iniêre]. Ita nimitum [note: a Solitudinis ainere.] aemicus certus in re incerta cernitur.

Pulex praeterea, ut solitudinis amans est, fic contemplationis ac silentii obse vam tissimus videtur, quod certe a Philosophis illis antiquis vitae institutum hausisle credibile est, quibus perquam familiariret usus fuisse creditur, atque inprimis Diogene Cynico, quocum etiam haud hubie vas illud celebre coluerit, ad quod ne Alexander quidem magnus, fine reprehensione. admitti potuit. Didicentit etiam abs Diogene plena luce obire, ac quaerere homines, eosdemque repertos mordaciter pungere. Ita quidem, ut nec Diogeni ab eo fitparcitum, sed suum in pulice mordacem Diogenem Diogenes invenerit. Paupertatis deinde studium arque amorem abiisdem Praeceptoribu pulicem hausisse existimem. Andieric credo illam Epistolam, qua [orig: quâ] Epicurus Pythocleae scripsit: Si vis te divicem facere,


page 660, image: s684

non pecuniae adiciendum, sed detr ahendum cupiditatibus. Socratem forte etiam meliori profectu audiverit, quam Asinus Ammonium Alexandtinum dicentem ellm ditissimum, quipaucissimis contextus viveret. Unde quidem mihi divites videntur, qui paupertatem, pauperes qui divitias impensc sectantur. Quod in pulice nostro verum esse comperias, nullus unquam inter inopiam indigente. Cibo enim vefcitut parabili, quem natura ipsa, non insolens praeparavit industria. Vestes alias, quam eadem natura concessit, numquam appetit. Ut quemadmodum Protoplastus quondam noster in prima vitae innocentia videatur aetatem agere.

[note: CONCLUSIO.] Vos hic, Viti Anachoretae, vos appello, et non ad formicam mitto, quo Salomon pigros destinat, si forte is vobiscum non habitet, ut ab eo silentii, contemplationis, ac paupertatis praeclarissimarum virtutum exempla desumatis, antiquissimis, ut audivistis atque expertissimis magistris usus est, proindeque ipsi in hac arte est credendum. Illius vos solitudinis taciturnitas delectet, quam in pulice deprehenditis, reconditum aliquem vestris meditationibus angulum quaerite. Lubeat hic tenuem potius, obicuramque extra mundi strepitum vitam exigere, quam pulici honoris lucem


page 661, image: s685

sectari, capi illecebris, periculis obiectari. Vos vero Flolandiae Principes, viri integerrimi, nolite obsecro permittere, ne subiectae vobis nationes in pulices innocentissimos tanta posthac immanitate grassentut, ut causa inaudita sine cunctatione, sine miseratione, sine proprii sanguinis reverentia, non tantum patriis tectis possessionibusque, sed ipsa [orig: ipsâ] etiam, qua [orig: quâ] nihil est catius, vita [orig: vitâ] excludantur. En supplices adsinum vestrum confugiunt, obtestantur per iura commuois sanguinis, per familiaritatem qua vobiscum sunt usi hactenus, per fidelitatem, qua in omni vos fortuna sunt comitati, concedite hanc illis vitam, quam quondam dedistis, nec pristinam illam humanitatem vestram, inexspectata atque insolita vobis severitate corrumpite. Vestri esse ac manere votis omnibus desiderant, iisdem quibus nati sunt tectis ac lectis foveri, illa denique haereditate potiri ad quam Deus et natura e vestro illos sanguine procreavit.

ORATIO X. Vituperium et damnatio pulicum, priori orationi opposita.

[note: EXORDIUM ducitur a persona atque offisio Principum, tum iniqua Ad versarii pestulatione.] CUm multa divinitus, serenissimi Principes, a maioribus nostris invenra, atque institura sunt, tum nihil praeclatius,


page 662, image: s686

quam quod summae nobilitatis, ac sapieniiae vitos tebus praeesse publicis voluetint, qui nihil vile atque abiectum, nihil iniquum, ac probrosum statuerent, quo vel nom inis nostri dignitas, vel communis aequitas labefactari posset. Qua postquam considero, atque etiamnum a vobis sapientet conservati, fortiterque defendi animadverto, in spem maximam venio, numquam vos pulicum istius Patroni, tam imporituna oratione, tamque improbalaude adductum iri; ut quae ille sophistica quadam argurandi subtilitate, pro eorum torela, ac conservatione adornavit, haec audienda vobis esse, ac sequenda puretis. Si enim pulicibus impune fuerit urbes nostras obsidere in domos irtumpere, ipsas vestes, thalamos, et corpora omnium invadere, inquinare, vexare, confodere; si nemo his obfistere, nemo non alere, ac fovere, tam infesta cunctis animantia cogatur, quae dominobis, forique quies quis somnus laborque inviolatus effe porerit? sin autem illa, quae caeco pulicum furore; arque inaudita passim audacia perpetrantur, hae vos, ut par est, flagitia, iusto mortis supplicie in eis vindicanda iudiceris, spes est mulcorum diligentia, et illorum castigandam temeritacem, atque insaniam, et quierem nobis integram conservandam esse. Quod ut fiat, vestra benevolentia, atque aequitate,


page 663, image: s687

tum ipsa veritate, in luce et conspectu omnium a me exposita, impetrandum confido.

[note: PROPOSITIO.] Atque ut inde oratio mea proficiscatur, unde haec tota causa ducitur. Ferendumne scilicet, atque adeo etiam laudandum, [note: Pulicum morsus impune tolerandos non esse.] in pulicibus sit, quod corpora nostra obsideant, crebtisque haec morsibus, hausto illorum sanguine, perstringant? libere vereque pronuntio, non modo factum hoc laudem meriti nulla, sed reprehensionem omnium, iustam indignationem, atque ultionem, iure optimo infligendam.

[note: RATIO] Etenim quis tem etitatem illam, porterviam, [note: 1. a natura.] atque improbitatem digna satis verborum gravitate descripserit, qua [orig: quâ] stimulati [note: Facinoris gravitas ab hominis dignitate, et pulicum vilitate extollitur.] inflammatique bruti illi, non pecudes, sed quodlonge abiectius est, vermes, hominem ratione praeditum, incurvae ad tetras be stiolae, divinae erectaeque ad caelos imaginis creaturam, lacessere, atque infestare audent? qua [orig: quâ] iure nullo, nulla teverentia, auctoritate nulla, summa licentia, despe ctuque tantum facinus, contra viros honestate eximios, modestia graves, meritis observandos, necloco, necratione, nec consilio aggrediuntur?

[note: Per Apostrophen ad pulcice: ac deinde ad Principisexaggetatur.] Vos ego, si qua tamen vos percellere contumaces possit, vos insanas ac furiosas animantes compello: quae vos


page 664, image: s688

impudentia, quam intolerabilis petulantia incessit; ut non contenti rusticorum mapaliis, nec pauperum lacernis, aut vetularum togis, in honesta procerum consortia, in aulas Principum, in hanc ipsam cutiam involetis, hos tales viros, qui non solum consiliis suis, sed etiam specie ipsa dignitatem Reipubl. sustinent, proterve invadatis, neque in peritis doctrinam, in sapientibus prudentiam, in modestis verecundiam, in pacificis quictem, in delicatis teneritudinem in heroibus fotritudinem, in Principibus denique nobilitatem atque auctoritatem observetis O singularem pulicum remeritatem! ô procacitatem nulli amplius honesto consortio perferendam! vivunt vero illi, patientissimi Principes, et nostro vivunt, ac volutantur in sanguine, non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. In lectissimum hunc senatum veniunt, ad gravissimorum virorum concilium advolant, non senum canitiem, non magistratus auctoritatem, non horum Principum dignitatem maiestatemque verentur. Et si minus vultum omnium subeunt, conspectum atque ora reformidant, suas tamen amant latebras, tenebras sectanrur, moliuntur insidias, vulnera ac sanguinem meditantur. Prorumpent aliquando, mihi credite, prorumpent, atque in illos etiam iugulos vestros nisi vim avertatis,


page 665, image: s689

involabunt. Raro cuiquam diuturnam illi quictem indulgent, nonnumquam illi quidem, aut octantur, aut interquiescunt; sed ut opportunitatem rapinarum dispiciant, ut ingluviem mora reparent, crapulam edormiscant, vires roburque ad novam invasionem exacuant: haecrequies non ad pacem, sed ad bellum acrius instaurandum est comparta. Toleranda haec esset illorum insolentia, si ad dissolutorum tantum adolescentum divexandam cutem esfet destinata, quibus pudor non est, vellicantes acrius obiecta manu submovere, occurrere violentis conaribus, et affrictu aliquo dolorem mitigare; ar vitos aetate sapientiaque graves divexate, qui immoto vultu liabituque corporis, in aliorum hos morsus consortio sustinere coguntur; illorum neque verecundiae neque dignitati parcere, hoc demum est, quod inter extrema pulicum flagitia deputamus.

[note: RATIO 2. ab etymo.] Iam ego vos, vestramque ingenuitatem consulo, magnanimi Proceres, an haec diutius in his Flolandiae regionibus perferenda existimetis: Germanis certe opprobrio [note: Nomen pulicum turpe et contemnendum.] sumus, qui, ob infamem pulicum fre quentiam, hoc primum nomen his terris imposuisse non frustra videntur; ut cum aliae fere nationes, aut fortissimis heroibus, ut a suo Theutate Theurtones: aut a pugnacibus animantibus, ut a Gallis Galli; aut a firmato corporis robore, ut a


page 666, image: s690

Saxo Saxones; aut nonnumquam etiam a celerrimis geniis, ut ab Angelis Angli; nos velut a degenetantis naturae monstro, quod una Germani syllaba Flo dicunt (vix aliquo, proptet vilitatem, dignati nomine) Flolaudi probrose compellimur. Profecto nisi huius tam ignominiosi nominis maculam abstergimus, nisi scelerara illa nobisque infesta pulicum agmina in exilium pontumque Euxinum amandamus, nimium in genus nostrum crudeles, in illos misericordes erimus. Si enim Ovidium impurae tantum voluptatis patrocinium hoc exilio dignum fecit, quanto aequior poena in pulices, longe illo im pudentiores, decernitur?

[note: RATIO 3 A comparatione minorum. Neque enim hominem nos laedentem impune feri mus, cur ergo pulicem?] Hoc vero quale quantumque sit facinus, quam ab hominis ingeniis dissimulatione alienum, illi obsecro ex pendant, qui levisfimas quasque hominis in hominem offensiones vindicandas censent, qui vilis abiectique esse animi ducunt, si vel con tum eliosum sibi verbum, ne dicam pugnum, in os impactum sustineant, nec pat pari, aut etiam graviori ratione reponant. Saepe verbo acrius stricto rependunt verbera, pugnum pugione refuiant; cerre ad laesionem, quamvis improvisam, videas expallescere, clamores indignatione plenos extollere, quidvis obvium pro telo rapere, furiose intentare, quandoque etiam in obstantis caput, autlatus


page 667, image: s691

impingere. Tanta est in eiusdem secum naturae confortem, in divinae imaginis favorisque participem, odiorum vis ac nocendi promptitudo; et in spurium illum humani generis abortum, in illud naturae monstrum, impuritatis nostrae excrementum, pulicem; cuius nullum decus, nulla gloria, nulla unquam laus cum virtute coniuncta fuit, iustifsimae ultionis obliviscimut? componite obsecro, [note: Hominis et pulicis oppositio, cum descriptione huiusper negationem.] componite pulicem cum homine, videre cui indignemini, cui parcatis. Expendite huius in fronte honestatem, in genis venu statem, in ore pudorem, in vultu maiesta tem, in moribus compositionem, in membris formam, in brachiis usum, in pectore robut, in toto corpore gratiam, et cum illo comparate vermiculo, cui nihil frontis nisi ad impudentiam, nihil oris, nisi ad mordacitatem, nihil oculorum, nisi ad insidias, nihil pene membrorum, aut corporis, praeter ventrem, datum est Postremo ingenii virtutisque, quae in uttiusque sunt, dotes confette, omnia hominibus, nihil pulicibus concessum esse reperietis Nam quis in his cerebri, aut rationis quippiam, quis virtutis aliquid deprehendit? nifi ingeniam, aut virtus dicenda sit, nosse omnes insidias, atque opportunitatem ad inffigenda nobis vulnera, nostrumque sanguinem hauriendum designare. His igitur talibus, tam ab omni honestate, pudore,


page 668, image: