2 February 2004 Ruediger Niehl
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
2 December 2004 Peter Stroebel
Morpheus spell check performed


image: s0003

SPECULUM IMAGINUM VERITATIS OCCULTAE, exhibens SYMBOLA, EMBLEMATA; HIEROGLYPHICA, AENIGMATA, OMNITAM MATERIAE, quam formae varietate; EXEMPLIS SIMUL; AC PRAECEPTIS ILLUSTATUM; AUTHORE R. P. IACOBO MASENIO, e Societate IESU. EDITIO TERTIA Prioribus Correctior.
[Gap desc: illustration]
COLONIAE UBIORUM, Sumptibus Viduae, et Haeredum IOANNIS ANTONII KINCHII. Anno M. DC. LXXXI. Cum Privilegio S. C. M. Generali et Speciali.


image: s0004

PRIVILEGIUM.

CUm ex mandato Sacrae Caesareae Maiestatis omnibus, et singulis Typographis, Bibliopolis, ac aliis, quamcumque librariam negotiationem exercentibus, serio prohibeatur, ne quis ullos, a Societatis Nostrae Patribus hactenus editos, aut imposterum edendos libros, intra Sacri Romani Imperii, Regnorum, et Dominiorum Suae Caesareae Maiestatis Haereditariorum fines, quocumque charactere, aut forma, sive in toto, sive in parte excudere, recudere, vel alio excudendos. vel recudendos mittere, vendere, distrahere, clam, seu palam, citra supra dictorum Patrum consensum, ac testimonium, audeat, vel praesumat. Hinc Ego infra scriptus, Societatis Iesu per Provinciam Rheni inferioris Praepositus Provincialis, potestate, mihi a Patre N. P. Ioanne Paulo Oliva, Praeposito Generali, ad id facta, concedo Viduae, et Haeredibus Ioannis Antonii Kinchii, Bibliopolis Coloniensibus, facultatem recudendi Speculum Imaginum Veritatis Occultae, P. Iacobi Masenii, legitime ante hac censum, probatum que: iisdem Ius Caesarei Privilegii usurpandi eatenus indulgeo, ut, ipsis invitis, librum hunc nemo deinceps recudere, nemo intra Haereditarias S. Caesar. Maiestatis Provincias, et S. R. Imperii fines importare, aut venum exponere audeat. In cuius rei fidem has litteras manu nostra subscriptas, et sigillo munitas, dedi Coloniae 15. Februarii, Anno 1680.

(L. S.)

Winandus Widenfelt. m. p.


image: s0005

Rev.mo [Abbr.: Reverendissimo] et Ill.mo [Abbr.: Illustrissimo] Principi, ac Domino, D. HERCULI VICE-COMITI: Dei, et Apostolicae Sedis gratia, ARCHIEPISCOPO DAMATIENSI, S. D. N. INNOCENTII, Divina Providentia, PAPAE XI. PRAELATO DOMESTICO, et ASSISTENTI. Eiusdemque, Ac Dictae SANCTAE SEDIS APOSTOLICAE Nuper ad MAGNUM DUCEM HETRURIAE, Nunc ad TRACTUM RHENI, aliasque INFERIORIS GERMANIAE PARTES cum potestate LEGATI DE LATERE NUNTIO etc. Domino, et Patrono suo Clement. mo [Abbr.: Clementissimo]

RIgent, et frigent omnia, REVEREND.me [Abbr.: REVERENDissime] ARCHI-PRAESUL, PRINCEPS Ill.me [Abbr.: Illustrissime] , DOMINE, ac PATRONE CLEMENT. me [Abbr.: CLEMENTissime] , quando sub praelo sudat appositum, quod nunc in lucem exit, tertia vice, tersius, SPECULUM. Cui


image: s0006

dum de patrocinio circumspicimus, appellis ecce opportune, ab Hetruria apud Ubios, PRINCEPS Ill.me [Abbr.: ILLustrissime] , de antiquissima VICECOMITUM apud ME DIOLANENSES Romano-Germanicae Domo, quae ab HERCULIANIS Legionibus (a Maximiano, novo suo Hercule, nomen hoc superbe affectarunt) originem, et Gentilitiam Aquilam mutuata, honoribus et opibus illa in Italiae parte, quam, et quando LONGO BARDI tenuerunt, eminuit, pro Imperio, et Ecclesia stetit, dimicuit adversus utriusque Hostes, etiam coronatos, quos gemini signant (uti fabulosi a Iunone, in Herculis Infantis; sic hic Styge, in utriusque frustra summissi exitium) Serpentes: ut vel eapropter hanc ipsi familiam, tunc nascenten, velut Infantem, in ore ferant, atque inviti etiam in fastis depraedicent.

Quae laudatissima Familia devictis postea Romanae et Religionis et Ditionis Hostibus, nominatis Longobardis, per utriusque Assertorem, Defensoremque, CAROLUM, re et


image: s0007

factis Magnum, everso eorum Regno, atque in potestatem, formamque regiminis Sacri Romano-Germanici Imperii redacto, a praelaudato Eiusdem Fundatore huic praefecta est Pro vinciae, pro Aquila excubitura, cum titulo VICE-COMITIS. Quam quidem praefecturam togati et sagati tanta cum laude administravere Posteri, ut DUCUM nomen et decus, per Wenceslaum concessum, heroica virtute, velut generosi (quos Agalma Gentilitium exhibet) in pugnam pedesque enixi, caput, et caudam obicientes, LEONES; et circumspectissima prudentia, velut astuti SERPENTES, tuiti pro bifronte Aquila, Galliae et Hispaniae Regum Affinitate CORONARI meruerint: unde Utraque Insubriam ad se contendit pertinere. Praetacta Insignia, et arma Gentilitia hoc clauduntur metro:

Est Aquila in medio; geminus circum Leo, et Anguis;
Isque Coronatus: Reptili in ore Puer.


image: s0008

Hinc pullulas non degener HERCULES, armis, dotibus, et laboribus illius Cognominis (de quibus in fabulis) Christiane iam tum decorus, et magis decorandus, Fortitu dine animi, ceu Leonis exuviis, tectus: scientiarum Clava obarmatus: Arcu pharetraque varii styli instructus; Catenulis ex ore ad alet colloquentium aures defluentibus, ut in animos influas, et eloquio trahas. Longe prospicis, ut Aquila; vigilas cum Leone; noxia advertis, ut Serpens. Idcirco asscivit Te, consiliorum suorum Socium, et Comitem, INNOCENT. PP. XI. suasque tibi delegavit vices apud Hetruscos, quas ita ibidem gessisti, ut Ipse, agnito ex ungue Leone, Rhenanam Electoralem (liceat sic compellare) superiore Autumno de mandarit Nuntiaturam, Tuque cum Hyeme in- et??? laudabiliter aggressus sis ibidem functiones LEGATI DE LATERE, ET NUNTII APOSTOLICI. Ubi cum Haeresi, velut septicipite Hydra, colluctandum: ubi rapaces Stymphalidis


image: s0009

aves (Ecclesiasticorum avaritia) in fugam compellendae; Augiae stabulum (Provincia ab inolitis contra sacros Canones abusibus) perpurgandum: ubi tricorpores Beneficiatorum Geryones exterminandi. Plura non explicamus; tute tibi ipsi decursu temporis applicabis cum gloria. Longiores nolumus esse, ne sacro tuo abutamur otio: quo tamen illud subinde interpelles, SPECULUM submississima cum devotione porrigimus, curiosum admodum. Accipe clementissime, inspice, lege, dilige. Aspexit illud Orbis bis sub umbra, patrocinio, et nomine (pro ut adhuc frontis picialis testatur lamina) FABII CHISII; in prima editione, Tui hac in legatione sub INNOCENTIO X. Praedecessoris; in iterata vero PONTIFICIS MAX. dicti ALEXAND. VII. Placuit ita doctis, ut tertium, et hoc praeli ipsi beneficium exorarint, quod ipsum Ill.mo [Abbr.: Illustrissimo] CELSITUDINIS V.rae [Abbr.: Vestrae] , qua, et quia NUNTII INNOCENT. XI. nomine ornari voluit, et debuit. Optamus, et speramus, ut


image: s0010

quartum superbiat, glorieturque insignibus tuis, et titulo, qua PONTIFICIS. Ita enim plus ultra quam submississime [(transcriber); sic: snbmississime] apprecamur, Coloniae Agrippinae, Nonis Febr. Anno 1681. Ill.mae [Abbr.: Illustrissimae]

V.rae [Abbr.: Vestrae] Celsitudinis Devotissimi Clientes,

Vidua, et Haeredes, Kinchii.


image: s0011

INTRODUCTIO LECTORIS.

EN, mi Lector, Emblematicum opus, in arte nostra Argutiarum promissum. Speculum proponimus, atque in Speculo diversas imaginum species: tales opinor, quas neque Narcissus aliquis contemnere, neque Thersites possit aversari. Animorum potius, quam oculorum sunt; Mentes oblectant, erudiuntque, sapientiae avidas; Corriguntur in hoc etiam turpitudinis vitia colore virtutum. Nimirum et deformibus suum ex speculorum contemplatione esse potest emolumentum. Socratem, Philosophum, ad formandos discipulorum mores, speculo usum, memorant; hoc elegantis formae Adolescentibus suasit, ne morum vitio tam eximiam oris, corporisque dignitatem polluerent: hoc et deformes consulere non raro voluit: ut ingenii gloria, virtutisque pulchritudine corporis ac naturae damna rependerent. Utrisque idem Pater apud Phaedrum,


image: s0012

[Note: (a) Fab. 47] Consuluit, ita ad formosum Filium, deformemque Natam disserens:

--- Cottidie speculo vos uti volo.
Tu, formam ne corrumpas nequitiae malis.
Tu, faciem ut istam moribus vincas boneis.

Verum non ad fragile, vitreumque speculum provocamus, in quo Parides, Helenaeque frontem, aut capillos male diffingant, cincinnos calamistro vibrent, comant pectine, odorato spargant pulvere, fuco adulterent. Procul haec elegantiae lenocinia, haec malitiae irritamenta: animum, non corpus, ad bonarum artium, sapientiaeque leges fingimus. Speculum, non humano ex cogitatum ingenio, non fragili arte fabricatum, sed artifice summi Numinis elaboratum manu, exhibemus. Simile illi, de quo in Arcadicis Pausanias. Ad dextram, inquit (de Curetibus tractans) Speculum in tectorio parietis apte inclusum est, in quod qui inspexerit, suam ipsius imaginem, aut parum perspicue, aut prorsus non cernet: Deorum tamen signa dilucide intuebitur. Verius tamen apertiusque de huius speculi natura Apostolus, tum ad Corinthios. [Note: (c) 1. Cor. 13.] Videmus nunc per speculum, in aenigmate:


image: s0013

tum ad Romanos [Note: (d) Rom. 1.2.]. Invisibilia enim ipsius a Creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus, et divinitas: ita, ut sint in excusabiles etc. Speculum aliud non damus, quam quod ipse mundi Opifex, Deus, in creatis a se rebus proposuit, quibus non modo corporis mortales oculos, verum et immortales animi oblectare, atque erudire ad sapientiam voluit: adeo quidem perspicua divinarum rerum imagine, ut inexcusabiles Apostolus Gentes asserat, quae Dei invisibilia, eiusque virtutem in Creaturis non agnoscant.

Has in speculo hoc nostro animorum imagines prosequimur, quae Dei nobis potentiam, sapientiamque, quae mentis nostrae dignitatem, ac pulchritudinem, quae virtutis decus, excellentiamque in rebus creatis, tamquam per speculum in aenigmate exhibeant. Hae sunt, velut in testaceo vase cibus, [Note: (e) Vide Symbola fronti spicialia.] quo ratio, ingeniumque humanum alitur; Hae sunt, velut in nuce nucleus; in ovo vitellus; in laterna lumen; in serico glomere opifex. Sua his corporibus larva detrahenda est; ut rerum immortalium pulchritudinem contemplemur;


image: s0014

ex hoc speculo ars, et ratio praecipua, vitae morumque cum laude formandorum du cenda est.

Neque vero, ut rerum corporearum natura est, unius una tantum rei imago occurrit; Chisianae Gentis insignia; quot vel obiter cogitantibus suppeditent, rerum longe diversarum imagines, exemplo docuimus. Et sane, una Quercus, aut Aquila, non minus, quam Oliva, ac Columba Pontificia, eodem iubilaei numero censeri potuissent illis similes speculis, quae ex alia aliaque cum loci, tum aspectus varietate aliam reddunt aliamque imaginem; aut illis certe, quae rem eandem sibi obiectam innumeris pene imaginum reverberatarum umbris exhibent.

Opus hoc nostrum Speculum inscripsi imaginum, tum, quod Speculi instar varias tibi rerum creatarum figuratarum Imagines exhibeat: tum, quod res ipsas creatas invicem modum speculi nobis contemplandas obiciat. Ut enim speculare vitrum, non sui gratia, sed imaginum potius, in ipso occurrentium, causa, intuemur; Sic rerum corporearum mole figuraque exteriore neglecta, latentes sub hoc, velut cortice, veritatis imagines indagamus' Figuratas easdem imagines dico


image: s0015

quod formando, fingendoque tamquam corpus aliquod, eas mens nostra figuret: absolvatque: fingere vero, a quo figura dicitur, mentis potius, quam manuum opus sit; neque sane latina vox aptior ad propositi expositionem sese offer ebat-

Ratio autem suscepti operis illa, quae me impelleret, fuit potissimum, quod in prae clarissima hac, reconditaque imaginum disciplina, lucis aliquid, compendiique ad illius cognitionem me allaturum, sperarem, eius scientiae cupidis. Multorum vota ad rei difficilis ausum calcar subiecerunt, qui suis hanc disciplinam expensam principiis propositam varietate ac legibus itam circumscriptam desiderarent, ut neque copia, neque ornatus investigantibus deesset, Tum, ut in ista de hisce imaginibus scribentium varietate, ac vaga quadam libertate constaret, quid cuique maxime se quendum. Etenim uti alius Symbola, sic alius condit Emblemata; cum his etiam Hierogliphyca, Aenigmaticaque, promiscua usurpatione confundunt, ut, quibus singula ducere principiis, quibus finire terminis, aequum, nemosatis expediat.

Quare ita hanc rem aggressus sum,


image: s0016

ut simul Materiam copiosam Studiosis Hominibus, ex omni rerum ordine, imaginum faecundo, sufficerem; simul ipsos inventionum fontes aperirem; unde pro sua quisque ingenii felicitate hauriret, atque expertus disceret, in exhaustum huius disciplinae Oceanum esse: denique ut certis legibus, praescriptisque, quaeque imaginum genera suam in classem, ordinemque disponerem. Ne vero imbecillioribus ingeniis deessem, ipsam fere imaginis expositionem, sententiamque, compendio in libri margine adieci: non omnem illam quidem (nam plures saepe imagines, adeoque et expositiones res eadem continet) sed obviam magis, usitatamque, aut certe Veterum authoritate firmatam, quemadmodum Pierius iam olim magna laude praestitit. Non tamen existimandum idcirco, quamlibet earum, ut posita est, imaginem, expositionemque, a me probari; cum aliena plerumque referam. De quibus loco opportuno meam ego sententiam universe declarabo, quando suis quamque imaginem terminis legibusque adstringam.
[Gap desc: notes]

[Note: (

(b) Lib. 8.

]


page 1, image: s0073

SYNOPSIS DOCTRINAE TOTIVS ICONOMYSTICAE. Cum adiuncto Indice.

IMago, uti sermo est, alia propria, alia translata, seu figurata. Et haec vel significat ex instituto, vel ex natura; vel ex utroque, l.1.c.2.n.3.

Significatio Imaginis figur. vel tropologica, vel allegorica, vel anagogica est c.3.n.4.

Eadem res tropologice per symbola, emblemata, aenigmata, et hieroglyphica, rebus seu veris seu fictis exponi potest c. 4.

Deus et Angeli per Imagines non tantum de praesentibus, sed etiam futuris nos instruunt, idque varie per prodigia, monstra, somnia etc. ut lib 1.cap.6. et seq. exponitur.

In habitu, ritibus, et moribus hominum symbolice per illos erudimur: ut c.13. et seq. patet.

Exempla rerum gestarum apta pro Imaginibus non sunt, nisi translate in alia significatione usurpentur. Res fictae, ut sunt fabulae, parabolae, apologi aptiores sunt figuratis Imaginibus, quia proprie non significant, sed tantum translate, l.2,c.17.

Latinorum et Graecorum poesis rerum occultarum significativa est, sed haec obscuratum. Utriusque libro 2. c.2 1. et seq. praecipua exempla exposita tradimus.

In Emblematum, aut aenigmatum formando recte conceptu, primo personae fingendae habenda ratio, deinde habitus colorisque, denique symbola ei convenientia tribuentur, translate non proprie adhibenda.


page 2, image: s0074

Fabula emblematis apta, verisimilitudinem non requirit; ut illa quae scenicis adbibetur ibid.

Parabola quae ad verisimilitudinem inter creaturas rationis compotes instituitur, et Apologus, qui absque verisimilitudine, inter animantes brutas, occulta quoque veritate, nec sine voluptate, mentem erudiunt lib. 2. cap.26.

Haec Poesis figuratarum Imaginum recte dicitur, cum figurare Imaginem aliud non sit, quam illam fictione quadam mentis ornare. Repraesentat vero illam tropice rem a se diversam. lib.4.c.34.

Res tam ethicae, quam physicae Imagini fig. serviunt, oculis tamen in figura subici debent. ib.

Non quaevis similitudo, sed illa tamen, quae est rerum dissimilium, adhibenda est. ib.

Tropus ad Imaginem requiritur, qui tantum est quadruplex: cum omnis res tropica, vel coniuncta sit alteri: vel disiuncta. Coniuncta, vel substantialiter in tropo permutetur, quod fit per synecdochen; vel contingenter, quod fit per metonymiam, disiuncta, vel ob convenientiam permutetur, et fit per metaphoram, vel ob disconvenientiam, et sit per metonymiam, unde ceteri tropi, vel inutiles sunt, vel hucrevocantur. lib. 4.cap.35.

Synecdoche tamen ab Imagine figur. reicitur; quia sine ingeniosa inventione est, cum rem sibi necessario connexam significet. Metonymia tum servit, cum rem aliam ad se ordinatam, non tamen necessario, designat. cap.37.

Similitudo, quae in metaphoris et allegoriis reperitur, Imagini idonea est. Paroemiae etiam fertiles sunt Imaginum. c. 37.

Comparatio, quae est collatio duarum rerum in eadem proprietate convenientium, ut Achillis et Herculis in fortitudine, non servit Imagini, quia translationis non est capax: illa vero servit, quae res dissimiles ob convenientiam solam comparat, ut religiosus in cultu animi, cum agricola agrum excolente confertur: nam protasis et apodosis proprietate rerum differre debent. Contra quam legem non pauci Iconographi


page 3, image: s0075

peccarunt, inter quos et Alciatus censetur, cap.38.

Comparatio rei inanimatae ad personam, seu personae ad personam tum probatur, quando cum similitudine dissimile coniungit translationi aptum. Comparatio vero rei inanimatae ad rem inanimatam in Imagine tantum, ubi minus praecipuum locum obtinet, tum hieroglyphicis et aenigmate, tolerari potest. ibid. nu. 7. et seq.

Discrimen in his Imaginibus magnum est, hactenus vix satis observatum: nam quae alius emblemata, alius symbola, aut hieroglyphica dixit, alii male a materia in physicas, historicas, et ethicas distinguunt. A forma, unde omnis distinctio sumenda, recte dividuntur, in eas, quae ex natura per similitudinem, et ex instituto, absque similitudine, repraesentant, qua ipsa figurandi ratione differunt. Illae quae ex natura significant, recte subdividuntur in eas, quae sunt rei intelligentis ad intelligens collatio, ut cum miles religiosum repraesentat; et rei non intelligentis ad intelligens, ut cum rosa inter spinas eundem exhibet. Hic enim repraesentandi modus specie ab illo differt. Denique omnis imago recte in clare, et obscure ex natura sua, repraesentativam dividitur, Alias divisiones, ut est imaginis quae coniungit res incompossibiles. v. g. Sirenem ex femina et pisce, tum compossibiles v. g. Laidem cum cithara: deinde partitionem Imaginum in res fictas, et veras complectentium, reicimus: quia solius tantum materiae est, et in ratione significandi quandoque conveniunt.c.39.

Materia Imaginum sumenda ex rebus variis, Minus tamen placent nimium a cognitione hominum vulgari remota; ut si polyglottam, hisce locis incognitam avem, pro Musicae artis pretio usurpes, vel passim obvia; ut si pro superbo Pavonem exhibeas. Ficta poesis in emblemate prae vera historia est. Apologi tamen illa, quam exponunt dote, eminere debent. Artefacta contra sensum quorundam Iconographorum plerumque naturalibus in Imagine praestant, quae exemplis ex Alciato ductis latius exponuntur.c.40.


page 4, image: s0076

Absolventur vero sua in specie Imagines figuratae, vel ipsa re in protasi exhibita, quando haec ad certam significationem adstringitur, vel apposita ad limitandum sententia aut Lemmate Quod Lemmatum genus si figurae adhibeatur, recte inscriptio: si vero significato tantum, subscriptio dicitur. Quorum munus est adstringere vagam figurarum libertatem ad vim certam significandi: tum deinde imperfectam significationem quandoque compiere Hoc tamen, neque pugnans aliquid, neque alienum a figura continere debet. Ut clara sint, et bre via, perfectamque cum ipso figurae corpore sententiam absolvant, laudatur. Demonstrantes et comparativae particulae ab illis semovendae erunt: nisi forte una pars figurae, cum altera esset conferenda. Tempora modosque omnes quamvis patiantur, rarius tamen primam ac secundam personam admittunt. cap,41.

De symbolis speciatim.

SYmbolum universim collatio quaedam est; sive ca sit plurium hominum ad idem opus, sive unius, aut plurium externo aliquo signo mentis sententiam significantium, quo sensu nobis servit, non tamen ab emblemate (quod insertum quoddam cuiuslibet figurae repraesentativum est) vi etymi utriusque satis distinguitur lib.5.cap.43.

Qui symbolum ab emblemate distinguunt, variis id faciunt definitionibus, prout quilibet arctius latiusve eius naturam circumscribit, nostro sensu: Imago est figurata, quae similitudine rei non intelligentis, vitam moresque rei intelligentis, uno conceptu clare repraesentat. Per figuratum excludimus proprium rei significatum, ut Imago leonis, non leonem; sed fortem v. g. tropice designet. Per similitudinem excludimus, quae tropice quidem, sed metonymice, tamquam caussae, effectus, aut instrumenta significant. Per rem non intelligentem, exeludimus ratione praedita, ut quae cum homine comparata, aliam merito Imaginum constituant speciem: cum plurimum


page 5, image: s0077

similitudinis, parum dissimilitudinis afferant. His igitur emblematis; illis symboli vocabulum iure assignamus. cap.44.

Symbolorum materia complectitur. 1. res naturales non intelligentes. 2. artefacta. 3. ad naturae, vel artis imitationem confictas, quod rerum existentia, nihil ad. vim figurate significandi faciat. Humanae figurae excluduntur, quamvis genius aliquis, contingenter ratione alterius, u.g. librae dirigendae adhiberi possit, qua lege et pes manuive hominis admitti poterit. 4. Hieroglyphica, sed ut tantum per similitudinem significantia (non qua hieroglyphice, seu ex instituto significant) patitur. 5. idem de instrumentis sentimus, quae metaphorice usurpata solum toleramus; ita cithara, ut concordiam, non ut citharoedum denotat, serviet.6. De exemplis etiam rerum non intelligentium, ritibus, apologis, prodigiis, monstris, auguriis, somniis, rebusque fortuitis ita statuendum, non aliter, nisi per in clusam forte similitudinem, symbolis esse idonea. Exploratur itaque symbolorum aptitudo, per comparationem similium: Ita ut denique symbolum aliud nihil sit, quam similitudo ipsa cum lemmate ad protasin contracta, vim habens suadendi probabiliter. Petra sancta vim promissionis illi frustra adstruente. c. 45.

Lemma, sive inscriptio, subscriptiomve, in symbolis non obtinet rationem formae, neque figura materiae, sed convenientia rei non intelligentis cum intelligente est forma (corpus enim figurae cum ipso Lemmate materia est;) quia haec sola est ratio significandi, et repraesentandi, quo sit, ut per Lemma, ab emblematis distingui nequeat, cum forma sit ratio distinctionis, proindemque Lemma tam emblematis, quam symbolis adhiberi poterit. Par ratio Expositionis est, tam in Symbolo, ob incertam significationem, quam in emblemate necessaria c.46.

Symbolum aliud morale, aliud heroicum est. Differunt, quod significatum heroici symboli tantum virtutes sint, moralis ctiam vitia.

Symbolum heroicum per Lemma solum absque Expositione adstringendum est ad vim certam significandi. Tripliciter id fieri potest; vel subscriptione solam, vel subscriptione simul et inscriptione, vel sola inscriptione protasin


page 6, image: s0078

simul et apodosin spectante. Quod cum fieri sufficiente figurae ad certam significationem adstrictione potest, ceteris est elegantius, debet autem proprie tam protasi, quam apodosi competere. Qui hieroglyphicis signis, aut attium instrumentis vim symboli adstringunt, in moralibus quidem peccabunt, quod tanta adstrictione, quae per inscriptionem praestati nequeat, non indigeant: in heroicis tamen tolerandi magis, quam laudandi videntur. Symbolum nem unam simplicem pro figura amat. Tum tamen plura in unam coire figuram possunt corpora, cum, aut naturae, aut artis aliquam habent connexionem. cap. 47.

Et symbola suos habent elegantiarum fontes, argutiarumque, illis similes, quos separato opere dedimus. Tanto autem maior est symbolicae similitudinis elegantia, quanto figura magis dissimilis est, et dos quae eruitur magis recondita: apta videlicet, ut exspectationem fallat. Quod (ut fere in Epigrammatis) quatuor viis, ac velut fontibus natum est fieri. cap.48.

Convenientia, et idonea rerum proportio fons primus maximeque obvius haberi poterit: cui sua est gratia, ut exemplis fusius traditur cap.49.

Alter fons ex Oppositione rerum diversarum suam ducit venustatem et elegantiam; quod contraria iuxta se posita maxime elucescant. cap.50.

Fons tertius oritur ex Alienatione rerum maxime plerumque inexspectata: quod praeter opinionem quaedam aut affirmet, aut neget de re, quae primo consideranti vix sese offerant, ut exemplis fuse docetur. cap.51.

Quartus fons, ut in Epigrammatis, sic hoc loco etiam Allusionum nomen accipit, quando scilicet ad res aut verba (quod hic frequentius est) alluditur simili aut nonnihil inflexa re aut voce. cap. 52.

De Emblematis speciatim.

IN Emblemate figura rei intelligentis ad intelligens comparata praecipuum locum obtinet. Cui figurae aliae symbolicae, aut hieroglyphicae (si adiectae fuerint) subserviunt. Inter plures intelligentium in eodem emblemate figuras


page 7, image: s0079

principem locum habet, quae officio aut aetate est dignior: quia ars naturam sequitur. Debent autem figurae plures inter se ordine aliquo, aut naturae, aut actionis cohaerete, ut in unum conceptum et significatum conspirare intelligamus.

Hieroglyphica quae non ex similitudine, verum ex instituto Veterum significant, loco literarum abillis usurpata, neque ad rem solam moralem, verum et naturalem ac divinam passim adhibita, nulla connexione figurarum inter se coniuncta, merito ab Emblematis differunt. Uti et Aenigmata obscura significandi ratione, quam ex sua sibi natura vendicant, ab iisdem separantur. Quare hanc Emblematis a ceteris distincti facimus definitionem. Est Imago figurata ab intelligentium rerum natura ad mores vitamque rei intelligentis, uno conceptu clare exponendam translata. Per hoc quod ab intelligente ducatur, differt a symbolis, per illud quod ex natura rerum idque uno conceptu, ab hieroglyphicis, denique quod clare exponat, ab aenigmatis distinguitur lib. 6.c.53.

Materia igitur Emblematis est res quae que intelligens, eiusque mores et actiones, seu ficta illa tantum poeticem sint, seu vera, nam, ut alibi monui, exsistentia figurae non requiritur; sed talem esse posse ad significandum sufficit. Ut vero appareat, figuratane Imago sit, an propria? neque subscriptione, neque expositione praestari potest; cum haec conceptum Imaginis in protasi non ingrediantur; sed inscriptione, aut fictione figuram a communi ratione picturarum separante, opus est, qualis est Imago gulosi apud Alciatum collo gruis insignis. Et inscriptio apud Catsium acu pingenti adiecta. Ex vulnere pulchrior c. 54.

Emblematum gratia ex iisdem quatuor fontibus, quibus symbolorum, manat, cum et proportionis et oppositionis ac ceterorum par hic sit venustas. ut exemplis patet, cap.55.

Historiarum difficilior, quam fabularum in Emblematis usus: nisi enim peregrinum et insolens quippiam contineat, ut u.g.Imperator muscas captans, vix colliges figuratae eas Imagini deservire. Ostenditur igitur exemplis nonnullis quales historiae adhiberi possent. 56. et 57.


page 8, image: s0080

De Hieroglyphicis et Aenigmatis speciatim.

HIeroglyphica ut a ceteris distingu untur, ita recte describes: Sunt Imagines figuratae ex quacumque re creata ad quancumque aliam, ex instituto significandam, desumptae, quae facile ex dictis intelliges Usitata apud Aegyptios, Graecos, Barbaros, Latinosque fuere. Lemmate destituuntur, quia sine hoc definite significant. Exempla varia ex Horo Apolline subiciunt. Unde cuivis patet, signa etiam naturalia, instrumenta, ritus, etc. ad has Imagines admitti: optima vero illa in hieroglyphicis esse, quae neque apertam, neque omnino nullam cum re significata convenientiam habent. Ceterum ex fontibus supra apertis gratiam, nisi forte ab oppositione, raram habent. lib.6 c. 52.

Aenigma Imaginum orationis aenigma imitatur, atque ex natura sua obscuritate gaudet, non illa, quae ex parte cognoscentis ab ignorantia rerum peregrinarum potest exsistere; sed quae oritur ex occulta, aut diffi cili connexione, quam figura habet cum re significata. Quod si vim plura significandi, ut non raro fit, habeant, per certa quaedam signa adstringenda ad illud sunt, quod autor mente concepit: nam loco minus praecipuo, ex instituto significantia, adhiberi possunt. Ceterum aenigma admittit res quaslibet per metaphoram; aut metony miam, obscure significantes. lib.9.cap.59. et 60.Quamquam Aenigmata verborum et sententiarum quandoque Imaginibus possint exprimi, ita ut aliud onomasticum, aliud logogriphicum, aliud gnomicum sit; tamen aenigma rerum est, de quo praecipue agimus.

Ducuntur vero illa ex quatuor supra dictis fontibus, non minus, quam symbola aut emblemata: quin et quaedam ex iis, subducto Lemmate, aenigmati serviunt, nam et haec apta translatione gaudent, licet diverso, et nonnumquam opposito, quam prae se ferunt sensu, sint exponenda. Nam aperta nimis sententia vilescunt.


page 9, image: s0081

Quod si res incompossibiles in figura componantur, non affirmando, sed negando exponuntur. Sic Asinus ad lyram negat hominem Musicae idoneum. lib. 6 cap. 61. 62. et seq.

De compositione Imaginum et resolutione.

PRopria figuraris adhibenda non sunt in Imaginum compositione, nisi forte ornandi gratia ad figurae substantiam accedant l. 6. c. 66.

Symbola composita figuras requirunt aliquo inter se naturae, aut etiam oppositionis ordine cohaerentes: alias vero, solo hominum arbitrio nexas, excludunt. Quaelibet figurarum trans late usurpanda erit, nisi forte ad praecipuas signa quaedam adstringentia vim significandi adhibeantur. Plures tamen esse figurae non debent, quam una comparatione, aut simplici, aut reciproca contineri possint, quod unum symbolum sit una collatio. Par Emblematum ratio est ib. n. 2. et seq.

Hieroglyphica contra, quaslibet figuras sine connexione admittunt. Satisque est si una hieroglyphicorum Imago per unam aliquam sententiam in apodosi explicatam cohaereat. n. 6.

Aenigmatum figurae, vel cohaerere inter se, ut Emblematum, possunt; et tunc nullo inscribendae, aut subscribendae erunt Lemmate, ut discrimen appareat: vel dissolutae esse poterunt; et tunc ab Emblemate quidem per figuras ipsas, ab hieroglyphicis vero nonnumquam soli Expositione, non metaphorice, sed per signa adhibita, discernendae erunt. Figurae aenigmatis se solis clarae, compositione vero rara obscuritatem involvente gratiores sunt, nullam tamen a remota, aut audaci allegoria laudem merentur. n. 7.

Solutio Aenigmatum eadem via, quamquam retrograde, qua compositio instituitur. Primo titulos expenditur, qui ita ex arte proponi debet, ut materia in obliquo, forma, seu ratio significandi in recto


page 10, image: s0082

casu exprimatur. Deiud figura Imaginis praecipua, ac deinde reliquae, tamquam adiunctae, erunt expendendae. n. 11.

Certum aenigma definitur. Imago quadam figurata, ex quacumque re creata ad quancumque aliam, obscure per allegoriam significandam, traducta n. 15.

Praxis Imaginum inveniendarum. cap. 67. proponitur.


page 11, image: s0083

ODE AD ILLUST.mi [Abbr.: ILLUSTrissimi] REVERENDIS.mi [Abbr.: REVERENDISsimi] D. LEGATI FABII CHISII Nunc SUMMI R. E. PONTIFICIS Insignia.

I Symbolorum digne quaternio.
Per regna lucis, qua rapit inclyta
Phoebus quadrigas, quaque fuscos
Luna trahit moderata currus.
Tu summa tantum, non humili, capis
Formanda scalpro. Tu potes obsita
Splendere chartarum sub umbra,
Et tenuem irradiare Musam,
Bene ominata fulminis alite,
Ortoque fulvi lumine Phosphori,
Quem Chisiana cera prisco,
Nobilitat Proavorum in auro.
Quid Iulianis [Note: Iulius Pontifex gentis Robores Princeps.] Robora concinam
Plantata dextris? quid iuga Montrum.
Per scuta Maiorumque fastos,
Ausoniis celebrata campis.
Pronaea quondam Te patriis adhuc
Cunis reclinem, proque crepundiis
Lauros, coronatosque Vatum
Repperit evoluisse libros.
Et, vive, dixit, vive puer, Tuae
Illustre stirpis sidus, et aureo,
Famaeque Virtutisque currus
Vise polos utriusque mundi.
Ut mons sereno culmine nubium
Obscura vincens, trans humiles procul,
Quassante tempestate, campos
Astriferae insinuatur aulae,
Sic tu corusco vertice gloriae
Vicinus astris, et nebulas super,
Et plebis abiecta procellas
Magnus humo fugiente surges.


page 12, image: s0084

Utque arduarum robora Quercum
Immota perstant, nec metuunt premi,
Si fracta sub vertatur aethra,
Fulmineis metuenda flammis.
Sic tu fideli robore virium,
Et mente firma, nescius obrui
Grassante per secreta ferro,
Poeonia medicante dextra,
Stabis tuorum pectore vulnerum
Contemptor alto; stabis et integer
Adversus armorum procellas
Pacificae moderator aurae.
Non te minantum fulmina devium,
Non largientum munera subruent.
Ut Quercus immota, et frementes.
Et placidos patiere ventos,
Constare recti limite pertinax.
Haec facta: blando cum simul oscula
Desua viata ter genarum
Diva nives, repetivit astra.
Hinc forma vultu ridet adhuc Tuo
Serenitatis testis amabilis.
Favemus! Euge Tu secundis
Caelicolum rege fata dextris.


page 13, image: s0085

Iubilaeus Symbolicus, EX PAMPHILIORUM ET CHISIORUM INSIGNIBUS, TRIBUS QUINQUAGENIS, BENE OMInato numero repetitus.

In praelusione ad speculum Imaginum veritatis occultae, Ad eruditum Lectorem.

PRiusquam ad Iconologiam figuratamque Imaginum poesin accedimus,Symbolis aliquor Emblematibusque in ipso operis vestibulo praeludimus: ne in communi orbis Romani iubilaeo plausuque Europae muti, atque in illa Eruditorum, ad huius aevi laudem, maximorumque Heroum ornamentum conspiratione [(transcriber); sic: couspiratione] , a symboli aut amusi prorsus videamur. Argumentum nobis a Romanae Sedis proceribus hoc tempore visum sumere, quo illa, antiquissimorum tum more tum privilegio, quinquagesimum seculi annum Christianae legis cultoribus sacrum esse voluit. In his cum ante oculos nostros emineat Illustrissimus Legatus Pontificius Fabius Chisius, in viro tanto reliquos Ecclesiae Primores observare veneratique lubuit: Tum deinde per illum deferre summo orbis Capiti Innocentio Pontifici Romano in eiusdem insignia aliquor symbolorum lusus, in quibus de praesenti Europae, ac Germaniae praesertim fortuna, ex Gentilitia Columba et Oliva augurati, omnia captavimus: iis fere legibus, ut artis Iconographicae, quam deinde tradituri sumus


page 14, image: s0086

quod exemplum oculis subiceretur. Animadvertes, opinor, mea me voluntate, angustis inclusum limitibus, ex solis Heroum istorum insignibus formasse Imagines; idque in Chisianis quidem schematis, paulo, et uberiori materia significandique libertate, et minori symbolorum numero, ultra quinquagesimum non excurrente, at vero sola Pontificia Columba eundem Imaginum numerum, totidemque seorsum [(transcriber); sic: seorsim] Oliva confecit; ad eiusdem quoque sententiae argumentum significandi facultate adstricta. Quae Imagines, quem locum difficultatis artisque obtineant, sexto nostri operis libro potissimum constabit. Ceterum suis illas lineamentis, aeris beneficio, repraesentare (sine quo parva Emblematum est gratia) neque libuit, neque satis licuit; cum eadem in re versentur pleraeque omnes Chisianis tamen insignibus depromptas, in ipsa libri fronte, ruditer adumbratas reperies: quas ex numero adiecto, ad Lemmata et Expositionem intra propositam facile referes. Tu animis illa potius, quam oculis exhibita accipe. Expositionem figurarum, quam alii non raro oratione soluta, ligata malui adiicere; ut suavius animis per numeros influerer, meque his velut orationis vinculis lector sibi perpetuo devinctum acciperet.


page 15, image: s0087

Praelusio ad speculum imaginum. IUBILAEUS SYMBOLICUS. Primus SYMBOLORUM NUMERUS QUINquagenus, ex Insignibus Illustrissimi D. LEGATI FABII CHISII.

AQUILA SYMBOLICA CHISIORUM. I. Aquila solem intuetur.Lemma. AD TE LEVAVI. Psal. 122.

AEThereos oculis haurit patientibus ignes,
Et princeps astro principe gaudet Avis.
Tu vincis spectando Aquilam. Tibi gratia lumen,
Mens oculi, ratio visus, et astra Deus.
Illa suum quaerat, per quem videt omnia, solem.
Auctorem solis qui vides, ille VIDET.

II. Aquila pullos ad solem explorat. EX LUCE DECUS.

Credimus? an volucres etiam reverentia stirpis
Tangit, et antiquae nobilitatis honos?
Qui patiens Phoebi est, ales Phoebaeus habetur:
Degener, offenso qui fugit ore iubar.
Caelestis TUA, magne FABI, monstratur origo,
Qui colis has terras corpore, mente polum.

III. Aquila senescens, pennis in sole excussis, sese innovat, iuvenili vigore revocato. HAEC DAMNA IUVANT.


page 16, image: s0088

Languida, penarum dum vellit inutile pondus,
Firmatur, prisco robore, Solis Avis.
In vitio nimium est, quicunque superflua sprevit,
Sensit inexhausto damna fuisse lucro.
Haec tua vita FABI est: ut mens tibi semper abundet,
Ducere pro luero damna putaris opum.

IV. Aquila in petra nidificans. ITA PROPIOR ASTRIS.

Illustres animae sublimi in sede morantur
Tutius, imbelles saepe ruina trahit.
Rupibus impositos tollit Iovis assecla nidos,
Nulla procellosis quos rapit aura notis.
Alta nocent multis; sed te levat inclita virtus,
Ausonia tutum, non sine laude, petra.

V. Nidus Aquilae in quercu. DEFENSA DEFENDO.

Quas habitant Aquilae super acrocerauina quercus,
Fulminis immunes obtinuere domos.
Haud ingrata tamen quercus respondet amori,
Et tutatrices fida tuetur Aves.
Quam-tu-cumque capis sedem, virtute tueris:
Et defensa suam, grata, rependit opem.

VI. Aquila in rupe longe dissita cognoscit, PROCUL ISTA, SED ADSUM.

Haeret in aethereis speculatrix rupibus ales,
Immensosque vago lumine transit agros.
Exsuperas Aquilam, notat haec prae sentia tantum,
Tu quae facta simul, quaeque futura vides.
Scilicet aeterna complecteris omnia mente.
Hac vivit, fragili quidquid in orbe perit.

VII. Aquila recta in caelum fertur. SURSUM RECTIUS ITUR.

Rara Avis, in caelum recto quae tramite fertur:
Reginae volucrum semita recta patet.
Par Tibi mens volucri est, recto subit aethera tractu.
Hoc incorruptae simplicitatis habet,
Devia saepe via est, multos sua meta fefellit.
Ne male deflectas, est tibi meta Deus.


page 17, image: s0089

VIII. Aquila per nubes et fulmina illaesa transit. TANGOR, NON ANGOR.

Fulmineam lambunt innoxia tela volucrem:
Quae iacit accensis Iuppiter igne polis.
Tangeris afflictum corpus: ferroque secantur
Marmora, visceribus visa coire tuis [Note: Cum calculo laboraret.]
Integra mens perstat, prostrato in corpore victrix:
Hoc est dura pati, nil tamen inde pati.

IX. Aquila unam alam expandens. NON SUFFICIT UNA.

Quisquis ad optatos apices contendis honoris:
Virtuti debet sors comes irae tuae.
Nec volucrum princeps ala bene nititur una:
Ut valeat, sociae iuncta sit ala suae:
Altera virtutis dum te reget, altera sortis,
Non deerunt factis praemia digna tuis.

X. Aquila cervi cornibus in sidens excusso alarum pulvere illum excaecat, et subigit. INGENIUM ANTE VIRES.

Vidimus evulsos robusto in corpore nervos,
Et quae non poterant viribus, arte geri.
Ardua quae que geris, paterisque; sed ardua quaequeIngenio vires suppeditante ruunt.
Ingenio vires suppeditantexuunt.
Cervinis ita Solis avis cervicibus haeret,
Et prius excaecat, quam premat ungue, feram.

XI. Aquila inter aves minores. SEQUUNTUR NON ASSEQUUNTUR.

Certantes memorant Aquilam subiisse volucres:
Trans nebulas, rarae quae sequerentur, erant.
Cum FABIO certare licet, sed vincere rarum est,
Aetatis meritum praevenit ipse suae.
Accessit iuvenis, quo iam solet ire senectus,
Ipse virum victor, victor et ipse sui.

XII. Aquila ad volandum provocat pullos in nido. EXEMPLA TRAHUNT.

Ducimur exemplis, vix est scelus absque Magistro,
Sub Duce virtutis semita prona patet.


page 18, image: s0090

Aspice Reginam volucrum, praeit illa minores,
Ac docet ignotis astra subire viis.
Ettrahit exemplo FABIUS, Dux ipse proborum,
Si pingi virtus posset, imago foret.

XIIII. Aquila alam utramque sublevans. QUOD FERO, ME PERFERT.

Celsa petit virtus, auget sapientia vires;
His alis FABIUS sidera mente subit.
Qualis in aethereis micat ales Regia campis:
Penna levat volucrem, penna levatur humo.
Ante suas animus profert in pectore dotes:
Mox his sublatis dotibus, astra subit.

QUERCUS SYMBOLICA CHISIORUM. XIV. Quercus gentilitia ramos in Crucis speciem decussaros prae se ferens. ROBUR MEUM CRUX EST.

Quae gentilitiae Tibi surgunt robora quercus:Signa
Signua decussatae promeruere crucis.
Seu dedit ingenium formas, seu provida tellus:
Tu plantae similis crederis esse tuae.
Mens tibi, ceu robur solidum; tamen addita crux est;
Omnia quo vincas, in cruce robur habes.

XV. Quercus tenerae ramos Genius in crucis formam inflectit. TENERO SIC FLEXA SUB AEVO EST:

Dum licet, et primis vernat nova planta capillis:
Flecte, dabit iussas ad tua vota comas.
Et curvam revocare datum est, et flectere rectam,
Illa Crucem quae fert planta, tenella tulit.
Quam fers, Magne FABI. teneris adolevit ab annis,
Et prope cum vita, crux tibi nata fuit.

XVI. Rami quercus praeputantur, quatuor remanentibus. AB IPSO DUCIT OPES ANIMUMQUE FERRO. Horat.


page 19, image: s0091

Saepe brevis dolor est longi medicina doloris,
Et mala vitandis sunt adhibenda malis.
Vidimus elatis quercus sub surgere ramis:
Noxia luxuries ense secanda fuit.
Auxit opes ferrum, tibi par tolerantia ferti:
Quod secuit corpus, pectoris auxit opes.

XVII. Glandes pertica de manu excutiuntur. UBERIUS PERCUSSA DABIT.

Uberius percussa suos dant robora fructus,
Est aliquid duras apposuisse manus.
Largos, crede mihi, multis patientia fructus
Protulit, exemplo discimus illa tuo.
Virtutis fateor fructus extendis agendo:
Si quid agendo facis, plus patiendo facis.

XVIII. Quercus sub qua glandes deciduae iacent: PROCUL HINC PORCI.

Olim sacra fuit quercus mortalibus arbos,
Oblatosque dabat, glande cadente, cibos.
Hinc proavisque tibique placent, frugalis imago
Arboris, ingenio digna putata tuo.
Sit procul ingluvies, luxusque, alimenta voluptae:
Nil tibi cum porcis; sat, satis esse putas.

XXI. Quercum pluvia irrigat, et fulmina lacerant, MALO FRANGI, QUAM CEDERE.

Cum semel illustres recti constantia mentes
Occupat; inflecti vix rigor ille potest.
Munera des, spernit robustam munera pectus,
Vim moveas; ridet: fulmen inane, minas
Nec terror Fabium, nec flectent fulmina quercum,
Ille potest robur roboris esse sui.

XX. Lucus ex quercubus oracula olim fundentibus. ORACULA FUNDIT.


page 20, image: s0092

Quae Dodonaeis oracula quercubus aetas,
Audiit: has flexo devenerata genu est.
Prodiit his forsan tua de radicibus arbor:
Est aliquid, tanto quod mereatur hero.
Huic quoque Numen adest. Tua vox oracula fundit:
Vera Iovis memorant: sed tua vera magis.

XXI. Quercus ventis concussa. ADVERSIS FIRMIOR AURIS.

Tu quicunque pati disces, hoc disce ferendo,
Quo quis plura tulit, plura ferendo potest.
Vincere fortunam fortuna docebit iniqua,
Auras quod superet quercus, id aura facit.
Haec ventis quatitur, ventis firmatur iisdem,
Quomodo dura FABI fers, patiendo levas.

XXII. Quercus in senis Chisiorum collibus. FUNDAMENTA IN MONTIBUS.

Haec astris propior, quae fundamenta supinis
Collibus imposuit robore firma suo.
Debilis hinc absit dubiis radicibus arbos,
Quae poterit montes cingere, quercus erit.
Non humili Te, Magne FABI, decet abdere vallo,
Excelso sedes debita monte tibi est.

XXIII. Clava Herculea ex quercu facta, ut Pierius 1. 52. AB ORIGINE ROBUR.

Herculeam memorant excisam robore clavam,
Est aliquid, forti ducere stirpe genus.
Imbelles Aquilae nunquam genuere columbas:
Quod venit ex querno semine, quercus erit.
A proavis tibi magnis adhuc in pectore sensus:
Qui potis es proavos nobilitare tuos.

XXIV. Quercus excisae columnis trabibusque palatii aptantur. NOBILIUS EXCISA RESURGIT.


page 21, image: s0093

Cernimus excisas firmare palatia quercus:
Regalesque apto robore ferre domos.
Cetera plantarum pars est obnoxia flammis:
Sed fato quercus nobiliore cadunt.
Ligna tuis quercus fatis, o Nobilis Heros,
Caelestis moriens pars erit una domus.

XXV. Ex quernis ramis, inflexa a bono Genio corona civica. VINCENTI. Apoc. 2.

Querna triumphales foliis ambire capillos,
Ausoniis quondam visa corona fuit.
Magnus honor civi servato debitus olim:
Quot tibi debentur Maxime serta FABI!
Mille tibi cives debentur, mille coronae,
Has dare mortalis dextera nulla potest.

XXVI. Ara quernis ornata frondibus, ut Rheae, olim solita est. CAESA CORONAT.

Quae vivens Superum quercus aptissima lucis,
Caesa coronatis est repetita sacris.
Tu modo quas vivens ornas virtutibus aras,
Quasque foves sacras Relligionis opes:
Has immortali moriens augebis honore:
Cetera mors rapiar, fama superstes erit.

MONTES CHISIORUM SYMBOLICI. XXVII. Montes sex gentilitii Chisiorum. SEPTIMUS HIS DEEST.

Quod senos tantum numerent insignia montes,
Forte tuis debes annumerare SENIS.
Sed tamen Ausonios postquam colis, inclite Montes,
Quid modo septenos te numerare vetat?
Vaticanum addet: aut si tibi fata negabunt:
Septimus ad senos iunctus olmpus erit.

XXVIII. Montes iidem per quos Genius enititur. AD SUMMA PER IMA.


page 22, image: s0094

Scande, sed in primos gradiens enitere colles,
Qui stetit in summo vertice, trivit humum.
Et sensu et sensim venies ad summa per ima:
Unus erit virtus gressus, et alter honor.
Hoc opus, hic labor est, quo te meruisse putamus;
Ut decus, ut veniat parta labore quies.

XXIX. Arca Noetica in montibus, ad quam columba olivifera redit. IN HIS QUIESCIT

Montibus Armeniae quondam felicitet arcam,
Diluvii veteres incubuisse ferunt.
Et Germana suis Ecclesia fulta ruinis,
Ausoniis aliquam Montibus debet opem
Fluctuat adversis etiamnum rapta procellis,
In Vaticano tuta futura Tuo.

XXX. Unus ex collibus gentilitiis Mons nudus. VACAT INSIDIIS.

Insidiis persaepe locum favisse videmus:
Tolle specus, silvas tolle, peticla ruent.
Incautumne te lateant discrimina rerum:
Montibus in vacuis carpe viator iter.
Tuta fides FABIO est, procul hinc technaeque dolique.
Mens illi, ut mons est, nuda cuique patet.

XXXI. Montes nudi ventis quaqua versum impetuntur. NON MOVEBITUR.

Cum furit oppositis Eurusque Aquiloque procellis,
Saepe cadunt silvae, culmina saepe ruunt,
Unus ad insanasridet mons integer iras:
Viribus hic tantum frangitur aura suis.
Improba vesano FABIUM sors verberet aestu:
Cuncta ruant; nunquam sede movendus erit.

XXXII. Mons unde abscissus lapis idolum cadendo obruit. VIS OMNIS AB ALTO EST.


page 23, image: s0095

Novimus, antiquis celebrata insomnia fastis.
Ficta licet, veri promeruisse fidem.
Idoli lapis est visus confringere vires:
Haeresis Idolum, tu lapis esse, potes.
De petra suspensus adhuc minitare ruinam.
O utinam pereat viribus icta tuis!

XXXIII. Caprea in monte frustra a canibus appetitur. TUTA, LICET SPECTATA.

Cum tenet excelsos spectatrix caprea montes,
Ridet ad instantum vimque minasque canum.
Invidia oblatret centum stipata ministris,
Qui te perstringat vulnere, nullus erit.
Roma tibi mons est: quamquam hoc spectabilis haeres,
Te tamen in casum nulla ruina trahit.

XXXIV. In monte Deus tabulas legis dat Moysi. EXCELSIS GAUDET.

Montibus asserum memorant mortalia Numen
Visere, Iudaeis Lex ubi nata fuit.
Sed tamen excelsas mentes prae montibus optat,
Et cupit in viva sede, quiete frui.
Cum nihil abiectum FABIUS sub pectore volvat:
Quis monte hoc pectus grandius esse neget?

XXXV. Mons in quo munita valla et propugnacula. MONET AC MUNIT.

Tutius in vastas age propugnacula rupes,
Hinc munire tuos, inde monere potes.
Non cuivis te crede loci, nec fidus amico
Cuilibet, ut vitam proregat ille tuam.
Sit FABIO similis. mons est quem tutus adibis,
Hinc monet ac munit, quos videt esse suos.

XXXVI. Mons soli orienti expositus. HOS LUX PRIMA FERIT.

Quae sensim radiis lustrat vigilantibus orbem,
Lux prior, in vastis montibus, orta micat.


page 24, image: s0096

Et quae fusa polis illustrat gratia vulgus.
Haec prior in vastis mentibus orta micat.
Quae te magne FABI secrevit gratia vulgo,
Haec gratum vulgo te magis esse facit.

XXXVII. Pastor in monte stans, gregem iuxta pascentem custodit. VIDET ATQUE VIDETUR.

Qui tenet elati prae celsa cacumina montis,
Inde videri, alios inde videre potest.
Celsa patent oculis Quisquis regit, ille videtur:
Et bene qui populum dirigit, ille videt.
Praestat utrumque suis FABIUS, vigil omnia Praesul
Cernit, et exemplo cernitur ipse suo.

XXXVIII. Mons in vertice coronatus, quo nubes superat. ALTA QUIESCUNT.

Qui nubes superat, placida mons cinctus ab aura.
Despicit imbelles ad sua damna Notos.
Mens Tibi Magne FABI generoso in pectore mons est.
Despicis insanas, orbe timente, minas.
Has supra nebulas excelsa mente quiescit:
Nil magnum est magnis quidquid in orbe vident.

STELLA CHISIORUM SYMBOLICA. XXXIX. Stella radios adimam terram dimittens. SUMMA VIDETUR AB IMIS.

Summa licet summo firmetur in aethere stella,
Illa potest humiles irradiare casas.
Quod stellae radii, FABIO submissio praestat,
Illa micat vulgo, nec tamen ille micat. micar.
Lumine stella suo, FABIUS virtutibus orbem
Implet: utrumque soli sidus, utrumque poli.

XXXX. Stella influxu suo in haec inferiora mundi operatur. CUM LUCE VIRES.


page 25, image: s0097

Quod radiat medio defixum sidus olympo,
Terrarum facili viscera luce subit.
Sic virtus avido tua te communicat orbi,
Ut vires habeat te radiante novas.
Qui trahis exemplo, monitis sapientibus imples:
Lux aliis tua lux, sed magis illa tua est.

XLI. Stella a sole lucem accipit. A SOLE DECUS.

Quidquid in auratis pulchrum micat aethere stellis,
Hoc trahit e solo sole micante decus,
Sol oculus mundi est, per quem videt atque videtur.
Sol oculis, animis sed decus omne DEUS.
Exemplo FABIUS, DEUS illi prima laboris,
Causa; Deus meriti prima decoris erit.

XLII. Stella in tenebris illustrior. IN TENEBRIS ABSQUE TENEBRIS.

Ominia nox pullo tenebrarum velat amictu:
Mobile stellarum quae solet esse decus.
Pulchrius in tenebris sidus micat, absque tenebris,
Hoc terris FABIUS; stella quod ista polis.
Haeresis, infestumque scelus virtutibus altas
Offundat tenebras, nox vice lucis erit.

XLIII. Stella in caelo, in terra Genius spectans. ET PROCUL ET PROPE EST.

Quae procul ex oculis distat, prope stella refulget:
Et quod abesse vides lumen, adese vides.
Sideribus virtute tua similaris obortis.
Magne FABI, lux est fama decusque tuum.
Haec licet absentis praesentia lumina monstrat,
Quam procul a notis, tam prope semper agis.

XLIV. Stellae in firmamento parvae. MINOR ESSE VIDETUR, QUAE SUMMA EST.

Hoc quo deunque polo fulget sublimius astrum:
Ignaris falso creditur esse minus.


page 26, image: s0098

Sic quicunque Deum spreta tellure sequuntur,
Ingenio vulgi vix modo nomen habent.
Sed tibi, magne FABI, vix ignorantia vulgi
: in summis crederis esse, quod es.

XLV. STella in caelesti orbe, quem Angelus movet. IMMOTA MOVETUR.

Stella polo firmata suo dum mota per orbem
Volvitur, illa suum mutat, habetque locum.
Et mens firma tibi: non mota, movetur in orbe:
Dumque agit aut agitur, si dere fixa suo est.
Quod polus est stellis, Deus est tibi, magne virorum,
Seu motus peragas, seu patiare tuos.

XLVI. Stella gemina Phosphorus, et Hesperus medio sole ET PRAEIT, ET SEQUITUR.

Quae praeit ignivomos solis praenuntia currus.
Stella suum sequitur, non moritura, diem.
Quo Tu cumque venis, praeit inclita gloria famae:
Cumque redis, gressu posteriore manet.
Nec mirum tibi cum virtus pro sole coruscet;
Quod quoque pro stellis famaque lausque micant.

XLVII. Stella Castoris et Pollucis in tempestate. DIRIGIT ILLA RATIM.

Cum nutat dubiis ratis intercepta procellis,
Rebus in afflictis spem Cynosura facit.
Cum tumet Ausoniam circum atra procella triremem,
Germanisque furit mars violentus aquis,
Stella micas, tumidisque ratim deducis in undis,
Consilii radios sentiat illa tui.

XLVIII. In monte Genius stellas explorat. HIC CLARIUS EMICAT.

Quod micat illustri radiorum sidus ab auro,
Clarius in summis hoc micat orbe iugis.
Et quae summa tenet virtus illustrior ardet,
Si micet ex summis conspicienda locis.


page 27, image: s0099

Forte suis FABIOS Urbs montibus efferet olim,
Non capit hoc tantum vallis, et umbra decus.

XLIX. Stella soli orienti praevia. CRAS EADEM.

Quae noctem dirimit nascentis sidere lucis,
Praecurrit que novum stella ministra diem.
Cras eadem, notoque redux nil discrepat astro.
Te similem stellae quis neget esse tuae?
Mens eadem virtusque tibi: seu tristis opacis,
Sors tenebris cingat, seu ferat illa diem:

L. Stella Hesperus post solem occiduum. IN OCCASU ORITUR.

Sol ubi iam moriens dubium ferrugine caelum
Pingit, agit rutilos Hesperus ortus equos.
Et simul occasum FABIUS, simul ibit in ortum:
Tunc oriens, vita cum moriente, cadet.
Morte sua FABIUS: tenebris illustrius astrum
Splendeat; ast longum sol vehat ante diem.


page 28, image: s0100

AD ILLUSTRISSIMUM D. LEGATUM FABIUM CHISIUM.

DAbis veniam, si per Tuam celsitudinem hoc quantulumcumque obsequium nostrum, suae deferri Sanctitati malumus, qui et meritis, et dignitate huic sedi propior, immerito operi benevolentiam tanti Pontificis aliquam conciliare poteris, neque enim ego is sum, qui viro in terris maximo meam probare operam possim. Quocirca nec solicitus fui, ut ipsius virtutibus adumbrandis singula adhiberem; quod, inferiori laudum merito eius magis honori detractum, quam additum iti existimarem. Qui enim Heroes maximos imperite ac frigide laudat, reprehendit; dum quod orationi deest, virtutibus illorum subtrahit: pictori similis, qui pulchrum foede repraesentat. Notior in Innocentio Columbae est innocentia, notior Olivae mansuetudo, quam ut ego illustrare, aut symbola illi a Superis, aut decus a propria virtute comparatum, possim. Per te hunc benevoli clientis videat conatum, qui per te hic nobis in Germania, suis tuisque ornamentis innotescit. In Pontificis Maximi IONNOCENTII DECIMI Columbam oliviferam ex gentilitiis Insignibus desumptam.

FElix omen, fortunatum augurium,
Columba et Oliva.
Mitis et fecunda, arbor et avis,
Procul hinc


page 29, image: s0101

Tympanorum strepitus, tubarum clangor,
Armorum fragor, militum fremitus,
Columbam terrent,
Facessant.
Amantes praeliorum Accipitres,
Rapaces bonorum Vultures,
Avidi caedium corvi,
Laedunt Columbam.
Absint
Pugnaces fraxini, contumaces Ilices,
Funestae saxi, fatales cupressi,
Cum Oliva stare nequeunt.
Has inter volucees, et arbores
Nec Columbae, nec Olivae est locus.
Fallimur,
An Columbae Martii occentant alites?
Anseres obstrepunt?
Obrugiunt Leones? Dracones insidiantur?
Parcatur innocentibus.
Siquidem Domini sunt, quem asserunt
Vita esse ac nomine
INNOCENTIUM.
Plaudite.

Innocentius Decimus, Romanae Ecclesiae Summus Pontifex. ANNAGRAMMATICE.

EIa tu eximius pacis, ac clemens omnium nunc esto defensor,


page 30, image: s0102

IUBILAEUS SYMBOLICUS ALTER SYMBOLORUM QUINQUAGENUS, EX COLUMBA Pamphiliorum.

Columba in Petra nidificans. TUTA QUIES.

ITe pamphili Columbae,
Sacra turma, grex fidelis,
Ite mites, absque bile:
It emolles, absque ruga,
Ite suaves, absque felle:
Ite Pamphili Columbae;
Ite candidae sodales:
Lacte tinctae, lilioque,
Et ligustro colla sparsae,
Absque labe, noxiaque,
Ite Pamphili volucres.
Hostis instat, et rapaci
Terrer ungue, milviique,
Vulturesque, quaere Petram:
Rupiumque tutiores
Quaere sedes, ac latebras.
Non in horrido recessu,
Maenalique, Caucasique.
Non in Atticis Hymettis,
Thessalisque quaere silvis.
Una Petram septicollis,
Roma pandit tutiorem.
Hanc quiet is fessa sedem,
Hunc salutis pressa portum,
Quaere turba Pamphili.


page 31, image: s0103

TU ES PETRUS, ET SUPER HANC Petram aedific abo Ecclesiam meam.

QUod contra Acciptres trepidis est Petra Columbis,
Ausonidum nobis PETRUS in urbe fuit.
Petra columbarum est: animatum Petrus asylum:
Ista tuetur aves: ille tuetur oves.

II. Columba in aere, quae litteras ex collo pendulas gerit. NUNTIA FELIX.

Fallimur? an certum est etiam secreta columbas
Posse per aereas ferre, referre vias;
Mutina testis erit, bellis obsessa cruentis;
Nuntia promissam cui tulit ales opem.
Credimus? Ausonidum nova venit ab urbe columba:
Non est haec ales Martia, Pacis erit.

III. Columba ex arca a Noe dimissa. SPES EXCITAT ALAS.

Spe ruit aequoreas emissa columba per undas,
Atque tuas ambit, mitis oliva, comas.
Spes quoque Legatos borealibus intulit oris;
Sunt quibus optatae pacis oliva placet.
Irrita spes saepe est: semel est spes falsa columbae;
O Utinam liceat dicere! nostra semel.

IV. Pulli Columbini ex ovo prodeuntes, citato et Mustela, haud procul positis, impetuntur. VIX NATI CINGIMUR HOSTE.

Vix subit ignotos terebrato cortice soles,
Et patitur structos parva columba dolos.
Hostis ubique premit. Vix primas carpimus auras,
Quique datas rapiat, lividus hostis adest.


page 32, image: s0104

Ista columbarum sors est, hominumque; sed uno
Discrepat, est hominis (pro pudor!) hostis homo.

V. Pullus Columbae stat in capite matris nido insidentis. NULLA EST REVERENTIA MATRIS.

Cernitis, ut matrem plantis audacibus ales
Proterit? hoc etiam saeva columba potest.
Improba nos calcat soboles: Ecclesia mater
Ingemit, at paucos iusta querela movet.
Illa caput nostrum est; sed dum vertuntur in orbe
Omnia: sub pedibus cernimus esse caput.

VI. Columba terretur umbra Accipitris in aqua conspecti. UMBRAS CAVE.

Saepe licet vacuas miseri trepide mus ad umbras:
Saepe tamen iusti causa timoris erunt.
Quae timet Accipitrem, terretur imagine visi,
Quam spectat vitreo lota columba freto.
Haereticos primis Germania territa spectris
Si foret, haereticis non modo praeda foret.

VII. Columba in speculo sui imaginem, tamquam alteram Columbam, frustra sectatur. UMBRA FALLIT.

Non verum, et veri multos delusit imago,
Saepe rei speciem futilis umbra gerit.
Quod videt in vitro speculatrix orbe columba,
Umbra rei tantum est: sed tamen umbra tener.
Credimus; Haereticis mendax Ecclesia tantum est,
Decipitur, fictae quem tenet umbra rei.

VIII. Columba, Accipitre viso, fugit, FUGA TUTIOR ARMIS.

Dum videt audacem metuendis unguibus hostem,
Praesidio subitae tuta columba fugae est,


page 33, image: s0105

Et quandoque fuit strictis fuga tutior armis:
Pugna fuit causae saepe ruina bonae.
Visa fuit fugiens Ecclesia pressa Tyrannos
Vincere, quae pugnans vincere visa fuit.

IX. Columba aquis se lavans purgat. PURIOR EXIT.

Purior emergit vitreo de fonte columba,
Quantum vis liquidis saepe prematur aquis.
Ut purges maculas, fluctus patiaris et undas,
Quas pluit in pressum sors malesana caput.
Crimina detergunt bellorum flumina, quisquis
Saepe luenda facis, saepe lavandus eris.

X. Columba inter milvum et canem media, hic dentes, ille ungues intentat. CONCORDIA DISCORS.

Non bene conveniunt, nec in una sede morantur
Milvius, et rabido iuncta columba cani,
Difficilis res est, nec pacis idonea custos,
Mollis avaritiae consociata fides.
Et canis et milvus iungent sua rostra columbae;
Perfidia aeterno Marte rebellis erit.

XI. Columba corvis haud procul dissitis, in rure iuncta, quibus arcus imminet et sagittae missae. DAT VENIAM CORVIS.

Dirigit in mit es auceps sua tela columbas,
Illaesoque ferox corpore corvus abit.Innocui
premimur: nil arma nocentibus obsunt:
Quo petit hic, alter Marte superbus ovat.
Si tantum meritos raperent discrimina belli:
Aut pax, aut minus hac bella timenda forent.

XII. Columba pullis incumbens sensim consumitur. VITAM FOVEO DISCRIMINE VITAE.

Dum vacat haec pullis volucris studiosa fovendis,
Auxilio vires deficiente cadunt.
Exuitur plumis nec avitae gratia formae est,
Quoque animat pullos, ipsa vigore perit.


page 34, image: s0106

Sic luit impensas natis Ecclesia curas:
Quos alit, hi spoliant: quos patit, inde perit.

XIII. Columba cassibus pene intercepta effugit NON BIS AD EUNDEM.

Quae semel in laqueis decepto fune pependit,
Cautior ad laqueos, laesa columba redit:
Sic canis ab baculum trepidat, sic piscis ad hamum,
Cum semel hic fustes, ille momordit acus.Et fraudes metuit, fraudes Ecclesia sensit,

O quoties aliquis, pax, ait, hostis erat!

XIV. Columbae ex veter: et ruinosa domo ad aliam novam candidam evolant. OMNE SOLUM PATRIA.

Sedibus expulsae visent nova recta columbae:
Excipiet profugam candida turris avem.
Exsulet antiquis Ecclesia sedibus acta:
Exsulis hospitium vel nov us orbis erit.
Et dolet, et gaudet: visis dolet illa, ruinis:
Exsilio gaudet, ditior illa, suo.

XV. Columbarum columbis multis frequens. Corvi et canes ad cadaver. IUNGIT CONCORDIA PLURES.

Chaonias sociis iungit concordia tectis:
Non secus ac gaudet iuncta bidente bidens.
Et bene laetatur iunctis Ecclesia natis.
Dissidium procul hinc, sit procul inde furor.
Ite canes rabidi, pastique cadavere corvi
His procul a sociis pax sua regna colit.

XVI. Columba pullos suos nutrit terra salsuginosa. ET AMARA IUVANT.

Et iuvat, et pasti gaudent salsugine pulli,
Quam legit ex uda Chaonis ales humo.
Dulcia nonnumquam prosunt; sed amara frequenter.
Saepe nocent aloes pabula, saepe iuvant.
Pascitur, et pascit duris Ecclesia bellis:
Fortiter illa pati, pars bona pacis erit.


page 35, image: s0107

XVII. Columba in cassibus frustra obluctatur. SERO SAPIT.

Sera sub hoste fuga st, frustra vitaveris ictum,
Stridula cum pavidum fixit arundo latus.
Cum subiit laqueos, frustra obluctabitur ales:
Nil iuvat ad mersam remus, et aura ratim:
Dum tempus [(transcriber); sic: tempns] ratioque sinunt, auferte periclum,
Non sapit hic, quisquis non nisi sero sapit.

XVIII. Columbae in agro sparguntur a cane IN DIVERSA RUUNT.

Ecce ruit subito per dev ia quaeque volatu
Ales, ad hostilis territa spectra canis.
Effugit agna lupos, torvos lupus ipse Leones.
Quod fugiant homines, hoc facit alter homo.
Hic canis, hic lupus est, sic Petri spargit ovile.
State licet: Pastor sedulus arma rapit.

XIX. Columbis sparguntur ad casses positos semina. FIDE, SED CUI VIDE.

Et sua blanditiis fraus est; et munera perdunt,
Vidimus hamatos fallere saepe cibos.
Vidimus et captam laqueos intrare columbam,
Semina spargentis dum legit illa manus.
Dum sua iam prostant venalia foedera multis:
Decipitur, qui vult fidere Perfidiae.

XX. Columbarum pulli alter alteri escam praecipit a matre porrectam. FRATRUM QUOQUE GRATIA RARA.

Carpimur invidia stulta que cupidine rerum:
Perdit amicitias utilitatis amor.
Quem studiosa patens natis collegit alendis,
Fraternum Frater praeripit ore cibum.
Testis avis; fovet et natos Ecclesia testis,
O lucri, et pacis dissita vora nimis!

XXI. Columba rostro se a vermibus purgat. VIX SECURA DOMI EST.


page 36, image: s0108

Saepe domi latuit, versusque est hospes in hostem,
Crede mihi nullo culmine tutus eris.
Parva columba suos vermes complectitur alis,
Saepe fovet cuculum nescia mater avis.
Per quam laesa perit, fert alvo vipera prolem:
Quique Petri quatiunt, fert ratis ipsa viros.

XXII. Columba lauri folia ad pullorum nidum defert. AMAT VICTORIA CURAM.

Dum licet et morbus patitur, medicina paretur,
Iam valida seram peste feretis opem.
Dum blattas metuunt, et sparsi toxica morbi
Chaoniae, lauro seque suosque foven.
Aemula sedulitas Romanae Matris amatur:
Illa suos lauro protegit, illa fide.
Haec utinam nunquam contempta medela fuisset:
Non modo tot belli funera fleret humus.

XXIII. Columba ad arcam cum oliva redit.
[Gap desc: Greek word]

Plaudite, nam viridi petit arcam fronde Columba,
Quam legit ex ramis mitis oliva tuis.
Et sperare iuvat: viridi spectatur oliva,
Urbe sacra veniens nuntia pacis avis.
Augurium felix, FABIO gaudere sequestro,
Omine non caruit tam bona causa suo.

XXIV. Columba manui insidet, quam iuxta collisa arma terrent, et avertunt. TRACTABILIS ARTE.

Assuetam manibus vidi facilemque columbam;
Hanc tamen aversam martius horror agit.
Quas sensit favisse manus Ecclesia, nunquam
Horret, ad armatos non venit illa sinus.
Mitis ab ingenio est. Adama. redamabit amantem,
Marte reginon vult, arte paratur amor.


page 37, image: s0109

XXV. Columba cum aliis columbis et avibus domesticis. BONORUM BONA SOCIETAS.

Pascitur et sociis est iuncta columba columbis,
Nec meruit cicures ales amica greges,
Novimus exemplis: Ecclesia pacis alumnos
Colligit in placido mater amica sinu.
O male degeneres nati, sociique malorum:
Qui modo bella fremunt, hos cito bella prement.

XXVI. Columba sola in tecto gemens. PRO CANTU GEMITUS.

Quae deserta seder viduo, sine compare, tecto,
Ingemit afflictis maesta columba modis.
Tristis ad immanes bellorum Ecclesia turbas,
Natorumque Patens cladibus orba gemit.
Hos quicunque potest annus lenire dolores:
In reliquis nobis ille salutis erit.

XXVII. Columba profugiens laqueum, quo capta erat, secum aufert. EXTREMA PERICULA VICIT.

Insidias vicit, laqueosque resolvit inertes,
Et captiva trahit vincula mitis avis.
Exue te saevi laqueis Ecclesia Martis:
Turpe iugum est. pacem libera turba colit.
Fallimur? an tandem libertas proxima fulsit?
Rumpuntur laquei, spes bona pacis adest.

XXVIII. Columba corvum aliquot plumis amissis effugit. DELUSIT HIANTEM.

Ne succumbe malis. Et desperatio vires
Sufficit, et mediis spes rediviva rogis.
Ipsa licet corvi deprensa sub ungue laboret,
Amissum repetet saepe columba gregem.
Sperat adhuc duris lacerata Ecclesia bellis,
Saepe premi, peremi non tamen illa potest.


page 38, image: s0110

XXIX. Columba pueri manibus mulcetur et enervatur. BLANDITIAE PERDUNT.

Blanditiae perdunt, pueris mulcentibus, ales
Amittit formae vimque decusque suae.
Perdita iam dudum, blandis Ecclesia rebus
Squaleret; duris perstat adultus honor.
Emicat in terris pulcherrima stella tenebris,
Quae niveo latuit stella sepulta die.

XXX. Columbarium accipiter frustra tentat subire canis prae foribus moratur. NON CUIVIS PATET.

Stet canis ante fores, castis Ecclesia gaudet
Hospitibus, non haec ostia cuique patent.
Qua penetrat cortem, iuncto consorte, columba,
Non hac accipiter debuit ire via.
Quodque bidens habitat, lupus hoc arcetur ovili
Perfidus imperio cedat, et arma cadent.

XXXI. Columba mortua retinet suum colorem album. MORS NON MUTAVIT HONOREM.

Ipsa licet niveam rapiat Libitina columbam,
Quae fuit, in letho candida perstat avis.
Et pereat concisa suis Ecclesia membris,
Membra tamen pulchro mortis honore nitent.

XXXII. Columbarum una nido incubat, altera cum alimentis advolat. HOC OPUS, HIC LABOR EST.

Fervet opus, teneros nido fovet altera pullos,
Altera quaesito fert alimenta cibo.
Hoc opus, hic labor est, natos educere foetus,
Tantus amor sobolis, tantus amoris amor.
Quid matres faciant, pia nos Ecclesia nutrix
Edocet, in natos tota profusa suos.


page 39, image: s0111

XXXIII. Columba Mas et Femina inter se pugnantes brevi conciliantur, AMANTIUM IRA BREVIS.

Et mites quandoque rapit brevis ira columbas,
Sed tener hac etiam lite fovetur amor.
Sic decet, hortaturque suos Ecclesia natos,
More columbarum, sit brevis ira, iubet.
Cur non obsequimur? furor implacabilis ardet
Bellorum, ah, tandem, sit furor iste favor!

XXXIV. Columba excaecata in cassibus, ad quam aliae tendunt. NE CAECO CONFIDE DUCI.

Quidquid id est, metuo: laqueis implexa columba,
In sua captandas vincula ducet aves.
Coeca quidem est, trahet ipsa tamen, ne fide sodali
Decepto, gaudet captus habere parem.
Vix satix haereseos caecae vitaveris artes,
Innumeros laqueis induit illa suis.

XXX. Columba picta in viscatis perticis collocata, ad quam aliae advolant. NIMIUM NE CREDE COLORI.

Picta columba sedet visatis addita virgis,
Et positis volucres implicat illa dolis.
Fallere et umbra potest, picta nitet haeresis atte,
Et speciem verae relligionis habet.
Huic male si credas, captivus imagine veri,
Sub fidei larva perfidiosus eris.

XXXVI. Columba in bellico vexillo depicta. PAX META BELLI EST.

Mos erat hic veteri quondam Babylone receptus,
Militiae fieri symbola pacis aves.
Exemplum sequitur placidis Ecclesia signis,
Pacis ad auxilium cogit in arma duces.
Hostes bella fremunt, ex bellis bella creantur:
Dissidium quodvis clauditur excidio,


page 40, image: s0112

XXXVII. Columbae geminae, quae cuculum a se avertunt. MIHI SUFFICIT UNUS.

Cetera turba procul, paribus iuvat esse columbis,
Suffi cit ingenuis, unus, et una toris.
Quod male turbatas Ecclesia lugeat aedes,
Hoc faciunt quibus haud convenit illa domus.
Una fides torus est, sponsus placer unus amanti:
Quidquid turbarum est turpis adulter agit.

XXXVIII. Columbarum unam odorifero liquore sparsam, aliae sequuntur. ODORE TRAHIT.

Et suus illecebris locus est, et odore columbas
Attrahit, Assyrio sparsa Columba thymo.
Non opus est herbis: Ecclesia pacis amore,
Quem que potens virtus spirat, odore trahet.
Hanc, quicunque fugis longi fastidia belli,
Pone subi: Pacis templa subibit avis.

XXXIX. Columbarum alae uno loco, altero corpora. MINUIT DIVISIO VIRES.

Nil possunt vacuae dum sunt fine corpore plumae,
Nil sine remigio corpus inane porest.
Indiget hoc plumis; sed egent quoque corpore plumae:
Alterius sic res altera poscit opem.
Tolle fidem, vacuum fuerit respublica corpus:
Publica res pereat, nil sine iure fides.

XL. Columba mari se capite immergens, anser iuxta et cygnus. IACTATUR NON MERGITUR.

Innatat in vitreo purganda columba profundo,
Obruat unda caput, nil tamen unda nocet.
Sic sua, ne pereat, cygnum lavar ala natantem,
Sic etiam liquidis mergitur anser aquis.
Mars furat, et sacram premat haeresis atra phaselum,
Fluctuat, ast numquam mergitur illa ratis.


page 41, image: s0113

XLI. Larvae in agris positae iuxta quas columbae INANES MINAE.

Larvarum facies mediis spectavimus, agris,
Horruit ad vanas nulla columba minas.
Haeresis auxilio Martis non pauca minatur;
Sed ridet brutas Ausonis ora minas.
Cedite larvati, vanum, sine corpore, corpus:
Umbra quidem pueros, non fugat illa viros.

XLII. Columbarum pulli hiant, nil tamen porrigente matre. MORA PARVA IUVAT.

Ah video, rostro petit escam pullus hianti:
Quam petit, hanc nondum praebet amica patens,
Et fallit quandoque, tamen quandoque ministrat,
Redditur ex modica gratior esca mora.
Quae dilata diu tandem speratur ab urbe
Pax ista poterit gratior esse mora.

XLIII. Columba regali in mensa, corvus in fimeto, PRETIOSO FUNERE TOLLOR.

Cedite corvorum despecta cadavera; funus
Nobile, regali digna columba manu est.
Pignus amicitiae moriens haec inter amicos
Fercula mensarum deliciasque facit.
Sic vivet post fata novis Ecclesia mensis,
Delicium caeli, caelituumque decus.

XLIV. Columba varios induere colores collo videtur, cum unus idemque maneat. VIDEOR, NON SUM.

Falleris, hanc qui credis avem mutare colores,
Purpureumque creco, caeruleumque [(transcriber); sic: caeruleumqu] nive.
Immutata manet; sola est deceptio visus:
Si credas oculis omnia, falsus eris.
Haeresis advertat: mutata Ecclesia non est.
Haec manet, at visu fallitur illa suo.


page 42, image: s0114

XLV. Columba, aperto pectore, sine felle reperitur, ut Horus testatur. NESCIA FELLIS.

Viscera dissectae gladio scrutere columbae,
Nil ibi, quod tumeat, fellis amara geret.
Quantumvis ferro laceres, ac Marte cruentes,
Nil fellis mater relligionis habet.
Illae pati didicit, didicitque ignoscere culpae:
Hostis ades, veniam si cupis, hospes eris.

XLVI. Columbae gregatim ex rure ad tecta redeunt. TENDIMUS UNA.

Una domus nobis, via par deducit ab agris,
Quotquot Chaoniae connumeramur aves.
Est aliquid comitem esse bonis, sic tutius itur:
Qui male privatum quaerit, aberrat, iter,
Non modo tam foedas daret haeresis orbe ruinas:
Si proavis tritam curreret illa viam.

XLVII. Columba serenitatis venturae insolenti cantu signa edit. Solper nubes emicat. POST NUBILA PHOEBUS.

Laetior elata dum plaudit voce columba,
Praecocibus solem plausibus illa ciet.
Et modo Romana plaudunt derupe columbae,
Optatumque monent pacis adesse diem.
Credimus auguriis? an vincit nubila Phoebus,
Candida post bellum pax remeare nequit?

XLVIII. Columbae elixae in pharmacopolio propositae, eo quod pestis luem non conttahant ipsae, et ab ea praeservent vescentes, ut Horus asserit. MEDICINA MALORUM.

Ne tibi displiceat praesens medicina malorum,
Cum furit hostili pestis acerba lue.


page 43, image: s0115

Saepe fuit miseris gustata columba saluti,
Et, cum Romana relligione, fides.
Ut vites cum peste famem, ne sperne columbam:
Ut cum pace nefas, hanc potiare fidem.

XLIX. Columba Pontificiis insignibus Tiarae et cruci insidet, ut S. Fabiano Pontificifactum memorant. VENIT OMINE FAUSTO.

Cernitis, ut prisci redeunt miracula mundi:
Cum venit ad sacram pura columba crucem.
Quae FABIANE tibi ruit olim candida caelo,
Nunc successori favit amica tuo.
Sint corvi milvique procul, mavortia turba,
Alitibus pacis sola Tiara pater.

L. Columba olivifera in australi caeli plaga inter astra collocatur, ut astrologi huius aevi faciunt. CAELUM POST FATA TENEBIT.

Cernis oliviferam caelo regnare Columbam,
Ingenio quisquis perspicis astra tuo.
Scilicet et caelum pacis delectat imago,
Quae modo PAMPHILIO pacis imago placet.
Non male conveniunt; quae nunc tenuere Columbarn
Sidera, PAMPHILIUM post sua fata ferent.


page 44, image: s0116

TERTIUS SYMBOLORUM QUINQUAGENUS EX OLIVA Pamphiliorum. A D. Olivam, quae semper virens pacis Symbolum est.

STes oliva pacis arbor,
Fronde pulchra, flore culta,
Delicatam compta frontem,
Succulento plena fructu,
Hinc capillis, inde baccis
Stes oliva fertilis.
Stes oliva, planta mitis,
Silva mollis et venusta,
Arborumque lux, decusque,
Imperatrix blanda ruris,
Hinc coronis, inde baccis
Stes oliva nobilis.
Bruma saevo torva vultu,
Hispidisque foeta nimbis,
Asperisque cincta ventis,
Irrito spumet furore:
Stringat undas, nudet ornos,
Stes oliva frondibus.
Bella Mavors impotenti
Spargat ausu, rura vastet,
Nudet agros, stes oliva,
Nil timebis PAMPHILIQUE
CHISIIQUE tuta dextris,
Stes oliva fructibus.
Pace frondes, pace flores,
Laetusque latiusque
Pacis arbor explicabis,
Fertilisque, nobilisque
Frondibusque, fructibusque
Stabis arbor PAMPHILI.


page 45, image: s0117

I. Ramus olivae e ceteris ramis manu selectus. HUNC PRAEFERO.

DIversos diversa iuvant. Hunc Martia cornus
Afficit, hunc Clario laurus amica Deo.
Non eadem sapimus, delectat oliva Minervae
PAMPHILIUM: mitem pacis imago virum.
Corno cede tua Mavors, ac Delia lauru: iudice
Iudice me, primas Palladis arbor habet.

II. Olivetum plantant parvi pueri; ut fit in Cilicia quod a castis pueris plantatae olivae sint fecundissimae. NON QUAVIS TRACTANDA MANU EST.

Fertilis a Cilicum plantatur oliva puellis,
Est aliquid castas apposuisse manus.
Non omni plantanda manu pax, censeo, nostra est.
Apponat FABIUS PAMPHILIUSQUE suam.
Non steriles invecta comas lacerataque bellis
Pax feret, amissas mox revocabit opes.

III. Olivae fructus colliguntur in vasa mature ne mota pereant, ut solet. INGRATA MORA EST.

Et mora certa iuvat, succosque refringit amaros:
Et perit ingratis bacca relicta moris.
Matures potius, minus hac in patte nocebis;
Discite, LEGATI: Pax ut oliva, perit.
Noxia quaeque mora est, nisi maturare lubebit,
Sero virens pacis fructus acerbus erit.

IV. Oliva ex oliveto in latiorem campum translata melius proficit. Vide hic et infra Plinium in pluribus.


page 46, image: s0118

VULT SPATIUM VIRTUS.

Quae plantas inter latuit compressa minores,
Virtutis campum quaerit oliva suae.
Paci rota sinum pandit Germania: desunt
consilioque [(transcriber); sic: Consilioqe] viri, consiliumque viris.
Nam nimis angustis Germanos claudere metis.
(Vult spatium virtus) pax sine pace foret.

V. Oliva caduca fulcitur stipite ADIUTA STABIT.

Opportuna manus fulcrum praebebit olivae,
Cum nondum senii pondere victa labat.
P ax optata licet casum suspensa minetur,
Stare potest fida non ruitura manu.
Sed tamen incertis stabit temeraria fulcris,
Ni coniuratam Teuto reponat opem.

VI. De olivae excisae trunco facta imago Mercurii est. EXCISA RESURGIT.

Quae succisa suis cecidit radicibus arbos,
Illa cadens formas induit arte novas.
Pacis erat vivens, moriens est pacis imago,
Praxiteles vitam reddidit ingenio.
Haeresis evulsam Pacis prostravit olivam,
Truncatae formam reddere, id artis erit.

VII. Oliva oleastris inserra frugiferos reddit: FECUNDAT STERILEM.

Extollit steriles oleaster fruge racemos,
Insita cum duro nupsit oliva proco.
Hoc oleae donum est, cur non mansuescimus armis
Si licet, et steriles fruge beamus agros?
Quisquis frugiferas oleastris Pacis olivas
Inserit, agricolis hic mihi maior erit.

VIII. Tropaeum in oleae trunco erectum. HOC PENDEAT ARBORE MAVORS.

Vidimus ex oleis veterum fulgere tropaea:
Ex olen, liceat dicere, rursus erunt.


page 47, image: s0119

Iure solent bellis pendere tropaea peractis,
Quis faciet iusto stare tropaea loco?
Victores victique iacent, et amicus, et hostis:
Quilibet ex quovis patta tropaea locet.

NON BENE CONVENIUNT.

Non bene discordi sociatur quercus olivae:
Illa potens succo; glandibus illa frequens,
Nec paene cum duris sociantur mollia bellia
Otia; pacificis otia grata viris.
Alterius quercus gaudent et bella ruinis:
Mitior hinc nobis pacis oliva placet.

X. Oliva ventis quassata radices altius agit. CONCUSSIO FIRMAT.

Proficit adversis virtus: firmatur oliva
Altius offensis exagitata Notis,
Undique concussis quamvis Mars obstrepat armis,
Paxque minis trepidet, perfidiaque fides.
Pacis adhuc fideique suis venerabile terris
Nomen erit, donec Roma polusque ruant.

XI. Oliva virens cum aliis arboribus hieme exustis. CONSTAT UBIQUE SIBI.

Non metuit gelido brumas aquilone rigentes,
Quae viret aestiva mitis oliva toga.
Est aliquid constare sibi, cum praelia Mavors
Dura fremit, cum sors mutat acerba vices.
Non aliter Romana suas Ecclesia vires
Virtutemque, fide non ruitura, probat.

XII. Oliva de tumulo enata, ut in S. Torquati Episcopi In Hispania tumulo spectatur, quae ipsius natali dic floret, et fructum facit, oleo contra omnes morbos fuso. MELIOR POST FATA VIREBIT.

Vidimus Hispano quod staret oliva sepulcro,
Quae viridi baccas fronde, oleumque daret.


page 48, image: s0120

Hanc Torquatetibi post fata locavit olympus:
Symbola pacifici sustinet illa viri.
Par quoque PAMPHILIUM post fata manebit oliva:
Cui sanctae in vita pacis oliva placet.

XIII. Vitis olivae copulatur. COHAERENT.

Visa per amplexus scrip sisse recentis olivae
Vinea frondosis intemerata comis.
Necmale nixa fuit: dedit haec, dedit altera fructum:
Sed brevis, aut crudus fructus uterque fuit.
Quis det, ut optatae societur copia paci.
Et vigeat fructu copia paxque suo!

XIV. Oliva in igne adusta sterilescit. NE VIOLA. [Note: Luditur anagrammatice: Nam Oliva versis litteris viola est.]

Nil mihi cum flammis, procul hinc, procul este favillae:
Tacta focis molles perdit oliva comas.
Dum nova bellorum Mavors incendia nutrit,
Et paci cupidas admovet arte faces.
Nil sperare licet, Frustra manus altera flammas
Dum gerit, admotas altera praebet aquas.

XV. Coronae aliquot ex oliva plexae, quarum una manu elevatur. DIGNUM EXSPECTAT CAPUT.

Pacis et armorum quisquis decreta sequester
Dirigis, arbitrio subicienda tuo:
Abice consilium bellorum; pacis ad artes Mitior ingenio subsidioque veni.
Aeternis cingent oleis tibi serta capillos:
Fax Martem; Pacem sola corona decet.

XVI. Oliva in collibus glareosis fertilis, in pratis sterilis. STERILI NUTRITUR IN AGRO.

Fertilibus tenuis marcescit oliva viretis,
Nutritur sterili pinguis oliva solo.
Quas glareae lapidesque premant, vult Pallas olivas
Pax oleae similis, fertilitate perit.


page 49, image: s0121

Nascitur exhaustis melius pax aurea terris:
Spes igitur reducis proxima pacis adest.

XVII. Oliva, cui manus cum pertica immineat, aliquibus ramis laceris. NE QUID NIMIS.

Lex vetus est: oleam duro ne verbere stringas,
Netibi deficiat fructibus illa suis.
Mitior exposcas rediturum tempore fenus:
Qui durus nimium est, ille negare docet.
Qui nimium duris pacem sibi legibus urget.
Forsitan huic fru ctus non dabit illa suos.

XVIII. Oliva, quam imber irrigat. IUVAT ATQUE NOCET.

Qui iuvat imbelles imber moderatus olivas,
Obfuit immodicis aethere fusus aquis.
Aut oleum, aut pingues oleis dabit imber amurcas.
Saepius optatas copia tollit opes.
Copia, pacis opes minuit, fovet improba Martis:
O inopes quibus has pax perit inter opes!

XIX. Olivae minores, supra quas, ex densa nube, tenui radio Sol emicat. EXSPECTANT SOLEM.

Nubibus obtectas Phoebi spectate quadrigas,
In tenui reptans gaudet oliva solo.
Pax etiam nostris nondum sat adulta diebus,
Aeterni cupiet solis honore frui.
Ille later nebulis scelerum velatus opacis,
Serius hinc fructus pax facit alma suos.

XX. Ex olivae ramis aves fructum decerptum respuunt, et fugiunt. DESIPIT, ALOE EST. [Note: Alluditur ad anagramma: nam Olea versis literis Aloe est.]

Desipit interdum sapidum qui condit olivum
Nucleus, ex baceis carptus oliva tuis.


page 50, image: s0122

Gustatum fugiunt volucres, sint dulcia pacis
Germina, non paucis fructus amarus erit.
Improba dissidiis alitur plebs: dulcia pacis
Gaudia libertas seditiosa fugit.

XX. Oliva multis luxurians frondibus; sed sine fructu. INOPEM ME COPIA FECIT.

Quid iuvat excultam succrescere frondibus umbram.
Si mihi luxurians est sine fruge coma?
Quid iuvat optatum ditescere frugibus annum.
Si Mavortis agri fenora sica metat?
Pax veniat, laetusque suis stet messibus hortus:
Est mala fertilitas, quae sine pace viret.

XXII. Oliva, a qua rami superflui manu putati decidunt. RARA EST SINE, VULNERE VIRTUS.

Caedite ruricolae vacuas sine frugibus umbi,
Et minuat densas arbor opaca comas.
Laetior haec vivet frondes detonsa bipenni:
Quo minor est, maior fructibus arbor erit.
Postquam Europa tuis opibus praecisa recumbis,
Frugiferae propior spem modo pacis habes.

XXIII. Oliva plena, iuxta quam rastra et ligones in fasciculo. FRUCTUM DABIT ABSQUE LABORE.

Absque labore nihil, verum est; nisi fallit oliva,
Quae sata, datfructus, absque labore, suos.
Tollit rastra procul, cassosque referte ligones,
Sufficit ad plenas Palladis arbor opes
Pacis ad ingenium est: facili parit illa labore,
Tollatur ferrum, copia pacis erit.


page 51, image: s0123

XXIV. Olivae ramus quercui frustra inseritur. NON OMNIS FERT OMNIA TELLUS.

Quisquis in accisa quercu plantabis olivam,
Nil dabit haec olei planta, laborque tibi.
Irrita vota facis, quisquis plantate quietem
Armorum in medio, stulte, furore cupis.
Dum sceptris inhias, dum bellis bella reponis,
Quae tibi pacificae cura quietis erit?

XXV. Oliva fructu repleta. FRUCTU NON FLORE TRIUMPHAT.

Quae florum tenui se vestit oliva decore,
Non tenues frugum cortice fundit opes:
Munera promissum superant. Dent Numina pacem
Sub tenui pacis flore venire parem.
Spem vincat, superetque fidem; sed vota vovemus,
Heu metuo! pacis flos, sine fruge, cadet.

XXVI. Oliva, quam caper admordet et vitiat. QUEM PASCIT, HOC DENTE PERIT.

Quem caper admordit vitioso noxius ore,
Deficit ex foedis mollis oliva labris.
Miramur! pax forte vitet non dispate casu:
Paucorum admorsu mox vitanda ruet.
Est qui dissidii fautor, nil spiret amicum:
Et durus placidas it caper inter oves.

XXVII. Oliva eiusdem quantitatis cum quercu, au: corno, appensa praeponderat. PRAEPONDERAT ILLA.

Hinc oleam, cornum inde pari suspende bilance:
Ponderibus gravior praevalet illa suis.


page 52, image: s0124

Symbola pacis habes; sed habes quoque symbola belli:
Cornus erit Martis, Pacis oliva decus.
Cernite Legati. Pax, an Mars pondere maior:
Vos natura docet, vos docet ista bilanx.

XXVIII. Oleae fructus in mensa divitum lauta, ad stomachum acuendum adhibentur. TENUI VIX APTA SALINO EST.

Pauperis ad mensam fructus non spectat olivae;
Sed quam lautitiis pinguior aula struit.
Craesus amat baccas, Codro sua corna leguntur:
Plus ex pace refert dives, inopsque minus.
Credimus? ad miseros spectant incommoda belli:
Ad regni proceres commoda pacis eunt.

XXIX. Olivae rami per manum armatam praeputantur. SINE LEGE MODOQUE.

Quid mitem gladio miles perstringis olivam?
Rustica prae gladiis apta securis erit.
Palladis ingenio nescit Mars stringere ferrum,
Plus aequo semper praeputat illa manus.
Quisquis ad amissas per bella revertitur urbes:
Unius intuitu moenia mille ruit.

XXX. Oliva ventis eversa cui manus ad erigendum admota. AUXILIUM [(transcriber); sic: AUXILIM] TARDASSE NOCET.

Cum ruit evulsis radicibus arbor olivae,
Serius admoto stipite tollis onus.
Ipsa licet repetar vestigia pristina terrae,
Impulsu facili lapsa repellet humum.
Ante licet cav cas quam pax ruit impete belli:
Postquam mota loco est, vix reditura cadet.


page 53, image: s0125

XXXI. Oliva, sub qua hinc sole affulgente, inde nive cadente, latent pecudes. PROTEGIT AC NUTRIT.

Si mihi defuerint fructus, tamen umbra iuvabit,
Non deerit ramis ille, vel illa meis.
Ipsa tegam pecudes volueresque, et mille ferarum.
Seu phoebus radiis, seu nive bruma premar.
Symbola pacis habes: opibus favet atque quieti:
His careat, quisquis Martia bella fremit.

XXXII. Vicinae tres olivae, quarum mediae securis ad radices adhibetur. NOCUIT VICINIA MULTIS.

Quantum cunque ferax vicina nocebit oliva;
Altera in alterius noxia surget opes.
Heu quantum nocuit vicinia Regis avari
Regibus! alterius praeripit alter opes.
Hinc pacis iactura bonae est, hinc arma sonamus,
Patriaque in cineres versa repente cadit.

XXXIII. Oleae ramus manuagro insertus et rusticus arans. CARPENT MEA DONA NEPOTES.

Saepe laboratum est; sed erant sine fruge labores,
Qua sua sudoris praemia ferret opus.
Saepe manus, quae non carpet, plantabit olivam:
Saepe metent alii; rusticus arva coler.
Et qui prima locat sperandae germina pacis,
Forsitan hinc fructus non leget inde suos.

XXXIV. Oliva truncata refundit ramos copiosius. CAESA REDIT MELIOR.

Uberior quandoque redit post vulnera truncus,
Et raptas vario germine reddit opes.


page 54, image: s0126

Forte suas etiam repetet pax aurea terras,
Uberior, post tot bella cruenta, bonis.
Proderit interdum graviora tulisse pericla,
Ut placeat gustu pax reditura suo.

XXXV. Gladius manu in olivam impactus, ob eius duritiem frangitur. FRANGERIS ANTEQUAM FRANGAS.

Qui petis adversam ferro mucronis olivam,
Cede minor; chalybe est durior illa tuo.
Irritus iste furor cadet, ac insana voluptas,
Quae cupit eversum sternere pacis opus.
Sentiat armatam, qui Pallada spernit inermem.
Et ferro pereat ferreus ipse suo.

XXXVI. Oliva igni adhibita, et ipsa destruitur, et ignem destruit. PERDITUR ET PERDIT.

Ignibus admotam quisquis male perdit olivam,
Sentiet exstructi commoda nulla foci.
Non bene conveniunt, iunctae perit ignis olivae:
Perdit et hunc moriens, quo perit ipsa, rogum.
Pacis ad exitium, qui belli incendia nutrit,
Et belli, et pacis commoda nulla feret.

XXXVII. Olivae iam marcescenti adhaeret hedera. MALA FOEDERA PERDUNT.

Foedera cautus ini, cuivis ne crede sodali;
Vulgus amicitias utilitate probat.
Quod molles hederis rami cingantur amicis,
Crede mihi, exitio fiet oliva tuo.
Quae male divisae sociabis foedera genti,
Federa in exitium sunt valitura tuum.


page 55, image: s0127

XXXVIII. Olivae ramo duae columbae infident. RARA QUIES.

Rara columbarum sedes spectatur oliva,
Rara licet fuerit, visa fuisse tamen.
Rara quidem res est, Ecclesia pace quieta:
Quae detestatur, praelia ferre solet.
Sed quoque depositis spem desperatio bellis
Saepe facit: bellum pax aliquando premit.

XXXIX. Oliva arida et senio defic iens. NIHIL IMMORTALE TENEMUS.

Omnia deficiunt, tacito pede labitur aetas,
Quaeque diu viguit, marcet oliva senex.
Longa quies hominum, paxque interitura senescit,
Et vitio sensim carpitur illa suo.
Ipse suas spargit Mavors per tempora vires,
Quaeque diu iacuit, pace trium phat humus.

XL. Olivae ex oliveto in laetiorem campum transferuntur. MUTATO CRESCIT IN AGRO.

Et mutasse locum non raro iuvit olivam,
Est aliquid patrium deseruisse locum.
Ingenium persaepe locis mutamus, et artes:
Forsitan et certa pax adolescet humo.
Mille locis tentata fuit; nisi denique crescat.
Sperandus vix hac arbore fructus erit.

XLI. Olivae fructus leguntur et torculari subiciuntur. PREMOR UT EXPRIMAR.

Nil nisi pressa dabit quantum vis pinguis oliva.
Ut tibi det succos, exprime, bacca fluet.
Pacis amas fructum, bellis urgenda frequenter,
Durior ad molles par solet esse precet.
Pro praelo sint arma tibi, pro vecte machaera:
Cum nequit ars, pacis Mars tibi praester opem.


page 56, image: s0128

XLII. Fulmina quercum deiciunt, stante olea. FERIUNT DISCRIMINE CERTO.

Fulmina transiliunt oleas, humilesque racemos,
Quercubus haec tantum dura cedrisque ruunt.
Incumbunt aliter bellorum fulmina mundo,
Regibus haec parcunt, ruricolasque premunt
Quod si delectu Mavors et iupiter uno
Fulmina dirigerent, pax, sine Marte, foret.

XLIII. Oliva ventis adversis inflexa cedit, pomus iuxta frangitur. CEDENDO VINCIT.

Durius obstantes memini convellere pomos.
Flabra, quibus tutis cessit oliva comis.
Cedere PAMPHILIUS didicit vel iniqua roganti,
Quantum sana fides, pax, ratioque ferent.
Relligio bellis, ventis agitatur oliva:
Haec aliquid bellis cedet, oliva notis.

XLIV. Ramus olivae cum gladio decussatim ELIGE.

Elige, sive petas gladium, seu quaeris olivam:
Serviet officiis ille, vel ista tuis.
Bella petant alii, iuvat haec nos pacis oliva.
Ense cadunt, si quos ense ferire iuvat.
Irrita non moneo, sunt conscia sidera, Martem
Quot voluere viri, tot periere viri.

XLV. Collis glareosus cum fossis adolivas excipiendas paratis. EXSPECTAT OLIVAS.

Quae dudum profugo squalebant arva colono,
Exspectant plantas, mitis oliva, tuas.
Quae dudum squalet miseris Europa ruinis,
Expectat placidas pacis et artis opes.


page 57, image: s0129

Ni modo speratae pacis plantet ut oliva,
Nil exspectatae frugis habebit ager.

XLVI. Oliva cuius ex baccis deciduis aliae minores olivae prodeunt. SIMILIS DE STIRPE PROPAGO.

Cornus alit cornos, ab olivis prodit oliva:
Ex quercu nunquam bacca oleumque fluet.
Quid mirum fidei si dira rebellio bellum,
Infremat, ex stygio seditiosa patre?
Ipsa suo pariat si vera Ecclesia partu,
Pax tantae soboles nota parentis erit.

XLVII. Oliva in rupe aquilae nidum sustinens. HAC BENE NIDIFICAT.

Quae cedros celsumque colit Iovis ales olympum,
Tuta suos oleis est positura lares.
Hic tolerat brumas hic duras mitius auras,
Dum constans virides praebet oliva comas.
Romanis aquilis quis faustam nescit olivam?
Adversum Boreas cum furit, illa favet.

XLVII. Oliva ramis suis in surculos divisis, qui passim inseruntur, ipsa spoliatur. EXCISA RESURGIT UBERIUS.

Et quandoque iuvant, quae flemus, damna: relictas.
Semina dum perdis, rus cumulabit opes.
Et quae caesa suis succumbit oliva racemis,
Multiplici partu foeta replebit agros.
Quae spoliata iacet bellis Europa, beabit
Laetior hanc pacis fertiliorque seges.

XLIX. Oleae ramus adiecto caduceo, ut in CAESARIS VESPASIANI sigillo fuit, cum inscriptione. PAX AUGUSTA.


page 58, image: s0130

PAX AUGUSTA REDI.

Sceptro Atlantiadae coniunxit CAESAR olivam.
Credimus hoc ceris VESPASIANE tuis.
Et meminisse iuvat? votumque aequale potiri,
Sceptra trucum reprimat mitis oliva ducum.
Quid bellis saevire iuvat? pax regna guberner.
Quae sine pace regunt sceptra regendo premunt.

L. Truncus olivae in fossam demittitur. SINE MORTE CADO.

Et vivet, succisa licet tollatur oliva,
Et truncus media defodiatur humo.
Nesciet interitum. Par est fortuna bonorum,
Post sua PAMPHILIUS fata superstes erit.
Ite leves animae, mortemque accersite bellis,
Ille iacet felix, qui, sine more, iacet.

AD LECTOREM.

HIs symbolis emblematisve luseram quondam Monasterii Westphalorum: cum de universali inter Europaeos Principes istic pace negotium susceptum esset. Illustrissimo FABIO CHISIO, ex parte Romanae Ecclesiae, tanta illic prudentiae laude prae sidente; ut iam tum illi de futuris honoribus [(transcriber); sic: honoribue] non obscure gratulari, praesago calamo ausus fuerim. Cui deinde, ad Summi Pontificis thronum accito geminum aliud symbolun priscis Heroibus usurpatum cum subiectis versibus exhibui. Quod pluribus aliquantulum verbis lubuit exornare.


page 59, image: s0131

I. HONORI ET MAIESTATI ALEXANDRI VII. PONT. MAX. Geminae Herculis columnae statuuntur; cum Lemmate, Non ultra.

FIgimus Herculeas caelo applaudente Columnas:
Non ultra. Honoris cursus hoc sistit loco:
Terminus iste sacer.
Dignus ALEXANDER metam hanc virtutibus aequae.
Non quaerit, at quaerendus huic regno fuit.
Ambitione pia.
Pergitis Ausonidae? quid adhuc suffragia nutant,
Et Purpuratorum haesitant scrutinia,
Quem ferat urna Patrem;
Si sua deficiant Latios oracula Vates.
Cortina si nil entheata praecinat
Murmure fatidico,
Rhenicolae madidi praesago tempora Baccho,
Thyrsoque ter quaterque perstricti caput,
Esse canent CHISIUM.
Hoc quoque praecocibus Mosella fatebitur undis.
Udasque molli pampino cingens comas,
Esse canet CHISIUM,
Amisii latices, et squallens crinibus Alpha,
Qui Westphalorum perluit Metropolim,
Esse canet CHISIUM.
Hic licet impexis, ceu torva Sibylla, capillis,
Cum passa Phoebum tripode conscenso tonat,
Surrigat amne caput,
Multa super CHISIUM novit secreta fateri,
Et sat peritus arbiter sortis, vocar
Pontificem CHISIUM.
Creditis? evolvam noti hic oracula vatis,
Quae praesciente duxerat sculptor stylo.
Fata regente Deo.


page 60, image: s0132

Is legatorum vatia sub imagine vultus,
Formare constans, arte naturam paris
Finxerat ingenii.
Hinc gravis Austriaca missus Nassavius aula
LUDOVICUS, alba sparsus incanum nive,
Exerit aere caput.
Inde Bracamonti Comes, observator Iberi,
PENERANDA, largus dextera, plenus fide,
Ora serena gerit.
Hinc simul HENRICUS DUX LONGUILLANUS amoenum
Indutus ore praetulit amico iubar,
Gallicaque arma tulit.
Centum alii Procerum, quin et quos SVECICA misit
Herois huc CHRISTINA, regnantum decus,
Balthica gemma maris.
Ante omnes CHISIUS placido spectabilis ore,
Quem pacis artes Roma moderantem dedit,
Aera diserta facit.
Quaeritis hic titulum? CHISIUS PAPA. Anne fefellit
Sculptor; recuso titulus hic prodit typo.
PAPA manet CHISIUS. [Note: * Qui enim Legatos Pacis expresserat artifex, hunc titulum CHISIO dedit.]
Quid iuvat ancipiti caussam versate tumultu
Sententiarum quid, loquente Numine
Muta per aera; Ratum est.
Poscite Caraffam merito ac virtute potentem.
Caraffa caelos viset, ac CHISIUS thronum,
Fata viam invenient.
Poscite certatim, disceptet Gallus, Iberque,
Favorque pugnans misceat scrutinia:
Urna dabit CHISIUM.
Hunc meruit virtute thronum, sapientia dudum
Erexit, aequa serte constituit diu
Inviolata Themis.
Hunc mernit placidae cognata modestia frontis,
Interque dura mentis excelsae vigor,
Promptus ubique viro.
Quaerite Iberigenae Patronum, quaerite Galli,
Utrique vota digni potientur sua,
Cum CHISIUM urna dabit.


page 61, image: s0133

Quid moror? urna dedit Sortes moderatur olympus.
Mutate nomen, sitque ALEXANDER novus
Relligionis honos.
Hostis erit, siquos Ecclesia senserit hostes,
Superos amicos atque Alexandrum simul
Quilibet aequus habet.
Ille sua quem vis librat virtute favorem,
Partitus aeque. Nullo iniquis debitor
Esse cupit pretio.
Ille vigil regnum specula tutabitur ista,
Tam fraudis expers, fraude quam rarus capi.
Hostis ad insidias.
Ille ratim Petri raptam spumantibus undis,
Silente portus collocabit in sinu,
Anchora firma spei.
Eriget aeternas solida virtute columnas,
Ecclesiaeque robur afflictae dabit,
Nil metuente fide.
Haec Aegyptiacae vincit Memphitidos aera,
Pharosque rarum quidquid, aut magnum Rhodus,
Priscaque Roma tulit.
Herculeas statuat metas Hispania Calpen,
Abylamque figat Africa, his maius aliquid
Ausonis ora feret.
Fidite confiso Superis, Titulumque columnis
Hunc exarate. CHISIUS innixus DEO est.
Nos CHISIO atque DEO.

II. VIRTUTI AC PIETATI ALEXANDRI VII. PONT, MAX. Corolinae columnae eriguntur; cum Lemmate, Plus ultra.

CErnimus excisas Chisiano ex monte columnas
Ad Vaticanae tecta venire Domus?
Cernimus, Applaudat voti Germania compos:
Laetior elato flumine Rhenus eat.


page 62, image: s0134

Agrippina suos Ubiorum in litore plausus
Tollat, ad aeternae posteritatis opus.
Hoc nunquam poterunt Gothici quassare furores,
Et quidquid gelido spirat ab axe polus.
Despuat iratos Britannica bellua [Note: Cromwellus Tyrannus cum suis] fluctus,
Et ruat in socias Balthica spuma minas.
Non quatient solidas, petra fundante, columnas
Hinc licet, atque illinc exitiale fremant.
Stabit ALEXANDRI victuro marmore virtus,
Plus ultra magnis passibus illa ruet.
Stabit, ut igni vomas super acroceraunia nubes,
Stabit, ut irato quassa Malea freto.
Heroum vincet titulos, et avita parentum
Saecula, nunc factisirradianda suis.
Novimus Hetruscum Chisiano nomine portum
Illustres meritis obtinuisse Patres.
Martia non desunt Proavorum pectora ceris,
Nec quos ingenii nobilitavit honos.
Sunt etiam quos sancta polo transcripserat aetas,
Divinusque sacrae relligionis amor.
Iunxit ALEXANDER decus hinc illustre suorum,
Omnis in hac una stirpe revixit Avus.
Inter opes contemptor opum supereminet auro,
Omnibus hoc maior, quo minor ipse sibi.
Gloria virtutum calcar. Nunc unus amorem
Dividit, et multis se docet esse Patrem.
Magnus Alexander Macedum cum Perside terras
Iunxit; huic quod vis subditur orbe solum.
Subditur? Ah fallor. Cur non paretis amici.
Et consanguineae ponitis arma manus?
Cur Tibi braccatae Rector celeberrime gentis,
Martis inexpleto pectore servet amor?
Quo vos Baeticolas rapit implacabilis ardor,
Cur male divisam scinditis aere fidem?
Vos Cadmaea rapit paribus victoria fatis,
Victorem victus saepe cadendo premis.
En ruit in medios supplex Ecclesia natos:
Ubera cum lacrymis exhibet illa suis.
Vos, ait, in reliquis dilectae viscera Matris,
Illustri dudum nomine scribo meos.


page 63, image: s0135

Maiorum hoc meruit pietas, ac nobilis ardor.
Quo stetit hostilis vestra per arma furor.
Per vos barbaries, per vos iacet haeresis olim:
Utraque dissidiis nunc alimenta capit.
Nunc conv ersa madent alterno tela cruore,
Et male consulto dextera Marte rubet.
Me miseram! deserta parens formido nepotes:
Dum mihi nunc idem tutor, et hostis adest.
Heu dolor! infesta est simul hinc discordia fratrum,
Neglectaque iacet relligione fides.
Et simul hostiles coeunt ad bella manipli,
Turca ferox armis, Sauromataeque truces.
Vertite tela precor, votis praefigite metam,
Imperii princeps imperet ante sibi.
Ne cadmaea trahant paribus vos spicula fatist
Et natet alterna caede cruentus ager.
Vertitis? an matris truculento viscera morsu
Scinditis, ut patrio vipera clausa sinu?
Symbola dira procul, procul indignatio fratrum:
In gremio ludat frater uterque meo.
Detrectare pudor, nec priscum Matris honorem
Vindice tutari iuncta per arma, manu.
Iungite Christicolae, sub eodem nomine, fratres,
Iungite Borbonias, Austriacasque domos.
Quid male divisis, colliditis aera, trophaeis;
Tartarus ac Turcae vos meliora docent.
Hos neque divinae fidei, neque stirpis origo
Colligat, alterius stat ramen alter ope.
Portio parva soli est, pro qua certatis utrimque,
Quae dudum immerito plena cruore natat.
Interea portis Mahomet bipatentibus intrat,
Christiadumque subit pars bona turpe iugum,
Scilicet iste canes (quo vos dignatur honore)
Denique sub mensam coget adesse suam.
Integra regna quatit, quae dum regionibus addet
Inde suis; sensim demetit inde meis.
At Superi meliora! suos Ecclesia flectat
Primigenas, flectar dilacerata fides.
Haec vulsas turbata comas, haec squalida vultu,
Haec tot vulneribus, turpe notata genas.


page 64, image: s0136

Fortis ALEXANDER magna virtute iacentem.
Sustinet, ac vestram poscit amicus opem:
Nec tamen arma petit, tantum componite ferrum
Plus dolet ex vestro vulnere laesa parens.
Siquis amor belli, matris tremat arma rebellis:
Siquis amor pacis, pace fovete fidem.
Haec pater Ausonides solita pietate requirit,
Qui negat, iratum sentiet ille Deum.
Vive precor, nostrisque Pater solatia rebus
Auxilio virtus praebeat una tuo.
Cetera si desint, solam hanc dum senserit hostis,
Defensae clypeus relligionis eris.

His veluti in quadam praelusione, ad varietatem copiamque ex una eademque re, ostendendam, praemissis, iam artem ipsam imaginum universe, quod sciam, a nemine antehac traditam, ita aggrediemur, ut simul de eius principiis, legibusque statuamus, simul etiam suppeditemus materiam, quae in tertia hac editione longe est futura locupletior, ex prae cipuis rerum naturalium ideis, tamquam fontibus quibusdam, petenda.


page 65, image: s0137

Liber I. De recondito imaginum figuratarum usu, repertoribus, ac fontibus variis.

Caput I. De usu ac potestate significandi imaginum figuratarum.

DE arte Iconomystica, atque occulta signorum imaginumque virtute acturi, earum usus ac significandi ratio inspicienda est; ne in re obscura, nec satis explicata hactenus, cum umbris vanisque luctemur rerum imaginibus, dum in imagine veritatem sectamur.[Note: Signis et imaginibus pro voce et scripto uti possumus]

Quod articulato vox sono, ac scriptura literis praestat, hoc ipsis saepe rerum creatarum imaginibus exhibitis possumus, alteri videlicet mentis nostrae cogitata depromere. Neque enim aliter, aut loqui mutus, aut intelligere surdus poterit, quam cum certis quibusdam signis, aut ille mentem suam explicet, aut hic alterius per cipiat. Ita philosophus ille, ut Rudolp. Agric. de invent. l. 1. c. 24. quid vita esset? interrogatus: in gyrum se agens mox abscondit, eiusque brevitatem sine verbis explicavit. Idem flore, bulla, vel fumo ostenso, aut vase testaceo vitreove confracto indicaverit. [Note: (1) Vitae brevitas.] Hinc non illepide Diogenes, ut Laert. lib.6. Platonem confutaturus, postquam ille hominem definiisset, esse animal bipes implume: gallum avem deplumatum [Note: (2) Erroris confutatio] academiae frequenti immisit: neque verbis opus, intelligebant


page 66, image: s0138

omnes, explosam hic esse a muto Philosopho Platonicam hominis descriptionem. [Note: Absentibus per signa etiam loquimur]

Hac arte non modo praesentibus' verum et absentibus expeditius sensa animi communicare, quam literis possumus: Ita enim, excitatis per noctem ignibus, per diem fumo, [Note: (1) Hostilis adventus.] longe remotis, hostis olim adventum, aut certe aliud ex instituti ratione, significabant. Hac toti retro posteritati per erecta Trophaeorum arcuum que insignia, per hostilia in atriis defixa spolia, [Note: (2) Victoria.] per maiorum suorum simulacra, et imagines Romani loquebantur. [Note: (3) Nobilitas.]

Hac arte ipsa etiam bruta, suas nobiscum affectiones communicant, canis latrans iram, [Note: (4) Ira.] gallus [Note: (5) Tempus.] canens tempora indicat, denique ipsa inanima suam nobis aperiunt naturam, rerum praesentium statum, futurarum eventa pandunt. Serenitatem, aut pluviam ex astris in caelo, ex nubibus in aere, ex terrae vaporibus discimus. Verbo quidquid est rerum creatarum; nec modo, sed et increatus ipse Deus hac nobiscum lingua loquitur: per scalam caelestem [Note: (6) Generatio divina.] Iacobo, per rubum ardentem Moysi, per columnas illas portentosas [Note: (7) Deus hemo.] Israelitis, per Virgam florentem [Note: (8) Partus: super naturam.] Aaroni, per columbam [Note: (9) Puritas et innocentia.] et linguas igneas Apostolis [Note: (10) Caelestis eloquensia] per cometas [Note: (11) Bellum.] in tetris bella, per Iridem [Note: (12) Pax. Signa efficacius influunt, et haerent firmius animo, quam verba.] de caelo pacem nuntiat.

Nec vero, quia communis haec adeo significandi est ratio, iccirco vilescit. Siquidem longe certius perfectiusque, quam aut scriptae literae, aut vox audita, animos subit. nam

Segnius irritant animos demissa per aures;
Quam qua sunt oculis subiecta fidelibus.

ut Horat.
Verba saepe mentiuntur, res ipsa dum loquitur nunquam; nisi tum forte, cum intellecta non fuerit. Verba facile effluunt, tum praesertim, cum minus expensa aut perspecta, ad perfectam de rebus formandam imaginem minus sufficiunt: res vero ipsae, cum vel aliquam cum rebus significatis prae seferant similitudinem,


page 67, image: s0139

vel certe sensibili magis specie, atque adformandam veri imaginem faciliori, sensum feriant, memoriae promptius firmiusque in sident. Unde fit, ut ars illa memorandi, quam Cicero, quamque alii post illum, profitentur, certarum signis imaginum nitatur. Ita enim ille lib. 2. partit. Imagines notae sunt. quibus quae discenda sunt notamus, ut locis pro cera, simulacris pro literis utamur: Pro literis inquam usurpantur imagines: nam ut non inepte Psellus in 6. Physic. Imagines rerum ipsarum sunt cuiusque sermones, ac verba hominum singulorum. Neque aliis omnino literis Aegyptiorum antiquissimi, quam imag inibus usi sunt: nam, ut testatur Diodorus Siculus lib. 3. histor. Apud eos ars literaria non compositione syllabarum, sed descriptarum imaginum significatum [(transcriber); sic: significatu] , et translatione per excitationem memoriae insculpta, subiectam orationem exprimit, et absolvit. Quod pluribus infra exemplis docebimus. Verba tamen ac literae, illud etiam, quod in oratione ac rerum cognitione praecipuum est, minus possident: nimirum impellunt segnios animos, caque, qua imagines vi ab persuasione, non commovent. Quod post Ciceronem Quintilianus lib. 6. cap. 5. Orator institut. huius rei peritus arbiter censet, atque, exemplo a Caesaris nece perito, his verbis demonstrat. Populum Rom. egit in furorem praetexta Caii Caesaris prolata in forum cruenta: [Note: (1) Caedes humana.] Sciebatur interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat: vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar, sed tum maxime occidi videretur. Unde et olim in iudiciis usitatum, eodem teste; producere ipsos qui periclitentur squalidos atque deformes, et liberos eorum atque parentes. Et ab accusatoribus ostendi cruentum gladium et lecta e vulneribus ossa, et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, ac verberata corpora nudari, quarum rerum ingens plerumque vis est, velut in rem praesentem animos hominum ducentium.

Accedit quod litterae in oculos, vox in aures incidit, non palpatur, non sapitur. Flos exempli causa,


page 68, image: s0140

inter signa et symbola, et visu, et palpatione, et odoratu perstringi poterit. Litterae et voces, inter homines notae usitataeque signis etiam ipsae inter se animantes, volucris volucri, quadrupes quadrupedi, piscis, cetera mutus, pisci loquitur. Et hae mihi animalium linguae videntur, de quibus nonnulli in priscis Philosophis, quasque se intelligere Apollonius Thyanaeus gloriabatur. Unde et Plinius lib. 29. c. 4. de Philosopho Democrito refert, eum ex serpente medica quaedam monstra conficere, ut possint avium sermones intelligi. Denique literae vocesque limitata admodum significandi facultate pollent; rebus atque imaginibus vis significativa prorsus fecunda, atque ad plurimos sensus idonea: ut aureus mihi nummus [Note: (2) Unum plura.] videatur, qui virtute plures argenteos contineat.

Nihil addo, hoc solum ex te quaero; an intelligas, quanam arte divinae litterae tanta oblectatione sapientes erudiant, tamque varios, admirabiles, profundosque sensus obiciant? tanta vi animos prudentum penetrent, in flectantque? Dicam hic paucis, si ignores, latius forte separato opere expositurus; ab ipsa erudiendi ratione, quae figuris symbolisque; passim instructa est, tam praegnantes sensus, copiosamque sapientiam propinari, quam tot virorum commentationes, tot libri, atque de unis bibliis bibliothecae integrae nondum exhauriant. Ut proinde dignissima haec mihi Iconologia videatur, quam propius inspiciamus.

CAPUT II. Quotuplex sit Imaginum species.

DUplex potissimum imaginum species hoc loco expendenda est; altera corporum, altera animorum dicitur. Utriusque Plinius meminit, cum ex imaginum neglectu bonas Romae artes intercidisse, his verbis memorat. Artes desidia perdidit; et quoniam animorum imagines non sunt, negligunt etiam


page 69, image: s0141

corporum. Aliter apud maiores: in atriis hae erant, quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera aut marmora: expressi cera vultus singulis disponebantur armariis; ut essent imagines, quae comitarentur gentilia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius, qui umquam fuerat, populus. Aliae foris et circa limina, animorum ingentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emptori refringere liceret, triumphabantque etiam Dominis mutatis ipsae domus: et erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis quotidie, imbellem dominum intrare in alienum triumphum. l. 35. c. 2.

Ubi minimae obscurum est, quas ille corporum, quas animorum appellet imagines. nam ea quae ad figuram corporis cognoscendam ducunt, corporum merito dicuntur: quae vero ad contemplandas animi affectiones intuentem convertunt, animorum habentur: illae rerum similitudine pictoris sculptorisve ingenio expressa nos docent: hae quia animorum lineamenta coloresque sub penicillum non cadunt, alia nos quadam intelligibili rerum similitudine, aut coniunctione, in alterius rei considerationem abducunt, tanto maiori voluptatis sensu et cognitionis subtilitate, quanto rarius dulciusque est, animos moresque hominum, et occulta multorum consilia, quam corporum speciem. et velut rerum praestantissimarum corticem atque involucra contemplari.

Ut non absque ratione Momus, apud Poetas divinorum operum acerbus censor, postquam hominis fabricam a Prometheo absolutam eiusque indolem inspexisset; fenestram in pectore desideraverit. [Note: (1) Arcanorum revelatio.] quo non minus animi affectionumque occultarum, quam corporeae imaginis considerator esse posset. Nos ubi in signis cognitarum nobis rerum, velut in speculo quandam animi repraesentati speciem invenerimus, quo non hominum modo, verum et Dei ingenium consiliaque intueamur, quid necesse fuerit ad inutile supervacaneumque Momi votum


page 70, image: s0142

confugere? utamur potius arte a Deo naturaque nobis subministrata, neque tam inanibus votis circumferamur. Ceterum hanc imaginum diversitatem, aliunde etiam ex re nota intelligimus. Sicut enim omnis sermo, aut proprius, aut translatus est; ita et imago quaelibet propria rerum opus pictorum est, translata Poetarum. Sic rusticum expressurus laboriosum, si hominem pala aut sarculo vertentem agrum adumbraveris, non Poetae, sed pictoris officium egeris. Si bovem asinumque sub onere desudantem [Note: (1) Laboriosus.] expresseris, neque aliud, quam expressum penicillo, oculisque subiectum bovem asinum que intelligas, adhuc pictor manes: ubi vero laboriosum hominem per animantes hasce adumbraveris, iam Poetae munus es assecutus. Priores igitur corporum et rerum imagines in hac poesi imprimis damnamus, quod artis Rhetoricae nihil ad persuasionem adferant. Figuratas, sive translatas solas, atque omnes expendimus: siquidem aliquid a se diversum per metaphoram, allegoriam, aut denique ex natura, aut instituto signum animis spectantium offerunt, apte ad persuasionem, quod absque solertia ingenioque concipientis haud sane fieri poterit.

CAPUT. III. Quot modis imago figurata animorum, sive translata repraesentare possit?

NOn una, quamvis unius saepe rei, est repraesentandi [Note: Imago figurata, vel significat ex instituo, vel ex natura, vel ex utroque simul] ratio: siquidem praeter illam repraesentandi rationem, qu a pleraeque res, corporeae praesertim, per propriam sese speciem in sensus animumque ingerunt, (quam in hac atte non expendimus) una eademque res ad alterius diversae a le rei significationem, vel a natura ipsa, vel ex hominum institutione, vel denique utraque simul facultatem obtinet. Quae licet obviis hoc tempore exemplis constent:


page 71, image: s0143

ut si per gallum, [Note: (1) Vigilantia.] vigilantiam, per hederam vinum vendibile, significemus: quod ille ex natura, haec ex instituto habet; tamen ut antiquissimo usu probentur, ab Aegyptiis petemus, de quibus Diodorus Siculus l. 3. hist, testis est. Reges eorum caput Leonis, vel Tauri, vel Draconis principatus insigne in capite gestasse: [Note: (2) Principatus signum.] et paulo post: Figuras animalium in tabulis pictas ductores eorum in bello tulisse, unde cognitum servatumque sub quo quisque ordine militaret. ecce institutum. Et alibi. Accipiter [Note: (3) Celeritas.] illis cuncta, quae celeriter fiunt, significat, quod avis haec omnes fere alias velocitate superet. Crocrodilus [Note: (4) Malitia.] omnis malitiae index est. Ecce naturam, eiusque etiam significandi ex vi similitudinis rationem, quae hoc loco cum re significata omnino requiritur. Pergit. Oculus [Note: (5) Iustus Iudex, custos.] iustitiae servator, et custos corporis Inter extrema corporis membra, dextra expassis digitis, [Note: (6) Victus suppeditatio.] victus suppeditationem; sinistra contracta, [Note: (7) Parsimonia.] conservationem facultatum et custodiam denotat. Ecce institutum, sed in natura coniuncta fundatum. Nam oculus manusque, ex sua natura, ad variam significationem apta est, simulque indefinita; siquidem oculus perinde ad lasciviam et voluptatem, quam aequitatem et vigilantiam indicandam, adhibetur, manus plana ad opus, opemque ferendam, ad fidem, integritatem et liberalitatem: contracta vero ad eorum opposita vulgari usurpatione, ac praesertim tenacitatem significandam idonea erat; quin et Zeno manu aperta [Note: (8) Oratio.] sermonem oratorium, constricta [Note: (9) Argumentatio. Eadem res et ex instituto et ex natura significare potest.] dialecticum intelligebat, ut iccirco ad utrumque, vel unum pro altero designandum, usu simul ac institutione hominum opus sit, quamvis ubi haec naturae convenientia reperitur, signa ex instituto esse non censeantur. Ceterum, eadem res, diversarum rerum intuitu, modo ex instituto significare, modo ex natura aliud diversum poterit. Ut hedera [Note: (10) Amor coniugali] ex instituto vendibile vinum, ex natura amorem coniugalem, quia arbori velut arcto innexa vinculo adhaerescit.


page 72, image: s0144

Et Leonis caput [Note: (1) Dignitas Princip. magnanimitatis.] quod Diodorus, supra, Principum olim insigne fuisse asserit, ex instituto quidem Principis dignitatem; natura vero sua magnanimitatem regibus dignam indicabat. Unde facile animadvertis naturam rerum, virtute propria, sive cum rebus significatis convenientia, repraesentandi vim habere: alia vero ex instituto significantia humano ingenio ac libertate hanc primum vim esse consecuta. Imaginum tamen non immerito supra nomen a Plinio sortiri, quod plerum que in aliqua naturae convenientia, peritioribus saltem perspecta, fundentur: Ut in hedera apparet, quae magnam, uti passim constat, cum vite similitudinem habet: quod, non nisi fulcris subnixa, assurgat, tum deinde (quod peritioribus non incognitum) refrigerandi vim habeat, atque idcirco olim capita compotantium coronare solita, [Note: (2) Bibacitas.] fuerit. Porro cum mystica haec significandi facultas ad res toto genere diversas sese extendat: in tres illa potissimum species a Theologis distinguitur. Vel enim politicos hominum mores officiaque civilia explicat: et hic sensus vocatur tropologicus. Vel exponit res divina fide apprehendendas, et dicitur allegoricus. [Note: Mystica figurata Imaginis significatio vel tropologica vel allegorica, vel anagogica est.] Vel denique ad illa, quae supra nos sunt, ac sola spe prensa mus, atque ad Ecclesiam triumphantem vitamque caelestem pertinent, et anagogicus appellatur. Adeoque tres hi sensus mystici, virtutibus tribus, ut vocant, Theologicis respondent. Ita Sol in caelo. [Note: (3) Gloria caelestis. scientia rerum divinarum. pulchritudo.] anagogice gloriam caelestem repraesentat. Matt. 5. 43. Fulgebunt sicut sol in regno Patris: allegorice intelligentiam rerum divinarum, et fidem in Christum: Sap. 5. 6. Ergo sol iustitiae non luxit nobis, et Sol intelligentiae non ortus est nobis? Tropologice pulchritudinem ac raritatem morum et indolis. Ita Cantic. 6. Sponsa dicitur, Pulchra ut Luna, electa ut Sol.


page 73, image: s0145

CAPUT IV. Quot modis res aliqua figurate repraesentari possit?

FIgurata expressio, varia est: accipiamus enim, exempli gratia, Mortem, quae a pictore non nisi cadavere [Note: Mors variis imaginibus figuratis, ut Symbolis, emblematis, aenigmatis [(transcriber); sic: aegnimatis] , et hieroglyptis repraesentata.] exhibito, aut telis vulneribusque inflictis, aut laqueis tormentisve adhibitis repraesentatur: Hanc, Poeta, ficta I. persona, ut osseo simulacro spiculum manu praeferente, aut falcigero alatoque sene adumbrabit II. Aliqua re simili; ut clepsydra. quae effluxit, aut cursoribus in stadii meta subsistentibus, aut nave in portum sese inferenti, aut herbis frondibusque sub hiemis ortum pallescentibus exprimet, verbo, omnibus illis quae in comparationem, tam ex rebus naturalibus, quam arte factis adduci queunt. III. Historiis, aut quae instar historiarum sunt, ut receptis ex antiquitate fabulis, apologis, ac parabolis exponet. Ut si per Lucretiam ferro iugulatam, mortem pro castitatis defensione subeundam indicet. Si Deum Terminum, nec Iovi quidem, ut Romani fabulantur, cedentem praefigat; unde indicet mortem nulli cedere. Si Leoni mortuo insultantes addat lepores, ad imbellium iactationem, hoste iacente exprimendam. In orco divitem sepultum exhibeat, ad infelicem avarorum mortem exponendam: aut in Cymbam Charontis animas adigat, rescindat [(transcriber); sic: resciudat] Parcarum fila, IV. Ex signis, sive ritibus caerimoniisque vulgo usurpatis. Ita Caementarius lateres aliquos Imperatori in solio sedenti afferat pro sepulcro: ut ipso creationis die Constantinopoli quondam usitatum ad mortis memoriam. Sic praeficas, faces, pyram, urnam in morte exhibeas. Ex gentium, ordinum, dignitatum, officiorumque diversorum insignibus, ut si rosam deciduam pro regno Britannico occumbente, scissam Aquilam pro diviso imperio proponas. Quo signa omnia ex instituto spectant. V. Ex signis, aut naturae vim superantibus; ut eclipsis


page 74, image: s0146

Solis patiente Christo, eius mortem; uti stella nova, ortum figurabat: aut naturalibus, ut filiorum turbatione ac lacrymis parentum mors colligi poterit. Ita rem per causas, aut effecta, antecedentia, aut consequentia, aliave rerum adiuncta exprimes; ut per cruentos gladios, aliorum vulnera et caedes, per divisionem bonorum heredis prioris obitum. Uti enim ab illis argumentum duci potest ad mortem alterius oratione aut scripto inferendam: ita nihil obstat, quo minus earundem rerum imago penicillo adumbra ri possit; ut spectator ad alterius rei non expressae cognitionem ducatur. VI. Ex notis veterum, aut paucorum tantum hominum consensione, ad aliquid significandum assumptis; ut perinde non nisi inter peritiores constet de iis. Huc spectant recondita magis variarum artium propria insignia, aut notae iis usitatae. quales in Arithmetica, Musica, Astrologia et aliis reperies. Ita litera C. apud Latinos, apud Graecos,
[Gap desc: Greek word]
reis fatalis erat, et binarius numerus mortalem corporis animaeque coniunctionem; septenarius vitae tempus in morte completum designat. Ut Petrus Bongus de numeris. Huc varia hieroglyphica Aegyptiorum, allegoriae, paroemiae rariores, ac multa Pythagorae symbola, nonnulla etiam apophtegmata revocantur, quae similitudinem cum rebus significandis, aut aliam connexionem exiguam afferunt, nisi quam ex arbitratu sapientum acceperunt: aut certe si quam habent, illam a vulgi oculis remotam obtinent. Sic Nycticorax Aegyptus, apud Horum, mortem significat; quod cornicum pullos repente noctu, perinde, ut mors quandoque homines occupet, quod a vulgi cognitione dissitum est: aut etiam minorem, quam pro symbolo adfert similitudinem: nam et cattus, et lupus, aliaque animantia interitum aliis adferentia, ita mortem significabunt. Neque existimes has, uti causas, ad mortem explicandam idoneas fore; cum ex se ad multos effectus sint indifferentes, quae indifferentia rerum emblemati nequaquam competit, nisi illa ex lemmate, aut adiunctis aliis restringatur. Si enim


page 75, image: s0147

murem, aut etiam adolescentem libros devorantem expresseris, si alium herbam lotum gustantem: quis intelligit per illa te hominem doctum, per hunc voluptatibus deditum adumbrare? nisi inter doctiores fuerit, qui allegorici illius dicti memor sit, quod, de studioso homine, dicitur; libros talem devorare, et huius paroemiae, lotum gustasse, de illo, qui a voluptatibus semel perceptis difficulter avellitur. Ita sa melanuro pisce vescentem proponas: quis sciet te illo Pythagorae Symbolo (quo cavetur, ne quia illa gustent, quibus nigra est cauda) exprimere hominem malorum se consortio oblectantem, nisi antiquitatis, et legum Pythagoricarum peritus? Vides opinor, quanta quamque insigni imaginum varietate res eadem nobis adumbretur. Et in his quidem modis, secundus potissimum symbolis, tertius etiam emblematis, reliqui fere hieroglyptis, aut aenigmatis serviunt. Verum de his infra disserendum est.

CAPUT V. An, et qua ratione brutae animantes, per figuratas imagines, cognoscant et erudiantur.

SOlaene creaturae rationales figuratis imaginibus, ad rerum perceptionem, utantur, merito ambigit, qui brutarum animantium vitam, vitaeque ac sentiendi rationes inspexerit. Voce quidem pleraeque non carent, verum ea, quae inter homines est, sensum omnem sermone explicandi facultate destituuntur, quicquid Apollonius fabuletur. At negare omnem illis signorum, aut imaginum usum, quo invicem suas sibi affectiones communicent [(transcriber); sic: commuuicent] , aut ante ignorata percipiant, non possumus. Nam et ad nidi sese invitant fabricam, et pullorum educationem ordine ac vice peragunt, et horum famem ex hiatu frequente agnoscunt, ad volatum exemplo provocant, ad pastum educunt. Gruibus mutuo et profectio, et illius ordo,


page 76, image: s0148

et excubiarum vices indicuntur. Cervorum alii in flumine superando praeeunt; alii deinde ordine, vel sequuntur, vel idem agmen substrati aliorum cervicibus ducunt. Apes ac formicae quam admiranda non agunt; temporum, locorum, rerumque occurrentium diversitate mutata? Aquilam quis non miratur, tam in pullorum ad Solem examine discretam? in aetatis innovatione providam? quis non Falconem stupescit, et nunquam visam ardeam, et dolos inimicae volucri nunquam exploratos superantem? His certe, neque instructor monitorque adsistit: neque ipsa natura, ad omnem casum provida, prospexit; sed certarum imaginum signorumque, quibus sesuasque actiones dirigerent, capacem sensum ingeneravit. Nec vero in rem tantum praesentem intendunt mutato, pro rerum occurrentium varietate, sensu; sed et suis e signis de futuris eventibus curam suscipiunt. Siquidem ita

Ovidius lib. de Ponto

Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,
Omnibus unca cibis aera subesse putat.

Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque
Suspectos laqueos, et opertum milvius hamum.
Denique sic pecudes, et muta animalia terris
Attollunt animos, caelumque ac sidera servant,
Corporasque ad Lunae nascentis cornua lustrant,
Venturaque vident hyemes, reditura serena.

Unde illa animantibus notitia? quae lingua, quis interpres exponit;nisi ipsa natura per obiectas rerum imagines ad boni malive latentis notitiam ducentes? unde illa tam subita inter aves domesticas sub Henrico VI. Imperatore ut Sigibertu s in Chro. mutatio, ut gallinae, pavones, anseresque passim, relictis cum natali sede dominis, ad silvas transirent? quod quidem graviori olim, prodigio conspectum anno salutis 458. cum animalia mansueta in solitudinem sese abderent, atque in locum silvestres ferae villas domosque subirent. Vienna iccirco ad solemnes preces, Episcopo


page 77, image: s0149

Claudiano Mamerco, conversa. Nimirum quae tum passim caelo terraque visebantur portenta, ea suis etiam sedibus bruta spectaculi novitate territa dimoverunt.

Accedit, quod animalia occulta ex signis, certiori non raro cognitione, quam homines, eruant, eaque etiam penetrent, quae in paribus, aut iisdem etiam rebus humanam notitiam subterfugiunt. Pecora armentaque a scammonea, et aconito, nunquam licet conspectis exploratisque herbis, velut noxiis abstinent, quas homo, nisi magistro aut experientia doctus, non agnoscit. Mustela contra bufones serpentesque rutae se usu munit, [Note: (1) Cautela adversus hostem.] Ciconia Eryngii praesidium adversus vespertilionum noxas amplectitur. e diverso formicae origanum, oves apium, ocymum caprae [Note: (2) Aversio appetitus.] aversantur. Canes numquam a se visos canicidas agnoscunt, fugiuntque. Illa rursum notitia unde, nisi ex argumentis signorum agnitorum, ducta hauritur? Iam quod animalia; aut sua experientia, aut aliorum instructione erudiantur, quo nisi ad imagines obiectas referes? De canibus quam admiranda in historiis accepimus? quanta eorum solertia, fidelitas vigilantia! de Andronico Imperatore Nicetas memorat, Cane, ad sui corporis custodiam, et vigilantissimo fortissimoque usum fuisse [Note: (3) Custodia fida.] De cive Colophonio Aelianus refert, ad relictos heri in via per oblivionem loculos canem haesisse triduum integrum custodem, nec ante cessisse, quam ab hero submissi loculos repererint: Verum eum in oculis suorum iam fame confectum, una cum deposito animam reddidisse

De his audire Plinium iuverit. lib. 8. cap 40. Fidelissimi ante omnia homini canes atque equi. Et pugnasse adversus latrones, canem pro Domino accepimus, confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres et feras abigentem! [Note: (4) Fidelitas.] Ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem domini, laniatu et latratu coactum fateri scelus. Garamantum Regem canes ducenti ab exilio reduxere, praeliantes contra resistentes. Propter bella Colophonii, itemque Castabalenses cohortes canum habuere:


page 78, image: s0150

eae prima dimicabant in acie, numquam detrectantes: haec erant fidissima auxilia, nec stipendiorum indiga. Canes defendere Cimbros caesis dominis eorum plaustris impositi. Canis, Iasone Lycio interfecto, cibum capere noluit, inediaque consumptus est. [Note: (1.) Amer in Dominum.] Is vero cui nomen Hyrcani reddidit Duris, accenso regis Lysimachi rogo, iniecit se flammae, similiterque Hieronis Regis.

Denique cum meminisset insignem canis Romani in Dominum fidem, quem ad carcerem, ad scalas Gemonias, ad Tiberim denique mortuum ululans, cibumque sibi obiectum domino porrigens, secutus fuerit: subiungit.
Soli Dominum novere, et ignotum quoque si repente veniat, intelligunt soli nomina sua, soli vocem domesticam agnoscunt, soli itinera, quamvis longa, meminere, sed in venatu solertia et sagacitas praecipua est.[Note: (2.) Sagacitas. Memoria.]

Mira sunt quae de iisdem; tum ex recenti memoria, tum veterum scriptis congessit in epistola ad Belgas. 44. Cent. 1. Lipsius litterarum ac Canum rarus amator. Bruxellis fuisse se puero memorat ex grandioribus Britannicis canem, qui ad macellum cum pecunia destinatus, ceu famulus, in corbe vimineo ex collo suspenso carnes domum referebat; quem si alii in via canes raptim appeterent, corbe posito strenuum defensorem agebat; ubi numero, et vi se victum cerneret, in partem ipse praedae, partitis carnibus, advolabat. Deinde Lovaniensis eiusdem aetatis canis meminit, qui literas cursim Bruxellas deferret ac referret, quovis baiulo tutior. ex Plutarcho vero alterum Mimi partes varie industrieque agentem autoris spectantis fide recenset, qui inter ceterae epoto quasi veneno moriens, opportune deinde reviviscentis imaginem exhiberet, nec multo post

Nicetae Choniatis verbis narrat: Capta Thessalonica a Balduino Flandriae comite; caedes ibi utrimque variae et multae; sed canes Thessalonicenses nullum omnino cadaver Graecum tangere, quasi amicis popularibusque parcentes; [Note: (3) Defensio amici contra hostes.] at contra Latines nostrosque vorare tanta rabie, ut etiam sepulchris conditos eruerent, et lancinarent.

Simile et magis recens

Sabellicus. Decal. 3. l. 19.


page 79, image: s0151

narrat. Tenebant Rhodii equites, acres illi tutores Christiani nominis, oppidum in or a Cariae, ex adversum Coae insulae, opere et praesidio munitum: quod S. Petri vocabant, Christianis si qui servitutem Turcicam fugere possent, auderentque, certissimum refugium et asylum: canum ea in re mir a sagacitate. Nam habebant oppidani quinquaginta robustos admodum canes, quos laudabili more, custodiae causa, et contra in sidias noctu extra muros excubare iubebant: ii, si qui Christiani generis accederent, comirer adire et blandiri, et gannitu quodam ac velut plausu ad oppidum diducere, si qui autem barbarorum, statim intonare, invadere, lacerare.

Dicite vos, unde iis sensus dignoscendi?

Sextum Empiricum apud ipsum eodem loco audire iuvat, de cane sic lepide disserentem.

Electionem habet, nam capis quae sibi commoda sunt, fugit noxia; edulia per sequitur, flagello intentato omittit, sed et artem habet commodorum compar atricem, venatoriam. [Note: (1) Ars venatoria.] Nec vero virtutis est expers, nam cum iustitia sit unicuique suum tribuens, canis familiares et bene meritos adulatur [Note: (2) Adulator.] custodit, tuetur: invadit externos aut iniuriam inferentes. Videmus et prudentem, ut etiam testatus est Homerus, qui Ulyssem suis omnibus ignotum a solo Argo [Note: (3) Perspicacia.] agnitum facit. Secundum Chrysippum etiam illius tam celebratae Dialecticae particeps est, ait enim, illum tertii notitiam per alia non probata consequi. Ut cum ad trivium venerit. [Note: (4) Ratiocinatio.] et iam duas vias indagaverit, per quas fer a non ruit, tertiam ne odor ans quidem aut dubitans init, et magno per eam saltu fertur, velut ratiocinans; aut hac, aut isthac, aut illac transiit fera: neque autem hac, neque isthac: ergo illac. Sed et medicus est, ac si festuca sit impacta, eam extrahit dentium ministerio, si ulcus alicubi (quoniam ea sordentiae aegre, facile autem munda sanantur) leniter tabem inde fluentem abstergit. [Note: (5) Medicus.] Sed et Hippocratis praeceptum observat, et quoniam pedis medicina est quies eius, hunc laesum sursum attollit, et quantum potest servat a motu. Cum vero pravi humores aggravant, gramine vescitur, eiusque ope


page 80, image: s0152

quidquid noxium erat, expellit. [Note: (1) Medicinae sumptio.] Itaque non mirum, si Philosophi aliqui se huius animalis nomine voluerint commendari.

Haec Sextus, quae licet festivo lepore extollat, facile tamen ex his evincitur quantum, rudes ceteroquin canes, ex signis ex perimenti cognitionisque hauriant. De equis nihil commemoro. Multa de illis Plinius recenset lib. 8. cap. 42. nec pauca Lipsius Cent. 3. ad Belg. ep. 56. Alexandri Bucephalus domini tantum sui patiens, ac flexis etiam obsequens genibus, passim in historiis celebris, [Note: (2) Obsequium laudabile.] neque ignoti Sybaritarum equi: illi enim inter pacis otia ad tibias saltum que edocti [Note: (3) Ars saltandi noxiae] belli tempore in acie a Crotoniatis tibia canentibus facile ad saltum provocati sunt, adeoque turbatis ordinibus excussisque Dominis, paratam hosti obtulere victoriam.

De Elephantis prorsus stupenda auctores diversi adferunt. Plinius l. 8. cap. 3. sermonem patrium eo quo nati sunt loco tenere asserit, ac fuisse tradit qui graecarum literarum intelligens scriptor, haec eius linguae verbis exaraverit. [Note: (4) Docilitas.] Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicavi. Strabo in regno Malabar communem esse vulgi sensum docet, has belluas inter se communicare barritu sensa animi: unde

Oppianus colloqui censet, his verbis latine redditis.

Fama est inter sese sermocinari Elephantes,
Distinctasque susurrare atque emittere voces.

Plinius l. 8. c. 2. de Elephantis haec refert.

Germanici Caesaris munere gladiatorio quosdam inconditos motus edidere saltantium modo. Vulgare erat per auras arma iacere, non auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios comgressus edere, aut lasciviente pernicitate colludere: postea et per funes incessere [Note: (5) Ars rara] lecticis etiam, ferentes quaterni singulos, puerperas imitantes: plenisque hominum tricliniis accubitu, iere per lectos, ita libratis vestigiis ne quis potantium attingeretur.

Saltitare eos ac choreas ducere, etiam Plutarchus: natare, iaculari, armis uti, Strabo: ad omnem vero nutum gestumque dociles,


page 81, image: s0153

ingeniculare, adorare Reges, [Note: (1) Obsequium rarum.] Aristot. lib. 9. hist. an cap. 46. tradidit Indorum Regi quatuor et viginti adsistere praetorianae cohortis loco, qui per vices stationes atque excubias obeant, Aelianus lib. 13. cap. 22. recenset. Lipsius ex Acosta de rebus Indicis Elephanti Indici meminit ex urbe Cochin, quem magister ad fabrum cum aeneo vase reficiendi gratia destinabar: paruit ille, et fabro reparandum offert, qui cum infideliter refecisset, redux Elephas obiurgatur a magistro de re male curata; remittit ad fabrum, qui rursum mala fide obturat. Elephas, ut certior rei bene expeditae esset, ad flumen properat atque illic impleto vase, cum aqua defluente, fraudem adverteret, ad fabrum plenus irarum revertitur, atque adversum horrendo barritu infremuit, ut vicini ad novae rei tumultum passim confluerent, [Note: (2) Iniuria memoriae.] faberque molli voce delinitam belluam, vase ex arte probe reparato, dimitteret; quae cum ad flumen periculi rursum faciendi gratia divertisset, inde, reintegra, domum laeta rediit.

Thales Milesius, ut Aelian. lib. 7. c. 37. mulum, indocile ceteroquin animal, verbis verberibusque frustra saepe increpitum, cum sese onustum sale identidem in aquas transeundas submitteret, ubi onus allevari senserat, ita demum signis em endavit; lana mulum spongiisque onerabat, [Note: (3) Correctio rei difficilis.] quas, cum ex more in aquas iterum dimisisset, immenso pondere praegravari sensit, atque iccirco, ne eandem sarcinae molestiam pateretur, contra lapsum deinde tibias firmabat. Sed exemplis hac in re innumeris abstineo, nam satis opinor declaratum, signis rerum plurimarum cognitis, alia in sensus nos incurrentia percipere, actiones suas ex iis moderari, artiumque capacem ha bere naturam, non nisi per imagines obiectas instructam.

Verum cum brutae animantes ea perfectione, qua homines ratione praediti, nequaquam rem penetrent, neque imaginis significandi vim naturamque et cum re significata congruentiam reflexa cogitatione expendant,


page 82, image: s0154

praecipua voluptate quae symbolica huiusmodi cognitione exsistit, frustrantur. materialis enim prorsus eorum cognitio, iudiciumque est; neque aliam delectationem, quam ex convenientia obiecti cum sensibus percipiunt. Deinde licet bruta certis signis vitanda sibi et agenda discant, et cum ante cognitis rerum praesentium comparationem instituant; ea tamen ad sensum reconditum et mysticum, ut vocant, transferre, atque ad mores vitamque communem instituendam nequeunt: subtiliora enim haec sunt, quam ut debili iudicio penetrent. Sed illa ex requisitis infra ad symbolicam sapientiam plenius hauries. Nunc satis erit exempla nos quaedam delibasse, quae hominibus ad diversa symbola figuratasque imagines serviant. Est enim haec Zoologia fecunda figurarum mater, ideoque de hac infra lib. 7 fusius et ordine disseremus.

CAPUT VI. An homines naturali intellectus virtute, Deum, Agelos, Animamque, ac res spirituales per imagines possint intelligere?

PUlcherrima illa in caelo lumina, totusque orbis Dei quandam eiusque imprimis sapientiae ac potentiae imaginem subiciunt, teste Sapiente.

Sapient. 13. 5. A magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter poterit creator horum videri.

Nec minus rerum caelestium et aeternarum cognitio ab iisdem haurietur, nisi Paulus deceptus est, qui his etiam imaginibus ethnicos ad Dei cognitionem duci asseruit.

Quod, inquit, notum est Dei, manifestum est illis: Deus enim illis manifestavit, invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus et divinitas; ita ut sint inexcusabiles.

Nec defuere qui huc animo penetrarent;


page 83, image: s0155

de quibus prolixe

Clemens Alexandrinus, lib. 5. Stromatum atque in ceteris his verbis utitur. Patrem ergo et universorum effectorem natur aliter, et circa doctrinam omnia ex omnibus apprehendunt: inanima quidem, quae natur alem quandam habent consensionem et convenientiam cum animali, ex animatis autem alia quaedam immortalia, etc.

Quae alia omnino cognitio, non est, quam quae per rerum creatarum imagines figuratas habetur. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate teste Apostolo, quod etiam Platonem non latuit, de quo eodem loco Clemens.

Merito ergo Plato quoque assuefacit optima ingenia, ut veniant ad disciplinam, quam prius diximus esse maximam, et ut videant bona, et illa ascendant ascensione.

Hanc artem a creaturis ad Deum mente ascendendi tradidit, egregio inter Christianos opusculo, Robertus Bellarminus, ad quem remitto huius disciplinae avidum. Sed tamen, an symbolica haec disciplina dicenda sit, aut illius, de qua hic agimus, cognitionis naturam assequatur, nondum liquet. Nam etiamsi nulla re clarius hac in vita, Dei nobis caelestiumque rerum natura explicetur, quam cum ex creatis ipso praesertim homine ad tanti numinis similitudinem condito, ad Dei considerationem transimus; manet nihilominus et obscuritas huius cognitionis tanta, tamque immensa rerum comparatarum distantia, ut in similitudine similitudo pene nulla, in aenigmate evoluto nulla propemodum claritas appareat. Unde [Note: Imagines tamen corporea imperfecte Deum et res incorporeas repraesentant.] delectatione illa gustuque destituitur, qui ex rerum comparatarum inspecta convenientia exsistit: quem in hac imaginum poesi singularem statuimus. Accedit quod illa parium inter se collatio institui, nisi obscure, non possit: si alterum extremum neque genere, neque specie aliqua rerum, cum ipso communium, innotuerit, uti Deus humana scientia non attingitur; cum ad illius cognitionem per effecta tantum, velut ad causam inspiciendam, aequivocam quidem ac eminentem, penetremus. Quare D. Gregorius Nazianzenus orat. 34. Lib.I. postquam a creaturis ad earum


page 84, image: s0156

auctorem mentem extollendam docuisset, addit. Nimis profecto hebes et stolidus est, quisquis huc usque sponte sua progredietur, naturaliumque demonstrationum vestigiis insistit, atque adeo hoc sibi persuadet, ne hoc quidem Deum esse, quod vel imagine quadam animi concepimus, vel informavimus. Egregia hac in re dissertatio hominis Ethnici Maximi Tyrii. Dissert. I. de Deo ex mente Platonis. qui postquam divinum intellectum cum oculo humano, celerrime inter sensus reliquos obiectum attingente: cum Sole deinde momento radios per orbem dissipante, composuisset: denique non multo post, ceu nihil dixisset, subiecit.

Quod si dum hic es, naturam Dei vis discere: quis id praestabit satis? scimus quidem pulchrum esse Deum, et pulchrorum omnium pulcherrimum: non tamen corpus pulchrum; sed id unde prato sua pulchritudo est, denique quidquid in fluvio, aut in mari, quidquid in caelo caelestibusque Diis pulchrum vocamus, id omne pulchrum, tamquam ex perpetuo limpidissimoque fonte, unde dimanat. Si haec sufficiunt, Deum vidisti, si nondum: qua tandem imagine commode exprimi poterit? Cave enim vel mag nitudinem, vel colorem, vel figuram, aut simile quid, quod in materiam cadit, cogites. Verum id, quod amator faceret, qui si pulchrum aliquod corpus esset, cuius aspectum multae variaeque vestes eriperent, primum eas detraheret, ut plene intueri posset! Idem tu nunc fac, quippe si amictum hinc, et quidquid oculos moratur, cogitatione detrahas: in eo quod restabit, id ipsum iam videbis, quod quaeris, si vero imbecillior es, quam ut rerum omnium parentem artificemque lustrare possis: sufficiat in praesenti, quod opera eius videas.

An potuit quicquam luculentius a Christiano etiam Theologo hanc in rem pronuntiari? Neque enim ex rerum creatarum imaginibus, tam, quid Deus sit, quam, quid non sit, investigamus. qua cognitione perfectiorem aliquam in hac symbolica sapientia, requirimus.

Quocirca ad illa solum Dei opera, quae miserationis, iustitiae, ceterarumque divinarum affectionum argumenta sunt, in rebus creatis, et sensibus hominum


page 85, image: s0157

expositis, haec scientia sese extendere videtur. Imo cum neque de Angelorum, neque de animorum nostrorum natura quicquam explorati, ex symbolica hac imaginum disciplina, haberi possit, (quae enim res corporea sit incorporeae similis?) imperfectam etiam eiusmodi cognitionem, neque illius delectationis participem, quae a Poesi expectatur, censemus. Nec immerito: siquidem Angelorum animaeque nostrae tam obscura nobis per administros sensus suppeditatur cognitio: ut infideles non paucos eorum natura ingeniumque prorsus latuerit, neque immortale quicquam in hac rerum universitate [(transcriber); sic: nniversitate] agnoverint. Ipsi Angeli, ut se nostrae cognitioni utcunque ingerant, schemate honesti se iuvenis induunt. Tales illi qui Abrahamo et Sodomitis sese obtulerunt, quique Tobiam deduxit incolumem. Talem et Deus ipse olim artificibus Hebraeorum fabris praescripsit effigiem alis exornatam. Animae vero nostrae quam umquam speciem hausimus? quod expressum aliud simulacrum vidimus, praeter ipsum quod vegetat, regitque corpus nostrum! Unde consequens est, nihil in comparationem symbolice, aut etiam aenigmatice adduci posse, quo iudicemus recte nobis eorum naturam adumbratam, quin potius, sane omnia expendentibus, occurret, longe a veritate rei spiritualis abesse hanc rei corporeae imaginem, qua existimatione omnem symbolicae, poeseos gratiam subvertemus.

Quare, si quam de natura rerum spiritualium scientiam assequimur; illa, velab effectis illarum, vel [Note: Praevia fidei cognitione, de rebus incorporeis perfectius quam per imagines erudiri non possumus.] certius etiam ex sacris literis, et fide divina habetur. Qua cognitione praehabita, rerum incorporearum affectiones, proprietates atque effecta, nulla via ac ratione promptius evidentiusque, quam symbolica hac arte nobis exponuntur, Unde in Sacra Scriptura tam frequens symbolorum usus, ut a sensibus remota, cum per se nequeant, per rem aliquam corpoream sibi utcunque similem, perque sensus nostros animum cognitionemque subeant, quod pluribus infra


page 86, image: s0158

exemplis intelliges, cum usitata sacrarum literarum symbola exponam.

CAPUT VII. An Deus et Angeli hominibus per symbola rerum spiritualium naturam aperire possint?

LIcet per naturales rerum imagines homini nihil perfecte de Deo, Angelis atque anima nostra innotescat: manet tamen etiamnum indefinitum, Utrum symbolice illa a Deo atque Angelis nobis aliquando explicentur. Rara quidem Angelorum hominibus [(transcriber); sic: homibus] loquentium, rara etiam divini ad nos sermonis, nisi per Prophetas enuntiati, exempla suppetunt. Paucis primi orbis Patribus ea obvenisse divinae familiaritatis gratia fertur, dum humana denique in figura Deus, hominis ore ac voce, nobiscum loqueretur. Tamen, cum diversa indies divino beneficio agnoscamus, quae humani magistri perspicaciam subterfugiunt, quae Dei Angelorumque, quae praesentium futurarumque rerum speciem aliquam animis nostris subiciant, videntur, non aliunde, quam ex imaginibus a Deo obiectis haberi.

Moysi Dominum sese in flamma rubi incombusti exhibuisse legimus, simulque illa voce intonuisse.

Ego sum Deus patris tui. Expavit ille, inquit, Marulus. li. 6. cap. 16. nec iam aspicere flammam audebat, ad quam ausus fuerat accedere.

Sub aliis quoque creaturarum formis latens Creator Moysi apparebat, et (ut testatur Scriptura)

loquebatur ad eum facie ad faciem, sicuti solet loqui homo ad amicum suum.

An non hoc est Deum agnoscere? Verum audiamus Moysis postulatum.

Ostende mihi faciem tuam, ut sciam te.

Cui Dominus:

Non videbit me homo, et vivet:

unde in sola eum similitudine intuitus est. Ezechiel Propheta in maiestate rara thronoque regio sublimem inter


page 87, image: s0159

sidera Deum contemplatus est, additque,

haec visio similit udinis gloriae Domini.
Numquid hac igitur similitudine assecutus est ille,
quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt
? Apocalypticus ille speculator, in Pathmico exilio, caelum reperit. Vidit sedentem in throno. [Note: (1) Deus.] voces audivit, sensit tonitrua, lampades [Note: (2) Sancti.] conspexit, et quatuor animalia. [Note: (3) Evangelistae.] Deum laudantia: vidit civitatem Ierusalem tamquam sponsam ornatam viro suo, cuius muri ex lapide pretioso, ipsa aurum mundum: lucerna eius Agnus est. Vidit fluvium aquae vivae procedentem de sede. [Note: (4) Gratia Dei. Gaudium caeleste.] Dei et Agni: [Note: (5) Christus redemptor.] lignum vitae foliis fructibusque ornatum [Note: (6) Immortalitas beatae.] etc. An non haec omnia symbolica, et praeclarae quaedam rerum divinarum imagines? ubi Deus in Rege, Sancti in lampadibus, Evangelistae in animalibus, in Agno Christus, in gemmis, auro, fontibus et arboribus pulchritudo et amoenitas caeli exhibetur? Equidem has imagines non usque adeo imperfectas fuisse arbitror, ut ab hac disciplina reici debeant, cum divino penicillo coloribusque [Note: Imagines rerum corpor. a Deo tanta luse proponi possunt: ut vim symbolice instruendi habeant in rebus incorporeis.] adumbratae fuerint, simulque humana intelligendi vis elevata Dei virtute supra naturae potestatem sit; ut imaginis cum re significata convenientiam videre potuerit, ac singulari ex hac cognitione voluptate perfrui. Quamquam fatendum sit, hisce figuris, non tam rerum naturas, quam effecta et proprietates videri expositas, quae etiam supra docuimus per creatarum rerum imagines humanae cogitationi subici.

CAPUT VIII. An Deus et Angeli per obiectas rerum imagines symbolice de praesentibus ac futuris homines erudiant?

DE praesentibus Deum homines erudire, per obiecta imagium symbola, sat multis evidentibusque


page 88, image: s0160

exemplis constat. ut, per columbam, Christo, baptizato imminentem, [Note: (1) Puritate et gratiam baptismus confert.] de puritate Christi ac Spiritus Sancti praesentia admonuit, per virgam in serpentem versam Moysi [Note: (2) Potestas miraculorum.] per florentem Aaroni [Note: (3) Potestas sacerdotalis] potestatis concessae signum dedit, neque hic quicquam in arte symbolica difficultatis occurrit, cum facilis comparatio. inter imagines remque significatam instituatur. De symbolis, rem tantum futuram, nec aliter, quam sola exspectatione, atque in sui imagine praesentem, adumbrantibus, maior sese difficultas obicit.

Figuratis illis rerum futurarum imaginibus Sacra Scriptura prorsus abundat, illis praesertim, quae ad Christum ipsiusque cum vivendi, tum moriendi rationes pertinent; sed his ut notioribus, abstineo, et profanis historiis ad exemplorum varietatem utor.

In ore Stefichori Poetae, si Plinio lib. 10. c. 29. credimus, Luscinia [Note: (4) Poeta.] cecinit, vates de vate. Idem Tisiae Hesiodi filio, etiamnum infanti, evenisse memorant. Pindarum; ut Pausan in Boeot. aetate iuvenem, Thespias proficiscentem ac calore meridiano fessum, somnus arctior complexus erat, cum apes sese admoverunt, collectumque e floribus mellis succum eius ori adleverunt [Note: (5) Eloquentia suavis.] non obscurum nobis suavissimi deinde Poetae argumentum. Cum Aristion. ut Aelian. l 10. et 12. de varia histor. sacrificio Musis et Nymphis in Hymetto monte litaret, Perictione, ut obeundae simul rei divinae operam daret. Platonem puerum in proximis myrtetis ex ulnis deposuerat: nec mora, apes circumglomerati, ac denique cumulato agmine eius ori insidere coepere. futurum eloquentiae sapientiaeque augurium. Horatius (verene, an ficte?) de se memorat:

Me fabulosae Vulture in Apullo
Altricis extra limen Apuliae,
Ludo fatigatumque somno,
Fronde nova puerum palumbes
Texere -- ut premerer sacra
Lauroque, collataque myrto, [Note: (6) Poeta doctus, sed venereus.]
Non sine DIs animosus infans.


page 89, image: s0161

En futuri Poetae indicium, ex lauro Apollini sacra, Amorum scriptoris, ex myrto Veneri consecrata, Formicae ut Valer. Max. lib. 1. cap. 6. quae in os Phrygiae Regis Midae dormientis tritici grana congesserant, [Note: (1) Divitiarum omen.] opes illi in regno obventuras luculento satis praesagio ostenderunt. Mediolani in domo Severi Romani consulis, eodem tempore, quo filius ei Antonius Geta, ut Spartianus in Geta. ex iulia nasceretur, agnus purpureo vellere natus, ac gallina purpureum ovum peperit, [Note: (2) Regiae dignitatis omen.] sed dum illud alter fratrum Basianus de manibus ad terram allisisset, [Note: (3) Parricidium.] iulia parens, exclamavit, maledicte parricida fratrem tuum occcidisti, neque falsam fuisse vatem eventus docuit. Et ne haec tantum vana Ethnicorum ludibria existimes: Ex Christianorum historiis innumera in hanc rem exempla suppeditantur. Unum, alterumve delibo. ioannes Antonius Campanus Aretinus Episcopus, ut Michael Fernus in eius vita, suae aetatis disertissimus, a sterili matre, per oblatas comestasque lauri baccas [Note: (4) Fecunditas [(transcriber); sic: Feunditas] sterilis.] fecunda, conceptus, progenitusque sub lauro est, cuius usque adeo desiderio etiamnum infans tenebatur; ut irremissos ceteroquin gemitus et lacrymas ad lauri tantum intuitum componeret. Matrem cum infante a partu in cubiculum ductam longo agmine consecutae sunt apes, nec triduo hine integro, nisi admoto denique igne, dimoveri poterant. disiectae flammis ad natalem pueri laurum se recepere, quam purissimo melle delibutam, non nisi cum morte deseruere. [Note: (5) Eloquentia suavis et triumpham] testatae viri maximi ingenii suavitatem ac triumphantem in aliorum animis eloquentiam, denique alieno in solo, frustrato conatu succumbentem. Cum eius morte, et lauretum exaruit [Note: (6) Mors viri fortis.] et domestici canes inedia se confecere; et aves libros [Note: (7) Mors docti.] eius bibliothecae laceravere. Ita unius hominis fortunam caelestes genii obiectis imaginibus adumbrarunt.

De communi multorum calamitate multas uno ordine imagines

Victor. lib. 2. de persecuti. Vandal. subicit, quibus Hunnerici Vandalorum Regis adversus


page 90, image: s0162

Christianos persecutionem adumbrat.

Videns quidam, ait, Ecclesiam Fausti solito in ornatu fulgentem, subito animadvertit fulgorem omnem exstingui, tenebrisque succedentibus ingratum naribus nasci foetorem, et expelli ab Aethiopibus [Note: (1) Improbi Dei hostes.] for as beatorum turbam. Vidit eandem Ecclesiam presbyter quidam refertam multitudine innumer abilium populorum, et post paululum impleri porcorum [Note: (2) Immundi.] multitudine atque caprarum [Note: (3) Libidinosi.] Vidit alius aream triticeam ventilationi praeparatam granis nondum a paleis separatis; dumque acervi miratur magnitudinem, subito coortus turbo, maximo impetu paleas dispergit granis remanentibus [Note: (4) Improbi et leves ab Ecclesia tempore tentationis cedunt, boni perstant.] supervenit paulo post procera statura quidam splendido conspicuus vultu habituque nitido, grana examinans et plerisque levibus et similagini ineptis abiectis, ex massa maxima reliquum faciens acervum exiguum. [Note: (5) Paucitas electorum.] stabat quidam sublimius in monte, qui Zipensis dicitur, et dextra levaque sublatis clamabat; migrate, migrate. Vidit alius, caelo fulminante, ex nubibus sulphuris ingentes lapides deici, qui delapsi ardentes in domos passim irruerent atque homines repertos exurerent. [Note: (6) Ira Dei plectentis homines.] Vidit et Paulus Episcopus arborem usque ad caelos ramis florentibus extensam, quibus Africam totam videbatur operire. Et cum omnes arboris magnitudinem et formam admirarentur, prodiit aliunde asinus violentus qui supinus ad radicem eius cervicem defricans, impulsu suo deiecit in terram [Note: (7) Ruina magnorum per ocium] Sed et Quintilianus venerabilis Episcopus visus sibi est insistere altissimo cuidam monti, ex quo gregem ovium frequentissimum per spexit, collocatas autem in medio gregis ollas duas bullientes. Interea gregem aliqui pererrabant, ovesque mactatas ollis illis iniciebant, donec grex totus absumeretur. [Note: (8) Poena ignis divini.]

Huc usque Victor. En quot Ecclesiae et Christi fidelium schemata, quae etiam intelligat mediocriter hac in arte versatus. Qui enim Aethiopes? porci? caprae? lapides? asinus? Vandali. Quae tenebrae? nubes? ollae bullien tes? persecutio. Quis fulgor? grana? arbor? oves? Christiani.

Quam multae, quamque admirabiles illae sunt rerum


page 91, image: s0163

futurarum imagines, quas Iulius Obsequens, Prodig. 31. anno ab orbe condita 537. Hannibalis in Italiam adventum et cladem Rom. ad Perusium praenuntiasse memorat. Spei templum fulmine percussum. [Note: (1) Spes deiecta] Hasta seipsam quassare visa. [Note: (2) Bellum] Corvus in iunonis pulvinari acquievit. [Note: (3) Caedes a Deo multis imminens.] Pluit lapidibus. [Note: (4) Vastitas agrorum] Maris littora ignibus ardere visa. Hastae in militum manibus inflammatae. [Note: (5) Bellum a transmae rinis inferendum.] Solis orbis imminui visus, ac cum luna depugnare, [Note: (6) Bellum exitiale.] faces caelo ardentes excidere. [Note: (7) Maior ab inferiore superatas] Caelum dividi, clypeusque in eo visus [Note: (8) Deus autor belli et cladis.] Martis simulacrum hastam vibrare, ac sudare compertum. Gallus in gallinam et contra gallina in gallum, nova metamorphosi, transit. [Note: (9) Dei praesidium.] Quot hic symbola imminentis exitialisque belli non vides? Idem Hannibal, ut Alexand ab Alexand. lib. 2. cap. 31. cum Saguntum obsideret, cives de infelici exitu per infantem a nativitate in uterum maternum se recipientem admoniti sunt.

Neque ea solum quae naturae leges ordinemque excedere videntur, ita sensus animosque [(transcriber); sic: amimosque] feriunt; sed illa etiam saepe, quae casus magis, quam peculiaris Dei manus offerre creditur. Ita Tyrii Didonis auspiciis urbem capturi, postquam caput reperissent [(transcriber); sic: reperiissent] bovis [Note: (11) Servitus.] inde, velut servitutis omine deterriti, laborem alio transtulerunt, ubi caput equinum infodientes offendissent, [Note: (12) Bellicosi. Principatus] tamquam bellicosae urbis argumentum. [Note: (10) Ex imbelli fortis, et contra.] Et Romani, capite humano [Note: (13) Bellicosi. Principatus.] in Capitolii molitione reperto, non vane augurati sunt, caput sese orbis Romam attollere. Ex quibus opinor animadvertis, nos a Superis per obiectas imagines non raro etiam de futuris erudiri.

Sed an eiusmodi illa propositio sit, qua nobis sufficienter ad hanc scientiam symbolicam innotescat consilium proponentium, nondum apertum est. Cuius rei investigandae gratia, observanda nobis ista diversitas imprimis erit, qua Deus, Mentesque illae a materia segregatae (quas vel bonos, vel malos esse Daemones credimus) eiusmodi nobis imagines rerum, modo vigilantibus, modo somno immersis


page 92, image: s0164

subiciunt: modo signis naturalibus, modo natura diversis, modo veris, modo fictis rerum simulacris erudiunt. Unde sit, ut auguria, omina, prodigia, ostenta, ac somnia nobis examinanda videantur, atque illa, ex frequenti veterum experientia observata significandi vis ac ratio, exploranda erit, quo omnium Imaginum cum varietatem, tum virtutem penetremus. Porro fusius illa disseram exemplis; quia multae in his Imagines, pro hieroglyptis et aenigmatis, suppeditantur.

CAPUT IX. De auspiciis et auguriis diversis: et an illa figuratas de futuris contineant imagines?

DE Auspiciis acturus Alexandri lib. 1. genial dier. cap. 13. verbis uti libet.

Receptum est inquit auspiciorum quinque genera observari ab augurandi peritis; primum ex caelo, secundum ex avibus tertium ex tripudiis, quartum ex quadrupedibus, ultimum ex diris. Ex caelo sit augurium, ut si laevum intonuisset, [Note: (1) Prosper eventus.] quod prosperi eventus putarunt esse, idem, si fulgur a sinistra in dexteram emicuisset: tametsi Graeci dextera ex parte veniens augurium auspicatius putent. Ex his tamen dira habentur fulmina, quae per Septemtrionem in occasum vergunt: [Note: (2) Infelix eventus.] quae vero ex ortu ducunt origine, et in eandem partem caeli circumactu redeunt, [Note: (3) Felicitatis summae eventus.] summam protendunt felicitatem: quale ostentum Syllae dictatori oblatum memorant, aut cum fulmen e caelo decidit rursusque in sublimi crebris ignibus micat; quod fortunatum fuisse nemo dubitavit. [Note: (4) Felicitatis summae eventus.] Ipsum tamen fulmen, quacumque exparte venit, comitia impedit: [Note: (5) Consultatio infausta.] Iove enim tonante, nihil cum populo agi posse liquet. Si tamen in comitiis vitium oblatum creandis magistratibus, atque ideo obnuntiari oportere: si autem grandinet? simul et fulminet, calamitatem praesignari volunt: [Note: (6) Calamitas futura.] Romani


page 93, image: s0165

diurna Iovi, [Note: (1) Laetitiae signum.] nocturna [Note: (2) Tristitiae omen.] Summano. (Quasi summo Manium.) quem Plutonem dicunt, tradiderunt: fuitque memoriae proditum, ea fulmina quae solus Iupiter excutit, laeta esse. Graeci ut vim tonitrus, et speciem fulminantis caeli averterent pateris vina effundebant. [Note: (3) Numem placare iratum.] Thraces dum fulminat et tonat, in caelum sagittas intendunt, rati Tonantem hostem esse Dei, quem ipsi colerent. [Note: (4) Numini repugnare.] Nonnulli impares tonitrus boni ominis esse, [Note: (5) Bonum omen,] et felicia portendere volunt; pares [Note: (6) Malum omen.] autem diros eventus et calamitates, alii matutinos: ventum: imbrem vero Meridianos praedicere. Serena tamen tempestate tonuisse, hominesque aut aedes sacras de caelo tactas esse, tristis eventus fuisse et auspicii mali [Note: (7) Infelix eventus.] saepe notatum est: contra vero Homerus Iovem sereno intonuisse, post effusas preces, felix omen et ratum auspicium fecit. l. Ody s. 26. et 21. M. Crasso castra, quae post Euphratem metatus fuerat, bis fulmine, icta triste prodigium et infandas caedes attulere. [Note: (8) Caedes militum.]

Ex avibus vero Augures quasdam oscines, quasdam praepetes notarunt. Oscines cantu, praepetes volatu augurium facere et praedicere. Semper enim cantus oscinis cum sinister est, secundissimus fuit, Ex praepetibus autem Aquila, Vulture, et Buteone, Sanquali et Immusylo laetantur. Aquila si ex dextra parte venit felix omen facit, praecipue si stridentibus alis evolet. [Note: (9) Felix omen.] Vultures quoque Romulo, (ut Stat. l. 3. Thebaid. Non venit auguriis melior quam vultur.) in condenda urbe, praesens auspicium fecere. [Note: (10) Felix omen.] Sed tamen Vultures Aquilarum foetus implumes occidisse, nidosque evertisse, ipsosque a pastu et pedibus rostro abegisse, [Note: (11) Iactura vitae et regni.] Tarquinio Superbo vitae et regni amissionem, quae mox secuta sunt, portenderunt. Aquilam Tarquinio Prisco pileum detraxisse in sublimi, deinde capiti reposuisse, [Note: (12) Regni deferendi signum.] regnum ominatum ferunt, sicut Aristander aquilae augurio victorem Alexandrum praedivinavit. Rursus correptum iaculum e manu satellitum abstulisse, et in profundum deiecisse, [Note: (13) Regni amittendi signum.] velut prodigiosum ostentum, Dionysio exilium, et regnum sibi abrogari funestasque calamitates praemonstravit.


page 94, image: s0166

Saepe Vulturem in aedem Iovis aut Deorum volasse [Note: (1) Prodigium.] prodigii loco receptum est. Ideo velut portentum malique auspicii procuratum fuit. Si tamen vultures corvi et aquilae in unum coirent, [Note: (2) Caedes.] caedem haud dubiam, et si grues volantes a recto flecterent cursu [Note: (3) Tempestas.] et retrocederent, infandam nautis tempestatem protendebat. Ciconiam [Note: (4) Concordia.] dicunt in auguriis non dubiam facere concordiae significationem. Proxima est accipitrum natura: praecipuum vero genus quod Circum (a circulati volatu sic dictum) appedant, [Note: (5) Felix nuptiarum omen.] altero pede claudum, quod fortunatum nuptiis et pecuariae rei opinati sunt Contra milvus [Note: (6) Malum omen.] diri malique ominis semperque infortunia praemonstrare ereditus Triorchem vero (antiquitas Buteonem dixit) cui principatum dedere augures, et Falconem [Note: (7) Felix eventus.] felicis eventus, futurique maximi boni spem habere, augurio expertissimo compertum est.

Picus vero martius, et Luscinia efficaci auspicio habentur, prosperaque semper et felicia decre verunt. Inter quae ardeolae, quas Leucos vocant, cum ad Austr um volant, vel Septemtrionem, [Note: (8) Felix eventus.] magna semper portendere voluerunt, solui enim pericula et metus exinaniri eorum aspectu [Note: (9) Pericula discussa.] multorum opinio fuit. Luscinia quae in ore Stesichori infantis cecinit, talem illum futurum designavit, quantus postea fuit. Contra hirundines infausti ominis esse et ancipitem afferre fortunam multi prodiderunt. Nam Cyro Regi, dum contra Scytas bellum parat, hirundinum visio [Note: (10) Bellum et expeditio infelix.] infaustam fecit expeditionem. Eaedem quoque Pyrrhi tabernaculo, et navi Antonii insidentes suscepti belli infelicitaten, et funestas clades protenderunt. Columba si comit at a est [Note: (11) Prosper eventus, ut Virg. l. 6. Aen.] prosperos successus auguratur: ceteris autem nullius auspicii credita est: sicut Cygnus [Note: (12) Navigatio felix.] nautis, et his qui freto agi volunt prosperos cur sus denuntiat: reliquis vero inauspicatus, Praeposteros autem vespertinos gallorum cantus, optimi eventus multi notavere. Themistocli pridie quam in Xerxem duceret, auditus gallorum cantus [Note: (13) Victoria.] victoriae mox futurae praenuntium fecit, idque ideo, quod victis nequaquam canit, victor vero obstrepit, et murmurat. Contra vero gallinarum; [Note: (14) Malum imminens.] nam diri aliquid


page 95, image: s0167

imminere, aut futurum incommodum illarum cantus designavit.

Inter reliqua vero in auspicatissima fertur incendiaria [Note: (15) Malum imminens.] et piacularis. (Ita vocant quae carbonem ex aris abstulerit, una voce Spinturnix, ut notat Tiraquellus) propter quam urbs saepe lustrata fuit. Corvus quoque inter aves inauspicatae est garrulitatis: [Note: (1) Garrulitas infelix.] pessimam vero corvorum significationem maxime cum glutiunt vocem velut strangulati, Plinius notavit. Si vero ab ortu clara voce occinuerint, praesentem felicitatem: contra vero ab occasu exitium apportant. Corvos tamen pullos devorasse, reliquiasque in nidum detulisse. [Note: (2) Seditio exitialis.] dissidium inter Syllam et Marium, quo plurimo sanguine pugnatum est, designavit. Corvos quoque aurum corro sisse, [Note: (3) Clades fortunarum.] velut dirum malique portenti procuratum fuit. Eodem quoque aves in volantes obstrepentesque [Note: (4) Mors funesta] Alexandro Babyloniam ingresso, et Ciceroni imminens periculum extremasque aerumnas praemonstrarunt: A dextra tamen corvus, et a sinistra cornix vel picus. [Note: (5) Spes boni.] spem non ambiguam, et ratum auspicium fecere. Maxime veo abominatus est Bubo, tristis et dira avis, voce funesta et gemitu, qui formidolosas dirasque necessitates et magnas moles instare portendit. [Note: (6) Pestilentia [(tanscriber); sic: Pestlentia] , et lues gravis] Tacens non semper malus fuit; quippe Bubonis aspectus Agrippae captivo Iudaeorum regnum portendisse fertur. Noctua quoque non semper infortunia facit: namque volans [Note: (7) Victorus] insignem de hoste victoriam quandoque apportavit. Apud Athenienses enim noctuae volatus victoriae semper fuit auspicium. Si tamen sereno canit, tempestatem; [Note: (8) Tempestas imminens.] tempestate vero si occinuerit, [Note: (9) Serenum imminens.] serenum nuntiare fertur. Eadem vero in hasta Regis Pyrrhi insidens [Note: (10) Mors imminens belli.] contra Argos euntis fatum illi, et discrimen extremum praedixit. Apes quoque suo examine dira ostenta saepe et triste auspicium facere, sicut ante pugnam Pharsalicam in ara insidentes, [Note: (11) Bellum in felix, clades gravis.] et in avibus conspectae. [Note: (12) Bellum infelix, clades gravis.] dum per aequora ferrentur, Dioni et Pompeio Magno cladem perniciosam et calamitosos casus praenotarunt, et cum in castris Bruti examen conspiceretur, mutari castra Aruspices iusserunt, nequid diri portenderent. Nonnumquam felici eventu, sicut cum


page 96, image: s0168

in castris Drusi uvae dependenti insedere, [Note: (1) Bellum felix.] quo tempore ad Arbalonem prosperrime pugnatum fuit. Ipsas vero apicem arboris insedisse [Note: (2) Oppugnatio.] oppugnationis futurae, et teterrimi belli afferre signa multi adnotarunt. Quae vero apes in ora infantis Platonis advolarunt, haud dubiam spem eius magnitudinis attulerunt. Aliter vesparum examen: [Note: (3) Calamitas, hostilitas.] nam calamitosum auspicium facere probatum est. Aves autem omnium generum circum volasse [Note: (4) Regni et coronae omen.] felicitatem magnae fortunae diademaque regium mox futurum Gordio ostenderunt. Ferunt in Alexandriae descriptione, cum ob gypsi inopiam moenia farina frumenti designarentur, aves omnis generis illam depascentes [Note: (5) Annonae suppeditandae] omen fecisse horreum vicinis gentibus quandoque suturam.

Ex tripudiis vero esse auguria veteres fabulati sunt. Ut si pulli non addixissent: (obiectis eibis non pasti.) Vel si vitulus e sacrificantium manibus proripuisset, aut hostia profugisset, vel percussa mugitum dedisset, vel si inter sacrificandum aliquid triste oculis aut auribus occurrisset, seu in extis caput iocineris defuisset, quae omnia foedi eventus esse nemo dubitavit. [Note: (6) Infelix eventus.] flaminio sacrificanti vitulus qui multos cruore inscripsit. [Note: (7) Terror ex caede.] omen magni terroris fecit. Vel cum pulli e cavea addicerent et pascerentur, ita quod tripudium facerent solistimum, (cum avide pascentibus, cibi exciderunt) quae fecundissima traduntur auspicia, nam pascentes aves videre, felicitatem pertendere multi censuerunt.

Lydi, Persae, Iberi et Thraces non ex avibus, sed maxima auguria ex vino observarunt. Nam vinum effundere [(transcriber); sic: effuneere] , aut vestes vino inquinare [Note: (8.) Fortuna bona.] felicis haud dubie fortunae signa esse augurati sunt. Germani ex hinnitu et fremitu equorum monitus futurorum praedici putant, [Note: (9) Futurae praedicere.] quos nullo opere contactos candidi coloris plurimos educebant. In Cappadocia ex myrrhinis virgis in Scythia ex saliginis humi constratis [Note: (10) Futurae praedicere.] alii ex vibrata salitione oculi, quod augurium palmicum (Forte a
[Gap desc: Greek word]
vibrando) in Lycia ex piscibus, quos Ichthyomantes vocant: at que Enaries Androgyni ex tiliae fronde vaticinantur:


page 97, image: s0169

Nasamones vero ex somniis ad sepulcra defunctorum. [Note: (1) Futura praevidere.]

Ex quadrupedibus autem fuere, quae pedestria dicuntur auguria: ut quae a lupo, serpente, equo, vulpe, ceterisque reptilibus fiunt. Lupum si ad dextram commearit pleno ore, magna et prosperae rei augurium facere, et nullum praestantius esse opinantur [Note: (2) Felix eventus.] contra lupos in Capitolio visos [Note: (3) Prodigiosum.] prodigii loco est habitum, cuius causa lustratum Capitolium quando que vidimus. Iuvenca si anicula, aut mula si gemellos pepererit, [Note: (4) Pestis imminens] ostentum dirum pestemque denuntiat. Sicut leonis aspectus famosus fuit et inglorius, itineraque infesta facere est ereditus. [Note: (5) Iter infestum.] namque hostium pugnam sape portenderunt [Note: (6) Hostilis pugna.] Caprae vero salutaris, hae enim Carano, eximiae felicitatis, duces fuere.

Asinum leonem occidisse [Note: (7) Fortis ab imbelli oppressio.] omen magni terroris fecisse necemque Alexandro portendisse, literis mandatum est. Serpentem per impluvium decidisse, aut iter commeantium interrupisse illae sum, vel foetam Vulpem obviam habuisse, aut canem alienas aedes introiisse [Note: (8) Casus advorsi calamitas.] formidolosos casus et insignem calamitatem facere, periti adnotarunt. Mures cum candidi sunt laetum auspicium faciunt, [Note: (9) Bonum omen.] licet eorum occentu dirimi auspicia dicantur: namque occentus soricis auditus: Fabio maximo dictaturam, et C. Flaminio magisterium equitum deponendi casum dedit. Si quid mures arroserint, tristia semper et dira portenderunt. [Note: (10) Malum omen.] Carboni imperatori corrosis fasciis quibus in calceatu utebatur exitium praedixerunt, aurumque et clypeos corrosisse, Marsicum portendit bellum: [Note: (11) Exitium. bellum.] Lepus quoque in via occurrens infortunatum iter praesagit et ominosum, idem vulpes foeta et canis praegnans. Mustela quoque sicut picus a sinistra veniens infausti ominis est. Ferunt arietem insolito colore natum, miram felicitatem praenotasse.

Ex diris sunt offensiones pedum, voces exauditae, res oblatae oculis. etc. limen offendisse, laciniam adhaesisse, obscenum ostentum esse, vulgo receptum est C. Flaminius quo tempore ad Thrasimenum oppressus interiit, cum in equum consiliisset, equo prolapsus retente corruit, [Note: (12) Infelix eventus.] diro et


page 98, image: s0170

foedo eventu. Neroni Caesari Alexandriam profecturo lacinia adhaesit. D. vero Augustus laevum sibi calceum praepostere indutum animadvertit, qua die seditione militari prope afflictus est. [Note: (1) Seditio militaris.] Et Pompeio Magno pullum amiculum, qua die ad Pharsalicam profligatus est, diras vastitates praemonstravit [Note: (2) Clades.] Fertur Adrianus Caesar ex Mauri occursu futuram mortem imaginatus [Note: (3) Mors imminens.] Non sic Octavio Augusto: namque asinus, cui Niconti nomen, et Asinarius, cui Eutyche, obviam facti omen certae victoriae attulere, [Note: (4)Victoriae omen ex nomine.] Nicon enim vincens, Eutyches felix latine dicitur.

Haec ex Alexandro hactenus non ordine sed interruptim, fuse tamen allata, ut exempla oculis in hac augurandi ominandique consuetudine subicerentur: neque examinaturis symbolorum hac in re vim usumque, copia deficeret. Namque haec omnia (quae quidem apte penicillo adumbrari possunt) non minus servite emblemati poterunt, quam fabulae aut exempla morum a veteribus petita. Quocirca illi, qui ad absolutam huius artis cognitionem aspirat, ignoranda non erunt In his enim rebus, ab antiquorum usu et existimatione pendentium, non tam ipsam rerum naturam, quam illorum de rebus opinionem expendimus. Ut aspicis e. g. fulmen a laeva hominis parte in dextram emicare, in proposito emblemate, ex quo recte intelliges symbolographum proponere tibi hominem voluisse, qui opus coeptum felici eventu [(transcriber); sic: eventn] absoluturus sit. Non quod tu existimes id revera fulmen ita incidens ex natura sua, aut aliqua rei similitudine, significare; sed quod videas exemplum tibi veteris superstitionis exhiberi, quae illud antiquis persuaserit significari: quod tantundem est, ac si ex instituto haec illi significatio conveniret: ideoque huc etiam has imagines rerum futurarum revocandas censeo,

Ceterum quod in rebus, usque adeo incertis, plerumque tamen eventus opinioni responderit, augurumque vaticinia probaverit exitus, non illi quidem ex consideratione imaginum, sivererum cum futuro eventu convenientia, sed ex disciplina fere sua, quam


page 99, image: s0171

genius aliquis moderabatur, per illorum signorum abiectionem intellexere. Quid enim simile cum suo eventu picus ille martius habuit, de quo hic Alex. l. 5. c. 13. meminit, disertius etiam Plinius scribit l. 10. c. 8. In capite Praetoris Urbani L. Tuberonis in foro iura pro tribunali reddentis, sedit ita placide Martius Picus, ut manu prehenderetur. Respondere vates exitium imperio portendi, si dimitteretur, at si exanimaretur, Praetori. Et ille protinus concerpsit. [Note: (1) amor patriae excellens.] nec multo post implevit prodigium Tale et illud de Aelio Praetore apud Valer. Maximum, lib. 5. c. 6. cui ius dicenti ubi picus incidisset, responsumque, illo dimisso, perituram Rempub. occiso, interituram cum ipso familiam; avem perdidit [Note: (2) amor patriae excellens.] Ita Frontinus l. 4. Strat. cap. 5. inquit ipse, cum 14. Caelis (sic enim nominat, alii etiam Laelios appellant) occubuit exercitu nostro vincente. Unde forte et illud

Horatii. lib. 3. Od. 27.

Teque nec laevus vetat ire Picus.
Nec vaga cornix

Deinde si ex sola rerum significantium, et significatarum similitudine Augures defuturis sententiam dixissent, nihil in augurandi scientia abditi atque admiratione digni latuisset, ut omnino latuit. Apud Hetruscos ex puero Tage illam de terra ad vomeris altius adacti ictum prosiliente, fluxisse disciplinam memorant, a Romulo deinde mirifico studio excultam et certis observatam ritibus. Sedebat enim Augur, inquit Alexander, velato capite, et caeli regiones notabat lituo [Note: (3) Augurari de futuris.] (seu baculo innodi et adunco, quas ad se pertinere volebat, et dextras quidem, ut addit Livius, 1. Dec. lib. 1. ad Meridiem, sinistras ad Septemtrionem partes determinabat, neque temere, ac passim ea observatione augurabantur: nam in augurum disciplina hac traditur teste Alex. l. 5. cap. 13. et 19. primum, nulla auspicia sive boni, sive mali praenuntia, ad illum, qui illa observare negavit, pertinere. Quare hoc tempore ridendi illi sunt, qui superstitiosa observatione, nunc corvorum crocitatu, picatumque garritu,


page 100, image: s0172

nunc leporis alteriusve animantis occursu de futuris praesagiunt, cum fortuitos hosce casus nec veteres quidem, nisi ritu solemni augurarentur, notandos duxerint, nisi forte ob ingratum stridorem picas aversentur, et inauspicatum putent leporem occurrentem non cepisse, ac fortunam interpretentur, ab occurrente lupo dilaceratum non esse. Quamquam diffitendum non sit, ad emblematis usum, infaustumque e.g. omen exprimendum obiectu leporis, vulgi existimationem, licet vanam, sufficere.

Sunt tamen nonnulla, quae ipsa in obis aut aversari, aut amplecti, tacito quodam sensu, natura videtur, nullo licet rationis momento; sed quodam tantum velut pondere inclinata. Sic hannibal rebus in Italia inclinatis domum revocatus ut Livius de bello punico. 2. ubi in conspectum Africae venisset, gubernatorem sciscitatus. Ecquae terrae ora oculis occurreret? cum audisset. Sepulchrum esse, [Note: (1) Mortis omen.] vocem aversatus vela inflecti iussit, ac Leptim cursum detorsit. Simili perturbatus omine, Cn Pompeius in acie Pharsalica victus, atque in Cyprum deflectens, substitit. Siquidem in Papho urbe maritima contemplatus ex navi illustriorem domum, cum eius nomen postulasset, intellexit KAKOBASIL/EA dici, [Note: (2) Malum omen ex nomine.] quae vox spem eius, quantulacunque restabat, comminuit, gemitumque intimo doloris sensu expressit. ut Valer. Max. l. q. cap. 5. Philippus Macedonum Imperator suos ad pugnam contra T. Quint. Flaminium animaturus, ut Plutar. in Flam, imprudens sepulcrum conscendit, [Note: (3) Caedes imminens.] unde exercitum despiceret. verum omnibus infausto omine territis, praelium in sequentem lucem distulit, qua tamen victus, fugaque vix elapsus, turpem a Flaminio pacem accipere est coactus. Ut aquilae conspectus plerumque felix exercitibus, sic corvorum infelix fuit. De aquilis res multis historiis celebrata. Ita Germanico Casari ut Tacit. l. 2. animal. contra Cheruscos pugnaturo, cum octo aquilae ad proximas silvas provolassent [Note: (4) Victoriae signum] Caesar augurio laetus ad suos exclamabat. irent, sequerentur Romanas aves,


page 101, image: s0173

propria legionum numina. De binis aquilis in Cassii castris Appianus refert. l. 4. de bello civili. ipsas aliquamdiu signiferorum aquilas quae argenteae erant, insedisse, [Note: (1) Victoriae spes.] publiceque subministrata alimenta captasse, verum pridie ante pugnam malo se omine subduxisse. [Note: (2) Victoria spes irrita.] Cum Philippeis. ut Sabel. l. 8. Ennea. 6. in campis, M. Antonii, et M. Brutiacies explicatae, nutum pugnandi operirentur, duae inter se aquilae visae sunt concurrere, alis sese invicem, rostrisque magno clangore infestantes, [Note: (3) Civiles pugnae.] quod spectaculum cum utramque tenuisset aciem in eventum intentam, denique Brutianae pa rti aquila, visa cedere fugarique, Antonium, cum suis, ad spem certam victoriae erexit. Illa tempestate cum trium viri Romani, ut Zonaras, pro summa rerum obtinenda soliciti agerent, neque Augustus Antioniusque adhuc dissideret, sed cum Lepido Bononiae castra illi sociarent, evenit ut aquilam tentorio Augusti insidentem duo corvi leva dextraque hostiliter appeterent, in totius exercitus hoc spectaculo suspensi oculis, eo demum eventu, ut corvorum uterque occumberet, triumpharet aquila. [Note: (4) Victoria de duobus hostium Ducibus.] Visum hoc omnibus spectare ad duces in iisdem praesentes castris, nec falso: nam Lepidum paulo post Antoniumque a se Augustus divulsos bello superavit, illumque ad extremam exilii, hunc mortis necessitatem compulit. Longum esset illorum exempla Regum adducere, qui auspice aquila regni dignitatem ad se transferendam intellexere. Huius enim interventu Romulus Remo, ut Cic. l. 1. de Divina. in primis R. om. Imperii auspiciis praelatus dicitur. Haec gemina nati olim Alexandri domum insidere visa gemini praesaga Imperii fuit. [Note: (5) Imperii oblata spes.] Haec cum septem pullis inusitato exemplo reperta, a C. Mario totiens ad illum rei summam in Rep, Romana deferendam praesignavit, licet Plutarchus id factum fabulis accenseat. Cum Octavio Augusto, ut Xiphil. in vita. lu sit pene aquila, cum ereptum de manibus cibum mox eidem reposuerit, quamquam gravius, ut Vopis. in Aurelia, et ostento similius est, quod Aurelianum in fasciis puerum


page 102, image: s0174

de cunis ad aram transtulerit; et Marciano consopito, alis per caput expansis umbram fecerit. [Note: (1) Imperii omina.] quod Basilio Macedoni etiam evenisse Zonaras memorat.

Corvorum infesta plerumque acies, De his Nicetas scribit ante Scytharum cum Italis conflictum ingentem eorum vim cornices invasisse, lacerasse, fugasse, nec [Note: (2) Hostium adventus et victoria.] multo post Romanos a Scytharum exercitu superatos. Ita pridie, quam Veneti cladem foedissimam ad Sapientiam Insulam acciperent, ut Sabel. decad. 2. lib. 3 corvorum vis ingens supra classem tam cruenta inter se pugna congressa est; ut plumae cruorque in Venetas etiam triremes deflueret. [Note: (3) Clades et caedes navales.] Mirum est, quod haud procul Leodio in Gallo-belgica spectatum est, ut Fulgos. lib. 1 c. 4. et Aeneas Syl. c. 53. Euro, priusquam Leodienses, controversia de Episcopatu orta cruentissimo praelio cum ioanne Burgundionum Duce infeliciter pugnarunt. Siquidem corvi codem loci, ubi praeliatum est, falconem nido, effractis ovis, depulerant, qui postridie iniuriam ulturus, cum magno falconum numero adversus corvos, numero haud impari coactos, adfuit. verum ea falconum vis, et audacia fuit, ea corvorum pertinacia; ut illi quidem vincerent, hi nihil cederent, et ante conciderent exanimati omnes, quam pugna ac statione avellerentur. [Note: (4) Pugna internecina.] iuvat his memorabilem avium pugnam ex ioviano Pontano. lib. 2. de Ferd. I. Rege Neapolit. sub finem. accensere; Anni huius, inquit, exitu (erat is Christi 1461.) in campis qui Beneventum Apiciumque interiacent foedum certamen inter corvos milviosque exortum est, sive ostentum illud fuerit prognosticumque futurae ad Troiam pugnae, seu naturalis contentio, quod multitudine locustarum, iis in campis, eo autumno prognatarum, quibus alites ipsi vescantur, pugnatum sit, ob pastus cupiditatem, Primo igitur e certamine (nam bis pugnatum est) quod milvii acrioribus magisque falcatis armati essent unguibus, alisque uterentur patentioribus, maioresque captarent auras, corvi cum discessissent inferiores:


page 103, image: s0175

paucis post diebus, tamquam imploratis aliunde auxiliis, rediere densiori agmine generis sui volucrum. Quod idem factitatum a milviis. Coepta igitur acri in aere pugna corvi sensim, quasi inito consilio arteque hac usi, intra vineta subsidere, stantesque, aut super vitibus iam de frondibus, aut super editioribus ramis, truncove eminentioribus rostra subrigebant, ingruentesque alis atque unguibus milvios suffodiebant rostris, quasi pugionibus. Itaque cernere erat cadentes passim atque exenteratos milvios, singulorumque ad casum conclamare corvos, crocitatuque significare victoriam, et tamquam cohortari aciem cantu, atque excire pugnantes. Quo pugnae genere cum certatum esset diutius, plenis tandem cadentium milviorum campis; ipsi, tamquam in insidias delatos se intelligentes, pugnam deseruere, c onfessi volatu fugam. atque alitis hostis super stragem volitantis victoriam. Hic vero elatus victoria corvus, atque in caedem versus, in stratos humi milvios saevire: iramque ad rabiem exercere: conficere rostro semineces, atque e mortuorum, aut capitibus cerebrum eruere, aut hausta e visceribus intestina trahere unguibus: [Note: (1) Pugna in qua fortio res magisque instructi armis succumbunt.] Subicit denique haec a plurimis mortalium spectata, necque quemquam fuisse qui non certamen exercituum auguraretur, partisque alterius calamitatem, ut non multo post factum, cum Ferdinandus Rex ioannem Andegavensem et Nicolaum Picininum ad Troiam Apuliae magno praelio superavit.

Plura eiusmodi cum in historicis, tum quotidiana hominum vita reperies, non in aquilis modo corvisque, sed omnis volucrum animantium ac creatarum rerum genere, quae quandam de futuris [(transcriber); sic: futnris] opinionem etiam nolentibus subiciant. Themistocli, inquit Plutarchus, in Themist. pridie quam in Xerxem exercitum duceret, auditus gallorum cantus victoriae praenuntium fecit. Et galli gallinacei totis noctibus canendo [Note: (2) Victoriae.] Boeotis nobilem illam Leutricam adversus Lacedaemonios victoriam praesagivere, ait Plinius, lib. 10. cap. 11. ita coniecta interpretatione,


page 104, image: s0176

quoniam victa ales illa non caneret. Memoria dignum est, quod de Attilla Hunnorum Rege Aquileiam obfidente Sigonius recenset. Hic desperata urbis expugnatione, iam castra moturus, in diem proximum profect ionem indixerat, cum forte conspexit ciconiam pullos suos e moenium turri ad agrum vicinum inusitato more transferentem [Note: (1) Urbis expugnatio.] ratus, id quod erat, volucrem, natura duce, infortunio sese imminenti subducere, suos iussit coepto insistere arctiusque etiam urgere, nec fefellit eventus. Cives enim extrema frumentariae rei inopia coacti cedere, postquam armatas pro murorum sta tionibus instar vigilum statuas locassent, aversa urbis parte elapsi, per mate in Grudum Insulam sese recepere. Attila cum deinde luce media volucres armatorum insidere capitibus cerneret, fraude animadversa signum occupandae urbis suis dedit, illamque ubi ciconia insederat moenium partem cum turri facili impetu subruit, viaque ad urbem late patefacta est. Addo alterum Ciconiarum portentum, quod Matthiae Corv ino Hungariae Regi Vienna Budam descendente sese obiecit. ut Bonfini. lib. 8. Dec. 4 In turris fastigio nidum ciconia fixerat, hanc sua deturbari possessione a quatuor aliis conspexit ciconiis, quae deinde inter se cummissae pro hac sede acerrime decertabant. [Note: (2) Regum diversorum pro eodem regno concertatio.] tum ille futuram in hac imagine praesentiens rem, inquit, Pannoniam brevi turbatam videbimus. Mortem tamen Principis simul alii ominati sunt, ac deinde Reges quatuor de regni possessione dimicaturos; uti deinde ev entu constitit. Rex intra annum extinctus illud quoque in morte habuit memorandum, quod corvi (qui Corvinae domus insignia referunt) eo tempore Budae nulli conspecti suerint, Albam vero, ubi Regum monumenta sunt, tanta confluxerint multitudine, ut regis mortem nemo non conscius praesagiret. Sub eiusdem mortem Leones omnes, qui Budae asservabantur, interiere.

Uti quae dam ex avibus non incerta captantur auspicia de rerum futurarum eventu, ita etiam ex animantibus


page 105, image: s0177

reliquis. Apud Aegyptios olim ante omnia ex Api bove, et in Memphi quoque de vacca coniecturam futurorum captabant, cum oblatam escam modo accipere, illas modo aversari; [Note: (1) De futuris captare omen.] vel fortunati, vel infelicis eventus, pro certa rerum circumstantia, censerent. Germanico Caesari Alexand lib. 6. cap. 2. funestum et visum est, et fuit, oblatam escam Apim recusasse. Verum haec superstitionis plena. Tantum in illa quae communi existimatione ominosa censentur, modo inquirimus. Rectius Philistini 1. Reg. c. 6. ex boum arcam trahentium, via sponte capta intellexerunt, ab atca domini male detenta, in suos ingentem mortalitatis pestem derivari. Minus etiam vanae coniectationis habuit, ut Sabel. l. 7. Ennead. quod Romanis cum Samnitibus et Gallis ad Clusium pugnantibus evenit, cum lupus (Romuli quondam nutritor) cervam [Note: (2) Fortis timidum perseques.] inter medias utrimque acies persecutus, hanc quidem in Gallorum tela compulit, ille per medium serecepit Romanorum agmen incolumen, velut cum suis superfuturus. Spartanorum caprae, ut Pausanias in Boeoticis. quas in exercitu ducebant, ut Diis litarent ante praelia, devoratae a lupis fuerunt [(transcriber); sic: fuernnt] . [Note: (3) Hostes religionis Deo sacros opprimentes.] non obscuro indicio futura cladis. Laurentio Mediceo, inter alia prodigia, quae praecesserunt obitum, Leo. ut Iovius in Leone X. lib. I. nobilissimus, qui tum in cavea Florentiae erat, aliorum saevitia laceratus, [Note: (4) mors viri fortis.] male fuit ominatus. Pistorii, in Tuscia, sub horam diei tertiam, multis spectantibus, asinus excelsum tribunal conscendit, atque inde rugitum usque adeo compositum edidit, [Note: (5) Rudis doctos instruens, ac de futuris praemonens] ut populum accurrentem alloqui, et quaedam velle significare videretur, quae res, ut inquit Sigonius, lib. 7. imper. occid. novam animis religionem iniecit defuturis. Nec caruit opinione, infortunati [(transcriber); sic: insortunati] Gallis ad Novariam belli, ut Iovius lib. II. histor. cum relictis Gallorum castris passim canes ad Helvetos, Maximiliani Sphortiae defensores, transirent, caudarumque blandimento atque aurium submissione iis officiose adularentur. [Note: (6) Fortuna belli translata] certe iacobus Mottinus Dux Uriensis, accepto omine, ausus est


page 106, image: s0178

Maximiliano contra [(transcriber); sic: conta] Gallos victoriam polliceri, quod a maioribus gentis esset observatum, in auspiciis praeliorum, eorum haud dubie victoriam esse, ad quos hostium canes, velut ad dominos feliciores, pervenissent. Felis, domi familiariter atque inter delicias enutrita, Stephani Cardani iam morituri praesensit fata; siquidem in pedes ante lectum erecta, [Note: (1) Mors imminens] misero clamore edito, sese conclavi proripuit, neque deinde usquam comparuit. Cuius simile in domo Lanionis observatum Hieronymus Cardanus de rerum varietat. lib. 4. cap. 75. meminit: Cum ex vepre in hastam Ladislai Ducis Ungari, ut Bonfi. l. 3. dec. 2. candida mustela insiliisset, per hastam in ducis gremium delapsa, [Note: (2) Victoria.] Geysa fratri, contra Salomonem Ungarorum Regem, certam victoriam pollicitus est. Augustus, ut Xiphil. in Augusto. cum prope Siciliam adversus Pompeianos infeliciter pugnasset, perquam moleste hanc tulit ignominiam, [Note: (3) Victoria omen.] dum piscis denique ultro e mari prosiliens ad eius se pedes abiecisset. Remora, ut Plin. lib. 32. cap. 1. quae M. Antonii navem praetoriam Actiaco bello tenuit, quaeque Caii Caesaris properantis in mari immotam defixit, stupendo spectaculo ad clavum denique haerere comperta, limaci non dissimilis, [Note: (4) Infelix eventus.] infelicium eventuum semper fuit.

Neque inanima hoc loco praetereunda sunt. Nuceriae in luco iunonis, ut Plin. lib. 16. c. 32. praeputata ramis, quibus arae incumbebat, ulmus, sponte sua restituta protinus floruit. [Note: (5) Reflorescens Resp.] a quo deinde tempore populi Romani maiestas Cimbricis cladibus vastata, resurrexit. Idem factum et in Philippis, salice procidua et detruncata, et Stagiris in Musaeo, populo alba. Duae Myrti Romae ante aedem Quirini positae, ut Plin. l. 15. c. 29. quarum una patricia, altera plebeia dicta fuit. Et patricia quidem multis annis uberior laetiorque plebeia squalente fuit, dum adhuc plebs Romae patricios observaret. Verum plebeia denique arbor, flavescente patricia. [Note: (6) Deficiens Reip. [Abbr.: Rei publicae] status.] succreverit altius profusiusque [(transcriber); sic: profusinsque] quando et Marsico bello sensim Patrum auctoritas Romae eviluit. Plus admirationis etiam habet


page 107, image: s0179

Oleaster in foro Megarensi, de quo idem auctor Plinius, l. 16. c. 39. quod appensa quorundam arma, neglectaque sensim cortice sit complexus, adeoque, excisus, denique ocreas galeasque profundere compertus sit, [Note: (1) Urbi ab armis excidium imminens] male ominato Megarensium exitu, siquidem praemoniti oraculo fuerant, non ante perituram urbem, quam arbor arma peperisset: quod cum nunquam futurum crederent, iam praeter opinionem inauspicato adverterunt Porro praematurae ficus, ut Athen. li. 3. c. 3. uvaeque Philippo Macedonum Regi felicitatem: et iuliano Imp. ut Sozomen. l. 5 c. 1. vindemiae circa Pleiadum occasum repetitae regni adversus Constantium incrementum, visae sunt portendere.

Accedunt et humanae actiones casusque ac perpessiones saepe futurarum rerum indices. Nam praeter illas quas in Diris Alexander supra censuit, etiam diversae occurrunt Unde et David contra Goliathum pugnaturus bonis auspiciis Sauli videbatur, licet viribus armisque longe impar; cum se ursum Leonemve suis manibus confecisse [Note: (2) Imbellis fortem opprimens.] exposuisset, et Magnus ille Alexander, ut Plut. in Alexand. etiamnum adolescens, ubi intractabilem omnibus equum freno ipse arteque in conspectu omnium moderaretur, [Note: (3) Magni Imperatoris signum.] Philippus futurorum praesagus: aliud, exclamat, fili tibi regnum quae rendum est, solanon capit Macedonia. Caio iulio Caesari ut Sueton. equus fuit ungulis in digitorum morem fissis, qui, uti ille Bucephalus Alexandri, nullum alium sessorem, praeter unum patiebatur Caesarem [Note: (4) Magni Imperatoris signum.] fuit per Aruspices praenuntiatum orbis imperium penes huius equi possessorem futurum. Maximino Seniori vitis, quam sua manu plantaverat, cum intra annum adulta, purpureas insigni magnitudine uvas dedisset, [Note: (5) Regni et purpurae omen.] regnum ipsi non obscure praefiguravit. Infantes recens nati. ut Caelius. lib. 15. ca 22. pileolo quodam naturali caput obreguntur, quod subinde obstetrices ereptum advocatis vendunt superstitiosis, qui ab eo sibi felices caussarum eventus spondent. Antonius igitur Diadumenius, cum pileoli loco pertenue diadema capite ferret, non modo nomen


page 108, image: s0180

inde, verum et imperium auspicato tulit. Octavius, ut Plut. de Rom. fortuna. cum Antonio vario saepe ludorum genere concertabat numquam non supetior, committebant et altilia, suo quisque nomine, nunc gallinaceos, nunc coturnices: [Note: (1) Pugna.] verum ubique; cedente Antonio, ut hic amice moneretur, caveret ipsius genium suae fortunae infestum. Proculus ut Fulgosus lib. 1. ca. 4. miles cum latrunculorum lusu victor decies inter collusores Imperator exstitisset, [Note: (2) Regni et victoriae omen.] fuit qui per iocum dignum imperio, iniecta etiam purpura, proclamaret: nec ille segnis, vocibus salutantium acceptis, serio hanc personam induere, ac sustinere coepit. Mali ominis fuit. ut Sigon. lib. 3. Regni Ital. Constantinum Copronymum dum sacro baptismate ablueretur, suis lavacrum perfundere sordibus: nam subiecit Patriarcha futurorum praesagus, hunc aliquando sacra omnia polluturum: uti deinde, eventu ipso, constitit. Nec dissimile omen exitusque Wenceslai Imperat. ut Dubrau. l. 23. et Regis Bohemorum, qui baptismalem aquam lotio perfudit, aramque ipsam alvi fecibus. Lysimachus adolescens leoni ab Alexandro M. obiectus, cum manum involutam amiculo in hiantis ferae fauces ingessisset, linguamque forte adeptus tanta vi convulsisset, ut obluctantem licet belluam praecipitem ageret, exanimemque in terra destitueret [Note: (3) Regnum fortitudini debitum.] non modo haec illi audacia ad salutem; verum ad intimam quoque Regis familiaritatem, ac denique Regnum post ipsum consequendum profuit. Minus vero bene res similis Hannoni Poeno vertit. Primus enim Leonem contrectare, ac mansuefacere ausus, [Note: (4) Tyrannus.] capitis a Carthaginiensibus damnatus fuit; quod Tyrannidis hoc omen existimarent.

Haec pleraque eiusmodi sunt, ut licet communes naturae vires fortunamque manifesto argumento non superent, plerorumque tamen animos ad latentem aliquam significandi vim, futurique eventus velue imaginem deflectant, ut quae singulari Divum providentia, ad nos erudiendos dirigendosque, saepe etiam emendandos dirigantur. siquidem et obventura nobis bona


page 109, image: s0181

in his imaginibus praevidere, ad Dei curam benevolentiamque erga nos grate agnoscendam, proderit: et mala imminentia praesentire, ad Dei iram mitigandam inflectendamque advertet. Quid enim illa Vesuviana in regno Neapolitano incendia [Note: (1) Bella omina.] superioribus annis spectara? quid visus anno huius seculi octavo decimo Cometes [Note: (2) Bella omina.] per Germaniam? quid terrae motus insolitis ad Rhenum Mosellaeque confinia quassationibus, nisi quaedam divinae indignationis praesagia, regnorum, fideique subversionem, et tot, quot modo vel spectamus, vel patimur, calamitates denuntiantia! atque utinam haec minus neglecta fuissent, atque ad animos penetrassent emendationis cupidos! verum quia multi ad haec sensa mentemque incogitanter frigideque adhibent, ac velut remere occurrentes naturae partus, motusque speculantur; sapientiae primum, ac deinde paenitudinis sensum fructumque amittunt.

Illud tamen non omisero, determinatam omnino significandi facultatem has imagines plerumque non habere, nam et cometes, et incendium, aliis Dei plagis Europae intentatis deservire poterat; ut proinde se habere videantur, quemadmodum suis nondum lemmatis determinata symbola, quandoque etiam, ubi inusitatum nihil continent, nihil etiam portendere sapientibus creduntur Ita Alexander Magnus, contempta eclipsi lunari, militumque trepidatione correcta, feliciter adversus Darium pugnavit. Et Pericles bello Peloponnesiaco cum deficiente sole Gubernatorem classis stupentem haerentemque anxie cerneret, ut Plutar. in Pericle iniecto in eius oculos pallio, [Note: (3) Metus. correctio.] quaerit, ecquid mali patiatur, aut videat? nihil, inquit ille. Tantum est, excepit Pericles, quod in sole formidas: nisi quod iste maiori pallio obveletur. L. Lucullus adversus Tigranem pugnaturus, et CL. millibus armatorum vix 12. millia obiecturus pridie nonas Octobris, quo Scipionis copiae deletae erant: monitus nefastum hunc diem Romanis esse, respondit, ergo pugnandum fortiter, ut nefastis eximatur: dixit, fecitque. Appio tamen Claudio. ut Cicero


page 110, image: s0182

l. 2. de natur. Deorum. contempta auspicia obfuisse credita: nam navali cum Poenis apud Siciliam praelio caesus est, postquam pullos, malo auspicio cibum recusantes, in mare praecipites egisset. [Note: (1) Contemptus augurii et vaticinii.] cum dicto, siquidem esse nolint, bibant. iulius Caesar e navi in Africae littus escensurus, cum pedem malo, ut putabant, omine offendisset, vertit interpretationem. terramque amplexus: Teneo te, inquit, Africa. [Note: (2) Dubium omen, et metus correctio.] Ita in iis eventibus quos aut natura determinavit, aut casus non insolitus obtulit, nihil certi elucet. Manent igitur casus tantum insolentiores, quorum tamen multi, ut dixi, vagam multiplicemque significationem admittunt, quidam tamen certam patiuntur, ut in Copronymo, Diadumeno, aliisque liquet; alii vero dubiam ancipitemque nam apes super castra glomeratae M. Bruto infaustae fuere, quae Druso deinde contra Germanos pugnanti felices. [Note: (3) Dubium omen.] Et idem bubo. ut Ioseph. l. 18. c 8. Agrippae Herodis nepoti captivo Romae sub Tiberio caput insidens, [Note: (4) Infortunium imminens.] regnumque Iudaeorum, ex Germani auguris interpretatione praesignans, denique eidem libero Regique iterum oblatus mortis augurium fecit.

His concludam, si tamen unum alterumque mihi exploratum adiecero. Anno circiter huius seculi vigesimo, duo Hispani milites Daleno oppido terrae iuliacensis egressi sub vesperam equites ad vicinum locum contendebant, cum alteri annuli gemma e digito palaque dissilit, alteri nares sanguine distillant. Malum, inquiunt ad comites, infortunium nos hodie moratur, nec fefellit opinio, ad rustici villam delati, inter somnum noctu perfidiose ab illo opprimuntur, ac vicina in silva tumulo rudique cespite obtecti, brevi a canibus eruti, et scelus, et auctorem prodidere. Sed illud luculentius etiam rei futurae est symbolum, quod de honore imminenti Carolo Rossetti legato Pontificio Coloniae, me praesente oblatum est. Versabatur ille apud Patres Carmelitas Anno 1643. cum exercitus sese apum ad porticum eius conclavi vicinam effudit, adhaesitque, inusitato id praesertim loci (ac temporis exemplo; [Note: (5) Honoris deferendi omen.] quod neque anni tempestas


page 111, image: s0183

satis ferret, neque lapides opportunae sedes essent, neque vicini flores aut quicquam illecebrarum appareret. accessit tam pertinax ad sedem occupatam adhaesio, ut tinnulo nequiquam aere turbarentur. Nemo erat qui non Rossetto bene ominaretur, intellectumque haud multo post Roma fuit, eodem tempore illic de purpura Carolo conferenda actum, eandemque octiduo interlapso decretam ab Urbano Pontifice, cui gentilitiae apes tribuebantur. Et horum quidem exemplorum utrumque eiusmodi est, ut nec illud in bonam; nec hoc in adversam partem detorqueri facile potuerit. Uti quondam Pompeius inflexit, cum Romae Victoriae simulacrum fulmine tactum alas amisisset [Note: (1) Victoria perpetua] non paucis ad casum attonitis. Bono, inquit, animo Cives, Victoria alas perdidit, ne deinde a Romanis avolare possit. iam satis, opinor, de iis, quae intra naturae limites continentur, solum ratione loci, temporis, personarum, aut alterius adiuncti nova atque insolita viderentur; proindeque Superum directione ad rem aliquam nobis tacite insinuandam, ac symbolice repraesentandam usurpari creduntur.

CAPUT X. De admirandis naturae effectibus. Et, an sub his imagines figuratae proponantur?

CUm Deus non tantum usitatis naturaeque convenientibus effectis ad mundum vel ornandum, vel erudiendum utatur. sed multa eiusmodi sint, quae vim, legesque causarum naturalium transiliant, prodigia a nonnullis, ab aliis portenta nuncupantur, ut quae Dei nobis voluntatem aut indignationem prodant, aut bonum aliquod, malumve impendens portendant: horum etiam significandi [(transcriber); sic: siguificandi] facultas, in hac imaginum disciplina, nobis praetereunda non?est, sed aliqua tum exemplorum appositione, tum eorundem examine, perpendenda.

Antequam vero de prodigiis, admiranda quaedam


page 112, image: s0184

naturae prius examinabimus, ut quae vulgo prodigii loco censentur, ut sunt ignes fatui in locis humentibus, cometae in aere, eclipses in caelo: haec enim si quid adumbrent, superioribus accensenda erunt. Neque illa, quae vi magnetica mirifice perpetrantur, aut rariori quorundam tenentur experientia, huc spectant, ut si homo ex ovo gallinaceo, naturali calore foto, pullum excludat: quod factum non raro ab aestuantibus, praesertim febrili incendio, constat. Et Livia Tiberium, postea Imperatorem, paritura, ut iam praegnans experiretur, marem an feminam editura esset: ovum Gallinae subductum, manibus constanter fovit, dum Gallum insigniter cristatum excluderet (1) unde et Filium se et Imperatorem genituram ominata est, in quo certe facto prodigiosum non est, quod Gallum, sed quod iam tum cristatum excluserit. Et Aegyptiis usitatum est, Radzivillius in sua peregrinat. integros pullorum exercitus in calidis simul fornacibus, nullius gallinae incubantis adminiculo, excludere. et quaedam aves calentibus arenis ova subiciunt, sole partum ad maturitatem educante.

De illis ambigi foetibus iure potest, qui turbata parentum per insolentes imaginum species, phantasia, dissimiles progenitoribus nascuntur. Hinc certe Quintilianus Matronam quae enixa Aethiopem fuerat, a suspicione consuetudinis cum Aethiope, aut alia adulterii poena divinitus inflicta defendit; quod Aethiopis hominis imaginem in thalamo haberet. Et Martinus IV Pontifex ut, Lycosthenes in libro de prodig. cum ex illustri consanguineaque Ursinorum familia puerum mater, in speciem ursi villosum, profudisset, omnes Ursorum per domum effigies, quae in gentis illius insignibus spectabantur, aboleri iussit, quod feminam hisce imaginibus occupatam concepisse existimaret. Si quidem ut monuit Plinius, lib. 7. cap. 12. haustae imagines sub ipso conceptu haerent, et cogitatio etiam animum subito transvolans effingere simili tudinem, aut miscere existimatur. quod non modo in hominibus potenti imaginationis vi praeditis,


page 113, image: s0185

verum et in brutis valere existimatur, ut vel oves iacobi Patriarchae nos doceant. [Note: (1) Exempla movent, ut multis exemplis traditur.] Hinc Avicenna lib. 6. de animal refert. Gallinam dum ovis incubaret, mil vi aspectu territam, pullos milvino capite exclusisse. Et l. de hominis procreatione. Fernelius scribit, Pavonem dum ovis incubat, albis contectum linteis, albos, non varii coloris pullos edere. Unde Oppianus lib de venatione. pullos columbarum varie coloribus depingendos asserit, si varia iisdem stragula obiciantur, et Rhodiginus lib. 1. cap. 20. columbarum amatores dicit picturas in columbariis pulcherrimas eisdem consuesse obicere, ut femellae earum intuitu similes procreent. Quare et hoc potius ex vi imaginaria incubantis gallinae provenire existimem, quod ferunt ex ovis diverso imbutis colore concolores foetus prodituros. Siquidem magis illud admirandum occurrit, quod Michael Medina. l. de rectain Deum fide adstruit; gallinam, non pullum, sed serpentem producturam, si dum ovis incubat, serpens cancellis inclusus eius oculis constanter obiciatur. Prorsus rarum est quod verbis Laurentii Beierling. In Theatro vitae human. adiicio. Philippus Meurs Protonotarius Apostolicus in aede S. Petri Canonicus vir tam senex, ut tria viderit secula, saepe, et infinitis narravit se habuisse sororem toto reliquo corpore perfectam, quae nullum habebat caput, sed loco capitis collo superpositam concham testaceam ad similitudinem mitellae, constantem duabus valvis, quae aperiebantur et claudebantur, per quas cibum cochleari ministratum sumebat: quam dicebat ita natam esse, ex eo, quod mater eius tempore gestationis uteri, musculos marinos, quos in foro viderat venales nimis intense desiderasset, ac potiri iis non potuisset. Illud monstrum dicebat pervenisse ad annum undecimum aetatis, et mortuum ideo esse, quod semel ex iracundia cochlear quo cibus ministrabatur nimis fortiter praemordisset, unde contingebat illas valuas testaceas frangi, quibus fractis ipsum moriebatur. Eius imaginem habebat pluries in suo cubiculo depictam, quam


page 114, image: s0186

totus mundus vidit. Historia ista est Lovanii nemini non nota. Ronssaeus restatur. l. de primordiis hominis cap. 10. Goudae in Hollandia mulierem quandam videntem greges gallinarum Indicarum, sic consternatam fuisse, ut deinde foetum pepererit facie multicolorem, nec gallo Indico dissimilem. Nec mirum, cum in graves sapientesque ceteroquin viros tantum imaginatio valuerit, ut nonnemo Lovanii in Collegio Adriani, immanem sibi nasum esse crederet, qui ad terram usque propenderet. ut Maiolus in dieb. canic. Alius Thomas Rotarius vitreum sese existimarer, neque aliter vehi pateretur, quam stramini illigatum. ut Caspar Ens in Pausilyp. lib. I. Adde morbos sola imaginandi vi et contractos, et curatos. Lucianus l. PER\I )ORX/HSEA scribit repraesentantem in scena Aiacem furiosum maniam contraxisse, et Seneca, in declamat. Bibium gallum imitatione stulti stultitiam contraxisse.

Non omitto quod in Thesau, recreat. Gallicus scriptor memorat, Nicolaum Marchionem Ferrariensem domi suae Morionem aluisse Gonellum hominem ex facetiis carissimum; verum hunc, quod Marchionem immedicabili vexatum febri doleret, persuasum, insigni terrore sanguinem morbumque Principis mutari posse, praecipitem illum de ponte in subiectas aquas egisse; securumque quam primum, ut omni noxae subduceret. Neque res successu caruit. Marchio tamen, ex suorum consilio, temerarium hominis facinus exilio multavit, sed non multo post revocatum, simili aliquo terrore ludum facere decrevit. Igitur carceribus inclusum, ac velut morti damnandum, iubet testamentum condere, atque ea, quae sic moriturum decet, expedire: demum solemni accursu, eductum vinculis publice tamquam gladio plectendum sub lictoris imperio sistit, valedicunt amici, orat, flectit, collum denudat; lictor denique pro gladio, situlam aqua plenam, in cervicem effundit. Iamque omnes illud Caesareum Gonello acclamaturi erant, fraudem fecit, et passus est. Verum is prostratus


page 115, image: s0187

in terram, eodem vestigio animam reliquit, tanto Marchionis dolore, ut hic reliquam eius vitam totam imple verit. Nimirum imaginatio mali subiti, illius morbum correxerat, huius vitam ex torserat. Magis etiam stupenda illorum phantasia, qui se mortuos esse persuasum habuere, usque adeo pertinaciter, ut remedium vix admitterent, quorum unus Gallus Villae-regalis incola Bertrandus nomine ratus mortuum se esse, velut publico funere omnium risu efferebatur, sed acubus per viam acerbe punctus, doloris impatiens, ulturum se perditos egregie, nisi iam mortuus esset, comminabatur. De aliis apud Maiolum, in dieb. canicul. hoc errore laborantibus reperies. Ex quibus infero, multa ab imaginandi facultate monstrorum prodigiorumque in homine similia patrari, quae tamen naturae limites non excedunt, ut proinde signa quaedam divina, singulariter, aut ad praeteritorum poenam scelerum, aut ad futurorum eventuum significationem adhibita, censeri non debeant. Nonnulla ex illis tamen, velut historica, emblemati serviunt.

Alia in venies, quorum vim nec Physici satis penetrant: naturae, ut videntur, miracula, ut, quod Struthio camelus non incubando, sed intuendo fixo oculorum obtutu excludat ova, [Note: (1) Oculorum vis magna.] quod Torpedo, remota licet, piscatoris tamen manum spasmo torporeque defigat, [Note: (2) Otio mens obstupescit.] quod pellis lupina, ovillis sociata, has atterat consumatque [Note: (3) Hostium societas diu turna non est frauda lenti et simplicis societas] quodque tympanum ex lupi pelle tensum verberatumque alterum ex ovilla cute diffringat, [Note: (4) Hostium societas diuturna non est frauda lenti et simplicis societas.] quod Tarantula, araneorum in Apulia species, laesis lethale virus infundat, illud vero ad harmonicos musicorum numeros saltusque curetur, [Note: (5) Medicina iucunda] quod Carbunculus ad veneni praesentiam sudet, [Note: (6) Prodita hostis praesentia.] quod Bufo Mustelam invitam frustraque, nisi ruta muniatur, obluctantem trahat, virusque affricet, [Note: (7) Hostis parvus non contemnendus.] quod per iniuriam occisi cada ver ad praesentiam occisorum stillet sanguine, quod denique fulmen illaeso dolio vinum consumat, [Note: (8) Occulte nocere.] innoxia vagina,


page 116, image: s0188

gladium; loculis integris, nummos [Note: (1) Neglecto imbecilli, fortiorem opprimere.] quod frequens sit coniugi, aut parenti, filiove nares liqui sanguine, ubi absens peregre coniux, natus, parensve infelici casu graviter affligitur, quae licet eiusmodi sint, ut diffi cilem ex natura rerum causam ostendant; tamen inter prodigia non habentur, tantumque in symbolis rerum naturalium locum obtinent.

Occurrunt hic nonnullae ex Plinio aliisque auctoribus historiae, an dicam fabulae, de quibus, huicne ordini accensendae sint? merito ambigatur. Narrat. Pli. l. 4 c. 13. et Mela l. 3. c. 3. circa Pontum in Scythicis Insulis Fanesiorum gentem nudis artubus auribusque reperiri adeo prodigiose magnis, ut totum corpus vestium loco contegant, Maximus Transilvanus. Ramus tom. 1. tradit, intra Molucas, in Gilon Insula, homines in una aure tamquam molli culcitra. calidoque lecto procumbere, altera velut lodice ac stragula sese cooperire. [Note: (2) Stupidi] Ita de oculis, reliquisque humani corporis partibus, non minori auctoritate nixae fabulae circumferuntur.

Blemmyis inquit Plin lib. 5. ca. 8. traduntur capita abesse, ore et oculis pectori affixis. [Note: (3) Synceri.] alibi lib. 6 ca 30. ferunt ab Orientis parte intima, gentes esse sine naribus, [Note: (4) Parum sagaces, simplices.] alias sine linguis, pars etiam ore concreto [Note: (5) Indocti, rudes.] et naribus carens uno tantum foramine spirat, potumque calamis avenae trahit, quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. Quidam et Pygmaeorum gente prodiderunt ante paludes ex quibus Nilus oriretur. Syrbotae octonum cubitorum esse dicuntur. Apud Sambros quadrupedes omnes sine auribus, [Note: (6) Inoboedientes] etiam elephanti. Ptoemphanae canem pro Rege habent, motu eius imperia augurantes [Note: (7) Impudentia.] ad Occidentem versus Nigrae, quorum Rex unum oculum habeat in fronte. [Note: (8) Regis prudentis effigies.] Cynamolgi caninis capitibus.
[Note: (9) Adulator vel obtrectator] Plura de similibus Plin. lib. 7. cap. 2. Strabo l. 1. et 7. et Gellius lib. 9. c. 4. ubi et Monoscelos atque Sciopodas unius cruris pedisque ingentis homines memorat, qui resupini, umbra pedum adversus solis aestum se protegant, [Note: (10) Pigri et cardi effigies.] rursum alios, sine cervice, oculos in humeris ferentes. [Note: (11) Provide laborantes, vel futuris prospicienter.] Denique et Astomorum gentem sine ore,


page 117, image: s0189

halitu tantum et odore per nares attracto viventem. Hisce licet alicubi suffragentur auctores alii: tamen haec aetas, tote iam orbe per Europaeos explorato, parum in plerisque veritatis agnoscit, adeoque siquid eiusmodi monstrorum occurrat, prodigiose significantibus accensenda erunt.

In elementis etiam non pauca se naturae offerunt miracula. Montes alios terra subito haustos, alios subnatos, insulas alibi fluctibus mersas, alibi rursum emersas. ex

Pli. l. 2. per diversa capita accepimus. Iuxta Harpasa oppidum Asiae cautes stat horrenda uno digito mobilis, cap. 96. eadem si toto corpore impellatur resistens. [Note: (1) Impetus et vis inanis.] In Taurorum paeninsula in Civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. [Note: (2) Medicina vilis, sed efficax.] At circa Asson Troiadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; Sarcophagus vocatur. [Note: (3) Mors dura.] Duo sunt montes iuxta flumen Indum, alteri natura est ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat. Itaque si sint clavi in calceamento, vestigia avelli in altero non posse, in altero sisti. [Note: (4) Peccatum Diabolus amat, De' aversatur.]

In aquis praeter aestus marinos, multa in fontibus obstupenda et lacubus.

Plin lib. 2. cap. 103.

Nihil in Diabolus Asphaltite Iudaeae lacu, qui bitumen gignit, mergi potest, nec in Armeniae maioris Arethusa. [Note: (5) Baptismus nulli ad interitum est.] In Salentino iuxta oppidum Manduriam lacus ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur, neque infusis augetur. [Note: (6) Christi Passio, et S. Synaxis in. exhausta.] in Ciconum flumine et in Piceno lacu Velino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et c. [Note: (7) Baccho et Venere cor ad bonum induratur.] In rubro Marioleae virentesque fructus nascuntur. [Note: (8) Passio Christi dul ces parit fructus, vel mortificatio utilis. X.] In Dodone Iovis fons cum sit gelidus, et immersas faces extinguat; si extinctae admoveantur accendit. [Note: (9) Passio Christi (vel mortificatio et tribulatio) libidinis flammas extinguit: amoris Dei accendit.] Idem meridie semper deficit, qua de causa
[Gap desc: Greek words]
vocatur: mox increscens ad medium noctis exuberat, [Note: (10) Virtus et meritum secundis in rebus deficit, adversis proficit.] ab eo rursus sensim deficit. In Illyriis supra fontem frigidum expansae vestes accenduntur, Iovis Hammonis fons interdiu frigidus, noctibus fervet.

In Falisco omnis aqua potata candidos boves facit. In


page 118, image: s0190

Boeotia, amnis Melas oves nigras. [Note: (1) Bona aut mala inventae institutio, vel S. Symaxis animam gratia mundat: mundi et voluptatis gustus vitiis denigrat.] Cephisus ex eodem lacu profluens, albas: rursus nigras Penius, [Note: (2) Bona aut mala inventae institutio, vel S. Symaxis animamgra tia mundat: mundi et voluptatis gustus vitiis denigrat.] rufasque iuxta Ilium Xanthus. In Ponto fluvius Astaces irrigat campos, in quibus pastae, nigro lacte equae gentem alunt. [Note: (3) Haeresis suos lactat improbe.] Lyncestis aqua, quae vocatur Acidula, vini modo temulentos facit, [Note: (4) Vanitas mundi inebriat.] Item in Paphlagonia, et in agro Caeleno. In Andro Insula templo Liberi patris, fontem Nonis Ianuarii semper vini sapore fluere. [Note: (5) Religio et pietas amantibus dulcis.] Mutianus ter Consul, credit: Diotecnosia vocatur. Iuxta Nonacrim Arcadiae Styx, nec odore differens, nec colore, epota illico enecat. [Note: (6) Peccatum Haeresis.] Item in Beroso Taurorum colle tres fontes, sine remedio, sine dolore, mortiferi. [Note: (7) Haeresi: Athaeorum.] In Carrinensi Hispaniae agro duo fontes, iuxta fluunt: alter omnia respuens, alter absorbens, etc.

[Note: (8) Virgo et meretrix.]
Neque haec prorsus fabulosa videri debent, cum et aliis veterum historiis eadem aut paria, tum etiam recenti hodie dum memoria confirm entur. Scotusae fons, ut Antigonus in mir. et Plin. l. 32. c. 2. non hominum modo, sed et pecorum sanat vulnera, [Note: (9) Paenitentia etiam imp obissimis medetur.] lignumque etiam fissum et confractum, si inicias, coalescit. [Note: (10) Paenitentia concordiam reducit.] In Hispania haud procul urbe Burgensi fons ad pagum Boetium effluit, Marian. l. 1. hist. qui fluxum sanguinis patientibus, sine mora, medetur: uti alter in Boetica iuxta Antiquetam calculis. Ita etiam Anno 1646. fons novus in finibus Ducatus Brunsvicensis natus divisimque inscriptus nominibus B. Virginis ac S. ioannis, morborum medicina fuit, ingenti hominum affluxu celebris. Mirum quod de Bonicca insula Cardanus. de subtilita. l. de elementis. ex Petro Martyre Angerio refert, hanc ab Hispaniola orbis novi ncC. passibus dissitam, fontem c montis vertice profundere, qui senes aetati vegetae restituat. [Note: (11) Paenitentiae Sac.] iam tamen contractos canos rugasque non immuter. Cyzici fontem amorem Veneris tollere, Boeotiae lacum accendere [Note: (12) Gratia Dei extinguit Venerem, caro accendis.] Isidorus. l. 13. c. 13. scribit. Athenaeus. l. 8. p. 331. in Clitore fluvio pisces vocales esse memorat. [Note: (13) Apostoli, gratia Dei, diserti.] Fontem esse apud Indos, unde aurum primo in fictilibus hauriatur et concrescat, deinde ferrum auro pretiosius Cresias in Indicis recenset.


page 119, image: s0191

Fons Insulae Saxosae, inquit Strabo, lib. 16. haud procul a Laodiceae littore, primo haurientibus salsam, deinde suavem aquam praebet. [Note: (1) Conversio ad Deum, Doctrinarum studia.] Mela tradit in Fortunatis Insulis duos esse fontes, ex quorum altero qui gustet, risu in mortem solvatur, [Note: (2) Voluptas.] ex altero tamen remedium bibere. [Note: (3) Lacrima paenitentis.] Addit his Plinius. l. 30. c. 2. alio loco non pauca admiratione digna. Inter quae memorat.

In Boeotia iuxta flumen Orchomenon duos esse fontes, quorum alter memoriam, alter oblivionem adfert. [Note: (4) Gratitudo meminit acceptorum, obliviscitur datorum, vel, memoria futurorum cum praesentium oblivione iungitur. Meditatio mortis etc XIII.] In Sicilia apud oppidum Iusgum rivum fluere, ex quo bibentium subt iliores sensus fieri, [Note: (5) Amor Dei. Et meditatio rerum divin.] Varro tradat, at in Cea Insula fontem esse quo hebetes fiant. [Note: (6) Amor mundi.] Zamae in Africa, quo canorae voces, [Note: (7) Sobrietas.] vinum taedio venire his, qui ex Clitorio lacu biberint. [Note: (8) Ebrietas.] Lycos in Indiae terris fontem esse cuius aqua lucernae ardeant, [Note: (9) Lacrimae poenitentis ardent.] etc.
Plura, qui volet de fontibus, Plinium consulat, et Caussinum. Parab. hist. l. 1. in symbolis, qui ex diversis exempla congessit expositione ad mores idonee addita.

De ignium miraculis apud eundem Plinium offendes difficilia non minus creditu, quam intellectu. In ipsis hos aquis reperiri asserit.

In Comagenes, inquit, Plin. l. 2. c. 104. urbe Samosata stagnum est emittens limum (maltam vocant) flagrantem, [Note: (10) Venue est ignis in aqua.] cum quid attigit solidi adhaeret, praeterea tactus sequitur fugientes. Sic defendere muros, oppugnante Lucullo, flagra batque miles armis suis. Aquis etiam accenditur; terra tantum restingui docuere experimenta. Similis est natura Naphthae Parthiae, est profluens, etc. In Nymphaeo ca. 105. exit e petra flamma, quae pluviis accenditur; [Note: (11) D. Petrus amans et flens] exit et ad aquas Scantias, viret aeterna, hunc fontem igneum contexens fraxinus. [Note: (12) D. P. Mors cum vita et gloria coniuncta. XIV.] Reperitur apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram, [Note: (13) Venus. libido.] Trasymenum lacum arsisse totum.

[Note: (14) Venus. libido]

Sunt et alia quae ex aere admiranda occurrunt.

Vigilans. inquit, l. 2. c. 4. Plin. de fulmine, ictus, conniventibus oculis, dormiens, patentibus reperitur. [Note: (15) Mors oculos pravis aperit.] Nullum


page 120, image: s0192

animal nisi exanimatum fulmine accenditur. [Note: (1) Infernus in peccato tantum mortuos urit.] Laur; fruticem non icit, [Note: (2) Deus pro bis, in poena parcit.] nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram: cap. 55. Ideo pavidi altiores specus tutissimos putant: aut tabernacula e pellibus belluarum, quos vitulos marinos appellant: quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat; [Note: (3) Deus humilibus et sponte afflictis parcit.] sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armiger huius teli fingitur. [Note: (4) Deus viris caelestibus parcit.] In Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae curres bellicis temporibus fieri desiere nulla non earum fulmine diruta [Note: (5) Nulla arx contra Deum tuta.] Praeter haec, inferiore caelo relatum in monumenta est, cap. 56. lacte et sanguine pluisse [Note: (6) Poena et prooemium a Deo.] M. Acilio, C. Portio Coss. Et saepe alias carne, sicut L. Volumnio Serv. Sulpitio Coss. [Note: (7) Alimenta a Deo.] exque ea non perputruisse, quod non diripuissent aves. Item ferro in Lucanis antequam M. Crassus a Parthis interemptus est, omnesque cum eo Luca ni milites. [Note: (8) Bellum a Deo.] L. autem Paulo et C. Marcello Coss. lana pluit circa Castellum Carissanum, [Note: (9) Dii laneos pedes habent, sed ferreas. manus.] iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. Eodem caussam dicente, [Note: (10) Omnis structura a Deo est] lateribus coctis pluisse, in eius anni acta relatum est.

Saxum cap. 58 e caelo vehis magnitudine [Note: (11) Immobile fatum.] ad Aegos Thraciae flumen lapsum, praevidit praedixitque Anaxagoras. Verum, ut cetera omnia propriis naturae viribus patrata existimem (nisi quae fabulosa admisceantur) tamen et carnibus, et ferro, tantoque pluisse lapide, vim ingeniumque naturae transcendere mihi videtur. Et certe multa his iisdem Plinii locis prodigiosa cum natura libus confusa reperies. Illa tamen quae superius retulimus eiusmodi censemus esse, quibus inter naturalia symbola locus debeatur, adeoque nec ad rerum praeteritarum, nec ad futurarum significationem usurpanda, nisi forte aliquam cum futuris, per fidem exploratis, cognitionem habeant, quamquam et sic aliter, quam prodigiosa repraesentent, cum haec ex Superum destinatione illam de futuris significationem tamquam propriae exhibitaeque secuturorum a Deo imagines, obtineant. Quare ad illa nunc transeamus: de singularibus enim naturae,


page 121, image: s0193

quae fecundissima imaginum fig. mater est, sine sigulari infra libro pluribus disseremus.

CAPUT. XI. De prodigiis variis, ac Monstris, et num figuratis imaginibus serviant?

PRodigia, sive portenta imagines quaedam sunt rerum creatarum, ordinem naturae superantium, singulariter a Deo ordinatae ad rerum praesentium, aut praeteritarum, plerumque tamen ad futuratum cognitionem. Cum enim Deus, ob tot leges, et praeceptiones recte vivendi, a se, maioribusque [(tanscriber); sic: maioribnsque] nobis traditas, non loquatur cuique nostrum (ut olim in veteri testamento per se Moysi, in recenti per Christum) tamen non desinit frequentibus nos, per obiectas portentorum [(transcriber); sic: portentornm] imagines, exemplis, vel ad bona impellere, vel a malo revocare, tum deinde ad divinae potentiae sapientiaeque considerationem mentes extollere, ne inter tot malorum illecebras insidiasque virtutis divinique Numinis memoriam abiciamus. Solatur nonnumquam [(transcriber); sic: nonnnnquam] inter aerumnas, spemque animis inter tristia meliorum subicit, minatur in prosperis, ne abducti secundarum rerum impetu, ad brevia syrtesque abripiantur, de praeteritis commonefacit, ut expiemus; de futuris, ut caveamus. Quod ut exemplorum appositione innotescat, illa, tum ex veterum gentilium historiis, tum ex fidelium scriptis eruemus, apud Aelian. lib. 12. de var. hist. Magnae plerumque argumenta exspectationis fuere a feris enutritum esse. [Note: (1) Magnitudo et dignitas futura.]

Ita Semiramidem fortissimam mulierem ab avibus [Note: (2) Celeritas.] Cyrum Persarum Regem a Cane; [Note: (3) Solertia] Telephum Aganae et Herculis filium ab equa [Note: (4) Fortitudo.] Alexandrum Alopes Priamique filium ab ursa [Note: (5) Rapacitas.] seu vulpe [Note: (6) Dolus.] Romulum Remumque a Lupa [Note: (7) Pugnandi Rapiendique vis.] educatum ferunt. Aegisthum tamen a capra [Note: (8) Libido.] nutritum fuisse, indicium


page 122, image: s0194

aliquod infamis libidinis(cuius illa Symbolum est) videri poterit. Virtutis quoque sanctitatisque eximiae argumentum fuit in Helia vate a corvis pasto [Note: (1) Temperantia in cibo. Sanctitas vitae.] tum in D. Paulo Eremicola Hieronymus in brev. Rom. quotidie a Corvo panis dimensum capiente, cuius etiam portio duplicata ab hoc baiulo fuit, [Note: (2) Dei erga suos providentia.] postquam D. Antonium hospitio suscepit. Quin et D. Aegidius Abbas, ut Surius in vita. interiori solitudinis recessu abditus, cervam habuit familiarem suo illum lacte quot diebus pascentem, atque huius vicissim beneficio adversus canes Venatorum defensam [Note: (3) Beneficium mutuum.] Augustae Caesarum familiae auspicatum fuit, quod Liviae recens Augusto nuptae evenit ut Suetonius et Plin. l. 15. c. ult. Aquila in gremium eius gallinam candidam in ore lauri ramum gerentem dimisit. Hanc illa cum sedula cura nutrisset, magnus ex ea candidorum pullorum numerus provenit, plantatus etiam lauri furculus ingens sensim lauretum dedit [Note: (4) Victoriosa et triumphatrix familia.] ex qua silva deinde triumphaturi decerptam frondem manu praeferebant, quae sub triumphi finem rursum plantata germinabat. Illud vero observatum fuit, exsicatum eiusmodi ramusculum praesagium illius fuisse morituri, qui eum in triumpho gestasset. Ceterum anno postremo Neronis (qui ex Augusti Caesarum familia ultimus fuit) et gallinarum candidarum stirps tota intercidit, et lauretum prorsus exaruit, omen Caesareae stirpis cum Nerone interiturae. Accesserunt et his prodigia alia, ambae fores Mausolaei, quod Caesarum sepulcra complectebatur, sponte patuerunt, [Note: (5) Mors magni Principis imminens.] in curia risus ingens at sine auctoribus, in theatro fletus; at sine hominibus, auditus est, velut plaudente curia, quod legum oppressorem; flente theatro, quod optimum mimum musicumque amissurum esset. Mors iulii, Caesarum primi, multis magnisque prodigiis denunctiata est. Pridie Idus Mart. avis Regaliolus, ut Suetonius et Sabel. l. 9. c. 7. cum laureo ramusculo Pompoianae se Curiae inferens, a consequenti diversarum volucrum exercitu occupatus discerptusque petiit,


page 123, image: s0195

[Note: (1) Mors vel caedes regia.] Caesaris, postridie ab aliis interimendi, symbolum. Equi quos initio belli in Rubiconis traiectu consecravit, vagique, et sine custode velut emeriti pascebantur, [Note: (2) Libertas a servitio.] et sub tempus, quo ipse iam dictator interfectus [(transcriber); sic: inteifectus] est, tamquam herilis cladis praescii, pabulo abstinere, atque ubertim flere comperti sunt. [Note: (3) Commiserationis vis ingens.] Eo die, quo fatalem purpuram induit, priusquam publicum subiret, ut Valer. Max. l. I. c. 6. mactato opimo bove cor inter exta non reperit, (Plinius l. 11. c. 37. bis sacrificanti evenisse scribit) responsumque a Spurina Aruspice accepit, pertinere ad signum ad vitam et consilium, [Note: (4)Vitae aut consilii expers.] quod utraque haec corde continentur.

Caligulae exitium, ut Sueton. in Caligula. ipsum Iovis simulacrum praesignasse fertur, effusissimo cachinno, Olympiae, ubi opifices ad illud solvendum Romamque transferendum circum sisterent, [Note: (5) Deus ridet in malorum exitio.] qui terrore in fugam coniecti obfiam habuerunt Cassium quendam, oraculo monitum, ut taurum iovi immolaret: [Note: (6) Tyrannum occidero.] quod oraculum imprevit, cum ferro Caligulam transfodisset. Agrippinae Claudii uxoris fatum praesensit Ubiorum Colonia, eius auspiciis ac nomine surrecta; ut Fulgos. l. 1. c. 24. cum magnis ipsa praesente, in urbe agrisque hiatibus terra fatiscens, tamquam magnum caput posceret, flammas etiam spargeret, nullis aquis, sed tantum pannis saxisque (instrumentis funerum ac sepulcrorum) opprimendas. [Note: (7) Malorum interitus.] Agrippina deinde anno insequenti mortua rogum sepulcrumque subit. Idem Romae Tito morituro prodigium praelusit. Ciceronis exilium Minervae statua Romae ab ipso Cicerone ex plebiscito erecta, praesignavit; ut Iulius obsequens prodig. 127. cum nocte, quam exilium consecutum est, deiecta turbine, capite manibusque diminuta sit, velut ipsius non modo eloquentiae, sed et cladis imago. [Note: (8) Claudes eloquentiae oppressae] Eiusdem mortem ut Plutar. in Cicer. et Val. Max. lib. 1. cap. 4. corvus illi in villa Caietana denuntiavit, qui in conspectu ipsius horologii ferrum loco motum excussit, tamquam horis deinde non usuro.


page 124, image: s0196

[Note: (1) Semel moriendum.] ac protinus ad ipsum contendit, togaeque laciniam mordicus convulsit; ut si migrandum esse admonuisset, [Note: (2) Semel moriendum.] neque defuere mox sicarii a Triumviris submissi, qui animam ferro extorserunt, capite ad Antonium delato, in cuius linguam Fulvia Antonii uxor inclementer, [Note: (3) Eloquentia vindicata] velut corvus dilanians, grassata memoratur.

Quod Sempronio Graccho obvenit, nescio, an portentis accenseri debeat, amor certe debet. ut Polydo. Virgil. prodig. l. 3. Angues duo in lecto reperti interceptique, de quibus cum Aruspices consulti indicassent, si marem dimisisset, uxori brevi esse moriendum; sin feminam, ipsi. Sempronius ut suam in Corneliam uxorem affectum extremo discrimine proderet, feminam e serpentibus dimisit incolumem, [Note: (4) Amor coniugalis] uxoremque, mox ipse defunctus, servavit. Recentius est, quod idem auctor Polydorus. l. 13. de Henrico II. Anglorum Rege memorat. Paulo ante eius mortem, pisces omnes e fecundo Normanniae lacu tanto impetu strepituque in terram exiliisse; [Note: (5) Morte aliquando migrandum.] [Note: (6) Pugna infelix.] ut multi hominum acciti miraculoque attoniti, nullum in lacu piscem superstitem reperirent. nimirum elementum sibi naturale, vitamque cum Rege linquendam tacite fatebantur. Neque minus portentum illud, quod, iacobo Scotiae Rege contra Henricum octavum Anglae Regem pugnaturo, ut Iovius l. 11. histor. refert evenit: cum mures ea nocte, quae praelium antecessit, galeae lorum fibulamque arroserunt, [Note: (7) Ex humili genere magnus.] (uti arrosis olim clypeis argenteis Lanuvii portenderunt bellum Marsicum) Plin. lib. 8. cap. 57. tum quod velaturae interioris taberna culi sub auroram rore sanguineo conspersa fuerint, quae indicia securae mox cladis non inania erant.

Melioris ominis Nicippo fuit, ut Aelia. lib. 1. hist. quod ovis Leonem pareret, in ipsius pratis humili adhuc domino regnum portendens: quodque vitis alba P. Annio Tacito imperaturo rubris racemis pullularet; [Note: (8) Impeperii ome] vin um item album purpureum colorem indueret. Illud novum magis, nec minus admirandum;


page 125, image: s0197

quod v. Idus ianuar. in Villa Cosmi Medicei. Sabel. in supple. lib. 22. prodigiosa omnis generis florum ubertas cunctis in stirpibus exstiterit. cum vicina praedia solita sterilitate adhuc horrescerent. [Note: (1) Dignitatis magna spes] eo tempore, quo Alexandro Mediceo Florentinorum Duce sublato, ad Cosmum ex inopinato devolveretur imperium. Cui non prorsus absimile, quod Cardano teste sub Valente Imperat. in Palatio scopas effloruisse [Note: (2) Ex humili magnus.] compertum sit, res, quae humilium dein de personarum exaltationem, velut symbolum, praecessit.

Nec minus portentum futurorum erat, quod C. iulio Caesari adversus Pompeianos in Hispania militanti oblatum est: siquidem repertam loco castrorum palmam, velut omen victoriae asservari iussit, ut Xiphili ex Dione. ex qua transplantata soboles paucissim is diebus usque adeo succrevit, ut matrem vinceret, obtegeretque; [Note: (3) Maior proavis.] tum deinde frequentibus columbis sedem nidumque inusitato more praeberet: quo spectaculo motus Caesar non alium quam sui sanguinis Augustum ex sorore nepotem successoremque voluit, tamquam se etiam futurum maiorem belli victoriis, ac pace illustriorem, quae existimatio non fefellit: Ferunt deinde in Augusto apud Sueton. futuri aliquando potentissimi illud omen hominis fuisse, quod, ut primum loqui didicerat, ranis in suburbano obstreperis imperarit [Note: (4) Potestas rara.] silentium, quae sub haec numquam coaxarint. Rem quoque admirandam Constantino urbem Romae aemulam meditanti evenisse memorat. Sigo. lib. 4. Imp. Occid. In Bithynia urbem auspicaturus erat, iam fabris operisque in hanc rem conductis, qui ubi terminos circum scriberent, adfuerunt aquilae, quae raptos fabrorum funiculos trans fretum Byzantium degerrent, [Note: (5) Dei voluntas in arduis exploranda et sequenda.] Quocirca, velut Numine abductus, eo sequitur, locumque contemplatus, operas illuc studiumque transtulit: urbe dein nomine ipsius Constantinopoli dicta.

Diversa Xerxis ex prodigio fortuna fuit, Is ut

Aeli.


page 126, image: s0198

lib. 13. hist.

effosso vetusto Beli monumento vitream urna m reperit, ubi iacebat in oleo mortuus, urna non omnino plena: adscriptumque iuxta in columna, male habiturum quisquis apertor sepulcri fuisset, neque urnam implevisset. Igitur delato Rex oleo quam primum urnam implere conatus est, sed irrito labore [Note: (1) Mors et infernus inexplebilis.] quicquid enim affunderet, incrementum non dabat, ut proinde frustratus spe sua plenus dolore monumentum clauserit, brevi sibi aperiendum. Siquidem quinquaginta Myriadum exercitu adversus Graecos temere ducto consumptoque, reversus, a proprio filio interemptus, concidit. Fugam quoque tanti exercitus militaris equa leporem pariens [Note: (2) Pavor, timiditas.] adumbravit: nam ut fugax animal, inquit Valerius. lib 1. ca. 6. pavido regressu regnum suum repetere est coactus. Eodem tempore Sardis. ut Herod. l. 7. mula mulum hermaphroditum peperit, et Leones, inusitato exemplo, ceteris omnibus intactis, exercitus Camelos lacerarunt [Note: (3) Nobilium contra rusticos victoria.] ut intelligerer Xerxes, naturam rerum evertendam hoc in bello, fortioresque, et hactenus intactos, succubituros. Dicitur etiam puro medioque die sol in caelo innubi disparuisse, [Note: (4) Superbi et potentes victi.] quod ille in adversam Graecorum fortunam mala interpretatione vertit, cum Solem illi, Persae Lunam venerarentur. Accessit, quod Graecis victoriam portendebat, Platanum Laodiceae in oleam conversam [Note: (5) Ex bello pax nata.] esse ut Pli. l. 17. cap. 25. Tot tantisque portentis gravissimae Persarum cladi praelusum est.

Illud tamen raritate miraculi prodigia omnia superare videtur: quod ante civile per Italiam bellum, L. Marc. et S. iulio Coss. in agro Mutinensi Plutarchus in Sylla, ac Plinius. lib. 2 et 3. factum recensent. Duo illic montes inter se visi concurrere, magno crepitu assultantes, recedentesque, flamma fumoque inter eos, plena luce, in caelum assurgente, [Note: (6) Fortium et magnorum conflictus.] spectantr ex via Aemilia, magna Romanorum equitum viatorumque multitudine, villae in vicinia elisae, animalia vero multa exanimata concidere. Quid, quod C. Volumnio et Ser. Sulpitio Coss. ut Val. Max l. 1. c. 6.


page 127, image: s0199

in urbe Roma, inter primos bellorum civilium motus, carnium , n modum nimbi, dissipatarum partibus pluerit, volucribus ad harum rapinam affluentibus? [Note: (1) Civilis clades.] quod ante bellum triumvirale, ut Plutarchus in Antonio, et Othone. in quo Octavius Antonium oppressit; huius statuae largo Romae sudore manaverint. Quod bello inter Othonem et Vitellium flagrante, in Tiberina Insula, iulii Caesaris statua, caelo tranquillo, ab occidente in orientem sit conversa. [Note: (2) Mutatio imperii.] Quod denique Philippo, Othone, et Friderico in Germania pro Imperio faede contendentibus sol in tres partes divisus apparuit, demum vix uno rursum orbe coiturus: velut ad Fridericum postremo imperium deferens?[Note: (3) Seditio trium pro eodem regno certantium.] An non hoc est inanimatas rerum creaturas nostros dolores laboresque praesentiscere, ac de futuris curam subiicere incogitantibus?

Monstra hoc loco negligenda prorsus non videntur, cum et illa, a futurarum aut praeteritarum rerum demonstratione, hominibus a Deo facta dicantur. Est vero monstrum illud, quod notabilem quandam a natura deformitatem habet toti animatarum rerum speciei extraneam. Quare a portentis differt; tum quod illa necessario deformitatem non adferant: tum quod in rebus etiam inanimatis reperiantur. Non tamen existimem monstra semper a Deo symbolice ad rerum significationem aliquam nobis proponi. cum, ut supra monui, turbata nonnumquam imaginandi vis facultatem formatricem a scopo aberrare faciat, Deo per eiusmodi effectus totius speciei pulchritudinem magis oculis aestimationique hominum subiciente; quod, ut Philosophus ait contraria iuxta se posita magis elucescant. Verum et saepe, vel ad terrorem, vel ad instructionem nostram, de rebus absentibus, monstra esse adhibita, nemo negaverit historiarum non prorsus imperitus.

Hippocentauros antiquitas celebrat, sed fide anxia: cum non nulli inter figmenta et imagines poeticas eos collocent; alii ut naturae conceptum proponant.


page 128, image: s0200

Chrysantes horum idea apud Xenophontem, lib. 4. Cynopaed. se delectari, his verbis ostendit.

Quo fit, inquit, ut maxime ex omnibus animalibus adamem Hippocentauros, [Note: (1) Prudentia in rebus agendis cum velocitate exequendi, sive consilium et vires.] si fuerunt: qui tum hominis uterentur, ante rem consultandi prudentia, et manuum artificio; tum haberent equi et velocitatem et vires.

Plutarchus tamen in convivio Sapient. allatum, ait, infantem a Pastore ex equa ortum, cuius caput collum, manus hominum essent, et cetera equi. Quod prodigium Diocles iudicavit symbolum seditionum [Note: (2) Seditiosa respub.] tamquam si unus populus in diversa consilia, velut naturas et indolem, abiturus esset. AE lianus quoque de Onocentaura hanc historiam recitat. lib. 10. cap. 9. var. hist. quae superiori parte faciem referret humanam, mammis turgida, manibusque instructa, sed parte inferiori Asino similis colore subcinericio. Quae in actione tergo insidens solis manibus ad apprehendendum vescendumque, [Note: (3) Idem pluribus aptum.] in cursu pedibus iuxta, manibusque uteretur: captivitatem adeo impatienter sustinens, ut servitutis odio, inedia sibi mortem concisceret. [Note: (4) Servitutis odium.] Porro dari Onocentauros ex Isaia. cap. 34. V 14 colligitur, dum, inquit,

occurrent daemonia Onocentauris.

Maior, pro libertate obtinenda vis, aliis marinis inesse monstris fertur. Siquidem Olaus Magnus in histor. septentr. lib. 21 prooem. cap. I. refert pisces marinos reperiri humana ex parte forma, qui si capti non statim reddantur libertati, procellas moveant, [Note: (5) Libertas a captivis extorta] similiumque mox piscium lamenta et eiulatus toto aequore cum horrore cieri, ut nautae ac piscatores in periculum veniant,

Ita Tritones, Sirenes, Nereidesque marinae vatiorum historiis celebrantur. Ludovicus Vives l. 2. de vera fide Christ. aetate sua apud Batavos, marinum, ait, hominem visum a pluribus, et supra duos annos ibi detentum, mutum fuisse, [Note: (6) Mutus.] et cum iam incepisset fati, peste tactum fuisse, ideoque in mare reiectum, gaudentem se mergi, Pausanias in Boeoticis lib. 9. qui se Tritones vidisse memorat: hanc, inquit, prae se ferunt figuram; Capitis coma persimilis est palustri


page 129, image: s0201

apio reliquum corpus spuma inhorrescit minuta, sed eadem, qua lima est, duritia. Branchias infra aures habent, nares hominis, rictum oris latiorem et pantherae dentes, oculi glauci mihi visi sunt: manus, digiti, ungues, quali sunt formae superiores conchyliorum testae. Pinnulae sub ventre et pectore pro pedibus. Qui his tubas, velut Neptuni tubicinibus praebent, significare mihi videntur, mutos loqui [Note: (1) Mutis loqui] Alex ab Alexandro. refert ex Theodoro Gaza lib. 8. Gen. dier. c. 8. huic in Peloponeso spectatam in litore Nereidem fuisse decora facie, vultu humano, sed corpore squamis tecto, quae in frequenti turba, maesta crebrisque suspiriis fatigata, etiam lacrymas fuderit. [Note: (2) Peregrinum solum triste habitanti.] quibus ipse motus levarit humique reptantem iuverit, dum aquis rursum laeta mergeretur. [Note: (3) Quies domi grata.] Amare illas, homines, et quandoque ad feminarum et puerorum raptum sese in litus effundere, idem nobis autor et testis est. Quod recentiori nobis historia [(transcriber); sic: stistoria] an. 1614. Capitaneus Ioannes Smidt, apud Stengelium, de monstris 6.2. §. 8. testatur. Sub auroram sibi in nova Anglia apparuisse in litore memorat humano vultu piscem, cui eximia esset forma. Oculi, nares, genae, os, collum et totus vultus virginem prae se ferebant venustissimam. capillis cyaneo per humeros colore defluentibus. Hoc monstrum cum primo aspectu navigantes terruisset, territum quoque recessit. Sed mox velut correcto terrore ad navem alteram appulit, omnique in hanc nisu evadere ad homines conatum est, sed hinc sudibus contisque repulsum, aliam atque aliam obtinentibus universis conscendere tentavit; sed merito in tam impari amore reiectum. [Note: (4) Amor si inter pares.]

Illis humana quidem fuit ex parte forma, rationalis tamen anima defuisse iure creditur. Sed alia hominum monstra reperta apud iados memorantur, quibus illa non defuerit, de quibus Plin.l.7.cap.2.Aelian. l.4. hist. animal. c. 49. Vincentius Belluac. l. 31. Speculi hist. c. II. Apud quem Ioan Plancarpius Minorita ab Innoc. Papa in Orientem missus circa An. 12 45 refert, in quadam illic terra repertas feminas humana specie


page 130, image: s0202

absoluta; sed earum viros seorsim ultra flumen canino fuisse capite, qui venientibus Tartaris in aspera iam, hieme sese aquis immersos [Note: (1) Ira suos auctores primum laedit] mox in arenam volutando proicerent, quod, rursum madefacti, aliquoties iteraverint, donec gelu haec solido constringerentur. Tum crusta hac tamquam chalybe, obarmatis, in tela sese hostium innoxie, coniecerunt, et qua dentibus, qua unguibus, quibus utrisque mirifice valent, hostes dilacerarunt. Aelianus ait l.10 c.25. Cynocephalos hos ultra Gasin Aegypti reperiri, et l.4 c 46. inquit iustitiae observantes esse, et nemini hominum molestos celerrimosque ex ferarum venatione vivere. Illic hirsuto memorat esse corpore; hic etiam pellibus, quod credibile est, vestitos. D. Augustinus eorundem quoque meminit l. 16. de Civit c.8. Solinus in Polyb. Cynomolgos c. 43. nominat. Et c. 65. quosdam etiam equinis capitibus repertos asserit. Vox illis canina magis et equina, quam hominum. qua tamen, ut se invicem, ita alios humana voce loquentes intelligunt, Haec quamquam nonnulli cum Nierembergio l. 5. hist. c. 15. fabulis deputent, multorum tamen auctoritate firmantur. Certe mutus Cynocephalus in sede iudex haereticorum Controversiarum iudicem scripturam mutam adumbrat; [Note: (2) Iudex haereticorum Scriptura aequus quidem, sed mutus.] Dentibus unguibusque intentatis minax, pugnatorem heterodoxum ferocem. [Note: (3) Haeretici adversus Catholicos saevi et feroces.] Sunt enim haeretici sine vero et proprio capite, et belluino potius, quam humano. [Note: (4) Sine humano Ecclesiae capite haeretici sunt.]

Inter monstrosos homines Pygmaeos quoque et Gigantes reperiri magno historicorum consensu et experientia constat, quamvis nonnulli dubitent, a? Pygmaeorum integrae nationes quae cum gruibus certent, [Note: (5) Bellum imparium.] ut Plin. l. 4. c. II. et l 7.c.2. Olaus l. 2. c. II. Solinus in Polyph. c. 15. aliisque tradidere. imparium tamen inter homines bellum nobis hac imagine proponitur, et insperata Victoria, quando Pigmaeos in Goraniam usque Traciae urbem pulsos ferunt, ut Solinus haber, et Olaus de Grunlandia l. c. refert. illic in collis cum gruibus esse decertandum. Non minus mirum, quod Odericus lib. I de rebus Ind. ait Pygmaeos illic trium palmarum


page 131, image: s0203

a se deprehensos, qui barbati infantes anno 5. aetatis iam gignerent. Photius vero in Bibliotheca lib. In. dicor. ex Cresia Pygmaeos reperiri istic. qui sesquicubiti altitudinem non excedant, comaque ac viri etiam barba longissima, infra genua demissa, vestiantur [(transcriber); sic: vestiautur] . [Note: (1) Animus corpore maior] naribus tamen simos deformesque, qui sagittarii sint peritissimi, atque insignes iustitiae cultores, sub legibus et Rege Indorum vivant, corvis milvisque et aquilis venentur. [Note: (2) Prudentia, agilitas.] Quorum tria millia Rex in suo habebat comitatu. Reliqua etiam animalia, cum proportione ibidem minora reperiri; ut iumenta istic boum equorumque nostris arietibus maiora non sint, Non illepidum quod Nicephorus l. 12. c. 37. hac in materia recenset, de binis istic visis hominibus perquam disparibus, altero Syro, qui longitudinem cubitorum quinque et palmae unius assecutus erat, et Aegyptio altero adeo brevi, ut perdici, quam homini esset similior, cui tamen corporis exilitas nihil ademisset de prudentia homine digna, vox a Musis non abhorrerer, sermo spiraret generositatem. Uterque paene quintum et vigesimum aetatis est annum assecutus. Ad longius aevum, huic defuisse, illi obfuisse corpus visum est. Nempe mediocrium optima duratio est.

Illud magis etiam ridiculum, quod in nuptiis Ducis Bavariae Nanus in mensam illatus sit, qui inclusus artocreae, hac fracta, erumpens cum armis et gladio, ac more gladiatorum saliens [Note: (3) Miles inopinus.] omnibus risum et admirationem excitarit. De quo aliisque vide P. Casparis Schotti Physicam curios. l. 3 c.7. Maiolum, Nierenbergium et Aldrovandum Solimanno anno 1541. capto Pesto in Hungaria voluptati fuit militem praegrandem Noricum Pumilioni cuipiam suo, qui ad genua non pertingeret, obicere trucidandum, si in commentario suo Surio credimus [Note: (4) Virtus vi pressa] Nimirum virtus quandoque vi opprimitur. Pugnaces tamen Pygmaeos Tyri defensores nobis Scriptura S. exhibet Ezech c. 27. v. 11. ut intelligas naturae vim in parvis eminere maxime. Davidis laus minor futura erat, nisi ipse statura pusillus ingentem sustulisset Gigantem. I. Reg. 17. Magnitudo Gigantum


page 132, image: s0204

terrorem incussit visitatoribus terrae promissae, cum dicerent.

Vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere gigantum, quibus comparati quasi locustae videbamur.

Num, 13. Hi olim frequentes, praesertim ante diluvium, quaedam etiam loca eorundem feraciora, utpote Sicilia, ubi diversorum proximis seculis reperta sepulchra. Melchior Nugnez in literis Indicis scribit; in regia urbe Pequin regni Chinensis portarum custodes gigantes esse pedum quindecim. [Note: (1) Moles cum virtute iuva] Sed magis stupend um quod Fulgosus refert l. I. c. 6. oculatus testis, sub Carolo 7. Gallorum Rege, iuxta Valentiam in Provincia Narbonensi Gigantis ossa in sepulcro reperta, cuius dimensio triginta implesset pedes, ut veterum fabulae in multis reperiant partibus fidem. In plerisque moles virtute maior. Divus tamen Christophorus utramque pulchro exemplo coniunxit.

De Androgynis ac barbatis feminis, contraque viris imberbibus, tamquam exemplo frequenti notis, hic commemorare non lubet, quamquam imagini serviant, quae aut feminae cum barba robur, aut viro imberbi abiectos femineosque animos tribuit. [Note: (2) Barba vires fortesque decet.] De caudatis hominibus Plinius l. 7. c. 2. et Pausanias in Attic. l. I. Talis olim Anglia plures dedin ob contempti Augustini Monachi Apostolici poenam, infame igitur signum est degenerantium.

Ceterum et hisce in partibus eiusmodi hominum monstra fuere conspecta. Lycosthenes refert annos 1554 infantem natum absque capite, oculorum effigie in pectore expressa. Et Aldrovandus de monst. c. 3. memorat Bononiae anno 1431. mulierem quandam in viculo Tortolione nuncupato enixam esse masculum omnibus membris absolutum, et mox femellam sine capite, [Note: (3) Iudicii expers.] quae parvo circa collum orificio spiritum alimentumque hauriret. Plures vero utriusque sexus bicipites nati reperiuntur. Non abs re fuerit ex Cardano l. 14. de variet. c. 77. eius rei exemplum audire.

An. inquit 154 4. mense Ian nata est puella [Note: (4) Concupiscentia duplex in homine] biceps, reliqua autem omnia unum corpus referebant. Chirurgus tamen gulam interiorem ac cum ea ventriculum invenit geminatum,


page 133, image: s0205

sed tamen infundo coibant: ibi Pylorus unus. attamen ex eo intestina gemina exoriebantur, ut uterque ordo duplicatus [(transcriber); sic: dupcicatus] esset illorum, praeterquam in recto: nam in illo rursus in unum coibant pulmones gemini, cor paulo altius, quam in aliis esse so let, Ypsilon literam Graecam praeferens, bifidum scilicet, sed tamen in una sede. Iecur crassum valde oblongum, Spina dorsi duplicata, distabatque una ab altera dig iti magnitudine, una quaeque suo inserviens capiti, et usque ad crus, quod sibi in directo erat, ferebatur. Renes duplicati, uterus et vesica minime. Duas tentavit natura creare proles, in ipso exortu principalium membrorum collisa et constricta sunt omnia, praeter caput.

Quae figura quaedam est concupiscentiae in homine duplicis, irascibilis et concupiscibilis, apte in femina, utraque in parte imbecilli, per caput geminum, adumbrata.

Nec minus Lycosthenem inter varia haec recensentem audire iuverit. Anno 1538. ait:

Natus est quidam, et ad per fectam viri statur am excrevit, capite et humeris tantum geminis; ita ut caput alterum ante, alterum retro esset, mira inter se similitudine, barbis etiam et oculis se referebant mutuo. Idem erat cibi appetitus, fames eadem, vox simillima: i dem uxoris, quam habebat, et excernendi utrisque capitibus erat desiderium. [Note: (1) Concordes.]

Magis illud etiam admirandum, quod sub Henrico III. Imp.

An. 1044. portentum visum est in una, vel potius duabus mulieri bus. Duo erant capita, et quatuor brachia, cetera gemina usque ad umbi licum, inferius singula omnia, Comedat, ridebat, loquebatur una: flebat, esuriebat, tacebat altera. [Note: (2) Discordes.] Ore gemino manducabat, sed uno meatu per ventrem eiciebat. Una defuncta, supervixit altera pene triennio mortu am portans, donec et pondere molis, et nidore cadaveris deficeret. Ira Anno 1118. monstrum quoddam Namurci natum est, biceps videlicet infantulus, tam sexu duplex, quam ceteris; simplex autem compage corporis.[Note: (3) Coniuges]
Addit his Cornelius Gemma lib. I. Cosmoc. c. 6. Vidisse pattem suum Lovanii anno 1536.
Gemellos ita commissos, ut capite distincti, brachiis manibusque; quatuor, ventre et sterno pectoris copularentur. Inventum illo praesente per anatomen cor commune, cerebrum suum cuique


page 134, image: s0206

secretum. [Note: (1) Consulum par consentientium.] Neque vulgaris quaestio: an pro uno homine, an pro duobus foret genus hoc monstri philosophis appellandum? Orta est contentio varia, aliis sedem T=HS )ENTELEXE/IAS in corde, aliis in cerebro collocantibus Mihi quidem (salvo semper meliori iudicio) formae humanae dignitas ex rationis domicilio potius aestimanda censebitur. quamquam in corde sit fons caloris vitalis, ac facultatum animalium, et naturalium praecipuus nidus. Hoc enim ad vitam et tota m animalis compositionem potius, quam ad differentiam spectat.

Verum ex actionum conformitate, aut discrepantia hoc potissimum cognoscendum esse sentio; cum nihil vetet eandem animam duo informare ac regere posse corporis unius capita. Quare virum illum bicipitem sibi in omni actione consentientem; ut voluntate una, sic et anima praeditum fuisse existimem: secus alteram feminam sibi dissentientem ac parte etiam praemorientem altera. Quocirca et in symbolo concordium ille, haec discordium in figura servire poterit. In infante utriusque sexus, par coniugum thoro continenti sociatorum licebit exprimere Gemelli illi Lovanienses par Consulum ean dem urbem uno corde iunctisque consiliis et operis regentem scite repraesentabunt.

Rarius vero magisque portentosum ex

Iacobo Rufo Lycosthenes exemplum hominis proponi anno ait 1516. in Germania visus est iustae aetatis, qui aliud caput ex umbilico exereret, quod pro more alterius quoque cibum caperet.

[Note: (2) Ventris curae deditus.] Eiusdem Pareus meminit, additque membris ceteris fuisse optime constitutum, ac peregrinando magnam a curiosis stipem collegisse. praeclara hominis ad ventris curam abiecti imago.

Philostratus etiam refert in vita Apollonii lib. 3. c. 4. eo tempore, quo hic Syracusas venit, mulierem non ignobilem tricipitem puellum edidisse, cuius corpus reliquum recte compactum constitutumque fuerit. [Note: (3) SS. Trinetatis imago] ut Trismegistus in hoc puero Aegyptiacus, sive etiam imago quaedam divinae Triadis expressa utcunqueve videatur. Tristius est quod Aldrovandas de Monstris narrat in regione Novarensi, seu ut alii Pedemontana


page 135, image: s0207

anno 1587. natum esse ex vetula muliere Satyrum heptacephalon, sive monstrum septem capitum humanorum: quorum unum tamen in medio monoculum, et hircinis esset auribus, cruribus tamen ac pedibus esset bubalis, reliquo corpore hominis, septem brachiis, ut et capitibus, uni thoraci affixis. Additque Bononiae anno 1625. apud Tebaldinum impressam de simili monstro fuisse historiam, quod ex muliere Foroiuliensi, Perdonone dicta, natum sit. [Note: (1) Peccata capitalia.] In quo mihi idea quaedam septem peccatorum capitalium, quae inferiorem hominem bruto similem reddunt, exhiberi videtur. Luxuria vero, cum maxime excaecet hominem, et hircum suo faetore redoleat, iure uno oculo et hircinis auribus pingitur. [Note: (2) Luxuri]

Intnr bruta animalia et porcos, et vitulos, et agnos bicipites [(transcriber); sic: bicpites] censet

Lycosthenes. Cerae inquit anno mundi 760. porcus biceps, Sinuesse 3768 agnus, Saturae 38 41 vitulus

talis natus est. Illud rarius, quod anno Christi 1269. Calissae inita octavum diem natalis Christi, vitulum cum duobus capitibus caninis, et septem pedibus vitulinis natum referat; ita ut caput unum in cauda, alerum in fronte obversa sibi invicem spectarentur, ambigeresque quo esset incessurum. [Note: (3) Respub. suis capitibus dissidens.] Ab illius mortui corpore canes et volucres abhorruere. Est reip. [Abbr.: rei publicae] inter se pugnantis, dissidentibus supremis capitibus forma, quam iure omnes aversantur. Ceterum porcus biceps, [Note: (4) coniuges ob lu xuriam divisi.] coniuges ob luxuriam dissidentes: vitulus biceps, [Note: (5) Iuventus discors.] discordes iuvenes: agnus [Note: (6) Religiosi dissidentes] vero religiosos dissentientes exprimet.

Sed et homines belluinis capitibus progenerati. ut Aldrovandus in hist. Monstr. anno 1565 refert in Hungaria mulierem enixam esse puellum capite elephantino, reliquo corpore persectum, [Note: (7) Sagax.] et Romae uxorem Cornelii Gallicani infantem, canino capite, [Note: (8) Vigil.] qui Deum Aegyptiorum Anubin repraesentaret, et Perusii anno Christi 1626. puer hirta fronte faciem bubonis [Note: (9) Melancholicus] aemulabatur. Ad fontem Aquae bellae, cum mulier Catharina Sarbucata febribus vexata ad has pellendas ranam vivam alligasset palmae manus, dum exspiraret,


page 136, image: s0208

sique ad viri congressum venisset, prolem ranae capite deformem enixa est, [Note: (1) Garrulus] anno Christi 1517. In quibus elephantinum caput sagacem, caninum vigilem, bubonis melancholicum, ranae garrulum poterit designare. Contra variae bestiae a Lycosthene. Aldrovando aliisque humano capite natae feruntur. Lycosth. ait in ceteris quod anno 1109. in parochia Laegiensi porca enixa sit porcellam capite humano, [Note: (2) Impurus.] anno 1290. mulier humano capite leonem [Note: (3) Crudelis.] peperit. Sic Cardanus lib. 14. de var. rer. c. 64. meminit pattus ex muliere, qui humana forma superiore fuerit, et infra canis, [Note: (4) Impudens.] qui ad Pontificem expiationis causa delatus sit. et Cornelius Gemma l. I. Cosmocrit. refert natum sua aetate cum accipitris capite canem esse. [Note: (5) Rapa] Quae aenigmatis loco natura finxisse potest videri, ut tamquam Sphinx quaedam in his imaginibus suos hominibus mores erroresque proponeret. Multi enim qui humano spectantur vultu toto corpore vel porci sunt impuritate, vel canes impudentia, vel leones feritate, vel rapacitate canes accipitresque aequant.

Porro universim producere, qui vel abundant, vel deficiunt, vel transformantur quibusdam turpiter membris longum sit. Multa apud Lycosthenem, Aldrovandum, Pareum, P. Stengelium, ac postremo apud P. Casp. Schottum in Physica illius curiosa l. 5. reperies, quo to remitto. Illud quod ex Stengelio l. 5. c. 7. recenset de homine sine manibus brachiisque, horum tamen officia pedibus magna promptitudine exequente, et ego praesens Coloniae ubiorum An. 1628. spectavi. hic rotundo corpore ab humero ad femora usque trunci vestiti speciem praeseferens, in mensam agili sese librabat saltu, moxque tergo nixus, excussis calceis, utroque pede, tamquam expeditis ad opera artesque diversas manibus utebatur. Instrumentum in musica organicum sibi appositum scite pulsare doctus, digitis pedum prompte habiliterque discurrentibus. Acu deinde filisque et panno oblato, non minus expedite sartoris munus obibat, seu fila angusto acus foramine traicienda essent, seu consuendus pannus. Ita et perite


page 137, image: s0209

calamo literas offormabat, et chartis pictis ludebat, miscens, ex more dispertien sque: dedebat bibebatque, partiens cibos, potumque in vitrum ex lagena transfundens. Ira homo iste in pedibus, brachia simul manusque possidere videbatur, icon pacifici, et parvo apparatu, de suo tantum, viventis. [Note: (1) Pacificus et parvo contentus.] Nam talis neque bellis, neque rapinis idoneus; sibi aliisque sedens potissimum utilis esse solis pedibus videbatur.

Quod monstrosis quandoque partubus humana Deus castigare scelera, et horrifica figurarum imagine a vitiis abducere conatus sit, non paucis exemplis est compertum. Novimus quae in Germania vestium novitas luxusque et insolentia iam a pluribus seculis dominetur, et superbiae luxuriae que deserviat. Ira scissis quandoque et lare pendulis, perque brachia et femora protuberantibus, vestimentis locus fuit. quo tempore in Marchia Regiomonte anno 1555. ut Lycosthenes ex Fincelio refert, monstrosus equus natus est, in quo laxa propendensque ad inferiores fere pedum talos cutis thoracis, et caligarum latis longisque scissuris hiantium, vicem supplebat. [Note: (2) Vestium luxus et insolentia.] Haud multo ante in Belgio anno 1543. ipso conversionis S. Pauli die, ex honestis nobilibusque parentibus natus est infans, teter admodum et horribilis aspectu, flammeis et radiantibus oculis, ore naribusque bovinis, quae in cornu oblongo prominerent. Dorsum illi canis pilis hispidum; cauda sursum reflexa, nec modica, manus pedesque cygninis plantis, at unguibus obarmatis similes: Diversae per totum corpus ferarum exstabant facies: Simiarum in pectore duae, hinc et hinc iuxta mamillas: tetra duo et minacia canum surgebant ad utrumque cubitum in brachiis totidemque in gennum patellis capita: felium in ventre bini iuxta umbilicum oculi. [Note: (3) Sceleratus homo] Hic partus in lucem, multorum terrore editus, quatuor horis superfuit, ac tandem moriens exclamavit: Vigilate, Dominus Deus vester adven? at. Ita Lycosthenes ex Peucero, Munstero, Bruschio. magis etiam terrificum monstrum eodem saeculo an. 1577. in Ungaria prope Budam repertum est, superiore illud corpore


page 138, image: s0210

referebat hominem; sed asininae illi aures; pedibus et reliqua ad umbilicum parte bovinum erat et alatum, a cubitis brachia emergebant quatuor, quibus arreptos lapides, cum multorum accolarum caede, in obvios quosque spargebat, ut defendendi gratia multitudine armatorum hominum illud prosecuti sint; at non sine magna suorum clade straverint. [Note: (1) Perversus homo.] ut Aldrovandus de Monstr. Gravius illud, quod de alio circa ripam Nili Monstro scribit, hoc tribus capitibus, aquiliae, draconis, et vulpis horrendum erat, cetero corpore velut humano, sed squamosa serpentis cute obrecto, brachio manuque hominis ab uno latere, ab altero aquilino pede prominente. Erant et mammae humanae, sed Leonina cauda, sexus amphibius. Praeter hominis pedes, tertius quoque leoninus, et anserinus quartus erat. Homines animantesque Ceteros devorabat. [Note: (2) Concupiscentia triplicis regnum.] Ita denique Baionae in aquitania, meliori tamen omine, puer natus est omnibus recte membris constitutus, sed ubique oculatus. Ut centoculus in hoc Argus: non [Note: (3) Attentus et circumspectus in omni opere.] fabula, sed veritas fuerit, qui priusquam post dies quindecim exspiraret, clara voce locutus est. Tales sunt imagines quas Deus hominibus depingit, operante, aut certe oboediente natura, ut in his videamus, quam pulchrum sit illam tueri formam, quam Deus ad similitudinem suam, utcunque in corpore humano, magis tamen in anima delineavit. Quam enim difforme, in prima figura, ita ridicule scissa cute spectare equum: tam indecens, ita insolenter superbire in veste hominem, quam triste tot ferarum in uno homine facies membraque contemplari; tam miserum ad brutalem diversa inter scelera vitam degenerare, quam turpe inferiorem hominem animalem alatum esse, et superiorem ubique obsequentem, ad proximum persequendum atque opprimendum secum trahere, tam indignum rationalem animam irrationali appetentiae obsequi, contraque virtutes praecipuas pugnare, Iam si, ut in tertia figura est, bestiales impetus tamquam capita ducesque rerum agendarum sint, quid umquam recte honesteque transigetur? Solus Argus puer nos prudenter ubique iubet esse oculatos, circumspectos,


page 139, image: s0211

et vigiles, cum tot hostes cuiusvis operi nostro insidiantur.

Concludo haec ex Schotti Phys. Curis l.5.c. 29. §.I.ubi sic habet. Prima itaque finalis monstrorum causa est, ut sint signa Dei, volentis incautos mortalium animos monere, aut sanare: sicut enim per somnia, per prophetarum oracula, per varia prodigia, ita et per monstra atque monstrosa praemonere solet non probos modo et cultui suo addictos, sed improbos quoque neque singulos tantum homines, sed integras etiam nationes et gentes Sunt qui nullum monstrum sine praesagitione natum existiment, et c. Ex eorum mente infans ille ore gemino, quatuor oculis, dentibus binis, barba et duabus brevissimis auriculis natus an. Dom. 308. apud Daphnen Antiochiae suburbium Constantii Imper. temporibus [Note: (1) Ecclesia et resp. dissidens.] temp. in statum deformem verri significavit; propterea, quod saeculum succedens obscae nissimis moribus fuerit deturpatum, et Imperator Constantius fraudulentis Arianorum imposturis illa queatus, a veta pietate recesserit, Mauritii Imp. aetate an. 578 puer alius in Thracia natus sine brachiis, et ab umbilico dein ceps in piscem desinens. [Note: (2) Ecclesiae mutilae et degener] Canis insuper capite Leonino [Note: (3) Custos Eccl. mutatus.] et Foetus quadrupes [Note: (4) Brutalis homo] infelicem Mahometis adventum praemonstravit, quippe qui audaci illecebra et vanissimis commentis hominum mentes decipiens, terra marique dominari coepit, quod monstra illa partim terrestria, partim aquatilia significasse autumant.

Foetus humanus canino capite in lucem editus anno 914. mores Christianorum illius aetatis praedixit, [Note: (5) Christiani se lacerantes.] qui mutuis morsibus se lacerantes, suere tandem a reliquiis impiarum haeresum Anthromorphitarum et Manichaeorum defaedati. Monstrum bicorpor ex homine et cane integratum, Albaniae in Epiro natu an. 1233. civitatem illam caninis morsibus et clandestinis proditionibus divexandam ostendit. [Note: (6) Res??? disco?] aliud triceps apud Samnites anne. 12 55. tres Imp. Rom. competitores. Puer biceps et quadrimanus an. 1293. Bizantii natus, Imperii Bizantini


page 140, image: s0212

ruinam ac perniciem. [Note: (1) Resp. eversa.] Puellus quadrimanus [Note: (2) Ecclesiae schisma] et quadrupes [(transcriber); sic: quedrupes] natus circa an 1387. Schisma Benedicti 13. qui antea Petrus Luna nominabatur, portendisse dicitur. Monstrum illud horrendum, quod an 1496. in Tiberi repertum fuisse scripsimus, corpore humano squamoso, capite asinino, manu dextera humana, sinistra ad instar pedis elephantini, pede dextero aquilino, sinistro bubulo, ventre femineo, pectore mammis turgente, cum capite ad podicem barbato, alioque draconem aemulante, [Note: (3) Haeresis in se varia et divisa.] hoc inquam monstrum tam varium, aut varias haereses tempora illa secutas, aut perditos temporis illius mores denuntiavit. Alterum anno 1312. Ravennae natum capite cornuto, pede rapacis avis, genu oculato, alis loco brachiorum instructum, et sexu utroque deforme [(transriber); sic: desorme] , [Note: (4) Bellum in ter Pontis. et Reges, Christ.] excepit bellum funestum inter Iulium 2. Pontif. cum universa pene Italia, et Ludovicum 12. Gall, Regem. De hoc cum Surius in histor. anni 1512. verba fecisset: addit.

Interpretationem quidam eiusmodi esse voluerunt Superbiam,levitatem, virtutum inopiam. Sodomiticam labem, amorem rerum labentium, Dei oblivionem, inexplebilem avaritiam gallico flagello castigatum iti. [Note: (5) Bello castigata scelera.] Quod et factum est. Eodem enim anno Galliarum Rex Ludovicus rupto cum Pontifice et Maximiliano foedere Ravennam obsedit, et tandem deditione receptam urbem, contra fidem datam diripuit, et magna clade affecit.

Mitum est quod Boethius lib. II. infert in Northumbria visum ante bellum Constantini Scotorum Regis cum Athelstano Anglorum rege susceptum. Homo sexu virili unoque ventre gemino pectore et capite brachiisque quaternis natus, tanta dissensione voluntatum actionumque inter se pugnabat, ut quod alter vellet, nollet continuo alter, nec adduci quidem possent, ut, licet ventre communi essent, cibum tamen una caperent; aut una dormirent, verum cum alter cibum somnumve caperet, recusabat alter ieiunans vigilansve, neque raro contumeliosis sese invicem verbis, pugnis etiam unguibusque certatim lacerabant, denique nec simul mortui, verum uno consumpto, alter sensim


page 141, image: s0213

foetore demortui cadaveris extinctus est. [Note: (1) Seditio fratrum vel principum cognatorum. Item corporis et animae dissidium.] Nimirum haec erat, unius Insulae Regem foede dissentientium non aliena effigies. Horrendum longumque relatu esset, quod monstrosis partibus nata per Germaniam Haeresis figurata sit. Uno a Friburgo Saxonum lapide, in pago ditionis Cellensis, Lycosthenes de prodigiis. eo tempore quo Lutherus clausto omnia ac pudore rupto ad illicitos passim thalamos, novamque carnis libertatem consecratos Deo homines provocabat, vitulus cucullatus [Note: (2) Lutheri imago, et apostatarum monachorum.] in lucem prodiit, germana Lutheri sectariorumque incontinentis lasciviae idea, cuius monstri ipse Lutherus et inspector, et arbiter fuit: opinor non ignarus, hanc de se fabulam a superis dari. quamquam aliis, ut omnium perditorum mos est, vitia sua affingeret. Rarius est, quod in ducatu Mechelburgensi, iam haeresi infecto, loco Muisal, haud procul a butzum oppido evenit. Pulpitum in templo igneum erat vivo impositum lapide, verum antiquitate et teredine adesum, in cuius scapo excrevit humana manus omnibus suis partibus absoluta, inaversa tamen manus parte facies hominis erat, oculis, naso, ore et barba praedita: neque vita deerat, siquidem visa in dies, non sine conatu ac sudore, moveri saepius, quod monstrum ad annum Christi 1594. Iansonius. Tom.9.l.2. Merc. gal. refert, existimatque per manum opera, per facie in oculosque humanos, fidem designari [Note: (3) Bona opera fidei iungenda] ut si Deus admonitos voluisset, opera ad fidem illis novae fidei buccinatoribus adiungenda esse: quod illa sine operibus mortua censeatur. Verum, quam demum interpretationem habet monstrum illud Hispanicum, anno huius seculi 2.8. Ambigenitae [(transcriber); sic: Ambigeuitae] spectatum? Mercur. Gallob. ann. 1629 quod nec homo, nec brutum, nec volucris, nec quadrupes erat, sed omnia inusitato prorsus spectaculo coniungebat. Avis credebatur, adeoque deiecta ex alto in terram est glandibus: 27. pedum longitudinem contineri est visas caput bovinum, et vox mugitusque bovem referebat: oculus in fronte humanus: aurium vice dependebant hinc atque illinc alae: cornuta


page 142, image: s0214

in vertice eminebat vitta. tuber a tergo testudineum in pectore lorica: gemini pro cauda enses spectabantur. [Note: (1) Bellum laboriosum, quod brevi novos et inexspectatos eventus habeat.] Hoc Aenigmate Hispani de obventuris bello calamitatibus, de regnorum divulsione, forte et de admissis sceleribus commoneri poterant, neque enim quicquam in tam infelici horrendoque monstro amandum sperandumque obiciebatur. Concludam haec de monstris postquam admonuero, quaedam ex his generatim tantum malum aliquod bonumve (uti in prodigiis etiam assolet) praefigurare. Ita si Herodoto. lib. 8. fides habeatur apud Pedanenses qui Halicarnassum accolunt, quoties mali quippiam Amphyensibus immineret, tunc Antistiti illi sacrorum Minervae grandis subito barba enascebatur. Polydor. Virgil lib.13.hist. Angl. [Note: (2) Inexspectatum malum.] In his opinor, exemplis Dei erga nos elucescit cura, quos tam novis rerum figuris sapienter instruit, ut vanus omnino sit, qui haec neget ad nos erigendos corrigendosque a Deo adhiberi.

Non tamen contendam omnia tantum figurata esse, cum multis quoque exemplis conster, in scelerum quoque poenam prodigia monstraque a Deo immissa esse Monstrosi illi ex Anglorum gente homines, qui truncatam velut equi caudam nati in lucem adferunt [Note: (3) Ludibrium.] maiorum suorum crimen luunt, ut qui D. Thomae Cantuariensi in Strodo ad Meduciam flumen vico, scelerate illuserunt praeputata equi, quo vehebatur, cauda. Mitis hodie dum in hac Coloniensium Dioecesi Hackenbrogensis Dominii rustici, quotannis post Pascha, Maii fere tempore, plectuntur, ob innocentis cuiusdam, ut ferunt, supplicium, gallinis, si reus non esset perniciem imprecantis, poena consecuta est, atque etiamnum viget, ac'nisi ante efferantur, aut nescio quibus latebris condantur, dicto tempore intereunt. [Note: (4) Mors innocentis] De prodigioso viri ex femore partu alibi, cum de fabularum origine disseremus.

Ita quae cum natura rerum pugnant ostenta plerumque infausta, hominum regnorumque inter se collisiones praesignant. Sic anno 15 45. turbis bellisque


page 143, image: s0215

in Germania natis, praelusit tali Deus spectaculo, in Silesia potissimum conspecto. Duxit ab oriente instructam Ursus acrern, cui ab occasu, cum armata otiam manus occurrit Leo Inter exercitum utrumque lucidissima emicuit stella. Mox inter se congressi dimicarunt acriter, ut distillare ex sauciatis sanguis, et exanima corpora decidere viderentur. Inter praeliandum sese Aquila super copias Leonis dealta rupe alarum remigio libravit Dirempto quasi certamine, Leo inter suas fulsit cohortes nullum Ursi vestigium, sed prostrata iacuerunt cadavera, qua alter constiterat exercitus, quibus canitie venerandi adstiterant senes. Finito praelio reduxit exercitum ad occasum Leo. Quo aliquo usque progresso, quidam albo et ornato vectus equo, ad pugnae locum a copiis rediit, atque in eum equum iuvenem cataphractum ibi stantem collocavit, et versus ortum procedentem comitatus cum ceteris speciebus evanuit. [Note: (1) Bella Germania] Sic paucis ante annis, videlicet 1332. non procul Oeniponte mirae visae sunt imagines. Hinc Camelus prodibat, quem flamma minax in orbem cingeret: inde Lupus non tantum flammeo accinctus orbe, verum ignes quoque ore flammivomo egerens. Sequebatur hunc Leo, cui vir cataphractus, in montium stans aditu, blande demulcebat iubas, rursum, ut videbatur adblandienti. Quae, siquis vel gentibus familiaria, vel etiam familiis Europae praecipuis usitata pro insignibus, cum illarum aetatum rebus gestis comparet, haud difficulter proposita caelitus aenigmata enodabit.[Note: (2) Bella septentrionis]

Magis illud involutum est, quod apud Schottum lib. 6. mirab. c. I. una cum ante memoratis ex Ioannis Ionstoni classe 3. Thaumatographia producitur, propter imaginum, quam involuit varietatem. An. 1534. die 3. iulii in oppido Germ. Schleswich a meridie caelo sereno conspecti in aere Leones ex locis diversis ad conflictum concurrentes. Cataphractus [(transcriber); sic: Catapractus] his assistebat hastam quatiens. iacuit haud procul ab equite humanum caput, sine trunco, imperatorio


page 144, image: s0216

ornatum diademate. Modico post intervallo Apra caput aculeatum visum, et duo Dracones ignem vomentes. Unicae deinde et amplissimae urbis effulsit imago ad lacum positae, classeque et terrestribus obsessae copiis Crux super hanc sanguinei coloris conversi paulatim in atrum. prodit item alius equus igneo flagrans colore, imperatorium in capite diadema gestans, quem insecutus sine sessore equus est. Postea in ampla planitie duae ardentes enituerunt arces, alto vicinae monti, post quem grandis Aquila dimidium sui corporis exerens. Aliquot ibidem Aquilarum pulli candido nitidi colore apparuere; item Leonis supini caput insigniti corona. Gallus gallinaceus rostro feriens fodiensque caput tantisper, donec a trunco corporis delaberetur solutum, et evanescerer, corpore diu conspicuo. Adstiterunt et alii Leones et iuxta Apri caput Monoceros, paulatim in Draconem conversus, alia que plurima inusitatae figurae, et magnitudinis animalia. Arsit in celsa rupe arx duobus cincta exercitibus, et visa est integra regio frequentibus oppidis, arcibus, et vicis referta. Sed mox totus tractus in quo haec steterant igne correptus conflagravit, et ruinas vastae terrae stagnum amplissimum obruit, exstantibus tantum turribus in loco, in quo antea magna illa urbs apparuerat. Ad ripam lacus grandis camelus bibenti similis constitit. [Note: (1) Turbatio Europae ab haereticis et Turris.] Haec ille. Quae tanto apparatu scena eo tempore a Superis instructa est, quando adhuc bella cum Turcis vigebant, instabant cum haereticis Germania. Urbs illa super quam Crux, romana iure habeatur Ecclesia, ab utroque hoste violata, Arces cum regione et oppidis, quae igne correptae haereseos, in imperio periere et submersae sunt, praeter veteres Ecclesiarum turres nihil ostentant. Quemadmodum Leones Draconesque et Apri, ex Germania et septemtrione, ad hanc cladem concurrerint minime obscurum est. Monoceros in Draconem versus, Ecclesiasticus principatus deficiens censeri potest. Imperatorium caput sine corpore


page 145, image: s0217

viderunt, qui deficientem a Carolo exercitum perfidum et haeresi iam corruptum cum Mauritio Duce conspexere: Leonem coronatum truncavit Gallus; quando cum Metis, tres Episcopatus sustulit. Camelus ad lacum innundantem bibit, quando Turca tot terras haeresi primum mersas tenuit, adhuc ceteris nondum siti extincta imminens. Cetera Lectoris iudicio in caelestibus his picturis evolvenda relinquam.

Superior tamen imago, quae ursum et leonem superveniente componat Aquila, videtur atrox illud bellum, inter Ioannem Basilium ferocissimum simul et victoriis elatissimum Ducem Moschorum, tum deinde magnum Livoniae Magistrum imparem quidem tauto hosti, sed cum Polonicae sese Aqulae submitteret, defensum proponere nisi mavis Albertum intelligere Brandeburgicum ursi instar omnia late in Germania vastantem, cuius demum furorem Saxonicus Leo obiectus pressit. et Aquila interveniens Caesarea, a Gallo confoederatisque abstractum, utcunque compescuit, donec a Brunswicensi victus succumberet, totaque illius vis evanesceret. Camelus et Lupus Leoni occurrentes, haberi possunt Turcae et Transilvani Ungariae incumbentes, quibus Ferdinandus Rex occurrit, Caesaris Caroli ope fretus. Ut ut sit, in his Superi emblematibus imminentes Germaniae calamitates non vana coniectura adumbrarunt.

Sic et magnorum faris Principum non raro Deus figuratis imaginibus, aut alio quodam signo praeludit. ioannis Saxoniae Ducis et Electoris mortem haec symbola indicarunt. Arbor marcida atque eversa primo eminebat; deinde expeditus eques, qui truncatam ramis arborem prae se ferret: tum magna et atra crux in nube densa: tandem ex ea horribile fulmen ingenti sonitu excussum est. [Note: (1) Mors Principis] Ita Schottus I. cit. Apud quem et Nierembergius lib. I. de mirac. natur. in Europa c. 53 ait, quod in quodam Monasterio Galliae S, Mauritii dicto, tot in quodam stagno sint pisces. quot in claustro Monachi, quorum aliquo


page 146, image: s0218

aegrotante, supernatet et piscis quispiam infirmus, qui illi morituro praemoriatur [Note: (1) Mors religiosorum.] Est hoc Monasterium ad flumen Rhodanum in finibus Sequanorum resque plurium testium, etiam oculatorum, fide constat.

Absolvam hoc caput huius aetatis clarissima imagine, qua Deus instruere illustris familiae hominem, ac de fatis imminentibus erudire voluit. Utar fere auctoris P. Georgii Stengelii de ovis Paschal. Embl. 7. verbis Novi ego familiariter, inquit, in Alsatia nobilissimi nominis et familiae hominem, qui se, quietis gratia, a meridie in torum reciperet, iubebat in mensa statui crystallinum calicem vino rubro punicantem; ut a somno siccior illico se posset haustu praesenti refrigerate. Hic mos illi erat quotidianus, aliquando igitur integis sensibus, et valetudine prorsus vegeta accubuit; ubi, nescio quae, hominem subiit cogitatio de aeternitate, quae eum non sivit obdormiscere, cum hac cogitatione dum luctatur, atque ante oculos positum vitreum scyphum animo nolente identidem contemplatur, scyphus repente, nullo attingente, velut ictus, sonat, et sponte sua medius dissilit, vinumque in mensam effundit, [Note: (2) Vita fragilis] territus inexspectato spectaculo dominus, tintinnabulo, quod pone stabat, dat signum. Adsunt famuli, quaerunt quid velit; quibus trepida voce, rem uti evenerat, recenset, additque ita vitam suam quemadmodum vitrum rumpendam, animamque vini instar effundendam, solantur illi, tristem cogitationem abicere iubent, vitium in vitro fuisse, quo ex oculis submoto, aliud vino plenum substituunt. Verum ille eadem cogitatione defixus, ratusque bono se genio de imminenti morte admoneri, alterum hoc vitrum claro sonitu rumpi, vinumque in mensam evomere conspicit. Maior ergo quam prius hominem invadit consternatio, vocat famulos, vocat uxorem, mandatque, ut actutum Bruntruto advocent, animae suae medicum: nam de corpore actum esse, non secus ac de vitro iam altero prodigiose utique fracto. Uxor ubi


page 147, image: s0219

frustra delirantis tristitiae vanitatem esse monuisset, denique appromisit se Patrem Societatis consuetum advocari curaturam Interim tertium, ante exploratum scyphum, ne quod vestigium laesionis esset, reponi iubet, Inanem tamen viri imaginationem arbitrata, Confessarii curam omittit, dominus vero peccatis per digitos, memoriae causa, digerendis intentus, tertium denique (quis digitum Dei non agnoscat?) vitrum dissilire vidit. Moxque per Superos actestari vocatam coniugem, et servos, ut confessarium quantocyus accersant, modicum sibi temporis superesse quo saluti suae prospiciat. Nondum persuasit domesticis: ita mundus omnia facilius credit, quam sua pericula. Sic dies in vesperum extracta. Crepusculum dici, fuit et crepusculum vitae: nam ad primam faciem mirifice coepit pallere, segnius et vena micabat, ac vires in momenta singula deficiebant. Ergo tum demum uxor equos mittit expeditos et quanta posset contentione iubet famulum celerare, O quam occulta sunt Dei iudicia! Itinere, alioquin non admodum longo, neque erroribus exposito, in media, quae interiacet, silvula tota nocte vagatur, dum interea media iam nocte herus funus fuit. O non fortuna tantum, sed et vita mortalium vitrea. Discant ex hac imagine cautius suae saluti consulere, qui eadem se natos sorte non ignorant, ut aliquando moriantur.

CAPUT XII. De somniis, et, an homines per ea, tamquam figuratas imagines, instructi fuerint.

AD somnia progredimur, ut, cum recepta veterum recentiumque opinione, alia ex his vana, alia rerum latentium significativa reperiantur, exploremus, an non symbolicis aenigmaticisque figuris


page 148, image: s0220

nos somnia erudiant. Quibusdam somniis per obiectas nobis imagines vera repraesentari persuasum antiquis fuit. Romani oblata de rebus publicis somnia, fidem rerum abditarum facere, ac minime vana esse credebant, ut Rosinus l.2.c 2. quocirca solemni victimarum expiatione praevia, lotoque vivo in amne corpore; aut Onirocritae, seu interpreti somniorum, illa; aut certe Diis penatibus enarrabant, ac postridie publice civibus vulganda prae coni offerebant. Captabantur vero etiam somnia, cum se non offerrent in delubris templorum, iuxta illud

Virgilii lib. 8. Aeneid.

-- Huc dona Sacerdos
Contulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit.[Note: (1) Cognitio futurorum captata.]

Ut proinde sacrificio praevio victimarum pellibus incubantes somnia exspectasse videantur. Antiquissima porro haec divinandi de futuris ratio, neque auctoritatem graviorem habet, neque laudem approbationemque maiorem, quam quae a iosepho Patriarcha petitur, de quo Trogus Pompeius apud

Iustinum l. 37. Deportatus in Aegyptum Ioseph, cum magnificas ibi artes solerti ingenio percepisset, brevi ipsi Regi percharus fuit, nam et prodigiorum sagacissimus erat, et somniorum primus intelligentiam condidit.

quamquam C. Plinius l. 7. c. 57. Deucalionis filio Amphyctioni, Pausanias in Atticis Amphiarao vati, Tatianus Martyr Telmessensibus Lydiae populis primam somniorum interpretationem tribuant. Verum tamen non omnibus credendum somniis antiqui censuere. Hinc de divinatione

Cicero inquit,

Cum animus languore corporis, nec membris uti, nec sensibus potest, incidit in visa varia, et incerta ex reliquiis inhaerentibus earum rerum, quas vigilans gesserit.

Virgilius lib. 6. Aeneid. ut vera somnia a vanis distinguat, ita canit:

Sunt geminae somni portae, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris:
Altera candenti perfecta nitens elephanto;
Hac falsa ad superos mittunt insomnia Manes.

Nimirum per corneam portam immitti fingebant in


page 149, image: s0221

animum vera somnia, quod pellucida cornuum natura sit, inquit Macrobius in som nio Scipionis lib. 1. c. 3. et visorum simulacra exprimat; per eburneam vero portam vana subire dicebant, quod ebur solidum ac minime sit pervium imaginibus.

Verum haec Poetarum de somniis somnia, nos in iis veritatem, siqua latere potest, scrutamur. Quocirca distinguenda cum eodem Macrobio erunt somniorum genera, in )/ONEIRON, (/ORAMA, XRHMATISM\ON, )EN/UPNION, *F/ANTASMA: quorum duo postrema nihil divini continent, siquidem )EN/UPNION a vigilantium curis noctu recurrentibus oritur, iuxta illud

Claudian in praefat. ad Honor.

Omnia quae sensu volvuntur vota diurno,
Pectore sopito, reddit amica quies.

*F/ANTASMA ab humorum qualitate provenit, cuius generis est Ephialtes [Note: (1) Torporis imago] homini velut gravissimo cum onere incumbens, tum deinde insomnia, quibus noctambulones, non aliter sopiti, quam vigiles circumaguntur, ridiculis saepe exemplis quale Ruraemundae, dum illic pro studiis agerem, ancilla ad forum dabat: quae intempesta nocte, tabernam mercesque venales explicabat, ac per extremos aedium parietes tenuibus exstantium lignorum adminiculis nixa, summas aedes, quod vigilans nequiisset, (ad quem, nescio, laborem) conscendebat. Sed has imaginum in somno species hoc loco reicimus. Ad illa, quae divinationem continent, properamus. In his (/ORAMA rem, prout contingit, nude simpliciterque per imagines proprias obicit. Ita Petitius Navarchus, ut Alexand. l. 3-e. 26. in Aegaeo navigans in somnis vidit Cn. Pompeium a Caesare profligatum, obsoleta amictum veste orantem ut se exspectaret. Et Q. Catulus ut Xiphilin. in Augusto, vidit iovem in somno adolescenti Octavio insignia Romani deferre impetii, XRHMATISM\ON oraculum est dormientibus oblatum, sive voce viva. sive notis. Ita Aedesio Cappadoci Philosopho,


page 150, image: s0222

ut Eunapius in eius vita, ancipiti cura de vitae instituto fluctuanti, oraculum versibus editum, et, ne memoria deflueret, levae etiam manui inscriptum,

Parcarum in genibus, fatalia pensa trahentum,
Sors tibi stat vitae, si degere in urbibus, inque
Caetibus est animus, fama super aethera vives, etc.

Reliquum est ultimum genus somniorum )/ONEIROS dictum, quod non per species rerum proprias, sed aliis in formis ac per imagines rerum figuratas, veritatem proponit, atque hoc solum est de quo praesenti tractatione inquirimus. Cum nos Superi pictis non erudiant in tabula imaginibus, quibus, velut in symbolis aenigmatibusque, abditarum rerum sensus communicent, habent tamen vim quandam artemque pictoriam, qua vivaciori longe colore lineamentisque expressioribus animo figuratas hasce imagines subiciant, quando videlicet in phantasia, sive animo etiam humano, velut in tabella, rerum figurate significantium species clarissimas exprimunt, ceteris interea sensibus, somno obligatis. Ita evenisse celeberrimo iuveni iosepho Patriarchae pluribus exemplis tenemus, sidera illa caelestia sibi vidit inclinata [Note: (1) Superiores inferiorem venerantur.] et manipulos fraternos suum devenerari. [Note: (2) Multi pares sui similem colunt.] Ita pingues Pharao spicas bovesque, [Note: (3) Anno nae copia.] ac deinde macilentos [Note: (4) Annonae caritas.] conspexit. Ita in carcere pincerna regius, mustum sese in Pharaonis exprimere calicem, [Note: (5) Regius favor.] alter pistor aves sese pascere somniavit, [Note: (6) Supplicium et poenam ortis.] Ita denique Nabuchodonosor statuam illam, quadruplici metallo conflatam, atque ex lapide deciduo imminutam, [Note: (7) Caelestis potentia mundanam conterit.] per somnium intuitus est. Sed tam explorata hoc loco non prosequor. Ex reliquis omnium pene seculorum historiis nonnulla exhibeo cum symbolica, tum aenigmatica.

Ante omnia tamen observandum, non eam semper aut significandi vim figuratis eiusmodi somniis, certitudinemque veritatis subesse: tum quod a naturalibus persaepe causis ortae, casu magis, quam intentione regantur: tum a Daemone, mendaciorum fabro, non raro ad fraudem componantur: tum denique


page 151, image: s0223

quod perito ac gnaro interprete destituantur.

Fuerunt tamen olim atque etiamnum sunt, qui ex figuris quibuslibet pene somniorum, superstitiosa interpretatione, abditam veritatem de re futura conantur elicere, horum decreta ne omnino ignoremus,

Versibus quaedam ex Hadriano iunio Medico deprompta subicio, magisque symbolographis digna expono.

Celare noli somnium quando liquidum est.
Pigre moveri, semitam duram facit:
Actus secundat somnies si currere.
Calcare prunas, noxiam signat gravem. [Note: (1) Scelus admittere.]
Botros edere notat madores imbrium.
Ficus edere, cavilla scurrarum notat.[Note: (2) Obtrectatores pati.]
Si somnians ridebit, angor te premet:
Sed si fleas, repleberis tunc gaudiis.
Succendi ad iras, hoc acerbum est somnium.
Petrae insidens stabili, bonam spem concipe. [Note: (3) Spem concipere ac fiduciae niti.]
Fluvius inundans [Note: (4) Hostilis incursus.] hostilem incursum notat.
Aequor serenum mare, faustum est somnium.
Aequor natare turbidum [Note: (5) Angi animo. ] angores notat.
Aurum tenere somnians, [Note: (6) Voto frustrari.] voto excides.
Clavos tenens [Note: (7) Periculum ab hoste] ab hoste periculum cave.
Iactura certa est, passer evolans manu: [Note: (8) Spes frustrata.]
Tenens colum nam, [Note: (9) Fiducia in Deum] numinis speres opem,
Votum obtinebis, si manu accipitrem premas. [Note: (10) Voti compos. V.]
Accipiter evolans malum adfert Principi. [Note: (11) Infortunium Principis.]
Claves tenere, [Note: (12) Concordia, Pax foedus.] stabile foedus indicat.
Remoram notant flagella torta vitium.[Note: (13) Impedimentum.]
Se eluere totum, [Note: (14) Curas deponere.] exterminat curas graves.
Latos pedes habere, [Note: (15) Infelix iter.] portendit malum.
Viam ingredi nolito, [Note: (16) Infelix iter.] succiso pede.
Inglorius eris te ustulatum somnians. [Note: (17) Inglorius.]
Curis eris liber necem si somnies.
Volare successum rei laetum notat.[Note: (18) Successus felix.].
Praesagiunt pugnas hostiles, basia.


page 152, image: s0224

Est ominosa res atros videre equos [Note: (1) Nuntius mali.]
Albos equos videre, [Note: (2) Nuntius boni.] faustus nuntius.
Signant periculum ab haste vesparum agmina.
Videre lumen, [Note: (3) Honor, gloria, fama. VI.] res loco in claro notat.
Pelagus quietum cernere, [Note: (4) Pax, qui es.] est omen bonum.
Fremitus maris [Note: (5) Bellum. inquies.] negotii turbas notat.
Magnam fove spem regia indutus stola, [Note: (6) Spes magna.]
Disrupta vestis [Note: (7) Cura amota.] curarum fascem eximit.
Praecisa zona, [Note: (8) Festinatio.] celeriter expedit viam.
Damna in negotiis coma abrasa indicat. [Note: (9) Damnum leve.]
Discrimen ingens crinium casus notat. [Note: (10) Periculum ingens.]
Tentus manis ensis auguratur praelium.
Confringere enses, [Note: (11) Hostium strages.] hostium stragiis nota est.
Tonitrua somni nuntiorum dicta sunt.
Qui se sexem videt, [Note: (12) Dignitas, auctoritas. VII.] manet eum dignitas.

Addunt alii speculum per somnum intueri, [Note: (13) Vita longa] aut in aqua contemplari [Note: (14) Vita longa] faciem, inter mortuos cernere fratres aut sorores, [Note: (15) Vita longa] vitam denotare longam. Capillitio privari caput, [Note: (16) Mors propinquorum.] aut somniare nuptias. [Note: (17) Mors propinquorum.] mortem indicare propinquorum Idemque extractum dentem aut amissum signare oculum. [Note: (18) Mors propinquorum.] Leporem vidisse mortem portendere. [Note: (19) Mors] Ferrum tractare, longam vitam. [Note: (20) Longa vita.] Apes captare, lucrum, [Note: (21) Lucrum. VIII.] uri et boves arare. [Note: (22) Lucrum. VIII.] Aves intrare domum, [Note: (23) Iactura.] iacturam. Muscas videre, [Note: (24) Iniuria] iniuriam. Serpentes interimere, [Note: (25) Victoria.] victoriam. Oleo perfundi. [Note: (26) Felicitas, Somnia aliis alias] felicitatem. Fornaces ardentes, peregrinationem; domorum incendia, infamiam. Manus mundare, molestiam. Agnos pascere, dolorem; vela cernere, malum praefigurare.

Haec tamen facile ridebunt ei, qui naturales somniorum causas expenderint, quae vel incorporeae sunt, atque ex curis, cogitatis affectionibusque amoris aut odii praeteritis pendent, aut certe corporeae, vel extrinsecae nobis; ut cibus potusque est, is comprimis qui caput petit, atramque bilem generat, vel intrinsecae, ut sunt humores corporis. Ita sanguinei iocos, am oena loca, sanguinem, purpuram, volatusque


page 153, image: s0225

somniant. Pituosi aquas, imbres: natant, mergunturque Bile flava exundantes, ignes, pugnas, victorias somniant. Melancholici, atra bile pressi, lutum, carceres, funera, timoresque fingunt. Unde ex his certa de futuris coniectari velle, omnino frivolum. Sunt tamen in superioribus multa quae symbolica sunt, non quidem vi somni, verum rei ipsius natura. Ita muscae contumeliosos, serpentes hostem designant, dens aut oculus amicum, lepus timidum exhibet. Verum haec in somno occurentia, nihil certitudinis adferunt, ut expertus ille est, qui postquam per oblat um somnium visus sibi esset in aquilam transformari, [Note: (1) Victoria.] interpretem de certaminis Olympici eventu sciscitaturus adiit, qui subito; vicisti, inquit, ista enim ave nulla volat celerius: alter consultus. Tu vero, inquit, te victum non intelligis? aquila enim aves ceteras insectans ipsa postrema est. Ita alter visus per somnum quadriga vehi, [Note: (2) Triumphus.] cum Olympia cursor a diturus esset, coniectorem adrit, qui resp pondit victorem fore; hoc enim celeritatem et vim equorum designare: alius omnia secus interpretatus. Vincaris, inquit, necesse est, an enim non intelligis ante te quatuor cucurisse? De Pompeio accepimus somnio motum esse ut decretorio fatalique sibi praelio cum Caesare decerneret. Sedente enim sibi in theatro plausum a toro dari populo [Note: (3) Mundus fallax.] imaginatione noct urna finxerat, quod male ad spem eventumque victoriae deflectebat, et Darius ante postremum cum Alexandro conflictum per somnum viderat exercitum Macedonum flagrantem [Note: (4) Fortis ardensque miles.] et Alexandrum Persica indutum veste Babylonem templumque subire, ac mox evanescere. [Note: (5) Mundi vanitas.] cum ille per flammas Macedonum exitium, per vestem Persicam Alexandrum suae potestatis factum intelligens, periclitari fortunam ausus, interiit, Alexandri militibus ardore pugnandi gloriaque succensis, Alexandro triumphantis specie in luxu Persico Babylonem subeunte. iulius Caesar ut Plutarchus in Caesare, pridie quam interiit, noctu sibi visus est supra nubes volare,


page 154, image: s0226

ac iovi manum iungere, [Note: (1) Ambitio multos praecipitat.] et Cambyses frater Smerdis ex solio existimans se vertice caelum attingere, morti, non honoribus speratis prael usere, suo propediem Iovi eiusque caelo inserendi. Ita Xerxen. ut Herod. l. 7. exercitum in Graeciam du centem fefellit somnium, in quo se olea coronari viderat, cuius ramis orbis universus obumbraretur, [Note: (2) Pax bello praeferenda.] qua cum illi ad imperium stabiliendum pax suaderetur, ipse ratus victoriam triumphumque de hoste portendi, malo consilio bellum adiit.

Ex quibus somniorum vanit atem facile coargues. Quod tamen non impedit, quo minus inter symbola, aut aenigmata eiusmodi per somnum obiectae imagines censeri debeant, solum evincitur, peritum iis interpretem defuisse. Neque enim illa a iosepho exposita somnia eiusmodi sunt, ut vanam aliorum interpretum coniectationem non admittant, habentque illud ipsum symbola, atque aenigmata non pauca, ut plurium, ac subinde oppositarum sent entiarum expositionem patiantur, quae quo in loco in symbolica hac disciplina habenda sint, alibi videbimus. Illud monemus interea curiosum somniorum hominem, certa ab illis de complexione, valetudine, morbisque hominum argumenta non raro a mediis peti. Unde Galenus l. 1. epidem. com. 3. ex insomniis humores in corpore redundantes peccantesque facile cognosci asserit. Et

Rbases in 3. c. ad Alma. 204. Siquis, inquit, se volara somniarit, et invadere sicut accipiter; et capere, sicciatis monstrabitur recessus, atque humorum levitas atque subtilitas. Si quis se quasi ab aliquo aggravari somniat, repletione laborare ostenditur. Et paulo post: qui autem in somnis videt, quod quasi incedat per hortos bonum habentes odorem, aequalitas humorum significatur, et a putredine quod sint remoti. Per loca vero angusta, si quis se ambulare conspicit, instrumenta anhelitus gravem pati aegritudinem demonstrantur, quae ipsi tantam aeris quantitatem attrahere vetant, quanta ei est necessaria.

Sunt igitur somnia symbola quaedam Physica carum affectionum,


page 155, image: s0227

quae in somniante reperiuntur, ac plerumque veluti effectus suum principium causasque designant. Cetera fere ut diximus incerta, quae ex naturalibus iis somniis eruuntur, tamen frustra non adduximus, siquidem iis symbolographus ex vulgi sententia, licet superstitiosa et erronea, non secus quam reliquis antiquorum fabulis, aut etiam figuris hieroglyphicis ad animi sui sententiam, in aenigmate prae sertim exponendam, uti poterit.

Hactenus de somniis ex ipsa fere natura subnascentibus; nunc de iis agendum, quae a causis extrinsecis oriuntur: quarum duplices occurrunt, aliae necessariae, liberae aliae. Necessaria causa nonnumquam est aer circumfusus, qui suas cum homine affectiones communicat; tum caelestium astrorum in haec inferiora vis atque influxus: nam ut illorum praesertim virtute, alia in hoc mundo corpora in lapides et metalla, alia in plantas herbasque molliores transformantur; ita negari eius omnino vis in microcosmo nomine non poterit Quod enim idem, integra licet valetudine, modo tristia adversaque somniet, qui paulo ante laetis faustisqueimaginibus oblectabatur, cur immerito sideribus mutatoque caele affingas? Verum cum sidera ex intentione non agant, sed caeco more has phantasiae imagines moderentur, nihilo plus quam somnia ex affectione animi, corporisque provenientia significabunt. De somniis igitur a causa libera procreatis, id est Deo vel angelo', in nostram imaginandi facultatem virtute sua influente, restat inquirendum. Et vero in his formandis certum est, temere casuque non influere, verum ubi eiusmodi in animis figuras adumbrant, has inanes ac significationes vacuas non esse, ac licet ipse cacodaemon per subiectas phantasiae imagines non raro illudat, alienasque a vero species inculcet; idoneas tamen submittit ad ea, quot vult repraesentanda, ut proinde non ipsae rerum figurae; sed res exhibitae falsae ac deceptoriae sint. Ita Xerxem fortasse olea coronabat, ut victoriae cogitationem ac spem subiceret; ubi Rex


page 156, image: s0228

non male imaginem interpretatus, ex daemonis etiam intentione fuit; in re tamen deceptus, pro victoria ignominiam turpiter victi incurrit. Sed et novitiis quibusdam somniatoribus ex Anabaptistarum fece, quos enthusiastas vocant, ita Daemon non rato imposuit, quorum deliria hic piget ex recentibus historiis repetere, una urbs Westphalorum Monasterium, una Holandorum Ambstelrodamum plura ante saeculum eiusmodi somnia, quam ex caminis fumos vidit. Ceterum, ut dixi symbolorum aut aenigmatum vicem obtinent; cum etiamsi de rebus falsis, vere tamen repraesentent, et imaginum figuratam naturam non amittant. Quocirca exemplis nunc denique sine discrimine assumptis, nec de auctore magnopere solliciti, rem propositam illustrabimus. Etenim a Deo quandoque sanctisque Angelis nos per imagines in somno erudiri, nemo dubitat, et Deus ipse Ioelis capite 2. postquam promisisset suum se spiritum supet omnem carnem effusurum, addit: Senes vestri somnia somniabunt (tamquam periti sapientesque eorum interpretes) et iuvenes visiones videbunt, sine aenigmate fortasse, ut facilius, rudes ceteroquin animi, comprehendant.

Variae omnino sunt imagines somniantium, totidem videlicet, quot vigilantium, esse possunt, nam quibus hi symbolice aenigmaticeque erudiri solent; possunt et illi: quare non tantum politica, historica, fabulosa, physica; verum et hieroglyphica et grammaticalia arithmeticaque obici, exemplis competimus. Ita Alexander Mag, cum Tyrum urbem mensibus septem terra [(transcriber); sic: trrra] marique ingentibus copiis operibusque circumsedisset, noctu illi per somnum Satyrus oblatus est, qui officiose alluderet, hunc Alexander diu hac illacque subterfugientem consectatus, denique obtinuisse est visus [Note: (1) Occupatio urbis Tyri.] Consultus interpres expenso nomine, Satyrus inquit,
[Gap desc: Greek word]
est (quod Tua Tyrus, latino nobis sermone redditur) Fontis etiamnum, ait Plutarchus in Alexand. memoria est, ubi spectatus in somno Satyrus. I dem Rex eodem


page 157, image: s0229

loci temporisque Herculem sibi e moenibus Tyriorum manus offerentem invitantemque viderat, [Note: (1) Ex fortitudine victoria.] non obscuro schemate urbis intercipiendae. Non dissimile superiori est, quod Constanti Heraclii Imperatoris filio evenisse memorat Cedrenus in vita Constantis, ubi cum Abulanaro hostium duce classe decertaturus esset. Etenim per somnium se Thessalonicae versari credidit, [Note: (2) Spes victoriae delusa.] quod cum ipse ad victoriam referret, consultus interpres post consideratam vocem, haec inquit designat: Q\ES )/ALLW N/IKHN alteri cede victoriam. Vera locutum eventus docuit. Multi parentes de fututa suarum prolium sorte edocti sunt.

Astyages, ut Herod. l. 1. ex ventre filiae suae vitem per somnum assurgere vidit, quae totam Asiam obumbraret [Note: (3) Imperator nasciturus. Natalis felix.] Ita Mauritii Imperatoris parens, ut Euagrius l. 5. cap. 21. tempore conceptionis de cubili suo vitem amplissimam maturis uvis fecundam pullulare conspexit, [Note: (4) Imperator nasciturus. Natalis felix.] felici uterque eventu; cum ex illa Cyrus Rex Persarum Medorumque summus exstiterit; ex hac celeberrimus orientis Imperator. Infelicius spectaculum Hecubae Troianorum Reginae fuit, quae praegnans facem, ut Sabel. l. 1. cap. 1. sibi parere visa fuit, unde Europa Asiaque flammas arsura conciperet: [Note: (5) Natalis orbi infelix] nec mult o post in lucem profudit Paridem, infelicem Helenae raptorem et patriae eversorem. [Note: (6) Natalit bellicosi Tyranni] Mater Attilae Hunnorum Regis, ut Bonfin. l. 3. dec. 1. per somnum Martem vidit filio suo deferre gladium, quem ille postea in totius Europae excidium vertit. Socrates in somniis Platonis discipuli eximiam sapientiam praevidit, ut Pausan. in atticis, nam pridie quam a patre adolescens in ipsius disciplinam traderetur, candidum cygnum pet quietem suum in sinum advolare, dulcique aerem concentu implere admiratus est. [Note: (7) Sapientia Philosophorum.] quod somnium, ut puerum conspexit, non ignarus futurorum exposuit.

Recentius, neque admirandum minus, ut Saxo Gram. l. 1. quod Hadingo Danorum Regi per somnum obvenisse memorant. Defunctae coniugis species quiescenti obiecta, ita cecinit:


page 158, image: s0230

Bellua nata tibi est, rabiem domitura ferarum,
Quaeque truci rapidos atteret ore lupos. [Note: (1) Bellicosus.]

Et post pauca subiunxit:

Fac caveas ex te nocuus tibi prodiit ales,
Felle ferex bubo voce canorus olor. [Note: (*) Exprimatur in imagine bubo olorino collo] [Note: (2) Perfidia.]

Consulti Onirocritae, per belluam filium, per avem filiam designarunt, et illum quidem hostibus, hanc patri metuendam. Nec fefellit vaticinium, siquidem filia, Ulvilda nomine, privato cuidam Huthormo denupta, maritum in patentis caedem concitavit, praefata se Reginam, quam Regis filiam haberi malle, verum is in ipso facinore ab Hadingi stipatoribus occupatus male interiit. Demosthenes Oratorum Graeciae princeps, ut Plut in Demost. infelicem exitum sibi per quietem imminere prae sensit, eo tempore, quo Athenis per Antipatrum Regem occupatis, ipse supplex Calauriae in Neptuni delubro lateret. Visus enim est sibi in Tragoedia exhibenda adversus Archiam certare; sed apparatu et sumtuum inopia coactum denique cedere [Note: (3) Victum succumbere.] neque multo post Archias Dux Antipatri adfuit, ac suadere Demostheni contendit, se ut ad Antipatrum sequatur. Verum Demosthenes ad somnium alludens; nec histrio, inquit, me movisti, nec movebis promissor. mox extracto clam ex calamo ad stomachum veneno exspiravit.

Philemon Comicus ut Aelian in l. de provid. morti iam centenarius propinquus erat, cum in somnis novem e domo Virgines excedere videt: [Note: (4) Mors docti.] nec multo post Comoediae scribendae intentus, ultimum actum vitae egit, Musas abeuntes secutus. Socrates moriendum sibi existimavit, postquam in somnis hunc versum Homericum excepisset,

Laert. in vita.

Ad Phthiam venies simul ac lux tertia surget. [Note: (5) Mors sapientiae.]

Tertia sibi post luce moriendum putavit: nam licet amici suaderent, ut Phthiam, quae erat Achillis patria, confugeret: ipse tamen *FQ/IHM )AP\O TO=U *FQINEQAS


page 159, image: s0231

deduxit, ac tertio post die, hausta in carcere cicuta interiit.

Ericus 3. Danorum Rex, ut Saxo lib. 14. ex freto Sclesvicensi Selandiam petiturus, cum navem subiisset, Navarchum audivit somnium exponentem, quo credidisset equo se insolenti inter montium iuga vectari, abripique, ac denique inter opaca vallium relictum, [Note: (1) Nau fragium imminens.] noctuarum unguibus laniari: quod Rex de navi, velut ligneo quodam equo, cuius praecipiti impetu ad interitum rapiendus esset, interpretatus, hominem deseruit, atque in aliam transgressus navem, pereunte dein altera, servatus est. Tragicomicum est, quod Petrarcha accidisse Patavii, ad vetus D. iustinae templum, memorat. Somnia verat non nemo a marmoreo sese leone morderi ictu letali: quod dum eo loco transiret, sociisque cum risu nocturnum ludibrium exponeret, ecce, inquit, leonem (erat is in templi vestibulo lapideus) cuius morsum noctu horrui, simulque inserta in oris hiatum manu: experiundum, ait, num dentes figat; cum tactus in recessu marmoris scorpio vulnus letale dexterae inflixit [Note: (2) Inopinatum malum.] Quis iam mortem non metuat, si haec etiam locis securissimis occurrat?

Cornelius Gesnerus, ut Iosias Simlerus in eius vita, cum in somnis a serpente morderi visus esset, [Note: (3) Pestis mortifera] pestilentia se interiturum, paucis ante luem mortemque mensibus, non vane est auguratus. Polycarpus. D. ioannis Apostoli discipulus, ut Fulgosus l. 1. c. 5. cum per quietem pulvinar nocturnum cui incumbebat flammas concepisse videret, [Note: (4) Mors in rege.] flammis sibi pro Christo moriendum praedixit. Olavus Rex Norvegiae sanctissimus, ut Crantzius l 4. Metr. c. 8. a Canuto Danorum Rege ad necem quaesitus, suis in Castris non imparatus, hoc per somnum spectaculo fruebatur. Scalam de terra ad caelum usque penetrare videbat, seque per illam in altum conniti, ac denique ad ipsas caeli ianuas pertingere, quas cum sibi recludendas sperat, [Note: (5) Mors ad vitam aditus.] supervenit qui somnum visionemque discussit,


page 160, image: s0232

Utinam Rex, inquit, tantisper moratus esses, dum exspectatum mihi locum penetrare licuisset; sed enim Canuto ad hanc rem opus erat, qui brevi post adfuit, victorque Olavum in acie trucidavit. Ridiculum pene est somnium, quod filia Polycratis Samiorum Tyranni, mortalium in vita felicissimi spectavit, ut Herodo l. 1. haec per quietem vidit parentem in aera sublimem elevari, quem deinde [(transcriber); sic: deiude] iupiter lavabat. Sol de caelo inungebat. [Note: (1) Morsin patibulo.] Quis non felicissimum tam fortunato homini illud Deorum obsequium existimaret? territa tamen spectaculo filia, iam abiturientem ad Oretem Cambysis Praefectum detinere conata est. Sed hic ultimum vitae fortunatae actum clausurus infeliciter, abiit, atque in crucem sublatus, iove pluente, et Sole irradiante perfusus est.

Obscurius, magisque etiam aenigmaticum illud est, quod Cimoni Atheniensi, ut Plut in eius vita, contra Persas expeditionem molienti obiectum schemaest. Canis irata ipsum allatrate est visa, et vocem deinde ex humana, et canino latratu confusam edere.

Vade mihique meis catulisque [Note: (2) Hosti per mortem conciliamur.] futurus amicus.

Hoc tamen aenigmatum evolutor Astaphilus Possidoniates ad mortem Cimonis interpretatione convertit: Siquidem canis, inquit, homini, quem allatrat, inimica est, inimico autem tuo nihil carius esse poterit, quam mors tua. Morieris igitur, sic enim Medo hosti, eiusque subditis, gratus et amicus eris, nec vanus augur fuit: nam Cimon haud multo post in obsidione Citii periit. Ptolomaeum Ceraunii, Aegyptium Regem, ut Plut. de tarda Dei vindicta, amici per quietem a Seleuco Asiae Rege in iudicium trahi videbant, lupis et vulturibus iudicantibus, carnesque partientibus [Note: (3) Mors publica in campis.] nec multo post a Galatis interfectus inter cetera cadavera vulturibus ac lupis praeda fuit. Nimirum Superi magnorum nobis casuum fortunam non raro in vita explicant, non inanibus rerum futurarum ideis; sed nimium praesentium securis, adeoque imperitis, de ventura sorte, coniectoribus: et quamquam malorum


page 161, image: s0233

plerumque; saepe tamen et bonorum imminentium commonefaciunt. Pompeius Columna a Prospero patruo ad Caesarem Maximilianum 1. in Belgium mittendus, amicis licet vehementer improbantibus, nocturno viso est confirmatus, ut Iovius in eius vita. Nam vidit per quietem sese in palaestram deduci, atque illic fesso, victorique pampineam coronam, cum iulianae uvae racemis, imponi a Virgine gigantea, [Note: (1) Ho nores raros consequi.] certaminis iudice, Nec aberravit imago, cum Caesari deinde gratissimus, et Romanae sedi commendatus, dignus Ecclesiae visus fuerit, qui purpureum Cardinalium galerum ferret. Rollo Dacus; ut Polydorus lib. 5. histor. qui Normannos ex Anglia in Galliam transtulit, se elephantiasi correptum somniabat, ac peragrato Gallici littoris oceano, fonte illic cuiusdam montis purgatum, cuius deinde verticem incolumis attigerit, ad pedem montis varias aves flumine lotas nidulari [Note: (2) Ethnicus Princeps cum suis baptizatus.] conspexit. Elephantiasin non nemo onirocrita vanam Deorum superstitionem, qua etiamnum tenebatur, est interpretatus, quam deinde baptismatis fonte elueret. Aves flumine lotae, erant Normanni ab oceano illuc sedem translaturi. Antigonus Rex ut Plutarchus in Demetrio, cum per somnum visus sibi esset, auream sementem latissimo campo dividere, ac supervenire postea Mithridatem Ariobarzanis filium, qui subnatam demeteret segetem, [Note: (3) Alienas opes occupare.] hunc caedi destinabat; sed Demetrius Antigoni filius aequalis sociusque Mithridatis, quamvis parenti fidem silentiumque iurasset, tamen Mithridatem, hasta in terram inversa, his verbis exaratis, monuit. Fuge Mithridates. Subduxit ille se in Capadociam, unde armis deinde Antigonum agressus, regnum in ponto celeberrimum auspicatus est. Huius felicitas alieno somnio constitit. Marci Antonini Philosophi proprio ut Dion Nicaeus, hic enim priusquam Imperator designatus esset, humeros se eburneos manusque in somno habere credidit, dignus qui postea eburnea Imperatorum sella aut statua donatetur. [Note: (4) Honores novos mereri.]


page 162, image: s0234

Quamquam remota haec mihi nimium imago videatur, quaeque vix interpretem alium praeter vatem admittat, cuiusmodi et illa est, quam per soporem habuit, ut Cicero in lib. de divinit. 3 qui ex lecti cubicularis fascia pendulum ovum conspexerat: de quo rogatus coniector; monuit thesaurum eodem loci, sub lecti sponda abditum, quem et reperit, ovi specie latentem, felix somniator, auro inter argentum ceu vitello inter albumen reperto. [Note: (1) Thesaurus.] qui cum deinde coniectori gratitudinis ergo argenteos aliquot nummos submitteret, aurum repertum dissimulans. Nihilne, inquit ille, de vitello? Quae quidem similitudo quamquam remota adeoque aenigmatica sit; est tamen perquam idonea. Rarior tamen illa, ac toto diversa genere, quae Hippocrati Coo Medico per fictas personas visio obiecta est, hic, Abderitis postulantibus, Democrito insania, ut putabant, laboranti, remedium allaturus, viam parabat: cum Aesculapium serpentibus, pyxidibusque medicis vallatum adesse conspicit, quem pro subsidio compellatum, respondere credidit: Nihil in praesens illo opus esse, hanc tantum comitem Deam acciperet, conversus mulierem augusta statura radiantibus micantem oculis intuetur, quae *ALHQEIAN se diceret, praevia ad Democritum comes. alia deinde se obtulit, *D/OXAN vocabant, quae audaciori vultu Abderitarum se esse sociam asserebat. [Note: (2) Morbus simulatus.] Unde intellexit Hippocrates. in Epistola ad Philipaemen. rebus se medicis sen Aesculapii ope apud Democritum non egere, in cuius rei testimonium veritatem acceperit a Deo comitem, cum opinio morbi tantum Abderitas teneat. Ita Hippocrates [(transcriber); sic: Hippcrates] ipse exponit. Verum cur non intelligamus Abderitas, Democriti disciplinae parum capaces, male arbitratos insanire Philosophum; [Note: (3) Sapientia pro stultitia habita.] cum sola opinione sapientiae ipsi ducti, Democritus contra veritate instructus fuerit?

Nimirum vix aliquam imaginem licet a Geniis immaterialibus in animo nostro adumbratam, ita determinatae finitaeque significationis reperies, quam


page 163, image: s0235

inscriptione omni dempta ad plura designanda non inflectas, de quo alibi disertius. Hic suffecerit aliquot cum symbola, tum aenigmata sublimiori pleraque ingenio, nec mortali penicillo depicta considerasse. quibus tantum memorat Suetonius in vita, studii fideique adhibuisse Caesarem Augustum, ut ex nocturno visu quotannis, neglecta imperatoria dignitate, a populo stipem mendicaret, cavamque manum assem porrigentibus tendere, [Note: (1) Superstitio.] Sed tam superstitiosas harum imaginum exploratores non requiro, nec aliter somnio, quam depicto in tabula aenigmati, sensum fidemque applicandam moneo, in quo uti saepe inventorem solum eius significandi vis non latet; ita in obiectis etiam per somnum imaginibus veritas plerumque Superis explorata tantum est, dum, suo denique eventu, res occultae apud homines lucem accipiant, atque aenigmati imitatione a nobis effingendo, serviant. Quamquam nec illa plerumque obscuritate Deus homini obiciat somnia, ut ignorari eorum vim sensumque velit: cum ad eruditionem virtutisque persuasionem illa fere adhibeat; ut iccirco etiam Ioelis c. 2. 28. postquam dixisset super omnem se carnem spiritum suum effusurum, illud velut singulare favoris sui in illos argumentum adiecerit:

Senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes visiones videbunt.

Quocirca illa quae ad sapientiam pietatemque te aliosque ducunt somnia, a Deo esse intelliges; quae ad vanitatem a malignis geniis subici, non dubitabis, uti et illa quibus prodigiose somniantibus illuditur. Ita Genucio Cippo Romano post spectatam taurorum pugnam vi somnii enata de fronte cornua asserunt [Note: (2) Cogitationis venereae turpitudo] quamquam Val. Max. lib. 5 c 6. id porta egredienti evenisse dicat, responsumque oraculo Regem fore; si in urbem revertisset Verum exilio se damnasse, et cum effigie [(transcriber); sic: effiigie] aerea memoriam sui in porta reliquisse.


page 164, image: s0236

CAPUT. XIII. De ritibus ac ceremoniis sacris figurate significantibus.

LAtius sese haec disciplina extendit, ac inter quotidianos hominum usus praeclare versatur, monet, erudit. Sacrae profanaeque actiones nostrae, in religiosa civilique vita symbolis Divum hominumque institutis, aut reguntur, aut regunt. Expende ritus in sacris omnium gentium usurpatos; et non temere adhibitos; sed prudenti iudicio ex symbolographia petitos, mysteriorumque plenos reperies. longum esset per Aegyptiorum, Graecorum, Romanorumque sacra vagari, et symbolicam in illis rituum vim expendere. Mihi hic satis fuerit, ex veteri Hebraeorum, rum recenti Christianorum consuetudine nonnulla exempli tantum gratia attigisse, in re, ut opinor, clarissima. Et primo quidem non absque ratione in veteri lege excluditur a sacrificio homo, licet de semine Aaron, qui maculam haberet, qui caecus, qui claudus, qui parvo, grandi vel torto naso esset, qui fracto pede vel manu, qui gibbosus, qui lippus; qui albuginem ferret in oculo, qui iugem scabiem, qui impetiginem in corpore, Nam ut

S Gregorius. 1 part pastor. c. ult. symbolice exponit. Caecus est qui in tenebris praesentis vitae pressus, quo gressum operis porrigat, nescit: [Note: (1) Ignorans ethnicus] claudus, qui videt quidem; [Note: (2) Malus Christianus qui ex cognitis nom operatur.] sed per infirmitatem mentis quae videt, perfecte implere non valet. Naso est parvo [Note: (3) Discretio exigua.] cui parva est discretio, nasus grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum, plusquam decet, excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit Est fracto pede, qui bonorum operum exsors vacat.
Sanctus vero Cyrillus, Gibbosus, lib. 2. de adorat, inquit, est, quem terrena sollicitudo deprimit, ne umquam superna respiciat, [Note: (5) Terrena sapiens.] lippus est, [Note: (6) In virtute deficiens.] cuius sensum et [Note: (4) Discretio immoderata.]


page 165, image: s0237

mentem natura exacuit; sed conversationis praevitas confundit: albuginem habet, qui candorem iustitiae, vel sapientiae sibi tribuens, a luce supernae cognitionis se per arrogantiam ex cludit. lugem habet scabiem, cui carnis petulantia dominatur: [Note: (1) Venus, libido.] impetiginem, cui avaritia: herniosus est, qui in abditis, id est, in mente pondus turpitudinis gestat.

In quam sententiam alibi etiam Cyrillus. lib. 12. de orat. et Theodoretus. quaest. 30. disserunt.

Sed haec mystica Theologia Hebraeorum in habitu, ac caeremoniis sacrorum longe etiam clarius eminuit.

Vestimenta Sacerdotis, [Note: (2) Virtutes.] ait et D. Gregor. 1. part. pastor. loc. cit. quid aliud, quam recta opera virtutum debemus accipere, propheta attestante, qui ait, Sacerdotes tui induantur iustitiam?

Ex huius aliorumque Ecclesiae Doctorum sententia de vestium Sacerdotalium mysterio constat Tunicam longam candidamque [Note: (3) Innocentia vitae.] vitae purae integritatisque commonefecisse. deinde pallium superhumerale, ut vocant, mirabili opere intertextum, [Note: (4)Virtutum opera] docebat, praeter integritatem variis etiam virtutum operibus Sacerdotem exornandum. Tunica vero hyacinthina caerulei coloris ad talos defluens [Note: (5) Vita caelestis et sancta.] heroicam et caelestium geniorum aemulam vitam designabat, tintinnabula septuaginta duo quae inter malogranata in extrema tunicae fimbria dependebant, [Note: (6) Exempla illustria vitae.] illustria vitae exempla sacrorum Antistitum repraesentant, ut non minus verbo, quam opere omnium in se oculos animumque imitandi cupidum convertant.

Accedit epomis seu pallium superhumerale alterum, ex auro, hyacintho, et purpura coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymitario, variorum quasi elementorum speciem referens. [Note: (7) Onus honoris Sacerdotalis.] ut intelligeret Sacerdos suis, velut Atlantis, humeris orbem reclinari, ut pro sceleribus illius abolendis, pro nece ssitate levanda, pro obtinendis beneficiis Deo ipse litet. Additur rationale ex eadem materia ante pectus, in quo duodecim lapides pretiosi nomina 12. tribuum Israel complectens, singula lapidibus singulis.


page 166, image: s0238

quatuor in eo ordines lapidum, ternas singuli continentes gemmas. Inscriptum Urim et Tummim, latine Doctrina et veritas: [Note: (1) Virtutes cardinales et Theologicae in sacerdote.] quo Pontifex indutus oracula Deo consulto audiebat. Rationale hoc tropologice quatuor gemmatum ordinibus totidem proponit Cardinalium virtutum ordines, in quibus Prudentia velut Dux Principatum obtineat, ut S. Hieronymus ap Fabiol. existimat, tres lapides in ordinibus singulis totidem, ut Beda putat, virtutes sunt Theologicae; quod sine his morales suam apud Deum amittant gratiam Allegorice per Sacerdotem Christus, per gemmas [Note: (2) Apostoli duodecim.] duodecim Apostoli, Tertulliano volente, designantur: in Christo enim, et Apostolis Doctrina, et veritas. Denique capiti tiara adhibebatur byssina cui lamina aurea ad frontem sacerdotis, promissa affigebatur, cum inscriptione Sanctum Domino. [Note: (3) Sensus Sacerdotum Deo consecrandi.] quibus Pontifex tropologice admonebatur, omnes sensus (quorum praecipue caput sedes est) Deo consecrandos. lamina vero iuxta Bedam et Originem cognitio ac professio fidei Crucisque Christi designabatur. de quibus enucleatius fusiusque disserentem lege Cornelium a Lapide, in Exodum c. 28. et Leviticum, ubi rituum Symbologiam late persequitur. in sacris commentariis. mihi inre praesenti satis est breviter digitum intendisse

Aliud vestium sacrorum exemplum symbolicum ex Romana Ecclesia toto orbe cognita subiungam. In hac usurpatur Epomis seu amictus superhumeralis, Tunica linea, quam Albam seu Poderim vocant, Zona sive Cingulum, Manipulus, Stola, Casula seu Planeta. Et Diaconis usitata vestis Dalmatica. cui addunt Episcopi Tunicellam, calceorum genus Sandalia, Chirothecas. Mitram, et Baculum pastoralem seu pedum, singula Mysteriorum plena. Amictus, veteri ephod. [Note: (4) Bona opera Sacerdotum.] sive epomidi, respondens, labores bonorum operum, ut Beda lib. 3. de Tabernac. inquit, designat, quae Sacerdos coram Deo velut humeris deferat, munitus his etiam velut armis salutis; uti oratio inter vestiendum consueta docet. Alba ad talos


page 167, image: s0239

proiecta,[Note: (1) Continentia sacerdotum.] continentiam, ad finem vitae in Sacerdote necessariam, explicat, ut idem Beda. vel, ut Sacerdotis habet oratio, emundationem a crimine, Cingulum, [Note: (2) Mortificatio carnis sacerdotum.] quo Alba constringitur, ne per terram diffluat, astrictionem lascivientis carnis, ne adversus continentiam peccet, Stola, [Note: (3) Fortitudo sacerdotum vel immortalitas Sanctorum.] ut Hugo de S. Victore, in speculo Eccl. c. 6. fortitudinem in prosperis et adversis, pura, per virtutem Crucis, in cuius signum pectori saepe decussatim adhibetur. Ceterum oratio Ecclesiastica, immortalitatis stolam appellat, quae per crucem nobis a Christo reddita est.

Manipulus in sinistra suspensus, [Note: (4) Vincula Christi. Vincula carnis et aerumna.] uti Christi vincula allegorice, ita tropologice huius vitae, in qua tamquam captivi attinemur, dolores et aerumnas repraesentat. ut Rabanus Maurus, lib. 1. de institut. cleric. qui olim mappulam, qua oculos naresque detergerent, usurpatam refert. Casula superior ornatiorque habitus, [Note: (5) Iugum Christi.] iugum Christi in caritate ferendum designat, Dalmatica, [Note: (6) Gloriatio in cruce.] in figuram Crucis disposita, monet eum, qui induitur, gloriari debete cum Apostolo in Cruce Domini. Sandalia [Note: (7) Praedicatio Evangelii.] in pedibus Episcoporum, illud Pauli ad Ephesios denotant, ut calceati sint pedes in praeparationem Evangelii pacis. Chirothecae, [Note: (8) Innovatio mentis in Episcopis.] velut operimentum haedinarum pellium, in quibus iacob benedictionem a patre obtinuit, novum hominem Episcopum iubent induere. Tunicella [Note: (9) Ornatus Virtutum in Episcopo.] vestis nuptialis argumentum est. Pallium ex lana candida contextum, quod quatuor circum insignitur crucibus, et tribus acubus configitur, [Note: (10) Disciplina Episcoporum.] disciplinam, iuxta Durandum, in rationali lib. 2. c. 17. signat, qua et seipsos et subditos, serio clementerquiuc, prout res exigit, moderari ac constringere tenentur: lana enim asperitatem, candor benignitatem insinuat. Mitra bicornis scientiam Pontificis illustriorem, [Note: (11) Scientia S scriptura in Episcopo.] atque ex utriusque Testamenti sacris literis instructam esse iubet: ut sic potens exhortari in sana doctrina suos, et adversarios arguere. Baculus pastoralis [Note: (12) Potestas Episcopalis.] indicat potestatem a Christo traditam, qui Apostolos cum baculo ad praedicandum


page 168, image: s0240

misit, uti Moysen olim Deus cum virga ad Pharaonem de quibus Durandum consule.

Rara illa est caeremonia, quam in pallio Archiepiscopali cum conficiendo, tum submittendo Romanus usurpat Pontifex. In D. Agnetis festo ac templo, dum Agnus Dei in sacrificio imploratur, duo agni candidi arae imponuntur, qui deinde a Basilicae D. Petri subdiaconis, pascuis adhibentur, harum lana, velut consecrata, lanae palliis conficiendis destinatae admiscetur. Confecta denique pallia in principum Apostolorum aedem, ac sepulcrum certis precibus expiantur, quae postremo Archiepiscopis per legatos submittuntur, ea festinationis imperata lege, ne, uno in loco ultra noctem haereant. Quibus sane argumentis symbolicis innocentia, [Note: (1) Innocentia Episcorum.] atque ovium suarum cura Principibus Ecclesiasticis inculcatur. Longum esset ea persequi, scribendo symbola quae Ecclesia in ritibus abdidit, uti enim in iis etiam vestibus patientis Christi, in albo habitu delusi, in purpureo coronati, memoriam recolit; ita in caeremoniis plerisque hoc agit, ut eius recordationem animis nostris subiciat. ipsa adeo religiosorum hominum capita, aut capillum in coronae speciem detonsum, aut quadrangularem pileum, ad spineae coronae Crucisque repraesentationem praeferunt; ipse habitus vel in candore animi puritudinem: vel in nigredine poenitudinem, aut a mundi gaudiis discessionem: vel in asperitate vitae duritiam, aliasque virtutum religiosarum imagines exhibet.

Sacrificiorum olim varios, tam apud Iudaeos, quam gentes ritus symbolicae significationis gratia instituros legimus. ita Num. 28. praeceptum est: quotidie offeres holocaustum iuge, puta agnum mane et agnum vespere, qui tota nocte in altari cremetur, cum decima parte ephi similae, quae conspersa sit oleo quartae partis hin; et simul libabis vini quartam partem hin, tam mane, quam vespere.[Note: (2) Sacrificium iuge] Per quam oblationem Deus iuge sacrificium altaris N. T. quod orbe toto, a mane usque ad vesperam, et


page 169, image: s0241

ab hac ad matutinum rursum tempus offertur, verus scilicet Dei agnus qui tollit peccata mundi. Quantam vero puritatem honestatemque in Sacerdotibus suis Deus requirat ex

Lev 21. facile patet. v. 17 Homo, inquit, de semine tuo (Aaron) per familias, qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium eius, si caecus fuerit, si claudus, si parvo, vel grandi, vel torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem etc.[Note: (1) Sacerdos sine macusa.] Ita praecipitur Lev. 22 v. 22. Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens: tam de bobus, quam de ovibus immaculatum offeret etc. Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem etc. si contritis, vel tusis, vel sectis, ablatisque testiculis est, non offeretis Domino.[Note: (2) Hostiae sine macula.]

Apud gentiles variae offerebantur victimae ritibus etiam diversis ut Ravisius in Theatro. l. 1. cap. 12 etc. Nec solos fructus, aut pecudes; sed etiam homines Diis immolabant Ita Athenienses propter interfectum Androgeum, Regis Cretae filium, bello victi, quotannis septem mares, totidemque filias Iovi sacrificandas in Cretam mittere cogebantur.[Note: (3) Crudelis pietas.] Sic et Dianae Tauricae humanas mactabant victimas. Et Phoenices in bello ac pestilentia amicissimos Saturno homines. [Note: (4) Hostiae pretiosa.] Phaselitae populi salso Diis pisculos immolabant, Cares offerebant vilissimam canis victimam, [Note: (5) Hostiae viles.] Unde de oblatione vili dictum: carica victima. Mortuos olim honorabant vivi tonsis capillis, tumuloque impositis, tum rebus simul carioribus defuncto in eandem pyram congestis, [Note: (6) Amor ad mortem.] quibus, si in bello occubissent, etiam captivos addebant. Apud Lyndum oppidum Rhodiorum sacrificium, in honorem Herculis, probris et convitiis peragebatur.[Note: (7) Religo impia.] Unde Herculi Lyndio sacrificare, est devovere ac convitiari. Salii Sacerdotes Marti Deo suo salientes sacra peragebant. Curetes in honorem Cybeles quassabant cymbala ac tympana.[Note: (8) Servitus Dei laeta.] Apud Babylonios festum Saceas nomine quinque agi diebus solitum, quibus


page 170, image: s0242

servi Dominis imperabant.[Note: (1) Servitus animae.] Haec inter plura alin Ravisius.

Aegyptiis solenne est festum transigere in honorem Serapidis, sive Solis diem, quem vocant diem laetitiae. [Note: (2) Nat alis Christi.] quod lux gratissima, et tenebrae omnibus ingratae sint ut Plut in Iside et Osir. Contra Aethiopes Strabo memorat l. 17. n. 88. solem aversari orientem, atque; eo emergente, in paludihus sese abdere, ut eius ardorem devitent.[Note: (3)Iudaei et gentes.] Indignum est, quod Angylas patrare asserit Solinus in Polyh pag. 97. dum hos solos inferos, a quibus videlicet sibi metuunt, sacrificiis ait colere.[Note: (4) Venefici, Impii.] Mexicani ex captivis aliquos solent deligere, quos per mensem circitet omni honore, velut Deos extollunt, ac venerantur; omniaque pro voto ad delicias illorum suppeditant, sed ita laute enutritos habitosque denique mactant, et solemnibus in epulis devorant [Note: (5) Voluptas brevis.] ut ex novi Orbis historia constat. Nec dissimilia Strabo lib. 2. n. 50. De Albanis refert: hos olim in sacris, velut furore quodam percitos, bacchantem maxime hominem catena vinctum, lauteque per annum educatum, [Note: (6) Gula noxia.] denique cum ceteris victimis unguento delibutum, sacrificasse. Consultius Persas praecipuo festo Diis sacrificasse memorat Agathias lib. 2 quo serpentes, et venenata quaeque animalia conficiebant, rati, bonis Diis hac se ratione bene litare: malis vero subducere instrumenta nocendi [Note: (7) Cupiditates oppressae.] Nec abs re factum; quod coniuges, dum Iunoni nuptialem mactarent victimam, fel illi auferrent, ut submotis odiis et asperitate amor et concordia hos conciliaret.[Note: (8) Amor et pax confugalis.]

Minus habet laudis Sinitarum apud Indos sacrificium, qui, ut Maffeius lib. 6. hist. cum aliquas Diis suis mactarunt victimas, extremas auriculas unguesque altilium praeputant, illudque his in disco offerunt, cetera ipsi inter tripudia laeti devorant.[Note: (9) Parce Deo offerre.] Sed Persiarum Sacrificium, quod Strabo lib. 15. recenset parcius etiam Diis admetitur: nam carnes hostiarum sibi servant, animam Deo offerunt.[Note: (10) Deo of ferre animam.] Paulo honestius Athenienses, ut Plutarchus tom. 2. opusc. Novembri


page 171, image: s0243

mense, cum iam mustum deferbuisset, apertis doliis, amicisque ac servis accersitis, primum libabane Iovi poculum, ac deinde inter se partiti haustus, precabantur, hanc vini libationem omnibus salutatem. Quae festa ipsis Pithoegia fuere appellata [Note: (1) Primitia Deo debit.a ] Hoc nom illepidum est, quod de Tirynthiis Athenaeus lib. 6. Deipnos. refert. Ad res serias hos fuisse nimia ridendi profusione pene inhabiles, ideoque consulto oraculo Delphico iussi sunt, pro remedio mali, Neptuno bovem sine risu mactare: quod si fecissent, liberos deinde fore; secus, ubi nec hoc quidem pietatis opus sine risu absolverint. Ergo mandatum, ut procul omnes pueri ridiculi facesserent. Evenit tamen, ut quispiam adolescens immisceret sese, cumque prohiberetur: num, inquit, timetis ne evertam vobis pelvim? talis autem, pro excipiendo cruore, nulla in bove super flumen mactando adhibebatur. Unde excusso risu hoc dictum a Tirynthiis exceptum est.[Note: (2) Consuetudo pro natura est.] Tanta vis est malae consuetudinis.

CAPUT XIV. De ritibus actionibusque profanis, etiam figurantibus.

NOn minus in vita civili profanque, quam in Ecclesiastica et sacra, humanae actiones et instituta, symbolicae disciplinae elegantia, exornantur, celeberrimae quaeque solemnesque pompae, hoc velut oculorum animorumque pastu ad amorem admirationemque condiuntur. Quid certaminum illorum olympicorum athletas tanta contentione atque aemulatione vincendi inflammavit, praeter illa virtutis honorisque insignia, quae victoribus, symbolicis prorsus actionibus, impendebantur? Manibus ut Pausan in Plut. 2 quaest. conu. 5. suorum civium multis spassuum milibus ferebantur, velut terra terrenisque, egregia virtute, excelsiores, neglecto portarum aitu, stratis eos urbis muris in civitatem curru transportabant:


page 172, image: s0244

quod illam, sine muris, urbem sat tutam existimarent, quae tantis viris defenderetur. Palmae in manu [Note: (1) Fortitudo.] coronae in capite, nota victorum ornamenta, et argumenta fortitudinis. Magni olim principes symbolicis in primis argumentis, in nova honoris delatione oblectati sunt. Persarum Reges, antequam imperium adirent, sacris initiabantur ut Alex. lib. 1. c. 28. ut a religionis cura iustum tranquillumque regimen auspicandum scirent. Cyri deinde habitum induebant, ut virtutis simul aemulatione succenderentur, caritas vero, terebynthum, et lactis potum gustabant, ut frugalis vitae admonerentur. Reges Aegyptii animalium symbolis a vulgo secreti, in capite imaginem [Note: (2) Principatus in signia.] Leonis, Tauri, Draconis sive etiam ignis arborisve tulere, prout quisque virtutem sibi gratissimam ante reliquas in principatu vellet profiteri. Germanis olim familiare pronuntiatos reges scutis excipere. [Note: (3) Bellica virtus honorata.] atque in altum extollere, quod bellica imprimis virtute eximios caeloque dignos cupiant. Non omittam, quod de Clearcho Heracliensium Tyranno Alexander supra memorat: eum, felicitate nimia insolentem, auream sibi aquilam, tamquam Iovis filio, praeferri voluisse, [Note: (4) Generis nobilitas.] ac praeter coronam purpuramque, egregio cultu cothurnos, tragicorum Regum more, pro insigni circuntulisse, velut eo ornatu argumenta sui generis demonstrarer. Sed rectius ego laudabiliusque Bohemos, multis a coepto generis Principatu seculis, calceos e ligno in solemni inaugurationis pompa novello Principi praetulisse reperio.[Note: (5) Genus humile [(transcriber); sic: humlle] illustratu] quae historia quoniam alia etiam involuit symbola ex Sylvio, in histor. Bohem. paulo altius repetenda est.

Libussa Croci ducis secundi Bohemorum filia a patris morte regnum aequo satis imperie administrabat. Verum ubi Bohemos feminae principatum aversari cerneret, eo maxime quod in iudicio pauperem a nobili homine oppressum vindicasset; consilium ipsa dedit, ut equum, quo vehi solebat stratum in libero campo solverent, et apud quemcunque cursu subsisteret, illum se pro marito, ipsos pro Rege habituros, id se (erat enim fatidica) certo scire,


page 173, image: s0245

Regem futurum Deorum numine, qui super ferrea mensa comederet. Parent illi, equus decem millia passuum libere percurrit, tandem ad Bielum flumen coram Primislao rustico constitit. Bohemi eum ducem salutant. Primislaus solutis bobus (quos in aerem sublatos abiisse e conspectu fabulantur) et stimulo humi defixo inversoque vomere cibum sumpsit. Et stimulus quidem mox fronduit et tres coryli ramos emisit, quorum duo statim aruerunt, tertius in arborem proceram excrevit, vates interpret abatur tres eum filios suscepturum, quorum duo immatura morte essent perituri, tertium nobilem editurum sobolem, quod si agrum totum ante vocationem aravisset, stirpem eius perpetuo fuisse regnaturam. Dum vero in vomere cibos capientem vident, ferream hanc esse mensam intelligunt, hoc facto magnopere confirmati Equum inde conscendit calceis indutus ligneis e quercu. quos in arce Vissegradensi servari et posteris ostendivoluit, ut recordati rusticum generis autorem fuisse, ab omni insolentia sibi temperarent. Servati diu calcei, et multis seculis in pompa coronationis a Sacerdotibus Vissegra densibus regibus praelati. Ducta inde Libussa in matrimonium, Pragam urbem muro cinxit, leges condidit, uxoris sapientia clarus. Qua mortua solus imperio potitus, a Valasca Virgine gravia bella sustinuit. Illius villae incolae, in qua haec gesta narrantur, liberi sunt, nec tributum aliud, quam modium nucum quotannis Regi pendunt.

Haec auctoris pene verbis, illius certe fide recensui. Quae me res ad aliam non absimilem historiam advertit, qua praetet eundem Sylvium. c. 10. Europa Sabellius, li. 3. Enn. 10. Carinthios sibi ducem memorabili ritu consecrare memorat.

Est patens vallis ad Virum oppidum, durant in vasta planicie vestigia urbis adhuc visenda, nomen loci abolevit vetustas, nec procul hinc est marmoreus lapis et patentibus pratis erectus: hunc, cum dux creandus est, rusticus haereditario iure occupat; ad dextram bovem habens foetam nigri coloris; ad levam equa illi sistitur strigosa, macieque insigni [Note: (1) Res rustica a Principe promovenda.] frequens circa populus, agrestiumque turba ingens. Dux inde futurus ex adverso movet, purpuratorum multitudine


page 174, image: s0246

septus: praecedunt Principatus signa, omnesque in toto comitatu egregie culti, praeter futurum ducem. Is agresti habit u pileoque tectus, calceos et pastoralem baculum gerens, [Note: (1) Princeps suorum pastor esse debet.] pastorem agit magis, quam principem. Hunc venientem intuitus, qui lapidem obtinet, Illyrica voce, (Sunt enim Carinthiani Illyrii genere.) Quis est hic, exclamat, qui tam superbe incedit? respondet circumfusa multitudo principem regionis adventare. Tum ille. Iustusne Iudex? salutem patriae quaerens? liberae conditionis? dignusne honore est? Christianae fidei cultor? auctor? Reclamatur. Est quidem, et erit. Rursus idem. Quaero, quo me iure hac a sede dimovebit. Ait Comes goritiae ducalis aulae Magister. Sexaginta denariis hic abs te locus aemitur: iumenta haec tua erunt ad bovem et equam manum intendens) vestimenta, quae Dux exuet, habebis, eris tu cum tota domo liber. Quibus dictis, rusticus malam percutit.[Note: (2) A rusticis Principum libertas oritur.] iubetque simul aequum iudicem esse, praemioque inde abducto loco cedit. Tum lapidem Dux occupat, nudum gladium vibrans.[Note: (3) Princeps defensor suerum et Iustitiae vindex.] populum affatur, pollicetur se aequum iudicem futurum: ferunt et aquam agresti pileo delatam petare in futurae sobrietatis argumentum: [Note: (4) Princeps sobrius.] inde operari sacris in sacello D. Mariae vicino. Quibus per actis humili veste deposita, paludamentum induit, splendideque convivatur cum proceribus: postremo in apertum egressus pro tribunali sedens ius dicit populo. Fama est an. salutis DCCXC. imperante Carolo Magno, ducem gentis, Ingonem nomine, ingens con vivium provincialibus praeparasse, et agrestibus quidem ad con spectum suum intromissis in vasis aureis atque argenteis, nobilibus vero ac magistratibus procul ab oculis collocatis fictilibus ministrari iussisse[Note: (5) Vita ru. stica innocentior anica est.] Interrogatum cur ita faceret: respondisse: non tam mundos esse, qui urbes et alia palatia, quam qui agros et humiles casas colerent. Rusticis, qui Christi Evangelium accepissent, candidas et nitidas esse animas baptismatis unda purificatas: nobilibus ac potentibus, qui spurcitias idolorum sequerentur, sordidas ac nigerrimas. Se ergo pro animarum qualitate instruxisse convivium Castigati et re nobiles, brevi tempore sub Vergilio et Annone Iuvanensibus


page 175, image: s0247

Episcopis Christi fidem accepere Hinc honos Investiendi Principis rusticis datus.

En historiam symbolicis factis plenam, eoque sua raritate admirandam. Hic solemnes variarum Electionum ritus adducere longum ac pene supervacaneum; quot uno in Romano Imperatore designando coronandoque occurrunt symbola? Coronam tantum si cogites, haec in Germania olim dabatur argentea, [Note: (1) Claritas a virtute in Principe.] mundiciei claritatisque symbolum, ut qui virtute ac honore ceteros excellere debeat. Mediolani in Italia ferrea, [Note: (2) Fortitudo Principis.] fortitudinis in rebelles hostesque convertendae argumentum. Romae denique a summo Pontifice aurea; [Note: (3) Religio et Iustitia principis.] ut intelligat Imperator reliquis Regibus ac principibus in religione et aequitate tantum debere excellere, quantum metallis omnibus excellentius aurum est, ut Ant. Ricciardus. Comment. Symbol. titulo Coronat. observavit. Neque symbolicae hae tantum actiones in ornandis Principibus viris usitatae atque obviae reperiuntur: verum in omnem sese vitam, moresque politicos transfundunt. Vulgata sunt illa luctus symbola, quae ad principum amicorumque mortem adhibentur.

His aliquando ad suorum Procerum insignem terrorem Domitianus Imperator usus fertur. Viros ille senatorii et equestris ordinis tota urbe praecipuos ad convivium accierat. ut Xiphilinus in Domitiano. aedes caena culum que atrato vestierat panno; adeoque nec laquearia, nec pavimentum nigro tristique habitu vacare voluerat. Huc noctu, sine comitatu induci quemque, vicinumque columnae, sepulchri ritu erectae collocari fecit; lychnucho, velut in monumentis dubiam parcamque lucem affundente; ad quem, ne quid abesset horrori, suum singuli nomen legebant, ut si ad fatalem orci coenam, cum vita absolvendam, convenissent. Subinde adolescentes Maurorum specie ingressi, horribili saltu convivas circumeunt, ac postremo illorum ante pedes consistunt, cetera deinde ad mortuorum exsequias praeludia consecuta, quemlibet de vita magis, quam epulis


page 176, image: s0248

habuere solicitum, [Note: (1) Memoria novissimorum peccatores contines.] Funebris orator ipse Domitianus aderat. Sed qui denique, ubi omnia terrore complesset, Rhadamanthaeum hoc iudicium comico exitu ridiculaque ludificatione absolvit. En, ut ad solam rituum imaginem animus haeret, occupaturque. Certe omnis natio maximum his semper pondus inesse sensit, quamvis alii aliis ritibus caperentur, prout ingenio atque affectionibus diversis praediti sunt.

Aegyptiis olim tanta suorum erat Regum observantia, (ut Alexander l. 3. cap. 7.) et morientium desiderium, ut capita luto deturparent, ac nudatis pectoribus duos et septuaginta dies, insigni luctu, abstinentia a vino, omnique animantium esu, suum dolorem testarentur, non verbis, sed efficacioribus longe argumentis, signorum. Id quod Indis quibusdam in suorum nativitate familiare, qui secus omnia in morte disponunt, pluribus laetitiae symbolis instructi, ut tot laboribus huius vitae defuncto applaudant [(transcriber); sic: applandant] . Quorum institutum placuisse videtur Patavino iurisconsulto Ludovico Cortusio ut Drexlius in Prodromo aeternitatis c. 1. §. 15. qui anno Christi 1418. vita abiturus, lam entationes ac lacrimas suis ultima voluntate interdixit, voluitque adesse ad funus auloedos, citharoedos, et omnis generis musicos, qui candidarum clerum ultra citraque funus comitarentur, laetisque concinentium vocibus exequiale carmen plauderent. Innuptis vero puellis duodecim, prasina aut viridi amictis cyclade, feretum imponi iussit, sua etiam voce musiam aucturis, singulis honestum officii praemium ex aere constitutum. Ita Patavii ad templum S. Sophiae delatus est, centum funalibus collucentibus, toto stipante clero religiosisque omnibus, iis, qui nigro essent habitu exclusis, ne quod luctus, in communi gaudio, signum occurreret.[Note: (2) Mors ad vitam meliorem aditus.] Alii vitam nostram Tragoediam esse putant, hic de ca lusit comoediam. Ubi et illius in mentem venit, quod, ex Dione Goltzius ac Rosin lib. 3. cap. 18. scribit de Romanorum apotheosi, qua demortuos fere Caesares Caelo


page 177, image: s0249

Diisque accensebant. Post funus enim sumptuose accuratum, cerea Imperatoris imago in palatii vestibulo super lectum eburneum proposita, ad cuius laevam Senatus, pullo in habitu ad dexteram in albis (is enim tunc erat habitus mulierum lugentium) matronae illustres per dies omnino septem frequentes assidebant, medicis quotidie velut ad spirantem invisentibus, morbumque sensim aggravescere denuntiantibus [(transcriber); sic: dennnciantibus] . Tandem, velut vita functum equestris et senatoria iuventus, per viam sacram, in vetus forum deferebant: ubi solitus imperium magistratus [(transcriber); sic: magistratns] deponere. Hic purpureo impositus strato, iuxta egregiae formae puer, qui muscas velut a dormiente pavonis cauda excuteret,[Note: (1) More huius vitae curis et molestiis absolvit.] hic, post flebiles puerorum muliebresque naenias, ad campum Martium processio illustri longoque prorsus ordine est instituta, anteferebantur omnes veterum Romanorum, qui a Romulo usque insigni memoria claruissent statuae. Deinde provinciarum Nationumque Romanis subiectarum aenea simulacra: denique Romana urbs suis ordinibus distributa, poesta quae ad parentandum comparata, certaturi equites, pedit esque armati, postremo altare ferebatur inauratum, ornatum ebore et lapillis Indicis. His praemissis, Imperator, qui in locum successerat defuncti, Caesaris laudes pro rostris auspicabatur, magna frequentique cum lugentium, tum dicta probantium acclamatione. Mox inter equitum manus, senatorumque ordines funus, sive imago Caesaris, in campum Martium delata est, acin tabernaculo rogum intus complexo, supraque Phari turris specie assurgente, est collocata, imperatorio curru in fastigio addito. Inde certatim ab omnibus aromata suffimentaque omnis generis circum affusa: et imperator exosculata cum propinquis imagine, inter Magistratus et senatores ceteros, velut pro theatro, assidebat, dum funebres ludi a militibus, currusque personatorum Principum, iuxta suis cursibus absolverentur, quibus iam peractis ab Imperatore primum, atque a ceteris deinde ignes in rogum congesti, simul


page 178, image: s0250

aquila e fastigio soluta in caelum dimittebatur[Note: (1) Animae bonae morientium ad caelum transeunt.] velut Principis animam ad superos delatura. Vides, opinor, quantum schematicis symbolicisque rebus tribuerint Romani.

Ridicula prorsus caeremonia est, qua Moschi Tartarorum Legatum ad se venientem excipiunt, ut Sigismundus ab Herberst. in Moschovia, equini lactis potum afferunt, unde si quid ex legati avide bibentis labris, in equum aut terram defluat, orator Moschus lingua exerta lambit [Note: (2) Abiecta servitus.] servitutem suam hoc argumento professus. Regibus Persarum, ut Plutarchus in Alexand. ex Nilo et Istro allatus haustus, Susis, inter thesauros, velut pignus imperii, quo se dominos utriusque fluminis testarentur, conditus est. Ita fere Sultanus Aegyptiorum, ut Iovius lib. 33. hist. priusquam imperium capiat, ad Euphratem equum potatum ducit, [Note: (3) Imperium maris.] quo se facto illius dominium possidere fatetur, Et quoniam aquarum meminimus, rarissimae apud Venetos consuetudinis meminisse etiam oportet, qua solemni velut inauguratione quotannis Oceani imperium capessunt. Hanc historiam Kirchmannus de annulo cap. 19. ipse, ut inquit, spectator, ex Sabellio Decad. 1. lib. 7. tamen originis cognoscendae gratia, recitat. Ego paucis expedio. Dux Venetorum Ascensionis Dominicae festo, inter Urbis Proceres Legatos nobilitatemque insigni ordine pompaque stipantem ad maris Adriatici praecipuum portum egreditur, ubi instructa classe ceteri, ipse navi quinqueremi inaurata (Bucentaurum vocant) excipitur, atque in altum inter varias applaudentium voces provectus, denique subsistit, ac verbis conceptis solemnique caeremonia, post invocatos superos, detractum manu annulum oceano offert immergitque, illum sibi aeternum foedere desponsans. [Note: (4) Imperi. um et capta possessio maris.] Quo ritu absoluto urinatores certatim sese mari immergunt, spoliumque velut non indigenti Oceano subtrahunt. Origo huius consuetudinis ab Alexandro Pontifice eius nominis III. fluxit. Ille enim Fridericum Aenobarbum Imperatorem Romae


page 179, image: s0251

pertimescens, ignoto sese habitu servilis personae, Roma Venetias contulerat, ubi incognitus in monasterio publicae caritatis sordida culinae ministeria obibat, dum proditus Ziano Venetorum id temporis Duci, non modo amicum, sed et defensorem reperit. Pace enim cum Imperatore nequiquam a Ziano tentata, cum Fridericus 75. navium classem ad Venetias occupandas destinasset, Zianus Deo armisque iuxta fisus, obviamque profusus, non modo victoriam, verum et ipsum hostium Ducem Ottonem Imperatoris filium intercepit. Quocirca reduci Ziano postquam gratulatus victoriam Pontifex esset, aeternum illi ac successoribus maris Adriatici imperium precatus, simul annulum his verbis aureum obtulit:

Accipe, Ziane, ac me auctore, ipsum mare hoc tibi pignore obnoxium reddito, quod tu tuique successores quotannis stato die observabitis, ut posteritas intelligat, mare vobis vestroque imperio, ut uxorem viro, subiectum esse.

Finio postquam illud de Florentinis Italiae populis adiecero, hi quod a Carolo magno Francorum Rege in urbem libertatem que restituti essent, Guilhelmo Scotorum Regis fratre suffragante, ad alendam beneficii memoriam lilium Francicum, sed rubenti colore pro insignibus accepere, leonem vero, ad honorem Scotorum quotannis ludis solemnibus coronare, ac publico alere plures leones sumptu consuevere, oraculo persuasi, liberos fore, dum hunc morem tenuerint. Ita Hector Boetius lib. 10. Indi cum ex navigatione et mercimoniis maritimis potissimum vivant, aurea gaudent anchora, qua proinde instar caducei in legationibus utuntur [Note: (1) Auri vis magna] ut Philostratus habet in vita Apoll l. 3. c. 3. Iidem se in doliis ventos pluviasque habere, eodem teste, autumant?[Note: (2) Vini vis.] Finnis hac in re pene similes; qui, ut Olaus mag. l. 3. c. 15. refert, negotiatoribus ex portu soluturis venales offerre vemros[Note: (3) Favor humanus] in trinodi loco solent, ea praeceptione addita, ut si placidos ventos desiderent, primum nodum solvant, si vehementiores alterum, si vehementissimos denique ultimum. Rectius illi, qui Deum ventorum invocabant


page 180, image: s0252

olim, quam qui sic sibi eosdem conciliarent. De Africanis Plin. l. 38. c. 2. ait: nemo destinat aliquid nisi praefatus Africum [Note: (1) Favor divinus.] ita apud Christianos a Spiritus S. invocatione plerique opus solent auspicari. Gymnosophistis idem ait lib. 7, c. 2. in more apud Indos positum esse, ut orientem mane solem immobilibus oculis secuti, per diem totum ad occasum usque contemplentur, in ferventibus arenis alternis nixi pedibus [Note: (2) Praesen. tia Dei.] iis similes, qui tam sacra, quam profana opera, velut in Dei praesentis intuitu, peragunt.

Celebrantur Gallorum Soldurii, Regis observationi usque adeo devoti, ut nemo illorum pro Rege mortem expavesceret, nemo sequi morientem tergiversaretur. [Note: (3) Amor fidesque, anima debita.] Tales ait Nicol. Damascen. l. 116. Adiatomum Regem habuisse sexcentos, quos Galli Solidurios vocabant. Magna erga Regem fides amorque. Romae olim sub Tiberio capitale fuit imaginem Augusti Caesaris non observasse, [Note: (4) Cultus divinae imaginis.] aut servum, aut eius simulacrum flagellasse, vestimenta mutasse: annulo vel nummo impressam Tiberii effigiem latrinae, aut lupanari intulisse.[Note: (5) Castitas.] Unde Paulus Praerotius, cum in convivio ebrius matulam apprehendisset, Maro accusavit hominem, quod imaginem Caesaris obscoenis admovisset, periissetque, nisi servus repente subduxisset a digito annulum, ut Sueton. in Tiber. c. 58. Meles Rex Sardiorum primus, eam habuit filio Leoni reverentiam, ut illum per muros urbis recens natum circumferret spectandum omnibus: compertumque est muros illa parte fuisse inexpugnabiles, tantumque penetrasse illo Persas loco, qui Leonis praesentia lustratus non fuerat, [Note: (6) Infantis Christi potentia.] ut Herod. l. 1. observavit. Parthorum Reges tantum sui aestimatione elatos fuisse Possidon. l. 5. refert, ut si quem amicorum ad coenem invitarint, huic humi posito sublimi in loco recumbentes ipsi, cibos velut cani sub mensam proicerent. [Note: (7) Daemonis imperium.] Cui affine est, quod Cyriorum Regum coniuges, rhedam conscensurae, per mulierum Syriarum dorsum enitantur [Note: (8) Servitus turpis.] ut habet Athen. l. 6.


page 181, image: s0253

Non minus illud insanum quod Persarum fictitius Rex, in festo, ut aiunt, saccarum, munus suscipit. Hic e vili captiv orum sorte elevatus repente collocatur in throno, omnique potestate basilice epulandi scortandique pro voto donatur; [Note: (1) Felicitas improborum exitu infelix.] sed ludo hoc finito, beatus ille Rex affigitur cruci, dignoque mactatur supplicio. Rectius Persarum veri Reges, ut Plutarch. in Atax. oxygalam, sive acidi lactis vulgarem potionem hauriebant, qua significarent, Regibus amara iuxta et dulcia acceptanda esse, [Note: (2) Amarae duicibus mixta.] Sic apud Arianos Persarum finitimos, nobiliores sponsi ad sponsalia a Rege tum primum admittuntur, quando ex capite hostili allato linguam, una cum Rege, minutatim sectam farinaque commixtam, ederint, ut Strabo lib. 11. num. 10. notavit [Note: (3) Laboris fructus.] Mulieribus Argivis honor prae viris quotannis festo die est habitus, quo (UBRISIK\A celebrabant, et mulieres tamquam viri chlamydatae, viri contra tamquam mulieres in pallis incedebant, [Note: (4) Mulier virilis, et vir mu. liebris.] quod cum Telesilla Duce, viris succumbentibus, adversus Cleomenem Lacedaemoniorum Regem, urbem defendissent, ut Plutarch. in Arigivis.

Minus consilii habuisse visa est, mulier prophetissa apud Boeotos oraculum sciscitantes: cum enim respondisset: rebus usuros prosperis, si impie agerent, dignam responso mercedem tulit, quando ab ipsius vatis caede impietatem exorsi, illam in rogum coniecerunt, mento cremandam, sive mala fide oraculum edidisset; quod rogus pro poena futurus esset: sive bona; quod iuxta oraculum egissent, [Note: (5) Consilium malum consultori pessimum.] Ita Strabo l. 8. Ita indignus rationali homine cultus est, quo Olaus Mag. l. 3. cap. 2. memorat septemtrionales quosdam pro Numine toto die adorare, sive avis, sive serpens, aut piscis brutumve fuerit, quod primo diluculo visum fuit.[Note: (6) Religio stulta] Digniore cultu veteres Romani eandem Venerem, tamquam nuptiarum et funerum praesidem (sub Libitinae nomine sepulchris praefectam) coluerunt: quod eadem nobis vitae prima dies sit ac mortis[Note: (7) Vita eum morte iun] Plut. in Rom. Et certe


page 182, image: s0254

mortis ad bene vivendum prodest meminisse. Unde et Aegyptii iuxta Herod. l. 2 inter pocula sceletum circumferebant, sive ossei hominis, sine carne effigiem, quo et Manerotis alumni Isidis praematura morte sublati, et sui quondam exitus evita meminissent.[Note: (1) Mortis memoria.]

Rarum hoc, quod apud Tauros Nicol. Damascenus in Tauris fieri memorat: ubi tanto mortuos affectu plangunt, ut Rex etiam amicum mortuum aut parte, aut tota aure abscissa lugeat, tamquam, carissimam sui partem amissam esse, testatus [Note: (2) Mors amici deplerata.] Mitior observantia Panoeborum erga defunctos Reges est, quando ut idem Damas. in Panoebis. defuncti Regis caput amput arum inaurant, atque inter sacra collocant quod Christiani Sanctorum reliquiis honorifice tribuunt. [Note: (3) Mors. honorat a.] Magis novum, quod Pythagoraei vivis adhuc, sed a philosophia deficientibus, cenotaphia, tamquam mortuis sapientiae instruerent, ut significarent mortem animae corporis letho anteferendam esse [Note: (4) Mors anima.] ut Orig. lib. 1. in Celsum. Multa omni o in hoc genere symbolicarum actionum occurrent, div ersarum gentium historias evolventi. Sic Romanae antiquitates his plenae sunt, ut in prima parte Palaestrae Orat. videre licet, ubi in solis ritibus sponsalitiis non pauca symbolis significatis plena reperies.

CAPUT XV. In usu vitaque hominum familiari figuratas imagines singulari quadam vi efficaciaque adhibitas reperiri.

NOn tantum ad rituum usum, sed quotidianam etiam vivendi agendique consuetudinem elegantissimo condimento hic symbolorum usus deducitur. Mirum quantum in hoc eloquentiae iapones collocent Exemplo id tradam aulicorum Bungi Regis, qui S. P. FRANCISCUM XAVERIUM instructo apparatu rerum verborumque iussit excipere,


page 183, image: s0255

hac fere ratione, salutabant, ut Horatius Turselinus in eius vita libro 4. capite 11. In primo aulae aditu, puer rarae indolis, et primo aetatis vigore plenus: fortunatum, air, eius in Regiam adventum Regi perinde carum iucundumque fore: ut tempestivus imber sit, per aestatem segeti sitienti [Note: (1) Gratum beneficium.] Aulam deinde interiorem subeunti aulicorum Procerum filii occurrebant, qui cum gentis more ter eum inflexo ad terram capite devenerati essent; unus haec verba addidit. Felix tuus adventus, Sacerdos sancte, adeo gratus Regi erit, ut infantis dulcissimi risus, matri ubera praebenti. Tertia in aulae parte Regis frater cum nobilitate praecipua, obviam factus, negavit diem ullum Regiae illuxisse laetiorem, Regemque tanti viti adventu beatiorem se iudicare, quam si tribus et triginta Sinarum thesauris auctus esset. En ut sermonis ornatum in his velut symbologiae gemmis collocent.

Verum, ut varietatem huius in communi vita usus intelligas: observandum. Solo illa nonnumquam sermone velut adductam similitudinem usurpari symbola, ut in propositis exemplis vides: nonnumquam solis tantum factis exhiberi: uti ille Philosophus, qui rogatus, quid vita esset, sese in gyrum vertit, ac subito e conspectu subduxit. Nonnumquam ad facta coniungi verba, tamquam lemma, aut expositio ad figuram propositam; eiusmodi exempla aliquot reperies inter dicta facta Comparatorum in Argutiis nostris politicis. Hoc genere usus est legatus Carthaginensium ad Tauromenitas missus, qui Timoleontem Corinthium hostem receperant; ut Plutar. in Timoleonte. dum post multas minas planam manum exhibuit, qua deinde inversa, [Note: (2) Eversio rerum.] paria, inquit, haec urbs exspecter, nisi nos audierit. Tum Andromachus oppidi dynasta simili gestu respondit, et abire quantocyus iussit, nisi suae haec navi evenire cupiant. Qua fere ratione Themistoclem per Nicoclem parentem revocatum a Reip. [Abbr.: Rei publicae] . administratione Plutarchus in Themistocle, etiam memorat. Hic enim, dum ad maris littus obambularent,


page 184, image: s0256

vetres neglectasque illic triremes filio ostendit, [Note: (1) Rector populi senex negligitur.] monuitque pari sorte observari a populo Rectores ac Duces suos, quos, cum amplius ex iis fructum non sperent, abiciant.

Ita salubri admonitione vanitatem puellae extraneae Parisiensis Orator correxit, ut P. Adrian. Poirters in larva mundi, et enim dum ab urbe remotior, forte ad populum dixisset: Puella hospitis urbem repetentem orabat, sibi ne gravaretur redux Parisiis speculum aliquod deferre, quod cum se facturum recepisset: fidem deinde ita praestitit, ut formosae adolescentis vita functae calvariam deportaret, [Note: (2) mago vanitatis] ac loco speculi stupenti horrentique deponeret, ac moneret, fuisse hanc talem, qualis ipsa nunc esset: fore illam talem. qualis haec modo esset. Admisit, adeoque usa est feliciter, ut abdicata brevi post vanitate, Deo se totam consecrav erit. Huic non absimilis illa Iacobini ingeniosa amici correctio, qui ut mortis illum commonefaceret, acceptos ab eo Gallinarum pullos, velut domum asportandos, ad sepulchrum detulit, [Note: (3) Domus certa.] monuitque deinde, rationem facti postulatus, aliam se eius domum certiorem nullam agnoscere.

Spectare huc etiam illa novitii Eremicolae historia videtur, qui gravis animi coeptae iam vitae taedio fluctuantis, ut Poirters libro eod. dum audit, videtque prae cellae foribus aviculae dulciter concinentis modulos, o aurea exclamat libertatis possessio! quantum vel in brutis volucribus gaudii iucunditatisque habet, quanto haec laetior feliciorque avis est, quam quae vinculis cancellisque attinetur, captiva sine libertate, sine voce, sine laetia! utinam illa hodie felicitate potiter, quae me hoc squalore ac carcere exemptum pristinae amoenitati restituerer! Dum illa secum commentatur, advertit ex imporoviso delapsum caelo milvium modulantem aviculam rapaci ungue comprehendere, ac discerpere trepidantem, laeto plausu in funestam stridulamque naeniam converso, [Note: (4) Libertas multis exitio.] tum vero attonitus animo, ac mutata cum sensu voce; Ergo tam amoenam liberamque vitam hic subito


page 185, image: s0257

exitus opprimit? poteras fortasse ab hoc insidiatore tutam intra cortem vitam agere, quae in ista tua libertate periisti Irane in te ego mea falsus opinione sum, qua felicem te volucrem, male consultus augur praedicabam? quid si par me, captivitate solutum, casus excipiat? Enimvero praestiterit arctius vivere de salute securum, quam incertum adeo vitae salutisque licentius evagari. Dixit; atque hoc volucris schemate eruditus, intra claustra se continuit.

Sciebat Gilimer Vandalorum Rex, quanta esset symbologiae vis ad inflectendos hominum animos. Quocirca a Belisario Carthagine eiectus, ut Procop. lib. 4. Vandalor. ac praelio victus, cum in praerupto monte Papuano iuxta Hipponem a Phara Belisarii Duce, arctissima obsidione pressus, extrema formidaret; non dissimulavit; sed misso ad Pharam legato, citharam, pro leniendis maeroribus; spongiam, pro tergendis lacrymis; panem, quem se post amissam Cartaginem spectasse nedabat, submisse ad famis solatium petiit, [Note: (1) Extrema calamitatis imago.] quae res hosti ipsi commiserationem incussit, iis, quae perebantur, submissis Regi, in triumphum brevi Romanorum abituro: Constantinopolim ad Iustinianum ductus, identidem reperebat: Vanitas vanitatum et omnia vanitas.

Est vero insignis etiam hisce in symbolis irridendi vis, quod in Narsete Imperatoris Duce clarissimo manifestum, ut Sigonius de imper. occid. cui dum Sophia Imperatrix peroffensa, uti erat Eunuchus, per ludibrium denuntiasset: inclusuram se illum Gynaeceo, et ad fusum columque amandaturam, [Note: (2) Muliebris [(transcriber); sic: Muliliebris] abiectio] quod erat, forti certeroquin Duci, muliebrem exprobrare ignaviam, tanta hanc rem indignatione Narses excepit; ut responderet, talem se illi viroque Imperatori telam exorsurum, quam uterque non retexat: simulque Alboinum Longobardorum Regem in Italiam provocavit, qui deinde pacato invitoque iam Narsere, Italiae tamen possessionem occupavit, unde tanto molimine Gothi depulsi fuerant. Lanea, ut


page 186, image: s0258

Aelian l. 12. var. histor. apud Cretenses corona,[Note: (1) Mollities] qua velut molles ac feminei notabantur, loco supplicii adulteris fuit.

Tamberlanes Scytharum IMperator crudelissimus, ut terrorem urbibus obsessis incuterer, ut Cuspinianus; primo die nivea tentorii vela [Note: (2) Clementia.] in conspectu hostium expandebat, quibus se clementem dedititiis fore pollicebatur, altero die, sanguinea explicabat, [Note: (3) Caedes.] quibus pertinaciam cruore suo expiaturos urbis incolas minitaretur: tertia demum luce, atri coloris velis utebatur, [Note: (4) Excidium fatale] quibus excidum et perniciem ultimam omnibus intentaret. Dissimili symbolo in re pene usus simili Tarquinius superbus fertur, ut Iulius Frontinus Stratag. lib. 1. Ad hunc enim cum filius post devictos Gabios, Legatum destinasset a Rege postulatum. quid Gabiorum Principibus agendum? Nihil respondit, verum is ut in horto forte obambulabat, summa papaverum capita, virga quam manibus renebat demessuit [Note: (5) Decollatio Principum.] Nuntius sine responso ad filium reversus, ea quae patrem agentem vidisset, retulit, quae illi argumento erant, rectius se nihil ex patris sententia facturum, quam si procerum capita demeteret.

Miri cam haec etiam symbola vim habent ad exponendos corrigendosque aliorum errores: ut Parochum pinguioris beneficii appetentem homo non inelegantis ingenii correxit; dum ex illo, velut pro consilio postularet. Numquid paupere, quam haberet, uxore relicta, ditiorem liceret ducere? cui dum Parochus subito redderet, Minime id licitum. Cur tu ergo, alter subicit [(transcriber); sic: suiicit] , pauperem Ecclesiam deseris, ut Archidia conatum habeas? Ita correctus presbyter tenui beneficio acquievit. Hac etiam subtili arguendi ratione in corrigendo Davide adultero usus est Propheta Nathan 2. Reg. c. 12. Enimvero hanc parabolam comminiscitur. Divitem esse hominem armento gregibusque abundantem, qui tamen in convivium epulasque peregrino instruendas, propriis ovibus praeteritis, unam solamque pauperis homuncionis oviculam, quam


page 187, image: s0259

sua in domo, sub mensa atque in sinu etiam aluisset, per vim subductam mactatamque hospiti apposuisset, cuius hominis duritiem inclem entiamque, cum Rex mognopere detestaretur, ac morte dignum proclamaret, adiceretque, fore ut in quadruplum refundere damnum cogeretur. Tum emblematico velut schemate illustrato, subiecit Nathan, hunc tam inhumanum hominem esse Regem ipsum, qui toto dives regno, totque uxoribus stipatus, unam illam Uriae addictam Bethsabeam cum vita immerito eripuerit. Qua ratione usque adeo Regem convicit, ut praeter ruborem, sceleris plenam [(transcriber); sic: pleuam] agnitionem confessionemque extorserit.

Dissimile quidem, verum ad correctionem aliorum, aut certe confusionem valuit, quod Burchardus Montmorentius illustris Galliae miles usurpavit. Hic sub Philippo I. Rege Dux ipse aliorum, et Philippi. assecla, forte aulam ingressus, monili aureo figuris emblematicis insigni subibat, cervina illud capita ea lege componebant, ut maior ex medio canis ante Ducis pectus dependeret [Note: (1) Fidelis inter desertores, vel, Fortis inter timidos] Mirabantur simul et spectabant non pauci novum habitum; Rex etiam illius causam originemque est sciscitatus. Cui Montmorentius, proximi in illo praelii effigiem memoriamque circumferri, ubi tamquam cervi profugerint passim omnes, se velut ad custodiam Regis persistente, Regi illa viri virtus (arrogantia aliis visa esset) adeo placuit, cum ingenio, ut ne facti inventique recordatio intercideret, militari hoc insigni ordinem instituerit.

Non imprudens, quamvis a Morione profectum facinus, quod Mederus in acroam. refert. Fridericus Saxoniae Princeps cum fratribus, de hereditate dividenda covenerat. Singuli certam sibi Saxoniae partem vendicabant. Aberat haud procul Nicolaus Morio consultantibus, atque etiam, ut sibi liceret inter consiliarios suo adesse suffragio postulat, ubi concessum, parem sibi cum Principibus togam esse cupit, et hoc animi gratia indultum. Illa obtenta graphice


page 188, image: s0260

in conspectu ceterorum incedit, et qui placet? interrogat. Plaudunt, et magnifice illo habitu ornatum asserunt. Subinde egressus, totam forfice vestem a capite ad calcem multis partibus dissecat, atque hac specie in consessum Principum se regerens: ut modo placet? scis´citatur. Indignante Friderico, ac verberibus insolentiam hanc castigandam asserente. Digniora, inquit, mi Princeps, verberibus agis, qui Saxoniam tam foede laceram, quam integram habere mavis.[Note: (1) Regnorum divisio dignitatem tollit.] Quis hanc a stulto sapientiam exspectet? Quamquam et olitor quandoque opportuna locutus est. Alii Fridericum hac imagine a morione instructum asserunt, cum in Principum protestantium concilio de schismate suo, contra Imperatorem et orthodoxos stabiliendo consultaret. [Note: (2) Religio divisa ipsius exitium est.] Utrobique locum habuit. Huc etiam referri poterit lepida Hircani II. Iosephi iudaeorum Principis filii illusio. Hic ut Ioseph lib. 14. c. 4. antiq. refert, a Patre Alexandriam ad Ptolomae. Epiphan. missus [(transcriber); sic: mislus] , ut de filio recens nato gratularetur, Sed (ut erat vile illis Iudaeorum nomen) adhibitus mensae, reliquis convivis ludibrio fuit, ossa ad orbem illius congerentibus, Tryphon morio expositurus impleturusque fabulam ad Ptolomaeum versus. Hircanus ait, in mensa agit, quod Pater ipsius in tota Syria: nihil praeter ossa relinquunt, nudant omnia. [Note: (3) Avarus et avidus Princeps.] Ptolomaeus subridens Unde, inquit, Hircane tanta ossium congeries? Tum ille argute, idem symbolum in adversarios retorquens, respondit: Ego, ut homo carnes tantum comedi, illi, ut canes etiam ossa absumserunt. In diversa causa, inter viros Principes, in Gallia evenit, Lobetius de peccat. l. 3. emb. 2. ut D. Ludovicus litem symbolice decideret, non minori significandi virtute. Nam ubi Flandriae Comes cum Matre coram Rege lite disceptaret, Rex ea sententia causam absolvit, ut iuberet Comitem leoni, quem in suis praeferebat insignibus, sine unguibus deinde et lingua proponere, quod erat condemnare illum delicti adversus Matrem, quam voce et opere male offendisset. [Note: (4) Arma laedent sub trahenda]


page 189, image: s0261

Marius Regulus Dux Rom. triumphaturus, non inscite suam de honoris et vitae mortalis vanitate exposuit in imagine (Physica simul et ethica) sententiam ut Barri. in anno Sancto part. 4. Siquidem ex cera fingi collocarique inter faces collucentes simulacrum voluit, quod inter hunc ignem illuxit ac sensim una consumptum est. [Note: (1) Honoris et vitae huius vanitas.] D. Antonius ad corrigendum Venatoris errorem, qui lusu otioque Monachorum offensus substiterat, monuit, ut quem ferebat arcum intenderet, laxaretque. [Note: (2) Otium laudabile.] Sed cum saepius deinde iussisset intendere, venator tergiversatus, ita destrui arcum respondit. Tum Antonius, si quandoque arcum feriari cupias, cur id nobis deneges? Nec parum ad suadendum ponderis, hae figurae adferunt. Germanus Princeps, ut nec voluptatem quidem sine dolore atque offensione conscientiae delibari posse ostenderet, ut Zenthner in verme conscientia, patinam calidissimo plenam melle urso proposuit, cum avidissime fera involaret, sensit aduri fauces, identidem tamen repetens, gustato semel melle quamvis laesa, avocari non poterat. [Note: (3) Voluptas placer, etiamsi laedat.] Ita prudens histrio, ut exponeret, quibus curarum aculeis opum avari pungerentur, Ratisbonae coram Matthia Imperatore, in theatro omni auri argentique apparatu instructissimo, urnam, velut ad sortes, offerens, spectatores advocat: qui confertim advolant, sed admissi singuli manus ex urna cum rubore ac dolore retrahunt. in latentem inibi echinum impingentes; at fraude [Note: (4) Sors multos fallit.] dissimulata, ut plures in illam traherent.

Religiosus Abbas, ut vetulas a Monasterio lotrices amoveret, ut P. Engelgrave in Luc. Evangel. ne quam perversae carnis cupiditati opportunitatem faceret; cum rationibus aegre suaderet. obtinuit exemplo. Salsas in caena carnes suis apposuit, haustu parce subministrato. Noctu igitur, absoluta psalmodia, cum non pauci sitis vehementia ad hauriendam turbidam adigerentur, sciscitatur deinde Abbas quae causa tam absurdae appetentiae? Sitis, inquiebant improba [Note: (5) Cupiditas indigna suades] Tum ille hac usus imagine docuit cupiditatibus


page 190, image: s0262

omnem etiam occasionem, quantum licet, subducendam, caeca homines appetitione ferri, nisi caveatur opportunitatibus. Persuasit et obtinuit. Concludam Caroli IV. Imperatoris sententia symbolica, qui cum Neapolin ingrederetur, populique istius libertate iam diu offensus esset, ubi solutum prae urbis protis equum loco insignium offendisset, ex positorque monuisset, libertatis Neapolitanae imaginem esse. Freno, inquit, egere videtur, adiiciam. [Note: (1) Servitus imposita.] Nec fefellit: nam arcem urbi imposuit: quam iccirco quod urbi imperaret, atque in officio contineret, frenum dixere. Plura historiarum studiosus reperiet, quae ut energiam singularem, ita gratiam quoque non vulgarem obtinent.

CAPUT. XVI. Voces sermonemque humanum imagines nonnumquam aenigmaticas continere.

INtellexisti, opinor, mentis sententiam vatie per imagines explicari, rerumque significatarum naturam symbolis exhiberi. Nunc reliquum videtur, ut ostendam ipsa etiam verba sermonemque vocalem hominum eiusmodi schematibus adumbrari posse: Nam ut verba vocesque signa rerum sunt, ita vicariam aliquando res praestant operam et signa fiunt verborum ad rem diversam significandam adhibendorum Sic dum animaturus ad mortem alterum es, pingatur sus, tinea, mus, et mors. [Note: (2) Contemptus mortis.] quod erit coniunctim explicatum, Sustineamus mortem, Siquis mustelam petierit. mus ei in tela mittatur, et aenigmatice satisfeceris. Si te morari in Corsica amico significatum volueris, cor illi cum sica depingas. Si corallium promiseris, cor illi pictum exhibe et allium. Quae symbolorum ratio etiam in ambiguae significationis verbis locum habet, ut interroganti, quae prima


page 191, image: s0263

sit ad caelum via? fides depingatur, aut etiam submittatur, et responsum erit. Illi cui taurum aenigmatice pollicitus es, sidus caeleste adumbratum mitte.

Obscuriore haec erunt in retrogradis quoque, ut si merum a te promissum exspectanti, murem exhibeas. Si Atlantis a te descriptionem postulanti, tu saltantem proponas, aut ipse saltes. Atlas enim retrogrado ordine salta legitur: vel si Romae a te imaginem exigenti, tu Amoris offeras, quod Roma inversa lectione amor sit. Ita seps fugiens spes erit a te aversa. Multo etiam obscuriores erunt anagrammatismi, aut actione aut penicillo per rem significatam expressi, Ita pro Roma tibi Maro, pro remo mures dabuntur, annus nanus erit, navus vanus etc.

Sed et litera quandoque detracta et per humeros aut signum aliud suppleta, eiusmodi aenigmata conficientur, ut cum Dapes exprimere volueris; quingentas (quem numerum D. conficit) apes pingas, aut contra adiecta litera. Sic pro C. apris unum proponas Caprum, pro Loculis L. oculos, per Claves intelligas C. L. aves, per uvas missas vasa quinque postules, Similis fere in hoc carmine ad amicum imago proponi poterat.

Mitto tibi navem prora puppique carentem.

Nam N. et M. literas auferendas indicabat, ut intelligeres ave sibi dici, et nuntiari ab amico salutem. Ita non inepte luserit, qui magnum hominem ad alterum pro agno destinans scripserit, ad eius simplicitatem simulque ad vocem agnus exprimendam: Mitto tibi agnum si caput abstuleris. Ita et picas petenti dabis spicas, verum capite truncatas. Haec ludendi ratio logogriphica pene est: ac per illud praecipue a scriptis verbisque tantum propositis logogriphis differt. quod aut actione aliqua, aut imagine proponatur, exemplo rarior gratiorque.

Placent vero illae ante ceteras imagines, quae illius, quam suadent sententiae contrarium prima sui fronte exhibere videntur. Ita filius parentem consulat; quae


page 192, image: s0264

sibi maxime inter aliorum consortia peregre observanda iudicet? pro literis? in imagine, hinc vites, inde pocula adumbrata, [Note: (1) Sobrietas.] accipiat, existimabit hic primo intuitu sibi vinum ac pocula inter socios indulgeri, verum sententia rei pictae haec erit; vites pocula, ubi lusus ab ambigua vocabuli vites usurpatione deducitur.

Memorari hoc loco illud iure potest, quod in aula Pontificis Clementis VII. Bononiensis ut Silvester in symbol. heroic. l. 4. ex paulo Iovio. equeis symbolum amabat. is, ut erat poeseos non ignarus in achate gemma, ex redimiculo pilei suspensa, imaginem festi Pentecostes ferebat. Pietatem id consilii dedisse homini Poetae videri poterat, ut linguas de caelo igneas exspectaret, caneretque.

Est Deus in nobis agitante calescimus illo.

At causam facti a Pontifice rogatus, div ersa prorsus explicatione usus, quam ducebat ex voce Pentecoste, quae Italis poenitere significat. Nam hoc se uti. coepisse symbolo, respondit. ex quo, magnis frustra impensis, ad nobilis nu bilisque virginis nuptias aspirasset. Quae res adeo inopinata Pontifici viro alias gravissimo accidit, ut obortus illum risus a coena nondum finita abegerit.

Hannibal Carus vir eruditus rustico praediviti ad nobilitatem aspiranti, sibique ac posteris insigne aliquod familiae poscenti, haec tria convenire existimavit, grana frumenti, seu legetem, vitem, et unam pyrum, quae iuncta nominibus Italice redduntur: Gran vitupero, id est, vituperium grande, ut sane erat, hominem stivae assuetum prensare nobilitatem. Fertur Isabella Castellae Regina Ferdinandi Regis uxor forte, in via, quam sibi viroque male auspicatam credebat, herbam malvam conspexisse, simulque admonuisse Regem: num audiret, quid germen illum malva [Note: (2)Infelix [(transcriber); sic: Infe.ix] iter.] inclamaret? idem namque est, quod male vadit, five cedit res, ille absterritus omine iter coeptum abrupit, quo sensu etiam Didacus a Gusman rebus male cedentibus, malva usus est. Alius ???ico quaerenti, cur amicitiae obnuntiasset?


page 193, image: s0265

pro responso misit unionem gemmam et pronubum annulum, sed fractum. [Note: (1) Fides violata] Cumque unio Italis perla, annulus nuptialis fede designat. Sensus erat: perla sede rotta. id est, per fidem a te ruptam, factum ut te desererem.

Ita lusum aenigmatico symbolo in aula Hispani Regis, ubi nobilis procus Virginem e regio gynaeceo moniturus, ut ne alteri rivali assentiretur, Avem Anadino in redimiculo sustulit; ut si diceret, Anna dic nolo. In quo genere idem Silvester loc. cit. Italici proci exemplum memorat, quod tantum prope insaniae, quantum ingenii complectitur. Virginis nomen erat Margarita. Igitur gemmam ei cognominem galero affixit, apposita ex corio solea cum litera. T. interposita, unde haec Italice facta est sententia: Margarita Te sola di cor amo Te (scilicet) solam ex corde amo. nam solea ex corio, sola di coramo Italice dicitur. Tum rivalis amatoris, retenta gemma et litera T, soleam auream fecit: simul adiiciens symbolo honestiori gratiam, simul alterius significatione vincens; cum sensus fieret Margarita Te sol' adoro, id est Te solam adoro. Vicit hic quidem ingenio, sed ab alio se virtute superari passus est. Verum eiusmodi symbola vix ut probem inter viros resque graves adducor; cum plus felicitatis in reperiendo, quam sapientis doctrinae, solidaeque eruditionis contineant, ne tamen suis exemplis ignorarentur, adiicienda censui.

Plus compendii et emolumenti ab illis esse signis poterit, qualia olim Aegyptiis placuere, quibus res ipsas significabant. sic hodie dum quoque per a et w Deum, principium et finem rerum omnium, per *T crucem salutis signum, per *Y Pythagorae, bivium huius vitae, per M. D. mille quingenta exprimimus Sic in calendariis Astronomi per Taurum, per Geminos, per Saturnum, per Iovem, per Martem, per Venerem, per arietem, per cancrum, per Leonem, etc. magno. ad expositionem mentis, compendio proponunt. Et


page 194, image: s0266

his quidem similibusque inter se signis nationes omnes, quantavis diversitate linguarum praeditae, communicate scripto animi sui sensa haud difficulter, rudi saltem, ut sic loquar, Minerva, possent, si de iis per interpretes mutuos semel foret constiturum.

Finis Libri Primi.


page 195, image: s0267

Liber II. Figuratarum imaginum fontes ex diversis fingendi rationibus ductos continet.

CAPUT XVII. An historiae, parabolae, ac fabulae figuratas imagines complectantur?

RErum gestarum exemplum multis nihil figurarum continer videtur: nam, et calamo, et penicillo exhibita nobis historia, tantum imago esse rerum praeteritarum ad posteritatis memoriam creditur, adeoque vi sua alterius rei significationem nullam inferre Verum tamen et historiam imaginem esse rerum talem, ad quam posteritas mores suos possit componere, quis recte negaverit? Quocirca et a Graecis PAR/ADEIGMA quasi manifestatio appellatur. Haec sane historiae affectio indicatur, cum exemplum dicitur, ad quod videlicet mores suos animi mortalium fingant. Quin et Rhetorum ac Philosophorum perspicaciores similitudini exemplum subiciunt.

Diomedes enim, Dion. l. I1. (OMOI/WSEWS cres species


page 196, image: s0268

facit: E)I K/ONA, PARAZOL\HN, KA\I PAR\ADEIGMA . Easdem prorsus Marius Victorinus constituit; quamquam hic imaginem latiori, quam Rhetores in figuris usurpatione accipiat. Sed aristotelem adeamus, l. 2. orat. inst. c. 39. vulgo 20. qui de exemplo, ceterisque, more suo, nos erudite instruet.


[Gap desc: Greek words]

Exemplorum formae duae sunt; una quidem est res gestas proponere, altera easdem fingere. Hoc vero, vel fit per parabolam, vel perfabulas Aesopicas, et Libycas. Subiungit deinde unum reifactae, et plura ficta exempla. Etenim Darii et Xerxis historia, post occupatam Aegyptum gRaciam quoque invadentium, recte ostendi tradit, non permitendum Graecis, ut Persarum Reges Aegyptum occupent: nam et Graeciae rursus metuendum. Parabolae loco afert ad ostendendum sorteMagistratum eligi non debere. Perinde enim facturos asserit, ac qui sorte, vel gladiatores pro certamine, vel gubernatorem pro navis directione adsciscerent. cuius rei cum nullum exemplum sit, esse tamen fingit, ut alterius sortitionis absurditatem, velut in imagine, exponat. Ex quo illorum error detegitur, qui
[Gap desc: Greek words]
hoc loco pro quavis similitudine accipiunt, miranturque Aristotelem illam exemplo, [Note: II. Exempla rei fictae aut verisimilitudinem habent, ut parabolae sunt: aut non habent us sunt apologi.] ceu generi speciem, subiungere. Verum ut recte Ricciobonus hic animadvertit. in paraphr ad Aristotelem l.2. c.20. Parabola, de qua praesenti in re Aristoteles, est exemplum ex verisimilitudine, ut proinde non quaevis; sed ficta tantum ad exempli formam similitudo, exemplo generatim suntpo, ceu species addatur, quod ex verbis supra adductis manifestum erit.

Fabularum porro, quas apologos dicunt, exempla subicit; sed unum Stesichori contra Phalarim est. Hic enim, cum electo iam Im peratori, Himerenses praesidia milit um tribuenda censerent: Equus,


page 197, image: s0269

inquit, cervum sua carpentem pabula ulturus, apud hominem pro subsidio intercessit, qui respondit, modo se portaret telis armatum, frenumque pati non recusaret, [Note: (1) Servitus coacta] facile hostem iuncta ope superaturos. equus ubi admississet, pro poena, quam ab hoste sumere decreverat, servitutem deinde hominis passus est. Ita Aesopus Samiis, Principem avarum exosis, ac de alio surrogando cogitantibus hac fabula dissuasit. Vulpes in foveam lapsa, cum muscas caninas magna illic patientia toleraret, Erinaceus praeteriens miseratus, operam ad illas excutiendas obtulit, verum illa his verbis recusavit. Sine: nam haec iam plenae sunt; ubi enim has abegeris, famelicae aliae succedent, et quod reliquum est sanguinis extrahent. [Note: (2) Mali unius i aversio saepe alterius occasio est] ita, subicit, vobis futurum, ubi egeni Principes diviti successerint Unde cum Ricciobono facile intelliges, Fabulam a parabola discerni; quod sit exemplum fictum praeter verisimilitudinem. Discrimen tamen inter vera fictaque exempla haud parvum reperitur: Siquidem illa, cum sunt rerum ab hominibus gestarum res gestas ante omnia repraesentant; ut iccirco non satis conster, an figurate, ad rei a se diversae significationem, adhibeantur? in fabulis ac fictionibus magis id, primo intuitu, liquet. unde hoc nomine, in figuratis imaginibus, exempla rei fictae veris praeferuntur.

Deinde exempla rerum gestarum in eo fere genere virtutum vitiorumve erudiunt, in quo nata primum sunt. Ita Darius et Xerxes post Aegyptum occupatam invadentes Graeciam, Graecos admonent, non facile indulgendum Regibus Persarum, ut Aegyptum [Note: Exempla rei gestae non erudiunt in figur. imaginibus, nisi metaphorice transferantur.] occupent; ita enim periclitari rursus Graciam posse, Ubi in eodem genere actionum persistitur: nam per occupationem Graeciae, ostenditur Graeciam occupari posse, quod nos in figurata imagine vitiosum esse infra trademus. Quare si hoc exemplo uti decreveris in arte iconographica, translatione opus erit, qua ad aliud morum genus in homine transeas. ut si cui ostendas malae societatis viciniam


page 198, image: s0270

devitandam esse, ne ab illa occupatus in communionem sceleris veniat. In Mutio Scaevola, exempl. gratia, idem clarius proponetur. Hunc si dexteram rogo intrepide ingerentem proponas, suadeasque, hoc exemplo fortitudinis, Martyri, fortiter pro Christo ignes aliasve etiam poenas subeundas esse; idem prorsus Martyri suades, quod in Mutio observasti, adeoque translatione, ad diversum actionum genus, non uteris. Si tamen adolescenti, libidinis ignibus aestuanti, hoc exemplo constantiam, in iis perferendis, vincendisque suaseris; iam poetam agis, atque aliud figurata imagine dignum, exemplo rerum gestarum, proposuisti. Ex quibus, opinor, intelliges, nos prius exempli significatum, quod ex arte poetica non habet, verum natura tantum sua, ab iconologia nostra amandare, quin iccirco quoque fictiones ante res gestas, hac in arte, ducere; quod illae priori facultate repraesentandi destituantur, ac solum figurate significent, ex primo aspectu notae; cum historiae incertum saepe intuentis animum relinquant; figuratene, an proprie ab auctore usurpentur?

Quocirca ut exemplorum copiam aliquam in hac facultate suggeram, non facile adducor: tum quod infinita res sit, atque ubique in libris obvia: tum quod iam ante id praestitum a Caussino nostro insigni delectu videam; sive rationis expertium, sive comporum exempla [(transcriber); sic: exempa] postules: quem tamen historice id non minus, quam poetice executum animadverto. Neque [Note: Caussinus in suis emblematis saepe historice exemplis rei gesta usus.] enim hanc, a me paucis nunc traditam, atque infra stabiliendam magis, legem observavit, ut translata significandi virtute exemplis ubique uteretur; sed in eodem non raro actionum genere perstitit, ut apodosis a protasi diversa non esset. Ex principio lib. 3, exempla petamus. Memorat ex Plinio Sagunti infantem natum Matris uterum repetiisse, eo anno, quo ab Hannibale urbs occupata et eversa fuit. Haec protasis est. Addit apodosin: omnes in uterum maternum reversuros, si miserias vitae praeviderent. Sic de infante Rascatino in utero plorante argumentatur. Ita Siculos


page 199, image: s0271

fratres, parentes e flammis eripientes, pietatis; Alexandrum, thus profuse Deum focis ingerentem, liberalitatis in superos typum facit. Quod est in eodem genere actionum, sine translatione, persistere. quae cuivis etiam rudi hac significandi ratione obvia sunt; quia ad hanc illationem faciendam res ipsa cognita necessariam viam praestat. nempe Alexander in superos liberalis fuit, vicissimque illos liberales expertus est, igitur et nos in superos liberales esse convenit. Unde, uti omnis ingeniosae inventionis, et poeseos est expers, nec locum doctae coniecturae praebet; ita ab hac imaginum poesi est removenda. Quae vero cum translatione eodem libro idem autor usurpat; ut dum Augustum cum aquilis ludentem [Note: (1) Adolescens generosa sectatur.] adolescenti blanditias fastidienti, atque ad generosa animum cogitata transferenti adhibet: dum eundem quoque ranis silentium imperantem [Note: (2) Loquacitas repressa.] in protasi exhibet, atque in apodosi regum filiis applicat, qui improbis et loquacibus terrori sunt, ea in exemplis probo; quia Aquilae nutritio, ad generosae mentis cogitationes, ranae loquacitas, ad improbitatem malorum transfertur; ad quam significationem res non ex natura sua; sed ingeniosa simbolistae inventione adhibetur. Hac igitur cautione adhibita; tum etiam illa, quod obscuriora exempla nequaquam consectanda sint, ut alibi de materia imaginum ostendemus, ad Causinum historiarum curiosum ablego.

De fabulosa imaginum poesi, in qua auctores ac studia multorum desiderantur, paulo nobis agendum fusius; ut quae huius omnino loci propria, neque alio fine reperta est, quam ut per veritatem in imagine velut propositam nos instruat. In his Graeci involucris potissimam sapientiae partem collocarunt. In hac Romani Latinique omnes non parce olim versati sunt, ut proinde utrorumque nobis bibliothecae excutiendae sint, tum, cui quivique fictionum generi maxime inhaeserint, videndum. Atque ut rem ordine aggredimur. Prime quidem de minus obscuro fictionum genere a Romanis iam olim, in numis prae


page 200, image: s0272

sertim, usurpato, principium ducemus; inde ad diversas fabularum et poesios exercitationes transituri.

CAPUT XVIII. De fingendi artificio a Romanis, in figurandis imaginibus, usurpato.

OMne fingendi artificium aliqua rerum convenientia niti debet, ut in liberali disciplina locum reperiat. Quod ab omni retro erudita aetate, quaeque aliquod in sapientia ac scientiarum palaestra nomen meruit, observatum video. Obscurius tamen illud, remotiusque ab hominum sensu Graeci, quam Latini conati sunt. Etenim fabulosam illam poesim, quam aenigmatis atque implexis figurarum ambagibus plenam exhibent, tam remota rerum similitudine, ad imaginem aliquam veritatis aptant, ut a Sphinge omnia profecta videri possint, et Oedipo opus sit. ad lucem tam densis tenebris [(transcriber); sic: teuebris] inferendam. Diem magis amarunt Latini imaginum artifices; et minus saepe haberi elegantes, quam aperti maluere, pro nationum videlicet ingenio. nam illi, aut animo tecti, mille artes recessusque ad fraudem tegebant. ita rationem iisdem latebris implicatam impeditamque amabant: hi explicatioris animi, virtutique contra fraudem astumque faventes, propalam magis; ut orationem, sic mentem ferebant. Romani haec fere fingendi ratio: ut res, tam naturali, quam ethicae cognitioni substratas. v. g. regionum, fluviorum, ventorum, virtutum quoque ac vitiorum, nomina, per imaginem oculis obicienda, specie aliqua hominis ficta, velut in theatro, spectandam proponerent: eo vestium corporisque habitu, iis signis atque instrumentis actionum, quibus a ceteris distingui, suaque actionum diversitate ab eruditis internosci possent. Qua arte, ut viam Romanam (quam Traianam ab auctore vocabant)


page 201, image: s0273

figurata icone exprimerent; Matronam lapidibus insidentem finxere, quae altera manu ferulam atque arundinem; altera rotam, quae videlicet quadrigarum erat saepe viam obterentium, sustinebat, [Note: (1) Via Romana,] Iidem ut Portum Ostiensem in Tiberi adumbrarent, Portumnum Deum portubus apud illos praefectum exhibebant, alera manu piscem, quo se maris Deum ostendebat, altera clavem, vel etiam ramum praeferentem; quo se aperire navigantibus aditum, pacemque ac quietem a maritimis iactationibus offerre ostendebat. Has vero similesque veterum imagines [Note: (2) Portus maritimus] cum ad perfectam figuratarum imaginum et cognitionem, et constructionem magnopere intersit non ignorare, praeterire minime debui. Ex Goltzio, superiori me libro non paucas dedisse memini: nunc ordine id agam copiosius ex Iacobi Biaei Numismatis, et Antonii Augustini Archiepis. Tarraconensis in Numismata Dialogis, Ioannis item Pierii hieroglyphicis; Ioannis Bochii inauguratione PP. Alberti et Isabellae magno ingenio iudicioque, tum ex veterum disciplina, tum arte propria in hac imaginum fictione versantis, cui alterius haud multum imparis, Caesaris Ripae laborem adhibui: denique et Ioannis Paep, qui ex veterum offi cina ad artem memoriae facilitandam complures imagines congessit. In quibus illa antiquitatis potissimum monumenta, ut digniora suis expositionibus brevissime, idque ex Augustini fere sententia, illustravi. Cetera ut planiora transii; in quibus ipse titulus, virtutis, aut vitii nomen facile symbolorum expositioni viam rationemque aperiet.[Note: III. In emblematum, aut aenigmatum conceptu ac formatione, primo fingendae apte personae haben da ratio.]

Neque omnino difficile erit imitatione similia effingere: ubi observatum ex ipsa exemplorum varietate, et natura fuerit, quibus potissimum fontibus hae imagines nascantur, quod ut facile assequaris, ante omnia id conari iconographos animadvertes, ut personam fere hominis, illi, quam cogitas, rei significandae maxime aptam reperiant, neque tam de nomine, quam re exprimenda laborent. Ita invenies Virtutem, licet nomine femineum quid praeferat, tamen viri


page 202, image: s0274

imagine; contra Honorem feminea exhibitum specie. Nam, uti ad virtutem animi virile robur, secus quam in honore accipiendo referendoque exhibetur; sic in corporibus idem est adumbrandum. Has vero personas, aut tu opte [(transcriber); sic: tuopte] licebit ingenio fingere, aut ex rerum seu gestarum, seu fictarum antiquitate desumere, ut si Herculem viribus corporis pollentem; aut Gigantem aliquem, tuo in cerebro natum, pro insigni animi robore ac virtute exponenda usurpes. Alterum est, ut habitum corporis illis moribus, quo, symbolice adumbrare decrevisti, idoneum aptumque effingas, atque, ut membrorum sirum gestusque taceam, qui rem emblematicam mirifice extollunt; ipsi etiam vestium colores, modo exprimi queant (ut in theatro, et vivis personis possunt,) figuris imprimis serviunt. Quibus apte usurpandis, praeter illa, quae supra docui, Alciati versus ex embl 117. opportuni erunt.

Index maestitiae pullus color etc.

Ubi nigro colore, tristitiam ac funera docet significari; albo, fidem, integritatem, ac puritatem animi: viridi, spem: flavo, cupiditatem, et amorem: rubro, ferociam et caedem in militibus, in pueris verecundiam: caeruleo, nautas et astrologos, quod mare ac caelum sit caeruleum: gilvo seu rufo, vilis conditionis homines; fulvo, meticulosos, ac religiosos et zelotypos; violaceo, sua sorte contentos. haec Alciatus. Quatuor colores quibus factiones ludorum Circensium utebantur totidem anni partes referebant. Prasini, viridi colore, ver: Russati; roseo aestatem; Albati albo pruinosum autumnum; Veneti caeruleo, gelidam hiemem [Note: (1) Anni partes quatuor:] ut habet Ricciardus. Verum hic et Personarum habenda est ratio, et moris gentium: nam Romanae mulieres in funebribus albatae incedebant, atratis viris: extra funus in viris, hic color olim erat reorum, adeoque infamis. Ceterum aureus color laetitiam, et Dei amorem; auro intertextus, virtutes diversas: varius, iuventutis inconstantiam denotat.


page 203, image: s0275

Tertium est, ut symbola cuique personae tribuas convenientia, inter quae illud primum esse debet, dextraeque plerumque inseri (nisi in capite aut pectore aliquod signum emineret) quod figuram a ceteris rebus, personisque distinguat, atque illi propriam faciat, cuius imago est ante enim natura, et rei cuiusque substantia constituenda est, quam adiunctis aliis, et communibus rerum qualitatibus exornetur. Quo semel, ut necesse est, observato, multorum iconographorum, tam veterum, quam recentium errores, et deprehendes facile, et corriges, ita Pietas in numis Drusi caput velata ac coronata, signo illo distinctivo caret, quod illi in numis d. Bruti per arculam thuris additur: siquidem illud agendum ante omnia erat: ut noto usitatoque symbolo sese eruditis oculis manifestaret, ita Paci olea; bilanx Aequitati; Abundantiae cornu copiae offerendum, aut cette virtus induenda pelle Leonina, Fraus vulpina, Famae dandae alae, Fortunae rota: quibus deinde cetera ad expromendam mentis sententiam spectantia adiungi poterunt. Nunc exempla aliorum ordine digesta inspiciamus, quae et hic et alibi de industria copiose studioseque congessi; ut multorum, qui libris hisce carent, inopiae subvenirem; aliorum etiam labores levarem, aviditatemque pascerem.

CAPUT XIX. Regionum, Fluviorum, Ventorum, Temporum, et Artium imagines. Regionum et terrarum imagines.

EUROPA in numis L. Valerii Acisculi, tauro insidens reperitur: quod ex fabulis Graecorum de Iove tractum est. Antonius Augustinus Archiepescopus Tarraconensis de veterum numismatis Dial. 3. Vel monochromate adumbrata, et tauro vecta, cornu


page 204, image: s0276

dextra, sinistra alcyonis nidum sustinens; Europam pacatam significat, apud Ioannem Bochium in inauguratione PP. Alberti et Isabellae. Vel puella veste sumptuosa, insideat gemino cornu copiae, dextra templum gerens; sinistra, hinc iacentia humi sceptra et coronas: inde arma, equos, et boves ostendat. Caesar Ripa.

HISPANIA in numis Galbae Imp. matrona habitu militari, cum scuto; tela duo sinistra gerens, dextra binas spicas complexa, indicat militarem gentis animum; quam Livius lib. 28. diutius, ceteris nationibus, restitisse asserit: et copiam provenientis illic tritici Velin numis Hadriani Imp. Hispani, femina sedet pacificae oleae ramum praeferens, cuniculo (quod animal in Hispania frequens) ad pedes sito. Augustinus. In iisdem simulacrum triceps hastae innixum, quo Pierius in Hieroglyphicis lib. 52. cap, 24. Hispaniam intelligit, ubi tricipitis Geryonis regnum fingitur.

GALLIA habitu quoque militari femina, hastam aut sceptrum laeva sustinet. Augustinus. Gallis virgata sagula, torques aureos, gesa seu hastulas duas, et oblonga scuta tribuit Maro, quae Galliae distinguendae adhiberi possunt.

GERMANIA, in Hadriani numis, matrona erecta est, hastam dextra tenens, laeva scutum. In numis Domitiani, femina seminuda clypeis insidet, iuxta tropaeum; adstat vasta mole captivus, manibus post tergum revinctis, quod argumentum est eo tempore Germanos cladem a Romanis sustinuisse. Augustinus.

PANNONIA, in numis Decii Augusti, Matronae duae (nam duplex haec provincia, superior, et inferior) cohortis insignia sinistris complexae, dextris in caelum elevatis, quasi deditionem peterent. In numis L. Aelii femina est pannis suffulta, contra regi onis frigus, turribus caput revincta, quia urbibus frequens est, dextra hastam cum vexillo, sinistra, in lacinia vestis pilas sustinet. Augustinus.

DACIA, in numis Decii Aug matrona vestibus


page 205, image: s0277

compta, dextra hastam, in vertice, asini aut alterius animantis caput gerit, sinistra vestis sinum diducit. In alio numo, signiferi forma cuditur, pelle Leonis, aut asini caput obregentis. Augustinus.

ITALIA, in Titi Vespasiani, et Commodi seu Anron. Pii numis, Virgo est orbis terrae globo insidens, una manu sceptrum, altera cornu copiae gerens, capite turribus ac muris coronato [(transcriber); sic: corouato] . Augustinus.

ROMA in Vespansiani Caesaris, aliorumque numis habitu virtutis ac Minervae, cum parazonio, exprimitur; eo tamen discrimine, quod victoriam manu sustineat. Septem quoque collibus iuxta flumen, Tiberim scilicet, insidet. Eadem Lupae specie, Romulum ac Remum lactantis, exhibetur, Alibi spectatur ficus ruminalis (a ruma seu mamma sic dicta) sub qua lactasse parvos fertur. Alibi picus Martius visitur, quod Romulum Martis filium fingerent, cui haec avis sacra est. Saepe ad Romam significandam caput tantum armatum proponitur; cum Roma sit velut orbis caput. Augustinus.

SICILIA, in Numis tribus cruribus divaricatis repraesentatur, quibus tria Insulae promontoria, tres angulos formantia, designantur. In aliis numis, feminae forma, cum spicis apparet, quo fertilitas loci indicetur. augustinus.

AFRICA, in Hadria ni Caes. et aliorum numis matrona sedens scorpionem dextra stringit: ad pedes calathus est her bis plenus: capiti, loco calanticae, impositum est caput elephanti, proboscide, dentibus et aure oblonga eminente. quia haec regio elephantorum ferax est. Augustinus.

MAURITANIA, in numis Hadriani Caes. femina militari habitu, dextra equum strigosum, ac macilentum, cursui aptum, ducens; sinistra virgam habet, quae illis pro calcaribus ad equum impellendum usitata. Idem.

ASIA, in Hadriani caes. numis, matrona est sinistra navis gubernaculum attolens, dextra serpentem tenens. Alibi incurvo vasi cornu copiae immittit, in sinu


page 206, image: s0278

pilas ferens (quae vectigal denotant) puppique navis pedem imponens, quo indicatur per mare adeundam esse. Augustinus. vel Puella coronata floribus et fructibus; veste aurea gemmeaque: varios ramos dextra, sinistra thuribulum gerit, Caesar.

IUDAEA, in numis Vespasiani et Titi filii, matrona ad palmae radicem; quod Phoeniciae vicina sit, a palmis frequentibus nomen sortita. In arcu triumphali Romae, candelabrum septiceps Hierosolymam exprimit. Augustinus.

AEGYPTUS in Hadriani Imp. numis matrona sistrum manu tenens, quod erat instrumentum musicum Aegyptiis sacerdotibus usitatum, in sacris Isidis, Harpocratis et Onocephali; quae numina etiam in numis exhibentur, et ille quidem, ut Silentii Deus, indice ori admoto: hic capite asini sistrum quatiens, ut in Valentiniani numis. Quin et Ibis avis spectatur Ciconiae similis, quod clysteris usum, suo ipsa rostro alvum sibi purgans, ostenderit, et serpentes necarit, pro numine culta. Augustinus. Apud Ioannem Bochium fingitur matrona pedibus crocodilum premens, interque pyramides locara, manu papyrum tenens.

ALEXANDRIA (ita scribitur in numis M. Lepidi) per faciem moatronae turritae proponitur. In numis Hadriani, matrona sedens, cum modiis tritici, spicas manu gerit. Alibi sistrum dextra, sinistra scapham praeferens. Augustinus.

ARABIA, in numis Traiani, herois persona, altera manu parazonium, altera ramum arboris odoriferae sustinet; alibi capsulam longiorem tenet, cum ramo, ad pedes dromedarius, seu camelus illis usitatum animal Augustinus.

ARMENIA, in numis M. et L. Antoninorum, matrona insidens armis, in quibus arcus et sagittae, pileus in capite, qualem Veneti Duces ferunt. Augustinus.

CAPPADOCIA, mulier, in Hadriani Caes. numis, turribus coronata: pilam, tamquam vectigalis provincia, manu una tener, altera vexillum erigit. Augustinus.


page 207, image: s0279

INDIA, mulier fusca, gemmis et marg aritis cultissima, tigridi insidens, circulum meridianum manu tenet, cum circino astronomico, utrimque Aethiopes, hic capiti umbellam tendit, ille ventum ei flabello suscitat. Ioan. Bochius.

MESOPOTAMIA, in Traiani numis, inter duos fluvios tigrim et Euphratem, seder capite mitrata. Augustinus.

AMERICA puella nuda, fusca, terribili vultu; velum descendat ab humero ad genua, quo tegatur, coronata variis plumis; dextra sagittam, sinistra arcum gerat, cum pharetra lateri accincta, et capite humano humi iacente, teloque transfixo. Caesar Ripa.

BRASILIA, erinaceum intuetur, calcans Zodiacum Brasilum, astante viro et femina, plumis, ut solent, ornatis. I. Bochius.

Fluviorum imagines.

FLUVII, universim in numis spectantur, senis specie urnae incubantis, quae angusto ore aquam fundat; caput arundine redimitur, quam etiam manu praefert. Senex est, quod ab orbe condito originem fluvii ducant. Hydria, fontes seu capita fluviorum denotat. Aliquando visuntur cornu copiae manu tenere ob frugum, quam causant, ubertatem. cornibus quoque adumbrantur; quia flumina crebro secantur velut in cornua, unde cum Acheloo in tauri speciem converso Hercules pugnasse fingitur. Augustinus.

TIBERIS, in Vaticano palatio Romae, spectatur cum cornu copiae, lupamque iuxta habet lactantem geminos. Ioannes Paep de arte memoriae.

ACHELOUS (ut et alii [(transcriber); sic: aliii] fluvii) ut hispidus sene, alga arundinibusque viridi in habitu cinctus, super effusum urceum inclinatus, et uno tantum prae cetetis, cornu in fronte pingitur, altero sub Hercule amisso, Io. Bochius.

ERIDANUS fluminum Rex taurina facie pingitur, Bochius.


page 208, image: s0280

ATHESIS argenteis comis auro immixtis in Padum se exoneret; circum Nymphae plures cum urnis suis, fluviolos denotantes. Bochius.

DANUBIUS senex, velo caput obtegens, sinistra urnam effusam sustinet. in Traiani Caes. numis, velatus, quod forte illo tempore ipsius origo, et fons primus obscurus esset. Augustinus.

IBERUS, Hispaniae fluvius [(transcriber); sic: flvuius] , viri forma ore aquam evomentis exhibetur, quae imago in Hispaniae numo reperta est. Idem.

MAEANDER, tauri specie, ad cuius pedes vestimenti fimbriae fluerent nam ut hae per terram, sic et fluvii profluunt, tauri vero specie,ob cornua, quae fluxu crebro reflux uque, per agros, veluti assimilat, proponitur. Augustinus.

MOSA, cum serto hederaceo et salmone, pingitur. Bochius.

NILUS, in Hadriani caes. numis, cum crocodilo, et quandoque Hippopotamo exhibetur, vel sphingis specie, quae capite virgo, corpore leo est; quam brachio senex tenet, quo indicant, Nilum crescere dum sol in leone est, decrescere dum in virgine exsistit. Augustinus.

RHENUS pampinis redimitus acipensere vehitur. Bochius.

SCALDIS in cetarii generis thynno equitat. Idem.

TAGUS aureas arenas ex urna profundit. Idem.

TIGRIS, in Traiani Aug numo, ab animali tigri, cuius velocitatem exprimit, cognoscitur; cui si fluvius iungatur, Euphratem designat, neque enim alia hic forma apud veteres repertus est. Augustinus.

PADUS taurina facie pingebatur. Ioannes Paep.

OCEANUS cum curru statuitur, quem quatuor balenae trahant. Tritones cum buccinis praecedunt, circumstant Nymphae. Paep.


page 209, image: s0281

Ventorum imagines.

VENTI pinguntur alati, tumescentibus buccis spirantes. Ioannes Paep.

AUSTER alis madidis, vultu caliginoso, barba nimbosa; pennis et capillis rorantibus exhibetur, Ioannes Paep. vel, atro capite, velatus, materiam fumantem praeferens; manu aquas spargit; Ioannes Bochius.

BOREAS, pro pedibus anguium habet caudas, bar bam insuper, et alas nive conspersas, I. Paep vel, hispidus senex, folle armatus, seu flabro aerem agitante, spinis aridis coronatur. I. Bochius.

EURUS niger pingitur, et supra caput sol aureus splendet. Paep. nigras addit alas, cum sole rubicundo. Bochius.

ZEPHYRUS facie iuvenili et pulchra, tempora habet pulcherrimis floribus redimita. I. Paep. Interdum alas habet, vel flabellum plumaceum gestat. aut leniter buccas inflat. Ioannes Bochius.

Temporum imagines.

TEMPUS, habet compedes, cum alis deplumibus, et horologio ad pedes fracto. Applicatur rei tempore non consumendae. vel gremio veritatem fovet, quam tempus pandit. vel Saturnus falcem manu, clepsammidion capite gerens. Bochius. vel senex versicolore vestitu, variis floribus spicisque coronatus; dextra serpentem caudam ore mordentem, alatumque; sinistra Zodiaci circulum gerit. Caesar.

AETERNITAS, veste viridi, hastam laeva, genium dextra, basiliscum aureum in capite gestat. Ita in numis reperitur, addita hac inscriptione Clod. Sept. Alb. Aug. Virg. His ego nec metas rerum, nec tempora pono, vel. Mulier triceps sindone amicta, anguem circularem, orbem, solem, lunamque gremio, baliscum capite, hastam gerit dextra, cui appensa scheda


page 210, image: s0282

cum hac inscriptione: manet immota, vel caerulea [(transcriber); sic: eaerulea] , aureis stellis distinctam veste. I. Bochius. Vide infra de Virtutibus.

AETAS AUREA. Puella formosa, in olivae umbra et medio alvearium, unde mel effluat, quiescens, capillis aureis naturaliter sparsis, veste aurea, cornu copiae floribus, fructibusque plenum praeferat dextra. Caesar.

AETAS ARGENTEA [(transcriber); sic: ARGTENEA] . Puella forma priori paulo inferior, veste et ornatu capitis argenteo, minoribus ocreis induta, et sinistra spicas gerens, aratro dextra innitatur. Idem.

AETAS AEREA Puella superba, armata, galeataque, hastam dextra tenet. Idem.

AETAS FERREA. Puella armata, ore aperto, in casside caput lupi videtur, vestitu coloris ferruginei, dextra ensem vibret, sinistra scutum monstro horribili insignitum ferens. Idem.

AEQUINOCTIUM VERNUM. iuvenis veste aperta textaque, ad infimum alba, sinistrorsum nigra: cingulo stellis pictis ornato in modum arcus. Dextra stateram teneat, sinistra flores, pedibus alas vesti concolores. Idem.

AEQUINOCTIUM AUTUMNALE. Vir similem vestitum priori gerit, et alatus cinguloque praecinctus; uvas sinistra, dextra bilancem complectatur. Idem.

SOLSTITIUM AESTIVUM. iuvenis veste rubra, brachia et pedes nudus, coronatus spicis, circulo stellis ornato coronae superposito; dextra globum, quarta parte nigrum, sinistra cancrum sustentat, pedibus singulis affixae sunt alae duae, quarum nigra est altera. Idem.

SOL STITIUM HIBERNUM. Vir pellicea veste, pedibus circulum stellis insignem premat, globum dextra, parte quarta luminosum, sinistro brachio capram teneat, pedibus alae quatuor appictae, quarum una est alba. Idem.

VER. Puella veste floribus plena, iisdemque coronata, sinistra aviculam, cui colludit, flores dextra praefert. Idem.


page 211, image: s0283

AESTAS. Puella robusta, veste flava, cum cornu e spicis, dextra facem accensam gerit. Idem.

AUTUMNUS. Puella virilis, veste prolixa, uvisque coronata, cornu copiae fructibus plenum ostendit. Idem.

HIEMS. Senex canus, pellibus, vel crasso panno vestitus, ad ignem sedet. Idem. Alii scite per Puerum floribus coronatum Ver. per iuvenem robustum Aethiopem spicis cinctum, Aestatem: per Virum Bacchicum pampinus revinctum Autumnum: per seniculum incurvum cum baculo Hiemem intelligunt. Ita Otto Venius.

DIES ARTIFIFICIALIS. Puer insignis, alatus, coronatus floribus, vel heliotropio; dextra circulum, in quo stellae, sinistra facem accensam, veste alba amictus, sustinet. Idem.

DIES NATURALIS. Puer etiam praeclarus, alatus et coronatus, ut ille, dextra similem circulum, et sinistra facem accensam gerens, sed veste partim alba, partim nigra; curru vehitur; quem trahant equi amictu concolores. Idem.

Nox. Puella veste caerulea, stellis plena, coronata papavere, alataque: manu papaver complectitur. Idem.

HORAE. Tres virgunculae lepidae ad caeli fores excub andi servant vices. Prima est Aurora veste rubicunda, clepsammidion, quod fluere incipiat, tenens. I. Bochius, vel Puella vultu liberali, capillis anterioribus aureis, posterioribus nigris; habitu rubro, et alata; dextra solem, sinistra flores, sese explicantes, gerit. Caesar. Secunda meridies candida, sciotericum: Tertiae Vespera spadicea, horologium ponderibus devolutis, tenet. I. Bochius. vel, alata, capillis anterioribus nigris, veste versi colore, hesperum dextra, sinistra noctuam sustentet Caesar.

CREPUSCULUM DIEI. Puellus fuscus, alisque eiusdem coloris, volatum fingat, caput ornante stella; sinistra vas ingens unde aquarum guttulae decidant, dextra facem accensam teneat: splendeat a posteriori


page 212, image: s0284

parte lumen, hirundine per aera volante. Caesar.

CREPUSCULUM NOCTIS. Puer colore et veste nigra, alatus, ad occidentem volans; stellam in capite, sinistra noctuam ostendens; telum iaciat dextra. Caesar.

Artium ac scientiarum imagines.

DISCIPLINA, cum circino et freno pingitur. Bochius

SCIENTIA, Puella alas in capite, dextra speculum. sinistra globum cum triangulo habet. Caesar.

GRAMMATICA, Puella parva, quae in dextra
[Gap desc: Greek word]
tabellae inscriptas praeferat cum ferula, sinistra psittacum sustineas.

SYNTAXIS, regulam una mann Lesbiam tenear, psittacum altera.

Poesis, Mulier, habitu stellis pleno; laureata. cogitabunda, et enthusiasmo inflam mata, nudis distentisque uberibus, quam genii tres cum lyra, fistula, tubaque circum volitent; cygno ad pedes sito. Bochius, vel caerulea veste aureo diademate coronata, alataque et ornata stellis; cithara ludat. Caesar.

PoeSIS LYRICA. Puella agilis habitu versicolore, lyram sinistra teneat, et pulset, cum inscriptione: brevi complectar omnia cantu. Caesar.

PoeSIS PASTORALIS. iuvenis veste simplici, baculum manu, ocreas pede nudo gestat, cum charta, cui inscribitur. Pastor carmina ludo. Idem.

SATYRICA. Vir nudus, audaci facie, linguam exserat, una manu thyrsum, altera chartam complectitur, in qua notatum: irridens cuspide figo. Idem.

HEROICA. Vir maiestate plenus, sumptuosa veste, et lauro coronatus: tubam dextra, sinistra chartam prehendat, in qua sit scriptum: non nisi grandia canto. Idem.

ELEGIA. Puella claudicans, seu altero pede brevior, lauro coronata, veste nigra, sparsis capillis cum cithara.


page 213, image: s0285

COMOEDIA. Mulier veste versicolore dextra coronam, musicum instrumentum sinistra, et larvam in capite gerens, cum hac epigraphe. describo mores hominum. Caesar.

TRAGOEDIA. Puella ocreata veste nigra, dextra gladium sanguinolentum praeferens, iuxta, vestes regias humi iacentes. Caesar.

HISTORICA, purpureo et viridi amictu, tabellam ex hasta pensilem gestat, in qua illud Ciceronis expressum: Testis temporum, lux verit atis vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis. Bochius. vel. Puella alata, amictu candido, retrospiciens, basi innixa quiescat, et calamum dextra continet, sinistra librum quem pulpito imponit, scribitque, Caesar.

RHETORICA, Puella cultu vestium insigni, sinistra librum apertum, dextra sceptrum complectitur: in fimbria vestis haec inscriptio: ornatus persuasio. Caesar.

INVENTIO, Puella vultu liberali in capite alata; ad pedes ursa lambit faetum imperfectum. Caesar.

ELOQUENTIA, ex ianthina veste, nuda exserit brachia; hastile dextra, fulmen sinistra gerit. Bochius. vel. amictu rubro, aut purpureo, cassidem aurea corona insignem, et dextra fulgur, sinistra vero librum apertum praefert. vel pingatur Amphion canore excitans saxa. Caesar.

PHILOSOPHIA, Puella veste subtili, dextra librum, sinistra sceptrum tenet: in pectore magnum T in fine vestis. P. et inter utramque literam scalae pinguntur. Caesar.

LOGICA, Puella facie velata, candida veste, claves dextra, sinistra pilum acutum praeferat. vel utraque conetur solvere nodum. Caesar.

PHYSICA, Puella dextra sphaeram, sinistra clepsydram sustinet. Idem.

MATHESIS, Puella veste alba, alas in capite, in dextra circinum, horologium solare in sinistra, in veste notas mathematicas habet. Idem.

ARITHMETICA, mensae assidens numulariae, in cuius


page 214, image: s0286

fine lemma: par impar. Bochius. vel ferreo stylo tabellae albae, par impar inscribens. Caesar.

ASTROLOGIA, caerulea veste, et serto stellifero ornata, humeris alas; sphaeram caelestem dextra, laeva sceptrum ostentat. Bochius.

GEOMETRIA, circinum dextra, sinistra triangulum sustinet, Caesar.

THEORICA, habitu flavo vestita, triangulum dextra portet, pedibus duos calcans globos. Caesar.

MUSICA, Puella veste varia, in dextra tubam, cui Iusemia: et citharam, cui cicada insideat, sinistra praefert.

MEDICINA, pingitur cum baculo, cui serpens spiratim involutus sit. Bochius.

ETHICA, puella perpendiculum dextra, sinistra leonem frenet, vel contra. Caesar.

THEOLOGIA, Puella bina facie, una caelum, altera terram aspiciat, insidensque globo caelesti; dextra pectori admota, fimbriam sinistra sustineat, iuxta humi sit rota.

Artium aliquot illiberalium imagines.

ARS NAUTICA, Puella alata, et anchorae innitens pyxidem in manu nauticam gerat.

MERCATURA, Puella cum loculis, caduceo, et alis Mercurii.

PICTURA, honesta veste, dextra penicillum, sinistra bacillum cum pictoria concha gerens. Caesar.

PISCATIO, Puella veste caerulea, cum hamo, ex qua piscis pendeat interceptus, altera manu anserem sustinet.

VENATIO, Diana succincto habitu, cum arcu et canibus: semiluna in capite spectetur. Reliquas artes ad hanc facile rationem formaveris.


page 215, image: s0287

CAPUT XX. Virtutum Vitiorumque, tum aliarum his affinium rerum imagines.

A.

ABUNDANTIA, signatur apud veteres cornu copiae nummos effundente; nam hoc loco crumena illis erat, et oleo admetiendo serviebat, August. vel manipulum spicarum, et cornu copiae praefert. Bochius, vel, habitu magnifico gemmisque ornata, aedibus splendidissimis astans, cum cornu Amaltheae; comitem habet Gloriam, Luxum, Contemptum, Ferocitatem, Bellum, Paenitentiam, Temeritatem, et Paupertatem, quae omnia vide suis titulis. Idem, vel; spiendida veste, utramque manum fiscellae admovet, spicis frugibusque plenae. Idem. vel; ami ctu flavo, et rubro, spicas dextra clavum navalem regit sinistra: scilicet et mari et terra imperans. Idem. Viridi et auro intert exta veste eandem ornat. Caesar.

ADVERSITAS, gilvi colori amictu; inversum cornu Amaltheae dextra, laeva corvum tenet. Bochius.

ABSTINENTIA. Puella dextra sibi os claudens, sinistra discum cibis plenum praetendit: cum hac epigraphe: non utor, nec abutor. Caesar.

AEQUITAS. Virgo erecta, quae dextra bilancem pondere aequatam tenet, laeva scipionem aut virgam. ut hac velut mensura aequet omnia. Vel discincta quasi stringi nolens; vel cincta veste, tamquam ad leges composita et adstricta. vel. generosi equi symbolum, cui Reges Neapolitani allusere in numis, qui caballini dicti, cum inscriptione. Aequitas regni. an iccirco quod Dominum saepe subditi, ut equi effrenes sessorem, excutientes, freno cohibendi fuerint? an, quod penes nobilitatem equestrem aequitatis esset administratio? incertum, posterioribus certe saeculis conveniat, quibus Hispaniae Rex possessor, equum Pontifici, quodam aequitatis iure, solvere cogitur. Augustinus.


page 216, image: s0288

AETERNITAS, in numis Titi Imp. spectatur forma virginis, longo capillitio, sed galea tecto, et prolixa veste, altera manu cornu copiae gerit hastae innixa, altero pede orbem calcar. Virgo, aeternitatis incorruptionem? longa coma et veste, longitudinem; copiae cornu, felicitatem bonorum; ut hasta, poenam improborum, notat. Orbem, id est, peritura et fluxa, pedibus calcat. Augustinus. In Domitiani numis, altera manu caput radiatum, solis nempe, altera muliebre cum luna sustinet; quod scilicet omne tempus aeternitas comprehendat. Idem. Visitur etiam velo oblongo caput involuta, ut ostendatur principium aeternitatis nos latere. Idem. Vel hac manu orbem terrae, hac caelum sustinet; quod utrumque suo ambitu complectatur. idem. Vel globo caelesti insidet, sinistra hastam complexa, dextra velut ad imperium exporrecta; ut sub se, tamquam Imperatrice, res omnes creatas ostendat. Idem. In Philippi Augustinumis, iungitur cum elephante, diuturnae vitae animante, cui puer director insidet; quod numquam senescat aeternitas. Idem Vel Phoenix ex se renascens, cum illa sociatur, perennit atis symbolum. Idem. In numis Alexandri Severi, Pierius notat, lib. 44. c. 17. simulacrum dextra lunam sustulisse; quod Luna semper renascens quoddam perpetuitatis esset symbolum. vel. in Faustinae numis, Matrona stans, amiculo lato capite humerorum tenus amicta. Ioannes Paep Vide supra in Temporibus.

ADOLESCENTIA. Puellula facie pulchra et ridente, veste coloris varii, et floribus coronata. Caesar.

AMABILITAS. Virgo hilari vultu, veste candida, floribus inspersa, serto coronata myrteo, cor humanum, cui rosa infixa est, gerit. Bochius. Vel Puella floribus redimita, et instructa telo albo: rosam gerit dextra. Caesar.

AMBITIO, vestibus succincta, nuda pedibus, et oculis velata, inversas coronas manibus apprehendat Caesar.

AMICITIA [(transcriber); sic: AMICITA] Myrro coronata cum malo punico:


page 217, image: s0289

nam harum arbusculae ita se amant; ut per terram earum radices perreptantes se invicem complectantur; quia propinqua earum insitio, non parum facit ad feracitatem. Bochius ex Pierio.

AMOR DEI. Sinistram aperto admovens pectori cum inflammato corde, dextrae indicem in caelum elevans. Bochius. vel. Puer caelum aspiciens, quod sinistra ostendat, dextra vero pectus, Caesar.

AMOR DIVINUS. Alatus capite coronam, cui supersit sol, manu arcum et sagittam inauratam gerat. Bochius.

AMOR INVICTUS. Cupido adamantem cordi impositum tenet. Brachio e nubibus eidem ictum minante cum lemmate: nulli cedit amor. Bochius. vel. Puella duas anchoras per cor humanum decussatas iuxta se habeat, eritque firmitudo amoris. Idem. vel. oblonga et candida veste, serro rosisque urtiusque coloris redimita, dextra accensam facem, laeva arcum gestat, pendente ex humeris pharetra. Idem. vel curru vehitur, quem geminae trahant cornices, mutuis osculis indulgentes, Idem.

AMOR VIRTUTIS. puer nudus, alacer, coronatus, lauro tres manibus coronas praeferet. Caesar.

AMOR seu CUPIDO. modo cum arcu et sagittis, modo cum facibus, aut laqueis, et caecus velatusque pingitur. vide quae de Diis in Emblematis notavimus.

AMNESTIA, armata virgo exuit arma. Nam iniusti est, ait Cicero pro Marcello, periculo liberatum arma porro gestare. Bochius.

ANIMA BEATA, puella gratiosa in vultu velum transparens, alata, in capite stella, veste lucente. Serviet pro anima damnata contrarium. Caesar.

ANNONA, in numis, cum tritici et frumenti modio, cum cornu copiae, spicis, navibus, et Dea Cerere. vel cum anchora aut navis gubernaculo, et cum infante prope astante, qui frumentum mensuraret, fingebatur. Visa etiam cum ramis oleae. Et pro tritici spicis frequentius, papaverum ferre capita, quod in panem


page 218, image: s0290

olim densata,ut Dioscorides lib. 4. c. 55. et M. Maro l. 1. Georg. ubi cereale papaver nominat. Augustinus. vel in Titi Vespasasiani numo, dextra sigillum, id est, parvam statuae figuram, tum libellam; altera vero cornu copiae gerit, navi, cum calatho, et spicis, aposita. Idem.

ANXIETAS, lupum auribus apprehendit. Bochius.

ASTREA, aligera, regulam in manu Lesbiam tenet. Bochius.

ARIANISMUS, Mulier armis rubiginosis, veste nigra talari, serpentibus plena, capillitio longo cum lacertis, faculam manu praetendit. Caesar.

AVARITIA. Puella macilenta, tristibus, laceris, nigris crinibus, cum hac in fronte epigraphe: PLO=UTOS. manuque bursam tenens, retro stantem puerum, macrum lacerumque, reiciat, Caesar.

AUCUPIUM., Genius accipitrem in pugno, in galericulo plumas gestat. Bochius.

AUDACIA. Vir undique armatus lemmate: per tela per enses, Scuto inscriptum: una salus nullam sperare salutem, dextra gladium vibrat. Bochius.

AUCTORITAS. Matrona gravis vultu expeditam manum cum auctoritate attollens: sceptrum ex querno ligno caelatum ramis superioribus ita complexis, ut oculi speciem reddant imperii firmitatem, denotat Claves, quae cum laureo serto ambiunt caput, securitatem. Equus in basi caelatus eiusdem symbolum. Vel auream vestem indura, sceptrum dextra, sinistra duas claves sustinet, Bochius. vel insidens sedi magnificae, egregio vestitu, dextra claves, sceptrum sinistra gerat: hinc libris in terra iacentibus; illinc armis. Caesar.

B.

BEATITUDO PRIMA EVANGELICA. Puella brevi, paupere facie parum inclinata et caelum intuens. habeat chartae inscriptum: Regnum caelorum paupertati venale. Bochius.

SECUNDA Brachiis angnellum complexa, quem demulceat, addita hac inscriptione: Mansueti hereditabunt terram. Bochius.


page 219, image: s0291

TERTIA. Supplex et gemens puella, cui eadem ratione ut primis, idonea ex Evangelio inscriptio additur.

QUARTA. Puella bilancem aequalem sustinens, daemunculum, qui eandem deprimere conatur, gladio repellit.

QUINTA. Panem frangens et distribuens parvulis.

SEXTA. Lacrymis rigans cor, quod manu gestat.

SEPTIMA. Manu ramum olivae, pedibus arma conculcans.

OCTAVA. crucem gerens dextra, filios trucidatos intuetur. Vide Bochium.

BELLONA. Galeata, capillis passis, sanguinolenta, flagellum dextra sustinet, clypeum laeva, in quo lupus. Bochius.

BELLIGENII. septem, primus, secundus, tertius, quartus, arma diversa ostentant: quintus, ardentem facem. sextus, spicas inanes tritici: septimus bulgam vacuam exhibet. Bochius.

BENEVOLENTIA. candido habitu liliis coronata, astante et blandiente cane. Bochius.

BENIGNITAS. amictu caeruleo, stellis aureis ornato, utraque manu lac parvulis circumstantibus ex uberibus exprimit. Bochius.

BLASPHEMIA Senex macer, pallidus ore aperto, terram versus, quam baculo percutiat. Caesar.

BONITAS, Caelum suspiciens passis manibus, gremio pelicanum fovet, pullos fuso de praecordiis sanguine nutrientem. vel caerulea veste et serto ex ruta confecto, castimoniae et antidoti hieroglyphico (nam serpentes fugat) conspicua, astante pelicano. Bochius.

C.

CALAMITAS, pedibus hominum cervices calcat. Io. Paeb. vel. amictu pullo mulier cannae inuixa spicarum ruptarum falcem brachio tenet. Bochius.

CALUMNIA, apud Apellem Mulier ornata, vultu inflammato, iram spirans, laeva facem ardentem, dextra


page 220, image: s0292

adolescentem frustra deprecantem per capillos trahens. Praecedebar pallidus vir, lascivusque fixo obtutu contuens: pone duae aliae erant mulieres calumniam dirigentes. Perfidia, et fraus: Paenitentia subibat everso capite flens, et Veritatem venientem intuebatur, I. Paep. vel. Puella indignabunda, sinistra torrem accensum, dextra puerum manus ad caelum tendentem apprehendar, Caesar.

CAEDES, Mulier veste ferruginea, dextram dextro laevam laevo lateri iniciens (ansato gestu) intueatur in scuto cadavera in sanguine volutata. Bochius.

CANDOR, Adolescens liliis coronatus, candidum manu lilium praefert. Bochius.

CAPTIVITAS. Manus pedesque vincta carenis; vel passis capillis, discalceata, cum servili ad collum unco. Bochius.

CARITAS ANNONAE. Mulier macilenta, sordida veste, salicis ramum dextra, punicum sinistra complectitur, astante vacca macilenta. Bochius.

CARITAS, Mulier rubro habitu, flamma in capite, dextra cor ardens, sinistra puerum amplectitur. Caesar.

CLEMENTIA, et moderatio. In Vitelli Aug. numis, Matrona sedens, lauri ramum dextra, sinistra baculum sustinet; ut quietem perpetuumque vigorem cum authoritate designet. In Hadriani Aug. numis hastae annexa, ut qua ad severitatem non utatur; dextra patinam velut ad largiendum praefert, Augustinus. vel Leone vecta (domito puta) telum e manu velut abiciens. vel in Leone citrium ramum gestet. vel oleam praefert, armorum acervo ad pedes strato. vel acervum armorum calcat, oleae innixa, ex qua fasces consulares pendeant, Bochius

CONCORDIA, pene eadem specie visitur qua humana fides, dextris scilicet nexis. vel duplex etiam cornu copiae. vel Matrona sedens dextera sacram pateram, sinistra cornu copiae sustinet. vel Matrona stans hastae innititur, tamquam a bello otium esset. vel arae accensae vicina; quod Concordia pietatem


page 221, image: s0293

in superos alat. In Fontei Capitonis et P. Lepidi numis, lancem cordibus plenam habet, quo nomen Concordiae proxime explicatur. Augustinus. vel, dextra craterem, laeva cornu copiae, interdum et sceptrum tenet: facie decora. haec in Neronis Caes. numis, duabus dextris copulatis, cum stella exprimitur. Ioannes Paep. vel duo Turtures sceptrum nonnihil diffissum duobus lauri ramis colligare conentur; cum inscriptione: revincta virebunt. vel malum punicum dextra, corniculam sinistra, virginis ipsa personam sustinens, portabit. vel cum iaculorum fasciculo colligato, cui par columbarum insideat. vel dextra malum punicum in patera; cornu copiae sinistra, cui cornix insideat, gestabit, addita hac epigraphe: velle ac nolle ambobus idem, Bochius. vel. Puella oliva coronata, dextra sagittas. albo fune colligatas, cornu copiae gestet sinistra: Caesar.

COGNITIO RERUM. Puella assidens libro aperto, quem monstret, sinistra facem praetendit. Caesar. Vide supra de Artibus.

CAELUM, Iovis filius, veste caerulea stellis plena, serto sapphirino redimitus, et in vase flammis pleno cor non consumendum exhibens. Bochius.

COMPUNCTIO, Mulier induta cilicio, ore aperto, caelum plorans suspicit, indice dextrae caelum versus elato, spinis coronatur. Caesar.

CONSCIENTIA, Puella decora facie, superiori veste alba, inferiore nigra, limam gerat dextra: in pectore cor appareat a serpente morsum. Caesar.

CONSERVATIO, Aureo amictu, et oliva coronata, dextra fasciculum milii, sinistra circulum gestet. Bochius.

CONSECRATIO sive APOTHEOSIS. in Antonini Pii numis, per aquilam pilae seu orbi insidentem, aliquando cum fulmine, aliquando cubicularem lectum attollens, interdum ipsum etiam Imperatorem inter alas sustines. Pierius lib. 19. cap. 4. Pavo consecrationem feminarum designabat. Unde in Faustinae Augustae, Antonini coniugis, numis erat:


page 222, image: s0294

Pavo in harum consecratione, ut in virorum Aquila erecti fastigio, in caelum emittebatur. Pierius in lib. 24. cap. 9. Ita caput muliebre lunae insidens cornibus sursum versis, ex opposita vero parte Pavo rotata cauda reperitur, cum hac inscriptione: D. Maxima. Pierius ibidem. Et in numis aliis D. Paulinae, Pavo insidentem dorso mulierem occipitio velatam sustollit, ibidem.

CHOLERA, iuvenis macilentus, seminudus, flavi coloris, manu vibrat gladium. Caesar.

CONCORDIA MARITALIS, Mulier et Vit colligati catena aurea, ex qua cor pendeat; quod uterque manu tangat: ambo veste purpurea amicti. Caesar.

CONIUGIUM CASTUM. Mulier animal ex mustelarum genere (armelinum vocant Itali) contrectans, et amiculum exhibens. Bochius.

CONIUGIUM CONCORDANS, punicum malum manu exhibet. Idem.

CONIUGIUM FECUNDUM, Leporem cum lepusculis gremio fovet. Bochius.

CONSILIUM, Senex torquem aureum e collo, et ex illo cor pendulum gerens, dextra librum, sinistra noctuam praefert. Bochius.

CONSTANTIA, In numis Claudii Imperatoris, modo stans militari in habitu sago induta, ac paludamento in tergum reiecto, capite galeam, laeva sceptrum ostentat? modo sedens ac inermis in dicem dextrae manus, uti et illa stans facit, faciem versus intendit: specie affirmantis. Illa militiae: haec domi in bene coeptis constantiam signat. Augustinus. vel. Adolescens brachiis nudis, dextra coronam amplectens, sinistra gladium, et eundem igni imponat. vel alba et rubra veste dextram elevet, sinistra hastam complexus in basi quiescat. Caesar.

CONSUETUDO, Senex barba cana, baculo incumbens cum epigraphe: vires acquirit eundo: in in humero fasces. variorum instrumentorum. Caesar.


page 223, image: s0295

CONTENTUS VIVENS, coronatus oliva, brachiis et pedibus nudus, veste alba et flava, pectore gemma ornato: dextra, pannum aureum, sinistra flores continet. Caesar.

CONTINENTIA, Puella stans simplici habitu, sinistra teneat armenium murem. Caesar.

CONTRITIO, Puella gratiosa stans, pugno continens pectus, brachioque sinistro extenso flens caelum aspiciat. Idem.

CRAPULA, Mulier male induta, stomacho nudo, capite ad oculos male tracto, oreque aperto, manibus caput Leonis comprehendat: iuxta humi partes carneae, placentaeque iaceant. Caesar.

CRUDELITAS, armata, tigri in casside formata, gladium dextra caput humanum adhuc cruentum laeva sustinet. Bochius.

CUPIDITAS, Puella pectore nuda, alata, et oculis velatis. Caesar.

CURIOSITAS, Puella alata, capillis, capite, manibusque arrectis; veste tum rubra tum caerulea, auribus, ranisque pictis signata. Caesar.

D.

DESIDERIUM, Puella pectore nuda, velo varii coloris, et in corde flamma appareat. Caesar.

DESIDERIUM DEI, Puer alatus, veste rubra et flava, sinistra pectori admota, elatis in caelum oculis, extensa e latere dextra, e pectore flamma protendatur. Caesar

DETRACTIO, Mulier sedens, veste fusca et lacera, linguam exserens, pedibus tubam premat, dextra gladium vibratis, in capite velum gestet, quo sinistra oculos paulum obtegat, Caesar.

DEVOTIO in Deum, alata, caelum intuens, inflammatoque vertice aram una, pectus altera tangat. Bochius. vel veste pretiosa caelum suspiciens, dextra lumen accensum teneat. Caesar.

DISCORDIA. Crines viperis implicitos habet, supino capite, labris liventibus, oculis strabis, putridis, humefactis; lacrimis fluentibus; manu utraque


page 224, image: s0296

in continenti gladium ad pectus ferens, tenuibus et obliquis cruribus, pedibus vero reti, et caligine involutis. Ioannes Paep. vel scisso crine, et concreto ore, fuso sanguine, oculis, contusis lacrymabunda, dentibus rubiginosis, lingua tabo fluente, veste lacera: facie serpentibus obsessa: dextra facem quatit. Paep. ex Petronio. vel Mulier cum accensa face, et ventoso folle. vel habitu versicolore, igniarium cum silice manu tenens, et ignis semina eliciens (secundum Lud. Aristum) pedes implicatots reti (secundum Aristidem) habet. vel duobus in fronte cornibus pingitur. Bochius. vel Puella Furia sit infernalis, veste coloris varii, telis sanguinolentis cincta, capilitio sparso; et serpentibus immixtis horribilis, dextra cum filice chalibem, sinistra fomites complectatur. Caesar.

DILIGENTIA, Puella veste rubra, calcar una sustineat, altera horologium Ceasar.

DIVINITAS, Puella veste alba, flammam in capite, utraque manu globos renet, unde flammae erumpento Caesar.

DOCTRINA, Puella habitu aureo, Puero candelam accendenti sinistra ardentem flammam praetendat: dextra eidem viam certam in loco tenebricoso ostendar. Caesar.

DOLOR, Vir seminudus cuius pedes catenae constringant, pect us a serpente mordeatur. Caesar. facem addit fumantem, et absinthii ramum in manu Bothius.

DOMINIUM SUI, Vir insidens Leoni, dextra stimulans, sinistra eundem freno moderatur. Caesar.

E.

ECCLESIA, crucem brachio, sertum liliis rosisque contextum manu tenet: coronata diademate Pontificali, adiacentibus utrimque Mosaicis tabulis. vel Ex Hebraico Dei nomine colum ba aureo vinculo ad Virginem stellis coronatam descendat, quae utra que vinculum apprehendit [(transcriber); sic: apprehendt] . vel Matrona


page 225, image: s0297

gravis vultu, quae sinistra innitatur sacrarum literarum codici (cui inscriptum; Gredo;) Pontificiam tiaram sustentans, dextra crucem gester, cui hinc Idololatria, inde Haeresis sit alligata. Bochius. Columbam superne imminentem Tiarae, et binas claves pendulas addit. Caesar.

ELEEMOSYNA, facie obvelata, totoque tecta corpore accensam in capite lucernam gestet, et manibus sub veste absconditis stipem egentibus infantibus eroget. Bochius.

ELEMENTUM IGNIS, Puella manibus vas igne plenum tenet, hinc salamandra, inde phoenix, sol, aut vivax puer, capite velum rubrum instar flammae compositum gestet. Caesar.

AER, Puella veste alba et flava, utraque manu circulum, in quo sit iris picta, sustenter. Caesar.

AQUA, Puella veste caerulea, instar undae complicita, cannae innixa, torallino corque de collo pendente, pectori duas eonchas uberum instar appictas, capiti vero navim aut piscem impo situm gestet. Caes.

TERRA, Puella vestem plenam floribus, in capite turrim, dextra cornu copiae exhibeat: ad pedes varia sint animalia. Idem.

ENDYMION Lunae amasius, stellis in amictu caeruleo pictis illustris, sphaeram manu gestat. Bochius.

ERROR, Adolescens virum pictum in scuto praeferens, obvolutis oculis in trivio viam baculo explorat. Bochius.

EUBULIA, amictu rubro, ornata collum aurea catena, e qua pendeat cor humanum, aureum librum dextra, noctuam gerit sinistra. Bochius.

EVENTUS BONUS, specie Adolescentis, dextra pateram, sinistra spicam cum papavere tenentis. I. Paep. vel iuvenis hilari aspectu, pateram cum stella in capite defert, addito cornu Amaltheae spicis triticeis pleno, et papavere cereali, Bochius.

EXILIUM, Vir habitu peregrini, ba culum dextra; sinistra falconem gestat. Caesar.


page 226, image: s0298

F.

FAMA, Mulier panno subtili induta, succinctaque tubam inflat, velociter hac illac alata discursans, vel Monstrum alatum mille linguas, oculos et aures habens, in domorum culminibus degens. I. Paep. ex Virgilio, vel alas et vestem, oculis, auribus et oribus undique refertam gerens, duas simul tubas inflat, hanc sursum, illam deorsum, vel habitu succincto et circum crura fluitante, auream manu tubam cum oleae ramo gerit. vel hac tubam, illa schedam secundi Austri flatibus sursum delatam exhibet. Bochius. vel Puella veste ex velo subtili, usque ad genua, et auribus, naribus, oribus plena, discurrit alata, et dextra tubam praefert. Caesar.

FAMA BONA. Puella tubam dextra, sinistra olivam, torquem pectore aureum, et corde alisque albis pendulis insignitum gestat. Ceasar. vel. tigridi insidens, habitu rubro, serico amicta, buccinam inauratam manu tenet, de qua caeruleum vexillum (cui insigne, aut nomen eius appinges, quem celebras) pendeat. Bochius.

FAMA MALA, Vespertilionis alis induitur, I. Paep. vel ad pedes iaceat famae bonae cum buccina et labaro nigro. Bochius.

FAMES, Macie tabida, in cespitem gramineum morsura, Bochius. vel ossa rodens exsanguis [(transcriber); sic: exsangis] vetula.

FATUM, Forma virili, candida veste ad talos demissa, caelestem manu sphaeram, et super ea stellam, cum catena aurea, humum usque e sphaera dependente, praeferat. Bochius.

FAVOR. Adolescens alatus, caecus, vultu timidus, pedibus rotae insistens: comitante Adulatione, pone vero Invidia. I. Paep.

FAUSTITAS, Virgo tenens icunculam auream, Pluti scilicet divitiarum Dei, et cornu copiae sinistra. Bochius.

FELICITAS. Matrona dextra caduceum, sinistra cornu copiae sustinens, et illo quidem caelestia, hoc terrena bona figurantur, loco cornu copiae, nunc


page 227, image: s0299

oleae, nunc, ut in numo Antonini Pii, lauri ramum gerit, quod in pace ac victoria perpetua sit felicitas, vel sceptrum tenet alibi, vel utin Commodi Caes. numo, duplex cornu copiae in medio caduceum complectitur, Augustinus, vel, ut iuliae Mammeae Numisma habet, femina solio insidens, dextra caduceum, sinistra cornu copiae praefert, vel alto in solio conspicua et coronata ponitur, ad quam multi frustra conantur ascendere. I. Paep vel gemellos sinu fovet, duobus aliis pusionibus exsultim lusitantibus Bochius.

FECUNDITAS, binis iuxta liberis, tertium ulnis gerit, vel et iam quartum ut in numis quibusdam, vel, Mulier sedens mammas lactanti praebet, vel, ut in numis iuliae Mammeae, stat Matrona, sinistra cornu copiae tenens, dextra infanti blanditur. Augustinus. vel, Matrona sinapi floribus coronat, posset venalem proponere, quam gremio fovet, gallinam pullos excludentem, et leporem ad pedes iacentem, vel cornu copiae e quo spicae, et gemelli collo tenus emineant, aliis grandiusculis Matri ad pedes blandientibus. Bochius.

FIDES HUMANA, In numis veterum, per dextras implicatas exposita est, vel sub dextris flores, spicas, aut caduceum reperies, quibus fructus ostenditur, ex Fide, Pace, atque Concordia exsistere solitus, vel, ut numis Heliogabali, femina sedens turturem fidei symbolum ut a manu, hastam altera sustinet, cui fides exercitus, inscribitur. In Domitiani Aug. numo 1. Multer stans spicas binas una manu, altera lancem fructibus et cordibus plenam gerit, cum epigraphe: Fidei publica. Augustinus. vel, in veste catellos depictos, et praefert sceptrum, cuius in apice manus implexae. Bochius vel Puella veste candida, dextra sigillum, clavem sinistra gerit; iuxta astante cane. Caesar.

FIDES seu RELIGIO, oblongam crucem tenens uno pede Ethnicum Imperatorem calcat, altero Haereticum pseudoevangelii sui librum attollentem. Bochius. vel Puella habitu albo, dextra crucem, sinistra


page 228, image: s0300

calicem, quem fixo obtutu aspiciat, vel legem Mosaicam teneat, vel una claves, altera Pyramidem, hac epigraphe: Super hanc petram, complectatur. Casar.

FESTIVITAS, virguncula cum cithara et Musicis instrumentis Bochius.

FIDUCIA, Manu sceptrum gestat, in cuius apice duae manus implexae, cum candido ad pedes catello, spectantur. Bochius.

FEROCITAS, equino pullo effreni insidet puella. Bochius.

FLAGELLUM DEI, Vir rubra veste, dextra flagellum, sinistra fulmen vibret. Caesar.

FORTITUDO, querno serto coronata, astante camelo, qui indefessi laboris est: clavam manu, rictumque Leoninum in capite gestat, vel Cupido vexillum militare prosperae fortunae submittit, laeva ferocissimo Leoni caput mulcet, iuxta navis in mediis procellis cum inscriptione: Nec bona sors tumidum, nes mala sors timidum. Bochius.

FORTUNA, in omnibus fere numis, dextra navis clavum, sinistra fert cornu copiae. vel, in numis Graecis Antonini Lecto incumbens, dextra capite turritam coronam, Graecis
[Gap desc: Greek words]
dicebatur, lecto insidebat, quod secure possessores quiescere faceret, In aliis numis, rati passis velis insistebat, quasi prospero cursu ventisque delatae. Haec imago etiam Fortunae reduci, uti alia sedens manenti inscripta visebatur. Sed de hac infra pluribus. Augustinus. vel in cubica sede, cum duabus anchoris, vel globo insistenti ventus comas in frontem diffudit, cum velo lunato, et ventis turgido. vel cum rota partim nigra, partim alba, vento agitata. Bochius.

FRAUS, vultu benigno, ceteris membris pilosis et squammosis serpentem referentibus, varioque colore infectis describitur. I. Paep. vel larvam manu gestet. vel bifrons, hinc anus, illinc iuvencula manipulum florum, ex quo se coluber exerat, dextra praefert, Bochius. vel bifrons ut ante, vestitu flavo, pedibus


page 229, image: s0301

aquilinis; cauda scorpionis, bina corda in dextra, larvam in sinistra ostendens. Caesar.

FREQUENTIA. serto coronata formicis pleno, papavera manu gerat. Bochius.

FURIA, Vetula capillo horrido, nigroque, veste nigra etiam, et uniformi, dextra scuticam, sinistra facem praetendat. Caesar

FUROR. vultu terribili, et sanguine consperso, qui armis, gladiis, galeisque insidens fremeret, revinctus post terga catenis, I. Paep. vel, vir armatus, minax ensem ferens dextra, scutum sinistra, in quo Leo depingebatur. Alciatus, vel iuvenis minax, lauto coronatus, cinctus hedera, alatus in capite binis alis, fremat obverso in caelum vultu Caesar.

FURTUM. iuvenis pelliceo tectus caput regmine, una lucernam versatilem, altera scalas e funibus confectas sustinet, ad pedes cultro iacente. Caesar.

G.

GAUDIUM, viridi puella veste, florido serro coronata, thyrsum gestat. Bochius.

GRATIA DEI, Puella venusta, coronata auro gemmisque, dextra librum cum olivae ramo, sinistra clypeum aureum [(transcriber); sic: aueum] complectitur. Caesar.

GLORIA, imaginem auream corollam cum palma gestantem fert dextra, laeva sphaeram cum signis zodiaci. Bochius. vel Adolescens galeatus hastam sinistra, dextra sceptrum gestat, cassidem premens pede dextro Vel, brachiis et uberibus nuda, aligera, et coronata diademate Puella, buccinam dextra, cornu Amaltheae gerit sinistra. vel lauream, gramineam, quernam et auream corollam, virtutis militaris praemia gestabit, cum sphaera et signis zodiaci. Bochius. vel. Puella fronte auro cincta, et veste coronaque itidem aurea insignis, dextra palmam, zodiacum vel tubam laeva sustinet. Caesar.

GRATITUDO, Lupinorum manipulum dextra, sinistra ciconiam gestet. Bochius. vel Puella una Lusciniam, altera manu ramum ligni seu fabarum complectitur, quo Lusciniae campum, in quo sunt alitae, impinguant. Caesar.


page 230, image: s0302

H.

HAERESIS, Adolescens armatus sclopo, e quo liber dependet, veste coloribus partibusque variis consuta. Bochius. vel extenuata vetula, macie hotrendahorrenda, capillicio sine ordine sparso, fumum ex ore iaciens, laeva gestabit librum, unde serpentes varii erumpant, dextra etiam varios serpentes complectitur, Caesar.

HILARITAS, Matrona inter pueros, iuxta pedes collocatos, in numis spectatur, alter puerorum palmae ramum offert, altero vestis laciniam sustinente ipsa cornu copiae gestat. In numo Faustinae M. Antonini Coniugis pueri desnntdesunt, matrona vero dextra palmam in terram demissam, laeva cornu copiae praefert. Augustinus.. vel radiis aureis circumdata, manibus speculum renet. Bochius.

HONOR, in M. Aurelii Antonini numis, toga pacifica lata, clavo et habitu senatorio insignis, sinu vestis splendidae, varias habente plicas, attamen pellu cida cornu copiae ferebat; ut cum utilirateutilitate laudabilem honorem coniunctum ostenderet. Augustinus vel, Virgo dextra hastam habet erectam, ex eaque parte ad ventrem usque nuda, cornu copiae fert sinistra, capite flava, coma ornato, galeam pede proculcat I. Paep. Purpurea veste, laureo serto recimitaredimita depingitur ab Alciato, vel, Adolescens venustus, laureatus hastaeque innixus, cuius aureus collum torques, armillae brachia ornent, altero pede galeam calcat cum epigraphe: In omne aurum. vel curru ab elephantis vehetur, cui a tergo diadema imponet Gloria: Bochius.. Vel Iuveni purpurato, laureato, hastam dextra gerenti, praeter catenas aureas in collo brachiisque, insuper cornu copiae in sinistra additur a Caesare.

HOSTILITAS, passiss capillis urticarum manipulum dextra basiliscum sinistra sustinet. Bochius.

HUMANITAS, in scuto elephantum gerit, cui Aethiops insidens canem contrectat, faciem eius lambentem: quod utrumque animal homini amicum habeatur. Bochius.


page 231, image: s0303

HUMILITAS, Puella veste ex sacco candido, oeulisoculis [(transcriber); sic: oeulis] in terram defixis, agnellum brachia inter, saccum humeris, corbem pane plenum manu gestabit. Caesar.

HYPOCRISIS, Vestita pellibus ovinis, facie, manibus, pedibusque leprosis, manu cannam cum suis foliis praefert. Bochius.

HYMENAEUS, floribus et amaraco coronatus, croceis soccis induitur, et sinistra flammeum, facem dextra complectitur. I. Paep.

I.

IACTANTIA, Puella superba, vel habitu gemmis pavoniis texto, dextram elevet, sinistra tubam tenente, Caesar.

IDOLOLATRIA, Puella coecacaeca, taurum supplex incensat. Caesar.

IGNORANTIA, deformis Puella, coeca, sumptuose vestita, papavere coronata, nudis pedibus inter utticas incedit. Idem.

IMITATIO, Puella instar simiae vestita, dextra penicillum, sinistra larvam praefert. Caesar.

IMMORTALITAS, Puella alata, dextra lateri firmiter admota, sinistram circulo ferendo occupet. Caesar.

IMPERIUM, Mulier, tribunitio baculo, signo aquilae et serto laureo ornata. vel Septem planetis serti loco redimita, caeruleo in pectore amictu, quem zodiacus ambiat, veste altera usque ad genua cymatili et undosa, tertia ad pedes demissa, montibus civitatibusque depictis insigni: sceptrum dextra, clavum sinistra navalem sustinet. Bochius.

IMPERIUM ORBIS, per Iulii Caesaris equum, pedibus prope humanis, ungulisque in modum digitorum scissis, designatur. Bochius.

INDUCIAEINDUTIAE, per virginem caduceum gestantem, duasque manus sese in clypeo complectentscomplectentes designantur. Bochius.

INDULGENTIA, in numis Antonini, sinistra sceptrum longius a se remotum tenens (quasi rigor iustitiae semovendus abindulgentesitab indulgente sit) dextra pateram


page 232, image: s0304

exportectamexporrectam, velut liberali, offert. In Gordiani numis, stat inter leonem et taurum, feroces demulcendo mitigans, edomansque. In numis Seveti Severi Aug. et Caracallae, Matrona Leone vecta, crotalum aut cymbalum tenet, ad Cybeles Deyespeciem, iuxta Deae speciem, iuxta flumen, quo scilicet statuae Deae Cybeles ablui solebant, quae propro tellure accepta indulgenter filios alit, patiturque. Augustinus.. Vel ulmo nixa, quam vitis cum uvis ambiat. Bochius.

INDUSTRIA, Casside armata puella, pedibus nuda, veste magnifica; gladium dextra, arcum sinistra praetendit. Caesar.

INFAMIA. Puella leprosa, alis nigris, vesteveste ad cingulum, plumis referta, cetera flava, cornu inflat, cum inscriptione, fronti annotata. Turpe. Caesar

INFORTUNIUM, Puella pallida, macilenta, caput, brachia, manus, pedesque nuda cornu copiae immensum, sed vacuum dextra, corvum sinistra gerat, veste obscura, in qua depingantue domus suffossae. Caes.

IMPIETAS, Puella ferox, veste viridi, sinistra hippopotamum, facem dextadextra [(transcriber); sic: dexta] sustinet, qua subiectum pelicanum cum suis comburat. Caesar.

INGRATITUDO, Puella veste viridi ex hedera, serpentem sinu, flammas ore, manu utraque viperas continet. Bochius.

INIMICITIA, Puella veste nigra, flammis plena, teneat anguillam dextra; cane feleque iuxta pugnantibus. Caesar.

INNOCENTIA, veste succincta alba, coronata capillitio fluente aureo, ocreas induta, in capite agnum et par columbarum sibi iunctarum gerit, cum lemmate: dabuntur arma postea. Bochius.

INIURIA, Puella terribilis, veste rubra, ore spumante, linguam exserat, fascem spinarum dextra ostendat, pedibus calcans bilancem. Caesar.

INIUSTITIA, Puella veste alba, sanguine oppleta, extro oculo privata, sinistra schyphum aureum, quem intueatur, dextra gladium praeferat, pileo turcico ornata, humi iacente libra cum tabulis Mosaicis. Caesar.


page 233, image: s0305

INOBOEDIENTIA, Puella veste rubra, caput plumis ornata pavoniis, dextra elata, pedibus frenum [(transcriber); sic: frennm] calcet, humi aspis aurem unam ad terram premens, alteram cauda claudat. Caesar.

INQUIETUDO ANIMI, Puella tristis stans, veste varia volanteque, dextra cor, cui horologium arenarium insistat, longam chartam sinistra complectatur, Caesar.

INSIDIAE, Puella armata, rete dextra, sinistra iacula gestet habitu vulpe insignito: humi serpens ex herba caput porrigat. Caesar.

INTELLECTUS, Iuvenis aurea veste, coronatus auro vel sinapi:e capite flamma egrediatur; sceptrum dextra ostendat, sinistra Aquilam. Caesar.

INVIDIA, Pallida, macilenta, torvis oculis, dentibus rubiginosis, lingua venenata, virenti pectore depingitur. Ioannes Paep. vel coma colubrina cor exedens. vel vetula, oculis retortis, canibus in veste pictis, capillisque serpentibus immixtis horrida, dextra cor teneat, quod ore rodat, serpente ad uber sinistrum sito. Caesar.

INVOCATIO, Puella veste rara, dextra et ore flammam contineat. Caesar.

IRA, Puella maxillis tumida, oculis rubris, naribus apertis, humerisque elatis iracundiam spirans, armata casside flammam exhibente eidem appictam, obscura veste, gladium dextra, sinistra facem accensam praefert. Caesar.. cassidi ursum addit. Pierius.

IUDEX, Senex veste gravi, bacillum dextra sustineat serpente circum voluto spectabilem hinc aperti libri cum Aquila, illinc horologium et lapis lydius; corde pendente ex collo, in quo puram imaginem intueatur. Caesar.

IURISDICTIO, Veste purpurea, fasces consulares penes se habeat, Bochius.

IUSTITIA in numis Tiberii Caes. ea forma est, qua Chrysippus, teste Gellio, finxit. Virgo integra, sine cultu et fuco nimio, severa et vivida, fronte rosis coronata, ut virtutum Regina, et odore velut suo


page 234, image: s0306

fragrantissima. In numis Antonini Pii et Alexandri Severi sedentis specie, sinistra manu virgam, dextra pateram, illam imperii, hanc diuturnitatis notam sustinet. Aug. Iustitia et Iniuria in Cypseli arca sic habebantur. Mulier formosa aliam deformem obstricto collo trahebat, ac fuste male multabat. I Paep. vel. Insidens bovi virgo, qui ab Aarone pro iustis offerebatur, dextra libram tenebat, sinistra vulturem: quia hic cadaveribus contentus, animatis non nocet. vel papavere coronata, fasces, securiculam, et libram sinistra ostendit, stante ad pedes vulture, quem ab Hercule iustitiae symbolum habitum Herodotus testatur. vel lyram cum cornu copiae gerit, vel monili e collo pende te, in quo oculus sit insignis. Bochius.. vel oculis velatis aureo candidove amictu, diademate coronata aureo, unde pendeat oculus: dextra gladium, sinistra bilancem praeferat. Caesar.. Vide supra Aequitas.

IUVENTUS, sive HEBE in M. Aurelii Caes numis Matrona iunior, patera affundens foco altaris aromata, cui Deae, iuvenes ex ephebis excedentes sacrificare thure solebant. August Vel Puella alacris, veste et corona aurea, manu calices florum ostentat. Caesar.

L.

LABOR Coronatus lauro, bovis exuvias pro amictu, gruis alas pedesque pro indefesso tolerantiae symbolo habebat astante ligone. Bochius.

LACRIMATIO passis capillis, sertum apii detrahit, fruticem fabae gestans, cui hirundo insideat. Bochius.

LAETITIA Virguncula floribus coronata, in numis visitur; quod haec aetas laetior Interdum corollam dextra, et sinistra virgam, sceptrumve, aut clavum globo impositum sustinebat, ut in numis Crispinae Aug. Interdum et anchoram, ut in Philippi numis et Taciti Impp. visa etiam dextra patinam offerte. Augustinus.. vel depictis candida veste floribus insignis, una manu crystallinum vas vino helvolo plenum gestat, altera pateram, Bochius, vel Puella venusta et grandis, alba veste, pictisque foliis et floribus rubris flavisque


page 235, image: s0307

decora, floribus etiam coronata, et saltui indulgens; vas crystallinum rubro plenum vino dextra, craterem sinistra aureum praeferat. Caesar.

LASCIVIA tribus Satyris pleno haustu sese invitantibus exprimitur I. Paep. Vel Puella veste sumptuosa, sinistra speculum quod intueatur, dextra comas captet. Caesar.

LASSITUDO Puella macie confecta, subtile veste pectore detecto, sinistra baculo innixa, dextra flabello sibi ventulum faciat. Caesar.

LIBERALITAS Sinistra cornu copiae, quadratam dextra tabellam punctis, instar pilarum utrimque pictis, signatam exhibet; quae videtur congiarii militibus pendendi signum fuisse. Augustinus.. vel fundens e cornu copiae numorum copiam. vel Leo frugifera ex arbore ungulis suis concussa pabulum praebet reliquis animalibus. Bochius.. vel Puella veste alba, aquilam capiti insidentem, et circulum gerat dextra, floresque spargat, sinistra cornu copiae praeferat. Caesar.

LIBERTAS in Heliogabali numis, Matrona pileum dextra, cornu copiae sinistra gestans, quasi ex libertate rerum omnium copia constet. vel dextra pileum quo fervi manumissi donabantur, et virgam (vindictam dicebant) qua percussus a Praetore aut Consule servus in libertatem vindicabatur, ut in numis Sergii Galbae in alio numo libertas quasi ferire parata, diducta manus vola; nam, ut in pandectis est, ictu palmae etiam manumissio datur. In Caracallae numis, praeter virgam et pileum stellam ante se gerebat. Pierius lib. 40. c. 3. vel Iuvenis honesto amictu, frenum manibus fractum gerens, et aciei mucronis inambulans, vel iugum fractum cum pileo ostentat. Bochius.. Vel Puella candenti veste, dextra sceptrum et pileum sinistra praefert. Caesar.

LIBERUM ARBITRIUM Iuvenis lauro coronatus, aurea veste, sceptrum praetendit dextra, notatum hac litera: Y. Caesar.


page 236, image: s0308

LIS, Puella amictu versicolore, dextra vas sustinet, unde aquam igni infundat. Caesar.

LUBENTIA, candida veste flavaque succincta, nuda brachiis, alias pedibus, dextra malum aureum, sinistra manipulum florum, monile gerit in pectore. Bochius.

LUCTUS, veste lugubri adolescens, Idem.

LuXUS, Comi Dei habitu ex Philostrato pingitur. Idem.

LYMPHA, Habitu coloni Veneti, piscem in capite gestet cum harpagio, id est, vase foraminoso aquali, hortis irrigandis apto. Bochius.

M.

MAGNANIMITAS, rictum Leonis pro galea, sceptrum manu aureum gerit. vel aquilam solis radios irretorto vultu intuentem manu praeferens, globum terrae calcat. Bochius.. vel Matrona veste aurea militari, coronata diademate imperiali. Leoni insidens, dextra sceptrum, sinistra cornu copiae aurum effundens sustinet. Caesar.

MAGNIFICENTIA, rictu Leonis pro casside tecta, e cornu Amaltheae pecuniam populo spargit, dextra ovalem circulum tenet, in eoque lineas arcis exstruendae, seu Ichnographiam. Bochius.

MAIESTAS, Mulier cum fulmine, et ramo lauri, vel cum orbis globo et sella curuli, gloria et acclamatione latera stipante. Bochius.

MALEDICENTIA, Puella deformis veste pulla seu viridi, linguam exserens, utraque manu accensas faces complectatur. Caesar.

MANSUETUDO, Tenellum ulnis agnum fovet, oleagineo coronata serto . vel demulcet agnum in posteriores pedes arrectum. Bochius.

MATRIMONIUM, Homo compedibus vinctus, collum iugo submittit. I. Paep. vel Iuvenis veste pulchra, annulum dextra aureum, humeris iugum feret. Caesar.

MELANCHOLIA, Vetula male vestita, sedens, saxo genibus innitatur, et manu mentum fulciat. Caesar.


page 237, image: s0309

MEMORIA, fulva veste, digito fronti apposito, indagantis specie, librum manu evolvebat. Bochius.. vel Puella veste nigra, capite arculam gemmis plenam, dextra sibi vellicet aurem, canem ferat sinistra. Caesar.

MATURITAS, solis filia, coronata spicis, aristas vesti affictas, quae lutea sit, melopeponem dextra, sinistra racemos profert vinaceos. Bochius.

MENDACIUM, Puella deformis veste candenti et nigra, larvis linguisque conspicua, manu lucernam lumen occultantem praeferat. Caesar.

MIMICA, Puella veste honesta, larvam una manu, alas altera gerat. Caesar.

MISERIA, Scutum ferat, in quo Mulier pingatur, stramineo insidens fasciculo, cuius ulcera lingant canes. Bochius.

MOLESTIA reti involuta spinas nudipes calcat. Id.

MOMUS macilentus, pallidus, ore hians, ad terram despectans, quam baculo percutiebat I. Paep.

MONARCHIA, Cyrus habitu militari, cuius sub pedibus Xerxem, Asiam navibus Europae coniungentem, Themistocles superat. vel Iulius Caesar cum lituo et stella, sub his pugna Pharsalica depingebatur. Bochius.

MONETA, Dea olim templum Romae habuit. In numis Domitiani dextra bilancem ostentat, sinistra cornu copiae ut cum aequitate ubertatem iungat. In numis Diocletiani aliorumque tres matronae tria metalli genera; aurum, argentum, aes ferebant triplici A. A. A. designata, quae metalla cum flando et feriundo aptarentur, F. F. apposita erant, interdum forfices, incus, et mallei iungebantur. Augustinus.

MUNIFICENTIA significabatur, per Antoninum pium, elephanti specie proposita forte quod ludos populo commissis elephantis dederit: alia enim ratio adhibenda vix apparet. Augustinus.

MUNDUS serpente caudam suam admordente repraesentabtur I Paep. vel longo vir amictu, capite sphaeram terrestrem auream sustinet. Bochius.

MUNDI CONTEMPTUS, armatus vir, coronam


page 238, image: s0310

conculcans caelum intuetur, hastam dextra, palmam sinistra complexus. Caesar.

N

NATURA Mammosa, accurrrentibus hinc inde infantibus lac praebet. Bochius.

NECESSITAS, malleum dextra, fasciculum [(transcriber); sic: fasciculnm] clavorum sinistra gerit, Bochius.

NEGLIGENTIA, Puella deformis, iacens, capillis sparsis, veste lacera, manu gestat horologium inversum non fluens. Caesar.

NOBILITAS, In numis Commodi et Getae Imp. Matrona est, sinistra manu Palladium, id est, statuam parvam armatae Palladis, quam cum Naute Aeneas a Diomede et Ulysse ereptam post Troiae eversionem recuperavit, Albamque transtulit Unde Romam delata, a Proceribus ex Troianis originem trahentibus pro nobilitatis signo usurpata est. August. vel Puella veste decora, oblonga, stellam in capite, dextra sceptrum praeferat. Caesar.

O

OCCASIO, picta in veste, variis coloribus, aut seminuda, capillis frontem operiat, pedibus alatis rotae insistat, occipitio calva: dextra novaculam gestet. Caesar globum prorota ponit Bochius, vel Mulier nudipes, comitem habens paenitentiampoenitentiam fronte capillata, post calva, pedibus alata, rotae vel pilae insistat. I. Paep.

OBEDIENTIA, Veste picta, diversi generis iuga et fasces consulares manibus gerit, Bochius, vel Puella modesta, candenti veste, caelum aspiciens, dextra crucifixum, sinistra sceptrum, cui inscriptum sit: Suave, praeferat; radio de caelo descendente. Bochius.

OECONOMIA. Matrona caput oliva redimita, temone lateri adhaerente, aratrum sinistra, dextra bacillum sustinet. Caesar.

OPULENTIA, Vasis auro argentoque plenis circumdatacircundata, sceptrum gerit, astante lanigera pecude. Bochius.

OBSERVATIO, Puella veste nigra, nube caput circumdantecircundante, manibus caput asini apprehendit. Caesar.


page 239, image: s0311

ORATIO, Puella veste viridi, et alba, genu flectens, flamma ex ore prominente, cor sinistra, e quo flamma similiter erumpat, sustinens, dextra in censet caelum intuendo. Caesar.

ORBITAs, Armata gladio infantem nudum pede prehensum dissectura truci vultu exprimitur. Bochius.

OTIUM, Puer iacens, male vestitus, manus complicet; et humi iaceant multa rubiginosa. Caesar.

P

PAUPERTAS, fractum manu cor gerat, astante Patientia, Modestia et Humilitate. vel lacera veste stramentis insidens, iunctis manibus pedibusque nodum dentibus tentat solvere. Bochius.

PATIENTIA Saxo insidens Puella, veste paupercula, manus vincta caelum aspiciat. Caesar.

PAX, In numis Imperatorum, accensa face armorum cumulum inflammat, iuxta illud

psal. 45.

arcum conteret et confringet, arma et scuta comburet igni

In plurimis est Virgo, altera ramum oleae, manu altera, vel cornu copiae vel caduceum praeferens, quod omnia haec pace defensa bello violentur. In Claudii Impp. numis, virgo caduceum ad terram demittit, ut serpentem furiosum (quo bellum designatur) componat, velatis manu oculis, ne anguem intueantur, quem Pierius fugientis specie designatum notavit. In alio eiusdem Imp praeter caduceum et Palladium, quae manu tenet, pedibus calcat serpentem. Pierius lib. 15. cap. 46. In Graecis Locrensium numis, sedentis specie alata, visitur, caduceum gestans, sedet, ut quietem in pace iucundam denotet, alata est, ut caelestem sese esse designet, et facile ab hominibus discedere, cum inscriptione: *E*I*R*H*N*H, latine pax, quo alluditur ad nomen Irene Imper. quae pacem orbi et Ecclesiae adversus Leonem virum Imper. et Iconomachos molita est. Augustus. Pacis Genii septem. 1. Marsupium auro turgidum. 2. manipulum frumento plenum. 3. viridem ramum. 4. capite pampinis redimito spumantem vino pateram offerat,


page 240, image: s0312

5. Cornu copiae variis frugibus plenum. 6. Tenellum haedulum gestet. 7. Apum alveario incumbat. vel gestet hac manu oleam, illa caduceum, composito ad pedes armorum acervo, atque fortissimo Leone cum agno cubante, vel redimita serto spiceo, cum claudicante opum Deo Pluto ad dextram; sinu frugibus pleno, oleanigenam laeva corollam gestet, vel. Lepida Virguncula ramum oleae dextra, faculam laeva, qua armorum struem accendat. Vulcanus ex armis vomeres conficiens, pacis proximam spem ostendit. Bochius.. Puellae vestem albam, lupo et agno iuxta se in vicem cubantibus in ea depictis induit. Caesar.

PECCATUM. Iuvenis caecus veste nigra, serpente cinctus, alio cor rodente, variis viis gradiatur. Caesar.

PARSIMONIA. Puella vilis, habitu simplici, dextra circinum, bursam laeva praeferat, cum hac epigraphe in charta: In melius servat. Caesar.

PERFIDIA. Puella veste nigra, utraque manu serpentem tenet. Caesar.

PERSECUTIO. Puella alata, veste subnigra, pedibus crocodilum calcans, simulat iaculari. Caesar.

PERSEVERANTIA. Puella veste alba et nigra, manibus ramum lauri ostentet. Idem.

PERTINACIA, Puella veste nigra, caput galea plumbea armata, cingatur undique hedera. Caesar.

PESTIS, Puella pallens, nigra veste, et in latere aperta, unde sanguinolentum indusium appareat: fronte velata, brachiis et pedibus nuda, turpe gerat dextra flagellum. Caesar.

PIETAS. In numis Drusi velo caput operta, supra quod ornamentum diadematis specie gerebat. In numo Decimi Bruti capillata exhibetur. In Caligulae, sedens proponitur, dextra craterem seu arculam thuriferariam ferens. In aliis numis, altaribus vel precantis, habitu, vel cum arcula thuris iungitur. Alibi inter sacrificantium instrumenta, ut erat secespita, culter victimis secandis aptus, vasculum, quod pro sanguine excipiendo erat, et aspersorium unde aqua


page 241, image: s0313

affundebatur. Aliquando et puer ministrans (Camillos vocabant) iuxta aderat. Quintus Metellus Pius, Ciconiam pietatis symbolum feminae adiunxit. Antoninus Pius, feminam parvulos amplexantem proposuit. Pompeius duos apud Catanenses celeberrimos iuvenes Philonomum et Calliam amavit, qui nato illic ab Aetna vicino monte incendio, dum reliqui opibus subducendis intendunt, his neglectis, utrumque parentem senem humeris extulere, hos igitur proprio parenti in Neptuni habitu proposito adiunxit, quod se Neptuni sobolem per adulationem quorundam non invitus crederet, cuius sese defensorem bello maritimo profitebatur. August. vel Puella modesta, alata, et veste rubra: flamma capiti imminente, dextra effundat cornu copiae; et sinistra ciconiam ostendat. Caesar.

PHLEGMATICUS, Vir crassus, sedens, brachiis in sinum complicatis, veste nigra, capite ad oculos velato, humum aspiciat. Caesar.

PLACABILITAS, dextra lupum et agnum eodem sub iugo, ramum oleae laeva sustinet. Bochius.

PHILOSOPHI olim utebantur toga talari, pro missa barba, tiara in signes, altera manu sphaeram, altera librum complexi. Ita Clemens in biblioth.

PLANETAE, Sol radiis coronatus cum hasta, in manu sinistra, radium dextra porrigit: Leone iuxta posito. Vel Mulier negligenter vestita, radiante capite; zodiacum a dextro humero sinistrum versus oblique gestat, et sceptrum dextra. Bochius.

LUNA tenui veste, accensam facem laeva, verbenam dextra, prope cancrum gerat, vel superiori veste lactea, inferiori caerulea lunarem capite, terrestrem sphaeram sinu profert. Bochius.

MARS Vultu ferox, hastam sinistra, basim dextra auream tenet, cum figura cubica: iuxta scorpius locetur. Idem.

MERCURIUS alas capite pedibusque, caduceum gerat dextra: iuxta Virgo. Idem.

SATURNUS Senex cum falce, sperpentem stringens: iuxta aquarius. Idem.


page 242, image: s0314

VENUS Adolescentula venustissima cum serto rosaque iuxta libram collocetur. Idem.

IUPITER aetate virili, olea coronatus iuxta sagittarium cum aquila et fulmine ponatur. Idem.

POSSESSIO TUTA in clypeo praedium, cui virgo brachio incumbat. Idem.

POTENTIA, cum diademate, sceptrum [(transcriber); sic: septrum] dextra, pomum aureum laeva gestat; sceptris confertim vesti affictis, vel brachium e nube exsertum, gladiumque cum scuto proferet: nam omnis potestas a Deo, per me Reges regnant, ut David. Bochius.

PRECES, claudae, maesto vultu, strabis oculis, ab Homero finguntur. I. Paep.

PLAUSUS. Adolescens elatis manibus crotalo sive crepitaculo et aeneis annulis tinniens. Bochius.

PROSPERITAS. Virgo, et oppida et regiones reti trahens. Bochius.

PROVIDENTIA globum virga aut digito monstrat, tamquam a se gubernari ostendens: ut in Hadriani et Traiani numis. Antoninus Imp. fulmen cum aquila, aut ut alii, columba exhibuit, quae sceptrum rostro teneret. Alii caducei felicitatis aut cornu copiae ubertatis signum tribuunt. Alii columnae innitentem. Alii orbem dextra sustinentem adumbrant. In numis Antonini Pii laeva contum, dextra radium tenet, quo ante se positam versat pilam Pier. l. 39. c. 19. In numis Constantii reperitur templum Pier. l. 49. c. 23 cetera August. vel bifrons, conchae seu naviculae insidens, dextra gubernaculum, sinistra geminas claves complectitur Bochius.. vel veste flava et bifrons, ut ante, dextra circinum sustinet Caesar.

PROVIDENTIA Divina, hastam laeva, sceptrum dextra gerit, cum mundo ad pedes, cui aquila insidet. vel hastata cum clypeo, insistens globo in quo aquila depingatur. Bochius.

PRUDENTIA, Mulier coronata, sceptrum mori ramo circumdatum laeva tenet, globo dextram admovens genibus imposito, astante ad latus grue, qua lapidem unguibus gerat. vel, serto coronata ex arbore


page 243, image: s0315

moro, sagittam dextra, cui echinus circum plicatur, et speculum sinistra gerit. Bochius.. Puella bifrons, veste, affictis mori foliis, insigni, dextra baculum serpente circumvoluto monstret, speculum inspiciens. Caesar.

PRODIGALITAS, Puella, veste et corona sumptuosa bursas effundat. Caesar.

PUDICITIA in numis, Matrona sedens velato capite, lacinia vestis, dextra velum seu calanticam, sinistra sceptrum habet: Nempe domi ac sub veste tutius latet, ut cupiditati imperet. In numis Sabinae Aug. operto capite indicem iugulo admovet. Pierius lib., 40. c. 21.

PUGNA Veste maculosa serpente cincta, tubam inflat, et in ea flammam. Bochius.

PERTURBATIO Vario amictu, cum folle pingitur. Bochius.

Q

QUERIMONIA manibus brachiisque complicatis, cum bubone capiti insidente describitur. Bochius.

QVIESQUIES, Saxo cubico insidens, manu gerit perpendiculum. Idem.

R

RAPINA, Lupina pelle vestita, aptato capiti rictu dextra pugionem, laeva bulgam exhibet. Bochius.

RATIO, Scutum in quo virgo Leonem, cui insidet freno regit. Bochius.

REBELLIO, calcans iugum, acinacem dextra, sinistra ancile gerit. Idem.

RECONCILIATIO. Pingitur cum palma et scuto, in quo ara depicta manus iunctas; cum caduceo sustinet. Idem.

REDEMPTIO, Serto coronata querno, columbam candidam, quam tenet, dimittit. Idem.

RELIGIO, in M. Aurelii Imp. et Decii Iunioris Aug. numis, in habitu ac imagine Mercurii proponebatur, quod Per Mercurium uti per Religionem, ima summis conciliarentur: isque linguae ac cordi humano praefectus esset, quibus maxime exercetur in Superos


page 244, image: s0316

religio August. vel armata Mulier, pro hasta crucem ferens, ad latus elephas, galerus Cardinal. et mitra Episcopalis pedibus adiacet, et capiti columba radians insistit. Vel genibus flexis angulari lapidi, brachio crucis signo innixa, altera manu librum apertum gerit, cui inscriptum sit Verbum Dei. Bochius vel Puella veste talari alba, et paludamento caeruleo stellis consito, coronata floribus, in pectore solem et longam manu crucem praefert. Caesar.

REMORSUS CONSCIENTIAE, Puella venusta, superiori veste alba, interiori nigra, in dextra luna, et cor a serpente rosum appareat. Bochius.

REFORMATIO Matrona veste brevi et simplici dextra forfices vel cultrum furtivum, sinistra librum gestat, in cuius una facie: Argue, in altera: Obsecra, scribatur. Caesar.

REPREHENSIO, Puella horrida et armata, corpus caputque; ignem dextra; cornu, quod insonet, sinistra praeferat. Caesar.

RISUS Lepidus puer, plumis versicoloribus coronatus, amictu versicolore floribusque ornato, ridiculam laeva manu larvam ostendat. Bochius.

ROS gramineo serto coronatus puer, lunarem manu orbem tenet: Nam plenilunia rore fecundiora. Plutarchus.

S

SALUS in numis veterum serpentem dextra sustinens, aut altaribus serpenti imposito dicatis adsistens. Serpens enim Aesculapio ac saluti sacer; quod innoventur quotannis pelle deposita, velut aegroti morbo. Nonnumquam sedens, quasi ferens quietem pingitur. Stans etiam velut robur firmata valetudine reducens. In numis Hadriani una manu lancem, altera clavum tenet, orbem pede calcans, inscriptum: Salus publica, ut si haec, illo imperante, orbi reddita esset Virgo in numis, quae serpenti cibum praebet, non tam salutis, quam Lanuvinae virginis imago est, quae cibum quotannis Draconi praebebat, a quo nisi casta esset, interimebatur, alias salva. Vide


page 245, image: s0317

Propert. lib. 4 eleg. 8 Augustinus.. vel Mulieris forma in solio sedentis pateramque tenentis, iuxta quam ara, cui anguis caput attollens involutus erat. I. Paep. vel Mulier arae adsistens, pateram dextra serpente circumplicatam, hastam laeva tenet, vel in solio sedens pharetram dextra, aram tangens sinistra serpente etiam circumplicatam, cum epigraphe: Non aliunde salus. Bochius.

SALUTATIO in clypeo gerit elephantem, qui proboscide flores contra lunam eiaculetur. Bochius.

SATURITAS Virgo pateram manu tenens, capram mulget distentis lacte uberibus. Bochius.

SANGUINEUS Iuvenis alacer, rubicundus, coronatus floribus, citharam pulset sibique fingat sonum placere: hinc liber musicus, inde caper statuetur tenens ore racemum. Caesar.

SAPIENTIA Puella veste coloris Turcici, dextra accensam lampadem, sinistra librum apertum sustineat. Caesar.

SECURITAS in numis passim, Matrona sedens capite in sinistram inclinato, dextra sceptrum praefert. August. In Neronis tamen numo, laeva radium, dextra occipitium tenet. arae vicina Pier. l. 43. c. 6. In Gordiani numo, stans cum sceptro columnae innititur. Augustinus.. In Neronis, tropaeum sinistra sustinet. Alibi ara foco succensa additur; quia Superos pie colenti maxima est securitas. In Othonis Caesar. nimis, erecta coronam lauream dextra, sceptrum sinistra ferebat, palmam in M. Antonini praeferebat, quod post triumphatum hostem Resp. secura refloreret. Aliam descriptionem vide apud Pierium l. 43. c 6. et l. 30. c 9. Vel capite in cubitum, columnae innixum, inclinato, dextra palmam, vultu hilari, ostentat. Vel tenellae habitu Nymphae, sinistra columnae innixa, e qua pendeat vespertilio: in capite columbam laureum ramum ferentem, dextra iaculum sustineat, et filice coronetur. vel cum navis gubernaculo pingitur. vel dextra clavae Herculis innititur. Bochius.


page 246, image: s0318

SEDITIO, Quernam in capite coronam disrumpit, manibus singulis pugiones gestat, media inter felem et canem. Bochius.

SERENITAS. Virgo caeruleo vultu, columbam candidam capite gestat. vel caeruleo et candido vultu columbam praefert [(transcriber); sic: praesert] , Bochius.

SERVITUS Puella macilenta, veste lacera, capite brachiis et pedibus nuda, humeris iugum, alas pedibus aut compedes gerat. Caesar.

SIMULTAS, armata stricto ense, scorpium marinum et crocodilum inter collocetur. Bochius.

SILENTIUM, Iuvenis ore velato, vel indice presso, veste auribus oculisque plena induitur. Caesar.

SORS Puella caeca amictu versicolore, dextra coronam auream bursamque, et laqueum sinistra gerat. Caesar.

SPES, in numis veterum Virginis Iuvenculae specie (quod haec aetas bonae sit spei) hilari vultu vesteque demissa, pellucida ac distincta, quae vento facile rapiatur, herbam tribus foliculis pullulante sustinet; quia in herba spes frugum est sinistra laciniam vestis attollens summis pedum articulis niti videtur, quod facili impulsu subvertatur. August. In numo Tiberii Claudii laeva pallam sustinet, dextra lilium praefert. Pier. l. 35. c. 9. vel alata anchorae innititur. vel floris calyculum, cum numis, et triumphale sertum manu prehendit. Bochius.. vel Puella veste viridi, coronata ramo florido, et anchorae innixa, dextra lilium gestat, sinistra spargens frumentum. Caesar.

STERILITAS, macilenta, tristis, manu ramum salicis ostendit. Bochius.

SINCERITAS amictu niveo liliis redimita, in veste aureas lacinias gerit, hasta, speculo, et reliquo ornatu munda. Bochius.. vel Puella veste aurea, cor sinistra, columbam dextra complectitur. Caesar.

T

TELLUS instar Matris Berecynthiae turribus coronata, cornu Amaltheae penes se habet, inferiori veste coloris ferruginei, superiore viridi induta. Bochius.


page 247, image: s0319

TEMERITAS, per Gigantes exprimitur, qui montibus superimpositis bellum Diis inferebant.

TEMPERANTIA, Puella capillis pendentibus, veste alba vel purpurea, vinum aquae immisceat, vel palmam praeferat dextra, sinistra frenum. Caesar, vel serto ex caprifico stellione seu rerrestri locusta, frenoque dignoscitur. BachiusBochius.

TERROR, in Agamemnonis clypeo Leonis capite fuit expressus. I. Paep.

TIMOR, Vir pelle amictus cervina, leporem penes se, ad pedes alas habet, Bochius.

TRANQUILLITAS, in Antonini Pii numis, dextra clavum navalem, sinistra spicas sustinet, ut si mare ac terra tranquillitate parta naves frugesque admitterent. Augustinus, vel Virgo in scuto navem fluctuantem, cuius malo flamma adhaereat, manu gerit, nidis halcyonis mediis in fluctibus natantibus. Bochius.

TRIBULATIO, cor humanum super incude malleo tundit. Idem.. vel Puella veste nigra, sparsis capillis, cogitabunda, dextra malleos tres, sinistra cor gerit. Caesar.

TRISTITIA, pectus suum aperiens, cor intuetur serpentibus involutum. Bochius.

V

VASTITAS Flavo et caeruleo amictu, in scuto incendia et mundationes gestat. Bochius.

VERITAS, ab Hippocrate describitur Mulier venusta, veste atque oculis maxime nitens. Vel eadem alphabeto describebatur hoc modo: ut caput ex a et w; collum ex
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
constaret, et sic deinceps I. Paep vel Puella velo cincta subtilissimo, mali sertum persici gestat, vel amica veste candenti virguncula, solares manu radios complexa, cuius capiti columba insideat, Divinae typus Veritatis; vel malum persicum pectori admovens cum unico folio, quae cor et linguam humanam referunt, laeva horologium arenarium sustinet, quia veritas temporis filia. Vel cum speculo monilibus circumdato delineatur. Bochius.. vel Puella


page 248, image: s0320

veste alba et divite, capillis aureis, dextra speculumspeculum sinistra vel bilancem, vel solem gerit. Caesar.

UBERTAS, inter vimineos calathos sedens plenos frugibus, floridae genistae (gratissimi apibus pabuli) ramum praefert. Bochius.

VELOCITAS, Delphino vehitur Bochius.

VICTORIA, passim in numis alata virgo, dextra lauream coronam, laeva palmam complexa reperitur, haec fortitudinem, ut quae ponderi non cedat, illa praemium honoris explicat perpetuo virentis In Severi ac Commodi numis clipeo insidet, alterumque victoris clypeum sinistra ostentat. Alibi bigis aut quadrigis praefecta est, ut Circensium ludorum victoriam denotet. Alibi in prora navis, aut iuxta tropaeum, in quo clavus, anchora, remique navalem victoriam designabant. Augustinus Vel facie decora virgo, lauream dextra coronam, laeva palmam gerit: accipiter in capite, gallus ad pedes locetur: nam utrumque victoriae hieroglyphicum est, vel globum pede calcat cum palma et corolla laurea. Vel Leone vehitur cum laureo serto, et ramo. Vel malum punicum dextra, cassidem cum caduceo sustinet. Vel sine alis depingitur, etsi laureata palmam praeferat; scilicet ne avolaret, teste Pausania in Atticis Corinthi, et Romani Harioli cum fulmen victoriae alas assumpsisset, perpetuam eam fore divinarunt. Vel in clypeo tres accipitres rostris in volatu concurrentes: alas inter et caudam scriptum gerant: Aeternum victores, quod Darii symb. ait Pierius. hoc nomine: NIKHTIK/OTATOS2, id est, victoriosissimus, inter alas notato, Bochius.. Vel armata virgo vultu hilari, sed pulverulento, manibus cruenta spolia gerit; vel etiam victoribus captivos dividit, vel virgo pexo crine, nudo pede, strophio cincta, papillas habens rectas, fluitante veste, I. Paep. vel ut in Aug. Caes. numis videre est, dextra sertum, sinistra vexillum tenens globo insistebat I. Paep. Vel aeva palmam, dextra cornu copiae gerit. Caesar.


page 249, image: s0321

VESTA, seu TELLUS sellae insidens, dextra pateram sustinebat, sinistra contum terrae infigens. Pierius lib 43. c. 4. In numo Faustinae Augustae Cybele turrita sellae leonibus fultae insidens orbem intra manum et genua continebat. Pierius lib. 1. c. 31.. Vide fabulas Deor.

VIGILANTIA, librum dextra, sinistra virgam cum accensa tenet lucerna, vel caput armetur galea, cui grus insideat, dextra gladio, sinistra face, cum ansere iuxta posito. Bochius.. vel Puella veste alba, gallum dextra, facem accensam virgamque sinistra praeferat, lapide pedi alligato. Caesar.

VINDICTA, armata pugionem dextra gerat, indicem laevae digitum mordens, astante saucio leone. Bochius.

VIRGINITAS. Puella floribus coronata, veste alba, cithara ludens, sequatur agnum in prato virenti. Caesar.

VIRTUS Amazonis galeatae specie cum lancea et parazonio, id est, lato gladio, cui acies desit, quod defendere potius, quam offendere ac pungere virtutis sit pede altero galeam calcat et globum: ut in vatiis numis Impp. In Galbae numis Minervae non dissimilis erat. In aliis Imp. eiusdem cum victoriae signo spectatur. In Vitelli numismatis, cum militari habitu erat, ex parte altera Honoris effigies: illa virilis, haec seminea. In Augmento Pierii legimus virtutem galeati iuvenis specie propositam, qui hastam sinistra, sceptrum dextra praeferret, tum sub pede dextro, ut erat ocreatus, testudinem premeret, ac Honorem muliebri sibi specie oppositum intueretur. M. Marcellus cum utrique seorsim templum aedificare constituisset, intercessere augures, qui uno templo iungi voluere ita ut per Virtutis basilicam ad Honoris sacellum transitus esset. Virtus in Valentiniani numo dextra vexillum, sinistra orbem terrae sustinet, laevoque pede mancipium calcat. In Gordiani Imp. numo, Hercules nudus pro Virtute ponitur. In Maximiani, idem cornibus cervum arripit Aug. vel alata peregrino habitu Matronae


page 250, image: s0322

specie, quadro saxo insidentis columnae laevo nixa cubito, dextra serpentem tenet. vel Mas barbatus stans clavae innixus, Leonis pelle brachio obvoluto. vel reperitur etiam ubi hastam dextra stringens corollam oleagineam sinistra sustinet, eodemque pede testudinem calcat. vel Matrona saxo quadrato uno pede insistens, anguem dextra, sceptrum laeva ostentat. vel rupem asperam praeruptamque ascendit, cum bovis cranio, atque oleae ramo; hastam manu tenet, quam rupi infigere videtur. vel curru niveis equis tracto vehebatur, coronam auream capiti imponente, a tergo, victoria. vel significabis virtutem per Olympum mediam aeris regionem superantem, quam torrentibus et praecipitiis impeditum horreant multi ascendere, alii superasse laetentur, in cuius superficie ad aram virtutis et honoris athletae sacrificent cum epigraphe:

Supra hiemes boreaeque minas.

Bochius. vel Puella modesta floribus coronata, dextra laurum gerat, sinistra hastam, vesti inscribatur medio tutissima, vel in medio stat, Caesar.

VIRTUS MILITARIS, Mulier Gorgone ante pectus cincta, clypeum laeva, hastam dextra complectitur: cassidi, plumas inter, sphinx insidet, cum serro oleagineo, gryphes utrimque caelati spectentur, in hastae cuspide gallus, et circumplicatus serpens: in basi ciconia militiae symbolum collectur. vel Romanum signum cum aquila gestet. Bochius.

VITA ACTIVA, Puer longo capillitio, innixus aratro, et magno tectus pileo, onus aliquod humeris imponit, cum hac vesti adscripta epigraphe:

anathemapro fratribus meis.

Caesar.

VITA CONTEMPLATIVA, Puella elatis in caelum oculis manibusque, humili facie, alas gerat capite, radio descendente e caelo. Caesar.

VITIUM, Puer turpis, parvus, veste nigra: amplectatur hydram, Bochius.

UNANIMITAS. cum fasciculo iaculorum colligato, ac duobus Amaltheae cornibus sibi impexis, in quibus cornix appareat. Bochius.


page 251, image: s0323

VOLUNTAS, Puella caeca, alata, coronata regio diademate, manus extendit quasi quaerat aliquid. Caesar.

VOLUPTAS, Mulier venusta, lasciva, fucata, straba, distorta pedibus, mutila manibus, colore pallida; quae Amore alloquente erecta novo se ad pulchritudinem ornatu induat. I. Paep

ZELUS, Vir sacerdotali veste, flagellum dextra, accensam lampadem sinistra praeferat. Caesar.

CONCLUSIO.

Dedi universim illa, quae mihi in hac fingendi ratione, aut calamo, aut lectore digna visa sunt, non quod omnia figuratis imaginibus idonea censeam; sed ne, mutilo labore, illam iconographiam negligerem, quae ab antiquis usurpata, arte minus, quam usu probari debet. Cum nullis olim legibus eiuscemodi figuras conderent, neque magnopere dispicerent; propriis, an figuratis tropicisque imaginibus animi [Note: Quaedam veterum imagines, quae signe symbolico carent, a porito Iconographo sunt corrigendae.] conceptum promerent. Nec sane Bochio, aut Caesari, ca cura perpetua fuit.

Ille enim cum e. g. Adolescentem in veste lugubri exhibet, ac per illum Luctum intelligit, hic cum vetulam, male cultam, saxo innixam, caputque manu fulcientem proponit, ut Melancholiam hoc schemate adumbret: quis poesin aliquam, figurata dignam imagine, his inesse typis dixerit, siquidem nullo signo ostenditur poetice illa potius, quam naturali ac propria adhiberi significandi ratione; qua lugentem illud schema iuvenem; hoc maestam vetulam designet. Quare ut persona utraque ad humanos affectus translata videretur; bubo utrique, funesta scilicet ac tristis avis: vel alia quae piam figuratae imaginis nota, adiungenda fuerat. Quae quidem notae eiusmodi esse debent, ne ex instituto, aut natura personis competant, ut si laboris figurandi gratia, palam homini rustico tribueres, hoc enim si feceris, praeter laborantem rusticum aliud nihil expones. Quocirca alibi, magis ad rem nostram opportune, Bochius Labori bovis exuvias et gruis alas pedesque, a laboriosis


page 252, image: s0324

et vigilantibus traductas animantibus pattes, attribuit. Quae monui, ut sicubi haec signa deessent, tu opte facile, cum opus, ingenio sufficeres. Ego opera, illud eadem, qua cetera, praestitissem, nisi integra suis quaeque auctoribus maluissem relinquere.

Ceterum, an fictae personae ad affectuum diversorum rationem exponendam (quod tum in hac, tum fabulosa Graecorum poesi controversum videri posset) recte adhibeantur? libro sequenti, definiemus.

CAPUT XXI. Fabulas Poetarum apud Graecos natas, figuratis imaginibus abundare.

UT de Fabularum, inter Graecos, origine ac ratione paulo nobis certiora constent, neque alias [Note: .I. Res creatae ob utilitatem suam Deorum olim a quibus provenire creditae, nomen acceperunt.] de fabulis fabulas condere videamur; veterum nobis hac in re monumenta ac sententiae explorandae erunt. Atque imprimis Ciceronem de natur. Deor. l. 2. hac de re disserentem audisse iuverit.

Multae, inquit, aliae naturae Deorum ex magnis beneficiis eorum, non sine causa, et a Graeciae sapientibus, et a maioribus nostris constitutae et nominataeque sunt, quidquid enim magnam utilitatem generi adferet humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri arbitrabantur. It aque tum illud quod erat a Deo natum, nomine ipsius Dei nuncupa bant: ut cum fruges Cererem appellamus, vinum autem Liberum: ex quo illud Terentii, Sine Cerere et Libero friget Venus. Tum autem res ipsa, in quavis inest maior aliqua, sic appellatur, ut ea ipsa vis nominetur Deus; ut Fides et Mens, quas in Capitolio dedicatas videmus proxime a M. Aemilio Scauro Vides Virtutis, vides Honoris templum, bello Ligustico a Q. Maximo dedicatum. Quid Opis? quid Concordiae? Libertatis? Victoriae? quarum omnium rerum quia vis erat tanta, ut sine Deo regi non possent, ipsa res Deorum nomen obtinuit. Quo ex genere Cupidinis, et Voluptatis, et Lubentinae Vexeris vocabula consecrata


page 253, image: s0325

sunt. Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes viros in caelum fama, ac voluntate tolle rent, hinc Hercules, hinc Castor et Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber. Hinc etiam Romulus, quem quidem eundem esse Quirinum putant: quorum cum manerent animi, atque aaternitate fruerentur, Dii rite [Note: I.I. Ad Physicas rerum causas exprimendas Dii quoque eorumque variae actiones confictae] sunt habiti, cum et optimi essent, et aeterni. Alia quoque ex ratione, et quidem physica, magna fluxit multitudo Deorum. Nam vetus haec opinio Graeciam opplevit: exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum autem Saturnum a filio Iove. Physica ratio non inelegans inclusa est in impias fabulas; caelestem enim, altissimam aethereamque naturam, id est, igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare voluerunt, ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum. Saturnum autem eum esse voluerunt, qui cursum, et conversionem spatiorum ac temporum contineret, qui Deus Graece id ipsum nomen habet, XR/ONOS enim dicitur, quia est idem
[Gap desc: Greek word]
ac temporis spatium. Saturnus autem est appellatus, quod Saturetur annis, ex se natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia, annisque praeteritis insaturabiliter expletur: vinctus est autem a Iove, ne immoderatos cursus haberet atque ut eum siderum vinculis alligaret. Sed ipse Iupiter, id est, iuvans pater a Poetis, pater divumque hominumque appellatur, quem conversis casibus appellamus a iuvando Iovem. Hunc Ennius num nuncupat, ita dicens.

Aspice hoc sublime cadens, quem invocant omneslovem. Hunc etiam augures nostri, cum dicunt, Iove fulgente, tonante, dicunt enim caelo fulgente tonante. Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare et caelum, Iunonis nomine consecratur, quae est soror et coniunx Iovis, quod et similitudo est aetheris, et cum eo summa coniunctio.

Haec Cicero. qui pergit, et Neptuno, velut a nando dicto, aquas; Diti seu Pluto Proserpinae, id est seminis raptori terras tribuit, ac post aliorum Numinum figmenta denique sic concludit.

Videtisne, igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis, tracta ratio sit ad commentitios et fictos Deos; Qua res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles. Formae


page 254, image: s0326

enim nobis Deorum et aetates, et vestitus ornatusque noti sunt gener a praeterea, coniugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae: accepimus enim Deorum cupiditates, aegritudines, iracundias nec vero, ut fabulae ferunt, Dii bellis praeliisque caruerunt.

Ex qua Ciceronis sententia, tum fabularum origo, tum [Note: Fabulae a peritioribus confictae occultam veritatem continent: non semper illae quas vulgus imperitum dedit.] earum quaedam divisio in ethicas, quae virtutes vitiaque hominum Deorumque: et physicas, quae res naturales complectantur, facile colligitur. Denique et distinctio earum, quae cum ratione aliquo veritatis significatae fundamento iunguntur: atque illarum quae errore vulgi ac fabulandi quadam licentia iactari miscerique cum aliis ratione fictis coepere, ut proinde, sicut imperiti sit, omnia velle, velut futilia commenta, nullo abditae veritatis sensu instructa, repudiate: sic quoque admittere universa, tamquam arcanae sapientiae et mysteriorum plena, sit parum intelligentis. Cum vero Plato in Alcibiade sentit, omnem poesin esse aenigmatum plenam, in qua rerum veritas quibusdam verborum in volucris ac lenociniis proponatur, de iis ita sentit fictionibus, quae a perito ac sapiente viro non a vulgo imperito proficiscantur.

Certe studio id veteres egisse sapientes, ne concepta [Note: IV. Veterum sapientes, ne suas disciplinas passim vulgarent et ut gratiam illis aestimationemque conciliarent, eas sub fabulis signique occultarunt] ab illis rerum cognitio, vulgo manifesta esset, licet scripto aut oratione proposita constaret, nemo est, nisi antiquitatis ignarus, qui dubitet: hoc Aegyptii Hieroglyphicis, Haebraei omni pene figuratarum imaginum genere, Graeci fabulis potissimum potissimum atque aenigmatis conati sunt, neque alio testimonio opus, nisi ut scripta nobis tacentibus loquantur. Quamquam et alio illud fine praecipuos fabularum auctores Poetas Maximus Tyrius aggressos memoret.

Auribus, inquit, humanis insidias quasdam sunt commenti, ii quidem re ipsa Philosophi, nomine autem poetae: rem invidiosam ad eam artem revocarunt, quae populum admodum demulceat.

Ita enim medici salubre consilium dulci aliquo liquore aspergunt, ne deterreatur aeger saporis aut succi acrioris amaritie: eodem plane modo de Philosophia


page 255, image: s0327

illa veteri sentiendum, quae sententiis suis figmentorum ac carminum, tamquamtanquam veste cultuque magnifico tectis, priscorum hominum animos cepit ac delinivit: neque secus id quidem quam dissimulata disciplinae modestia, ad institutionem et morum feritatem cicurandam, illexit. Nec est autem quod in dubium revoces, utri melius de divinis tractarint, Philosophine an Poetae? quin potius studium utrumque, tamquam inito foedere, mutuo sese complecti deprehendas, ut eadem non diversa putes, cum enim Philosophum ais, Poetam intelligis: et cum Poetam, Philosophum quoque comprehendis. Haec Platonicus ille, re ac nomine Maximus;

cui non dissimilia Aristoteles lib 1. Metaphys. dum Phylomythen, id est, fabularum amatorem, aliqua ratione Philosophum esse asserit; quod fabula ex mirabilibus constituatur. Unde Christianus ille

Philosophus Albertus Magnus, Fabulas, ait in Met. tract. 2. Poeta fingit, ut excitet homines ad admirandum; admiratio excitat ad inquirendum, ut sciatur causa eius de quo mirantur.

Quare sicubi, aut Cicero, aut Seneca, aut quisquam alius illos fabularum artifices aversatus sit, nihil in his praeter aniles ineptias et alienas a veritatis imagine fictiones damnarunt, quae nullo ingenio conditae, nulloque emolumento vulgatae, stultorum iuxta ac sapientium esse possunt. Certe, cum doctissimo

Alciate interprete Claudio Mino in embl. 4. loquor. inepti, et plane /AMOUSOI sunt, qui in poeticis narrationibus et figmentis explicandis, ipsas tantum vaces nudaque vocabula, aut etiam simpliciter GN/WMAS considerant, nec ea potius eliciunt, quae sensum aliquem abstrusiorem contineant; ut qui in picturis diiudicandis colores aliquos, aut operum lineas quasdam conspiciunt: aut, ut qui mercibus involutis appositas imaginum tesserulas admirantur, nec quid intus lateat, aut inclusum esse possit, animadvertunt Habet enim divinum hoc studium, nescio quid latens et reconditum, quod aque omnibus pervium non sit et apertum; sed ei tantum

Ingenium cui sit, cui mens divinior.

ut Horat.


page 256, image: s0328

Ad diversam fabularum vim, significationemque quod attinet Natalem Comitem Mythel lib. 1. docte copioseque hac in re versatum audiamus.

Aliae fabulae naturae secreta continent; ut illa quod Venus e spuma sit genita, quod Phoebus Cyclopas occiderit, quodque illi fulmina Iovi fabricarint. Aliae fortunae inconstantiam declarant, nosque ad eam forti animo ferendam instruunt; ut ea quae de Phoebo dicta sunt, quod armenta paverit Admeti. Aliae ab impuris opinionibus, et a crudelitate, atque ab omni perfidia, et impura libidine nos retrahunt; ut Lycaonis fabula Aliae, ad deterrendos homines a rebus turpibus, sunt inventae; ut lxionis supplicium apud Inferos. Aliae cohortantur ad strenuitatem; ut ea quae tradita sunt de Hercule. Aliae ex avaritiae sordibus nos erigunt; ut sitis Tantali. Aliae ad deprimendam temeritatem confinguntur; ut calamitas Bellerophontis et caecitas Marsyae. Aliae ad virtutes nos alliciunt, ad integritatem vitae, ad fidem, ad aequitatem, ad religionem, ut mirifica Elysiorum camporum amoenitas. Aliae ab omnibus denique flagitiis revocant; ut severissimi Triumviri apud Inferos, singulorum animas defunctorum iudicantes; et gravissima consceleratorum supplicia. Equidem existimo quasi suavissimum humanae vitae condimentum existere fabularum inventionem. Hanc tantam e fabulis utilitatem capere minime possunt ii, qui altiora fabularum sensa non inspexerint.

Haec in hanc sententiam ex natali suffecerint: modo illa e fabulis, velut putridum ex sano corpore membrum resecemus, quae a parum castis poetis libidinum contagia subiciuntur. Quamquam aliarum rerum ortus progressusque hac fere humanae propagationis imagine expresserint, proposito, quam schemate, meliore.

Ceterum in his fabulis ad solam veritatis figurate significandae imaginem inventis verisimilitudo historica non requiritur, qualis in scenicis Fabulis (de quibus multa Aristoteles de re poetica) postulatur, nam

Cicero de illis lib. 1. de Invent.

Fabula est in qua neque verae, neque verisimiles res contineantur:cuiusmodi est, Angues ingentes alites invecti iugo.

Veti tamen repraesentatio


page 257, image: s0329

semper est necessaria, ne inutilis habeatur. [Note: Fabula non verisimilis esse debet, sed veri representativa ut Imaginum Poesi serviat. Historia admiranda fabula simillima.]

Hinc Plutarchus.

Quemadmodum Iris nihil est aliud quam relucentia solis refracti in nubibus; ita fabula quaedam est veri repraesentatio.

Ex quibus tamen non concludes eiuscemodi rerum fabulam esse debere, quae, aut factae nunquam sint, aut fieri nequeant. Quid remotius a verisimilitudine quam Bacchum ex femore Iovis natum prodiisse? huic tamen fictioni perquam similis est prodigiosus ille viri in Belgio partus Eligii Rossel ex Dioecesi Brugarum in Vladzeel; qui cum uxori Elisabethae partus doloribus graviter ingementi illuderet: uxoris imprecatione Deique voluntate tumefacto sensim gravidoque ex mascula prole femore, eosdem sentire ac gemere dolores coactus est, ac tandem parens, filium, sui nominis, baptismo, ac paulo post caelo obtulit, anno partae salutis 1352. Anniversarius defuncti (post gravem in lorica ferrea Eligii paenitentiam) dies, quotannis in Ecclesia Vladzeelensi festo S. Thomae recolitur. Res a me ex Alberti Comitis de Berg eius loci Domino, et literis apud illum variorum testimonio signatis, excepta est, historiaeque fidem meretur. Alibi etiam de monstris paria fere dedimus. Ut facile appareat in fabulis, neque historicam requiri veritatem, neque rei prorsus impossibilis commentum, illud tantum spectari, ut figurata veritatis imago habeatur, quod, nisi desit veri, et historiae similitudo, minus praestatur tum enim audientis sive intuentis animus inter historiae ac fabulae suspicionem medius incertusque fluctuat: de figurata imagine nihil statuere ac cognoscere poterit. Reliquum videtur, ut in re obscura atque aenigmatica praecipuarum fabularum inter Graecos sensa investigemus. Clementem Alexandrinum, Fulgentium Albricum, Palaephatum, Pierium Valerianum, Caelium Calcaginum, et Rhodiginum, Gyraldum, Natalem, et Ricciardum. etc. atque illius fide plures hac de re consuluine auctoritate destiturus lector fluctuaret.

Non inscite hanc veterum Poesin fingendo imitatus est huius aetatis Poeta, qui solem, illustri quadrigae


page 258, image: s0330

impositum, duodecim Nymphis, velut horis totidem, vectum in theatrum produxit: eo Nympharum habitu, ut alis quidem sagittisque omnes, celeritatis nota insignes aresque irent, sed mole corporis prorsus dispares, aliae omnino pusillae, aliae contra statura procerae, mediae aliae: His obvius Mercurius ex singulis, quaenam essent, sciscitando didicit: minimae sese Orationis horas dixere, mediocres, negotiorum: maxime procerae prandiorum, ludorum, compotationum. Et vero potuerunt suis quaeque signis symbolisque, orationi, negotiis, ac ludo propriis, has personas, ad Emblematis absolutionem, facile exprimere.

CAPUT XXII. Figuratae veterum fabularum imagines exponuntur.

SATURNUS

apud veteres mythologos calvus barbatusque senex, modo nudo, modo obvelate capite fingebatur: cuius dexteram falx armaret, sinistra ferret serpentem, qui mordicus caudam attinendo circuli figuram repraesentaret. Nec quicquam horum mysterio caruit. Per sensum tempus designabant; inter res ceteras huius orbis antiquissimum [Note: (1) Tempus antiquissimum rerum.] : nam reliquis intereuntibus, tempus manet. Modo obvolutum, modo detectum caput [Note: (2) Tempus multa velat, multa revelat.] ostendebat, multa tempore velari, ac velut oblivione obtegi; multa aperiri etiam tempore, quae diu latuerunt. Falx illi, velut ad res nascentes praepurandas, tribuitur, [Note: (3) Tempore omnia occidunt.] cum omnia tempore occidant. Serpens orbicularis additur. [Note: (4) Dies, menses, anni redeunt in orbem.] quod rebus pereuntibus, et tempora nova, et res aliae in orbem, veluti perpetua revolutione, succedant. Ita partim Fulgent. in suo Mythologico, partim l. 1. Natal. Comes, et Ricci. de Saturno.

Dicitur Urani, Poli vel Caeli filius; quod tempus a caelo gignatur. Ita Gyraldus de mensibus, Quatuor illum


page 259, image: s0331

liberos habuisse, Iovem ac Iunonem, Plutonem ac Neptunum memorant, qui totius inter se orbis imperium diviserint [Note: (1) Orbis clementis regitur.] quia Physica interpretatione ex quatuor elementis sub caelo orbis componitur. Ceteras vero proles iccirco Saturnum devorasse fingunt: [Note: (2) Senilis torpor,] quia, praeter haec elementa, reliqua creata, in tempore nata, tempore consumuntur. Ita communiter Mythologi.

Stellam quoque inter planetas supremam eius donarunt nomine; quod eius sideris vis frigida senili ingenio habituque non inscite exprimeretur.

Regem etiam faciunt, qui a Iove filio Graecia regnoque pulsus ad Ianum Italiae Regem venerit, gratus hospes, atque in partem regni admissus, postquam agricolendi rationem eam gentem docuisset. Unde et falce, tamquamtanquam fertilitatis messiumque inventor, donatur. [Note: (3) Fertilitatis autor.] Cuius deinde falcem in Sicilia occultatam ferunt, quod haec regio frugum sit fertilissima. Ceterum aurei iccirco seculisaeculi repertor dicitur, quod homines a bello ad pacis artes traduxerit, adeoque rerum omnium beaverit opulentia. Ita communiter omnes.

Platonici vero qui mundum ab anima quadam contineri ac regi existimabant regnum Saturni rationale imperium intellectus, regnum Iovis, [Note: (4) Rationis et appetitus im: perium.] regnum animae sensibilis dicebant. Quia vero plures vident ad bonum sensibile converti, aut regna, nisi per vitam activam non posse administrati, finxerunt Saturnum a Iove regno pulsum. ita Ficinus in 4. de legibus Plat. Farra in Theologia Orphica. Picus et Cartarius apud Ricciardum, quorum aliqui per Saturnum intelligentiam Caelestem, alii vitam contemplativam intelligunt, uti per Iovem activam. [Note: (5) Vita cotemplativa et activa.] Unde et regnum Saturni aureum, Iovis argenteo propositum, significat bonum intelligibile, in vita contemplativa, praeferri sensibili in activa. Eadem de causa dexterae auri Saturnum prae esse; sinistrae Iovem fingunt. Georg Venetus in Armonica mundi. et supremus inter planetas fingitur, [Note: (6) Intelligentia excellit inter bona.] quia intelligentia, bona excellit cetera.


page 260, image: s0332

Transisse etiam ex Graecia in Italiam, quia huc inde translata est. Saturnum per annum laneo vinculo constringi, et ante festum sibi diem solvi, [Note: (1) Partus prolis, vel frugum.] significat foetus in utero, vel fruges in terra, ante velut nodis ac vinculis adstringi, dum tempore laxentur. Ricciard. Physice etiam significat tardum istius planetae morum: ut Lucian. in dialog. de astrolog.

Saturnum in tartaro a Iove detineri, significat ipsius stellam ob scuram vix observari; a Iove vero vinctum esse, designat (ab appositione et coniunctione Iovis, [Note: (2) Bono malum opprimitur.] vim malignam huius stellae infringi ac mitigari: Natalis in Mytholog.l.2.c.2.

IUPITER.

Elementum ignis significat, ut Fulgentius in Mythol. vel ut alii, superiorem aeris regionem, uti Iuno inferiorem. [Note: (3) Ignis et Aer.] et haec quidem soror dicitur, quia eodem patre ac tempore nata: et coniunx, quia vicina et mollioris naturae, cum eodem ad rerum generationes concurrit.

Iupiter, ut Rex, in throno eburneo, sceptrum sinistra, dextra fulmen, Gigantes pedibus substernens, Aquila iuxta Ganymedem elevante [Note: (4) Deus Iudex proborum et improb.] (ut Albricus de imaginibus Deorum) significat; Deum iudicem improbos sententia mortis fulminantem, dignos ad caelum extollentem.

Iupiter Meragenes Parcarum dux, [Note: (5) Deus morti praeest.] significat, illum moderari fata. Ricci. in Voce Iupiter.

Iovis Troiani statua, cum tribus in fronte oculis [Note: (6) Deus omnia cognoscit. Imago S. Trinitatis.] significat, Iovem caelum, mare, et terras curare. Idem ibid. Forte et quaedam imago Trinitatis est, ac visus omnia intuentis; praeterita scilicet, praesentia, et futura.

Iovis simulacrum in Creta sine auribus esse, [Note: (7) Iudex incorruptus.] significat, illum esse iudicem incorruptum, qui omnia sciat, ideoque nec auribus egeat, munerum vero corruptelam et excusationes non audiat. Valerian. lib. 33. et Calcagninus de rebus Aegypt.

Iovem inter tympanorum et cymbalorum strepitus esse servatum, [Note: (8) Harmonia caelestis.] significat, iuxta pythagoricos, aetheream


page 261, image: s0333

regionem, ob motus celeritatem, harmoniam efficere. Natalis supra.

Iovem ab apibus nutritum inter Melissae et Amaltheae Nymphas, [Note: (1) Elementorum generatio.] significat, elementa se invice gignere: ut apes, quae Mas et femina non sunt. Natalis ib.

Iovem deiecisse Saturnum patrem regno, potestatemque gignendi sustulisse, [Note: (2) Caeli incorruptibiles. Unus tantum orbis.] significat, aetheream regionem non corrumpi, ut cetera, tempore: ac deinde, alia elementa (quae velut Saturno genita et subiecta) mundumque post hunc alium non futurum. Natalis ib.

Per Iovis caput omnia in lucem prodire, ut est apud Orpheum, [Note: (3) Dei Sapientia omnium origo.] significat, omnia creata per Dei sapientiam ab ipso tanquam capite ac fonte procedere. Georg. Venetus Armon. fol. 37.

Iupiter in throno sedens, sinistra in sphaeram subiecta (quae duo in medio capita se invicem respicientia complectitur) incumbens, iuxtaque armata Pallas [Note: (4) Deus noctu diuque omnia gubernat.] significat, Principis in orbe regendo Providentiam et prudens consilium. Duo autem capita, quorum alterum coronatum semiluna, alterum sole erat, quod diu noctuque vigilanti Principi attendendum esset. Erizzus apud Ricciardum in voce Iupiter.

Iovem cum aliis Diis convivium Oceani adiisse [Note: (5) Sol et sidera humores Maris attrahunt.] est solem cum stellis terrae humoribus pasci. Erizzus ib.

Iupiter in templi porticu collocatus cum hasta, vel sceptro in manu sinistra, et fulgure in dextra, [Note: (6) Deus et regit et corrigit puniens.] significat Iovis stabilem virtutem tam in regendo, quam puniendo. superiori corporis patte nudus. et rectus infra, [Note: (7) Deus caelestibus patet: latet mortales.] indicat se tantum caelestibus, non mortalibus, conspicuum. Iulius Iacobonius apud Riccard.

Iupiter apud Thebanos arietis pelle, indutus (qua illum quotannis toga, ariete mactato, honorabant.) [Note: (8) Impius suo sibi ingenio Deum fingit.] (ut Herodot.l.II.) significat, quemvis sceleratum suum sibi fabricari idolum, suis conforme motibus: immundos quidem arietem, aut caprum, voluptarios suem etc. Vide Caussin l.2. de Diis.

Iupiter Centauros in nubibus depingens [Note: (9) Labor et occupatio indigna vire.] Philostr. in vita Apollon. l. II. c. 10.) significat, viros


page 262, image: s0334

principes inutilibus sese nugis occupantes, qualis Domitianus, qui captandis muscis intentus erat.

Ganymedem a Iovis aquila in caelum raptum, significat, illum a Iove sub aquilae, signis auspiciisque pugnando interceptum, [Note: (1) Congressus impar. Virtutes Deo placent.] ut Fulgentius l. 1. vel Deum laetari virtute et prudentia, tanquam pulchritudine animae, ornatis, illosque in caelum extollere. ut Acchilles Bochius, et alii.

Iupiter in dextra fulgur tenens, et sinistram applicans vasi cui inscriptum KAL/ON: et Saturnus contra habens falcem, ac sinistra tangenus vas, cui inscriptum KAK/ON: et inter utrumque haerens puer iniciens dextram in dextrum vas, sinistram in sinistrum, tamquam prompturus ex utroque aliquid: [Note: (2) Voluptas huius vitae mixta doloribus, vel prospera adversis.] significat, dolorem voluptatibus; aut amara dulcibus, et adversa prosperis coniungi. Achilles Bochius symb. 8.

Iupiter Custos, in cuius sinu Domitianus Imperator [Note: (3) Deo protegente Reges tuti.] qualem ipse insigni templo veneratus est, significat, tutissimum esse, qui in Dei protectione acquiescat; cui aequum sit, ut Reges se committant: qui, ut protectores Nationum, Deum sibi protectorem habeant. Sueton. in Domitiano.

Iovem deglutisse uxorem Metim, gravidumque, Palladem ex capite peperisse, [Note: (4) Consilio sapientia nascitur.] significat, ex consilio (quod per Metim intelligitur.) nasci Sapientiam, Natalis l. 2. c. 1

Iovem in varias formas commutatum, ut serviret libidini, [Note: (5) Libidine homo fit bestia.] est, hominem huic vitio deditum bestiarum affectus et figuras animo induere; sed dum ad custoditam Danen in aurum mutatus illabitur, [Note: (6) Auro potissimum cociliatur amor.] significat aurum perrumpere omnia, Natalis ib. ex Horat. Homerus dum in sua Iliade Iovem solum vigilantem, ceteris Diis dormientibus, inducit, [Note: (7) Principis vigilantia.] ostendit, illum qui praeest, ceteris quiescentibus, vigilem esse debere. ut Ricciardus. Idem dum Iovem asserit, hanc Diis ceteris, potentiae, virtutisque ostentandae gratia, potestatem fecisse, ut carena fieret, quam ipse in caelo, reliqui omnes in terra apprehenderent, atque illa pars censeretur dignior, quae aliam ad se


page 263, image: s0335

pertraxisset, [Note: (1) Deus omnipotentia maior.] ostendit summum Numen inferiora ad se facile omnia victrici manu attrahere. Quin imago quaedam est in carnationis Dei ad se omnia trahentis ut Tirinus et alii scripturae interp. per hanc vero catenam [Note: (2) Liberum arbitrium. Amor Dei.] Iul. Camillus intelligit liberum in homine arbitrium, Natalis avaritiam et ambitionem, per quae Deus caelo extrahi nequeat; ego amorem dixerim, qui in Deo, quam homine potentior. Caelus pater Saturni tria vasa in caelo condiderat a Themide et Prometheo raris muneribus repleta. Ex his unum, quod erat plenum sapientiae, Saturnus sibi vendicatum Palladi custodiendum tradidit: alia duo Iovi concessit. unum voluptate simul et doloribus plenum Venus asservabat; alterum labore ac virtute Iuno custodiebat. [Note: (3) Vita contemplativa sensualis.] Haec triplicis vitae inter homines, contemplativae ac solitariae, voluptariae deinde ac sensualis, activae denique ac civilis quaedam imago sunt. Farra apud Ricciard. loc. cit.

NEPTUNUS.

Aquae elementum significat, vel potius, vim effectivam eius: uti Amphitrite vim illius generativam. [Note: (4) Mare et vis eius generativa.] ut Georg. Venetus in Armon. ait. Denique potissimum spiritum, vel mentem divinam, quae per omnia maria diffusa est. uti eandem virtutem in aethere Iupiter; in aere Iuno designat. ut Natalis l. 2. c. 8. et Ricciard. in voce Neptuni. Neptunum quinque partubus fecundum esse, atque ex iis denos filios, semper geminos, protulisse: [Note: (5) Aqua ad quinque corporum compositio. nem concurrit.] significat, ab eo potissimum quinque corporum, lapidum, metallorum, plantarum, animalium, tum ratione carentium, tum utentium, formas componi: nam omnium rerum semen, vel liquidum, vel liquore macerandum, generationi aptatur. Deinde res quaelibet duabus partibus, ceu gemellis, materia scilicet et forma componitur. Ita Ficinus in Critia.

Neptuni filii crudeles designant piscium inter se, genusque suum inclementiam [Note: (6) Piscis pisci, homo homini lupus.] et voracitatem. Natalis l.2. c. 8.

Neptunus medio corpore nudo super aquas eminens,


page 264, image: s0336

equis vehitur, quos ex terra percussa excitasse fingitur, [Note: (1) Moderator equorum vel navium peritus.] quod illorum usum mortales docuisse feratur, curru vehitur accinctus Tritonibus, quod undis naves, uti rotis currus, cum strepitu propellantur. Natalis l.2. c. 8. Neptunus cum Pallade certasse memoratur Athenis pro principatu illic obtinendo, atque illum equum, hanc olivam produxisse; [Note: (2) Pax bello potior; liberalis ars illiberali potior.] illum belli, hanc pacis symbolum; illum negotiationis, hanc Musarum, ac proinde penes hanc victoriam stetisse, Plut. in vita Themistoclis.

Tridens Neptuni, [Note: (3) Triplex Virtus seu potestas.] vel, triplicis in aqua affectionis signum est, quod liquida piscibus serviat, fecunda agris, potabilis hominibus: ut Fulgentius meminit, vel (quod parum ab eodem sensu abest) triplicis in Neptuno potestatis argumentum in pisces, quos alit, in terram, quam nutrit; et aquas ipsas, quibus praeest. Vide Ric.

Neptunus, Ceres, et Venus iuncti, designant, pisces olera et panem, [Note: (4) Frugalis apparatus.] iuxta illud Naevii: coquus edit Neptunum, Venerem et Cererem. Ricciardus. Neptunum aliquando Nudum fingi: [Note: (5) Aquae potus salubris.] significat, aquas dulces, quod sine colore et quasi nudae sint, esse saluberrimas. Natalis l.2.c.8.

Neptunus apud Platonicos, [Note: (6) Tutor generationis [(transcriber); sic: generatiotionis] .] significat, eam virtutem quae generationibus praeest. Ficinus in Critia, Picus in Heptaplo c.3.

A Neptuno Theseum impetrasse mortem Hippolyti, [Note: (7) Stulta hominum vota.] quem mox extinctum doluit, significat, homines saepe a Deo petere, quae impetrasse noceat. Natalis ut supra.

PLUTO.

[Note: (8) Terrae elementum divitiae.] Inferius terrae elementum designat, etiam iuxta illos, qui attribuunt Plutoni divitias. S. Fulgentius l. 1. Equicola, Erizzus, Cartarius etc. Dicitur autem divitiarum Deus, quia teste Diodoro Siculo pecunias coacervare docuit, Deus vero inferorum dictus, quia in sortitione regni cum fratribus occidens, et, ut memorant, Hispaniarum tellus illi obtigit. Uti contra Iovi oriens, et Neptuno loca maritima atque infulae. Cartarius fol. 237.


page 265, image: s0337

Plutonem filium esse Saturni, fratremque Iovis ac Iunonis [Note: (1) Divitis a caelo et vere pendent. vel a Deo.] significat, omne divitiarum genus tempor nasci, et caeli aerisque bonitate ac temperie procreari. Natalis l.3.c.9.

Pacem nutricis loco habuisse, [Note: (2) Pax opes alit.] dicitur: quod pax divitias maxime alat, habere claves inferorum dicitur, quod hae sedes clausae, nulli ad reditum pareant.

Rapuisse Proserpinam Cereris filiam. [Note: (3) Sementis.] Id est semen a frugibus natum; quod semina diutius terra obtegantur, priusquam succrescant. Natalis ib. ex Cyc.

Dictus et Rex mortuorum est, [Note: (4) Mors, Exequia.] quod primus exequias et funebrem pompam repererit. Unde et cupresso coronatus, quod, ut illa recisa nunquam revirescit, sic mortui non redeant ad vitam, quin et Narcisso, mortuis grato flore ob infelicem Iuvenis casum, revinctus est. Cartarius fol. 236.

Cerberus Plutoni triceps addicitur; quod terreat ac ominetur omni animali in terra, aere, marique orto, redeuntique per mortem ad terras. [Note: (5) Mors omnia terret.] Cartarius fol. 273.

Tres furiae adiunguntur,
[Gap desc: Greek word]
, quasi non cessans pausansque, nimirum furere:
[Gap desc: Greek word]
, quasi ultio, aut poena caedis:
[Gap desc: Greek word]
, id est, magna contentio, vel secum, vel cum aliis [Note: (6) Mors infelix damnatorum.] hae videlicet damnatos maxime cruciabunt [(transcriber); sic: crnciabunt] . Tres eidem Harpyiae [Note: (7) Mors rapit omnia.] . (
[Gap desc: Greek words]
, id est, rapiendo) a Virgilio assignantur: uti et Parcae totidem, de quibus infra, ubi de Deabus agetur. Inter hunc comitatum Albricius cum depingit, hominem terribilem in sulphureo solio, dextra sceptrum, sinistra animam stringentem,quatuorque inferni flumina de throno emanantia, Cerbero, Proserpina reliquisque, supra comitibus adiunctis, [Note: (8) Luciferi et infer. ni, eiusque paenarum imago.] Vide de imagine Deorum.

Plutus, qui a Pausania a Plutone distinguitur, a Gyraldo confunditur, apud Lacedaemonios caecus reperitur, et claudus, ac iacens: quod, scilicet, aliis iacentibus otiosisque obveniat, claudus autem sit, cum ad probos veniendum, caecorum vero more bona distribuat. [Note: (9) Opes fortuito obveniunt, vel hominem ex cacant, ad bona tardum.] vel, quod hominis rationem, excaecer,


page 266, image: s0338

voluntatem in bono claudicare, vitam otio diffluere faciat: apud Rhodios tamen videns, et cum alis reperitur, quod illa specie caelo delapsus credatur, et ad homines venisse. Cartarius fol. 383. et 4.

Esse ver o Plutum in numero maiorum Deorum, [Note: (1) Maior opibus. quam virtuti honos.] significat, divitibus quam vis sicariis et latronibus, maiorem quam virtuti ac scientiae honorem tribui. Natal. ibid.

VULCANUS.

Ignem omnium sensu designat, qui a Iove et Iunone in caelo natus, ac denique deturbatus in Lemnum insulam, ob deformitatem, dicitur, quod ignis fulmineus in aere nascatur, et contrita superiorum corporum, densitate ac frigore constrictus, elidatur in terram. [Note: (2) Fulmen in aere natum terrae illiditur oblique.] Lemnos autem Insula imprimis fulmini obnoxia fertur. Claudus vero fingitur, vel quod oblique fulmen descendat; vel quod ignis in terra alitus oblique sursum feratur: vel, quod, ut claudus sine baculo non incedit; sic nec ignis hic; sine liquore alatur. Cartarius fol 88. et seq. Pierius, vel ethice, ira Dei, quae pede claudo venit, ut Hor. sed ferit graviter. Valerianus, Natalis, et alii. Albricus addit iuxta decidentem e caelo officinam fabrilem depingi solitam, ad fulmina Iovi cudenda intactam, et aquilam vicinam, ut Iovi deforat fulmina. [Note: (3) Celeritas fulminis. vel. Imperator pro Deo, mundum terrens.]

Vulcanum habuisse uxorem Venerem, significat [Note: (4) Generatio rerum ex calore et humore] ex calore et humore rerum generationes fieri. ita Valerianus et Natalis. vel, quod pulchritudo sit potissimum effectus caloris vitalis, ita Gregorius in Hermath. lib. 6. Esse vero nutritum a Thetide et marinis Nymphis, [Note: (5) Ignis caliginoso humore alitur vel. Venerem ali vino.] ignem uliginoso humore pasci. Natalis l.2. cap 6.

Vulcanum Iovi cudere fulmina in lemno per famulos Brontem, qui tonitru, et Steropem qui fulgur, ac pyracmonem, qui incudem igneam designat. [Note: (6) Tempestas fluminea vel ethice. Ira inflammatus.] facile, quid significet, intelligitur, ex loco fulminibus obnoxio, et famulorum etymis, cum tonitru fulgur, et excussio ignis cum fulmine sint conuncta. Vide Natalem supra. Elegans quoque hominis ex ita tumultuantis


page 267, image: s0339

imago est: in quo appetitus Pyracmon, Steropes in flammatio, Brontes vox est.

Vulcanum habuisse aram cum Prometheo communem, [Note: (1) Ignis ad artificiosa operantilis vel est scientia cum opere iungenda.] significat, illum, qui a Prometheo primum inventus est, ignis, (et ut fingunt Poetae caelo subductus) per Vulcanum deinde ad artificiosa quaeque opera adhibitum, Natalis ibid.

Vulcanus in cella aurea Iunonem vinculis adstrinxit, vindictae causa, [Note: (2) Aer terrae vicinus crassior] significat, aerem terrae vicinum torpere, nec superiorum corporum motu circumagi, et continuari. Natalis 16. Ethice, Amoris divini ignis superbiam coercet et obruit. Vulcanum irrito conatu Palladem ad coniugium sollicitasse, [Note: (3) Sapientiae studium cum illiberalibus artibus parum convenit.] significat, artes liberales cum mechanicis, et sapientiae studium cum servilibus occupationibus parum in eodem convenire; sed monstrum hinc nasci. Unde, et Vulcani et Minervae simulacra uno in templo, apud Athenienses, coniuncta, significat, studia sapientiae, et mechanicas artes florere Athenis. Cartarius fol. 387. Valerianus fol 135.

Vulcani pileus caeruleus, ignem esse caelestem designat. ut Cartarius, hunc vero lauro redimitum, significat, lauro virn quandam ignis occultam inesse, nam si cum hederae ramo confricetur, scintillas fundit. [Note: (4) Poetarum ingenia subtilia.] Iacobonius de Caesiorum gente cap. 13. Ethice Poetarum ingenia subtilia, caelestique igne incitata censentur, prae sertim ubi Baccho incaluere, per hederam significato.

Vulcanum securi Iovis caput aperuisse, Unde Minerva prosiluerit, significat, labore et conatu artes ac sapientiam parari. Sanctius in Alciati. Emblem, [Note: (5) Labore ars et sapientia paratur.]

Vulcanum mures adversus Sennacherib, Arabum Regem, emisisse eo tempore, quo Setum Aegyptiorum Principem obsidebat, qui arcuum chordas, clypeorumque lora ac coria consumpserint, [Note: (6) Clades ingens a vili, sed contempta hoste.] singificat, ex nimio aeris calore ac siccitate hoc murium genus enatum esse, ut Cartarius fol. 390. Ethice, contemptus hostis saepe ingens damnum intulit.

Vulcanum, Venerem, ac Martem nullum in urbe


page 268, image: s0340

Romae Templum habuisse, [Note: (1) Ignis, libido et bellum, sunt multarum, urbium exitium.] significat, ignem, libidinem, ac bellum procul ab urbis tectis removendum. Equicola lib. 9. de natura amoris.

MARS.

A Iunone sine opera viri natus [Note: (2) Ex regnorum et opum cupiditate bellum.] significat bella ut plurimum [(transcriber); sic: plnrimum] ex desiderio regnorum et opum, quibus Iuno praeest, nasci, Cartarius fol. 395. MARS in curru equis tracto armatus pingebatur, lupo, ante illum ovem deportantes [Note: (3) Mars fraterno etiam sanguine gaudet.] quod is vere mavors, veluti mares vorans, esset, ac diceretur. Ita Albricus de imagine Deorum. qui addit sub eiusdem curru Romuli Remum occidentis simulacrum pingi solitum; [Note: (4) Mars fraterno etiam sanguine gaudet.] quod hos Martis filios finxerint. Martem inter Thraces barbaras gentes, a Thraso, id est ferocitate educatum, [Note: (5) Martem feroces ani mi alunt.] significat, gentem illam maxime bellis addictam. Cartarius 599 et Natalis lib. 2. c. 7.

Martem fortissimum et celerrimum Deorum a claudo Vulcano implicatum retibus, signif. homines militares libidini deditos ab imbecillo etiam hoste superari. Cartarius. Mars pectore nudo, ut quandoque pingitur [Note: (6) Militem in trepidum esse convenit.] significat, virum militarem fortem et intrepido esse animo debere. Cartarius 399.

Mars ligatus apud Lacedaemonios, significat, martialem hunc populum esse, quique hoc Deo carere nolit. Cartarius fol. 407.

Marti Canis, lupus, gallus, vultur, et picus sacrantur. [Note: (7) Miles fidelis, ferox, vigilans, providus et coepti pertinax amatur.] canis fidelitatem necessariam bono militi; lupus ferocitatem et rapacitatem bellis familiarem; gallus vigilantiam, vultur praesagam providentiam; picus constantiam in labore et oppugnatione significat, nam picus durissimum lignum tamdiu rostro percutit, dum perfringat, et perforet. Cartarius fol. 408.9.

BACCHUS.

Nudus, [Note: (8) Vinum arcanum detegit.] significat, ebrietatem et vinum occulta et celanda detegere. Cart. in imag Deo. fol. 414.

Bachus modo puer, mode Iuvenis, modo vir, modo senex, [Note: (9) Duo aequinoctia et solstitia] significat, puer quidem, solem in aequinoctio vero; iuvenis, solem in solstitio aestivo; vir, solem in aequinoctio autumnali [(transcriber); sic: antumnali] , senex


page 269, image: s0341

solem in solstitio hyemali, ita Cartarius fol. 419.

Bacchus iuvenis laetus et exsultans, [Note: (1) Vinum moderatum hilares facit.] significat, homines moderate bibentes, laetos, iucundos, ingeniosos esse. Cartarius fol. 415. Alciatus illi, emblemate. 25. fistulam et tympanum addidit, ut laetitiam exprimeret. Torvus vero, hispida barba, trucique vultu senex, [Note: (2) Vinum immodicum efferat.] significat, homines per vinum immoderatum efferari. Cartar. fol. 418. Senex Bacchus calvi capitis, [Note: (3) Senectam properat.] significat, vinum accelerare senectutem. Bacchus cum Musis, a quibus nutritur, et quarum dux a Poetis fingitur. Alciatus illum cum Pallade iungit emble. 23. et cum Apolline 993. significat, [Note: (4) Vinum moderatum ingenium excitat.] vinum modetate sumptum doctorum ingenia acuere, ut Cartarius.

Bacchus in veste feminea, [Note: (5) Ebrii molles.] significat, ebrios molles et effeminatos esse. Cartar. fol. 425.

Bacchi ara cum altera Nympharum, in horarum templo, iuncta; [Note: (6) Vinum aqua temperandum] Vinum aqua salubriter temperatum designat; quod Amphictyon Rex Atheniensis, postquam diluendi aqua vinum rationem suis praescripsisset, ideoque complures foede antea curvati, recte ingredi inciperent, Baccho recto aram ea ratione erexerit Athenae l. 2 p. 28.

Cornua dant, [Note: (7) Vinum iram inflammat.] vel ob audaciam, vel ob iram, ad quam poti concitantur; vel, quod veteres soliti bibere ex cornibus; vel, quod ille boves docuerit per cornua subiugari aratro, atque iccirco eidem quandoque et falx additur. [Note: (8) Optima quaeque labore parantur.] Cartarius fol. 419. Quam falcem ei adiungi dicunt, quod vites putandae sint. Corona eidem datur a Poetis, vel ex hedera, ob memoriam Cissi pueri a Baccho in hederam conversi: vel ex vite, ob memoriam Staphylae Nymphae ab ipso in vitem conversae, vel ex ficu ob Sycam Nympham ab ipso in ficum conversam; sed revera, ob refrigerandi capitis virtutem, [Note: (9) Calida frigidis temperanda.] significat, calida frigidis temperanda. Cartar. fol. 430.

Bacchum ad mare confugisse, aut iunctus illi delphinus, [Note: (10) Marinae aqua vinum servat.] significat aquam marinam vino mixtam illud servare, Valerianus lib. 27.

Bacchum vi ignei fulminis a Semele matre, immaturo


page 270, image: s0342

foetu, profusum, ac deinde Iovis femori ad maturitatem usque insertum, hinc natum est, quod in montis Meri Iovi consecrati specum traductus, ibid. nutritus fuerit MHR\OS enim Graecis femur designat, ut non imperite coniecit Pomponius Mela lib. 3. cap. 8. et Plin. l 6 c. 21. Ceterum Bacchum fulmine partum ex terrestri Semele, id est, de terra vinum nasci, sed nondum maturum et potui aptum, nisi dum (ut Phornutus putat) pedibus ac femore in torculari pressum sit, vel potius, ut mihi placet, insertum utribus, purgatumque sensim fecibus fuerit Ita ex parte Sanctius in Alciati Embl. 23. et 25.

Bacchum provehi curru a pantheris et tigribus ducto, [Note: (1) Vinum Furiosos efficit.] significat, vino homines tamquam curruum rotas circumagi, ac velut tigrides et pantheras ferocire. Cartarius 432. fol.

Bacchus a Gigantibus in membra discerptus, coctusque et integer rursum gypso tinctus, [Note: (2) Multa vinum patitur antequam vase colligatur.] significat uvas a vite discerptas pressasque liquorem fundere; deinde calore solis excoctum denuo Bacchum, uvis reproductis, integrati vel potius vasi collectum includi. Cartarius.

In Bacchi orgiis bacchantes coronari serpentibus, et evax ululare, crudasque carnes inter compositam insaniam devorare, [Note: (3) Evae a Serpente delusae imago.] Evae a serpente deceptae quaedam est memoria, et adumbratio. Clem. Alex in exhort. ad Graecos.

Baccho ferula datur, quod correptionem mereantur, qui eo male utuntur [Note: (4) Ferula dignus qui vino abutitur.] Valerianus et Cartarius.

Bacchus aliquando autumnum anni partem significat [Note: (5) Autumnus.] Cartarius c. de Iano.

Bacchi faciem in vindemiis musto et ficu tingi solitam. [Note: (6) Bacchus vini et ficuum repertor.] significat, eum vitis et fici inventorem. Rhodiginus. l. 4. c. 15 antiqu.

Per Bacchum Noe intellectum esse, [Note: (7) Noe per Bacchum indicatur.] Goropius in Indoscythicis late ostendit: verum coniecturis potius, quam argumentis.

Quod Bacchi Thyrsus pineo vertice terminetur,


page 271, image: s0343

significat, sub Bacchi caeremoniis occulta latere; quia Nux pinea, eo, quod concludat fructum, [Note: (1) Res aut vita occulta.] rem et viram occultam signat, adeoque et Cybelae sacra est, quia vim semini intus terra tribuit, cum foris sterilis appareat. Goropius in Hieroglyp l. 7. fol. 104.

Albricus de Imaginibus Deorum sic Bacchum depingit. Erat homo nudus pectore, super tigridem, femineo vultu, capite cornuto, vitibusque coronato, manu sinistra poculum complectens, dextra racemum in illud exprimens, iuxta illum simia, sus, et Leo; [Note: (2) Ebrii vel ridiculi, vel sordidi, vel feroces.] quorum animalium sanguine Noe plantatam primo vitem irrigasse fabulantur, verum designatur his potissimum animantibus ebrios assimilari: ut pote, vel ridiculos, vel sordidos, vel feroces. Bacchi vultus femineus, [Note: (3) Vir ebrius femina.] Viros effeminari vino demonstrabat, cetera ex dictis habes.

Silenus senex ebrius, ventricosus, tremulusque Baccho in asino est adiunctus: [Note: (4) Vino homines brutescunt, tremunt, senescunt.] quia ebrietas et nervos tremere facit, et vitam in senium finemque protrudit et mentem, qua velut corpus provehitur, instar bruti asini hebetat. Ita Natalis et alii.

MERCURIUS.

[Note: (5) Eloquentiae, Negotiationis et ferocitatis praeses.] Modo eloquentiam, modo negotiationem, modo artem furandi significat. Unde tam Oratoribus et Legatis, qui facundia valere debent, quam mercatoribus et furibus Deus praefigitur. Quamquam ad distinctionem ea specie, qua mercatoribus ac furibus praeficitur, crumena illi non raro addita fuerit. haec Ricciardus ex communi omnium sententia.

Mercurius iuvenili erat facie, [Note: (6) Eloquentia nunquam senescit.] quod eloquentia, tam togata, quam palliata numquam senescat. Ita

Mercurii galerus in capite, [Note: (7) Eloquentia defendit, vel. Negotia Principum, aut Mercatorum tecta. esse debere] significat, iuxta Choulum apud Ricciard per eloquentiam nos defendi et protegi contra iniurias. Item legatum secreto Principum negotia tractare debere, iuxta Fulgentium lib. I. Vel Mercatorum negotia tecta potissimum habenda, ut idem existimat.

Talaria in pedibus, [Note: (8) Sermonis vel negotiationis celeritas.] iuxta Sebast. Erizzum, velocitatem


page 272, image: s0344

sermonis, iuxta Cartar et Fulgent. l. 1. negotiantum celeritatem designant.

Mercurii caduceus, seu virga serpentibus implexa, [Note: (1) Eloquentia armis dominatur] significat eloquentiam, prudentiam dominari armis. Vis autem soporifera, quae huic virgae inesse fingitur, mortuosque excitandi; [Note: (2) Eloquentia affectus immoderatos frangit, tacentes excitat.] vis eadem eloquentiae est, ad sopiendas mentium affectiones, et mortuos a sceleribus ad vitam homine dignam revocandi, ex communiori sententia, quamquam iuxta Fulgentium significet aliquando per negotiationes mercatorum opes quibus dominentur aliis, parari, aliquando iisdem ab infelicitate, tanquam a serpente, vulnus infligi. Vide in Mytholog. l. 1.

Mercurius grandiori aetate barbarus, [Note: (3) Eloquentiae aetas pondus addit.] eloquentiam significat, cum aetate coniunctam, efficacem esse. Valerianus l. 33.

Mercurius cum tribus capitibus ideo forte propositus, [Note: (4) Triplex in una scientia, vel persona rationali bonum ut in eloquente est memoria, ingenium, elocutie, etc. vel tria in oratione causarum genera vel SS. Trinitatis.] quod idem cum Aegyptio illo Trismegisto censeretur; bonus Sacerdos, bonus philosophus, bonus Rex, vel, ut Sanctius apud Alciatum loquitur, quia bonus physicus, ethicus, logicus, quam quam hoc privatum unius hominis sensum redoler. vel, significat vim magnam esse ornati sermonis, in triplici nimirum causarum genere: vel in trivio ducem ostensoremque viae cuius libet Mercurium esse, ut Ricciard. Sed et haec imago quaedam sanctissimae Trinitatis est.

Mercurii statuis vestis longo syrmate circumposita, [Note: (5) Homo doctus sed mollis.] significat hominem mollem gulae ac luxuriae deditum. Valer. l. 33.

Mercurii figura quadrata cum uno solum capite. [Note: (6) Sol qua tuor anni partes conficiens.] significat solem (quam ei significationem etiam Erizzus tribuit, qui alas Mercurii, Solis velocitatem indicare putat) distribuere quatuor anni tempora per quatuor mundi partes. Cartarius. lib. de imaginibus Deorum fol. 338.

Mercurii ad viam statuae, iuxta quas cumuli lapidum a viatoribus proiecti [Note: (7) Deo duce iter auspicandum.] significant, hac certius iter esse, ubi lapides assurgebant. vel, tollenda e medio


page 273, image: s0345

viarum impedimenta, ne sequentes viatores offendant: Nam transituri solebant collectos e via lapides in hunc cumulum asportare. Cartar. in titulo Mercurii, ut supra

Eaedem vero quadratae in scholis positae, [Note: (1) Mercurius 4. artium inventor.] significant, Mercurium invenisse Grammaticam, Musicam, Geometriam, palaestram. Mercurius, dextram brevi obarmatus gladio, et caput galea chlamydeque cum brevi accinctus tunica: qualis Argum occidisse fertur. [Note: (2) Eloquentia armis iuncta est potens.] significat, eloquentiam armis iunctam plurimum adversus hostes, qui saepe ratione sola ac voce non moventur, valere. Didymus in libre 16. Odyss. dicit Mercurium a Iunone in iudicium vocatum, quod Argo occiso primus caede manus inquinasset, sed a Diis illum absolutum, proiectis ad pedes ipsius suffragiorum tesseris niveis atrisque, eo quod aequum fuerit Iovi obsequi. [Note: (3) Cades ex legitime imperio aequa.]

Mercurius Argum perimens solem designat, [Note: (4) Sol luce sua stellat obruit, vel Astutus fur.] caelum (cuius stellae sunt oculi) sua luce obruere, ut stellae excaecentur, Cartarius supra. vel significat, astutum furem centum etiam custodes fallere. Fulgent l. 1.

Mercnrius nudus supra cancrum marinum considens, galero caduceoque instructus, ac sinistra chelam prehendens, [Note: (5) Doctor vel Mercator vigilans.] significat, Mercatores, nec nimis praecipites, nec tardos in negotiis esse debere; sed considerate agendum, Choulus de religione antiquorum Rom.

Gallus Mercurio additus, vel significat Doctorum [Note: (5) Doctor vel Mercator vigilans.] ad eloquentiam aspirantium, vel etiam Mercatorum ad opes, vigilantiam. Cart. et Choul. Sup.

Mercurius apud Aegyptios facie, partim clara et aurea, partim atra et obscura, [Note: (6) Eloquentia probis ac improbis servis.] significat, eloquentiam tam ad res caelestes, quam ad res terrenas: illic vero illustriori gloria, quam hic, adhiberi: vel eloquentiam in probis et improbis reperiri. Farra et alii.

Mercurium superos inferosque adire, [Note: (7) Per adversa et prospera, mare et terras mercator pergit.] quod eadem figura significabatur, est, ut Fulgentius, inquit, per terrae marisque, vitae mortisque pericula mercatori pergendum,


page 274, image: s0346

Mercurius hilari adolescentis specie basi quadratae insidens significat, artis stabilitatem [Note: (1) Ars bona. non fallit, aut destituit.] ingeniose iccirco. Alciatus illum hac forma cum fortuna coniunxit, ut moneret, arti magis, quam sorti fidendum. quod illa stabilis, haec instabilis reperiatur; embl. 8.

Mercurii antrum, ab Orpheo, plenum omni rerum copia, depictum, [Note: (2) Sapientiae iuncta felicitas est.] significat felicitatem provenientem ex sapientia. Farra in tractatu Mercurii f. 6. Mercurium cum Hercule praeesse palaestris, [Note: (3) Prudentia viribus iungenda.] significat, prudentiam cum viribus coniungendam. Natalis. l. c. 5

Mercurii statua ante ianuam locata, [Note: (4) Furfurem cavet.] significat, Mercurium, furum Deum, ab illa domo fures arcere. Natalis ib.

Mercurius templum in foro collocati, [Note: (5) Eloquentia ad reip. [Abbr.: rei publicae] . defensionem adhibenda] significat, eloquentiam in foro maxime ad salutem civium usurpandam.

Mercurius, sive, ut alii, Hercules gallicus, aurea ex ore catena defluente, auribus aliorum implicita, homines ad se trahere: [Note: (6) Eloquentia animos hominum trahit.] est, eloquentia, et vi consilii, alios in suam adducere sententiam.

Mercurio lingua sociatur, tanquam Deo eloquentiae manibus praeest, tanquam DEUS Mercatorum et furum, portulaca ipsi sacra, [Note: (7) Memoria.] memoriam indicat, Deo eloquentiae et mercaturae necessariam.

Mercurio fieri sacra, non vino; sed lacte, [Note: (8) Eloquentia suavis.] significat, vinum eloquentibus inimicum esse; quod linguam impediat, eloquentiam vero ut lac dulcem esse. unde et melle et ficu apud Aegyptios ipsi sacrificabant, [Note: (9) Dulcis veritas.] simulque elata voce clamabant, dulcis est veritas. Valerianus l. 53.

Mercurius cum fistula et cithara, [Note: (10) Musicae peritus.] significat, artis musicae Magistrum, cuius ipse repertor creditur. aut, ut Sambucus, Embl. 40. arte naturam perfici, quamquam haec significatio universalis nimium et indefinita sit.

Mercurius [Note: (11) Medicus eiusque proprietates.] apud Ioseph Horologium l. 2. Metam. Ovidii, significat Medicum. Virga serpente implexa, significat illi auctoritatem, cum prudentia coniunctam, necessariam esse. Animas illum ad inferos mittere et


page 275, image: s0347

revocare significat, illum exsuscitare, ut medicum, a morbis iam desperatos, et quandoque etiam non desperatos ad orcum mittere Talaria significant Medico celeritatem in curatione adhibendam.

Mercurius etiam legati pacifici exemplar est, [Note: (1) Legatus pacis.] quia medius ipse imos summosque Deos conciliare est dictus, et pugnantes inter se serpentes virga interposita, pace, et amicitiae complexu rursum coniunxisse. Natal. et alii.

Mercurius cum quaedam Admeti Regis armenta in silva condidisset, Batto pastore conscio, et silentium pollicente, ut fidem hominis exploraret, mutata persona ad Battum reversus, pretio facile, et fidem et silentium extorsit. in cuius periurii causam eum in lapidem, qui index vocabatur, convertisse fingitur. [Note: (2) Perfidiae ad aliorum exemplum punita.] quo significatur, perfidiam, praesertim in Deum graviter puniri ad exemplum aliorum, vide. Ovid. 2. meta.

Albricus Philos. de imag. Deorum pleraque coniungit, atque ita Mercurium describit. Erat homo in capite, et pedibus alas habens, [Note: (3) Ingenio et opere iuxta promptus.] in manu laeva virgam soporiferam implexam serpentibus, et gladium incurvum, quem harpen dicunt. [Note: (4) Bella et paci idonea eloquentia] fistulam syringen dextra ori admovebat, eloquentiam designantem, galerus in capite partim albus nigerque [Note: (5) Inter adversa et prospera nos defendit eloquentia.] et utriusque sexus, quem pro libitu assumebat: gallus iuxta, et prostratus [(transcriber); sic: prostratns] victusque Argus, mercatores item, quibus loculi praesecabantur. Addit nonnullos eum capite canino effinxisse, lanceamque pro sexu virili, et pro muliebri colum tribuisse; [Note: (6) Sol eiusque proprietates. vel ethice Ratio quae hominem illustrat.] quod eloquentia apud viros iuxta feminasque dominetur. Caninum illi caput vigilantiam in quovis, sive mercatoris, sive oratoris officio, necessariam esse ostendit.

APOLLO.

Ex communi omnium sententia, solem designat, cuius capilli prolixi et flavi, solares sunt radii, eius sagittae, radii aestivi, non paucos suo calore interimentes, sive etiam terrae viscera penetrantes. Iuventus, est solis vigor, post ortum reditumque idem exsistens, neque umquam senescens, omnia vero inferiora etiam


page 276, image: s0348

vegetans alensque. Cartarius, Natalis, et alii. Persae tamen solem sub nomine Mithra colebant: quem Leonis vultu cum tiara et persico habitu [(transcriber); sic: habitn] exprimebant; quod Sol in ter sidera, uti Leo inter animalia excelleret. [Note: (1) Sol inter sidera excellit vel Ratio inter potentias hominis.] hic utrisque manibus bovis cornua (quae per lunam intelligebant) comprimebat, quod luna a sole lucem hauriat. Vide Solinum de sole l. 2. c. 9. Eadem Rationi humanae ethice facile applicabis.

Apollo cum lyra quatuor aut trium chordarum, gravi, acuta, media: significat, solem quatuor anni partes moderari, et distinguere [Note: (2) Sol qua tuor anni partes moderatur.] nam gravis hiemem, acuta aestatem, media inter utrasque, ver et autumnum (quae temperatae anni sunt partes) designat, quod si quatuor chordis lyra instruatur, non difficilis quoque futura est applicatio. Iacobonius de prisca Caesiorum gente. cap. 3.

Apollinem cithara canere et Musas iuxta voce, [Note: (3) Musica maerorem abstergit. Et Ratio.] ut apud Homerum est, significat, musicam expurgare animi maerorem. Athen l. 14. c. 11.

Apollinem novem praesidere Musis, est, reliquis solem orbibus caelestibus tamquam illustriorem, et virili efficacia praeesse, qui orbes iuxta Pythagoricos harmonico concentu modulantur [Note: (4) Sol orbibus novem caelestibus praeest. vel eth. Ratio novem potentiis internis, et externis.] Ricciardus hic ex altis auctoribus. Nos eadem Rationi adhibemus.

Apollinem clypeum habere rotundum, [Note: (5) Sol hemisphaerium illuminans Ratio corpus nostrum.] significat, nostrum Solem hemisphaerium simul illuminare quod instar clypei extenditur. Cartarius fol. 62.

Apollinem habere in dextra manu Gratias, in sinistra arcum et sagittas, [Note: (6) Solis astus et prodest. et nocet. Vel. Ratio nobis ad recte et male agendum Dux.] significat, solem et salutem, et gratiam rebus inferioribus tribuere, ac simul illis nimio calore nocere Iacobo: supra, et Georgius Venetus. cant. 5. qui tamen illud summo soli, Deo, applicat; nec immerito: nam ut apud Platonem est, Apollini et soli dedicatum templum, ubi ille lucem increatam significat. Ficinus in 12. de legibus Platon.

Apollo a Lacedaemoniis pictus puer nudus, quatuor auribus, et quatur manibus. [Note: (7) Ad sapientiam acquirendam multa nobis audienda, facienda multa.] sapientiam designat, ob quam acquirendam multa nobis audienda, multa facienda. Valer. et Farra in Psiche, et forte


page 277, image: s0349

quatuor datae, quod vel toto anno, vel omni aetate audiendum.

Apollinem suis sagittis Pythonem interfecisse, [Note: (1) Sol putredinem terra exsiccat: Ratio, vitiorum sentinam.] significat, Solem suis radiis de terra putredinem, morbos in hominibus generantem, sustulisse. Cartarius et Natalis. 4. c 10. vel significat vanam credulitatem, Pythonis oraculo alitam, luce manifesta veritatis opprimi. ut Fulgentius l. 1. Mythol.

Apollinem patrem Aesculapii fuisse, unde Hygeia nata est [Note: (2) Sol parens sanitatis. Ratio virtutis.] (id est sanitas, tanquam a medico peritissimo) significat, solem generare aerem purum, et ex illo consequi sanitatem. hinc Apollo inventor medicinae apud Poetas dictus est.Cyclopas vero sustulisse, iccirco dicitur, quod hi Iovi subministrassent fulmina, quibus filius Aesculapius interiit: [Note: (3) Sol nubes nebulasque dissipat. Ratio ignorantiam] id est, nubes nebulasque fulminis altrices, aerisque puri corruptrices sustulit. Ita Cartarius et Natalis.

Apollinis 7 liberi ex Rhodo Nympha, [Note: (4) Solis beneficio 7. artes liberales vigent.] septem artes liberales, solis beneficio niti conservarique designat. Ricciardus in titulo Apollinis.

Apollinem cum Cupidine contendisse arcu et sagittis, atque ab eo superatum esse. [Note: (5) Delectatio utilitatem saepe vincit.] significat, utilitatem eum delectatione contendere, sed hanc superare: potentiores enim sunt amoris radii, quam solis, Ioseph. Horolog.

Apollinem pastorem esse, [Note: (6) Sol alit omnia inferiora: ratio omnibus potentiis praesidet.] significat, solem omnia, quae generat, pascere. Erizzus in numo Heliogab. fol. 652.

Apollo, Iupiter et Minerva legibus praesidentes, [Note: (7) Leges sapientia, potentia, et clementia nituntur.] significatn leges potentia, (quae in sole prae reliquis planetis, maxima) clementia, et sapientia niti. Ficinus in lib. de legib. Platon.

Apollinem et Neptunum inter penates coli, [Note: (8) Calor et humor duo principia, conservantia rerum.] significat, apud Physicos, calorem et humorem duo esse principia quibus maxime nituntur, et conservantur res humanae. Unde sontibus igne et aqua, tanquam rebus maxime homini necessariis, inter dictum. Iacobonius de Caesiorum gente.

Apollo ligatus aurea catena ad simulacrum Herculis


page 278, image: s0350

apud Tyrios, [Note: (1) Deus amore fortissime stringitur.] significat, illum populum, Apollinem, ne abs se discederet, Herculi orbis tutori obstrinxisse. Cartarius supra fol. 62.

Apollini tres insidere Gratias, quarum una lyram; altera tibias, tertia fistulam tenet, [Note: (2) In Deo omnis omnium rerum gratia.] significat, in Deo omnem pulchritudinem, gaudium et amoenitatem esse. Georg. Venetus Armon. Cant. 1. 4. 5.

Apollinem apud Syrios barbatum fingi, [Note: (3) Deo nihil ad absolutam perfectionem deest.] significat, Deum nulla in re imperfectum; Sed omnibus numeris absolutum, multorum annorum, et prudentem Natalis lib 4.c.10.

Apollini sacras esse cicadas, [Note: (4) Musica.] significat, Musica delectari. Natalis ib. Laurum in turela eius esse, perennitatem solis in dicat; ut Choulus fol. 158. vel, ut Natalis, Daphnen Nympham fluminum amasse fingitur, quae deinde in laurum sit conversa. [Note: (5) Laurus aquis et sole gaudet Poetae laude et vino aluntur.] quod laurus iuxta aquas a sole maxime alatur. Fulgent. l. 1. Mythol.

Corvus Apollini dicatus est, quod inter medios aestatis calores solus ab ovis foetum excludat. Lupus eidem addictus est, quod ex Latona in lupae speciem versa natum fabulentur. Gyral lib. de mensibus. Septenarius Apollini sacer est: vel ob septem planetas, inter quos est princeps. vel, septem artes liberales, [Note: (6) septem planeta vel septem artes lib.] quibus praesidet: vel ob septimum mensis diem, quo natus est. Ricciardus hic ex Paulino Porro unitas Apollinem apud Pythagoricos designabat; [Note: (7) Sol solus et unus, ita et Deus] quod sol solus et unus sit. Caelius de rebus Aegyptiacis.

Apollini quadrigam dari, [Note: (8) Solis quadriga sunt 4. anni partes. Equi 4. diei totidem partes.] significat, quadripartite ab ipso annum distribui, quatuor vero equi Erythraeus quasi rubens, tres primas, rubentis diei horas signat. Aethon, velut splendens, tres diei horas sequentes; Lampos id est, coruscans, tres a medio die horas. Philogeus terrae amans, tres horas vespertinas indicat, Petrus Bongus de quaternario. et Fulg. l. 5. Ex Ovid met. diversis aliquanto nominibus censentur, ut Eous quasi lucem ferens, Aethon, id est, splendens; qualis sol assui gens. Pyrois igneus, qualis in meridie, ac deinde Phlegon id est inflammans.

Apollinem tripodem habere sub capite, vel pedibus,


page 279, image: s0351

ac divinationis esse Deum, [Note: (1) Sol obscura manifestat, et Deus occulta.] significat, Solem omnia obscura, luce manifesta patefacere. Fulgent. l. 1. Tripus vero illi vanicinanti suppositus est, [Note: (2) SS. Trinitatis imago.] propter primum numerum perfectum Deo debitum ut Ricciardus.

Albricus multa horum in Apollinis imagine iungit, quam plerumque iuvenili exhibitam specie dicit, tripode super caput aureo, quod cinctum esset corona gemmarum duodecim, [Note: (3) Sol duodecim signa zodiaci conficit per annum SS. Trinitas. 12. Apostolici.] in manu dextra sagittam, arcum, et pharetram, in sinistra citharam tenebat, [Note: (4) Sol radiis delectat et affligit.] triceps monstrum sub pedibus, corpore serpentino, capite lupino, canino et Leonino. [Note: (5) Ratio triplicem concupiscentiam.] iuxta viridis laurus corvus supervolitans niger. Sub lauro Musae, Python serpens haud procul confixus iacebat inter duo Parnassi iuga, imago sedens exhibebatur. iuta Castalio fonte scaturiente, quae ex mente. Georgii Veneti, et Ficini in Cratilo, ac de legibus Platonis, facile Deo summo bono adhibebis: nam ipsius divinitatem simul et Trinitatem ex tripode, aeternitatem ex stabili Apollinis iuventute, et viridi semper lauro colliges, corona Deum, mensium 12. omnisque temporis, et creaturarum auctorem, significat. cithara, amicis concordiam et pacem; sagittae et arcus, inimicis bellum [Note: (6) Deus inimicis bellum, amicis pacem offert.] et hostilitatem denunciant, triplex monstrum sub pedibus triplicem concupiscentiam, carnis, oculorum et superbiam vitae. lupus, voracem, canis, vigilantem; superbum Leonis caput designat. Python est diabolus superatus. Duo iuga Parnassi duplex [Note: (7) Natura Christi duplex.] Christi natura est, unde Castalius fons manat derivatae in nos per Christum gratiae, quae ex supra dictis facile assequeris.

AEOLUS.

Ventis imperans, [Note: (8) Homo appetitum inordinatum cohibens.] hominem significat iustum, qui animales appetitus, inclinationes, motusque tamquam ventorum turbulentiam frenat imperio. Aeolum carcere a Neptuno clausum regnare, significat, appetitum hominis inferiorem a superiore cohiberi. Landinus in Camald. 9. Georg. Venetus.

Effigiem eius Albricus exhibet stabar. inquit, homo


page 280, image: s0352

in antro succinctus ex lino veste, sub, pedibus flabra, et fabrilia instrumenta tenens, per admota ori cornua manu utraque, sex ventos efflare videbatur. Iuno (quae regnum ei asseruisse dicitur,) a dextris adsistens coronam imponebat, a sinistris Nympha seminuda eius coniux.

Aeolum a Iunone flecti, ut ventos tempestatesque solvat, [Note: (1) Honoris cupiditas solvit affectiones.] est in feriorem animae partem honoris cupiditate affectiones immoderate laxare Landinus supra

Aeolum ventos in utre conclusos Ulyssi dare, [Note: (2) Ventorum vim docere, ut declinetur et regatur.] significat, Aeolum Astrologiae peritum, ortum ac vim ventorum docuisse Ulyssem; ut, velut in potestate ventos haberet, ita iis ad opportunam navigationem uteretur. Palaeph.

Aeolus Rex ventorum cum 12. filiis, [Note: (3) Annus et duodecim menses.] significat annum et 12. eius menses. Valerius l. 14.

IANUS.

Modo bifrons, modo, sed rarius, quadrifrons, [Note: (4) Quatuor anni partes vel quatuor mundi plagas.] hac ultima forma quatuor anni partes (Ianus enim in caelo Solem, in terra aurum, vel Principem significat) vel, ut aliqui, quatuor mundi plagas, quibus imperasse creditur, designat. Bifrons. [Note: (5) anni principium et finis vel ortus et occasus. vel praeteritum et futurum.] vel quod Deus Calendarum anni principio et fine praesideat; vel, quod sol diem in ortu, in occasu noctem aperiat, in hieme claudat, (quocirca et una facies iuvenis, altera senis) vel, quod tempus praeteritum et futurum signet, quae duo tempora maxime etiam Principi prudenti, quem Ianus designat, observanda. vel denique, secundum Platonicos quod duplicem in nobis appetitum, intellectualem, caelestia spectantem, et sensibilem terrena, indicarer, [Note: (6) vel appetitus intellectualis et sensibilis] ut Rhodiginus lib. I. c. 44. vel, quod Superum et Inferum Ianitor diceretur. [Note: (7) vel Mors per quam ad superos aut Inferos; transitur.] ut Crinitus l. 4. cap. 10 de honesta disciplina. De ceteris lege Cartarium et Ricciardum in Iano.

Ianus cum clave erat; [Note: (8) Belli pacisque potestatem habens.] quod tempus diei, vel anni, vel belli, vel pacis aperiret, et clauderer cum virga; [Note: (9) Imperium utriusque orbis.] quod terrae universae imperaret. Cartar. fol. 46. et alii.

Ianus biceps, sine manibus ac pedibus quadrato


page 281, image: s0353

insistens lapidi [Note: (1) Deus solo verbo operatur omnia.] significat, Deum, neque manibus, neque pedibus egere; sed verbo efficere, ac regere omnia Valer.

Iani sub pedibus arae duodecim, [Note: (2) Annus duodecim mensium est.] vel menses anni, vel signa Zodiaci indicant. Cartar fol. 52.

Ianus habens in dextra manu indicem cum pollice extensum, ceteris digitis in volam contractis, in sinistra pollicem indice complectens, medio in palmam inflexo [Note: (3) Annus. 365. dies complectitur.] significat, anni dies: nam dextra ea ratione 300 sinistra 65. indicat. Cortarius fol. 49. Rationem numerandi apud Rosinum invenies. Iani templum apertum, belli tempus significat, Deo veluti contra hostes profecto; clausum vero [Note: (4) Bellum, Pax.] pacem ostendit, quasi Deo domi residente Alexand. l. I. c. 14.

PAN

Ex communiori sententia atque ipso vocis etymo universum significat, eius pars superior hominis aethera caelestemque mundum designat, ubi omnia cum ratione administrantur: inferior pars hispida et caprina, inferiorem mundi partem herbis arboribusque hispidam, et sensuum affectionibus, generationique (ut per Hirci lasciviam indicatur) et putori ac corruptioni obnoxiam. [Note: (5) Orbis cum caelestis tum terrenus: vel homo microcosmus duplex.] Pardi indutus pelle, varietatem, cum in caelo siderum, tum in terra viventium indicat. Panem esse Deum Pastorum, alere demonstrat mundum creata. Silvestrem ac solitarium esse, ac proinde pinu coronari (quae solitudine gaudet) Solum esse ac unum mundum [Note: (6) Unus mundus in quo creaturae aluntur.] indicat. Cornutum in fronte esse, lunae cornua designat [Note: (7) Lunae in haec inferiora vis magna.] ut quae sua potissimum vi in haec inferiora influit, ac penus quaedam ceterorum vocatur siderum, in quam virtutem suam circa haec inferiora refundant. Prolixa eius barba solis radios repraesentat [Note: (8) Radii solares.] eius cum Luna coniunctio erit mutui sideris irradiatio. [Note: (9) Luna a sole lumen habet.] Baculus quem manu gerit, rerum moderationem, [Note: (10) Mundi Imperium.] fistula cum septem cicutis, totidem sphaerarum caelestium harmoniam ostendit. Ita partim Ioseph. Horol. l. 1. metamor. Ovid. et partim Servius in Bucolicis Virg. Goropius et Valerianus, in suis hieroglyph. Haec Albricus eius imagine confirmat. homo,


page 282, image: s0354

inquit, cornutus erat, in cuius pectore, ac pelle variae elucebant stellae: femora herbis et frontibus cincta: pedes caprini! fistulam ori admovebat, Amore iuxta se prostrato. Quia natura Amore propagatur et conservatur.

Pan etiam apud Arcades solem supra mundanum, apud Philosophos causam causarum seu universalem designat, [Note: (1) Causa universalis Deus.] ut Georgius in Armon. canti. tom. [(transcriber); sic: ton] 1. Eius in capite cornua regnum, quod Deus habet, super omnia: pars inferior hispida, res creatae in terra sunt: superior lenis, caelestia: virga, potestas Dei super universa est,

Panem cornua inflantem, ad cuius sonum turbae fugiant, [Note: (2) Panicus terror.] Alciatus introducit, ut significet panicum terrorem, qui subito quandoque hominibus incutitur. Emb. 122.

Pan Mercurii filius apud Platonicos sermonem universum designat: sermonem quidem verum, dum vir est: falsum dum femina [Note: (3) Sermo verus, falsus.] ut Ficin. in Cratilo. vel, sermonem verum, ut homo est: ut caper, falsum. Ita Cartar. fol. 139.

Pan cupidinem provocans, atque ab eo superatus, [Note: (4) Amor omnia vincit.] omnia ab amore vinci repraesentat. Ita Servi supra. vel certe naturam Amore conservationis producere universa quo et illud de Syringe Nympha referri poterit [Note: (5) Amor naturam conservat.] Cartar. f 519. quae Goropius non imperite Christo adhibet: uti et illud Panis in lana candida, lunam amantis, id est, in carne immaculata humanam naturam: [Note: (6) Deus incarnatus.] ut lex vetus ab eo lucem vitamque acciperet. Ita in Hieroglyph. l. 12. Pan Deus pastorum agrestium, [Note: (7) Christus Pastor uni versalis.] Christus spiritualium. Ut lib. 6. Pan agrius ductus; magis Christus agrestium Deus, inter asinum et bovem pastus ib.

Pan Caelum patrem habuit, Terram matrem, [Note: (8) Christi nativitas.] Christus ex caelesti patre, terrena matre. Goropius loc. cit. quam licet significationem ex primo conceptu inter Ethnicos nato Pan non habeat; accommode tamen habere potest.


page 283, image: s0355

FAUNUS

Sive Satyrus cornibus et caprinis pedibus, [Note: (1) Libidinosus.] significat, libidini deditos: ut etiam Satyri saltantes potantesque (apud Cartarium in imagine Iovis) et eruca herba Veneris provocativa, coronati: ut Alciatus signavit Embl. 72.

Satyrus ignem complectens, [Note: (2) Profanus S. scripturam exponens.] significat, vulgares homines Scripturam suo libitu exponentes: qua licet pulchra et utili, male ipsi, et ad suam perniciem utuntur. Castalius pegm. 43. Erectis enim auribus Satyrus in dicat divina investigantem: ut Goropius in Herma. l. 5. fol. 30.

PROMETHEUS

Variam apud varios explicationem habet, apud Platonem Prometheus formans hominem [Note: (3) Divina pro videntia creatrix.] divinam providentiam significat, omnia creantem. Cartar. in Prologo imaginum. Apud Plutarchum, rationem, seu mentem significat, quae corpus luteum informat, [Note: (4) Mens sive anima.] et de caelo nobis opes vitamque subministrat. Plutar. in l. de utraque fortuna. in quem sensum etiam Natalis l. 4 c. 6. loquitur; quamquam Orpheus tempus esse dicat. [Note: (5) Tempus omnia profert.] quod rerum omnium artiumque inventor esse censetur. ib. Budaeus vero in studio instituendo [Note: (6) Philosophus.] hominem Philosohum: Ioseph l 1. Metam. Ovid. virum Principem [Note: (7) Princeps.] intelligat. Ficinus denique in Argum. Protagorae superiorem esse Angelorum ordinem [Note: (8) Angeli supremi.] velit. Sed is de mente sensus communior veriorque est omnium. vide Rhodigin. l. 4. c. 20.

Filium Iapeti (quem Eustatius caelestem sphaeram interpretatur) et Themidis Prometheum et Epimetheum esse [Note: (9) Bona mens a Deo et Iustitia instruitur.] significat, a caelo et aequitate bonam mentem regi: Prometheum quidem, [Note: (10) Providus futuri] id est, providentem futura, Epimetheum [Note: (11) Paenitens malorum.] post mala resipiscentem. Rhodogin. et Natalis supra. Prometheum ignem Minervae et Vulcani ope ferula ad solem accensa; rapuisse, in terram, coque animasse formatum ante de luto hominem, [Note: (12) Anima caelestis originis.] significat,


page 284, image: s0356

iuxta primam Fulgentii sententiam, Dei sapientia et virtute inspiratam homini formato animam; iuxta alteram, significat, naturalis sapientiae ac naturae beneficio Philosophiam, scientiam atque artes ceteras, [Note: (1) Sapientia et ars omnis de caele est.] quibus, velut igne et spiritu, vita civilis hominum animatur, non de caelo habuisse, vide Rhodogin. ac Natalem supra: tum Ficinum, et alios.

Prometheum adhibuisse homini abs se formato particulas singulorum animalium, [Note: (2) Homo ceterorum animalium perfectiones complectitur.] significat, ea, quae in animalibus singulis excellunt, quaeque sunt affectiones et vitia, in homine eminere universa vide Natalem.

Pandoram quidam Prometheo attribuunt; Hesiodus a Vulcano fingit esse fabricatam, ad cuius elegantem ornatum Dii Deaeque omnes sua quisque dona contulerit. Venus formam, Pallas sapientiam, Apollo Musicam, Mercurius eloquentiam [Note: (3) Anima a Deo condita vel caro humana.] vel significat animam a Deo conditam: ut Fulgent. l. 2. vel terram rerum omnium parentem a Deo creatam, ut est apud Philon. de mundi opif. Vel, ut Valerian. Evae historiam repraesentat: cui illud de pyxide omnium malorum plena ab Epimetheo incaute reserata facile etiam competit. Vel carnem significat humanam ad Dei similitudinem efformatam, et ex quatuor elementis compositam; nam et in illam, post peccatum, omnia mala culpae et poenae, velut ex pyxide in orbem redundant. Rhodig. lib. 4. cap. 20. praeter quem vide Natal. et Ricci.

Prometheum Iovi obtulisse sub pelle bovis ossa, absconsis sub altera pelle carnibus, atque iccirco sublatis ab orbe ignibus punitum, [Note: (4) Deteriora male Deo servantur et offeruntur.] significat, homines, quod Deo, ex contemptu, offerant deteriora, merito eius vicissim donis privari. Vide Natalem.

Saxo alligatum in Caucaso monte, et a Iovis aquila, iecur perpetuo renascens arrodi; eo quod ignem caelo sustulisset: nec, nisi ab Hercule, liberari, [Note: (5) Per artes cum igne repertas, homines sibi ipsis noxii.] significat, Iovem homini ob artes cum igne repertas, quibus male ad suam perniciem abutuntur, curas infligere perpetuas, anxiamque eius mentem in corpus velut


page 285, image: s0357

in carcerem damnare: ut, nisi generoso mentis conatu velut ab Hercule quodam liberentur, salvi esse nequeant. vide Ricciardum.

Deucalion Promethei filius post diluvium in arca salvus, homines rursum fingitur cum Pyrrha uxore, iactis post se lapidibus, excitasse [Note: (1) Duros homines ad humanitatem excolere.] significat, virum prudentem, ac velut Prometheo ortum, homines duros ad cultum humanitatis et religionis institisse. Natalis.

PROTEUS.

Apud Pythagoricos hominis in bruta transformationem exprimit, [Note: (2) Per versi et inconstantis typus.] sed apud Clementem Alexand. Paedag. l. 3. c. 1. elegantius inferiorem hominem, ac cupiditatem, qua, velut in bruta, transformamur: [Note: (3) Brutali appetitui obsequens.] vel hominem versipellem, ut apud Asclepium est, quin et Ricciardus existimat Reges Aegyptios, indies vestimenta mutare, et velut nova apparere forma solitos, signati. vel hominem politicum, et prudentem, qui omnibus servire potest. [Note: (4) Homo versipellis et politicus.] ut Cartar. 257. Vel Sophisticum, qui veritatem mille artibus velare, ut Valeria. Vel saltatorem mimicum [Note: (5) Vel, Mimus.] ad exprimendos variorum flexus ac impetus idoneum. ut Rhodigin l. 3. c. 3. vel certe materiam primam [Note: (6) Materia prima.] omnes ad formas idoneam. Alciat. denique Embl. 182. primum saeculum intelligit, cui quisque Poetarum quam lubet formam induit.

Vertumnus idem cum Proteo Deus apud Romanos hoc nomine cultus, annum designat, [Note: (7) Annus.] qui varias formas ac praecipue quaternas induit, Cartarius, fol. 268. et Phantasiam aut mentem, [Note: (8) Phantasia vel mens omnium imaginum capax.] quae in omnem se partem vertit flectitque ib. tam varie de Deo tam vario loquuntur.

OSIRIS et ISIS.

Dii Aegyptiorum: ille, ut memorant Rex; haec Regina caeli [Note: (9) Sol et Luna.] a quibus in religione, politia et artibus exculti feruntur. Varias habent apud eosdem significationes: nam supra caelos ille Deum, haec eius sapientiam, ex quibus Horus, hoc est mundus, et natus sit, et gubernetur: in caelo, ille solem, haec lunam significat,


page 286, image: s0358

quos eae gentes pro diis venerati sunt, hac significatione, et ille cum radiis fulgentique amiculo, et haec cum nigris cornibus et palla obscuro loco pingebatur.

In terris apud Aegyptios Osiris [Note: (1) Nilus.] Nilum fluvium. Isis [Note: (2) Terra.] terram sive Cererem indicabit: aut Osiris formam rerum, Isis materiam: [Note: (3) Forma et materia.] vel, Osiris intellectum, Isis sapientiam [Note: (4) Intellectus et sapientia.] quos matrimonio copulabant; quod nec in caelo, luna sine sole luceret, nec in terra Ceres sine Nilo proveniret; nec materia sine forma consisteret. et menti conveniret sapientia, qua significatione aliae etiam formae exhibebantur. Caelius, et Calcagn. lib. de rebus Aegyptiis. quorum primus dicit, Osiridem omnem vim ac principium generationis significare, secundus Osiridem etiam Dionysium, seu Bacchum, appellari asserit. Osiris capite pictus capillaro, dimidia tantum facie apparente: et si apparet, altera derasa, altera prolixe barbata, [Note: (5) Sol unum tantum hemisphaerium illustrat.] ut Annius lib. de antiqu. et reb. Etruriae. significat, opinor, solem unam tantum mundi faciem, seu hemisphaerium, simul illustrare.

Osiridem a Typhbone in arcam coniectum, ac denique conscisum in partes, revixisse, significat, solem a tenebris oppressum, nec nisi per partes seu intervalla redeuntem. [Note: (6) Sol tenebris oppressus.] vel, ut Calcagn.. lunae (solis potius dixerit) deliquium [Note: (7) Solis deliquium.] seu Nili, a mari absorpti, defectio, ut Rhodig. lib. 3. cap. 2. sive etiam, designat mentem ab ignorantia obrui, [Note: (8) Mens ignorantia pressa.] formam rerum per corruptionem destrui. [Note: (9) Forma destructa.] atque aliud fieri compositum. ita ex supra dictis auctoribus, et Ricciard. in Osiride, et Iside colligitur. Typhon [Note: (10) Excessus rei.] enim ut Calcag. supra, designat, quicquid in rebus immodicum, et ab ordine seiunctum, vel canusa excessus aut deliquii est.

Osiridis sepulcra ornari varia materia, quae in lunarem formam efficta sit, [Note: (11) Luna Soli propinqua nobis non lucet.] significat, quo luna soli propinqua nobis lucere desinat. Calcag. supra. Osiridis humatio, [Note: (12) Hiems] est solis hiemali tempore discessio, atque etiam fructuum sub terra conditorum


page 287, image: s0359

sepultura; uti reviviscentia, signum veris solisque proprioris, ac fructuum pullulatio. Unde Aegyptii Sacerdotes in festo, quod X/HTHS1IS2, seu inquisitio Osiridis amissi dicitur, cum bovem circa templum circumducebant septies, septem a solstitio aestivo, quo sol declinare incipit, menses designabant. Idem.

Aegyptii etiam hunc Deum suum per sceptrum oculatum in capite exhibent, [Note: (1) Deus videt et regit omnia sive intelligit et potest.] quod scilicet videat, et moderetur omnia: per accipitrem quoque, acutissimi visus avem, eundem velut omnia videntem depingebant. Plut. in Isid. et Osiride. Vide hierogliph. Aegypt.

Isidis imago muliebris [Note: (2) Annus] ut Gyraldus l. de annis, annum designat. ut Valerian. hemisphaerium superius ut Cartarius, Deam fortunam [Note: (3) Fortuna] alii Thetin, aut etiam Proserpinam.

Isidis stolae variegatae, significant iuxta Valerian. Materiae, ad formas varias suscipiendas, inclinationem: [Note: (4) Materia prima.] eadem, cum stolis nigris, lunam obductam significat.

Isidis sacerdotes totum corpus capillis et pilis nudare, lineis tantum vestiri, repudiata lana; abstinere carnibus, [Note: (5) Sacerdotes impuris abstinent.] significant, impurum attingere nefas esse. Rhodiginus lib. 3. c. 12.

10. vel Argi et Ismenes filia, vel Inachi fluvii fingitur; quod modo per illam luna, mo do terra, quae velut ex aquis emergit, intelligatur. Haec a Iove armata nubibusque obsepta dicitur, [Note: (6) Terre fertilitas.] quod terram vaporibus nebulisque obseptam ad fertilitatem, so etiam ambiat foveatque. Ceterum in vaccam mutata fingitur; [Note: (7) Terrae alit homines.] quod terra homines, tanquam vacca, uberibus et lacte alat, quam tamen Iuno Iovi sive soli subduxit et Argo centoculo, id est, nocti plurimis stellis velut oculis collucescenti custodiendam tradidit: [Note: (8) Nox terram fecundat.] his enim terra etiam fovetur. Sed Iupiter; Argo per Mercurium occiso, (sol enim stellarum lucem sua vi opprimit) Io in libertatem asseruit, quae denique in Aegyptum delata(quia illic terra fecundissima est) sub Isidis nomine culta dicitur. vide Natalem


page 288, image: s0360

l. 8. cap. 18. et Ricciardum, qui ex Palaephato et Horologio minus apte exponit.

SERAPIS.

Deus Aegyptiorum (quem cum Osiride plerique confundunt) capiti calathum infixum gerebat, cui signum tricipitis animantis adiunctum erat, capite Leonis, quod a dextra caput canis, alaeva caput lupi ferret. [Note: (1) Tria tempora praes. praet. fut.] quibus solem exprimit tria tempora respicientem: praesens, quod vigilans Leo, praeteritum, quod lupus vorax: futurum; quod sagax canis indicat. Calatus solis terram alentis naturam, Isis autem Serapidis uxor, mammosa [Note: (2) Terra suos incolas alit.] toto corpore fingitur; quod terra omnes, velut suis uberibus, nutriat. Ita fere Macr. l. 1. Satur. c. 25. Cultus vero Serapis (sicut Apis) bovis imagine apud Aegyptios est; quod Osiris post mortem ea specie apparuisse credatur. Duplicem tamen Apis imaginem, alteram Osiridi, alteram Isidi, tanquam Soli et Lunae tributam coluerunt, forte a Iosepho, cui boves visi sunt, ducta origine.

Serapidis simulacrum cum modio in capite, [Note: (3) Iosephus fami Aegypti subveniens.] Iosephum toti Aegypto famis tempore, suppeditato frumento, consulentem designat. Valerianus. Isidem in liburna navigio apud Suevos cultam, [Note: (4) Religio Sueviae invecta.] ut Tacitus refert, significat, religionem per liburnam in Sueviam ad vectam esse. Aliter refert Apuleius: illam cymbam, seu liburnam, ad poculi effigiem, laeva tenuisse; qua significabat, ex Nilo, sive aquis terram bibere, ut frugifera esset. vide Goropium in Hermath. l. 5.

ANUBIS

Quem alii custodem, alii filium Osiridis faciunt, habebat caput ac collum caninum, et faciem, modo nigram, modo auream, sinistra manu caduceum, dextra palmae ramum complexus: quem Mercurium apud Aegyptios suisse asserunt, [Note: (5) Horizon.] significat apud illam gentem horizontem, qui in utriusque hemisphaerii meditullio est. Unde et pro utroque hemisphaerio usurpatur, quod canis interdiu iuxta ac noctu videar. ceterum moraliter rationem indicat, [Note: (6) Mens caelestia contemplans vel. Religiosi hominis imago.] quo caeli naturam, spatia ambitusque explicat. in qua caput


page 289, image: s0361

canis sagacitatem, et oculorum perspicaciam, caduceus pacem et quietem, palma victoriam sui et rerum mundanarum designat, quae ei necessaria sunt, qui cum fructu in rerum caelestium contemplatione versari cupiet, porro Hermanubis, uti Hermes, ad vias collocatus, [Note: (1) Ratio vel consilium in terrenis dirigens.] significat, rationem seu prudentem monitorem, viam nobis in rebus inferioribus et terrenis monstrantem, unde et Anubi gallus candidus, [Note: (2) Ratio in divinis dirigens.] caeli, Hermanubi croceus, terrae simbolum immolabatur. Ita ex Rhodigin. l. 3. c. 12. Calcagn. l. de Aegypt. Goropius in Hermath.l.6.

Anubis triceps, hominis, canis et equi capite, forte hinc usurpatis, quod ut Cartarius in Mercurio notat, Anubis, in militia patris Osiridis; ad galeam et vexilla, signanda, canis sit usus capite: [Note: (3) Expeditus ac vigilans miles.] ita enim expeditus ac vigilans miles adumbrabitur; nam equi caput militiam, canis vigilantiam exprimet. quamquam Goropius supra l. 6. doctorem hac effigie exponat: [Note: (4) Doctor prudens vigilans et generosus.] humano videlicet capite, in quo ratio nos dirigens praesidet; cum cane, qui notitiam; equo, qui generosum animum repraesentet.

TYPHON.

Quem alii Typhoeum vocant a Iunone sola, ad aemulationem Iovis, sine viro paritura, terra percusa productus, praeter alias significationes, de quibus supra in Osiride, significat, ventorum vim ut vaporum incendiorumque subditos motus, [Note: (5) Ventorum vis motusque.] ac incendia prorumpentia causantium Unde sub Sicilia his malis obnoxia, sepultum et ignem ore fingunt vomere. [Note: (6) Terrae motus Aethnae incendium.] Porro multis fingunt capitibus attingere sidera, dextra orientem, sinistra occidentem contingere, pennis toto corpore vestiri; quod venti quaqua versum per aethera velocissime ferantur. [Note: (7) Venti celerrime feruntur.] crura serpentibus cincta [Note: (8) Turbo in terra] ventum significant terris saepe noxium. Ethice vero ambitio sum hominem, et superbe sese efferentem iactantemque: [Note: (9) Superbus et ambitiosus.] aut etiam cacodaemonem toto orbe furiose debaccantem exhibet. [Note: (10) Daemon orbem turbat.] Georg. Venetus Problemate 405. Natalis l. 6. c 22.

HORUS quem plerique Osiridis et Isidis filium volunt,


page 290, image: s0362

Horapollo etiam dictus, mundum, ut ferunt, sive orbem terrae significat, sine oculis natum ferunt; [Note: (1) Prima orbis Chaos.] quia rudis indigestaque sine luce moles, in primo ortu, fuit, alii per Horum intelligunt compositum ex materia et intelligibili natura: [Note: (2) Homo inortu caecus.] id est, hominem, de quo facile intelligatur, quomodo in primo ortu caecus sit, et sine usu rationis, vide Calcagn de Aegypt.

HARPOCRATES puer [Note: (3) Religiosus vel caelestium contemplator humilis et innocens esse debet.] basi circulari in sidens [Note: (4) Orbem superare.] dextrae manus indice os comprimit, [Note: (5) Silentium amare.] in sinistro humero cum sagittis, Pharetra, [Note: (6) Paratus ad pugnam armis amoris Dei.] arcus remissus ad pedes, veste talari obtegitur; brachiis tamen capite, uti etiam extremo dextri pedis nudus, in manu sinistra facem ardentem, [Note: (7) Caelesti gratia dirigi.] et tria loti capita sustinet, [Note: (8) Voluntate Dei regi.] sub laevo brachio gallum complectitur, presso gutture. [Note: (9) In silentio vigilare.] post se noctuam habet, quae in capite autem asininam erectam, [Note: (10) Solitarium esse et Dei vocibus intentum.] uti et ipse in sincipite videtur ferre, (quamquam aliqui dracunculi folium huic auri persimile esse velint) serpens involutus capiti: [Note: (11) Veterem exuere hominem.] in fronte lunula est. Quae omnia mysteriis non vacant: neque imperite Goropius l. 4. 5. et 6. Hierogliph. studio ac contemplationi rerum caelestium applicat: puer enim est, ut pueros parvosque submissione esse debere tradat eos, qui huic se dedunt studio, sedet in orbe, ut a curis rerum mundanarum quiescendum doceat, caelestia meditanti. Silentium indice ori admoto postulat: simulque aurem in capite habet, quod discenti meditantique divina, magis audiendum, quam loquendum lunula in fronte, proficiendum, dum plenum impleat orbem, monet. noctua a tergo aurita solitarium maxime Dei vocem ac sapientiam audire intelligere, tradit. serpens in capite veterem iubet exuere cum peccato hominem (uti serpens pellem veterem solet) qui divinis intendit. gallus sub brachio represso gutture vigilantiam silentio iungendam. arcus ad pedes: et in humeris pharetra, omnem rerum caelestium speculationem ad amorem divinum esse referendum. quo et loti capita referuntur, avae ad solem tanquam Heliotropium aguntur, uti et voluntas [Note: (12) Proficiendum indies.] sapientis Deique amantis: quia tamen corpus quod


page 291, image: s0363

corrumpitur, animum aggravat, sinistra faces gerit liminis caelestis et gratiae, ut hoc purgetur a vittiis, et illustretur in virtutibus, necessariae, Ita fere Goropius.

Cartarius, de imaginibus Deorum, illi persicam arborem sacram esse tradit; quod haec arbor, cum fructus habeat humano cordi similes et linguae folia, [Note: (1) Verum esse, seu rectum ac simplicem.] doceat, linguam debere esse cum corde, id est, cum prudentia et veritate coniunctam. Caelius Calcagn. l. de reb. Aegyptiacis, addit imperfectum illum ab Iside praematuro partu in lucem editum, [Note: (2) Res praeceps et immatura.] quod significet, nulla in re properandum nimis: nam ut in proverbio est, canis festinans caecos parit catulos tum deinde praesidem illum facit iuventutis, [Note: (3) Instructor inventae.] in oratione etiamnum rudis, cui silendum magis, quam loquendum: ut admoto ori digito indicatur quare veteres dum sacra Harpocrati leguminibus oblatis facerent, intercinebant GL=WSSA *T/OXH, GL=WSSA DA/IMWN, [Note: (4) Lingua bonum et malum.] id est lingua fortuna, lingua daemon: significantes, in lingua bene usurpata hominis felicitatem verti: nam utrumque, tam fortuna, quam daemon in utramque partem, bovam malamque usurpari poterit. Idem Caelius de Silentio, hunc Deum facit toto corpore oculeum auritumque; sed astomon sine ore, [Note: (5) Sapiens multa videt et audit: pavea loquitur.] lupina in pelle, laneis indutum crepidis: [Note: (6) Vigilans et tacitus.] ut quietum et audiendi avidissimum designet.

CAPUT XXIII. De Gigantibus, Heroibus, aliisque quibusdam Diis inferioris ordinis.

GIGANTES vastae staturae anguinis et distortis pedibus, [Note: (7) Homo impius.] significant. homines impios rectum nihil ac sublime cogitantes. Petrus Crinitus lib. 2. capite 11. de honesta disciplina. contendisse cum diis, [Note: (8) Atheus.] est, eos ex impietate deos negasse,, Marcrob. et Gyrald. in Hercule. montes imposuisse montibus et fulmine disiectos. [Note: (9) Superbi puniti.] significat, tyrannos superbos a Deo puniri.


page 292, image: s0364

Ioseph. Horol. lib. 1. Metam. Ovid. fabula haec a turris Babylonicae constructoribus orta ut Franciscus Georg Armon. I. cap. 1.

TITANEM Saturni ac Solis fratrem, Caeli filium lum liberis Titanibus Iovis regnum invasisse, [Note: (1) Astrologus.] significat, illos temporum siderumque imprimis peritos fuisse, ut Pausan in Corinthiacis. Rhodig. l. 4. c. 14.

BRIAREUS centum habens manus, [Note: (2) Aestivum tempus] significat, tempus aestivum, quod variam rerum copiam mundo suppeditat, qua deinde contra Deum homines aburuntur. ut Gigas centimanus [Note: (3) Hibernum tempus, vel Rex qui multos habet ministros. vel qui multa in homines beneficia distribuit.] Hibernum tempus; quod collecta in usum negotiaque distribuit. ab Homero sol etiam centimanus dictus est, quod multa ipse in homines et orbem beneficia distribuat, Valerianus l. 35. Quamquam hunc illum rectius applices Regi, qui multos ad bene aut male faciendum ministros habeat.

CENTAURI ex nube geniti, contra Lapithas pugnantes, inferiori patte equi, superiori homines, [Note: (4) Equites vel eth. Belluino more viventes.] significant, bellatores equites, et taurorum abactores: nam quod homines primum obscuro loco nati, equis ad bellum sint usi, huic fabulae occasionem dedit, Ceterum morali interpretatione homines belluino more, secundum inferiorem partem viventes, indicat; ut fere in bello reperiuntur. vide Natalem l. 7. c. 4. Palaephatus fabulam ex eo natam putat; quod Ixion Rex Thessaliae ex Nepheles (quod est, nubes) pago iuvenes equitandi gnaros adhibuerit ad tauros oestro percitos infiringendos, Lapithis imminere iamiam casurum silicem, [Note: (5) Tyrannus semper in metu vivit.] ut est apud Virg. significat tyrannos semper in metu impendentis mali vivere; uti Dionysius Tyrannus Damocli, sub ense disticto ad mensam opiparam accumbenti, ostendit. Landinus. 4. Camald.

CHIRON.

Centaurus ex Saturno (se in equum subito convertente, ut Opem uxorem supervenientem falleret) et Phillyra Nympha conceptus dicitur: quia videlicet effrenis libido hominem equo lascivienti similem [Note: (6) Libide.]


page 293, image: s0365

constituit, et degeneres quandoque foetus procreat: ut Chiron in feriori sui parte equus exstitit. [Note: (1) 'Monstrosa libido est.] quamquam hoc illi, uti reliquis centauris, propter equorum usum affictum, credam. Ceterum in silvis diu versatus, herbarumque illic potentiam curiose perscrutatus, praeter reliquas artes, quibus excelluit, nomen medici praestantissimi tulit. unde Aesculapium in medicina. Herculem in Astrologia, Achillem in litteris moribusque ac lusu citharae erudit. [Note: (2) Magister Medicinae Astrologiae et Musicae.] Natus vero a parentibus immortalibus fingitur, quod medicinae perfecta cognitio vix mortali ingenio concedatur, ipse tamen deinde mortalitatem a Iove exorasse dicitur, atque in sidera post mortem translatus; [Note: (3) Scientiae et bonae artes viam ad caelum pandunt.] quod artes ac scientiae per intervalla intercidant, bene tamen utentibus caelum aperiant. vide Natal et Ricc.

CYCLOPES Neptuni et Amphitrites filii uno in fronte oculo, qui Vulcano in fulmine fabricando servire finguntur [Note: (4) Vapores e terra ascendentes, e quibus fulgura.] per hos intelligunt vapores ex mari et terra ascendentes. qui in aere tonitrua et fulgura gignunt, uti ipsa nomina Brontes, Steropes. et Pyracmon indicant. ceterum Polyphemus in antro ebrius ab Ulysse, oculo effosso, delusus, [Note: (5) Ebrius.] significat, in ebrietatem propensos mente excaecari. Vide Nat et supr. in Vule.

AESCULAPIUS.

Apollinis ex Nympha Coronide filius, ille vim solarem [Note: (6) Sol et aer purus et sanitati prodest.] haec aerem significat; nam ex sole, cum aere puro coniuncto, salubre exsurgit in aere temperamentum, quod in homine sanitatem causat, unde Aesculapius [Note: (7) Deus autor sanitatis vel Medicinae peritiss.] Deus et repertor medicinae sanitatisque praedicatur. ex quo Hygeia, id est, sanitas ut ex Apolline nata fertur, Virga serpente implexa utitur, [Note: (8) Medicus vigilans esse debet in difficili causa, ubi de vita hominis agitur.] et serpens quidem vigilantiam medico necessariam, virga nodosa medicae artis difficultatem et potestatem in hominis vitam denotat. Pausanias in CorinthiacisAesculapium exhibet, altera manu baculum tenentem, altera Draconis caput prementem, cane ad pedes decumbente; [Note: (9) Medic' vigil et fidelis.] quo significatur, medicum instar draconis vigilem, et canis fidelem requiri. Albricus Philosophus sedentem habitu medici facit, unguentarias


page 294, image: s0366

sinu pyxides gerentem, dexteraque oblongam mulcentem barbam, sinistra virgam cum serpente amplectentem, [Note: (1) Medicus senex et vigil maxime probatur.] quod significat, medicum aetate maturum, et studio vigilantem maxime probari. Lauro illum coronati signif. Laurum medicae arti utilem. Corvus eidem sacer futurorum praesagum este indicat. [Note: (2) Medico futura prae videnda.] Gallum immolari Aesculapio, est vigilantiam illi gratam esse. Ita fere Gyrald. synt. 7. de Aescul. Natalis lib. 4. c. 11. et alii.

TIRESIAS percusso serpente ex viro in feminam; et rursus alio percusso (nam duo concipiendi sunt, tempora, veris et autumni,) ad pristinam rediisse formam; [Note: (3) Annus ex vere in aestatem, ex hac in hiemem versus. vel ethice. Adam post lapsum feminae imbelli similis, post Christi incarnationem rursum viro.] est, annum ex verno in tempus aestivum quod fructum more feminarum parit) et rursus ex illo in vernum quasi virum demigrasse. Ita fere Fulgent. l. 2. Ceterum figura Adami lapsi et resurgentis esse potest. Quod vero Iudex utriusque generis sexum expertus Tiresias, inter Iovem et Iunonem de amoris ardore adhibitus, novem amoris uncias feminae, viro tantum tres adiudicaverit, [Note: (4) Aer plus igne ad rerum generatione confert.] ideoque a Iunone excaecatus, a Iove contra rerum futurarum cognitione donatur, significat, inter ignem et aerem iudicasse plus aerem conferre, ad frugum generationem; nam et aer maritat in glebis, et producit in foliis; et gravidat in folliculis: ignis vero tantum maturat in granis. Excaecatur autem annus hiemis tempore, aere nubibus obscurato; Iupiter vero suo calore, per occultos vapores futuri germinis conceptionem subministrat. Vide Fulgent. lib. 2.

LARES.

In pellibus caninis, cane iuxta adhibito in aedibus collocati, [Note: (5) Deus protector domuum est.] significant, fidelem larium custodiam a Diis esse. Pilas vero iisdem in triviis suspendi, [Note: (6) Angeli hominibus familiares] signif. cum mortalibus familiariter illos velut ludere; lanei porto masculi ad arbores iisdem suspensi, [Note: (7) Defunctis animabus concilianda quies.] significant, homines laribus (quos putabant defunctorum animas) mollia favere corpora, in quibus acquiescant. pro igne etiam Lares ponuntur, unde in numis signati, quod hi sine igne non cuderentur.

Cartarius


page 295, image: s0367

fol. 4 48.

et Iacobonius de Caesiorum gente ca. 13.

GENIUS Iovis et terrae filius habitus, significabat, vereribus Daemonem vel malum, vel bonum, qui Ideas ac imagines pro se quisque rerum persuasibilium obicerent. [Note: (1) Angelus bonus vel malus.] unde improbi malo obsequi genio, probi bono censebantur, apud quosdam Genius [Note: (2) Vis influentium planetarum.] etiam vim influentium planetarum: apud alios propriam cuiusque animam, deinde numen, quod rebus procreandis praeerat, designabat, ita Ricciardus in tit. Genius ex diversis

Mero, lautisque epulis, ac floribus genio sacrificare, [Note: (3) Lauta ac lata vita.] signif. Iucundam et lautam vitam agere. Genius quidam Lycus Athenis in foro lupina specie propositus a Sycophantis pecunia corruptis triobolo donabatur. [Note: (4) Calumniatores daemoni serviunt.] ut Zenob. centur. 5. Proverb 2. significat, calumniatores lupina rapie in aliorum famam grassantes faedo daemoni servitium deferre.

ADONIS.

Iuvenis a Venere dilectus, [Note: (5) Veneris stella soli adhaeret.] significat in caelo, solem a Veneris stella perquam lucida amari: in terra significat, semen iactum. Quod cum sex mensibus hiemalibus sub terra lateat, finxerunt, ex Veneris pacto Adonidem mortuum, sex mensibus apud Proserpinam futurum, sex rursum cum Venere, [Note: (6) Sex mensibus semen latet, sex rursum videtur.] quibus scilicet, veris et aestatis tempore, terra viret. Idem et soli sex mensibus hibernanti applicari potest. Ceterum moraliter Adonidem a Venere amari, est, vel pulchritudinem, vel delectationem, aut libidinem, in ea sectari. Adonidem igitur ab apro interfici, est, solem, aut semen ab hieme; aut a senio delectationem, tolli. unde et mos mulierum deplorandi viros mortuos in festo Adonidis. Ant. Ricciard. in titul Adonis et variis Natalis libro 9. c. 16.

In Adonidis templo feras mansuefieri [Note: (7) Divina sapientia feros ani mos emoblit] ut Aeliam. lib. 12. cap 23. asserit, significat in templo veri solis, id est, sapientiae divinae, feros hominum amansuescere.

CUPIDO.

Sive amor purus ac divinus, ex Mercurio et Diana


page 296, image: s0368

genus ducit: [Note: (1) Desiderium sapientiae et puritatis.] adeoque significat, desiderium sapientiae et puritatis; quia Mercurius sapientiam, Diana puritatem designat. alius impurus et carnalis ex Vulcano et Venere, [Note: (2) Ex aestu carnis et pulchritudine impurus Amor.)] id est, igne seu calore et pulchritudine [(transcriber); sic: pulchrtudine] conceptus dicitur. Equicola lib. de natura amoris. unde Orpheus amorem bigenium dixit.

Anteros ex Matte et Venere est Amor continens; pugnansque, et contrarius Eroti seu Cupidini voluptario. [Note: (3) Dei Amor Mundi Amorem oppugnat.] Equicola l. 1. Hine apud Alciatum Embl. 110. Cupidine ad arborem ligato, eius tela et arcum comburit, quo significatur amorem caelestem terrenum vincere. alibi Embl. 109. una caput vinctus corona, tres alias manibus tenet; quarum illae prudentiam pro contemplatione rerum divinarum: hae, tres reliquas virtutes morum, ad vitam activam potissimum spectantes, [Note: (4) Virtut. Cardinales.] designant.

Amor natus ex Poro qui rerum affluentiam [(transcriber); sic: afflentiam] , et Penia quae indigentiam significat: [Note: (5) Amor ex abundantia et inopia nascitur.] nihil aliud est, quam amorem nasci ex abundantia rei, quam appetimus; et inopia nostra. Georg Venetus Probl. 351. tom 5.

Cupido vel Amor, apud Orpheum, Diis omnibus antiquior; [Note: (6) Dei amor erga creaturas.] apud Agathonem contra iunior, [Note: (7) Creaturarum amor erga Deum.] significat, ille quidem benevolentiam qua Deus inductus, creaturas amando produxit: hic contra benevolentiam qua vicissim illae Deum ut patrem amplectuntur. Ficinus cap. 10. orat. 5. convi. Platon.

Cupido puer est, [Note: (8) Amans quasi amens. Amor recens fervet maxime.] tum quia amantes quasi amantes facile decipiuntur; tum quia amor recens fervet maxime; denique quia inter iuvenes magis quam senes. Inter flores ac Gratias in Iovis hortis nutritus dicitur, [Note: (9) Amor rebus blandis nutritur.] quod delicatis amor rebus ac pulchritudine gaudeat: vernanti tempore et aetate vigeat. Nudus est, [Note: (10) Amor apertus est, profusus est.] tum quia candidus et apertus esse amor debet: tum quia non opes, sed persona amanda est; tum quia profusus est, et saepe nudos facit: tum denique, quia nuditate accenditur. Caecus est, [Note: (11) Amor pericula non videt.] tum quia mentem excaecat rei amatae intentione occupatam, nec sinit pericula animadvertere:tum quia saepe in gravissimos errores impingit. Alatus est, [Note: (12) Inconstans et levis hominum Amor. vel expeditus et celer. vel caelestis.] tum quia levis et inconstans,


page 297, image: s0369

brevi saepe tempore cum expleta cupiditate evanescit (ut iccii co Propertius constanti Amori pennas adimat) [Note: (1) Amor constans.] vel quod Amor amanti (uti timor) alas addat expedito ad omnia: vel denique, quod Amor caelestia magis, quam terrena appetere debeat. ut Equicola lib. 1. Arcum habet, [Note: (2) Amor impurus conscientiam vulnerat.] quod Amor impurus conscientiam vulneret. Facem quoque cum arcu [Note: (3) Amor praesentes ardore, absentes desiderio vulnerat,] quod ardore praesentes accendat, absentes desiderio vulneret. Aliquando (ut Cartarius notavit) et fulmen eidem donatur, [Note: (4) Amor vehementissimus.] ob amoris et ictus cum vehementiam, tum celeritatem. Ab Orpheo Amori claves tribuuntur; [Note: (5) Amor omnia aperit.] quod syncero amori et animi hominis secreta, et domus pateant. Haec fere Ricciardus ex variis de Amore et Cupiditate.

Ex tot Amoris proprietatibus, Amorem modo faciunt Sophistam; modo Magum; modo Venatorem, et Aucupem: modo Artificem seu Machinatorem: modo luctatorem et Pana superantem; (nam omnes vincit) modo Musicum cantu suo demulcentem superos: (ut est apud Agathonem) modo imperantem fatis ac necessitati, [Note: (6) Amor omnium officia et personas suscipit. Mille artifex.] (ut in convivio Platon. Ficinus.) Causa haec fingendi est, quod Amor omnia fiat omnibus, omnemque vultum induat, colliges ex Ricciardo supra: nam ut Sophista implicat; ut Magus fascinat; ut Artifex molitur et cogitat; ut Luctator superat; ut Musicus delectat, ut Rex animis imperat.

Eodem spectat Amorem [Note: (7) Amor omnem habitum et affectum induit.] modo aegrum ac melancholicum: modo laetum et dissolutum; modo egenum in via iacere; modo superbire divitem; modo sine domo ac recto esse, atque inter sordes ac alienas iacere fores; modo in floridis versari hortis, modo aridum macilentumque squalere; modo habili pinguique nitere corpore, quae in Convivio Platonis orat. 5. et 6. expendit Ficinus, et nonnulla Equicol. lib. 2. de natura amoris. nam Amor modo aeger desiderio; modo laetus obtento; modo velut egens mendicat, nec satiatur; modo in rei amatae possessione se credit habere omnia; modo peregrinatur in via, id est, rebus perituris inter sordes ac flagitia haeret; modo dolore


page 298, image: s0370

et rebus adversis conficitur: modo amatis copiose fruitur.

Cupido sive Amor currum Leonibus tractum scutica et habenis regens, [Note: (1) Amor ferocissimos etiam subigit.] significat, amorem potentissimum etiam Leones frenare, et illum exprimit. Alciat. Embl 105. qui eundem depingit frangentem fulmen; quod amor visua sit fulmine potentior. [Note: (2) Amor Deum etiam inflectit.] Eundem ab apibus impetitum atque ad sinum Veneris confugientem exhibet, [Note: (3) Dolor Voluptate sequitur.] Embl. III. quod voluptatem sequatur dolor. Eundem cum Morte exhibet embl. 154 permutantem tela, de quo infra.

Cupido cum citharoedo et Methe, seu ebrietate, [Note: (4) Amor impurus ebrietate in flammatur.] ut Pausan. in Corinth. f. 49. significat, cupiditatem amoris a lusu et ebrietate inflammari.

Cupido, apud Romanos, inter Herculem et Mercurium, significat, virtutem, seu fortitudinem, [Note: (5) Fortitudo Eloquentia iuncta amorem conciliat.] vel, ut Athen. l. 13. ca 5. eloquentiam fortitudini coniunctam, amicitiam conciliare. Amor cum Apolline, uterque puer, [Note: (6) Amor studiorum in adolescente.] significat, studia iuventuti maxime convenire, Amor vero medius inter sapientiam et ignorantiam, [Note: (7) Amare sapientiam et eius initium] significat amantem sapientiae versari medium inter sapientiam et ignorantiam; quia hanc vult deserere, illam nondum habet, sed appetit Ficinus orat. v. c. 10 conv. Plat.

Amorem cum Fortuna coniunctim apud Aegirenses coli, [Note: (8) Amor cum fortuna instabilis. vel fortuna Amo rem conciliat.] significat, utrumque nil habere stabile, Valer. l. 30. de Fortuna. vel, in coniuge deligenda non minus fortuna, quam amore opus esse. Equicol. lib. 4.

Amor amicitiae erat adolescens in toga rudi, corde tamen patente, cui in fronte scriptum: aestas et hiems; quod amor, in adversis et prosperis florere ut iuvenis debeat. In togae fimbria scriptum; mors et vita; ut sit perpetuus. In corde aperto, longe et prope, quod syncerus tam absente, quam amico praesente duret. [Note: (9) Amor verus in omni fortuna, inter absentes etiam constat.] Gyrald Syntagm. lib. de diis.

Amor pro Iove fulminator, cui Neptunus, posito tridente, se submittat, [Note: (10) Amor omnia vincit.] significat, amorem omnia vincere et suis etiam ignibus in undis regnare, ut ex Europae antiq. Causinus de Diis.


page 299, image: s0371

NARCISSUS.

Suae imaginis (quam in fonte conspexit) amore captus, ac in florem sui nominis. [Note: (1) Amor proprius corrumpit frustum operis.] qui sine fructu est, versus. [Note: (2) Deus a more hominis homo factus.] significat, illos, qui vel sui amore peccant, resque suas alienis, quamvis melioribus, caeco amore proponunt: vel, qui corporis sui pulchritudine (quae est umbra quaedam Dei atque etiam animae) plus quam divinae gratiae atque animae specie; delectantur, nimirum flores illi sunt, at sine fructu. Ficinus orat. 6. c. 17. conv. Platon. Alciat Embl, 69. Est vero etiam quaedam imago Dei amore hominum capti atque incarnati.

ENDYMION pastor fuit, qui noctu greges, luna in caelo morante, pasceret, interdiu dormiret, [Note: (3) Noctu vigilans interdiu dormiens vel Astrologus.] vel, Astrologus interdiu dormiens, noctu ob contemplationem siderum vigil. unde fingitur lunam amasse, ac triginta annis dormisse, interdiu scilicet, dum greges ipsius a luna pasti, ita Fulg. l. 2. et Nat. l 4. c. 8.

SOMNUS nigro habitu, alatus; ac papaver manu complexus Noctis filius, [Note: (4) Somnus tenebris et humiditate fovetur.] significat, Nocturnis tenebris ac humiditate somnum generari, ac foveri, quod sororem habeat Lethen, [Note: (5) Somnus oblivionem inducit, frater Mortis.] significat somnum omnium rerum oblivionem inducere, vel fratrem etiam mortis esse. Hunc vero Deum a Iunone induci non potuisse, ut Iovem sopiret, [Note: (6) Magni Reges parum dormiunt.] significat, illos, qui multis imperant, difficulter somnum admittere, lege hic Ricciardum, Natalem l. 3 c 14.

Somnum esse Regem, qui Diis et hominibus praesideat, [Note: (7) Somno omnes subiecti.] ut Orpheus fingit, est, omnes omnino somno subici Ita somnus apud Corinthios ut Pausanius in Corinth. f. 53. Leonem sopiens: [Note: (8) Somnus fortissimos deicit.] etiam fortissimos ab illo vinci indicat.

Somnus animae apud Platonem, significat, animae ipsius cum corpore coniunctionem, ut Clemens Alexand. l. 5 Strom.

MORPHEUS somni minister, quoscunque vultus domini imperio fingens Proteo et Mimo similis, [Note: (9) imagines variae per somnium obiciuntur.] significat, varias per somnum rerum imagines dormientibus obiici. quod Ovid. l. 11. Metam expressit.

SENTINUS qui hominibus sensum tribuere ab infantia


page 300, image: s0372

credebatur, cum aranea, simio, vulture, apro, lynce pingebatur: quod haec animalia prae hominibus sensu polleant. [Note: (1) Sensu pollens.] ut S. August de Civitat. Dei, Iuxta carmen.

Nos aper auditu praecellit, aranea tactu,
Vultur odoratu, lynx visu, simia gustu.

VITUNUS vitae largitor alterum oculum clausum gerit, iuxtaque caput infantis ac senis, accipitrem passis alis, piscem et hippotamum habet; quod omni animanti vitam largiatur, ac saepe, mortem nobis promerentibus, conniveat, et poena dissimulet. [Note: (2) Deus vitae largitor, et Dissimulator in poena.] Vide D. Aug. de Civ Dei. et Plutarch. in Iside.

FAVOR a fortuna nutritur, caecus et alatus rotae insistens, [Note: (3) Fortunam magis quam virtutem favor sequitur.] significat, favorem sortis magis, quam virtutis beneficio conferri; alis, ad sublimia loca contendere, ubi nec humiles illum assequantur; nec a caeco videantur [(transcriber); sic: videantnr] . Vide Lil. Gyrald de diis.

MONUS ex Nocte ac Somno patre, divinorum operum, non artifex, sed censor ridiculus, [Note: (4) Ridiculus. et imperitus censor.] de quo in Budaei Philologo est, quod Venerem a Divis omnibus formae gratia laudatam ipse reprehenderit, ob stridula, quibus uteretur sandalia, [Note: (5) Reprehendere in re magna levicula.] significat, rudes plerumque et sceleratos noctis filios illa reprehendere in aliis, quae nulla sunt, ut sandalii stridorem, quae suo ipsi ingenio assequi nequeunt, vel denique praepostero iudicio ea statuere, quae risum prudentibus moveant: ut Momus de tauro censuit, rectius actum, si cornua infra oculos gereret, quo eis certius ad oculorum ductum uteretur. [Note: (6) Corrigere quae recta sunt, et c.] ut Lucianus. Idem in hominis fabrica carpsit, quod deesset in pectore fenestra, quo oculis recessus illius abditi pervideri possent; [Note: (7) Cor hominis occultum.] quod multos alia loqui, alia sentire exploratum iam esset.

ATLAS.

Promethei frater Rex Mauritaniae, Astrologiae peritissimus, a Perseo obiecto Gorgonis capite in montem altissimum conversus fingitur, cum insidiatum metuens, hospitium peregrinis negaret. [Note: (8) Montium incola voluptatem et mundi societatem perosus, ut caelestia consideret vel Christus in solitudine.] In de nata fabula; quod ex monte illo vim auri ingentem effodisset, [Note: (9) Dives est qui mundi opibus non indiget.] quam Perseus ex Graecia armatus superveniens


page 301, image: s0373

sustulerit, uti Iason cum Argonautis, spoliata Colcho, aureum sustulisse vellus dicitur: ita Agricola lib. 1. de veteribus et novis metallis. Porro in montem conversum fabulantur; quia mons ab eo nomen Atlantis obtinuit, qui scilicet illum latentem vulgo subduxerat. Unde huic monti Virgilius viri imaginem tribuit.

Caelum humeris sustinere fingitur; quia Astrologiae perquam gnarus et sphaerae primus adumbrator creditur: [Note: (1) Astrologiae vel caelestis [(transcriber); sic: calestis] Sapientia peritus. Item Rex summus vel Christus redemptor.] ut passim notant Mythologi, vel, quod mons iste caput nubibus, ac velut caelo, inserat.

Clipeum Atlantem habuisse, quo obiecto visum hebetaret hominum, [Note: (2) Solitarius tuto latens.] ex altitudine montis, opinor, natum, quam visu nemo assequeretur. Vel potius ex secessu, quo hominum sese oculis subduxit.

Clemens Valvasorus, apud Ricciar. appetitui, nostras mentes offuscanti, symbolice haec tribuit: uti et illud, quod Atlas illam cuique obiceret, rei imaginem, quam maxime cuperet, verum nunquam assequeretur, [Note: (3) Appetitus rei cupitae imagine delectatur.] ad appetitum, variis rebus per phantasiam deludentem, applicat.

Geminae ATLANTIS columnae, [Note: (4) Polus geminus.] polos in caelo geminos arcticum et antarcticum designant, quod his mundus sustineri videatur. ita Natalis l. 4 c. 7.

CADMUS, Phoenicum Rex, Agenoris filius, in Creta Sororem Europam consecutus, haud procul deinde a Parmasso Thebas condidisse fertur, Rege Thebanorum Dracone, ut Palaephatus inquit, vel, ut alii, Latrone insigni occiso. unde nata fabula, quod Draconem serpentem sustulerit. [Note: (5) Victoria metuendi hostis.] Cuius deinde dentes sparserit per agros, [Note: (6) Hostis dissipatus.] id est socios victor disiecerit, qui collectis viribus fortiores ad arma redierint, verum orto dissidio mutuis sese armis oppresserint, ut iccirco aenigmatice fabulati sint, ex sparsis dentibus enatam esse armatorum aciem, [Note: (7) Redinter gratae vires.] quae se mutuo congressu oppresserit. [Note: (8) Victoria infelix.] Cadmea tamen victoria infelix dicitur, ubi nec victor quidem laetatur; quod Cadmo haec clades parum profuerit, nam Amphionem ipse et Zethum aemulos concitavit, a quibus denique


page 302, image: s0374

regno deturbatus est. Hermionem sive Harmoniam, ut Ovidius, illi uxorem tribuunt; quod bonam Reip. [Abbr.: Rei publicae] . disciplinam instituerit, religione ac litteris celebris; [Note: (1) disciplina et literarum repertor.] nam litteras graecas sedecim (quibus Palamedes bello Troiano ex avium volatu adiecisse se fertur
[Gap desc: Greek word]
) primum ex Phoenicia in Graeciam transportasse, tradunt veteres historici; unde et Cadmi nigellae filiae dicuntur litterae. vide Natalem et Ricciardum.

AMPHIONEM ET ZETHUM.

Thebana moenia ad citharae sonum saxis confluentibus condidisse, [Note: (2) Musicae vel eloquentiae vis.] significat, eos viros exstitisse Musicos, qui nulli cecinerint, nisi saxa pro muris exstruendis conferret, Ita Palaephatus, Laudinus in 3 Camald. existimat, Amphionis eloquentia hominibus persuasum; ut haec moenia conderent ceterum Castalius Pegmate 91. non male per citharam [Note: (3) Concordia et pace urbes vigent.] moraliter intelligit, concordiam et pacem, qua urbes maxime extolluntur.

HYGINUS septem Amphioni, Poeticae, seu Polyhymniae, adiungit filias, [Note: (4) Thebarum portae septem vel septem artes eloquentiae ornamentum.] tanquam, tot portis constantes, Thebas expressurus, vel ethice artes septem, quae ornant eloquentiam.

ORPHEUS nunc filius Apollinis ex Calliope, nunc ex Polyhymnia fingitur; [Note: (5) Orator aut Poeta, aut Musicus disertus.] et nunc quidem Oratorem, nunc Poetam disertum signat, qui feras et silvas, id est, homines incultos ac duros ad excultam politamque vitam traduxerit. Horat. in arte Poetic Quint. lib. 1 c 10. et alii permulti. quamvis Clemens Alexand. in Adhort. ad Graecos Orpheum Thracem, Amphionem, Thebanum, et Arionem Methymnaeum viros musicos, sed deceptorios ad orgia et simulacrorum cultum homines traduxisse existimet, cui convenit, ut Palaephatus habet, quod Bacchas frondibus instructas, tanquam silvas, traxerit,

HERCULES.

[Note: (6) Princeps fortis et prudens Heros invictus multis obiectus postibus, et.] Modo potentiam, virtutem, ac robur viri fortis significat, qui vel externos hostes, vel animi etiam affectiones ac impetus domare possit; modo sapientiam,


page 303, image: s0375

prudentiam, eloquentiamque designat, ut proinde imago sit absolutissimi viri Herois ac Principis, unde, opinor, etiam pro sole, [Note: (1) Sol eiusque signa duodecim.] inter sidera excellentissimo, usurpari; et duodecim ipsius labores duodecim adhiberi Zodiaci signis, quae sol quotannis pererrat, ut, praeter diversos alios, Gyraldus in Hercule, Cartarius, Erizzus.

Herculem a Iove et Alcmena nasci, [Note: (2) Omnis virtus et sapientia a Deo.] significat, tam virtutem, quam sapientiam a Deo et hominis cooperatione nasci. Ita fere Fulgent. l. 2. et Gyrald.

Herculem evomuisse lac a Iunone suctum, indeque viam esse lacteam, [Note: (3) Sol suis radiis lacteam in caelo viam facit.] significat, solem hunc suis radiis ac calore in caelo candorem efficere. Gyraldus in Herc.

Herculem, Leonis indutum pelle, clavam manu ferre, [Note: (4) Fortitudo in animo simul ac opere.] nudum cetera. significat, illum fortitudine sua defensum, tam animi quam operis. Cartarius de Imagin. Deor. clava etiam, iuxta Gyraldum, Philosophiam significat, qua hostes vincimus.

Clava Herculis in aditu Sacelli, [Note: (5) Impudentes templo arcendi.] ut est, in foro Boario, Romae, quae canes ac muscas illic terret, quo minos ingrediantur. quod precatus Deum Myiagrum Hercules sacrificaturus dicitur, [Note: (6) Calumniae virtutem non maculant.] ut Solinus initio Polyhistoris, significat, virtutem impudentia calumniantium hostium non terreri, neque maculari posse.

Herculem tot monstra domuisse, vel de virtute heroica fortitudinis, vel Regum potentia intelligitur, vel, de sapientia ac prudentia viri Philosophi, aut oratoris, quibus virtutibus aut alios moderemur, ac vincamus, aut nos ipsos. Sichydram ab Hercule domitam esse, [Note: (7) Princeps rebellem populum subigens: vel Sophistae a saepiente vielig] vel significat a Principe populum, qui hydra multorum capitum dicitur, perdomitum esse, idque vel robore et armis, vel consilio ac sapientia. Deinde idem significare porest, sapientem Sophistas, illorum artibus illusis, veritate superasse; aut cupiditatem illum propriam, quae etiam per hydram toties repullulantem, intelligitur, fregisse. quae cum singulis ipsius facinoribus facile applicentur,


page 304, image: s0376

modo ipsius operis naturam symbolice interpreteris; supervacaneumn erit singulis pressius inhaerere. Rapaces Stymphalidis aves superari, [Note: (1) Avaritia domita] est, avaritiam vinci. Amazonibus victis abstulisse balteum est, [Note: (2) Cupiditas carnalis superata] femineos astus illecebrasque subigere. Taurum domare est, [Note: (3) Illicitis amplexibus abstinere.] illicitis promiscuisque abstinere complexibus. ita Centauri superati, [Note: (4) Libido domita.] sunt homines carnales: et Antaeus Gigas, ex terra semper exurgens fortior, libido: et Cacus fur Gigasque unoculus [Note: (5) Frandulenta militia correcta.] fraudulenta malitia, vide Albric Philosoph. de Imagina. Deorum.

Leo occisus [Note: (6) Furiosus homo, vel animi affectio, vi vel sapientia frangitur.] aut furiosum hominem, aut affectionem animi impotentem domitam, idque vel vi, vel sapientia, indicabit. Ita Augiae perpurgatum stabulum [Note: (7) Urbs, familia, vel anima vitiis expurgata.] urbem aut familiam; aut hominem vitiis liberatum.

Dracone superato poma aurea ex Hesperidum hortis sublata, praemia virtutum, oppressis vitiis designant. [Note: (8) Superatis vitiis, Virtutum, praemia speres.] Ceterum, ut Valerianus, Alciatus et alii haec sapientiae; ita Gyraldus cum pluribus ea simul fortitudini tribuunt.

Inter mulieres Herculem amore Omphales pensa ducere, [Note: (9) Vir fortis amore ad ima se sub. mittit.] significat, virum fortem amoris gratia ad infima se submittere. Fulgent. et Gyrald supra.

Herculis sacro arcebantur mulieres, tanquam molliores; sed Thebanae, tanquam fortiores, [Note: (10) Molles ad fortia. inepti.] admittebantur, quod hae deficiente fune, quo navis, (in qua Herculis simulacrum erat) attraheretur, ex capillis suis funem illi attrahendo composuerint. [Note: (11) Minimum, quod Deo praestas magnum est.]

Hercules clavam sinistra, dextra Dioptram sustinens, quae hinc ardentem, inde extinctam lucernam habeat, [Note: (12) Vir fortis nec vivere nec mori timet.] significat, viro sorti mortem ac vitam iuxta habendam. Achilles Bochius Symb. 140.

Hercules senex, catenulis ex ore defluentibus ad aures aliorum, quibus auditores traheret, [Note: (13) Sapientia atque eloquentia hominum animos occupat.] significat, sapientia atque eloquentia homines trahi. Lucianus et Gyraldus supra.

Coturnix Herculi immolata fortem sapientemque virum revivescere post fata signat. vel, insperatum


page 305, image: s0377

auxilium miseris: nam Iolaus Iphicli filius, coturnicis odore naso adhibito, eum a morte excitasse affingitur [Note: (1) Fortis et sapiens post fata vivit vel insperatum auxilium.] unde ferunt Herculi post mortem, a Iunone datam esse Heben, Iuventutis Deam cuius beneficio, suaque apud Deas intercessione, Iolaus deinde senex etiam iuvenilibus annis redditus sit, Quo significatur, magnos viros iam senes post mortem fama vitaque velut nova iuvenescere. vide Gyrald. sup. fol. 69.

Herculem ferre in sinistra tria mala, Dracone subacto [Note: (2) Triplex concupiscentiae subactae bonum.] significat, concupiscentia victa irae ardorem comprimi, habendi cupiditatem temperari, et voluptatis titillationes sedari Rhodig. lib. 3. c. 21.

Herculem omnia prius monstra domare, quam Iunonis saevitiam comprimat: [Note: (3) Ambitio et superbia difficilius, quam reliqua vitiae superatur.] omnes signat humanae vitae cupiditates ante frangi posse, quam ventosa ambitio (quae aeria Iuno est) dometur. Landin. in 3 Camald.

Cerberus triceps [Note: (4) Triplex malum superbiae avaritiae et Libidinis domitum.] tria imprimis vitia, superbiae, avaritiae, libidinis designat, per quae homines ad inferos devolvuntur, haec cerbero educto ab Hercule; aut, ut a forti devicta, aut ut sapiente hominibus manifestata indicantur. Georgius Venetus Probl. 92. tom. 4. et alii.

Non pauca in Hercule tantum historica videntur, ut Theseus cum Cerbero ab Orco (loco sic dicto) eductus [Note: (5) Amicus usque ad aras.] hunc enim Molossorum Regi ablatum: illum ab eodem vinculis liberatum esse, historicum putatur Geryon tricorpor, tres fratres in Hispania ab eo superatos designat [Note: (6) Tres principes conspirantes victi.] ita ad extremos Hispaniae fines, Abilam et Calpen montes progressus eis nomen fecit, ut Herculis columnae dicerentur; quod columnarum instar assurgant [Note: (7) Victoriae aeternum monumentum.] vide Gyraldum.

Hercules in bivio, [Note: (8) Libertas humana.] duplicem virtutis ac vitiorum semitam viro sorti apertam ostendit. Castal. pag. 28.

Herculeus nodus [Note: (9) Indissolubilis amicitia.] arctissimas designat amicitias idem nodus in zona sponsae a sponso solutus [Note: (10) Fecunditas sperata.] fecunditatis speratae argumentum, et omen est; quod


page 306, image: s0378

Hercules 72. liberorum parens feratur. Gyraldus folio 72. et 76.

Hercules una cum Mercurio et Cupidine in Gymnasiis, [Note: (I) Fortitudini in pugnando amor iungendus et prudentia.] significat, in certaminibus praeter robur prudentiam et amorem requiri, Gyrald f. 77.

Herculem sustulisse caelum humeris, cum gigantes contra Deum pugnarent [Note: (2) Religio nis et fidei defensor inter illius hostes vel Astrologus.] significat, inter sceleratos ceteros unum hunc virtute caelos, sive religionem sustinuisse ac defendisse. Gyraldusfol. 33. aut intellige Astrologum fuisse, quem ab Atlante de stellis instructum ferunt. Id.

Quod si per Herculem Solem intelligas, nonnulla ex dictis applicabis: aut aureis trahere catenulis, id est, radiis homines oblectare [Note: (3) Sol radiis suis homines oblectat.] in horto Hesperidum aurea mala sublegisse [Note: (4) Sol stellas extinguit.] id est, stellas vesperi lucentes ab eo extinctas; hinc et populus illi sacra fuit, intus albis, foris nigris foliis, tanquam die ac nocte, distinctis [Note: (5) Sol diem et noctem efficit.] lege Gyraldum et Albricum de Hercule.

THESEUS.

Post multas de Tyrannis reportatas victorias, Labyrinthum ingressus Ariadnae filo adiutus Minotaurum sustulit [Note: (6) Sapientia divina duce viae huius mandi perplexae superantur.] Quo significatur, virum fortem, ut (post externos hostes superatos) huius mundi fallaces ac perplexas ambitionis, avaritiae, et libidinis circuitus pervadat, ac denique concupiscentiam hominis inferioris opprimat, id sine prudentia duce, vel gubernatione Dei non posse. Goropius in Hermath. lib. 8. Natalis l. 10. Mythol.

Perseus instructus talaribus, ense Mercurii ac Palladis clypeo pellucido, in quo Gorgonas intueretur, aversus (quod hae omnes recta spectantes in lapides converterent) missus ex Deorum consilio, unam illarum Medusam interfecit [Note: (7) Vir fortis divina virtute concupiscentia victor.] Significat virum fortem, divorum ope, adversus triplicem concupiscentiam, opum, honorum, ac libidinis feliciter [(transcriber); sic: feliceter] depugnare. quae concupiscentia serpentino capite omnes se intuentes in lapides vertat, id est, duros et intractabiles ad virtutem efficiat.


page 307, image: s0379

Phorcydes autem sive Lamiae aut Graeae, aliae tres sorores, quae natae fuerunt anus, et uno oculo communi usae, viam ostenderunt Perseo; [Note: (1) Tres animae rationalis potentiae, viam ad vitia superanda aperiunt viro forti.] significat; tres animae rationalis potentias, quae perfectae a Deo infunduntur, neque adolescunt cum corpore, uno oculo, id est, mente ac ratione, quam sequantur usae, viam ac modum superandae cupiditatis ostendunt. Orci deinde, sive Plutonis galeam, [Note: (2) Latebrae scelerum detecta.] (qua tectae Gorgones invisibiles erant) abstulisse Perseum, Medusa interfecta, eliquisque sororibus domitis, significat, detexisse illum latebras scelerum, et occasiones peccandi amovisse. Medusae denique caput amputasse, significat, cupiditatem victam. Minervae vero illud dedicasse clypeo suffixum [(transcriber); sic: snffixum] , uti et Orci galeam Mercutio. [Note: (3) Beneficiorum a Deo acceptorum memoria.] significat, beneficiorum a Divis acceptorum gratam memoriam, haec partim [(transcriber); sic: paertim] ex Fulgentio lib. 1. et 3. Equicola lib. 4. partim ex Valeriano et Natali, sed in obscura autorum lententia quibusdam nonnihil [(transcriber); sic: nonnihi] illustratis. Zenodotus apud Erasmum in Orci galea et Palephatus apud Ricciardum historice illud exponunt de Perseo adversus Gorgonas pugnante.

BELLEROPHON.

Glauci Regis Ephyrae filius a Stenobaea Proeti Regis Argivorum uxore ad incestum facinus postulatus, et quod recusaret, sceleris innocens apud Proetum insimulatus, ad Iobatem Regis socerum in Lyciam amandatus, varis hostibus, ut male periret, obiectus est, in periculis tamen illustrior, contra Chimaeram monstrum toti Lyciae formidandum Leonino capite ac pectore, cauda draconis, ventre caprae missus, triumphasse fingitur Pegaso, alato equo, per Neptunum suppeditato. Quod aenigma variis cum Physicis tum Ethicis interpretationibus expositum est. Plutarch. in claris mulier. existimat Chimaeram navem fuisse celebris in Lycia piratae, quae in prora insigne leonis, in carina caprae, in puppi draconis praeferret: alii illum populis, his nominibus adumbratis, arma intulisse memorant, ut Solymis, tanquam


page 308, image: s0380

leonibus; Amazonibus, velut capris. cum ipso Iobate insidiante, tanquam dracone, depugnasse, rectius Palaephatus et Servius in Lib. 6. Aeneid. Chimaeram Lyciae montem habitabilem a Bellerophonte redditum asserunt. Hic ignivomus licet, variis tamen animantibus abundabat. Unde

Lucret.

Prima Leo, postrema draco, media ipsa chimaera.

Et clarius

Ovid. 6. metam.

Quoque chimaera iugo, mediis in partibus hircum.
Pectus et ora Leae, caudam serpentis habebat.

Per Pegasum a Neptuno oblatum, humorem a sole elevatum nonnulli intelligunt, Pindari interpres attributum Bellerophonti putat, quod is moderatore equorum et freni repertor fuerit.

Ethice Bellerophon [Note: (1) Castus et fortis adolescens.] hominis virtute praediri, adeoque a Superis in omnibus adversis defensi exaltatique, deinde (quando cum Pegaso in caelum elatus, deiectusque fingitur) superbientis rursum et elati [Note: (2) Superbus et elatus sua virtute praecipitatur.] imago est. qui cum efferte se, velut Pegaso in astra, cupit, a Iove praecipitatur, ut in eo verum fuerit, qui se humiliat, exaltabitur, qui se exaltat, humiliabitur. Nec male Fulgent. lib. 3. in eo casti hominis imaginem repraesentat, qui dum libidinem continentia superat, ratione ac prudentia velut Pegaso evectus, Amorem tanquam chimaeram vincit, Amor enim capite Leo est, quia principio ferociter invadit, in medio capra, quia in occupato iam homine petulanter lascivit, in fine denique est draco, quia mordet ut coluber, [Note: (3) Amor impurus chimaera est.] ac conscientiam affligit iam male perpetratus.

Pegasus, vel sapientiam; ut Fulgent. ibidem, vel famam, ut cum illo Erizzus folio 274. significat: qui volans, fontem in Parnasso excitat ungula, [Note: (4) Sapientia et fama laudis scriptionisque materiam Poetis suppeditat.] id est, materiam laudis et scriptionis fontem Poetis ac Oratoribus ad rerum praeclare gestarum suppeditat enarrationem. Pegasum vero ex Medusae natum sanguine [Note: (5) Fama ex factis heroum nascitur.] famam significat ex Heroum praeclaris facinoribus nasci. Fulgent. lib. 1.


page 309, image: s0381

ACHILLES.

Ex Peleo et Thetide Iove nuptias conciliante natus, [Note: (1) Homo ex elementorum conspiratione natus.] significat hominem ex terrae atque aquae commixtione Iove, seu igne aereque simul concurrente nasci. Ad has vero nuptias Iovem Deos omnes invitasse, significat, in hominis procreatione Deos omnes collaborate, Iovem ordinare caput, Minervam oculos, Iunonem brachia, Martem pectus, Venerem renes et inguen, Mercurium pedes [Note: (2) Dii omnes ad hominis compositionem conferunt.] Fulg. l. 3. Mythol.

Achillem a matre stygiis mersum undis, solo pedis talo, quo tinctus non fuerat, mansisse vulnerabilem, ac denique a Paride Troianorum mollissimo ac timidissmo in appetitis Polyxenae nuptiis, periisse; significat, virum in bello contra adversarios fortem et insuperabilem, pedes tamen, id est, affectus habere proprios, quibus vinci ac superari possit, praesertim in talis Veneri dicatis, quod venae ex illis ad renes et femora conscendant; [Note: (3) Homo ab hoste externo in superabilis propriis saepe affectibus praesertim libidini succumbit.] adeoque significent Achillem seu virum fortem libidine decipi ac superari. Fulgent. ibidem.

Achillem in Lycomedis regia femineo in habitu inter pensa enutritum, [Note: (4) Mollitos in luxu educari.] significat, illum molliter et in luxu educatum. Fulgent. ibidem.

Achillis clypeus, in quo Vulcani opera, ut Homerus inquit, terra cum occano, et caelum cum stellis exhibebatur; [Note: (5) Mundi creatio et protectio.] mundi creationem indicat, quam Homerum ex Genesi Moysis sumpsisse existimat Clemens Alexand. 6. stromat.

Patroclus Achillis armis indutus, atque ab Hectore occisus spoliatusque, cadavere Graecis relicto, [Note: (6) Divitis fortunas haeredes rapiunt corpore terris relicto.] significat, divitis fortunas ab heredibus diripi, cadavere sacerdotibus ac terrae relicto, Alciatus Emblemat. 48.

PARIDI iudicium inter Minervam, Iunonem et Venerem de pulchritudine contendentium deferri, ac Veneri primas ab ipso dari, [Note: (7) Stultus iudex ex vitis hominum voluptariam praefert.] significat, hominis arbitrio et electioni triplicem proponi vitam; Contemplativam sapientum, activam politicorum,


page 310, image: s0382

et. voluptariam mollium, stultos vero iudices vi amoris, impulsos, voluptatem eligere neglectis ceteris; verum in suam denique perniciem. Fulg. lib. 2. Equicola lib. 4.

Ulysses in loco eminenti hominum motes, ut est apud Homerum, contemplans [Note: (1) In secessu ab hominum tumultu recte de vita deliberatur.] significat, prudentem a vulge separatum, prius rerum agendarum naturam ratione ab affectibus sevocata, contemplati debere, quam aggredi. Iulius Camillus fol. 62.

Ulysses auribus lana obturatis. Sirenas praeteriens [Note: (2) Voluptates neglectae facile superantur.] illis deinde ex dolore morientibus, significat, quod sapiens spretis voluptatibus, illarum tandem vim et impetum infringat Fulgent. lib. 2.

Ulysses tuto Scyllam praetervectus lupis ac canibus cinctam [Note: (3) Voluptas impudens a sapientia contemnitur.] significat, voluptatem, quam impudentes tantum ambiunt, a sapiente contemni. Fulg. ib.

Glaucus Scyllam amasse dicitur, [Note: (4) Amantes caeci vel lascivi etiam faedas amant.] id est, caecus, sive lascivus, ut vox indicat, quia amantes caeci. Fulgent. l. 2.

Ulyssem habere Penelopen castissimam coniugem, quae retexta astute tela, procis eluderet, [Note: (5) Vir saepiens castitatem omni arte tuentur.] significat, virum sapientem, castitatem omni Philosophica [(transcriber); sic: Philosopica] ratione simul et atte tueri. Fulg. l. 2. Fab. Paulinus Hebd l. 7. c. 7

MIDAS.

Ab Apolline impetrans, ut quid quid tangeret, in aurum verteretur; atque iccirco. fame et inopia ceterarum rerum pressis [Note: (6) Avarus inops.] significat, avarum divitem in copia magnam rerum penuriam pati, Fulg. l. 2. Myth.

Midas voti paenitens atque ab Apolline rursum absolutus, ea lege, ut ter caput in pactolo, qui exinde aureas coepit arenas volvere, ablueret, significat Midam aurum ante depositum, ex quo nullus erat fructus, Pactolo per agros derivando impendisse, [Note: (7) Ex Pactolo in agros derivatur ingens fructus vel eth. utiliter aurum agris colendis impenditur.] unde magna illorum fertilitas et rerum copia. vel, significat, avarum aurum utiliter impendere damnata avaritia Fulg. ibid.

Midas iudex inter Marsynam tibicinem, et cantantem cithara Apollinem, cum perperam de iis iudicasset, victoria Marsyae adiudicata, aures ei asininas Apollo in notam stoliditatis attribuit, [Note: (8) Divites saepe [(transcriber); sic: scpe] stulti et imperiti iudices.] significat,


page 311, image: s0383

divites plerumque et solo auro celebres, in iudicio ac sententiis feren dis rudes, graviter hallucinari et stoliditatis notam incurrere. vel ignorantem pro ignorante contra peritum, censere. Fulg. l. 2.

ALPHEUS Fluvius Elidis in Achaia, sub terra mersus, in Sicilia rursum, apud Syracusas emergit in fontem Arethusam, atque inde mare in fluens, undas cum marinis non permiscet [Note: (1) Alpheus fluvius sub. terraneus.] unde fabulantur, Alpheum ad inferos descendisse, et oblivionem inde traxisse, quia nimirum sub terra abditus latuit, [Note: (2) A consideratione novissimorum oblivio voluptatum etc.] ad haec amasse Nympham venatricem Arethsam, quam per cuniculos subterraneos fugientem sit assecutus. Quia vero undis suis vitiliginis maculas purgat, [Note: (3) Baptismate mundamur.] ut Plinus diversis locis meminit, a voce )ALF/OS2, id est, macula nomen traxit. Arethusa porro cum ab )ARET/H virtus dicta videatur, ille hominis sive animae imago st, quae virtutem tanquam bonum suum consectatur. Quod ve ro inter mate falsum integer decurrat, [Note: (4) Vera virtus ma lorum consortio non corrumpitur.] significat, veram virtutem consortio malorum non vitiati. Quod ab inferis oblivionem traxisse feratur, [Note: (5) Post mortem malorum oblivio.] significat, animam oblivisci malorum post mortem: vel in hac vita voluptatis ex consideratione mortis, lege Fulg. l. 3. a quo nonnil deflecto.

ACTAEONEM Diana visa, a propriis laceratum canibus, vel, significat iuvenem venationi deditum (cui Diana praesidet) omnia sua canibus absumenda impendisse, [Note: (6) Venator omnia canibus im pendens.] ut Palaephatus. vel ab adulatoribus aulicis dominum saepe perdi et consumi: ut Val. l. 7. Actaeonem vero in cervum este conversum forte inde natum, quod, ut Plin. scribit Actaeoni et Cippo nata sint in fronte cornua. Idem: vel certe, quod timidus cervi instar fuerit, [Note: (7) Timidus et fugax.] ut Fulg. l. 3.

TITHONUS Laomedontis Troianorum Regis filius, ab Aurora amatus raptusque fingitur; [Note: (8) Vigil ac studiosus.] quod vigil adolescens matutino tempore laborem studiumque cum aurora auspicaretur. Memnonem ex ea suscepisse filium, dicitur, [Note: (9) Memoria matutino studio vegetae vel Memoriam ad posteros propagare.] quia memoria hoc tempore maxime viget ac tali labore excolitur, sive etiam, quia memoriam sui hac arte, apud posteritatem


page 312, image: s0384

reliquerit, qua de causa longissimam ab ea vitam impetrasse fertur [Note: (1) Aeternitate dignus] tanquam aeternitate dignus; ac denique in cicadam [Note: (2) Vigilans] vigilantiae atque eloquentiae symbolum conversus fingitur, quamquam et cicadae veteribus exuviis tanquam serpentes exutae [Note: (3) Innovari.] longi aevi sint exemplum, Vide Servium lib. 4. Aeneid. Natalis hinc fabulam natam credit, quod Tithonus in oriente uxorem duxerit, ac denique garrulus senex cicadae instar [Note: (4) Senex garrulus.] fuerit: ubi et Memnon regnaverit. lib. 5. c. 3. et 4.

PHAETHON a lucendo sic dictus, filius solis et Clymenes; [Note: (5) Igneus, vapor.] quia ignei vapores in aere a sole et humido aluntur. Cum Epapho Iovis et Isidis filio contendisse de excellentia originis fertur, [Note: (6) Terrae motus.] quia elementum ignis et terrae aliquando, non sine orbis concussione, colluctantur.

Phaethon igitur, ut sole se genitum probaret, currus paternos obtinuit; sed, territis a scorpione occurrente equis deviantibus, excussus, terram effusis ignibus succendit [Note: (7) Aestus; solaris.] quia omnis inflammatio caelestis a sole dependet, aestusque tunc praesertim vehementiores sunt, quando sol ex gradu 20. librae ad 10. scorpionis transit, cum scilicet herbae exarescunt, quamquam incendium Graecias [Note: (8) Incendium Graeciae.] caelitus missum tempore Cecropis Atheniensium Regis (de quo Aristoteles l. de mundo. Eusebius et Orosius meminere) huius fabulae occasionem dedisse videatur. Haec Physice ex Iosephe Horol. l. 2. Metam. Ovid. Sed ad mores relata fabula, imago est ambitiosi et temerarii principis, regnum paternum immature ad suam ac subditorum ruinam appetentis. [Note: (9) Ambitiosus regni paterni iuvenis praecipitatur.] ita Embl. 17. Alciatus et communiter alii Clem. Alex l. 5. strom. iis adhibet, qui propter incontinentiam, [Note: (10) Incontinens.] velut e curru rectae rationis excidunt. Goropius in Hierog. l. 11. homini, qui res arduas supraque vires positas [Note: (11) Supra vires audere.] temere cum suo, aliorumque exitio aggreditur.

Admetum Regem, ut Alceste potiretur, currui leonem ab Apolline acceptum, et aprum ab Hercule iunxisse [Note: (12) Virtute animi seu sapientia, et corporis seu robore palmam mereri.] significat, virtute animi et corporis Alcestem


page 313, image: s0385

coniugem meruisse, et illam quidem virtutem, quod in sapientia potissimum consistat, Apollo etiam indicat hanc, quod in viribus Hercules. Fulg l. 1.

Alcesten vero se morti pro Admeto aegrotante obtulisse, illumque per Apollinem sanitati restitutum; hanc ab inferis per Herculem liberatam, [Note: (1) Ex pietate mortui a morte ad vitam transeunt.] significat Physice ut inquit Palaephatus, Herculem Alcesten pro marito immolandam liberasse, moraliter vero, ex pietate occumbentes, non mori, sed a morte transire ad vitam virtuti debitam.

TYTIUS.

Iovis et Elarae Nymphae filius, natus (sub terra latente matre) Gigas: Iovis fulmine et Apollinis sagittis, ob vim Latonae intentatam, confectus, ac per 9. extensus iugen, vulturi ac serpenti renascens iecur dilaniandum praebet, [Note: (2) Hominem sceleratum propria affligit conscientia.] Imago hominis terrena et carnalia sectantis, cui vel ex indomiti amoris aestu cor affligitur, [Note: (3) Amor impurus tormentum.] vel ex conscientia delictorum apud Inferos accerrime mens discruciatur. Utraque significatione usus est Lucretius lib. 3.

MINOS rationalem animae partem, sive synteresim uti Rhadamanthus et Aeacus appetitum irascibilem et concupiscentem designant, [Note: (4) Ratio nostra appetitus et concupiscentia, de nobis in morte iudicium ferent.] ex quorum denique sententia homines in fine vitae condemnantur et absolvuntur, unde hi iudices morientium dicuntur. Tartara vero Phlegethon, Cocytus, Lethe, Acheron, eos indicant maerores, quos conscientia scelerum generat: ut contra campi Elisii gaudium bonorum, nam Phtegelhon ab ardore, Cocytus a gemitu, Lethe ab oblivione, Acheron a tristitia dicitur. [Note: (5) Oblivio bonorum huius vitae, tristitia apud inferos.] ipse etiam triceps Cerberus species quaedam est triplicis potentiae, memoriae scilicet, intellectus et voluntatis, nos apud inferos velut allatrantis et scelera exprobrantis. [Note: (6) Memoria intellectus et voluntas damnatos accusabunt.] Cartarius 276. et Natalis l. 3. c. 9.

CHARON tempus significat, quod nos denique a morte ad alteram vitam transfert [Note: (7) Tempore ad mortem transferimur.] uti illi tanquam nauta, ac senex squalidus, animas transportare, ad Acherontem fertur. Cartarius cap. de Plutone.

SISYPHUS Aeoli filius Latro in Attica, a Theseo


page 314, image: s0386

occisus, damnatus ad volvendum lapidem in apicem montis apud inferos fingitur: verum irrito labore, recidente semper lapide priusquam verticem contigit, imago est hominis mundani ad opes, vel honores aspirantis [Note: (1) Nemo honoribus et opibus inhians satiatur.] nunquam apicem summum, in quo beatitudine ac quiete spectata fruatur. obtinet.

Tantalus Rex Phrygiae pater Pelopis, avus Agamemnonis, Deos convivio excepisse dicitur; et ut illorum divinitatem experiretur, Pelopen filium discerptum coctumque apposuisse [Note: (2) Fallitur qui superos vult falle re.] verum aversantibus Diis, praeter Gererem (quae humerum absumpsit) redditus vitae, membrisque: ac pro absumpto humero suffectus alius eburneus fuit.

Tantalus vero ad aquas mento tenus damnatus, sub pomo arbore fame ac siti perpetua conflictatur, pomis aquisque inhians fugientibus, quod licet in vindictam intempestivi crudelisque convivii sustineat, [Note: (3) Per quae quis peccat per eadem punitur.] ad avari tamen nominis poenam communi sententia adhibetur, ut qui in copia plerumque egeat. [Note: (4) Avarus quamvis abundat, eget.] Si tamen verum est; quod Callisthenes ait ex fossione metallorum ditissimum fuisse Tantalum, haec ratio subest, vide Fulg. l. 2.

PELOPS tamen imago illorum est, qui pro superis detrimenta cum magno foenore patiuntur, [Note: (5) Pro superis malum nemo sustinet nisi maiori bono.] ceterum puer ille morbo invalidus; at vir deinde fortissimus a diis ad vitam revocatus fingitur eburneo, id est, forti donatus humero, tum deinde usque adeo opibus auctus; ut Pelopis talenta in proverbiis censeantur. Hic cum Oenomao Elidis Rege, pro Hippodamia filia, cursu quadrigali certans, postquam Myrtilum alterius aurigam ad currum domini subvertendum pecunia induxisset, dolo victor exstitit; sed deinde perfidiae praemium roganti in mare praecipitem dedit, [Note: (6) Fidem non meretur qui fefellit, vel Perfidiae praemium perfidia est] exemplo tradens, quod fidem fallentibus nulla fides debeatur.

IXION, Phlegiae filius, cum Deioneium socerum invitatum Lethali foveae fraudulenter super ignes stratae immersisset, [Note: (7) Perfidus amicus.] ac vix demum poenitens a Iove expiatus, inter domesticos etiam aleretur; Iunoni


page 315, image: s0387

flagitium intentans, obiectas pro illa nubes complexus, [Note: (1) Inanem gloriam pro virtute amplecti.] centauros genuit, quo crimine etiam exsultans rotae infernali perpetuo implexus, circum actusque ac serpentibus laniatus, flagitium luere fingitur, illorum hominum imago (ut Plutarchus in Aegide meminit) qui inanem gloriam, pro virtutis imagine, veluti nubem amplectuntur, [Note: (2) Imaginatione illa fingere quae non sunt.] monstraque rerum animo efformant; sed delusi suis deinde cupiditatibus misere circumaguntur, quin et illorum exemplum est, qui erga benefactores suos et liberatores ingrati, maleficium pro beneficio rependunt, verum Dei vindictam non subterfugiunt. Quod vero Centauros ex nube genuisse dicatur, [Note: (3) Equitum copias instruere.] significat, illum equitum instructis copiis, vi occupare regnum statuisse, denique Ixion rotae damnatus, [Note: (4) In regno tanquam rota fortunae circumagi.] significat, Tyrannum, qui regno vi obtento, tanquam in rota fortunae, modo sursum, modo deorsum velut ad torturam volvitur Fulg. l. 2.

CAPUT XXIV.Dearum, aliarumque huius ordinis fabularum figurae.

VESTA.

DEa, modo terram, seu vim illam, quae herbas fructusque e terra producit, [Note: (5) Terra frugiferae.] modo ignem seu calidos terae vapores, unde pleraque gignuntur, designat, ita Cartar. Erizzus et communiter alii. Quamquam haec illi distinctio adhibenda sit, quod Vesta semel pro Saturni matre, semel pro filia accipiatur, et prima quidem terra, altera ignis dicatur. quarum haec virgo fuit, quod ignis sterile sit elementum, [Note: (6) Ignis sterile elementum.]

Vestae templum rotundum, a Numa Pompilio erectum; vel, rotunditatem terrae, ut Valerianus, vel, caelestium orbium [Note: (7) Terra ac caeli rotundi.] igne ac calore suo haec inferiora foventium figuram exprimit, ut Goropius in Hermath. lib. 9.


page 316, image: s0388

Vestae ignis aeternus [Note: (1) Divorum immortalitas.] in ara ipsius asservatus Deorum significat immortalitatem, ut Cartarius fol. 222. vel, Dei gratiam cuique ad aram digne accedenti, paratam [Note: (2) Dei gratiain, acri ficiis praesens] ut Choulus folio 182. vel, quod igne suo caelum conservet omnia, ut Goropius supra. porro virginem esse Vestam [Note: (3) Virgo incorrupta.] est, ut dixi, ab igne nihil procreari, ut Equicola lib. 2. de natura amoris.

Vestam pingi sedentem, est, terram quiescere. Sceptrum in manu habet, [Note: (4) Terra regna continens.] tanquam Regna et Principatus continens. Partim velata, partim tecta [Note: (5) Terra alibi sterilis, alibi frugifera.] quo et terra, partim nuda, partim tecta sit frugibus, Iulius Iacobonius c. 5 quamquam Albricus eam supra templi pinnaculum virginis specie Iovem infantem sinu foventis exhibitam asserat, [Note: (6) Virgo cum infante Christo tutela templorum.] de imagin. Deor. non inconveniens exemplum Virginis MARIAE Deum sinu complexae.

Cybele (Ops, Tellus et Rhea etiam dicitur) Vestae ex Caelo filia, Saturni soror et uxor, [Note: (7) Terra omni genere florum et fructuum ornata.] significat, terram quoque, sed iam omni genere florum ac fructuum ornata, cultam urbibus ac arcibus, unde viridi pingitur cyclade floribus aspersa, turritoque capite, pileus et baculus pastoralis [Note: (8) Terra pecudes pascit.] pascere illam pecudes significat. Apertas manu dextera, [Note: (9) Liberalis in pauperes.] velut ad subsidium, sinistra pauperibus largiebatur panem, Leo iuxta mansuetus et solutus, quod indicat, nullam adeo terram esse sylvestrem, [Note: (10) Terra labore reddi frugifera potest.] quae studio ad frugem edomari nequeat. Albricus eam curru Leonibus tracto insedisse memorat. Cymbala et Corybantes laboratores agricolas designant [Note: (11) Agricola.] Ita partim Varro apud Solinum, partim Gabriel Simeonis in Epith. et Equicola l. 2. Diodorus Siculus dicit illam docuisse mortales choreas, cantumque in tibia: cymbala item, ac tympana quatere, quibus eius effigies exornatur: [Note: (12) Choreas docere.] deinde medicam facit multorum puerorum [Note: (13) Mederi pueris, eos alere, instruere.] atque iccirco magnam matrem dictam existimat: denique amasse puerum Atym, eiusque subducti amore insaniisse, sparsisque crinibus cum fistula ac tympano oberrasse. [Note: (14) Mater filiorum amere insaniens.]

IUNO.

Inferiorem aeris regionem significat, soror et coniux


page 317, image: s0389

iovis [Note: (1) Ignis vel suprema aeris regie Ethice ambitio et superbia.] quia superiori aeri, aut etiam igni coniuncta est. Ethice ambitionem designat; quod ambitiosi et inflati fastu, velut aere turgidi incedant, unde et regnorum, et, quae in illis continentur, divitiarum Dea dicitur, [Note: (2) Regnum, divitiae.] quae animos imprimis inflant. Apud Romanos eam quoque pronubam, et partuum faciebant praesidem. [Note: (3) Partuum praeses.] uti Dianam apud Graecos, ut Cic. l. 2. de nat. deor. Lucinam dictam ferunt, quod lucus illi sacer in Esquiliis: vel, quod lucem daret natis, unde et ciliis oculorum praeerat. Cart. c. de Iunone. Landin. 3. Camald. et Fulg. l. 2. qui addit Iunonem significare vitam activam [Note: (4) Vita activa, contemplativa.] sicut Minerva contemplativam, Venus voluptariam.

Iuno horas nutrices habuisse dicitur, [Note: (5) Aer aliis partibus corrumpitur, aliis instauratur.] quod assidue secundum aliquas partes aer corrumpatur, secundum alias gignatur. Ab Oceano vero et Tethy educata; quod aer ex aquis raribus gignatur. Variae item Iunoni Nymphae dicuntur adhaerere; [Note: (6) Aer varie mutatur et mutat affectus.] quod varia in aere modo sereno, modo nubilo niveoque mutatio. Cart. ib. Nat.l.2, c. 4.

Iunoni templum sine tecto et foribus exstructum fuisse, [Note: (7) Aer includendus uni loco non est.] significat, aerem includendum loco non esse; sed hunc omnibus debere esse communem. Id.

Iunonem ex Iove peperisse Vulcanum [Note: (8) Aer calefactus ignem procreat.] significat aerem calefactum procreare ignem. Heben procreasse, [Note: (9) Ex temperie aeria rerum copia est.] est ex temperie aeris rerum abundantiam provenire, et Martem genuisse, [Note: (10) Aeriae, natura omnes [(transcriber); sic: omines] bello apti. IV.us] est aeriae ac inflatae naturae homines ad bellum maxime proclives ferri. Natalis supr.

Iuno ex aurea, ut Homerus fingit, catena, de caelo pendens, duobus ad pedem utrumque ponderibus, ita tamen, ut pes alter altero magis deprimatur, [Note: (11) Aer igni connexus infra quae et terra miscetur ac deprimitur] significat, quod aer igni sociatus duobus inferne elementis quae et terrae misceatur, ac mox gravior deprimatur. Fulg. l. 1. Cartar. et alii.

Iunonem Iovi irratam esse, [Note: (12) Aer nubilis humidus in nubes et aquam vertitur, unde et fulmina.] significat aura nebulis humidam in nubes aquamque verti. Cartar. supra. illam vero Herculi adversari, et tot monstra domanda


page 318, image: s0390

obicere, [Note: (1) Nullus digne aliis imperat nisi ante sibi.] significat virum egregium, ante inordinatas animi affectiones irae voluptatisque superare debere, quam regno et honoribus dignus habeatur. idem de Aenea apud Virgilium dixeris, Troianis illam cum Pallade adversari, [Note: (2) Molles regno et sapientia studio parum apit.] est imperium et sapientiam apud molles locum non habere dignum.

Iuno obvelatum caput panno gerens, cum sceptro in manu, [Note: (3) Opes magnae et reconditae multum possunt.] significat, divitias custodiri absconditas Fulgent. l. 2. et Cartar. supra.

Iuno monera Romae hoc nomine colebatur, eiusque in templo moneta cudebatur, quod Romani in magna aeris inopia eius secuti consilium cum Pyrrho iustitia et fide magis, quam armis certarint. [Note: (4) Non tam vi quam aequitate pugnandum.] adeoque victores evaserint. Significat iustitiam, aeris et armorum pretium ac potentiam vincere. Svidas de moneta Rom.

Iunoni pavonem, sacrum ipsi, adiungi, significat, [Note: (5) Prudentes plerumque superbi.] potentes fere superbos esse, et alienis sese oculis speciose ornate Fulg. l. 2.

Iris eidem variis coloribus addita, [Note: (6) Splendidae huius vitae species momento evanescit.] significat splendidam vitae fortunam momento, et Iridis instar saepe evanescere. Fulg. ib. et Cartar. supra.

Albricus de imag. [Abbr.: imagine] Iunonem dicit feminam in throno collocatam; sceptrum in dextra, caput nubibus et iride cinctum, ancillam iuxta ad obsequium paratam et mulierem parturientem, quia partubus praeerat, pavones aves illi sacras hinc atque hinc astitisse. Significationem ex dictis facile adiunxeris.

DIANA.

Ex Iove et Latona, cum Apolline fratre, genita, [Note: (7) Luna cum sole ex tenebris producta] significat, lunam cum sole, ex tenebris productam. Latona enim a LANQ/ANW lateo ortum videtur. Natalis lib 3. c. 18.

Dianam virginem ut venatricem cervorum, [Note: (8) Luna venatoribus noctu lucet et castitati favet.] depingi ac venationi praeesse, est, Iunam venatoribus noctu maxime suis favere radiis, quos, velut tela, mittit; ut iccirco cum sagittis etiam fingatur, vel etiam, homines, qui lunae temperamentum humidum sortiti sunt, maxime a re venerea laedi, et nocturnis venationibus iuvari. Natalis supra.


page 319, image: s0391

Dianam Lucinam a parturientibus invocari, [Note: (1) Novilania parturientes facilitant.] significat [(transcriber); sic: sigificat] , lunam in novilunio parturientibus prodesse, numorum scilicet facilitantium copia. Georg. Venetus Arm. fol 211.

Diana, cui, ut nudae, Mercurius, Iove mandante, vestem conficit, [Note: (2) Mutabile semper femina.] significat, mutabilem hominem, cui nihil fidendum, Iulius Camillus fol. 129.

Dianae vestis aliquando nigra [Note: (3) Luna proprio lumine caret] lunam designat, ex se carere lumine: aliquando alba, serenitatem indicat, uti, rubea ventos crocea pluvias, [Note: (4) Pallida luna pluit, rubicunda flat, alba serenat.] Erizzus folio 761. quod luna aeris mutationem his affectibus praesignet.

Luna alata, sive etiam in curru cervis candidis provecta eius celeritatem indicat. Natalis supra.

Ad aram Dianae Aricinae perfuga Sacerdos cum stricto gladio collocatus (quo priorem sacerdotem interfecerat) ad propulsandos irruentium impetus [Note: (5) Sceleratus nullibus securus nisi ad Deum recurrat.] ut Strabo tradit, lib. 5. p. 166. significat hominem conscientiae terroribus stimulatum nusquam sui esse securum.

Diana Cyndias sub dio posita neque pluvia neque nivibus tangebatur. [Note: (6) Anima innocentis et perfecti nullis adversis tangitur.] Polybius l. 16. fol. 252. significat animam casti et perfecti viri, inter medias adversitates, iis non tangi: vel propius etiam D. Virginem Mariam, quae ex communi omnium labe nihil maculae contraxit. [Note: (7) Diva Virgo communi mortalium labe intacta.] ut pie et eleganter Caussinus de Diis.

Hecate triceps, canino, equino, et medio humano (seu ut alii suillo) inter haec capite, [Note: (8) Luna in caelo terra et sub terra operatur diversa unde et nomen mutat.] vim triplicem lunae, in caelo, terra, et sub terra Proserpina [Note: (9) Iustus appetitui triplici dominatur.] esse fingitur. Ita iustus triplici appetitui, irascibili, concupiscibili et rationali imperat.

Vestibus inducabatur modo albis, et lunam significabat accrescentem: modo fuscis, et decrescentem indicabat. [Note: (10) Luna accrescens et decrescens.] cum canistro significabat [Note: (11) Fruges promovere.] profectum frugum, quem post 7. diem accrescens faceret, papaver in manu somno illam favere; [Note: (12) Luna somno favet.] fax in altera, tenebris lucere significabat. Alii Hecates illam


page 320, image: s0392

seu lunae varietatem in vultu, moraliter ad diversas animae humanae velut facies applicant; (ut Fab. Paul. Hebdom. lib. 3. c. 2.) aut naturas; ut aiunt Platonici; rationalem, irascibilem, concupiscibilem. vide Cartari. de Dian. et Natal. l. 3. c. 15.

Hecate quercu coronata, multis serpentum spiris longe capillata, manuque hastam complexa. [Note: (1) Incantationum veneficarum amuletum.] significat incantationum veneficarum amuletum. Nam veteres Hecaten hac specie ante fores collocabant. Deam veneficiorum contra veneficia [(transcriber); sic: venefiicia] ut Mercurium adversus fures, licet furum Deum [Note: (2) Multi sibi permittunt quae prohibent aliis.] Hecate enim mulier magicae artis perita, Circes et Medeae parens dicitur [Note: (3) Veneficii perita.] quae fluviorum cursus sistere, transferre segetes, montes deicere, astra de caelo detrahere ferebatur, forsitan quod magi noctem et lunam ament. Significabant vero hac fabula nihil non parere fatorum necessitati et voluntati. Valerian. lib. 51. Natal. l. 3.

Hecatae in triviis sacra fieri, ac mensam instrui in noviluniis a divitibus, quam deinde pauperes clam raperent, [Note: (4) Opes ab alis parantur, consumuntur ab aliis.] significat, bona ab aliis fere magno labore parari, ab aliis occupari et consumi.

Quod vero centum placaretur hostiis Dea, [Note: (5) Hecatombe.] vel quod insepulti, annis errare centum post mortem crederentur, hinc dicitur Hecate. vide hic Ricciardum et auctores supra.

MINERVA.

Sive Pallas, ex capite Iovis nata [Note: (6) Sapientia et scientiarum sedes caput hominis.] significat sapientiam et consilium, sive scientias et artes ex capite virorum nasci debere, quod vero armata prodeat et iam adulta Minerva [Note: (7) Viri militaris consilium non nisi maturum cognosci debet] significat, viri militaris consilium, non nisi maturum et absolutum in lucem prodire debere, vel, significat, viros militiae excellentes, sapientia simul, ac bonis artibus debere esse instructos. Arma, [Note: (8) Sapientia se ipsa satis munitur.] significant, sapientiam se ipsa munitam esse: nec quicquam metuere, non vinci; non subigi. Orci galea, qua uti dicitur, quaeque reddit invisibiles [Note: (9) Consilia tota esse debent.] significat, consilia maiorum tecta esse, ut tuta sint. Cristae in galea [Note: (10) Sapientia defendit et ornas.] significant, non tueri;


page 321, image: s0393

sed et ornare sapientiam. Sphinx in galeam significat, sapientem non semper aperte veritatem prodere; [Note: (1) Veritas sub involucris proposita.] sed aliquando sub aenigmatis tegere; noctua in galea, [Note: (2) Sapientia in adversis tutas est.] significat, sapientiam etiam in tenebris et adversitate effugium scire. Callus in galea; [Note: (3) Sapientes et milites sunt vigilantes.] sapientes ac milites vigilantes esse. Clypeus, qui, ut crystallum pellucidus [Note: (4) Mens perspicax vel sapiens morum speculum.] (uti illo Perseus usus fingitur) vel significat mentem sub corpore, tanquam Clypeo pellucido latere; per quod res propositas videre, ac veritatem possit intueri. vel significat; in sapientum vita alios vitia sua contemplari; illos autem non posse inficere, Quod si clypeum gerat cum praefixo Gorgonis capite, quo omnes in lapides versi dicuntur, [Note: (5) Sapientes veremur.] significat, sapientes suis hostibus terrori esse; illosque stupidos ac velut saxeos videri. Hasta [Note: (6) Sapientia defendit, et expugnat.] significat, sapientem non modo se suosque defendere; sed et hostes, dum opus, oppugnare, ac difficultates obstantes perrumpere, vide Cartar. de Minerva et Fulgent. lib. 2.

Minerva sub peplo apud Aegyptios culta; cum inscriptione in basi: Ego sum quicquid fuit, est, et erit: nec meum peplum quisquam mortalis umquam retexit. [Note: (7) Sapientia divinae imperscrutabilis.] significat sapientiam divinam, quae mortali ingenio est inscrutabilis. Georg. Venet. Armon. fol. 36. Calcagn. l. de rebus Aegyptiacis.

Pallastriplici coloris pallio, aureo, purpureo, et caeruleo, [Note: (8) Scientia speculativa, Physica, mathesis, Theologica.] significat physicam, Mathematicam et Theologicam scientiam: illas scilicet 'quae ad Theoriam spectant: nam omnis ars ac scientia quae voce, aut ratione absolvitur, ad tria genera, logicum (quod Grammaticam, Rhetoricam ac Dialecticam continet (ethicum (quod monasticum, oeconomicum, aut politicum est) et denique Theoreticum, de quo diximus, revocatur; unde novenarius musarum numerus [Note: (9) Musae novem sunt totidem scientiae.] diductus videtur, tribus, videlicet, triplicatis. Petrus Bongus c. de ternario.

Minervam semper Virginem esse, [Note: (10) Prudentia aut sapientia non senescit.] significat, prudentiam non senescere, ut ait Heraclitus Ponticus, adstare vero ad pedes draconem, [Note: (11) Virgines custodiendae.] significat, virgines per vigili cura custodiendas. ut Calcagn l. de rebus Aegyp.


page 322, image: s0394

Minervam contra Vulcanum virginitatem suam tuitam esse, [Note: (1) Sapientes libidini non succumbunt.] significat, non succumbere sapientes ardori libidinis. Fulgent. l 2. Minerva. Erichthonium monstrosum e terra Vulcani partum in cista abscondisse, [Note: (2) Sapientes aliorum vetant dedecus.] significat, prudentes aliorum etiam celate dedecus. Idem Erichthonius vero partim homo partim serpens [Note: (3) Libidinis deformitas.] a Vulcano, id est, libidinis ardore natus, huius vitii deformitatem proponit.

Minervam apud Messenios cornicem habere in manu, [Note: (4) Sermo prudentis est circum spectus.] significat, prudentes sermonem in manibus quodammodo ferre: ut eum pro libitu stringere, aut laxare possint. Cartar, sup. fol. 379.

Minervae statua a turbine deiecta, manibus ac capite avulso, prostrata, significat, Ciceronis Romanae eloquentiae Principis exilium: nam illud pridie, antequam eiceretur, factum memorat. Iulius Obsequens in prodigiis. [Note: (5) Eloquentiae clades et oppressio.]

Minerva Atheniensium in cuius clypeo artifex Phidias suam tanta arte imaginem expresserat, ut haec sine illa destrui non posser: [Note: (6) Imago Dei homini impressa est.] significat, Deum ita homini suam impressisse imaginem, ut altera sine alterius clade tolli nequeat.

Pallas et Venus caelestis se invicem complexae [Note: (7) In sapientia possessione vera voluptas.] significat, in sapientia ac virtute veram esse voluptatem. Achilles Bochius symb. 10.

Minerva cum Mercurio iuncta, [Note: (8) Eloquentia sine prudentia parum prodest.] significat, eloquentiam non prodesse sine prudentia. Cartarius supra.

Olea Minervae sacra, cuius et inventrix dicitur, tum quod sapientia oleo ac vigilantia delectetur: [Note: (9) Sapientia vigilia, pace et labore delectatur.] tum quod pacem amet, nec arma aliter, nisi pro pace impetranda gerat, vel, quod nihil praepropere agat, ut oliva tarde succrescit. vide Ricciardum in Minerva.

MUSAS esse Iovis et Mnemosynes filias, [Note: (10) A Deo et ratione nostra ars omnis.] est, a Deo et nostra mente ac praecipue memoria artes provenire, esse illas virgines, [Note: (11) Musae castis animis gaudent.] est imprimis, amare illas continentiam, a libidine abhorrentem. unde et Pallas, cum Musis, a Cupidinis sagittis immunes feruntur, ut scribit Lucianus. Musae se invicem manibus velut


page 323, image: s0395

ad choreas [Note: (1) Artes liberales se invicem complexae.] complexae, sunt artes liberales inter se connexae, coronatas palma esse, [Note: (2) Musae cupiditates vincunt.] significat, victrices esse cupiditatum et affectionum pravarum in homine. Incolae montium sunt; vel quia sublimes sunt ac arduae, quas vulgus iners non capit: vel quia docti a civili tumultu se abdere in solitudinem consueverunt. Alatae sunt [Note: (3) Docti vulgo hominum altiores.] quia docti supra vulgus gregemque animos extollunt. pennis etiam ex corona vinctae caput, [Note: (4) Musae voluptates enervant.] quod victrices Sirenum, id est, voluptatum, eas pennis exuisse memorentur, vide Barthol Taegium l. 2. de arte insignium. Cartarium et alios. Musae et somnus apud Corinthios habebant communem aram, [Note: (5) Post sonum viges studia.] significat, post somnum bene succedere studia: nam aurora musis amica. Cart. fol. 329.

Apollo Musis praesidet. [Note: (6) Dies et Deus studiis favet.] quia Dies et Deus studiis favent, lumenque ille oculis, hic menti suppeditat. idem.

Habere illas nutricem Euphemen [Note: (7) Honor alit artes.] ut Paus. in Boeoth. ait, significat, honorem artes alere. Esse illas Romae sub tutela [Note: (8) Fortes defendunt artes.] Herculis, ut Lucianus lib. 38. significat, fortes viros artes defendere.

CERES.

Dea frugum, aut vis terrae feracis, alii aestatis Deam faciunt, haec accensis facibus Proserpinam filiam raptam a Plutone persequitur, quae semen terrae mandatum designat, quod illud, ut cito germinet, ac quasi reducatur, ardentem solis calorem, simul et pluviam, per facem et luctum Cereris significata, [Note: (9) Semen terrae mandatum solis calore et pluvia educatur.] desideret. Porro serpentibus provehi fingitur, et curru alato (cuius gratiam usumque Triptolemo Eleusini Regis filio, ob liberale hospitium concessisse dicitur) quod semen, uti serpentes, humorem amet, ac de terra succrescendo serpat. Porcus Cereri sacer est; quod ut semen, luto ac terra delectetur. vide Cartarium et Ricciardum de Cerere. Albricus eam in bove collocatam afferit, (aratore scilicet) dextra ligonem sustinebat et calathum, pro semine, ex brachio pendulum, sinistra falcem et flagellum trituratorium inter arbores pomis onustas ferebat: et hinc Iuno imbrem de


page 324, image: s0396

nubibus, illinc sol Apollo radios segeti affundebat.

VENUS.

Alia Caeli filia absque matre procreata est: Urania sive caelestis dicta [Note: (1) Amor caelestis virtutis, patria, etc] quae significat amorem in Deum, patriam, viros bonos, et virtutem. Et huic Veneri nefas erat in sacris vinum affundere, quia in vino luxuria. Alia est Venus Iovis et Diones filia, quod aetheris calore et materia humida elementari alatur, sive ex mari nata atque in concha ad littus provecta; [Note: (2) Humore et ostreis Venus alitur.] quod humore et ostreis potissimum Venus gaudeat. Atque haec a Vulcano et Marte amata dicitur, quod ignis libidinem [(transcriber); sic: sibidinem] accendat, Mars libere exerceat. Huic currum tribuunt, modo a cygnis vectum, quod mundities corporis, aut etiam suavis musica, amorem conciliet; [Note: (3) Pulchritudo et Musica amorem conciliat.] modo a columbis ac passeribus ductum; quod salax hoc avium genus visum sit. Rosa eidem Veneri attribuitur, quod sit gratus et pulcher flos ille; sed qui brevi evanescat et carpentem saepe spinis pungat; [Note: (4) Brevis Veneris voluptas, nec sine spinis.] ut brevis voluptas animum saepe vulnerat. Myrtus eidem sacra est, quod littora aquarum amet, et humores; unde Venus nata dicitur; quodque, ut Myrtus viret, [Note: (5) Viridi aetate, Venus gaudet.] sic viridem aetatem Venus delectet. vide Cartar. Fulg. et Natal. de Venere.

Venus aliquando ver [Note: (6) Vernum tempus.] significat, quod hoc anni tempus procreationi rerum maxime serviat. Cartar. Apud Aegyptios aestatem designat, quod haec maxime ferveat. Valer.

Venus nuda pingitur; vel, quod amatores facile suis facultatibus exuat; [Note: (7) Venus amatores denudat vel secreta animi aperit.] vel quod secreta etiam animi denudet, ut in Samsone: vel quod nuditatem amet. Fulg. l 2.

Veneri tres quandoque Gratiae adiungebantur; aliquando Pitho, seu Suadela: vel Mercurius, [Note: (8) Forma eloquentia, lepiditas amorem conciliant.] aliquando iocus, Risus etc. quod forma, eloquentia, lepiditas etc. amorem conciliarent. Equicola l. 2.

Veneris lac apud Aristophanem vinum significat, quia hoc venus alitur, Athen. lib. 10. cap. 15.

Venus aliquando ut puella, in concha mari innatans visebatur; aliquando ut mulier, dextra conchas sustinens,


page 325, image: s0397

rosisque rubris et candidis sertum in capite gerens, columbis circa volantibus. [Note: (1) Amor in vere ac aestate, tum tum iuventute et virili aetate viget.] iuxta illam Vulcanus et Gratiae et Cupido Apollinem sagittans, [Note: (2) Amor insidiatur sapientibus, milites vera palam aggreditur] a quo male metuens ad Matrem convertebatur. Ita Albricus de Imag. significat Venerem humore: et tempore vernanti, calida deinde aetate et pulchritudine, ut dictum, oblectari. Sapientes etiam per insidias aggredi; apud milites passim diversari.

Venus sub pede testudinem premens, [Note: (3) Feminas domi manere convenit.] significat feminam coniugatam domi tacitam esse debere, et foris incognitam. Ita Alciatus.

Venus apud Lacedaemonios armata colebatur; quod Lacaenae mulieres arma sumpserint, virosque proprios Messeniis fugatis defenderint, [Note: (4) Amor ira inflammatus metuendus est, vel Mulieres fortes.] Valerianus. Apud eosdem Venus Morpho pedicas in pedibus gerens, [Note: (5) Amor mulieris uni vire adstrictus esse debet.] quas ei quondam Tyndarus iniecisse fingitur, propter filiarum opprobria Veneris causa tolerata, significat mulieres viris suis debere in fide tori esse alligaras, vel continentiam iis necessariam. Valer. Veneris imago apud Paphios umbilici forma, [Note: (6) Mulier incontinens] significat mulieres incontinentes illic esse: quod existiment mulieres luxuriae sedem in umbilico habere. Cartar. fol. 532.

Venus apud Cyprios barba prolixa erat, inferne veste feminea, [Note: (7) Amor utri usque sexus.] significat amorem utriusque [(transcriber); sic: utirusque] sexus esse. Georg. Venet. Armon fol. 74.

Venerem et Bacchum procreasse Priapum, [Note: (8) Ex cupiditate et vino luxuries.] significat, ex cupiditate et vino oriri luxuriam. Equicola l. 2. de natura amoris.

Venus cum Matre retibus implicata, ac Iovi a Vulcano et sole proposita. [Note: (9) Nullum crimen Divos latet.] significat, nullum esse scelustam occultum, quod divos lateat et lucem ac iudicium illorum subiturum non sit. Fulg. l 2. Cartar. et alii. Veneris cingulum variis pictum animalibus, significat, vim, quam habet libido diversa inter se colligandi et sociandi. Equic. supr. Veneris templum (ut et Martis et Vulcani) Romae non esse [Note: (10) Libido illicita procul amovenda.] significat, a tectis nostris debere abesse intemperantiam (uti bellum et incendium) Equicola l. 6. de natura amoris.


page 326, image: s0398

Venus Androgyna esse confingitur. Quo significatur Veneris gratia diversum sociati sexum. Equicola lib. 2. unde et sacra lunae tanquam Veneris patronae fiebant, in quibus viri vestes muliebres, mulieres virorum induebant: [Note: (1) Venus diversum sexum coniungit.] ut idem auctor.

Venus etiam straba fingitur, [Note: (2) Libido perversa.] et designat amorem libidinosum esse perversum. Ricciardus de Venere.

Venus nigra apud Meliastas, designat turpes lucem fugere. [Note: (3) Libidinosi lucem fugiunt.] Valerianus.

Venus calva Romae colitur, [Note: (4) Mulieres fortes.] quod feminae Romanae in bello Gallico, pro funium necessitate, crines sibi tonderi sint passae. Equicola supra.

Venus inter Parcas, [Note: (5) Homines generantur ad mortem.] significat, generari homines ut moriantur, quam ob causam Venus Libitina quoque Romae culta est. Cartar fol. 303. Venus Adonim sibi carum, inter olera, mortuum sepeliens, significat cibis frigidioribus, quales lactucae sunt, amoris aestum sopiri. Equicola supra. Venus, apud Sicyonios, altera manu pomum, altera papaver sustinens, [Note: (6) Nox et Amor nihil moderatum suadent. vel Venus ob propagationem.] significat, noctem, quam papaver somniferum indicat, et amorem nihil moderabile suadere. Vide Valerianum, qui paulo aliter exponit, cum per papaver fertilem naturam intelligit.

Venus Paridis iudicio Iunoni ac Palladi in pulchritudine proposita [Note: (7) [(transcriber); sic: 6)] Plures voluptatem, quam opes aut artes amant.] significat, plures esse, qui voluptates corporis, quam opes, aut artes ament, ac sequantur. Nat. lib. 4. c. 13. et alii vide supra in Paride.

Venus stella in caelo solem praecedens et Lucifer dicta, [Note: (8) Amor. veritatis ac sapientiae, ante sapientiam est.] significat, desiderium sive amorem veritatis et sapientiae, qui praecedere debet, ut sapientiam consequaris, eadem stella solem sequens, et Hesperus dicta, [Note: (9) Sapientiae possessae amor.] significat amorem, qui, ex veritate ac sapientia iam possessa, habetur. Ita Georg. Venet. Armon. fol. 74. Barthol. Tagius de arte insignium. Venerem Solem sequentem; [Note: (10) Uxor vidua in mariti mortui amere constans.] cum inscriptione: sequitur deserta cadentem, intellegit mulierem, in amore viri etiam mortui constantem, quem vidua sequatur.

GRATIAE.

Tres Iovis ex Eurynome; aut solis ex Aegla dicuntur


page 327, image: s0399

filiae, quod scilicet ex moribus animi, aut splendore corporis fere sit gratia. tres, tanquam omnium temporum et perpetuae, [Note: (1) Gratia tres velut omnium temporum et perpetuae.] sunt: Aglaia, quae splendorem: Thalia, quae viriditatem; Euphrosyne quae laetitiam indicat, quod beneficium debeat esse sine sordibus, splendidum; sine defectu et senio, semper virens; sine morositate, laetum: [Note: (2) Beneficium sive Gratia splendida, constans, laeta sit.] ut videlicet, gratiae nomen mereatur. Una gratiarum aversa, quasi a nobis discedens; aliae duae, vultu converso, quasi accedentes pinguntur: quod pro una gratia aliis exhibita, plures ad nos ab aliis redeant [Note: (3) Grat ia refunditur copiose.] vel datorem oblivisci debere beneficii; acceptorem vero duplici fenore rependere. [Note: (4) Da torem beneficii oblivisci, acceptorem refundere copiose decet.] vel, ut, Natalis lib. 4. c. 15. pro semine in agros profuso, Dei beneficio ad nos plura redire. [Note: (5) Semen copiose Deus reddit in agris.] connexae inter se dicuntur; quod ex unius beneficio, alterius se quatur. Virgines sunt, et vel nudae, [Note: (6) Gratia sine fuco et incorrupta sint.] ut conster esse incorruptas, et ex sincero animo ac sine fuco: vel transparenti pellucida, quae sine nodo est, veste teguntur, [Note: (7) Non obligant ad restituendum.] quod gratia facta abscondi velarique non debeat; sine vinculo etiam atque obligatione remuneratoris maneat Talus uni Gratiarum datur; [Note: (8) Debes tamen esse mutua.] quod gratia ire et redire mutuo, ut talus iactus, debeat. Myrtus datur, ut, semper virens, nunquam deficiat, Rosa, ut laeta delectet. Talaria pedibus iunguntur, [Note: (9) Prompta esse debet.] ut expedita et prompta sit: nam qui cito dat, bis dat. Verum haec Alciatus suo pedibus ingenio annexuit. Vide Cartar. fol. 591. Iacobem de Caes. gente cap. 3 Valer. l. 7.

Duae areae Simonidis, una Gratiarum, quae inanis est; altera praemiorum plena: [Note: (10) Qui gratiae sidant, saepe nil obtinent.] significant, non quemvis ad gratis dandum esse paratum: nam Simonides promittente quodam relaturum se gratiam, si encomium perscriberet Gratiarum, inquit, aream inanem reperio, cum accipiendum est. Ita querebatur Theocritus Gratias fuas semper nudas manere, [Note: (10) Qui gratiae fidant, saepe nil obtinent.] quod indotatae a Principibus ad se redirent vide Sanctium in Embl. Alciati 163. Gratiarum templa in mediis plateis fieri, [Note: (11) Ad gratiam faciendam prompti esse debemus.] significat, homines debere passim ad gratiam et beneficium promptos esse. Cart. fol. 563. Gratiae positae in dextra Apollinis et arcus sagittaeque


page 328, image: s0400

in sinistram, [Note: (1) Deus ad benefaciendum, quam puniendum est promptior.] significant Deum magis pronum esse ad benefaciendum, quam puniendum: Idem Gratias five horas aperire et claudere portas caeli, significat, annum in vere et aestate aperiri; unde canistri duo, alter floribus, alter spicis plenus additur. Eaedem vero caelum claudentes autumnum et hiemem [Note: (2) Initium autumni, aut hiemi] designant, Cartar. fol. 558.

FORTUNA.

Quasi fortuna a vertendo primum dicta; quod vertat omnia, hanc Homerus Oceani filiam Tychen dictam appellat, credo ab inconstantia maris adducta fabula. Haec, vel caeca fingitur, caecis in curru equis trahi; ut Ovid. caecis caeca triumphat equis: [Note: (3) Fortuna incerta.] quod caece, ac temere progrediatur et mutetur. vel in rota, modo in altum, [Note: (4) Inconstans.] modo adima fertur: aut certe dextra flammas, sinistra aquam offert; [Note: (5) Boni et mali in ventrix.] tamquam bonorum malorumque inventrix omnium. Pro variis eventibus, varias sortita imagines, templa, ac nomina apud Romanos fuit. ut notat. Alex ab Alexand. lib. 1. c. 13. virilis fortunae templum Romanae erat, ad quod nupturae procedebant, [Note: (6) Nupturis fortuna vitilis favebat: Muliebris indignationi virorum placandae.] votaque pro morbis vitiisque a corpore avertendis faciebant. erat et muliebris fortuna, post Coriolanum, a matre ac mulieribus ab urbe Roma aversum, culta: et Calva fortuna colebatur, eo opinor titulo, quo et Venus calva hanc sub tecto nefas nominare. Fortuna item Parva, cui Servius Tullius, Rex Romanorum iccirco, quod ex serva natus ad regnum pervenisset, sua ornavit praetexta: [Note: (7) Fortuna humilium praeclare evectorum.] sicut ad professionem suae humilitatis fortunae Seiae templum ac simulacrum erexit, suamque velato iuxta vultu, statuam collocavit. Alia Romae bona fortuna, alia mala; alia equestris; alia bonae spei, [Note: (8) Bona spes.] alia obsequens [Note: (9) Potiri Votis.] quam idem Tullus per fenestram ad se delabi ferebat, ut Plut. alia fortis; alia redux, sive respiciens, [Note: (10) Recipere amissa] alia convertens; [Note: (11) Mutari fortunam.] alia viscata, [Note: (12) Fortuna dolosa.] seu quod dolose caperet, seu quod stabilis esset, atque adhaerentem sibi similiter adstringeret. Vide plures apud Alexand. l c. quarum significatio suis nominibus patet. Fortuna laqueo suspensa, rota etiam ex furca


page 329, image: s0401

pendente, [Note: (1) Fortuna Veterum ludibrium] significat, ut, Augustinus ait, fortunam nihil esse.

Fortuna specie feminea, pedibus globum calcans, oculis orbata, manu tamen gubernaculo incumbens, cui ex opposito Mercurius quadrato saxo, sive cubo insidet. [Note: (2) Arte certius, quam fortuna nitimur.] quod emblema Alciatus ex Plutarcho, aut Galeno exhibet emblem. 88. significat, arte aliquem certius, quam fortuna niti; alteram tamen iuvari ab altera. Vide Galen Orat sua 30. ad artes. Fortuna tamquam nutrix Plutum gremio sustinens [Note: (3) Opes huius orbis fortunae subiciuntur.] ut est apud Xenophont. significat. omnes huius orbis divitias, in fortunae gremio et manu, omnino incertas contineri. fortunae simulacrum cum amaltheae cornu, et cupidine iuxta stante, [Note: (4) Fortuna et opibus, magis quam virtute conciliantur nuptiae.] significat, coniugia et amorem fortuna magis et opibus, quam virtute niti. Equicola l. 6.

Bupalus pictor Smyrneis Fortunae simulacrum primus ita exhibuit: in capite polum ferebat, in manu cornu copiae. [Note: (5) Fortuna mundi sunt opes.] significans fortunam mundi potissimum in divitiis consistere.

Fortunae aureae domestica effigies, in principum aulis usurpata fuit, quam morituri ad alios transmittebant. [Note: (6) Fortuna denique nostra ad alios transit.] ut habet Iul Capitolinus de Antonin. Pio. significat omnem denique fortunam et opes deserendas, aliisque transmittendas.

Fortuna, ut Dion, lib. 58. habet, Servii Tullii a Seiano sacrificante aversa, [Note: (7) Nimia felicitas insperato aversa.] significat, adversos casus homini imminere nimia felicitate insolenti.

Fortuna Domestica Severi Imperatoris ita filiis relicta, ut alternis diebus in alterius cubiculo esset [Note: (8) Fortuna in dies variabilis.] significat, fortunam oberrare incertam, ac saepe de die in diem mutari: nunc mihi, nunc aliis benignam, ut Horat ait.

Fortuna a quibusdam conficta vitrea, eius fragilitatem indicat. [Note: (9) Fortuna fragilis.] Alex supra.

Apelles, ut indicaret fortunam nun quam stare, nec diu eodem gradu stantes tolerare, Sedentem pinxit. alii iccirco sine pedibus, verum alatam, pinxere [Note: (10) Fortuna inconstans.] Idem.

Timotheus Imperator Athen. in somnio vidit Fortunam


page 330, image: s0402

in rete a se expansum urbes compellere; felicitatem ignavi imperatoris [Note: (1) Fortuna quandoque ignavis obvenit.] significat: is tamen brevi omnibus exutus in Chalcide exulavit. Alius supplex ad aram fortunae [Note: (2) Fortuna pietate nixa plerumque stabilis] exemplum, apud Plutarch. est Nicias Athenien. felicitatem significat stabilem fortis et pii viri. quod ii, qui fortunam pie ac timide venerarentur, plerumque felices habiti. vid. Alex. l. 1. c. 13.

NEMESIS vim illam, seu potestatem divinam indicat, qua improbi ac superbi puniuntur. Platonici Angelos malos bonosque agnoscentes, dicunt, hunc esse Angelum [Note: (3) Angelus bonus.] in malos advertentem per furias, bonos contra foventem per gratias, quidam a Synteresi seu male recteve factorum conscientia [Note: (4) Synteresis.] vix distinguunt. ab aliis vocatur Iustitia puniens, pingitur vel cum freno equorum, et mensura cubitali; quod refractarios domet, ac mensura aequa dimetiatur [Note: (5) Deus refractarios plectit.] vel cum alis in rota, sub pedibus abiecta; quod celerrime nocentes premat, omnemque mundi fortunam calcet. [Note: (6) Deus sine respectu punit.] Ita fere Vaelerianus Georg. Venetus. Ficinus in 4. de legibus Platonis, Sanctius in Alciat. Embl. 27 et 44.

Nemesis ab Atheniensibus, post devictos apud Marathonem Persas, erecta, ex iis ipsis marmoribus, quae collata ad erigenda contra Graecos trophaea fuerant, Coronam ferebat in capite, fraxini ramum in sinistra, phialam in dextra [Note: (7) Superborum ultor est Deus.] cui Auson. hoc sensu carmen adiecit. Graecis tropaeum et Persis Nemesis: significat superborum ultorem a tergo Deum insequi: nam fraxinus hastas, phiala effusionem sanguinis designat: corona, aliorum victoriae praemium.

MANIA Dea et mater Larium habita est, cui cum Apollo iussisset, capitibus Tarquinium sacrificare, pueri mactati sunt, sed Brutus consul capitibus allii et papaveris rectius supplicari iussit, [Note: (8) Superi humano sanguine non delectantur.] ratus ita responso Apollinis satisfieri. suspensa huius Deae effigies prae foribus [Note: (9) Tutela aedium optima Deus est.] periculum ab aedibus avertere credebatur. Ita Macrob. lib. 1. Sacrificium Bruti significat, Deum non delectati humano sanguine, Dea prae foribus, significat, Deum nostra tueri, cum ipsius tutelae credita integre fuerint.


page 331, image: s0403

ADRASTIA apud Martianum in nuptiis Philolog. femina est, quae urnam in Iovis aula celerrime in orbem intorquet, ex qua decidentes sphaeras Dea fatorum in peplo sinuque excipit, ut videlicet, quod Adrastiae, id est, providentiae divinae, visum fuerit, sanciat ac proloquatur. [Note: (1) Providentia et voluntas Dei circa homines.] unde haec duo consilium et voluntatem divinam circa homines exprimunt. Rota item, et gubernaculum, et alae Deae adduntur [Note: (2) Hoc totum orbem facillime moderatur] quod orbem totum moderetur, et celerrime exequatur, sive in praemiando, sive in puniendo omnia. quocirca et cum Nemesi a nonnullis [(transcriber); sic: nonnnllis] confunditur. Vide in hac voce Ricciardum.

HARPYIAE.

Phineo Regi excaecato a Diis, ob crudelitatem in filios exoculatos, suasu novercae exercitam, adeo infestae; ut comedenti etiam cibum de mensa auferrent. [Note: (3) Avari parentes plerumque rapaces et prodigis heredes sortiuntur] significat, avaros parentes, dum filios vitiis excaecari patiuntur, bonis magis augendis, quam filiis in virtute educandis intenti, plerumque rapaces ac prodigos heredes sortiri, qui male parta, male dilapident: nam Harpyiae rapaces ac profusos designant, virginea quidem facie; quod speciem honesti prae se ferant: macilenta tamen, id est, avida cupidaque mente: uncis unguibus, id est tenacibus eorum, quae semel rapuerunt: ventre promisso ac voraci, idest, profuso, sive etiam (quod avarorum est) nunquam saturando. Unde et avaros significant. Ceterum et volucres ac plumis circum datae, ut rapta celeriter subducant Ipsa nomina huic etiam significationi favent: nam Aello tamquam alienum, Ocypete velut celeriter rapiens, Celaeno obscurum, quo obtegat, explicatur. Harpyias illas Calais et Zetes ventorum filii superasse finguntur, quod Alciatus, non male, interpretatur integritas [Note: (4) Integritas et honesti studium profusionem et avaritiam superant.] quasi
[Gap desc: Greek words]
Calais; et animus quaesitor honesti, velut
[Gap desc: Greek word]
quaerere. quae duo et profusionem et avaritiam facile in nobis superant. vide Ricciardum in nominibus Phineus et Harpya, tum Sanctium in Alciat Emble 32.

GRYPHES fabulis potius, quam historiae accensendi,


page 332, image: s0404

ut Plin l. 10. c. 49 capite aquilino; sed valde aurito: Leonino corpore; sed alis praedito [Note: (1) Tyranni aut milites rapaces.] robur cum ferocia, superbia, ac rapacitate coniunctum designant, sepulcris ac templorum foribus adhibentur, [Note: (2) a templo et sepulcris mortuorum, omnis violentia ac rapacitas abesse debet.] tanquam auriti, id est, boni vigiles, qui facile audiant, adunco rostro, ut commissa tenaciter retineant, alis praediti, ut celeres sint contra hostes et insidias, membris leoninis, ut fortiter defendant. Tenent vero inter pedes saepe, vel taurum, vel agnum, vel serpentem. Sive ut defuncti virtutem aliquam fortitudinis temperantiae ac prudentiae designent, sive ut violatoribus minentur interitum, quem raptis animalibus Gryphes inferunt. vide Iacobon de Caesiorum gente cap. 9.

Gryphes in numis Galieni cum inscriptione Apollini, custodiam designant: quia Gryphes soli esse sacri, [Note: (3) Vigil custodia.] eiusque finguntur currum trahere. Iacobon suprac. 14. quod vero eaedem aves cum Arimaspis populis, uno in fronte oculo praeditis, bellare pro aurifodinis dicantur [Note: (4) Principes rapaces cum avaris subditis saepe pugnant.] ut Plinius l. 7. c. 2. significat, Principes rapaces cum subditis avaris (qui unum tantum in terram intentum oculum gerunt) crudeliter saepe pro opibus contendere.

PARCAE.

Iovis et Themidis filiae dicuntur [Note: (5) Deus quod aequum homini decernit.] quod omnia eveniant hominibus a Deo prout ex iustitiae praescripto merentur; vel ex Nocte et Erebo natae, quod obscura nobis nostra sint fata [Note: (6) Decreta Dei nobis obscura.] quae per Parcas intelliguntur. Tres finguntur; vel, quod tria vitae respiciant tempora, praeteritum, Atropos immutabilis; praesens, Clotho vertens omnia; futurum, Lachesis sortiens poenam aut praemium ex Divorum voluntate [Note: (7) Tria nostrae vitae tempora, vel principium medium et finis ex Deo pendent.] vel quod res omnis secundum fata Divorum suum principium, medium, et finem sortiatur, per stamen, quod trahunt, et continuatio et vitae humanae fragilitas indicatur. vide Cartarium, Natalem lib.3.cap.6.

FURIAE vel Noctis filiae dicuntur [Note: (8) Peccatum omne ex ignorantia est] quod omnia scelera, quorum conscientia exagitantur homines, ab ignorantiae tenebris proveniant: vel Plutonis et Proserpinae, [Note: (9) Ex abundantia maxime malitia est.] quod ex abundantia auri, et frugum copia


page 333, image: s0405

scelera potissimum nascantur. vel, ex Saturno et Terra [Note: (1) Peccatores terreni et conscientia scelerum maesti] quod terreni homines tem pote denique interlabente, atque ad mortem deducente, praeteritorum scelerum conscientia exagitentur. Eaedem Evonymes natae dicuntur per antiphrasin, uti et ipsae vocantur Eumenides, et Atropos cum Sororibus Parcae, [Note: (2) Tituli et frons fallax.] appellantur: ut quae minime deducant ad bona, minime parcant. Tres etiam sunt Furiae, Tisiphone, Megaera, Alecto [Note: (3) Ex vitiis tribus potissimum, tria mala, pestis, famis et belli.] vel quod ex triplici potissimum vitio, ira, cupiditate, libidine nascantur, vel quod tria inter homines mala causent, pestem, famem, et bellum. Finguntur alatae, quia cito adsunt, aeripedes, quod, cum tarde veniant, gravius percellant ac feriant, [Note: (4) Irae Des tarda sed graviter ferit.] taedas manibus ferre aciartentare feruntur, quod torqueant exurantque velut flammis a se occupatam conscientiam [Note: (5) Conscientiae poena gravis.] ut eleganter pro Roscio Cicero. Habitare prae foribus inferni dicuntur; quod morientibus imprimis infestae sint. Cartarius et Natalis de furiis. Cetera vide supra in Plutone.

LAMIAE (de quibus supra in Perseo) quae proditurae uno oculo in fronte utebantur, eundemque domi in cista depositum habebant, [Note: (6) In alienis vitiis oculati, in proprium caeci.] significant, homines ad aliena vitia oculatos, ad propria et domestica caecos. Plutarchus de curiositate.

SPHINGEM Palaephatus Cadmi uxorem Amazonem facit, repudiatam; quae ex monte Sphintio Thebanos nocturnis excursionibus; [Note: (7) Insidiis circumvenire.] velut aenigmatibus implicaverit, fingitur facie virginea, alato canis vel leonis corpore: significat coniunctum robur leonis, cum ingenii humani solertia fuisse [Note: (8) Ingeniosus et fortis] ut clemens Alex. l. 5. strom. Potest et duplicis naturae in Christo vel homine etiam imago esse. [Note: (9) Duplex natura Christi. vel duplex hominis appetitus.]

Sphinges in templorum foribus apud Aegyptios collocatae [Note: (10) Aenigmata, vel occulta sacrorum mysteria.] significant, vel quod mysteria sacra occulta, et velut sub aenigmate latere debeant. vel quod Deus humana velut facie praeditus, sit amandus; et leonino velut corpore timendus mortalibus [Note: (11) Misericors Deus et iustus.] Idem. A Sphingis aenigmate de homine (quod scilicet, animal bipes tripes et quadrupes) plerosque mortales


page 334, image: s0406

captos intelligit [Note: (1) Homo seipsum ignorans.] Alciatus non inscite multos homines seipsos ignorare; praecipue, qui ingenio leves, et voluptatis amatores, corde vero superbi, alis, facie, et pectore Sphingis adumbrati essent.

BELIDES, a Belo avo; vel Danaides, a patre Danao, quinquaginta, ea lege Aegisthi fratris totidem filiis in nuptias concessisse dicuntur; ut prima nocte maritum quaeque suum ferro armata occideret. quod et factum una Hypermnestra Linceo marito parcente, a quo Danaus (frustra oraculi vaticinium eo scelere declinare conatus) vita et regno apud Argos spoliatus est. filiae ad infernum damnatae perpetuo haurire aquas dolio pertuso finguntur. [Note: (2) Dies annorum uti etiam hebdomades alia ab aliis interimuntur, praesens tantum tempus nostrum est.] Per has quidam annos intelligunt (ut Lucretius lib.3.Carm.) in quibus, quantum a terra fructuum affunditur, tantum apud homines consumitur, ac velut profunditur. congruit vero etiam numerus quinquagesimus utcumque cum anni hebdomadis quibus noctes tanquam feminae viros interimunt, uno tantum praesente except o. Deinde Danaidum dolio [Note: (3) Animus incontinens.] Plato in Gorgia animum incontinentem assimilavit. Alius non inscite ebriosum, qui ut pertusum dolium, infundit, ut effundat. [Note: (4) Ebriosus.] Paradinus symb 157 recte garrulum comparat, qui, ut apud Terent. est plenus rimarum hac illacque perfluit [Note: (5) Garrulus] Denique fiscus Principum plerumque inexplebilis hoc dolio scite adumbratur, [Note: (6) Fiscus Principum] belides vero etiam (ut Natalis observat) ita punitae, argumentum sunt magis Deo, [Note: (7) Deo magis quam parentibus obsequendum.] quam parentibus obsequendum.

ATALANTA poma spargens cursu certantibus aurea, ut remoretur, vincatque, atque in periculum capitis adducat: [Note: (8) Voluptas in pericula adducit.] est voluptas quae Venere ac pulchritudine victos, in varia pericula pudoris, opum vitae denique conicit Natalis l. 7. c. 8. Mythol Eadem, cum Hippomene amatore sacro loco in leonem, ac leaenam conversa [Note: (9) Libido in belluas transformat.] significat, in sanos amatores in bruta transformari, et feritatem Leonum induere. Idem.

DAPHNE Apollonis societatem fugiens, atque idcirco [(transcriber); sic: iecirco] in laurum mutata, [Note: (10) Fuga maxime paratur castitatis victeria.] significat, De libidine victoriam laurumque nulla facilius arte, quam fuga reportari.


page 335, image: s0407

vel, castitatem debere tanquam laurum perpetua cura ac defensione virete. Ita fere Ioseph. Horolog. lib. 1. Metam.

ANDROMEDA Cephei Aethiopum Regis et Cassiopes filia, Nympis marinis se formae elegantia praeferens, atque iccirco a Nymphis ad saxum ligata, cetoque marino obiecta, [Note: (1) Superbia homines in mundo, velut mari variis periculis obicit.] significat, homines Dei donis superbe elatos variis periculis poenisque velut mari monstrisque obici Ita Natalis lib. 10. Cui si Perseum liberatorem addas, (de cuius armis supra) Christum humanam naturam liberantem commode intellexeris.

De Pandora consule supra de Prometheo dicta.

PENELOPE.

Inter tot procorum illecebras continuata retextaque tela eorum cupiditates deludens, significat, animam minime otiosam sed curis honestis occupatam a cupiditatibus avocari. vel (ut est apud Ricciardum) Philosophiam, [Note: (2) Philosophiae studium a Voluptatibus avocat.] quae texit, et resolvit argumenta velut telam, qua adversarios vel teneat, vel deludat. Hanc Ulyssi datam uxorem, [Note: (3) Prudentes moderate et honeste voluptatibus [(transcriber); sic: voluptntibus] fruuntur.] significat, prudentis viri animum non facile illecebris expugnari. Ita fere Natal. Quod vero fabulantur hanc calculis inter procos lusisse, eaque excussisse ratione, ut nullus lapis procorum attingeretur. [Note: (4) Castaconiunx.] significat, nullius illam coniugium appetlisse, lege Calcagn. de ludo calcul.

HALCYONES aves sunt in quas Ceyx Rex Tachinorum, et Alcyone eius uxor mutati finguntur, quorum ille opibus ac nobilitate elatus, cum se Iovem, et uxorem Iunonem superbe iactaret, in mari tempestate a Diis punitus interiit, quo Uxor Alcyone intellecto, ultro in mare ac mortem maritum est consecuta [Note: (5) Scelerati sibi ipsis supplicium] qui deinde Tethyos commiseratione in aves illas conversi, [Note: (6) Deus saepe miseretur etiam eum punit.] exemplum punitae superbiae posteris fuerunt, ut Natalis.

Sunt tamen et pacati maris brumali tempore symbolum; quod per dies 14. quibus pulli excluduntur quiescit; qui dies Halcyonii appellantur. [Note: (7) Tranquillum mare.] ut Valerianus lib. 25. denique cum pace ubertarem coniunctam


page 336, image: s0408

esse designant [Note: (1) Ubertas paci iuncta] quia nidum pampinis vitium et spicis trici, coronae tranquillo mari imponunt, ut Alciat. Emble. 178.

PHILOMELA Pandionis Atheniensium Regis filia, cum a sororis Prognes marito violata esset, praecisa lingua, ne cui facinus indicaret: illa proprio sanguine exaratis litteris rem Prognae significavit, quae iccirco filium Itym, ex Tereo susceptum patri inter epulas apposuit. Diis vero facinus ulciscentibus, Philomela in lusciniam avem, Progne in Hirundinem, Terus in upupam, Itys in phasianum versus fingitur [(transcriber); sic: fingiur] [Note: (2) Lascivia et crudelitas punita.] ut exemplum, in avibus hisce, sint aeternum sevitatis, quod etiamnum facinus illae, quibus invisum fuit, querulo cantu gemere ac sentire videntur. Quamquam hae similesque fabulae Metamorphosis Ovidianae, saepe plus licentiae poeticae; quam aenigmaticae subtilitatis complectantur. Quocirca omnes non persequor, cum illius plerumque vitii aut virtutis exemplum maneant, cuius gratia mutatio facta est.

HEBE a Iunone sine patre, ut aliqui, ex lactucis; ab Apolline in convivio appositis, concepta dicitur [Note: (3) Bonus aer mites creat herbas.] quia, ut inquit Cicer. 3. Tuscul. quaest, ex felicissima aeris temperie omnia herbarum arborumque genera pullulant, et pubescunt. Haec Pincerna Deorum fingitur [Note: (4) Superi nunquam senescunt.] iuxta Homerum, quia Dii semper iuvenes, nunquam senescunt, ut Cartar. de Imag. Deor. fol. 19.

Eandem, quod honeste minus concidisset, ab officio et consortio Deorum remotam, [Note: (5) Impudentia nihilin virgine turpius, Et Principum virorum erga feminas amor saepe brevis] significat, nihil in pulchra femina turpius, Deoque magis exosum, quam fit impudentia. vel, ut Natalis, feminarum amorem, praesertim apud viros principes, brevem esse, ac facile eas contemni, quae ante placuerant.

HELENAM.

Cum Polluce fratre, et Castorem, cum sorore Clytemnestra ex ovis geminis Ledae (a Iovis cygno gravidae) provenisse, ob pulchritudinem illorum, fabulae ac proverbio (quo formosas ex ovo prodiisse ferunt) [Note: (6) Formosorum natalis.] locum dedit, quamquam Athenaeus lib. 2. cap. 17


page 337, image: s0409

In Dipnos iccirco confictum dicat, quod )W\ON, apud veteres, idem quod (UP/IRWON, id est, superiorem thalamum, significarit. Dicitur illa cum fratribus post mortem translata ad sidera. [Note: (1) Superis adscribi.] verum ut in terris exitialis multis pulchritudine fuit, sic et luce in caelo affulgente nautis imminentes tempestates designat [Note: (2) Forma naufragium animorum] uti contra Castor et Pollux tranquillitatem nuntiant. [Note: (3) Concordiae exemplo ad tranquillitatem provocamur.] ut Plinius lib. 2. c 37. et alii. Significatur igitur per illius sidus in adversitate oppressio [Note: (4) Oppressio in adversitate.] per illorum sidera, auxilium [Note: (5) auxilium in adversis] Ita Alciatus Embl. 43. Per effulgentia haec navi, id est, Ecclesiae, sidera [Note: (6) Reges Christiani pacifici.] Carolum Quintum et Franciscum Galliae Regem, dum pacem communem post bella sanxissent: ut Lascar in Epig. intellegit. Geropius in Hierogl eleganter per Castorem, qui ex fratribus mortalis erat, immortalitate denique a Polluce communicata donatus, intelligit D. Ioannem Baptistam Praecursorem christi: uti per immortalem Pollucem Christum [Note: (7) D. Ioannes Baptista mortalis, ut Castor, a Christo ut Polluce immortalitatem accepit.] qui et alteri immortalitatem tribuit, et ipse simul mortalis factus est. Quamvis pro Baptista Adamum, aut Naturam humanam accipi malim.

Angeronae simulacrum, quod obsignato obligatoque erat ore, silentium denotat divis acceptum [Note: (8) Silentium Deo gratum.] erat enim Dea praesens silentii Pinius l. 3. c. 5. Eandem Valerius Flacc. Angeroniam dictam autumat; quod ab Angoribus animi propitiata liberet. vel, ut Iuli. Modest. quod ab angina populum Rom. liberaverit, Unde Iuxta Ricciard vim medicam significabit, liberantem; vel ab animi vel corporis morbis [Note: (9) Sanitas animi aut corporis.] Angerona in templo Voluptae a Romanis colebatur; quod significat [Note: (10) In silentio tranquillitas animi.] silentio voluptatem atque animi tranquillitatem foveri. Cael. Calcagn. lib. deprofectu.

ASTRAEAM.

Sive iustitiam (Aurorae et Astraei filiam) a parentibus ob bellum contra Deos susceptum abiisse, [Note: (11) Iustitiae a Deo parentibus praefert.] significat iustum, neque parentum suorum gratia, ab aequitate debere recedere. Quod vero ab Astraeo sive caelo, et Aurora, id est, puritate, nata sit iustitia, [Note: (12) Iustitia a Deo puris animis inseritur.] significat, illam a Dei gratia et puro animo proficisci. Astraea vero deinde a Iove ob sanctitatem in caelum


page 338, image: s0410

translata, atque ea locata parte Zodiaci, ubi exsistens sol omnia aequaliter, subiecta illuminat, [Note: (1) Iustitia tribuit cuique suum omnibus aequa.] significat Iustitiam omnibus tribuere quod suum est. Ita Ricciardus in tit Iustitia.

Iustitiam a Mercurio, Iovis imperio, hominibus dissidentibus interpositam, qui subita deinde amicitia coaluerint, [Note: (2) Iustitia pacis consolatrix.] significat, pacem tranquillamque vitam iustitiae interventu facile possideri. Ruscel. in insign. Gonzagae.

Ex Iustitia homines nasci Androgynos, [Note: (3) Iustitia tam in actione, quam omissione consistit.] ut est apud Platonem, indicat duas Iustitiam pattes complecti, unam activam et velut masculea, agere quod aequum est: alteram velut femineam et negativam, nocere nemini: Ficin c. 5 orat. 4. conv. Plat.

Iustitiae praemium esse ebrietatem Musaeus asserit, verum illam, quae supra lunam est, et nectare inebriari dicit, [Note: (4) Iusti inebriantur caelestibus.] significat, iustos inebriari ab ubertate domus Dei: altera enim, quae sub luna collocatur, et Letheo dicitur potu satiari, [Note: (5) Iustitia mundi saepe oblivisci facit caelestium.] facit ebriam terra mentem divinorum oblivisci, de utraque ebrietate Ficinus lib. 2. de Re publica Platonis.

Iustitia formosae mulieris specie apud Pausan. in Eliacis lib. 1. aliam faeda specie iniuriam designantem, obtorto collo, sinistra rapit, dextra vero fuste male multat [Note: (6) Iustitia ver a non dissimulat iniuriam.] Nimirum iustitiae cum iniuria nulla societas.

Pax ut est apud Pausan. in Boeot. Plutum in ulnis puerum sustinet, [Note: (7) Pax opulentiam fovet.] quod significat rerum opulentiam a pace foveri. ut Valerianus. Quocirca et spicas sustinere manibus est visa, [Note: (8) Pax ubertatem alit.] quibus frugum designat copiam. Olea, lauro aut rosis coronari solita, [Note: (9) Pax alit artes.] quibus artium scientiarumque florem pace foveri demonstrat.

Paupertas et industria, apud Gaditanos, in eadem colebantur ara, [Note: (10) Paupertas industria est.] ut Philost. l. 5. c. quod paupertas hominum ingenia ad omnes artes excolendas impellat.

Suadam et Violentiam iunctas se adferre Themistocles ad Andrios legatus ferebat, ut, si voce non


page 339, image: s0411

posset, vi flecteret. [Note: (1) Ante verbis suadendum, quam vi regendum.] Plut. in Themistocle. nimirum viante utendum non est, quam aequa verbis suadere, et impetrare conatus sis. Verum de his Diis Deabusque quae nomine vitiorum, virtutum, scientiarumque occurrunt, iam supra disseruimus.

CAPUT XXV. De tertio fictionum genere, quod parabolas et apologos complectitur.

ACedimus denique ad illud fictionum genus, quod circa actiones tantum, sermonemque familiarem [(transcriber); sic: famimiliarem] versatur: in quo genere Aesopum feliciter ingenioseque versatum accepimus. Estque huius fictionis usus, non inter profanos modo scriptores pervulgatus; verum et in sacris voluminibus celebris. Duplex is potissimum censetur. Vel enim homini affingis tribuisque humanam actionem vocesque earum rerum, quae cum ratione geri dicique potuere (facta tamen non sunt) ad rei cuius piam veritatem similitudine adumbrandam: et parabola, recepto iam vocabuli usu, dicitur, vel brutis animantibus, aut cuicumque etiam rei inanimae, humanas actiones vocesque poetica facultate, indulges; non tam ut fingendo quandam veritatis imaginem efformes, quam ut eam latentern in rerum, aut animalium natura, eruas, ac velut in figurata icone proponas; in qua familiaris eorum sermo, lemmatis atque inscriptionis locum obtineat, expositio vero fabulae apodosis vicem sustineat. Quod fictionis genus apologi nomine censemus. Parabolarum fictionibus sacrae literae abundant; quo din figuratis hisce imaginibus dulci quadam illecebra, ac veluti colorum [(transcriber); sic: colornm] pigmentis veritas adumbretur. Christo domino nihil familiarius, quam per fictiones parabolicas suos erudire, ut illa ovis perditae Luc. 15. et ibidem filii prodigi Seminantis Luc. 8. Operatiorum in vinea Mat. 20. Prophetis etiam usitati apologi, ut arborum inquirentium Regem


page 340, image: s0412

Iudic. 9. Cardui et Cedri 4. Reg 14. Verum sacras imagines hoc loco non observamus, alibi opportunius forte expendendas.

Unam tamen alteramque probe a piis auctoribus excogitatam parabolam subiciemus. Iacobonus Franciscanae familiae vir integerrimus, Viridar. Raderi p. 2. de contemp. sui c. 3. hac imagine Virginitatem, sensuum periculo ac volutatibus, facilime ad lapsum traduci scite adumbravit. virginem asserit fuisse, quae gemmae, quam servabat, pretio, multis cara haberetur. Erant imprimis quinque huius gemmae cupidissimi fratres. In his primus artis pictoriae inter suos peritissimus [(transcriber); sic: peritissimns] . Hic omnem picturarum elegantiam, sua arte laboratam, obtinendae gemmae causa pollicitus, nihil tamen assecutus est alter musicae artis gnarus, aurium lenocinio Virginem sibi frustra devincire conatus. tertius Pharmacopola, ex Arabum delitiis, quidquid fragantiae odorisque exquisiti esset, liberaliter obtulit, sed et repulsam tulit. Coquus subinde omnes mensarum cupedias, palatique oblectamenta spopondit. Caupo denique lenonum consortia carnisque illecebras sua opera suppeditandas promisit, modo gemma cederet Virgo. Sed irrita omnium fuere studia. Unius tantum viri Principis gratia haec gemma servata est, cuius illa sese thalamo nuptam addixit. [Note: (1) Mundi illecebris spretis Deo suam Virginitatem despondere.] Verbo rem dicam. Virgo anima est, gemma virginitas, fratres quinque, totidem sensus, et Princeps Christus est; cui per votum suam virginitatem dedicat, mundi delitiis spretis.

Huc et illa de Vitale cive Veneto Matth. Paris in Hist Anglic. parabola verius, quam historia spectat. Hic in foveam delapsus diris animantibus insessam, iamque letho proximus, rusticum ex vicinia, lignis legendis intentum, percipit, orat, obtestatur, promittit, impetrat, ut captum fune demisso educat. obsecutus rusticus, eduxit primo adhaerentem funi simium, leonem deinde, denique draconem, ac terrore pene exanimatus postremo vitalem, qui iam liber hominem se consequi iubet, ingentia promissa in urbe soluturus, verum ubi adfuit ad locupletes hominis


page 341, image: s0413

aedes, nec ostio quidem acceptus est, ut proinde ad silvas regressus, gratiores repererit feras [Note: (1) Ingratitudo hominum maior saepe, quam ferarum.] collecta enim a simio ligna, a leone ferae aliae venatione occupatae, a Dracone ingentis pretii gemma profusa est, quam dum rusticus vaenum cum fraude offerre censeretur (redeunte ad dominum, quae venierat gemma) ad senatum delatus causam factumque exposuit, ad quam Vitalis accersitus, et convictus ingratitudinis, suas rustico aedes cedere (ut promissa ferebant) coactus, didicit, bruta se fuisse prudentiora, quae ultro grata, quam coacte esse maluissent.

Ecclesiasticis quoque scriptoribus apologi placuere. Ita Nazianzenus prima sua epistola ad Celeusium praesidem, ut eum a vana gloria abduceret, de cygnis et hirundine apologum adfert. Cyrillus, Gerson aliique iisdem fictionibus ad veritatem exponendam delectati sunt, quod uti rara, sic fida ad alendam memoriam imagine altius suaviusque insidere animis hac arte sapientiam crederent. Neque illud Themistocles ac Demosthenes; hic Oratorum, ille belli Ducum in Atheniensium Re p. [Abbr.: Re publica] facile principes, ignorabant, ut Plut. in Demosthene. quorum hic Philippo, post Thebas superatas, ad Atheniensibus postulante, ut sibi Oratores urbis populum ad arma defensionemque concitantes dederent, apologo luporum cum ovibus amicitiam spondentium, modo canes dederent, [Note: (2) Principibus et Custodibus populi sublatis facile Res p. [Abbr.: Res publica] evertitur.] facile dissuasit: ille suis persuasit civibus, ut ne veterem magistrarum excuterent, per apologum vulpis muscis sanguinem trahentibus obsitae, quae eas excutere noluit, ne aliis adhuc impastis locum faceret [Note: (3) Veteri Magistratu iam ditato male alius sufficitur.] ex quo promptum erit intelligere, quae vis, non animum modo penetrandi, sed et persuadendi his fictionibus insit. Nec minori saepe voluptate quam efficacia sensum feriunt. Qualis illa pauperis ad Regem Neapolitanum Alphonsum censeri potest. Supp lex ille Regi accidit, atque in gravi, quam sibi cum quodam creditore suo litem esse ferebat, eius opem intercessionem que postulabat. Memorabat suo se creditori iterum iterumque abunde exsolvisse, identidem tamen importunum


page 342, image: s0414

exactorem redire, atque [(transcriber); sic: arque] eiusdem debiti solutionem exigere, ut sibi denique ad solvendum nihil reliquum manserit [Note: (1) Fames importuna exactrix.] Quis inquit Rex, impudens ille, crudelisque exactor est Domine, inquit pauper, meus hic venter, qui singulis diebus solutionem urget. Et mihi, excepit Rex, similis est creditor. Verum subiungit pauper, habes unde illi abunde solvas, mihi desunt omnia. Delectatus Rex hominis oratione atque ingenio, liberali a se munere recreatum dimisit, Nimirum apta et elegans necessitatis in figurata imagine expositio, hanc gratiam oratori fecerat. Habet praeterea hoc fabularum genus facultatem rem velut oculis subiciendi singularem. Ita Menenius Agrippa ut Liv. hist. l. 2. fabula de humanis membris adversus otiosum ac prodigum ventrem conspitantibus, ne quod subsidio esset [Note: (2) Plebs a nobilitate licet otiosa, conservatur.] clarissime exposuit stultum plebis consilium, ab otiosa licet nobilitate secedentis, atque in urbem ab Aventino retraxit. Ita quoque Galliarum olim Regi Comano ut Iustin. l. 43. non nemo Procerum suasit apologo canis. Massiliam, cui urbi condendae Rex pater locum dederat, finitimis populis exitio futuram. Canem ferebat, aliquando partu gravidum locum a pastore precario obtinuisse in quo pareret, quo obtento iterato petiisse, ut sibi educare eodem in loco catulos liceret: ac postremum adultis catulis, fultam domestico praesido proprietatem loci sibi vendicasse, [Note: (3) Nimium indulgendo imbelli hosti multi denique opprimuntur.] non aliter Massilienses, qui nunc inquilini videantur, quandoque dominos regionum futuros, quae oratio tantum valuit, ut Rex, intellectis periculis statuerit Massilienses insidiis praeoccupandos esse.

Dixi in parabola, hominibus actiones vocesque, ingenio poetae fictas adhiberi; in apologo, feris ceterisque rationis expertibus rebus, ut iccirco illae fictiones, sint rerum, quae possunt fieri, hae, earum quae nequeant: adeoque veri nullam similitudinem, uti illa, habeant, quod tamen veritatem in repraesentando, quae imaginis propria est, non imminuit modo, verum etiam illustrat, ut, cuius solius gratia, reperta sit. Quod si igitur homines cum animalibus in eadem fabula,


page 343, image: s0415

aut Dii ficti adeoque rationis expertes inter se, aut humana membra (ut superiori exemplo constat) componantur, ita ut omnis absit verisimilitudo, ad apologos spectabit fabula; ut qui sunt rerum verisimilitudine destitutarum. Ita illa quae de sene et filio asinum succollantium est fictio, apologis potius, quam parabolis accensenda erit, nam parabola ut historia accipi debet ab auditore, dum constet denique veritatis tantum repraesentandae causa propositam, secus quam in apologo fiat, qui in ipsa narratione, sua fictione innotescit, et tanquam imago veritatis dari agnoscitur.

Talis illa de Mercurio est fabula. Hunc enim suis elatum spaientiae ac eloquentiae donis, aliquando statuarii officinam subiisse memorant; ut quo in pretio. ante Deos ceteros, inter homines esset, intelligeret. De Iovis igitur statua, affabre elaborata, rogat, quanti fiat? centum, inquit statuarius, aureis aestimatur, quanti Mars? octoginta respondit, quanti Venus? quadraginta, ait, ita de Neptuno aliisque sciscitatus, denique simulacrum Mercurii quanti faceret? postulat. Parvi, excepit statuarius, nobis est, cetera ementibus [Note: (1) Sua aestimatione magnus, aliis sape in minimis est.] leviculus ille gratis adiicietur. Ita deceptus sua opiniove, ac confusus abiit, didicitque, nihil esse superbis despectius.

Porro, ut aliquam exemplorum copiam huius poesios figuratae amatoribus sufficiamus, praeteritis fere Aesopi apologis, ut passim obviis, notisque rariores aliquot Ex Gabria, Phaedro, Plutarcho [(transcriber); sic: Plutrarcho] , Cyrillo, (quem in manuscriptis repertum recens aetas protulit) Vincentio Belluacensi, Abstemio, Tympio, aliisque subiungimus.

CAPUT XXVI. Diversa in apologis figuratarum imaginum exempla. BELLUACENSIS ex Aesopo aliisque.

LEo cum Lupo et canibus venatum concesserat, a quibus cervus in saltu interceptus est, mox divisa in partes praeda. Leo inquit, Ego primam tollo partem,


page 344, image: s0416

quia Leo sum, deinde et altera pars mea est, quia fortior, denique et tertia, quia plus ceteris cucurri. Quartam porro qui tetigerit, me sentiet inimicum. [Note: (1) Qui cum potentibus opes dividit, facile amittit.] Nempe cum potentibus opes partiri, res est plena discriminis. Lege infra apologum similem.

Securi fracta, ad arbores homo oratum venit, ut concederent de ligno manubrium, quod cum obtinuisset, beneficii immemor, securi deinde ad multarum arborum excidium usus est. [Note: (2) Vires hosti in suam perniciem suppeditare.] Nempe cavendum ne hosti opem viresque suppediennus, quibus deinde adversus nos utatur. vide Bulluacensem qui ex Aesopo, aliisque hos et sequentes apologos, pene ad Cyrillum usque collegit

Apes Iov em aliquando convenere orantes, ut suis aculeis vim laedendi venenatam inderet. Indignatus Iupiter, quod mellificio natae tam digna parum genere suo postularent. Statuit, ut quoties aculeum figerent, amitterent cum aculeo vitam [Note: (3) Ultio in auctorem recidens.] Nempe ita vindicta exercenda est, ne teipsum illa opprimas.

Asinus cum vidisset catellum post blanditias et obsequia Domino exhibita liberalius pasci, occurrit et ipse, elatisque in Dominum pedibus insiliit, linguaque demulcere coepit, verum exclamante domino accurrens familia fustes ac lapides in eum congessit [Note: (4) Non cui. vis quodvis officium competit,] Nempe non cuilibet quodvis officium competit, indigni procul ab aula, et sacris amovendi.

Rana cum bovem in prato conspiceret, pari se credit magnitudine posse excellere, modo rugosam impleret pellem. Ergo inflata, interrogat natos; numquid par bovi videatur, illis negantibus, rursum intumuit, ac deinde rursum, dum, rupta denique pelle, moreretur. [Note: (5) Nimium arrogantia inflatus rumpitur.] Nempe humilis conditionis homines, ubi nova aliqua sorte plus aequo intumescunt, exitio proximi sunt.

Pater duarum filiarum alteram olitori, figulo alteram nuptui dederat, illam ubi convenisset, et quo statu res essent? Postulasset. omnia, respondit, bene cedere, pluviam se tantum pro horto a Diis exoptare. Subinde cum idem pater, apud figulum, filiam


page 345, image: s0417

inviseret, ac de rerum successu sciscitaretur. Omnia recte vertere, respondit, unum optare, ut serenum esse pergat, quo vasa facilius ex siccentur. Tum pater: Soror imbrem a Diis postulat, tu serenitatem, cui igitur preces meas apud Deum recte coniungam? [Note: (1) Contrariis hominum votis nec Deus quidem faciat satis.] Nempe contraria plerumque inter se pugnant hominum vota, ut nec Deus quidem omnibus satisfaceret.

Accipiter nidum Lusciniae conspicatus advolat implumes etiamnum pullos rapturus, nec tenera illorum aetate, nec parentis intergementis questibus motus. auceps igitur ubi praedatricem hanc volucrem ex stepitu observasset. adfuit, raptoremque intercepit. [Note: (2) Fraudulentus captator saepe capitur.] Nimirum qui fraudibus alios circumveniunt, non raro iisdem circumventi pereunt.

Graculus pavonum sese pennis egregie exornaverat iamque genus suum aspernatus ad pavones se contulit, ut inter pulcherrimas volucres censeretur, verum illic despectus, ac male multatus ad suos rediit, a quibus non minori indignatione reiectus est. [Note: (3) Qui alienis superbis etiam propriis excidet.] Nempe qui supra generis sui conditionem alienis sese bonis effert, etiam propriis saepe excidet.

Similis fere de Cornicula est fabula, apud Gabiniam et Horat in epist. quae aliarum avium pennis ornata et mox nudata, cornix mansit.

Lupus cum ossa devorasset, atque unum transversim mediis inhaereret faucibus; opem, magna lucri promissione orabat, quam ubi grus denique, immisso in fauces collo tulisset, ac mercedem deinde postularet. O ingratam, inquit lupus, an satis tibi non est, quo incolumis caput de meis extuleris faucibus [Note: (4) Potentes beneficium putant si cui non noceant.] Nempe potentes et improbi beneficium putant, si cui minus noceant. Ex Aesopo.

Vespertilio cum grave inter quadrupedes et aves bellum exarsisset; ad hostiles quadrupedum pattes se denique contulit. Verum Aquila subsidio avibus veniens, victoriam cum suis reportavit. Legibus demum certis pax coluit, sed vespertilio exclusus, pennisque spoliatus, nec his, nec illis gratus, latere profugus in tenebris coactus est. [Note: (5) Neutrius in bello partis utrisque plerumque expositi sunt.] Significat illos


page 346, image: s0418

qui duabus se partibus in bello obnoxios faciunt, utrobique fere impingere.

Formica cum hieme eductum de caverna frumentum siccaret, cicada esuriens orabat, ut aliquid frumenti concederet, Cui Formica: Quid fecisti aestate? Cecini, inquit, illa. Si aestate, respondit formica, cantasti, hieme salta [Note: (1) Laborandum tempori.] Haec fabula docet, laborandum tempori et aetate iuvenili, ne cum alii abundent, ipse senex egeat. Gabrias.

Manus et pedes aliquando indignati ventri, iccirco quod otiaretur, cibum suppeditare noluerunt, verum otio pariter frui; sed denique membra corporis omnia defecere Ergo manus facti paenitentia ductae cibum offerunt. verum serius oblatas venter deinde respuit. [Note: (2) In Re p. [Abbr.: Re publica] etiam otiosae quaedam partes alendae.] docet Quasdam Reip. [Abbr.: Rei publicae] partes, alias etiam licet otiosas debere alere (ut subditos otiosum Regem) nisi totam Rem p. [Abbr.: Rem publicam] velint male intercidere. Vide suprad.

Asinus leoni quon dam ostensurus, et se animantibus ceteris terrori esse posse conscenso monte, horrendum coepit rudere, moxque vulpes leporesque conspecti fugere. Et me, inquit leo, vox illa terrere potuerat, nisi te quis esses, novissem [Note: (3) Terror verborum fortes non tangit.] Docet quosdam inani tantum verborum strepitu, non autem virtute timorem incutere.

Leo esuriens languorem fingebat, sed animantes ad visitandum aegrum cavernae succedentes devorabat. Vulpes eodem delata, ingredi noluit. Rogata causam cur nollet; Quia, inquit, vestigia intrantium quidem video, sed nulla redeuntium, [Note: (4) Potentium aulae vitandae.] docet non facile subeundas potentium aulas.

Asinus aliquando equum in via socium orabat, ut sarcinae gravissimae ex se partem susciperet [(transcriber); sic: susciperett] , quo recusante, cum denique succubuisset asinus, totum onus a domino cum asini etiam pelle in equum translatum est [Note: (5) Saepe qui parva detrectant onera, ad gravia coguntur.] Ita qui recusant saepe exile onus, coguntur denique ad graviora perferenda. Aesopus.

Leo cum rustici caulam subiisset, hic illum intercepturus clausit aditum. Igitur leo in gregem primum, deinde et armenta crudeliter grassatus, rusticum


page 347, image: s0419

suae iam vitae consulentem terruit, ut is proinde liberam aperiret viam fugienti. Egresso leone flens ad virum, uxor, inquit, merito tam indigna pateris, qui illum quem fugere et fugare oportebat, inclusisti [Note: (1) Hosti fugienti etiam pons sternendus] Nempe hosti potenti via etiam ad fugam aperienda est.

Hircus aestivo tempore impense sitiens, cum in praecipitium sese profundum ad hauriendum dimisisset, neque deinde in altum conniti rursum posset, opem implorabat. cui vulpes, si tantum mentis, quantum pilorum in barba habuisses, huc digressa non esses, ante quam de reditu praevidisses [Note: (2) Progrediendum non est unde regredi nequeas.] Scilicet eo progredien dum nen est, unde regredi nequeas.

Lupus captam in praerupto pascentem intuitus, ut potiri ea facilius posset, descende, inquit, pratum hic tibi pinguius longe patet. Cui rursum capra, [Note: (3) Consilum aliis libenter damus, quod nobis utile est.] Non ut me pascas, sed ut teipsum, Lupe, solicitus es.

Galli duo gallinacei atroci certamine concurrerant, alter victus sub tecto se pudoris plenus abdidit: elatus alter, tecti vertici insedit canens victoriam, quem ubi Aquila praeteriens conspexisset, ut praedam abripuit [Note: (4) Arrogans victor saepe vincitur.] Nempe arrogans victor saepe vincitur. Aesopus.

Nonnemo cum furacem intercepisset vulpem ut eam longo dolore affigeret, caudae stupas, aliaque ignium alimenta connexuit, succenditque. Ita dimissa in propinquos sese hominis segetes effudit, inflammavit que sero homine ulciscendi amentiam deflente [Note: (5) Ultio in auctorem recidens.] Nempe Vindicta saepe in auctorem redit.

Vespa aliquando cum serpente congressa, eius insedit capiti, quam cum discutere serpens non posset, caput rotae venienti subiecit [Note: (6) Ulcisci hostem se una perdendo.] Ulciscar, inquit, licet cum hoste moriendum fuerit.

Leo quidam amabat virginem, pro hac impetranda parentem adiit. Is veritus denegare, leonem monuit ut si vellet, ungues una cum dentibus deponeret, ne virginem terreret. Exarmatus igitur leo redit, sed iam parum timendus verberibus ad mortem multatus, [Note: (7) Arma non temere inter hostes deponenda.] didicit, arma non temere inter hostes deponenda.


page 348, image: s0420

Ursus de sua humanitate inter ceteras animantes gloriabatur; quod in mortuos nunquam saeviret. Tum Vulpes subridens, inquit, utinam mortuos potius absumeres, quam vivos [Note: (1) Crudelis humanitas parcere ut gravius noceas.] Nempe gravius nocet, qui parcit.

Mater cancros filios reprehendebat, quod oblique potius, quam recta incederent via. Tum illi, praei, o mater, ut discamus ex te recte ingredi. Quod cum frustra conata esset, videbatur, [Note: (2) Exemplo parentum soboles peccat.] Nempe Exemplo parentum peccat soboles.

Corvus ubi cygnum vidisset colore niveo omnibus gratum, ratus ex aqua ubi crebro lavaretur, hunc nitorem provenire, aquas etiam coepit incolere, ubi destitutus suo pastu, vitam prius quam colorem amisit. [Note: (3) Imitari quae neque as vel omnia non omnibus conveniunt] Nimirum omnia non conveniunt omnibus.

Equiso avenam equo subductam vendebat, interea ut comptum haberet equum, sedulo indies comebat, fricabatque. Sed equus ad curatorem versus, si me pulchrum vis, avenam potius adhibe, quam pectinem [Note: (4) Ieiunus venter blanditiis non pascitur.] Videlicet ieiunus venter blanditiis non pascitur.

Inter mures felesque bellum exarserat, quo mures plerumque victi succumbebant, igitur, consilio inito, suasum, ut murium duces cornua sibi aptarent. Factum: ventum in praelium rursus, ubi cum superati mures terga verterent, suasque cavernas subirent, cornuti antris exclusi, primi omnium praeda fuere [Note: (5) Supra vires nil audendum] Nempe qui supra vires audet, succumbit.

Graculus cum aquilam vidisset, agno rapto, evolasse, aemulatione facinoris ductus arietem impetiit: verum implicitus villis haesit, et rustico praeda fuit, qui praecisis eam alis domum ad filias detulit. Rogantibusque, quaenam avis esset? Respondit, sibi videtur aquila esse, mihi verius graculus. [Note: (6) Altiora viribus non esse tentanda.] Nempe altiora te, ne tentaveris.

Perdix capta vitam deprecabatur, pollicita se plures alias perdices venatione capturam. Tum venator. Iccirco dignior es morte, quia consanguineis insidiari cupis. [Note: (7) Proditio, non proditor amatur.] Nempe raro proditor, licet ipsa proditio, amatur.


page 349, image: s0421

Lupus captam ovem latibulo intulerat, supervenit leo, et depositam praedam sustulit, lupus id a longe observans, querensque: meum, inquit, iniuste abstulisti. Leo subridens. Nimirum, inquit, tibi iuste ab amico donatum fuerat [Note: (1) Male parta male dilabuntur.] Nempe male parta, male dilabuntur.

Pica humano sermone edocta vini pretium enuntiare: cum aucto denique ob difficultatem annonae pretio solita proclamatione uteretur, ab oenopola indignante in fimetum eiecta est: ubi cum porcum in mediis sordibus volutatum conspiceret: an tu, rogat, vinum quoque proclamasti? [Note: (2) Servien dum tepori ut bene De mino servias.] Videlicet Tempori serviendum, et in aulis Regum, quod placeat, loquendum, nisi eici, atque ad porcos redire cupias.

Mulus a Vulpe interrogatus, cuius originis esset: respondit, se Dei creaturam esse. Vulpes hoc , inquit, scio, at quibus parentibus es natus? Tum puduit fateri patrem asinum esse; et memor, mattem in aula regia fuisse educatam: Affinis, inquit sum equi vectoris suae regiae maiestatis, [Note: (3) Generis nonnullos magis pudet quam] Nempe generis multos pudet, scelerum non pudet.

CYRILLI Apologi

Vulpes famelica, ut corvum fame laborantem captaret, se mortuam ac velut cadaver in terram prosternit. Verum non usque adeo vitalem animam intra viscera continere potuit, ut ne corvo aliquid fraudis suboleret. Cumque iccirco de fraude facta expostularet [Note: (4) Fur furi fidem non habet.] Fur, inquit vulpes, furi fidem non habet. Cyrillus antiquus autor in manuscripto hac aetate repertus, de quo Cornel a lapide, et alii, nos 30. sequentes apologos ex eo selegimus.

Porcus aliquando bovem post sumptum iam cibum ruminare iterata masticatione comperit. Et quin inquit a sumpto quiescis cibo, nec devorata recoquis? Quia, respondit, bos tecum inter impura et lege prohibita censeri nolo [Note: (5) Saepe ruminata altius haerent.] Nimirum quae mente saepius ruminaveris, altius insident. Cyrillus.

Equus asino exprobrabat, quod divisa ungula sub onere tardius incederet. At tu inquit asinus, solidam


page 350, image: s0422

progrederis citius, sed saepius offendis [Note: (1) Praecipitantia offendit.] Nempe prudens festinat lente. Cyrill.

Corvus ut famenti in morbo vulpi consuleret, gallinas adiit, suadere conatus vulpem deposita feritate, monasticam mansuetamque vitam delegisse, iamque secure adiri posse, persuasisset curiosis credulisque, nisi interveniens gallus, O simplices exclamasset, an corvum vulpemque credetis fallaciam, naturamque exuisse. Cavere nisi incaute perniciem vestram ametis. Ita detinuit servavitque, sua credulitate et aliena perfidia [(transcriber); sic: pefidia] perituras. [Note: (2) Nimia credulitas saepe fallitur.] Nempe Fide, sed cui vide.

Lupus ut solutum a iugo bovem, ad solitudinem, otiumque suis insidiis opportunum traheret. Quin, inquit, maiori libertate solutus abis, teque quiescendo pascendoque oblectas? Cui ille, haec tua sit vita, mihi in labore maior quies, ac securitas sese offert [Note: (3) Labor corporis quies animi.] Scilicet vis animo quiescere, et a multis te periculis securum subducere, ama laborem. Cyrill.

Cum longo satis labore corvus pauca fari didisset, ranae loquacitatem audiens. Unde, inquit, soror, haec tibi loquendi copia? Natura, inquit, rana, pro cauda mihi linguam disertam elargita est. Tu vero, (rana vicissim interrogat) unde de improviso eloquens factus? Arte, respondit corvus, et labore, hinc etiam carius mihi sermo constet, parcius illo, cautiusque utor: Tu multa sed imperite blateras [Note: (4) Sapiens minus loquax.] Nimirum sapiens verba bis ad limam, antequam semel ad linguam adhibet, et prius quam loquatur, digna loqui discit. Cirill.

Asinus leonem mirabatur solo contuitu luporum gregem in fugam agere, quem vix magnis ipse clamoribus terruerat. Cui Leo. Ne mirere, nam sola virtus conspecta plus valet, quam clamosae inanesque voces. [Note: (5) Res magis quam verba movent.] Nimirum verba inania parum movebunt, ubi actio, virtusque non respondent.

Vulpes leoni sociata, cum aliquando obvium despexisset musculum, leone illum salutante, evenit, ut


page 351, image: s0423

uterque deinde in laqueos venatorum incideret. Mus igitur humanitatis a leone sibi praestitae memor adfuit, arrosoque illum laqueo in libertatem vindicavit, Vulpe in vinculis frustra adblandiente. [Note: (1) Etiam minimus hostis aut amicus non est negligendus etc.] Cui musculus Nesciebas, inquit, superba rebus etiam minimis suam inesse virtutem, neque nos quantumvis parvos aspernandos. Cyrill.

Aer tumefactus aliquando terram aspernabatur, tanquam punctum obscurum abiectumque sub pedibus calcantium. Cui Terra. Mea ego in humilitate quietem possideo, hominesque ac brutas animantes varia frugum metallorumque copia delecto et alo, cum tu elatus inflatusque inquietis semper ventis, tempestatibusque obnoxius turberis [Note: (2) Demissionis maior fructus superbia sterilis.] Nempe demissionis magnus est fructus, superbia sterilis et inquieta. Cyrill.

Formica aestatis tempore acquisitis recens alis aera petebat, ac philomelae se, apibusque sociam, similemque gaudebat. Verum hieme ingruente pluvia, ac tempestate appetita, tum fame urgente, cavernam revisura ab aliis excluditur. Cui formicae ceterae responderunt. Nullum illic alatum genus incolere, neque ad fructum alios admitti, quam qui fructum collegerint [Note: (3) Qui aliena et se maiora aggreditur, propriis merito excidit.] Ita aliena et magna petens, propriis etiam, parvisque non immerito excidit. Cyrill.

Canna arundinea, inter cannas melleas oriens, has ridebat, seleque efferebat, quod anno uno plus incrementi accepisset, quam illae duobus; sed tu, respondent sine fructu atque intus stulte intumescis. [Note: (4) Demissionis fructus maior] Melior est fructuosa exilitas, quam infrugifera elatio, nec aliis uti lis et sibi noxia, cum omni ventorum iniuriae exponatur. Cyril.

Vulpes aliquando gallum cantantem audiit, simulque cognitionem siderum, rerumque futurarum in illo mirifice extulit, ac cantanti velut applausura coexsiliit, denique ut amicum, ad osculum deferendum postulavit, cui dum se credulus inclinaret gallus, captus a vulpe interiit, [Note: (5) Laus saepe aliena nimium credulos praecipitat.] Aliena nempe simulatione et laude propria saepe decipimur. Cyril.

Struthio inter aves alarum suarum amplitudinem


page 352, image: s0424

iactabundus ostentabat, rogatus vero ab avibus ceteris, ut volatu praeiret, vano in terris conatu haesit, reliquis evolantibus. Tunc ad illum corvus, ubi inquit, frater struthio nunc alae istae tuae, numquid otiosum tantum sunt pondus? [Note: (1) Frustra ornatus qui nil prodest. vel Quod es videaris esse.] Frustra videri cupis, quod non es, et iactitas, quod inutile est, Cyrill.

Spina floribus pulchre exornata ad ficum versa. Ubi, quaerit, sunt flores tui? cui ficus, ubi sunt, o spina fructus tui! non dedit natura fructus, respondit spina. Tum ficus, nec mihi illa flores dedit. Verum cum flos derivetur in fructum, satiusne existimas sine flore fructum producere, quam fructu privatam florere? [Note: (2) Melius est utilem esse quam tantum videri.] Nimirum melius est utilem et frugiferum esse quam tantum videri. Cyril.

Simia laeta, sereno caelo, onagrum reperit in solitudine tristem deiectaque humi facie prostratum: causam sciscitata, intellexit nimiam caeli lucem oculis caliginem, animoque maerorem affundere Tum illa. Merito haec pateris, si solis lucem omnibus gratam ferre non possis. [Note: (3) Invidia excaecat.] Nimirum Invidus, alterius rebus marcescit opimis. Cyril.

Laetabatur lutum, quod columbam niveam pulchramque infecisset sordibus. Tum illa. Nisi tu in te foedum impurumque esses, me non inficeres. Verum ego fonte lavabor, eroque, quae fui, candida: tu lutum sordidum manebis [Note: (4) Non infamans alios nisi infames ipse.] Videlicet non infamant deturpantque alios, nisi infames ipsi turpesque. Cyril.

Corvus aliquan do ex vulpe artem ditescendi scire cupiebat, ut ad maiores opes perveniret. Respondit vulpes, hanc artem in tribus consistere vitiis, et uno tormento, videlicet in cupiditate insatiabili, inquieta rapacitate et continua illiberalitate, tum denique in timore perpetuo amittendi quod acquisitum est. Qua instructione corvus acquiescens maluit victum sibi providere in dies singulos, quam non necessaria cumulare [Note: (5) Ditescere sine vitiis et poena rarum est.] Cyril.

Talpa aliquando apud naturam querebatur, quod sibi oculos negasset, cum tamen basilisco tribuisset, quibus alios interficeret. Tum illa. Nescis misera


page 353, image: s0425

caecam te esse oportere, quae sub terra degis, ubi nullus oculorum usus [Note: (1) Avari et terreni sunt caeci.] Nimirum avarorum exemplum talpa est, quorum animi terrae immersi excaecantur. Cyril.

Iuvenis simia erat, de cauda sibi negata dolens, quam natura tam liberaliter vulpi impendisset. hanc ut vulpes erudiret, experientiae causa peregrinatum duxit. Occurrit primum elephas, sed edentulus; qui cum amissorum dentium causam rogaretur, illos se abicere licet pretiosos, dixit, ut venatorum manus subterfugeret. Occurrit et hyaena, verum caeca, oculos sibi a gemmarum cupidis erutos asserebat. Castor obvius naturam mutilarat, ne praeda aliis fieret. Pavo denique sine cauda repertus, hanc sibi ab avidis tantae pulchritudinis ablatam questus est. Tum simia. Iam enim vero intelligo, naturam multa largiri quae nos in insidias et pericula coniciant. [Note: (2) Honoris et opes nos magnis periculis obiciunt.] Malo igitur sine cauda pauper et ruta, quam cum tanto periculo caudata haberi. Cyril.

Macilenta Vulpes in pingue sese penuarium, per angustum insinuarat aditum, ut curaret cuticulam, quam ut mustela conspexit, rogassetque cuius beneficio subintrasset. Maciei, inquit vulpes. Quid hic actura es quaerit. pingui hanc pabulo macilentiam, inquit,, curabo, sed qua via, refert mustela, iam pinguior redibis vide ne de pelle pericliteris. Quo expenso rectius, vulpes coepit viam mature relegere, nec tanti voluit pinguedinem emere [Note: (3) Carnis cura multos perdit five Gula noxia est.] Nimirum multi dum carni nutriendae student, male intereunt. Cyril.

Simia ut ornatior esset, tergumque informe tegeret histrionem, quem vario in habitu spectarat, pro veste commodanda adiit quam ille obtulit, modo sibi in scena famularetur, accepit conditionem. Verum deinde saepius nudata propalam ad verbera aut ludibria, doluit sua se cupiditate in hanc servitutem venditam [Note: (4) Libertatem exiguo pretio vendere stultum est.] Nimirum stultorum est libertatem pro exiguo pretio et lucro vendere. Cyril.

Aranea nonnumquam suae insidens ad captionem telae, risit apem vago labore oberrantem per prata floresque,


page 354, image: s0426

Et quam stultum, inquit, pro stilla roris tanto circumvolare opere. Quanto stolidius, respondet apis, pro foetida musca te eviscerari, ac saepe irrita exspectatione deludi [Note: (1) Honestius ex labore quam rapina vivitur.] Nempe ex rapinis vivere avaros turpe, et fallax: Et fructu operis laboriosos, certum honestumque est. Cyril.

Cucurbita iuxta palmam ortu subito intumescens ex vetusta iam arbore sciscitatur, quanto tempore adoleverit? Cumque illa centum sese annos natam diceret. elata, gratias, inquit, naturae habeo, quae centum me diebus ad hanc magnitudinem educavit. Cui palma. Misera es, nam cito te perituram auguror, quae cito accrevisti [Note: (2) Nihil subito a natura aut arte laborat um in honore aut fortuna, diuturnum.] Nihil enim subitum diuturnum, ubi subito opes affluunt, brevi relabuntur. Cyril.

Vagus rapaxque lupus, cum bovem post toleratum iugum, gramine se tenui alentem cerneret; o te miserum exclamat, cui praeter gravissimae servitutis iugum, tam victus tenuis est: ego si parens natura vires dedisset, praeter libertatem laute etiam pascerer, et vel aselli carnes aversarer. [Note: (3) Tenuis victus iure partus, quam lautus cum iniuria, melior.] Cui bos respondit. Malo inter labores iure vesci foeno, quam inter otium hae dis iniuria. Cyril.

Sanguisuga postquam humano aegrotantis se implesset sanguine, verum noxio, coepit et ipsa morbo lethali contristari. Tum formica praeterambulans, granumque ad cavernam trahens cum a scribente causam mali intellexisset [Note: (4) Gula perdit.] Malo, inquit, labore meo parce, quam alieno ex sanguine profuse vivere; nam ex alieno immodice vivere, multis lethale fuit. Cyril.

Aranea vermem sericum aliquando reprehendit: quod se evisceraret in usum aliorum, sine ullo suo emolumento. Ego, inquit, utilius meum in usum, venationemque muscarum laboro: tu allis tantum nata videris. Cui serici pater respondit. an nescis bonum omne diffusivum sui, ad aliorum transire utilitatem? [Note: (5) Bonum sui diffusivum vel labor Reip. [Abbr.: Rei publicae] impensus laudabilis est.] quisquis sibi tantum natus est, orbi inutilis est. Aliis apes laborant, bovesque, aliis vellera oves gerunt, poma arbores, vilis est, qui sibi tantum servit. Cyril.

Cum post effusionem pluviae aer calefactus rursum


page 355, image: s0427

effusos humores attraheret, tellus queri coepit, quod auferret, quae paulo ante dedisset. Cui aer respondit, iccirco dedisse se, ut reciperet; hoc, excepit tellus, illiberalis animi est: nam omne donum convenit esse gratuitum [Note: (1) Dona gratuita esse convenit.] Cyril.

Danubium in se exundantem Oceanus aliquando interrogabat: quando illo suo influxu cessaturus esset. [Note: (2) Liberalitati nunquam satis.] Tum, inquit, effundere desinam, cum tu recipere. nam ut cupiditati nihil est satis, ita nec liberalitati. Cyril.

Gravida vipera foetum, morsu per viscera matris via aperta egredientem, ita affata dicitur. Ergone ingrati vitam, quam dedi, matri nascendo adimitis! Cui proles, cur igitur delectata conceptione ventris caeco nos carcere inclusisti? lux nocis debetur, hanc quaerimus. Tum mater, quod in me audetis malum refundetur. Mare ex vobis in conceptu praemorso capite voluptatem luent, feminae pari mecum clade occident [Note: (3) Quod tibi non vis, ne feceris aleri, vel Parentibus ingratus ingratos experietur liberos.] Nempe quod tibi nolis fieri, alteri ne feceris. Cyr.

Canis ubi gravius a Domino vapulans lamentaretur, accessit lupus: Et quid, inquit, hominem amas, a quo post labores, vigiliasque etiam verbera devorare cogeris. Tum canis, si bona de manu amici profecta accipio, cur non etiam quandoque mala? dignus amico non est, qui ad quamvis offensam resilit. [Note: (4) Non deserendas amicus, qui aliquando offendit.] Cyril.

Ficulnea sine flore infructus protrusa. cum iuxta se vidisset lilium rosasque eleganti florum specie atque odore vernantia: quorsum, inquit, floris illa amoenitas, quae sine fructu in vobis est? Cui rosa, liliumque respondit. An nescis te flore omni destitui, dum fructum paris: nobis idem ipse flos fructus est, cuius fragrantia non homines modo, sed et ipsae etiam ferae, praesertim unicornes, delectantur: [Note: (5) Virginitas flos cum fructu. Coniugium fructus sine flore.] Nimirum Virginitas flori similis, non absque fructu est; coniugium fructus, sed absque flore est. Cyril.

Vipera aliquando Phoenicem solitarium mirata de thalami socia inquirebat. Cui Phoenix, solus ego in meo sum genere, et solus mihi sufficio. [Note: (6) Virginitas solitaria beati??? fecundo coniugie.] O vita misera, exclamat vipera, quae et gustu et fructu coniugii


page 356, image: s0428

posteritate destituitur. Contra Phoenix Tui vero misereor, qui aut concipiendo, aut pariundo interis, ingrata adversum te posteritate. Ego sic morior, ut ex funere superstes pro omni posteritate me ipsum substituam, vitamque, quam tu in alios transfundis ingratos, mihi liberaliter reddam. Cyrillus.

ABSTEMII APOLOGI.

Senex mortem venientem orabat, ut sibi tantillum temporis ne denegaret; quo testamentum conderet. Cui Mors. Toties a me admonitus, cur non condidisti? Nunquam te, senex inquit, vidi hactenus. An non vidisti, respondit, cum aequales, iuvenes etiam, puerosque e conspectu tollerem? nonne admonui, quando oculi hebescere, auditus minui, ceterique sensus ac corpus ipsum coepit deficere? [Note: (1) Indies mortis admonemur.] Abstemius.

Aves de pluribus Regibus eligendis consultabant, quod sola Aquila minus sufficere tantae multitudini regendae videretur. Sed cornix intercessit, deterruitque. Causam rogata, Plures, inquit, difficilius sacci quam unus impleri poterit. [Note: (2) Ubi multi imperant, multi rapiunt.] Nempe Reges multi, multis inhiant subditorum bonis. Abstemius.

Agricola Iovi questus quod pecora ipsi segetes passim depascerentur. Lupum iis, inquit Iupiter, dabo, qui compescat evagantes. Verum lupus ubi denique rustico complures oves sustulisset, Iupiter rursum imploratus venatores constituit, qui lupos caperent. [Note: (3) Nemo si ne adversario vivit] Ita nihil immoderatum diu sine poena est. Abstem.

Mulier quaedam viro defuncto ad nuptias transire alteras cupiebat, hominum tamen irrisionem verita, anceps haerebat. Cum mater, ut timorem disiceret, suasit, ut, quem habebat, asinum viridi colore tingeret, sicque per urbem dimitteret. Traxit hoc spectaculum primis diebus aliquam multos, verum denique hic concursus admiratioque hominum desiit [Note: (4) Hominum fama, nisi in vitio diuturno nen est.] Idem, commater inquit, de te futurum putes. Aliquot diebus fabula vulgi eris, denique conticescent. Abstemius.

Vir uxori merulas dabat igne excoquendas. Et hos inquit mihi turdos coque. Erras, inquit illa, sunt merulae.


page 357, image: s0429

Tum vir, ego vero turdos esse assero, neganti rursum uxori inflexit verbera, dum conticesceret. Recurrente post annum eodem die. Haec, inquit ad maritum mulier, illa dies qua ob maledictas merulas superiori [(transcriber); sic: susuperiori] abs te anno vapulabam. Adhuc negas, perversissima, turdos fuisse, simulque repetiit verbera Ita revoluto tempore, muliereque saepius eadem recinente, et verbera quoque, a viro iterata tulit. [Note: (1) Debilioris ingenii pertinaces opinione.] Abst.

Non absimilis illa fabula de muliere contendente cum viro pratum non esse demessum, sed tonsum, quam cum in aquas vir denique praecipitem egisset, iamque vox undis interciperetur, illa levata adhuc manu, digitisque in forfrcem aptatis viro illusit, ne victa videretur. [Note: (2) Stultum cum fortioribus contendere.] Nempe illa docet fabula, stultum esse contendere cum fortio ribus, haec muliebris pertinaciae egregium exemplar proponit.

Asinus pluribus annis inoffenso pede domino sub oneribus servierat, semel via salebrosa gravi sarcina pressus, offendensque concidit, mox duris verberibus multatus. O ingratum exclamat herum, qui nec unicam quidem offensam pro tot officiis praestitis ignoscit. [Note: (3) Potentes post multa beneficia ad unam sape iniuriam implaca biles.] Nempe potentes tam facile multa beneficia, accipiunt, quam difficile vel unam donant iniuriam. Abstem.

Aquila in ceterarum avium comitio, postulabat aliquas ceterarum filias formosiores pedisequarum in aula loco. Mox bubo; Regina, inquit, meas accipe. Tum Aquila, qua forma filias possides? qua sum ego, respondit bubo. [Note: (4) Suum cuique pulchrum, quia quisque sibi potior est.] Quae res ceteras aves in risum effusissimum solvit. Nempe cuique suum pulchrum est, quia sibi quisque placet in cetoris. Abstem.

Vir quidam decrepitum parentem domo ad Xenodochium reiecerat, hic a filio orabat, duo saltem lintea, ex partis a se opibus patri submitteret. Exoratus per unam de suis prolibus ad avum deferenda lintea destinat. Puer ad patris ingenium natus, alterum de linteis retinuit. Increpitus a parente redux et cur servasset alterum? rogatus custodivi, inquit, illud, ut tibi aliquando in Xenodochio agenti mitterem. [Note: (5) Exemplo duci, vel Impius pietatem non meretur.] Nempe


page 358, image: s0430

quod tibi non vis fieri, patri ne feceris. Et, ducimur exemplis. Abstem.

Lupus esuriens hystricem ambiebat, sed caute hirsutum formidabat. Igitur verbis eum humanis adiit, suasitque ne pacis tempore inutile telorum pondus corpore traheret, cum alii sagittarii extra praelium sagittas deponerent. Cui hystrix. Adversus lupum semper praeliandi tempus esse. [Note: (1) Adversus hostem fraudulentum semper munitum esse convenit.] Nempe adversus hostem fraudulentum semper munitum esse convenit. Abstem.

Vulpes a rustico ob gallinas captas intercepta [(transcriber); sic: intercercepta] , cum rustico pro libertate omnem fidem promitteret. Dimitterem inquit ille, nisi mortuae, quam vivae fidem inesse maiorem crederem. [Note: (2) Hostis capti blandiriis non fidendum.] Hosti blandienti non fidendum. Abstem.

Servus cum asini circumagendi taedio duceretur, ex alta rupe praecipitem egit, mentitus domino, casu decidisse. Is vero coactus asini deinde onus perferre. Tum denique animadvertit, suo de flagitio merito plecti. [Note: (3) Fortuna scelere ambita exitu infelix.] Nempe quisquis fortunam scelere ambit, excidet. Abstem.

Mures comitio indicto consultabant, qua arte felis insidias possent subterfugere. Fuit in ceteris, qui suaderet, ut ex collo felis tintinnabulum suspenderetur, ita facile detegendas insidias. Itum ab omnibus in hanc sententiam velut sapientissimam. Verum. nonnemo aetate grandior: quis, rogat, e vobis, tintinnabulum appendet? Quod cum ordine subterfugerent; [Note: (4) Consilium in arduis facilius damus, quam exequimur] Intellectum fuit, aliud esse consilium dari, aliud exequi. Abstem.

Porcum oves criminabantur, quod ingratus domino viveret, cum lautissime haberetur, se vero lanam, lac, agnosque refundere alteri. Post mortem; inquit porcus, gratiam luculentiorem referam. [Note: (5) Multi divitum aliis, nisi mortui, non prosunt.] Nempe tales multi ex divitibus, qui nis mortui aliis non prosunt. Abstem.

Bos nondum cornutus, a Iove cornua, ne inermis esset, orabat, auditus deinde cum se cornibus ad servitutem et iugum, ante sine cornibus liber, rapi sentiret,


page 359, image: s0431

voti sero paenitebat [Note: (1) Non convenit nos petita a superis semper obtinere.] Nempe illa tantum a Deo petenda, quae ipse nobis profutura intelligit. Abstem.

Mulus aureo freno phalerisque insignem conspicatus equum, sortem suam querebatur, cum ipse sub male dolatis clitellis servire cogeretur. Verum ubi multis vulneribus saucium ex praelio equum vix animam trahere conspiceret. Melior inquit mea sub clitellis servitus, quam tam pretiosa discrimina. [Note: (2) Potentibus splendida pericula stulte invidentur.] Nempe non invidendum potentibus, quia cum magnis opibus magna subeunt pericula. Abstem.

Vulpes gallinam ovis incubantem reperit, quae deprecari vitam coepit, pullos quos exclusura erat, offerens. [Note: (3) Paucae opes certae pro incertis non deserendae.] Tum vulpes: stulta sim, si praedam tam certam pro incerta deseram. Abstem.

Vitulus cum asino in eodem pascentes prato hostilem sentiebat advenire exercitum. Tum vitulus, hemfrater, fugiamus. Cui asinus, tu fugias; nam meae vitae nihil metuo. clitellis vero me etiam amici onerant. [Note: (4) Tenuis fortuna securos facit] Abstem.

Lupus piscis diu in amne dominatus, multorumque piscium clade saginatus dum ceteram piscium plebem, amnemque angustum, velut exilem nimium, despiceret, ad mare, ubi latius dominaretur, contendit??? verum illic a Delphino appetitus aegre rursum per sui ostium amnis tutus evasit, [Note: (5) Supra fortunam nihil appetendum.] didicitque supra vires, fortunamque nostram nihil appetendum. Abstem.

Testudo humi lente repens orbis semel ex alto spectandi cupida, aquilam, ut selevaret, exorarat. Illa ubi in aera sustulisset, denique ceu satis spectatum, in rupem dimisit, ubi confracta volucri praeda fuit, digno ambitionis praemio, [Note: (6) Ambitio multos tollit, ut obruat.] Nempe multi tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Abstem.

Bubulcus stabulum ingressus boves laetitia exsultantes vidit. causam sciscitatus laetitiae: intellexit, somniasse illos, se hodie ad pascua deducendos. Tum bubulcus. Nolite, inquit credere. Nam ego contra somniavi vos araturos, hominum autem somnia veriora sunt, quam brutorum. [Note: (7) Vanae multorum spes somnium sunt] Nempe mortalium spes plerumque sunt somnia. Abstem.


page 360, image: s0432

Asinum brevi moriturum ex morbo fama vulgaverat. Aderant. invisendi in morbo gratia, lupi, canesque, quibus ab aselli filio sciscitantibus, ut se pater haberet? per rimam is respondit. Melius quam vos optetis. [Note: (1) Aegros multi spe praedae invisunt.] Nimirum multi spe praedae aegrotantes invisunt. Abstem.

Ursus laesus ab una ape totum alveare indignans laceravit, disiecitque, tum sua clade apes universae commotae, ursum pene aculeis confecere. Qui ingemiscens dixit, [Note: (2) Impatientia et ultio mali levioris malum saepe grave peperit.] quanto satius erat exiguam perferre iniuriam, quam afflictionem tantam! Abstem.

Vir lapidibus graviter appetitus, laesusque, cum denique rogaretur, qui lapides maxime doluissent? Respondit, ab amico, ut rebar, iacti, licet me non attigerint [Note: (3) Amici iniuria gravius sentitur.] Abstem.

Ita ovis a custode cane laesa balabat, a lupo post correpta conticuit. Causam sciscitantibus, inquit, quod domesticus me laederet, gravius doluit, quam quod inimicus. Abstem.

Insanus quidam urbes peragrans, venalem se ferre sapientiam asserebat. Cuidam vero, oblato argenteo, eam petenti, colaphum incussit, tradito dein longiori filo, tanto, inquit, imposterum spatio, quanto hoc filum extenditur, a stultis absis, et sapientior eris! [Note: (4) Stultos vitandos.] Abstem.

Carduelem puer suavibus largisque in cavea cibis aluerat, illa tamen opportune evasit, frustra ad reditum puero provocante, ac interrogante, cur tam laute habita redire ad delicias nollet? respondit, ut meo potius me arbitratu, quam tuo pascam [Note: (5) Libertas gratior opibus.] Nempe libertas opibus dulcior est. Abstem.

Leo cum ceteris animantibus adversus volucres pugnaturus erat, quem ursus interrogabat, quid timidis leporibus, et ignavis asinis in bello facturus esset? Illis inquit, pro tabellionibus ob celeritatem; his pro tubicinibus, ob elatam vocem, usurus sum. [Note: (6) Nihil tam contemptum quo prudens uti nequeat.] Nempe nihil tam vile cuius a prudente usus non reperiatur. Abstem

Merula cum milvum magno videret ambitu aera


page 361, image: s0433

circinantem; ingentesque edentem streperam voce clamores, exterrita haesit, cui turdus, ne trepida, inquit, soror, tantos pugnae apparatus minasque in exiguum murem, aut in pullum gallinae effundet. Cavendum nobis ab accipitre, cuius prius ungues quam vocem sentimus, [Note: (1) Tacitus hostis magis quam verbosus metuendus.] Nempe verbosi minacesque adversarii minus plerumque tacitis pertimescendi sunt. Abstem.

Ficedula cum in loco deserto apud turdum labruscis, et baccis silvestribus victitantem excepta esset: hortata eum est, ut relicta tam sterili habitatione secum ad fertiles vites, ficusque diverteret. Paruit, laute etiam supra votum habita. Verum dum circumspiceret, aliasque aves laqueis, alias visco linisque alias implicitas cerneret, relegit iter, maluitque parce, quam periculose vivere. [Note: (2) Paucae et tutae opes magnis seu intutis praestant.] Abstem.

Asinus porco eiusdem villae dominique plurimum invidebat, quod is otiosus tam laute indies curaretur, cum inter labores gravissimos vix paleis ipse, tribulisque animam aleret. Verum ubi contubernalem suum denique ad lanienam rapi videret, [Note: (3) Lauta vita, dura plerumque morte clauditur, et contra.] mutata sententia, iam satius inquit, video asinum est, quam porcum agere. Abstem.

Rusticus quidam gravi liti implicitus, cum frustra saepius aditum apud Iurisperitum tentasset, ut patronum causae haberet, denique haedo pingui oneratus adfuit, quem cum ad ostium balantem percepissent, subito ad domum et dominum aditus patuit. [Note: (4) Plenis manibus Patronos causarum invenies.] Recessurus igitur rusticus non domino, sed haedo de benevolentia conciliata gratias habuit. Abstem.

Pastor ut caprarum gregem adversus lupum animaret, longa oratione hortatus est, ne quid metuerent, plures esse numero, omnibusque plus virium, quam uni inesse lupo, praesertim cum armatae cornibus contra inermem incedant lupum. Erectae hac laude nunquam se lupo cessuras promittunt, verum ubi deinde in conspectum is venisset, in subitam effusae fugam abiere, pastore frustra cohibente. [Note: (5) Timidus animus nihil audet egregium.] Nempe meticulosus animus nihil audet egregium, nullaque ducis o ratione ad constantiam induratur. Abstem.


page 362, image: s0434

Aranea in hirundinem excandescens, quod muscas captande, suum sibi cibum praeriperet; quare in foribus ubi hirundini transitus, ad avem intercipiendam, telam contexuit. Hirundo vero incaute transiens et telam et araneam secum in aera abripuit. Tum aranea iam peritura, heu dolor exclamat! quam stulte meis viribus maiora aggressa sum [Note: (1) Ultio in fortiores, auctorem ferit.] Ita nempe perii, dum me fortiorem perdere volui. Abstem.

Culex ut hiberno tempore a fame ac frigore se tueretur, ad apum concessit alveare, petiitque admitti, pollicitus artem musicam sese inibi iuniores apes edocturam. Sed nonnulla apum respondit. Malo aliam proles mea artem discat, qua se in famis ac frigoris necessitate tueri possit, [Note: (2) Optima ars qua suos cultores alit, vanae catera.] Optima ars est quae cultores tuto alit. Ita musicus hic exclusus est. Abstem.

Accipitres aliquando inimici inter se acerrima contentione decertabant, columbae pacis studio, legatis eo submissis, dissidentium odia composuere. Sed illi amicitia inita, ut erant ingenio inquieto, ceteras aves ac maxime columbas infestis odiis, rapinisque dilacerarunt. [Note: (3) Mali, nocentiores sunt amici, quam hostes.] Tum Columbae, quanto nobis utilior illorum discordia, quam concordia exstitit? Abstem.

Opilio lupi catulum ruri ceperat, quem domi inter canes alebat, ut cum iis mansuesceret. Sed hic more suo gregem invadere et lacerare solitus, canes ad eandem societatem traxit. Quare a pastore occisus, canibus in mala consuetudine persistentibus. Merito inquit pastor haec fero, qui canibus lupum male sociavi. [Note: (4) Unus Malus plures facilius probos pervertet, quam convertetur.] Nempe facilius unus malus probos complures, quam probi multi unum malum suis moribus imbuent. Abstem.

Arbores procerae, erectaeque uno succreverant loco, quae humilem iuxta, nodosamque deridebant arborem. aedificaturus tum forte loci dominus omnes exscindi iubet, relicta una illa deformi. [Note: (5) Formosis forma saepe exitium.] Tum secum illa, quam bene me turpem natura genuit, cum formosis tanta immineant pericula! Abstem.

Similis apologus, de pinguibus caponibus macilentos irridentibus, quorum illi deinde, qui reliquis illudebant,


page 363, image: s0435

ad lanienam postulati [Note: (1) Opes cum periculo sunt.] Nempe egestas rerum copia, plerumque est tutior. Abstem.

Lupus senio confectus, postquam fame pressus a suis frustra opem rogasset, silvam maestus adiit, ubi casu in bovis demortui cadaver incidit, quo dum fruitur, adfuere vultures, corvi et cornices, qui in amicitiam admitti se rogarent. Tum lupus: En quem proprii nuper filii negligebant; hunc alienigenae modo amicum expetunt, non mihi sane, at bovi hunc honorem exhibent. [Note: (2) Ollares amici.] Nimirum ollares sunt amici. Absten.

Aper nonnumquam cum asino certamen laetus inibat, quod se, meliorem dentibus, victorem fore confideret. Verum asinus verso velut ad fugam tergo, ferratis calceis aprum ex improviso prostravit. Ut hic intermortuis vocibus quereretur, nesciisse se asinum in tergo arma ferre. [Note: (3) Hosti terga vertenti nondum fidendum.] Nimirum hosti etiam terga vertenti nondum credendum. Abstem.

Mulier quaedam nucem viae propinquam, sed multis verberibus laceram praeteriit. Et o te stultam, inquit, quae toties verberibus appetita, copiosius etiam fructus refundis Cui nux respondit. Ignorare paroemiam mihi videris:

Nux, asinus, mulier, crebro sine verbere, cessant. [Note: (4) Sine verberibus aliqui fructum negane]

Venatorem ad silvam coriarius sequebatur, atque avidus pellis ursinae, hanc a venatore emit Qui ut satis faceret, cognitam ursi fossam adiit, canibusque immissis exegit. Ursus a venatore appetitus declinato ictu illum aggressus prostravit, qui gnarus feram in cadavera nihil saevire, compressa intra anima, mortem simulat. Ursus exploraturus, admotis ad caput naribus, an viveret? denique abiit delusus? Coriarius, qui ex arbore rem spectarat, accurrit, rogatque quid fera in aurem dixerit? [Note: (5) Spes saepe fallit, vel Nondum possessa, ne vendas.] Cui venator. Monuit ne posthac ursi pellem venderem, antequam cepissem. Nempe incerta pro certis habere, fallax est. Abstem.

Vulpes in agro resupina se mortuam simulabat, ut aves, velut ad cadaver advolantes, captaret. Supervenit canis, eamque mordicus invasit dentibus. Tum se delusam advertens. Digna, inquit, fraudibus meis sum


page 364, image: s0436

Et merito capior, dum sic alios captavi. [Note: (1) Fraude sua delusus.] Nempe insidias qui facit, saepe patitur. Abstem.

Porcellus, ingenti lamentatione, parentum mortem prosequebatur Verum cum lectis testamenti tabulis, magnum glandis acervum atque aliquot farinae modios reliquos intelligeret, conticuit, Rogatus, ut quid cessaret a lacrimis? Farina, inquit, et glandes os mihi concluserunt. [Note: (2) Magna hereditas brevis luctus.] Nempe amplae haereditates facile luctum filiorum consolantur

Columba cum a pica rogaretur, quid eam induceret, ut eodem semper loco nidificaret, ubi toties pulli auferrentur? Simplicitas respondit [Note: (3) Simplex malum pati quam inferre mavult.] Nempe simplices decipi malunt, quam decipere. Abstem.

Erinacius, hieme adventante, cum vipera egit, ut in suam se cavernam admitteret, quo admisso, cum contractus primum erinacius denique plus loci occuparet, nec quiete accumberet, viperam graviter laesit, quae cum aculeis sauciaretur, ut excederet, orabat. Tum erinacius: hinc facessat, qui manere non porest [Note: (4) Non facile admittendus hospes, quem eicere nequeas] Ita exclusa vipera didicit non facile admittendum hospitem, quem eicere nequeas. Ali erinacium divertisse ad leporem fingunt, pari eventu Abstem.

Vir atque uxor bigami, haec quidem maritum defunctum; ille uxorem praehabitam vicissim ad opprobrium mutuum praedicabant. Evenit ut pauper mesae assidentibus superveniret. Tum ut erat in mensa pinguis capo, hunc dimidiatum uxor egenti porrigit. In gratiam, inquit, prioris mariti, accipe. Vir ut talionem redderet, alteram partem arripit. Et hanc, ait, in memoriam uxoris defunctae. Sic dum alter alteri nocere cupit, esurire cogitur. [Note: (5) Aliorum lite et damno fruitur alius vel laedendo laedi.] Nempe stulte irritatur, qui pari te potest vindicta premere. Abstem.

Aquila cuniculi catulos in praedam suis pullis auferebat, matris cuniculi intercedentis preces minasque deridens. Hinc cuniculus arborem, cui nidus impendebat, radicitus suffodit, quae deinde impulsu ventorum deiecta, aquilinos simul pullos egit praecipites. [Note: (6) Hostem licet imbecillem noli contenere.] Nempe hostem, quamvis imbecillem, noli prorsus contemnere. Nam, et muscae sua bilis inest. Abstem.


page 365, image: s0437

Rusticus Cererem exoraverat, ut triticum deinde sine spicis nasceretur, ne metentium, triturantiumque manus laederet, verum ubi deinde ab ovibus passim carptum vidit. [Note: (1) Parva commoditas saepe magna fert incommoda.] Tum rusticus, quam stultas preces fudi, qui parvae commoditatis gratia ingentia commoda amisi. Abstem.

Luscinia aliquando ab accipitre deprehensa, inter ungues vitam deprecabatur. Tum accipiter, quid dabis, ut hinc te dimittam incolumem? suavissimo, inquit, cantu aures tibi demulcebo, sed accipiter, ventrem inquit, demulceri cupiam, [Note: (2) Venter aures non habet.] hic vero aures non habet. Abstem.

Lupus ut securus ovibus pasceretur, personam mutavit, et ovina se pelle induit, ita dum inter gregem latens damna inferret ingentia, Pastor ovem tam noxiam suspendio necavit. Mirantibus vicinis, quod in ovem ita animadvertisset [Note: (3) Multi specie recti plus nocent.] Pellis quidem; inquit ille, ovem, sed opera lupum ostendebant. Abstemius.

PHAEDRI, AVIENI Aliorumque Apologi.

Lepus a Leone Doctor inter animantes promoveri cupiebat. Leo examinis atque experimenti gratia, illum sequi ad silvas iubet, ubi venatione instituta aper cum vulpe a venatoribus exagitabantur, aper cum fisus viribus sese opposuisset, tandem telis plagisque impeditus succubuit, vulpes periculum omne fuga declinavit, et latebris septa, facile se insequentium oculis manibusque subduxit. Praeter opinionem haec leoni evenere, qui apro iam ante victoriam tacite ominatus fuerat, ut quem viribus facile superaturum crederet. Lepus contra hoc eventu laetus ad conterritum Leonem versus. [Note: (4) Melior prudentia timida quam fortitudo inconsulta.] An non melior est, inquit, prudentia timida, quam fortitudo inconsulta? Quocirca Lepus, hac tam opportuna sententia dignus est habitus, qui in Doctorum numero censeretur.

Luna quondam a matre togam postulabat. Qui vero dare possum illa respondit, siquidem omni die mutaris, nunc cornuto, nunc orbe semipleno, nunc rursum integro? [Note: (5) Inconstanti nihil diu placet aut convenit.] Significat homini vano et inconstanti


page 366, image: s0438

nihil diu nec placere, nec convenire posse. Plutarch. in convivio sapientum.

Cyrus Ionibus pacem certis conditionibus oblatam, postquam semel repudiassent, deinde negavit, hoc usus apologo: Tibicinem quondam ad pisces alliciendos suaviter tibia concinuisse. Verum nullo apparente, sagena deinde in mare immissa, multos eosque palpitantes attraxisse, dixisseque sero iam ac frustra saltatis, qui me continente id noluistis. [Note: (1) Multi nil nisi coacti agunt.] Significat multos non flecti, aut sapere, lenitate provocatos, sed tantum coactos. Herod. l. 1.

Noctua aliquando cicadam orabat, ut interdiu cantu temperaret, qui somnum sibi everteret, verum precibus semper irritis. Igitur dissimulato dolore, vocem eius laudat, et post cantum ad nectar Palladium sibi a Minerva oblatum, invitat, cicada ubi advenisset, insidiis circumventa, periit. [Note: (2) Neminem laedat, qui laedi non vult.] Significat caritatis rationem habendam, nec temere laedendos alios, si absque discrimine cupias vivere. Phaedrus

In eadem arbore nidum collocaverat superne aquila, inferne ad radicem aper cubile, in medio felis educabat catulos, haec fraude primum aggressa aquilam, perniciem illi sibique ab apro parari asserit, ut qui post suffoslam et ruituram arborem, utriusque prolem avide exspectet Mox eadem felis clam aprum convenit, atque aquilam ex frondibus advigilare fingit, ut prodeuntes foetus, raptim aggrediatur, sibique ac suis pullis in cibum expendat. Ita nec aquila suos ausa deserere natos, nec aper, unde factum, ut inedia utrisque pereuntibus, suis deinde felis catulis lautum apparatum ex eorum carnibus instrueret. [Note: (3) Inimicitia inter amicos utrorumque calumniis structa] Ita vafer insidiator aut calumniator in proximos saepe maledice, ob propriem emolumentum grassatur. Idem.

Asinum in prato custodiebat timidus senex, qui hostium clamore territus asino suasit, ut se fuga subduceret. Tum asinus. An putas geminas mihi elitellas imposituros hostes? Cumque negaret senex. Ergo inquit asinus, si unas ferre debeam, quid refere illis, an tibi feram? [Note: (4) Multi curant, non cui domino, sed quo commodo serviant.] Nempe nil interest pauperis,


page 367, image: s0439

quem dominum habeat, cum utrique serviendum. Idem.

Rusticus quidam anserem nactus qui indies aureum ipsi ovum pareret, cumque ipse morae impatiens, totum intus auro refertum crederet, mactavit, verum inani repetro utero. [Note: (1) Qui multis saepe inhiant, multis excidunt.] O me stultum, exclamavit; qui cum ambirem omnia, omnia amisi!

Musca cum calvo homini insultaret, gauderetque, quod frustrato is saepius ictu seipsum feriret. Calvus ait, saepius deludor, et me ferio, sed ubi te semel feriam, cades. [Note: (2) Temere extremum subitur periculum.] Docet temere certamen frequentandum non esse cum fortioribus.

Rusticus suem, quod segetes invasisset, una aure multavit, redeuntem altera, denique ad furta recurrentem, mactatam suspendit, ex qua dum coquus cor sustulisset, herusque illud indignans quereret, [Note: (3) Plexum non torrigis stulti est.] an, inquit, existimas cor habuisse, quae toties plexa nondum sapuit?

Leo, lupus, ac vulpes simul venatum concesserant, Bove capto, divisoque tripartitim, primam sibi partem honoris et praerogativae gratia vendicabat leo, alteram quoque impensi prae reliquis laboris, viriumque causa. Sed lupus indignari coepit, atque ex aequo dividi postulabat; cui impactis in caput unguibus, ingenti vulnere illud cruentavit. Tum vulpes rogata a leone; cui adiudicaret partem alteram? Totum, inquit, tibi ex merito bovem deberi censeo. Quis te, subiunxit leo, ita loqui docuit? Tui, respondit, pedes, et lupi caput. [Note: (4) Timor poenae Divisio iniqua.] Nempe cum imparibus praedae societatem infelici plerumque exitu iungit inferior.

Simia ex natis cariorem aute se in ulnis ferebat, minus carum in dorsum reiecerat, sed inter discrimina cum natum ex ulnis fugiens reiceret, alter vel invitae in dorso pependit, et servatus denique solus matris amplexus meruit. [Note: (5) Neglectos saepe liberos servamus, perdimus tener e amatos.] Ita saepe neglecti, denique feruntur. Avienus.

Asinus cum voce, se leoni parem crederet, pellem forte leonis reperit, qua indutus, leonis personam circumferebat, turbatis passim in rure agrestibus, armentisque


page 368, image: s0440

sed ubi illum rusticus ex aure agnitum deprehendisset, misere verberibus multatum [(transcriber); sic: mulctatum] sub clitellas remisit. [Note: (1) Quod es, esse velis vel Persona imperite ficta.] Avienus.

Rustica suo indignata, ob fletum immoderatum, puero, nisi taceret, comminata est, escam se illum lupo daturam. Forte lupus inaudierat iurantis vocem, ac, spe alitus, prae foribus dudum haesit, sed denique mora et fame coactus discedere, domi lupae questus est mulieris fallaciam, [Note: (2) Matris in filios ira placabilis.] quae irrisit stolidum, quod mulieri fidem habuisset. Avienus.

Caprea in fonte suam speculata imaginem, tenues carpebat pedes, amplis vero gaudebat cornibus. Deinde leone ipsam insequente, cum cornua et oneri et impedimento inter silvas videret, pedes sibi prae cornibus utiliores intellexit. [Note: (3) Saepe noxia [(transcriber); sic: uoxia] nobis praehabemus utilibus.] Nempe iuvant saepe maxime, quae minimi pendimus. Gabrias.

Ranae, quod intellegerent folem nuptias celebraturum, magnopere exsultabant. Verum quaedam sapientior. Nos miseras, inquit, hisce nuptiis! si enim unius radios solis ferre saepe vix possumus, cum genuerit filios, quomodo plurium feremus? [Note: (4) Incendio saepe delectamur, quamvis noxiis, vel Unum facilius tyrannum quam plures toleramus.] Nempe iis saepe gaudemus, quae nobis sunt noxia Gabrias.

Lepores cum se ubique peti, tanquam imbelles, cernerent, desperatione victi sese submergere statuerant, cumque iccirco lacum accessissent, fanasque fugientes conspicerent. Et nos, inquit nonnemo, aliis timendi sumus, adeoque desperationis consilium in audaciam versum est [Note: (5) Timeri Possunt, qui timent, vel Successus animos facit.] Nempe non facile desperandum, cum timeri possint, qui timent. Aesopus.

Quercus a ventis lacerata calamos iuxta arundinesque mirabatur, quod illaesae adversus tantam ventorum vim persisterent. Cui illae; nos ventis servimus et opportune cedimus. [Note: (6) Cedendum fortiori, ne cadas.] Nempe cedendum fortioribus, ne cadas. Avienus.

Pastor caprae suae cornua baculo impacto fregerat, ac subinde capram orabat; ne domino hanc iniuriam quereretur. Tum illa, etiamsi tacuero, loquetur cornu. [Note: (7) Manifestam iniuriam tegere difficile est.] Nempe difficile est manifestum scelus obtegere.


page 369, image: s0441

Puer flens ad puteum considebat, fure accedente, ac causam doloris rogante, vas aureum, inquit puer, mihi in aquas delapsum ploro. Tum ille auri avidus, vestesque exutus in puteum se dimisit: nec mora, raptis puer vestibus illudit improbo, qui aurum frustra sectatus, vestes etiam perdidit, digna nimiae cupiditatis poena. [Note: (1) Aliena sectatus merito proprias excidet.] Qui enim sectatur aliena, merito etiam amittit propria. Avienus.

Sol et Eurus ventus, ubi hominem superbe palliatum observassent, certamen ineunt, uter suo ingenio, prius homini pallium detraheret. Eurus igitur insolenti flatu insurgere, ac quaqua versum disicere chlamydem coepit. Verum tanto viator arctius sese pallio implicabat. Sol deinde suas agere partes, radiosque sensim acriores affundere incipit, ut homo calore perfusus denique explicare se ac liberare chlamyde sit visus. [Note: (2) Lenitate magis, quam vi et severitate corrigendi homines.] Significat violento impetu saepe mala non corrigi, quae leni castigatione corriguntur. Ita Petrus Damianus lib. 1. Ep. 16. et Avienus.

Tres tauri in solitudine unanimes vivebant, frustra iccirco a leone impetiti, quate egit ut inimicitiis pugnisque inter se congrederentur, tunc seorsum adortus singulos facile superavit. [Note: (3) Fortior hostis insidiis inter se committendus est.] Aphthonius.

Vulpes leaenae quondam obiecit, quod illa uno partu non nisi unum profundat. Respondit, unum quidem, sed leonem parere, [Note: (4) Virtus, non numerus spectandus.] Significat non tam numerum et multitudinem, quam virtutem attendendam.

Voluptas quondam et Dolor lite mutua exarsisse feruntur, Iove ad hanc causam delecto iudice, qui cum non posset dissidentes componere, nexu illos indissolubili copulavit. [Note: (5) Dolor voluptari nexus.] Ita voluptas quaesita dolorem trahit consequentem; dolor contra voluptatem.

Quidam in ponte amnis vectigal a defectuosis transeuntibus exigebat, ea lege, ut pro vitiis ac morbis singulis, singulos num mos penderent, scabiosus ubi advenisset, recusavit pro scabie nummum pendere. Ergo portitor pignoris loco pileum abstrahit, cum alterum in calvo vertice alopeciae vitium apparer, ac pro eodem iubetur solvere. Etiamnum restitit, ut proinde


page 370, image: s0442

in terram actus tertio, herniae vitio laborare videretur, Ergo, inquit portitor, iam ternos nummos exigo, illosque coactus est pendere, qui unum principio recusabat. [Note: (1) Pro parvo delicto poenam detrectans, graviora saepe luit.] Significat excusatione plerumque vitia, damnumque accrescere, et propalari, non minui et obtegi.

Femina coniugem profuse flebat tumulo indivulsa, hanc sitibundus eques reo ad furcam custodiendo relictus convenit, atque ex fonte proximo potum orat, simulque lacrimantem solatur, verbis ad amorem captandum opportunis. Et vero admisit illa non modo solacium, sed et novi hospitis amorem. Quo ille detentus, cum interea fur de patibulo sublatus esset, rediit querens, dolensque miles de amisso fure. Illa vicissim solacium consiliumque suadet, ut defunctum maritum furis in locum ad furcam surroget, [Note: (2) Mulierum pro defunctis maritis facile siccantur lacrimae, vel Mulierum affectus inconstans.] quo accepto, peractoque consilio, ostendit mulier, quam facile siccentur pro defunctis coniugibus fusae lacrimae, novo licet flagitio extergendae. Petronius Arbiter.

Luna sub nomine Titanis orbi dominari cupiens, subsidium reliquorum siderum sibi comparavit; verum a sole cum sideribus victa, ad perpetuas tenebras damnata, didicit supra vires nihil aggrediendum. [Note: (3) Supra vires nihil affectandum.]

Observavit aliquando vulpes rusticum in curru gallinas ad urbem deferentem, itaque cum lupo consilium init, de fallendo rustico, lupumque, opportunitate capta, equum iubet in vadere. Illa igitur in via, qua rusticus ferebatur, ceu mortua, decumbit; ut proinde rusticus illam arreptam in currum, velut optatam sibi praedam deiceret. Sed haec gallinis propinqua, iis captis sese subducit, quam dum insequitur rusticus, lupus equum in curru adoritur, prosternitque. [Note: (4) Qui aliena rapit, saepe amittit propria.] Miser auriga dum utrique subvenire nititur, utrumque amittit.

Herus quidam servum domi alebat, ingenio tardum, quem iccirco regem stultorum per contemptum nuncupabat. Indignatus denique servus, Utinam, inquit, rex essem stultorum! latissimum in orbe tenerem imperium, tuque mihi etiam servires. [Note: (5) Stultorum plena sunt omnia.] Nempe stultorum plena sunt omnia.


page 371, image: s0443

Mulier simplicem nacta maritum, illum, abiens, pullis custodiendis praefecerat, verum quod milvus unum sustulisset, verberibus egregie multatum [(transcriber); sic: mulctatum] , iterato praefecit. Tum is, colligatis ad filum omnibus, cautius providere statuit, ita miluus rediens uno sublato reliquos post se traxit. Quo viso desperabundus homo, de morte sibi irroganda, ante reditum uxoris, cogitabat. Igitur vasculum, in quo bene conditae ficus (quas uxor venenatas finxerat) ut maritum absterreret, totum exhausit. Uxore reduce, iamque verbera intentante: parce, inquit: nam subito moriturus sum, totum enim vasculum toxicat um exhausi: [Note: (1) Stultitiam frustra verberibus corrigimus. vel, perdis. quod custodi stulto committis.] Tum vero mulier risu soluta, intellexit se frustra verberibus stultitiae mederi.

Vulpes gallum, arbori insidentem, salutat; et numquid decretum pacis, inter feras conclusae, acceperit? interrogat. Gallo negante Ita asserit vulpes, omnino res habet, depone metum omnem, atque huc nos conveni. Tum gallus, collo erecto, malum, inquit, quidnam illic conspicio? hercle, canes duo raptim ad nos contendunt Mox vulpes conterrita, fugam circumspectare, atque etiam ingredi Quonam abis, gallus exclamat, numquid decreta nobis pax est? Dubito, ait vulpes, an canes de illa intellexerint [Note: (2) Dolus dolo delusus, vel Fraudulento non fidendum.] Ita dolus pari dolo illusus est. Nimirum.

Dolus, an virtus quis in hoste requirat?

Lupus, vulpes, et asinus in iudicium adducti, ut, de admissis sceleribus examinati, poenas darent. Lupus quidem fassus est, pinguem abs se devotatam esse suem, sed non immerito, quod suculas domi famelicas macilentasque, sine lacte, destituisset, comedisse deinde et suculas miseratione ductum, ut eas miseriis et inedia toleranda liberaret. Vulpes subinde gallum se gallinaceum sustulisse, confessa est, eo quod immodica garrulitate et cantu quiescentium somnos interturbarit. Visa est Iudici aequa factorum excusatio. Asinus subinde iussus crimina exponere, cum fateretur ex servi sese calceis furtim stramina in pastum decerpsisse, grave hoc omnibus facinus visum est,


page 372, image: s0444

quod invito domino rem tantam ausus fuerit, subductisque straminibus pedes servi laeserit, atque in via retardarit, ut iccirco iter, atque opera hero debita, exsoluta non fuerit. [Note: (1) Magni fures saepe minores plectunt vel Humilium error plerumque capitalis, magnorum venia dignus iudicatur.] Quocirca lupo et vulpi ad poenam datus, morte delictum expiavit, misere ab iis devoratus. Nimirum.

Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Senex cum filio adolescente ad nundinas frequentes ante se agebant asinum, risi ab obviis, quod asino otioso neuter insideret. Conscendit igitur prior senex: indignati mox obvii, quod puer, post tergum senis cursu fatigaretur. Igitur iuveni descendens senex locum fecit, rursum obvii factum reprehendunt, quod nitatur senex stipite, adolescens asino haereat Ergo uterque asino sedit, nec vitant tamen reprehensionem: nam, miserum, forte obvii, exclamant asinum, qui utrumque ferre cogitur! Quare certi experiri omnia, asinum humeris ipsi suis tollunt, atque ita insistunt viae Occurrentes ad tam novum spectaculum risu soluti, alibi, inquiunt homines ab asinis portantur, hic ab hominibus asini. Senex denique indignatus, quod arte nulla devitare calumniantium linguas posset, in praeterlabentem fluvium asinum praecipitem egit. [Note: (2) Nemo omnibus sagis facit, vel Nihil tam rectum, quod Momus non carpat.] Nempe, Quot hominum capita, tot sententiae. Nec Iupiter quidem omnibus placuit, qui publicum amat, censuram quamlibet ferat necesse est.

FREITAGII Apologi.

Habes studiose lector, copiam aliquam cum delectu a me suppeditatam, carum fictionum, quae apologice tibi veritatem, velut in imagine figurata exhibent. Licet omnes eius generis non sint, ut apte satis penicillo exponi et adumbrari queant. Cum tamen pleraeque omnes aliqua naturae propria affectione ac similitudine [(transcriber); sic: similitndine] , ad imaginem stylo, aut calamo formandam, idonea fundentur, adhiberi non immerito poterunt: eae praesertim, quae vulgo notiores, ut illa de asino Isidis, eiusque apud Demosthenem umbra; de cane umbram praedae in aqua maiorem captante; vulpe


page 373, image: s0445

corvum, rapta ex ore praeda onustum, ad cantum invitante etc. quales aliquot apud Alciatum reperies apologos, ut infra patebit lib. seq. Reperi et quendam Arnoldum Freitagium in Mythologia ethica non imperite has fictiones emblematis exponentem. Pauca delibabo, ut argumento simul et exemplo aliis esse possint.

Equum oneribus succumbentem verberibusque iccirco male tractatum exhibet, qui de iniuria Domini merito queratur. Quod schema gravissimis tributorum oneribus succumbentibus applicat. [Note: (1) Qui subditos tributis nimium onerant opprimunt.] subscripto illo Pharaonis decreto

Exod. 5. 18.
Ite ergo et operamini, paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum lapidum

Asinum quoque proponit, leoni ad galli cantum fugato, instantem, quod se gallum voce ac corpore superare, adeoque facilius leonem propulsaturum crederet, sed a converso leone discerptus. [Note: (2) Non omnia possumus omnes, vel Ne litiges cum potente.]

Illud Ecclesiastici 8 observandum ostendit.

Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.

Simium exhibet prolem frequenti arctoque nimis complexu suffocantem, subscribit. [Note: (3) Nimio amore Mater sobolem perdit.] ex

Prov. 13. 24.
Qui parcit virgae, odit filium suum, qui autem diligit illum, constanter erudit.

Equus leoni medicinam offerenti posterioribus pedibus (quibus se dolere fingebat) excuti cerebrum [Note: (4) Dolus dolo delusus.] etc. Ita dolus maiori saepe dolo eluditur.

Arundo fraxino, ventis lacerae, suadet cedendum, [Note: (5) Cedendo vincitur.] subscribitur.

Luc. 1.
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.

Serpens in cudem dentibus aggressa, illa nil laesa dentes perdidit. [Note: (6) Laedendo laedi,] subscribitur

ex actis Apost, durum est tibi contra stimulum calcitrare.

Bubulcus, cum precibus apud Idolum suum pro inopia sublevanda, nihil ageret, fracto ex indignatione simulacro, in ventre thesaurum reperit. [Note: (7) Nonnumquam indignatio vincit.] Nempe extorto etiam beneficio aliquando gaudendum.

Testudo, cum nimium fiso pedibus lepore de celeritate contendit, ac negligente dormient eque lepore,


page 374, image: s0446

continuato noctu diuque labore, prior metam attigit: [Note: (1) Sedulitas plus impetu potest.]

Nempe sic currite, ut comprehendatis
1. Corinth. 9.

Gallus neglecto in sterquilinio adamante, grana legit, ut credebat pretiosiora. [Note: (2) Frustra opes quibus uti nequeas.]

Nempe. Quid prodest stulto habere opes? cum sapientiam emere non possit.
Proverb. 17. 16.

Bos ad stivam, feliciorem in pascuis vitulam praedicat, [Note: (3) Nemo ante finem beatus.] hanc vero arae cernens admotam, fortem suam praefert. Nempe felicitatem exitus probat.

Haec satis opinor avido, fastidioso plusquam satis.

Qua vero ratione apologi emblematis serviant, infra de imaginum materia pressius aliquanto expendemus.

Finis Libri Secundi.


page 377, image: s0449

Liber III. Res imaginibus excultae et ornatae.

CAPUT XXVII. De vexillis et eorum figuratis imaginibus.

IN vexillis usitata iam pridem accepimus symbolica insignia admilitares ordines discernendos, per quae suam quoque nationes singulae, aut vexillationes magnanimitatem similemve profiteri virtutem sunt visae. Certe horum usum ad gentem retro Israeliticam non pauci reducunt. Celebrantur ut Villalp. in Ezech, t. 2. p. z. l. 5. c. 29. Prado Bonf. Corn. vexilla Iudae, Rubem, Dan et Ephraim; nam hae tribus mediae dignissimaeque ceterarum, singula castrorum latera obtinebant. Colores vexillorum ex gemmis Rationalis deducunt, in quibus singularum tribuum nomina pectori Pontificio appensa legebantur, adeoque vexillum Iudae viride faciunt; ut cuius nomen viridi smaragdo insculptum; Rubeni puniceum esse volunt, ad Sardii gemmae similitudinem: Dan vero ad Iaspidis speciem candido puniceoque colore permixtum: Ephraim denique, ad Chrysolithi imaginem, aureum. Neque desunt emblemata quibus vexilla exornent. Iudae leonem tribuunt ex Iacobi morituri vaticinio. Ruben hominis iconem assignant, ut qui caput gentis ac stirpis esset; quamquam a patre ob incestum exauctoratum, adiiciuntque mandragoras, quas matri puer de agro obtulerat. Ephraim bovis figuram adscribunt, quia Iosephus ex obesis bobus septem totidemque extenuatis sequentium annorum copiam ac deinde sterilitatem collegerat, quo factum, ut et Aegyptii Deum suum Apim (quem Iosephum existimant) bovis specie coluerint. Denique aquilam colubrum unguibus complexam, Dan obtinuit, ex Iacobi parentis verbis, meminit et Iosephus. lib. ant. 12. cap. 5. literarum quondam a Rege Lacedaemoniorum obsignatarum hac icone,


page 378, image: s0450

quibus ad Pontificem Iudaeorum datis, amicum se ac consanguineum profitetur. Quae si non fallunt, constat mysteriorum, et symbolicae virtutis gratis suam cuique tributam imaginem, de qua re consule S. Scripturae Interpretes in c. 49. Genesis. Et 2. Numer.

Et Romanis sua vexilla, figurataeque imagines fuere. Primo illa quidem signis tantum ex instituto constabant, ut Alexan. l. 4 c. 2. ut cum foeni manipulos praelongae illigatos hastae praeferrent, unde manipulares dicti milites Aucto mox imperio ingenioque militari, aquilae, lupi, minotauri, equi, et apri seu porci simulacra exercitibus praelata sunt, ita tamen ut pugnaturis sola aquila praeiret, reliquis quatuor signis ante Praetorium defixis. Illa enim Iovem adversus Titanas, inde Cretenses, demum Troianos atque Aeneam in Latio, postea Romanos in bellis usus memorant. Quae quidem animalia a labore ac vicendi superandique certa consuetudine romanis placuisse nemo ambigat. Lupa Martios lactavit iuvenes Romulum Remumque Equus bello: Aper pugnae natus: ut suggerendae virtutis aptiora vix reperias symbola. De Minotauro Vegetius, l. 3. c. 6. inquit, Tutissimum in expeditionibus creditur, facienda nesciri; ob hoc veteres Minotauri signum in legionibus habuerunt; [Note: (1) Ducis consilia occultanda.] ut quem admodum ille in intimo et secretissimo labyrintho abditus perbibetur, ita Ducis consilium semper esset occultum. De aquila Iosephus inquit, haec avium valentissima, victoriaeque habens omen, erat vexillum legionum et conflabatur ex auro, aut ex argento. Neque enim primo tempore, penicillo ac caloribus adumbratae, verum ex metallo effictae imagines, atque in perticas erectae praeferebantur, cuius quidem inferius hastile acutum erat, ut terrae infixum, ubi opus, subsisteret, ut Alexand. ibid. Consuetumque signat non nisi auspiciis captatis vellere, quae si deinde facili ductu evellerentur, leviaque translatu forent, indubiae victoriae omen credebatur, secus ubi difficulter sequerentur. Inter pugnandum in media locabantur acie, quique ea praecederent antesignani dicebantur.

Turpissimum deseruisse signa erat, ut proinde in medias nonnunquam hostium turmas proiecta, Romano


page 379, image: s0451

incitamenta fuerint, per medias acies ad signorum defensionem penetrandi, ut Caesar li. 4 belli gal. ac si omnem in iis fortunam virtutemque sitam haberent. Illud non omiserim, quod notavit Lipsius, de mib. Rom. l. 4. dial. 5. pro manipulo foeni, deinde usurpatam super vexillum manum serto coronotam, tanquam sibi manu parandam victoriam designarent, nec nisi pugnandi cororam sperarent. quod si allusione etiam ad manipuli vocem, ex Lipsii sententia, factum fuerit, apparet per manipulum strenuas manus designatas, quae hostem se velut foenum constricturas ominarentur. Verum hoc denique, uti et ceteris animalium signis e castrorum disciplina eliminatis, sola aquila C. Mario adversus Cimbros pugnanti, tanquam ceteris auspicatior, placuit. ut Alex. et Plin l. 13. c 3. quam milites ea religione colebant; ut, festis diebus, unguentis, velut propitii Numinis simulacrum, perpluerent, demulcerentque. Quamquam postea ad distinctionem legionum, non modo Caesarum, Consulum, Ducumve nomina; sed aliae etiam effigies usurpatae fuerint. Unde Dio, de Crasso adversus Parthos pugnante, agens: Vexillum, ait, quod dam ex magnis illis, quae velorum similia sunt, et quae puniceas literas inscriptas habent, ad notitiam exercitus et summi eius Imperatoris, in flumen ex ponte inversum decidisse. Et Alexander loco cit. Draconis efficti imaginem adhibitam refert, de quibus Claudianus. In nuptiis Honor.

Stent bellatrices aquilae, saevique dracones.

Hinc Draconarii milites nomen accepere. Quod signum, uti ad terrorem hostibus ingerendum, proponitur; ita ad memoriam egregii facinoriis Iulius Caesar, ut Alexan. supra. olim quintae legioni elephantum concessit; quod illa, contra Iubam Regem elephantis instructum bellatoribus, insigni virtute triumphasset. Sed et Augustus. ut Isid. l. 17. inter peditum signa pilam, sive sphaeram terestrem, constituisse dicitur, qua terrarum orbem Romanis militibus pervium subiectumque testaretur.

Recentia non tangam vexillorum emblemata, sed nonnulla veterum a Romanis diversorum exempla, quae


page 380, image: s0452

adicio [(transcriber); sic: cio] . Persis nonnumquam solis simulacrum; nonnumquam et sacer ignis; plerumque tamen aquila patentibus explicata alis in bello placuit.

Atheniensibus ut Alex l. 4. c. 2. noctua; Thebanis Sphingis effigies; Aeaeae insulae marinae turtur; Cimbris taurus aeneus; Eumeni Ceres et Alexander: Cratero et Neoptolemo Minerva, militiae signum in bello notabatur. Cyrus aureum gallum affixum lanceae militi in acie pro vexillo dedit. Fertur Osiris canem gestasse pro insigni armorum; et Porus Indorum Rex Herculis simulacrum, quod deseruisse militare flagitium habebatur. ut Velleius Paterc.

Germani effigies olim, lucis silvarum subductas efferebant: quibus tamen post superatum Varum aquilasque Romanorum geminas (tertia enim reperta non est) obtentas, ad recordationem victoriae invictis gentibus extortae, aquilae eaedem placuere, magno omine, Imperii aliquando ad Germanos transferendi. Quamquam, Tacito asserente, de morib. Germ. Germanis ante etiam symbolicae animalium figurae neglectae in vexillis praeliisque non fuerint. Hinc ait,

veteranarum cohortium signa, inde depromptae silvis iugisque ferarum imagines, ut cuique genti inire praelium mos est.

Hic vexillorum usus a Christianis postremo occupatus, excultusque, non in bello tantum, sed sacris etiam ceremoniis locum reperit. Et de Constantino quidem Imperatore legimus, apud Soz. l. 5. illi, post profanas Martis aquilas, sacrum in bello Crucis signum placuisse, superis formam titulumque monstrantibus. Siquidem ubi ad versus Maxentium Tyrannum ad pontem milvium pugnaturus esset, non sine formidine amittendae victoriae, ad caelum conversus; ut numinis, etiam gentilis, opem imploraret, crucem inter nubes auream observavit iuxta quam stellis haec epigraphe exarata legebatur.

In hoc signo vinces

, quo animatus spectaculo, Maxentium aggressus, proprio incogitantem dolo oppressit; cum is ponte milvio dolose succiso, ut hostem falleret, denique facti immemor per eundem se recepturus, interierit, adeoque Constantinus Cruci deinde inter militaria vexilla primum dederit locum, felicissimis eam auspiciis, non ad victoriam modo, sed et fidem orthodoxam securus. Quae deinde vexilla Iulianus apostata revocare ad


page 381, image: s0453

imagines antiquas gentium conatus, in popularibus vexillis Iovem pingi iussit, caelitus sibi cononam purpuramque, Imperii symbola, exhibentem. Martem denique et Mercurium in se respicientes, et velut oculo attestantes, ut Sozomenus, l. 5. c. 17. memorat; quod, et eloquio, et bellan di industria valeat. Haec autem, et quaecumque ad paganismi persuasionem facerent, symbolicis imaginibus admiscebat; ut sub dirorum animos a Christo traduceret. Sed restituit Crucem vexillis iterum Arcadius, ut Prosper. p 3. promis. 34. de Martyr. alio divinitus portento provocatus: nam cum adversus Persas in bellum contenderet, sparsae in multorum vestibus aereae cruces victoriae argumentum fuere, quocirca et nummis aureis Crucis effigies impressa, ut animis eius insideret memoria.

Saxonibus laudabilior olim etiam vexillorum mutandi ratio, quam Iuliano fuit. Illis enim cum familiaris imago equi nigri ante baptismum esset, ut Cranzius l 2. Sax. c. 4. placuit Carolo Mag. postquam ex tenebris errorum veritatis lucem aspexissent, pullo equino atro subrogare candidum. Unde intelliges suam etiam coloribus vim esse symbolicam. Servius l. 3. Aeneid. in princip. Neque enim abs re fuit quod Romanis olim equitibus caeruleum vexillum tributum est, cum pedites roseum possiderent, quod tamen, nescio, an Cartarius sit assecutus, cum. apud Ricciar. in tit. vexil. asserit: equites planos sibi aequalesque campos deposcere, qualis sit oceanus cerulaeus, malim enim per caeruleum colorem Iovi proprium, et per sanguineum Marti, haec sibi Numina Romanos ad bellum propitia conciliare voluisse. Quo facit illa quoque in monumentis Mediomatricum hodie Metensium observata historia: ut Gregor. Tholos. de Rep. l. 6. c. 17. huc enim ubi Metium Iulius Caesar cum parte copiarum, ad obsidendam urbem, destinasset: isque deditionis, et recipiendorum in urbem Caesaris insignium admoneret, Respondisse, feruntur; non alia sese admittere decrevisse insignia, quam albi et nigri, id est, vitae et mortis, symbola: quod constitutum apud se haberent, aut mori, aut vincere. Sed insignia haec quidem obtinuere; verum Metium victorem atque (aeternae memoriae causa) eius nomen urbs deinde Metae dicta, accipere coacta est. Porro inter colores albus


page 382, image: s0454

plerumque; bene ominatus habitus est. Mart. Chromerus l. 2. de reb. Pol. Ita alba Aquila, ex passis alis coronata Polonorum insigne est, a Lecho regni primo auctore natum, qui sedem urbis regni quaesiturus anno Domini 550. sexto a Varta flumine miliario, inter paludes nidum Aquilarum reperit; ubi excitato oppido illi nomen a nido, vernaculo sermone, Genesno, fecit; aquilasque ad vexilla transtulit, furvo colore in album translato Ita dum Fridericus I. Imperator. Wladislao Bohemiae Regi eius nominis II. gratiam honoremque, ob navatam contra Mediolanenses egregiam operam, ut Dubrav l. 12. decrevisset rependere; pro nigra, quam in vexillis praeferebant, aquila, fulvum leonem, ceu perpetuum fortitudinis argumentum, usurpare iussit; sed ubi pictoris ingenio Leo in vexillo exhiberetur, contracta inter femora cauda, quod timoris est signum, Bohemi de cauda sciscitantur, atque aquilam reposcunt. Tum Caesar in risum solutus; ut magis emineret leonis species, album illum, binisque in altum porrectis caudis conspicuum, in vexillo rubro, adumbrari iussit, qua Bohemi delectati, quod praecipuum in cauda robur leo circumferat, etiamnum utuntur, tanquam pristinae virtutis testimonio, albo etiam inusitato leonibus colore uti maluere, ut feliciter usurpatae fortitudinis imaginem circumferrent. vide infra de insignibus.

CAPUT XXVIII. De clipeis, eorumque notis typicis figuratis.

NOn in vexillis tantum militum cohortes, verum et armis, scutis praesertim clipeisque, hasce virtutum noras symbolicas, optimus quisque fortissimusque olim bellator ostentabat. Hinc Virgilius de Aventino Herculis filio:

lib. 7. Aeneid.

-- Clypeoque insigne parentis.
Centum angues centumque gerit serpentibus hydram.

Filius nimirum paternae virtutis aemulus, eius fortitudinis


page 383, image: s0455

argumenta proponebat. neque vero cuilibet olim ignavo haec virtutum symbola usurpare licuit. unde illis, qui nulla re praeclare gesta eminerent, albae tantum parmae atque ab omni nudae symbolo concedebantur, ut idem Poeta de nonnemine:

-- Parmaque inglorius alba.

Quae vero militiae egregia laude excellerent, his clypeus suis imaginibus insignis offerebatur, quod caelitus olim, vel inventum, vel probatum ex Pausania in Messen. constat; siquidem Aristomenes Messenius, dum Lacedaemonios victor in sequitur, amisit clypeum, quem frustra quaesitum Apollinis Delphici monitu iussus est ex Trophonii antro, Labadeae propinquo repetere. Inventum ad aras gratitudinis ergo Delphis suspendit, in quo aquila passis alis victoriae argumentum illustris eminebat.

Plinius hunc imaginum in scutis usum ad Troianorum tempora revocat. l. 35. c. 3.
Scutis enim
, inquit
qualibus ad Troiam pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clypeorum, non, ut per versa Grammaticorum subtilitas voluit, a cluendo. Origo plena virtutis: faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo.

Nec modo imagines pugnantium; sed etiam symbolicas exhibitas constat. Etenim Agamemnon, in bello Troiano, caput leonis, ceu terrorem suis viribus incussurus hosti, ut Pausan. l. 5. cum hac in scriptione circumtulit,
[Gap desc: Greek words]
. Amphiaras, ut Pindarus in odis, in expeditione Thebana pictum in clypeo Draconem gessit; Capaneus hydram: Polynices Sphingem. Ulyssem Delphinis imagine usum memorant: Hippomedontem, Typhone fumos ore exhalante, Perseum Medusae capite serpentibus crinito, unde nata suffixi capitis Gorgonici fabula. Alcibiadi cupidinis effigies, fulmen complexa, placuit, Cadmo Draco, O siri di et Clearcho Tyranno aquila aurea, Antiocho Regi leo cum caduceo familiaris erat, quo pacem simul atque arma hosti deferebat. Vide Plutar. locis diversis et Alexand l. 6. c. 22. ac Tiraquel. ibid. Anubis Aegyptius canem: Capaneus Regis Ligurum Cygni filius olorem habuit, quo paterni nominis virtutisque sese observatorem declaravit. Theseus.


page 384, image: s0456

bovem, Seleucus taurum; Idomeneus Cretens. Rex gallum gallinaceum; Lucius Papyrius Cursor Pegasum: testatus re ac nomine se expeditum futurum. Lycurgus gruem, Pompeius ensiferum leonem, Augustus et Pyrrhus Rex et et Parthenopaeus sphingem; quod occulta debeant esse ducum consilia. Argum centoculum Turnus quidem usurpavit; verum ab Aenea hic Argus delusus est. Caesar modo sphaeram mundi, cum Archimede, quod totum se orbem moderaturum speraret, aut capricornum, felix nascentium sidus, aut Gorgonis iconem, velut hostium terror, amavit.

Et seminis sua olim in re bellica virtus eiusque professio, Isis Aegyptiorum domina lunam amavit, ut Osiris, vir eius solem; semiramis Persarum Regina solita columbam praeferre: illius tamen Reginae imago, quam Polyaenus. lib. 8. Stratag. Rhodogunem appellat, sparso capillitio, a Persis memoria insigni culta est; quod aliquando, ut illa erat incompto, dum lavaret, capite, nuntium accepisset, quarundam nationum a fide deficientium, simulque iuraverit, non ante capillos revincturam, quam perfidiae ultionem a defectoribus exegisset, dictumque, nulla cunctatione, facto aequasse, ac post victoriam primum collegisse crines. constat tamen Persarum Reges aquila etiam aurea delectatos, tum aprugno capite, per os apertum, sagitta confixo, quo, barbarum hostem non aliter tractandum, ostendebant. Est et inter antiquos celebris Phrygiae Regum, ut Curtius, (alias suem praeferentium) nodus Gordius, quem a Gordio agricola traxere; ille enim cum praeter spem ad Regnum ab aratro vocaretur, pro familiae schemate aratrum retinuit, ad generis humilitatem simulque virtutis suae profitendam, ex funibus vero nodum composuit indissolubilem; quem velut aenigma, regno posteris in praemium ex fatis destinato, solvendum proposuit Alexander magnus, ubi supervenit, nodumque atque oraculum exponi audiret, exerto protinus gladio, dissectoque vinculo, fata dissoluto nodo simul et aenigmate implevit. Neque illud negligendum, quod de Lacone viso forti Plutarchus. Apoph. l. 7. Innomin. meminit:


page 385, image: s0457

cum in clypeo, pro insigni, muscam, eamque non maiorem vera, quibusdam vero irridentibus, velut hominem latendi cum muscis studiosum; respondit, tam prope conveniam hostem, ut hanc etiam in scuto muscam observare liceat. Et sane, reprehendi eodem iure Lacedaemonii poterant, qui primam sui nominis literam, uti et Messenii M. in scutis adumbraverant: tum quod faciem facile spectantium effugerent, tum quod nominis sui nimii veneratores haberentur. Caelius l. 18. c. 1. ant. lect. Ubi illius etiam Demosthenis clypei in mentem venit, cui aureis inscripserat literis, )AGAQ\H T/UXH, verum fortuna, aut certe audacia in praelio destitutus, post tergum, non sine doctorum hominum nota, deseruit; sed et illi prompta erata culpa purgatio, cum diceret: Vir fugiens iterum pugnabit. Plut. in vita.

Leonis inter Principum insignia, insignis est gloria. David illo iam olim celebris habetur, sua eum virtute meritus ut Rabbi Abraham in Cabala histor. qui et ursi et leonis victor esset. Alemanno etiam Herculi undecimo Germanorum Regi, et Boiorum auctori imago leonis spectata est, ut proinde gentilitius mos Boiorum Principibus fuerit, Leon es alere. Ita a Fergusio, ut Hector Boethius l. 1. primo Scotorum in Albione Regi electus Leo sanguineus, aurea facie; qui pro ferae ingenio cauda tergum verberaret, ut solet, cum sese ad audax facinus exstimulat. Rarum est, quod de Margarita Flandriae comite Villanus refert. l. 8. c. 57. Haec post Ferdinandi patris obitum, sub tutela Ioannis Davenes, spectatae prudentiae clerici, relicta, ex illo Ioannem filium suscepit: ut eluendae maculae gratia, is abdicato clericatu, matrimonio sibi Margaritam iunxerit, atque alterum filium Guidonem Matri ipse moriens reliquerit. Filii iam adulti de Principatus successione contendebant, ac re ad Philippum Pulchrum Gallorum Regem delata, cum is sententiam matris exposceret, aperte haec professa est: Guidoni comitatum deberi, Ioanne, propter illegitimos natales, praeterito. qua voce offensus Ioannes. Tam, inquit, opulenti scorti me filium esse ignorabam. Tum illa, licet comitatu


page 386, image: s0458

Hannoniae spoliare te nequeam, iubeo tamen, ut pro hac linguae petulantia leo niger hereditario iure debitus, unguibus ac lingua imposterum mutiletur. [Note: (1) Lingua petulans plexa.] Quam sententiam et censuram Galliarum Rex probavit. Maiori gloria, Magnus Sphortia leonem nactus est, quam hic retinuit. ut Iovius in vita Sphortiae Venerat in Italiam Robertus Boicae familiae Germanus, quem cum Sphortia, Florentinis copiis obvius, magnopere in rebus alioquin arctis confirmasset, spectato in armis vexillisque insigni Attendulae gentis pomo cydonio; leonem, inquit, mereris, pomi eius latorem, ne quis imbelli illud manu attrecter, [Note: (2) Fortitudo Boiorum.] confectis deinde tabulis, Leonem erecta cervice, altero pede nixum, laevo cydonium sustinentem, contulit, atque in Boicae familiae patrocinium recepit. Bartolus De verbis iuris. ubi de insignibus tractat, a Carolo IV. Imperatore Leonem sibi rubrum, duabus caudis ornatum gloriatur, honoris gratia concessum. Ut mihi iam non iniuria (siquid veritatis sub est,) Gallus ille in bello Anglico cum Ianuensi pro insignibus decertasse videatur; quod hunc bovis effigiem scuto gerentem cerneret, suaeque hanc tantum imaginem genti vendicaret. Verum tamen, cum ad duellum provocasset Ianuensem, magnoque iam apparatu instructus adesset, rogabat Ianuensis, ut Poggius in facet. pro qua re certamen institutum esset? pro capite bovis excepit alter, quod male tibi ex nostra familia vendicas Frustra, ut video, ait Ianuensis, convenimus ad duellum, meum enim non bovis, sed vaccae caput est. Ita soluto, cum risu, certamine, utrimque discessum est.

Hae similesque clypeorum imagines ab omni retro antiquitate passim in veterum monumentis exstant, animadvertitque iam olim Homerus, dum Achillis clipeum Vulcani opera ita construit; ut imaginem quandam orbis elementorumque distinctam in illo exhiberet, ut Clement, Alexand. l. 5. strom ac si viro forti totius universi machinam, velut minorem subiceret. Germanis olim quoque cetera arma negligebantur, non lorica erat, non galea; ut Tacitus de moribus German. scuta tantum diversis iisque lectissimis inumbrata


page 387, image: s0459

coloribus, nec sine ferarum insignibus bello usitatis, in pretio erant. Tantae vero ignominiae plerisque est creditum, scutum in bello reliquisse; ut patriae virtutisque desertor quisquis esset, simul crederetur. Unde Lacaena mater, ut Plut. in apoph filio ad bellum abituro clypeum porrigens, aut cum hoc. inquit, redi; aut in hoc. nam caesi ex acie in scuto deferebantur, maluit igitur mortuum, quam ignavum, et patriae fortitudinis immemorem recipere. Nec cerre parum inglorium videri debuit, viros fortes ea propalam virtutis heroicae professione usos, de quibus illud Claudiani in bello Gerico iactari posset:

Invecti, clypeoque animosi teste leones.

usque adeo degeneri timore percelli; ut cum armis animos proiciant, fugaque ignaviam aperiant, quam specioso tantum mendacique clypeo obtegebant. Quamquam diffidendum non sit, excitare has imagines et ferentium sui recordatione pectora, et occurrentium vultus hostium terrore percellere; ut non immerito Agamemnon, Terrorem in clypeo exhibiturus, ut Pausan. l. 5. alio, quam Leonis, vultu usus non fuerit, et scite de Perseo finxerint Poetae, Gorgonei illum capitis, ex scuto, obiectu in rigidos silices spectantes commutasse. Quod non satis attendit Lysander, cum oraculo monitus esset, ut exitialem sibi Draconis conspectum Iubter fugeret, [Note: (1) Terror iniectus.] priusquam a milite Draconis in clypeo imaginem praeferente, caesus occumberet. De his infra pluribus, ubi de insignibus militum tractabitur.

CAPUT XXIX. De figuris imaginum quibus corpora, vestes, ac praesertim annuli signati.

UT militiae, ita et dom. inter pacis negotia, familiares multis notae illae symbolicae in vestibus, sigillis, atque annulis inprimis, fuere. Imo de veteribus Britannis ut Solinus c. 35. memoratur, ipsis corporibus animalium figuras inarare solitos, succo mordaci coloribusque per cicatrices lineamentorum fusis, ut cum aetate


page 388, image: s0460

pigmenta accrescerent. Quod Indis hodie dum usurpatum, non modo expressis graminum succis, verum et insertis, ad ornatum gemmis unionibusque, tanquam vermiculati operis cure superbi. Sed et nativae quibusdam eiusmodi in corporibus imagines et quasi ab occulto quodam genio futurorum praesago, adumbratae fuere. Siquidem Seleuci ut Alex l. 2. c. 19. usurpata in annulo anchorae species, eius posteris nativo emblemate in femore delineata stetit. Originem usurpati symboli Appianus Alex. In Syrac. exponit. Matrem, ait, Seleuci in somnis admonitam, ut repertum primo annulum filio daret, futurum ut ubi ille forte fortuna excidisset, illic regnum auspicaretur! Illa deinde ferreum invenit annulum anchora insignitum, qui a Seleuco circa Euphratem amissus, regni auspicium fuit. Iustinus addit l. 15. et Clem Alex Paedag. c. 11. Matrem fuisse Laudicen, quae ab Apolline per somnum acceptam se habitamque ut sponsam, filio praegnantem senserit; evigilantem vero somnumque ancipiti cogitatione revolventem, pro facti veritate cognoscenda, reperisse in lecto annulum, hoc spei fiduciaeque symbolo insignem, quae deinde filio, cum Magno Alexandro ad bellum ituro, illum, obtulerit, felicitatis obventurae pignus. certe et ipse Alexander ut Plut. et Curitius in Alex. Draconis, aut serpentis imagine, vel ut symbolo divinae originis delectatus est: quod matri Ammon Iupiter hac specie per noctem concipienti ferretur occurrisse: ut a matre accepit ipse, aut credi voluit.

Thebarum conditores eorumque nepotes tanquam bellicosa progenies, natalem in corpore tulere lanceae effigiem, quod et cuidam Spartanorum familiae tributum est ut Alex. l. 2. c. 19. Plin. l. 7. c. 11. Ferunt et in brachio Dacorum notam originis quarto quoque partu regenerari, et Augustus, corpore maculoso, in modum et ordinem caelestis ursae notas habuisse dicitur? ut sicut illa commune sidus est in mari fluctuantium, suoque exortu tempestatem dissipat, ita fatis destinantibus Augustus aliquando mundo futurus tranquillitatis autor, compositis bellorum procellis, videretur. Cincinnati, Romanae gentis nomina, cincinnos pro symbolo generosae stirpis circumtulisse feruntur, post quam auctorem huius cognomenti natura


page 389, image: s0461

cum cin cinnis enixa esset. De figuris vero animalium, vestibus virorum principum intertextis, Athenaeus ac Polybius meminere, dum Antiochi aulam magnificumque apparatum depingunt. Siquidem multis illic purpurea fuisse paludamenta auro memorant, animantiumque variis ima gimbus picturata,hodie ad equorum stragula et parietum velamenta, hic etiam emblematum ornatus accessit.

De annulis symbolicis nonnulla adicio: in his omnium prope literis celebratus est Pyrrhi Epilotarum Regis annulus, ut Plin l. 37 c. 1 qui in gemma Achate naturae artificio supra humanum elaborata ingenium, distinctis Apollinem Musasque, novenas lineamentis exhibebat, qua se specie non armorum magis, quam Musarum cultorem profitebatur. Polycratis quoque Samii Tyranni annulum, quem in mare demersum inter viscera piscis reperit, gemma Sardoniche illustrem fuisse constat: in quo, Clemente Alexand. l 3. paedag. teste, imago Lyrae velut concordiae symbolum, reperta est, diuque, Romae in concordiae delubro asservatus fuit. Ferunt et Ismenium choraulem multis fulgentibusque gemmis delectatum, cumque Smaragdum in Cypiro, cui Amymone, una ex quinquaginta Danai filiabus, insculpta esset, pretio certo empturus, duos e senis denariis aureos recepisset, indoluit, questusque est tam vili pretio gemae dignitatem imminui. Plin. supra. Battus Cyrenaeorum parens, ut Cael. l. 6. c. 12. in annulo silphium herbam expressam tulit, quam postquam Cyrenaen condidisset, cives illi gratitudinis et honoris ergo, tanquam herbarum inter olera praestantissimam detulere. Quod tanti aestimatum, ut Comicus proverbii loco iactarit, Ne Batti quidem silphio adduci se in eam, quam rogabatur, sententiam factumque posse. Arius Rex Lacedaemoniorum ut Ioseph. l. 12 c. 5. ad Oniam Pontificem Iudaeorum scribens, Aquilae signo Draconem unguibus complexae usus, aliorum sese victorem symbolice testatus est. Aliis vigilantiae signum in annuli gemma placuit. Ita Amphitruo, apud Plautum solem exorientem quadrigis vectum habuit. Tale et sigillum Locrorum, quos vocant Hesperios, cui stella Hesperus insculpta erat, ut Strabo l. 9. Et forte idem Canis ille Galbae Imperatoris, ex prota navis prospectans,


page 390, image: s0462

designabat. Dio lib. 51. Multi etiam secretae taciturnitatis consiliique occultandi, se, aliosque commonitos per expressas annulo imagines voluere. Ita Mecaenati placuit rana, ut volunt, seriphia; ut Plin. l. 9. c. 63. muta illa, et arcanae fidei symbolum quae olim Romanos, ob collationem pecuniarum imperatam non raro terruit. Augusto vero, cui a secretis aderat, fidem spopondit. Ita et Augusto ipsi Sphinx initio placuit, ut Suet. in Aug. quod occulta magnorum consilia esse debere, propalam non diffiteretur, qua cum amici, eo absente, ab edicta quoque in vulgus uterentur, non infacero deinde accipientium lepore iactatum fuit, aenigmata hanc sphingem adferre. Eadem ex causa Harpocrates silentii apud Aegyptios numen, multorum annulis circumferri etiam apud Romanos coepit, ut Alexand. l. 2. c. 19. licet Gabinio et Pisone Coss. Aegyptiorum Numina, ob perniciosos colendi ritus, Capitolio romaque exclusa fuerint.

Alii vel Philosophos, quorum sapientiam, vel Principes, quorum vitam aemularentur, velut simulacrum vitae, virtutisque, quam mente concepissent, oculis exhibebant, ut Alex. et M. Tullius de finibus. sic multis imago Epicuri grata erat, bonique ominis nominisque existimatum est, hanc in annulis aliisque utensilibus praeferre. Sic Stoici Zenonem, Peripatetici Aristotelem exhibebant. Ita et Augustus post Sphingem abdicatam, ideam Alexandri, Principes urbis, Augusti, Commodus Imperator bellicosae Amazonis propositam habuit. Ita et integra Macrianorum familia, ut Alex. supra viri iuxta feminaeque, Alexandri Magni iconem in annulis complexae sunt. Aliis visum est, facto aliquo abs se generose designato, tum ad similia sese audenda provocare, tum posteris sui etiam memoriam relinquere; vel certe, maiorum virtutis recordatione animum succendere. Ita Sylla Iugurtham, sibi a Boccho traditum, in sigillatorii annuli effigie subici voluit. Lucullus superatum a se Ptolomeum Regem in annulo triumphari. Ita et Magnus Alexander Darii a se devicti imagine per subiectam Asiam usus fertur. Ita denique Africanus figuram patris. Lentulus avi efformavit. Possuntque, ad prioris etiam ordinis revocari Galbae, et Syllae annuli, quorum illen


page 391, image: s0463

gemma victoriam, cum trophaeo, praetulit: hic triplici fuisse illustris trophaeo memoratur, ut Suet. de Galba. qualis imago annulo Pompeii etiam a Dione lib. 42. tribuitur.

Suum quoque nonnulli [(transcriber); sic: nunnulli] nomen occultis notis symbolisque exararunt, ut eius ubique memores nequaquam degenerarent. Qua ratione M. Tullius. ut Plut. in vita, post expressa praenomina, ciceris grana cognomenti loco supposuit. Florem vero usurpavit L. Aquillius Florus. C. Malleolus malleum, Accoleius vero Lariscolus obscuriori aliquando schemate Phaethontis sorores in larices mutatas adhibuit, ut Fulv. Ursinus de fam. Rom. p. 11. Ant. Aug. 4. dial. Observatumque a me fuit in legatis Suecicis, hoc tempore Osnabrugi degentibus. Ioannem Adlerum Salvium nigram aquilam, quam Germani Adler dicimus, Scheringum a Rosenhan, Gallum rosae surculo innitentem, denique Ioannem Oxenstirn eius legationis Principem caput bovinum insignium loco accipere, omnibus ad cognomenti significatum repertis. Paulo aliter Q. Metellus Pius, ad nomen in flexo accommodatoque symbolo, Ciconiam delegit, nisi forte a singulari pietatis cultu magis hoc nomen obtinuit, quam imagine repraesentavit.

Denique gentiles non raro Deos suis affectionibus opportunos annulorum imaginibus exhibuere. Ita Clearchus Graecorum, qui Cyro militabant, Princeps, ut Pausan. in Lacon. in annulo Caryatides Nymphas, in vico Laconiae Caryis dicto, cum Diana saltantes repraesentabat, usitato illic festo diei ritu. Ita Venus armata, quoniam multum illa in armis valet, Caesari in annulo familiaris erat. Dio Cassius lib. 43. Nero vero, ut erat ad literaria musicaque in Tragoediis Comoediisque certamina propensus, ita Apollinis effigie Marsyam tibi a superantis excoriantisque delectatus est. Sed et Proserpinae raptum, a Sporo Adolescente Eunucho, infamis coniugii tesseram, non est aversatus. Laudant veteres quoque ut Platius Iun in Graec. epigram. illam annuli gemmam, quae mirifico artificio Phaethontis currum equosque, ipsiusque simul cum flagrante mundo casum expresserat. Visus etiam non inscite amethysto


page 392, image: s0464

gemma expressus Bachus [Note: (1) Vini usus moderatus.] quod illa cum nomine suo minime ebriam, sive ab ebrietate alienam, se esse significet: vini tamen colore et imagine insignis, vini usum moderatum eleganti schemate suadeat.

Notis etiam Hierogliphicis annuli inarati olim sunt, Ita Caricleae gemma annularis, apud Heliodorum lib. 7. p. 392. signata legitur in lapide pantarpe nuncupato. Ita fere et annuli magici notati fuere, quos sub certo Zodiaci signo et ceterorum aspectu siderum figuris quibusdam designabant, coque harum latorem perpetuo felicem, victoriosum, mulieribus, virisque Principibus amabilem fore, inaniter iactabant, atque hodiedum intellexi, eiusmodi bonae fortunae, ut vocant, annulos, urbe quadam Imperiali, cuius famae parco, clam magna pecunia parari, felicesque eorum possessores, verum diabolica illusione, et arte censeri.

Tales olim Apollonii Thyanaei, ut Philostr. in vita lib. 3. c. 13. magi celeberrimi memoratur fuisse, quos ab Iarcha Gymnosophistarum Principe, septem errantium siderum notis insignes accepisse fertur: quibus ad omne votum suum fortunamque, variatis quotidie vicibus, atque ad secretorum explorationem feliciter usus dicitur. Apud Arabes eorum hodiedum annulorum frequens usus, quos Talismanos patria lingua nuncupant, quibusque sibi fortunam ipsam miseri despondere falso existimant. Sed et Alexander Trallianus, medicus non ignobilis, hac opinione delusus, arbitratur contra dolorem colicum, ab annulo digitis inserto remedium esse, si in illo imago Herculis supine iacentis leonemque strangulantis exhiberetur. Verum nos emblematicis hisce figuris vim solam significandae, non procurandae valetudinis inesse credimus. Atque iccirco, quod ad superstitiosas magicasque artes eiusmodi olim annulos adhiberent, Pythagoras suis praecepto cavisse videtur: arctum annulum non esse gestandum; neque Deorum insculpendas imagines ut Clem. Alexand. lib. 5. Stromat. Et Plinius lib, 11. c, 7. magnopere indignatur aliis, nullus, inquit, Deorum est respectus; aliis pudendus, externis famulantur sacris, et digitis Deos gestant Idem tamen Trallianus annulum, ex aere confectum


page 393, image: s0465

Cyprio, adversus calculum valere existimat: cui licet ratio aliqua suffragaretur, illud tamen probare nequeo; quod ille de Herculis, quodque Empiricus de piscis imagine in annulo tradit, cui graece inscriptum:
[Gap desc: Greek words]
, contra dolores morborum medicinam esse, ut Marc. Emp. c. 16.

Cuiusmodi et ille mihi Gygis annulus ut Plato lib. 2. de Rep. nisi fabulose tantum fabrefactus sit, videtur: quem repertum ipse in sepulchro subterraneo digitisque insertum, ubi gemmam in manum convertisset, Invisibilis apparuit, quo ille praesidio ad Reginae Lydorum thalamum, ipsamque etiam Regni possessionem devenisse fertur, Ubi illius etiam memoria animum subit, quod de Carolo Magno Petrarcha retulit lib. 1. Epist. 3. (licet fabulae magis, quam historiae titulo referat) auditumque a se Aquisgrani, repertumque inter historias asserit, laudatissimae ceteroquin memoriae virum, annuli magicis utique figuris atque incantamentis muniti, quam femina quaedam amoris conciliandi gratia circumtulit, veneficio usque adeo a mente per amorem seductum, ut vivae; ac demum etiam mortuae pertinaciter adhaeserit. Dum Antistes Coloniensis eximiae vir sanctitatis, amatorio denique annulo sub lingua mulieris reperto subtractoque omnem Caesaris affectum improvisa metamorphosi a femina in se converterit, ut iccirco is re animadversa, abdicandi a se, atque ab aliis avertendi fascini causa, annulum in vicinae paludis voragine demerserit. Cum verso in paludosa loca affectu Carolus tantopere haec ambite atque illa sede capi coepit; ut non modo Aquisgranensem urbem ceteris praeferre locis, sed etiam paludem illam aedificiis importunam, tamen mutis palatioque ingenti sepire, atque extollere coeperit; nequando loci gratissimi oblectamentis praesens frui non posset. Verum haec fabula hac aetate Aquis ignorata, neque veterum illic literis consignata, immerito tanti viri existimationem convellit. Eiusmodi tamen annulis nihil ad vim similem imaginis figura conferret, cuiuscumque tandem illa Dei fuerit. Usitatum tamen fere, ut Dei illius cuius patrocinium implorant, aut affectus aemulantur, in annulo


page 394, image: s0466

imaginem habeant. sic Eucrates, apud Lucianum in Philpseud. annulum tulit, cuius beneficio res occultas cognosceret, Apollinis Pythii tanquam fatidici Numinis imagine insignem. Et ut refert Muretus in orat. Cicer. Catilinarias, vir literarum amans. Viglius Zuichemus Iurisconsultus Palladis effigie literas suas obsignabat. Erasmus etiam Roterodamensis Termino Deo cum inscriptione arrogantiae plenissima in literis signandis usus est: Nulli cedo. [Note: (1) Arrogantia.] Quos licet ab incantationibus liberos fuisse existimem, nihil tamen Christianum eiusmodi symbola redolent. Mitius laudabiliusque in hac materia versati sunt, qui fictam Amoris personam leoni moderando, habenisque regendo imposuerunt, [Note: (2) Amor omnia vincit.] ut significarent fortissima quaeque ab Amore etiam subiugari.

Recte Clemens Alexandrinus lib 3. Paedag c. 11. Christianos de figurandis annulorum symbolis instruxit: cum aut columbam, aut lyram, ad mansuetudinis aut concordiae recordationem; aut piscem, aut navem, aut anchoram, aut piscatorem, in memoriam Apostolorum usurpare iussit. Idola vero atque amicarum simulacra, bellique instrumenta, arma, aut ebrietatis pocula abesse voluit. Ita Romanus Pontifex exemplo praevius, altero ab inauguratione die annulum sibi proprium sumit, imagine D, Petri piscantis insignem: atque iccirco annulus piscatoris vocatur, sub cuius figura Pontificia diplomata atque indulta consignantur. Mortuo tamen Pontifice hic annulus quasi officio satis functus, diffringitur. Ubi et illud, coronidis loco de Moscoviae Principibus adiungam, quod in rebus Moscoviticis habet Baro Sigismundus lib. 1. de rebus Moscov. Olim illic reges tribus circulis, in triangulo inclusis, pro sigilli imagine usos; primo haec epigraphe circumaddita: Deus noster Trinitas, quae fuit ante saecula, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, non tamen tres Dii, sed unus Deus in substantia. In ultimo circulo titulus Magni Ducis Moscoviae erat, in quo se Regem ac Dominum totius Russiae nuncupabat. In medio titulus Regis erat ad quem scribebatur addita inscriptione: fratri nostro.


page 395, image: s0467

CAPUT XXX. De numis, eorumque, apud veteres, imaginibus.

AD numorum studiosos venio, ut illorum scrinia abacosque magis inspiciam, quam exhauriam. Equidem non omnes illos avaritiae condemno, qui inter numorum studia oculos curiose oblectant, siquidem inscriptis potius imaginibus, quam aeris pretio animum affigant. Sunt enim in his saepe reperta Doctorum hominum symbola, ne aere, argentoque ac auro, in rerum pretiis facile primo, tanquam bruto surdoque, tantum uterentur; sed huic, velut internuntio, animi sui cogitata, ad optimorum ingeniorum pastum fructumque insererent. Et certe nulla re frequentius, has animorum ideas subicere aliorum oculis poterant, quam aere, quod passim in negotiationem omnem usumque hominum incurreret. Quamquam antiquissimis Homeri temporibus nondum harum imaginum in aere cognitio: cum vel mutationibus rerum commercia agebantur, ut Plin. lib. 33. c. 3. et Alex. lib 4. c. 5. vel rudi aeris ferrique massa ex pondere aestimati negotiatio absolvebatur. Bobus pecudibusque etiam transactum, atque ipsis coriis, aliquando etiam certa imagine aut inscriptione, signatis: Primi Lydi aureum argenteumque numum reperisse dicuntur. Aeginetae vero ante reliquos Phidone inventore signasse. Apud Persas Darius, ut Strabo lib. 8. ex auro primum monetam formasse narratur, familiare fortasse ipsi signo equi hinnientis, quod, ut apud Iustinum est, illius beneficio, hinnitu arte procurato (ubi certatim in campos omen electionis capturi, convenissent) Rex ipse designatus fuerit, erantque Darici olim numi celebres, quia ex purgatissimo auro conflati. In Latio Saturnus aereum reperisse numum creditur, signasse tamen Ianum primo, Macrobius l. I. c. 7. notavit, qui cum a Saturno navi illuc advecto ruris colendi peritiam accepisset: in altera quidem numi parte effigiem hominis bicipitem, utrumque opinor, se, illumque


page 396, image: s0468

Regem, designaturus; in altera navem exhibuit Saturni hospitam. Romani primum scortea ex corio pecunia usi, quod Numa Pompilius congiarium populo scorteis assibus numerasse fertur. Deinde Servius Tullius Rex nota pecudum aes signasse proditur, unde pecunia dicta sit. Quare in numis etiam vetustissimis Bovis, Pecudis, aut Suis signum impressum est, quamquam ab aere gravi, sive ad libram appendendo, in transactionibus desitum non fuerit: donec post Attilium Regulum Iani moneta argentea cum usitata eius imagine expressa est, ut Festus in voce Sextantarii. ac denique exhaustis Punico bello Romanis bigis quadrigisque insculpti numi, non iam pondere; sed figura aestimari coeperunt. Livius Drusus, ut Plinius et Alexand. supra, in tribunatu, tertiam aeris partem argento miscuisse, et signo Victoriae numum inscripsisse fertur.

In triente et quadrante rates Romani incusere. Apud Athenienses numi Cistophori ab insigni, ut apparet, cistam ferentis, ut Rhodig. lib. 2. c. 10. ant lect. sicut modo coronati a corona dicuntur. Philippei item bovis imagine notati, a Theseo, ut ferunt reperti, quo homines ab armis ad agrorum [(transcriber); sic: argrorum] culturam avocaret. [Note: (1) Agricultura.] Unde natum adagium in oratorem pecunia corruptum. Bovem habet in lingua. Alexandrei quoque ut Alex. supra ex auro cudebantur, in quibus mulae cum curru videbantur effictae. Postea Noctua cum Minervae facie Athenis cudi coepta: Unde memorant servum Gilippi Ephoris detulisse: multas sub tectis cubare noctuas, quod sciret Dominum suum Gilippum Lysandri pecunias depeculatum, easque sub tectum condidisse. Persicus vero numus sagittarium incusum habuit, ad quem allusit Rex Spartanorum Agesilaus, cum ex felici contra Persas expeditione revocatus a Senatu est ut plut in vita et apoph. Agesilai. Interrogatus enim ab amico; cur tam importune rediret? respondit, an miratis, me triginta millium sagittariorum impetum sustinere non potuisse? Tot enim corrupti aliquot Senatores a Tissapherne Persa numis aureis, sagittarii figura impressis, fuerant, qui auctoritate sua alios ad revocandi consilium impulerant.


page 397, image: s0469

Inter Germanos celebres numi, qui, aut serram, aut bigam proferebant, rusticae fere rei instrumenta; quod labore potius, quam bellicis armis rem opesque ali crederent. ut Tac. de moribus Germ. Dardani duobus inter se Gallis in pugnam commissis usi, bella in aere figurabant diverso consilio. Rhegyni, ut Alex. l. 4, c. 15. leporem et currum, Cephalenes equum, Argivi murem, Locri, et Ozolae Hesperum stellam effinxere: Peloponnesiorum ut Erasmus. Chil. 2. Ent. 4. c. 87. numisma Testudinis figuram habuit Unde in proverbium illic versum: Et virtus testudinibus, et sapientia cedit. [Note: (1) Pecuniae vis.] Quo simile adagium spectat, de Tenedia securi omnia perfringente: siquidem Tenedii numos securis imagine insignitos usurparint. ut Alex. supra. Corinthiaci, qui Poli dicebantur, pegasi in aere imagine delectati sunt, Aspendiis Palaestrae placuerunt. Chii, qui magnopere pro Homero sibi vendicando laborant, monetam habuerunt, quae, ab effigie, Homerus dicta fuit. Ita Mitylenaei Sapphus imaginem ambierunt. Gergithii Phrygiae minoris populi Sibyllae in aere simulacrum, velut apud se natae, adumbrarunt. Non paucis Deorum effigies, ac nomina, in numis, placuere, in quibus Cyziceni, altera parte Cybelem, altera leonem expressere Troeceniis Neptuni amantibus, familiaris in aere tridens fuit. Tarentini Neptuni filium Taran Delphino vectum exhibuere.

Romanorum quoque numi apud Goltium pleraque Numina veterum continent. Sed invaluit deinde mos ille, [Note: Apud Romam coepit hodierna Numos signandi ratio, cum auteris effigie et symbolo.] in aere Caesarum effigies una facie numorum proponendi, cum aliquo fere ab adversa parte symbolo, quamquam et illi saepe aliquo schemate ornati fuerint, non sine figurata rerum latentium significatione: quorum apud eundem auctorem plura numismata reperies. Ceterum illa, quae praecipue inter symbola eminerent, hoc loco praetereunda non duxi, ubi per totius retro antiquitatis vestigia ad absolutam symbologiae cognitionem enitimur. Verum ad eruendam ex imaginibus auctoris mentem, aliquando coniectura opus erit.

Q Fabius maximus una numi facie Apollinem cum lyra: altera cornu copiae cum fulmine, decussatim


page 398, image: s0470

inter coronam ex lauro, quercu, et spinis compositam, superne tamen apertam proposuit, ut si diceret. [Note: (1) Res publica [Abbr.: Res p.] arte et marte defenduntur.] arte, et marte: vel, humanitate, et severitate (tanquam lyra et fulmine) Res publicas opulentas, (tanquam cornu copiae) contineri. ut cum victoria cives ubertate potiantur, velut corona. In qua laurus triumphum; quernae frondes, cives servatos, spicae annonae affluentiam denotant.

L. Licinius Crassus Venationis studium professus est imagine Dianae, in cuius capite semiluna. Ex adverso latere aper traiectus haerebat cum venatico. [Note: (2) Venatio]

M. Perpenna, ut significaret felicissimum orbis imperium esse in pace et abundantia rerum. Cornu copiae et caduceum orbi adiunxit. [Note: (3) Pax ubertati iuncta.]

Sext. Allius Aquilam fulmini insistentem exhibens: ostendit, Romanum imperium bellis maxime niti, acin altum extolli.

Augustus Caesar Aquila super quernam coronam, inter duas lauros, usus est, quod erat, profiteri se imperio victoriisque ad civium defensionem usurum [Note: (4) Defensio civium]

C. Antonius Nepos, fortem adpugnandum adversus hostes animum declaraturus; armis Herculis, clava, arcu, et pharetra; [Note: (5) Fortis.] tanquam eminus cominusque paratus, in aere gloriatus est.

M. Tullius Cicero, se ad aliorum periclitantium opem natum esse designans; Castore et Polluce equitibus, pendentibus super capita sideribus, utebatur, [Note: (6) Perfugium.]

M. Iunius Pera eosdem pedites, testis ovorum (ex quibus prodiisse finguntur) pro pileis instructos, stellis quoque abditis habuit; [Note: (7) Amor fratrum.] quod, opinor fraternum amorem inter similes, iisdemque parentibus natos, exprimere voluit: quo se ad fratrem amandum excitaret.

Cn. Domit. Calvinus religione inprimis Rem publicam [Abbr.: Rem p.] servari professus, aspergillum, lituum, aliaque sacrificantium instrumenta adhibuit [Note: (8) Religionis amor.] Dissimilis Calvino superioris aetatis qui a religione eversa Res publicas auspicatus est.

C. Asinius Pollio Semilunam cum sideribus septentrionis; ex opposita vero parte solem capite radiato expressit, vagum quidem, sed non inelegans symbolum, modo aliqua inscriptione definitum esset. An enim se cum collega


page 399, image: s0471

suo Calvino tanquam solem lunamque in consulatu. Magistratum vero praecipuum per septentriones proposuerit, an [Note: (9) Auxilium mutuum.] mutuum auxilium, vel noctem diemque pro Reip. [Abbr.: Rei publicae] cura et labore impendendum sibi duxerit; an diversum aliquid mente complexus sit? incertum.

M. Antonius Imperator exercitus, aram salutis erexit, quam se populo futurum vane augurabatur. [Note: (1) Salus.] Talis autem ara, vel Apollini, vel Aesculapio sacra (serpentis simulacro insignis) erat, quod ab his salus hominibus proveniret.

L Flavius Saevinus Ubertatem cum pace coniunctam hoc typo exposuit, caduceus inter duo cornua copiae medius, laureo serto includebatur, tanquam victoriae fructus, aut si malis, centrum [Note: (2) Pax cum ubertate.]

Q. Fab. Maximus Servilianus cum victoria pacem coniungendam asserens, vel certe virum fortem pacis amantem orbi praeficiendum existimans, caduceum et palmam decussatim super orbem iunxit. [Note: (3) Victor pacificus.]

Caesar Augustus sub Capricorno, felici, ut ominantur, Imperatorum sidere natus. Huic sideri orbem cum gubernaculo et cornu copiae addidit: [Note: (4) Felix gubernator.] ut si divis volentibus ad or bis imperium, opesque possidendas natus esset.

P. Sempronius Tuditanus duabus manibus caduceum complectentibus usus, pacis vel concordiae argumento delectatus est. [Note: (5) Concordia.]

M. Iunius Pera, hic in biga Cererem serpentibus tractam; inde caput ipsius spicis coronatum exhibuit. agriculturae, ut apparet, studio delectatus [Note: (6) Agricultura.]

C. Aurelio Cottae Pegasus Africae typus arrisit, cum in suo consulatu anno urbis conditae 554. Hannibale et Amilcare superato, Romani Africae rursum Domini essent.

C. Caecilius Metellus agriculturae amans, Cererem; hinc faces gestantem, inde capite spicis ornatam exhibuit; primae sementis et naturae messis speciem. [Note: (7) Sementis et messis.]

M. Terentius Varro Murena Venationis studio hinc Dianam in aere, inde cervum canibus exagitatum tulit.

T. Statilius Taurus querna, id est civica corona, usus inter duas lauros, victoriae symbolis: cum inscriptione, ob cives servatos. [Note: (8) Cives defensi.]

P. Aemilius Lepidus Clementiae caput proposuit in clypeo:


page 400, image: s0472

velut hac virtute contra hostes etiam pugnaturus, suosque defensurus.

Augustus Caesar et Pontifex Clypeum ex decussatis hastis suspensum tulit, inter lituum et capedunculam, sive parvum haustrum, sacrorum instrumenta, armorum iuxta ac Religionis studium pro Reip. [Abbr.: Rei publicae] defensione professus [Note: (1) Religio armis defensa.]

Iulius Caesar Dictaturam auspicatus. Clementiae, sibique, commune templum in aere proposuit: ut civium animos illius opinione virtutis teneret.

Q. Pedius Nepos hinc Concordiae, inde coronae oleaginae baccatae imaginem excidit, cum inscriptione. Salus generis humani. [Note: (2) Salus in pace.] Recte. Nam: Nulla salus bello. etc.

Augustus quoque, ubi pacem cum Antonio iniisset, hinc Concordiam, inde duas manus caduceum amplexas dedit. [Note: (3) Concordia.]

Q. Caecilius Metellus hinc Elephante, inde Ciconia, numum insignivit; at se prudentia vel for titudine ac pietate defensurum patriam significaret. [Note: (4) Fortis ac pius.]

C. Norbanus Flaccus fasces inter spicas et caduceum erexit: delectatus consulari imperio pace et ubertate ornato.

Cn. Octavius Nepos fulmen in laurea tulit corona, forte quod Victoriam cum vi et celeritate voluit esse coniunctam. [Note: (5) Celeritate et vi vincitur.] Vel, quod Iovis fulmine, seu ope in bello, laureas victoribus parari crederet magis, quam armis viribusque humanis.

Q. Servilius Vacia Isauricus fulmen in querna corona proposuit, ut se pro civium defensione belli fulmina amare significaret. [Note: (6) Bellum defensivum.]

Cn. Cornelius Lentulus hinc genium populi Romani, inde remum cum orbe, et hastam cum lauris decussatis habuit: ut ostenderet populum Rom. bello victoriisque toti imperare orbi [Note: (7) Orbis subactus.]

Augustus Caesar Pontifex Maximus Germaniam in numo dedit, nudam viri formam murali corona cinctam, dextra nucem pineam, sinistra cornu copiae sustinentem, [Note: (8) Germani candidi et fertiles.] quod synceram, et velut nudam, fecundamque hominibus (ut nux pinea multos includens fructus) fertilem quoque copiosamque amaret. In alio numo pineam ut Germaniae typum usurpavit.


page 401, image: s0473

D. Iunius Silenus Gryphem Apollini sacrum ad ardentem aram proponebat; ut rerum sacrarum custodiam profiteretur. Sunt enim Gryphes imago diligentis custodiae: auriti, ut facile sentiant: alati, ut sint celeres, membris leoninis, ut fortes: rostro adunco, quo mordicus sibi commissa teneant. [Note: (1) Custo des boni.]

Cn. Papirius Carbo Herculis caput in aete habuit cum clava, et populea in vertice corona, qua revinctus adiisse Inferos dicitur, alba ante populo in nigram versa [Note: (2) Mori gloriose:] professus, opinor, se non inglorium mori decrevisse.

Potitus Valerius Messala ad clavam cum Hercule malum adiecit Hesperidum, [Note: (3) Virtutis praemium.] ut doceret fortitudinis praemium, aut opes, aut honores esse.

P. Mutius Scaevola Herculis leonem opprimentis imagine usus [Note: (4) Fortis.] ostendit virum fortem Heroicis favinoribus agnoscendum.

C. Iulius Caesar Hispanorum victor, effigiem Hispaniae, mulieris specie exhibuit, illique trophaeum cum scuto, et laurea corona adiecit. [Note: (5) Victrix.]

M. Valerius Messala Virtutis et Honoris capita; illud galea armatum, hoc nudum usurpavit: nam Virtuti honos iunctus esse solet. [Note: (6) Virtuti honor iunctus.]

L. Iulius Libo Iani caput bifrons aeri incidit: ut in bello ac pace prudentiam, (quae praeterita simul expendit ac futura) profiteretur. [Note: (7) Prudentia.]

M. Popilio Laenae, Iuno sospita, iuxta serpentem, cum iaculo ad iactum directo, et protenso clypeo placuit, ut si Deorum favore, et suo labore armisque salutem speraret. [Note: (8) Salus in armis.]

C. Fabius Pictor Iove in bigis utebatur, ac si a Iove in utraque fortuna se regi profiteretur. Ita Q. Ogulnius Gallus Iove in quadriga usus, quod tempus anni suaeque aetatis quadripartitum Iovi committeret [Note: (9) Resignatio.]

Cn. Cornelius Blasio Iovem habuit a Pallade coronatum, cui ex altera parte Roma addita, quod hanc Rem publicam [Abbr.: Rem p.] potentia, sed quam Sapientia et artes cum liberales, tum bellicae ornarent, maxime florere crederet. [Note: (10) Sapientia rectrix]

L. Cornelius Dolabella Libertate in quadriga usus: quod Romanae Reip. [Abbr.: Rei publicae] ordines: plebem, equites, Senatum ac


page 402, image: s0474

Magistratum libertate maxima, ab omni servitio externo remata, frui existimaret.

C. Iulius Caesar lituum, urceum, et securim pontificatus insignia amavit. [Note: (1) Religionis amor.]

M. Aemilius Lepidus haustrum parvum, cultrumque victimarium adiecit, ut divino sese obsequio delectari ostenderet.

M. Aquilius Nepos Dianam in bigis, quae semilunam in fronte gerit, tribus stellis praeviis exhibuit, venationis nocturnae amorem professus. [Note: (2) Venationis studium,]

L. Posthumius Albinus lunam inter septentriones posuit, forte quod illuc lunam Romanae nobilitatis insigne transferri cuperet, orbe victoriis occupato. [Note: (3) Nobilitas Rom.]

M. Aemil. Lepidus Martem galea armatum, nudum cetera, nisi quod baculum dextra, sinistra flagellum praeferret, in aere tulitc, [Note: (4) Princeps belli custodiendus.] quod in bello maxime capiti provisum esse deceat: reliquum corpus vulnera timere non debeat, nec vacare ab armis manus.

Cn. Pompeius mercurium in quadriga possidebat, quem victoria advolans coronat, quo arte non minus, quam marte victoriam obtineri docuit. [Note: (5) Ars Mortem adiuvat.]

M. Fulvio Flacco Neptuni caput cum tridente et Delphino placuit; ut maris non minus, quam terrae Dominum esse Romam ostenderet. Ita Caii Duillii Neptunus in quadriga victoriam mari obtentam designabat [Note: (6) Dominium maris.]

C. Trebonius Asper ovem ad aras immolandam, cum subiecto cultro statuit: quo schemate vel religionis pietatisque in se curam: vel forte etiam suam, pro Diis vitam offerendi promptitudinem adumbravit. [Note: (7) Resignatio.]

M. Aemilius Lepidus Pullorum tripudium in auguriis cum tripode fatidico, cui serpens im penderet, inter lituum et haustorium habuit, quod iudicaret nil Diis inconsultis aggrediendum. [Note: (8) Auspicandum cum Diis.]

M. Aemilius Scaurus Pegasum supra semilunam; id est animum Pegasi instar, caelis sese inferentem, supra mutabilem orbis fortunam exhibuit. [Note: (9) Animus excelsus.]

Q. Fusius Calenus pileo libertatis, securi et pugione usu, ut doceret, opinor, libertatem armis propugnandam. [Note: (10) Libertas in armis.]

C. Attilius Regulus Romam quadrigis elephantorum insidentem proposuit: ut ostenderer, Africam, elephantorum fertilem. [Note: (11) Dominium Africae.] Romae moderantis iugum tolerare debere.


page 403, image: s0475

Claud. Drusus Germanicus ut Germanorum se victorem gloriaretur: Rhenum viri, in alga super urceum decum bentis, specie, tanquam suum exhibuit [Note: (1) Dominium Germaniae.]

L. Caecilius Metellus tanquam, parta armis pace, triumphali specie fruiturus: Romam clypeis subiectis insidentem tulit, quam Victoria coronaret. [Note: (2) Roma bellis victrix.]

L. Iulius Libo rostro seu prora navis usus: fuitque non paucis deinde familiare, aut partem hane navis, aut totam pro Re publica [Abbr.: Re p.] Romana usurpare, quod illa hanc in multis symbolice referat. [Note: (3) Romana [Abbr.: Rom.] Res publica [Abbr.: Res p.] ]

Q. Caecilius Metellus Sacerdos iugum boum, ex more, in aratro, pro designandis novae Coloniae pomeriis agit, ut gratissimum sibi hunc in officio laborem ostenderet, quo Romanorum plures Colonias duceret, [Note: (4) Coloniae Rom.]

C Mamilius Turrinus Sellae curuli lauri ramum fascibus Rom. hinc apposuit: quo testatur se curulem Magistratum victoriosum habuisse. [Note: (5) Magistrae tu utens.]

L. Antonius Poetus sellam curulem stella insignem gessit, quae urceum inter duas laureas coronas sustineret: quod erat, caelo adeptos honores, tum divinis sacrificiis (urceus enim erat sacrificale instrumentum) victoriam attribuere. [Note: (6) Victoriae de caelo est.]

P. Vatinius Nepos Sellam curulem lauro coronatam, inter caduceum et oleae ramum collocavit. Magistratu suo post Victoriam ab hoste, ad pacem quietam usurus. [Note: (7) Pacis amor.] Par fere M. Lucii Drusi in aere symbolum, qui sellam curulem cum pulvillo inter cornu copiae et laurum collocaret. Et C. Flaminei Nepotis, qui ad sellam et cornu copiae ac caduceum, bilancem, tanquam aequitatis observans, adiecerat: Et Rutilii Lupi, qui inter spicas sellam deposuerat.

L. Calphurnius Piso [Note: (8) Tranquillitas.] sella Iovis, curuli simili, cum fulmine imposito utebatur: ac si diceret: Non semper ferire Iovem, et bella aliquando quiescere.

C. Norbanus Flaccus sellae curuli galeam imposuerat, pari, ut reor, sententia.

C. Caninius Gallus sellam inter gutturnium et lituum [Note: (9) Honorae superis.] sacrum, sub duobus astris exhibebat, ut ostenderet, honorem omnem a Divis esse, ab iisque defendi.


page 404, image: s0476

C. Norbanus Flaccus fasces quoque inter spicam et caduceum tulit: ut optimum esse imperium pacis, et ubertatis tempore declararet. [Note: (1) Ubertas]

A Gabinius Nepos Tauri caput serto ornatum tulit: an forte, quod in Tauro caelesti natus, sideribus suam in bello victoriam imputaret? [Note: (2) Deo gratos sacrificare.] an quod velut armenti rector in consulatu, ac victor adversariorum triumpharet.

L. Manlius Torquatus Torquem cum Romae galeatae facie in numo tulit, [Note: (3) Victoria gloriari] illum se hosti in bello ademisse gloriatus, fortitudinis et honoris argumentum.

Augustus Caesar Tiaram Parthicam cum arcu et sagitta tulit, [Note: (4) Dominium in Parochos.] monumenta Parthorum Romanis subiectorum. ut qui in horum manibus arma reliquerint.

T. Sempronius Longus tripodem laureatum, inter lituum et securim sacrificantium proposuit, Deo omnem Rom. fortunam victoriamque tribuens. [Note: (5) Deo successum tribuere.]

C. Servilio Gemino Navis sub laurea corona placuit, ut Romam victricem symbolice proponeret. [Note: (6) Roma victrix.]

C. Attilius Calatinus tripode usus supra urcecolum stante, ad dextram spica, superne duo lauri ramusculi eminebant. Quod erat Diis nixos Rom. nec copia rerum, nec sorte ac victoriis destitui. [Note: (7) Deo niti]

M. Cocceius Nerva in tripode astrum, duasque lauros complexus, forte quod sapientem hominem et caelo dignum proxi numque, et in terris, tam sui, quam hostium victorem esse crederet [Note: (8) Sapiens se et hostes vincit.] Tripus enim sapientiae non minus quam religionis et veritatis symbolum est, quod olim reperta, sapientissimo destinata fuerit, Atque inter gentiles nondum tripodis mysterium enodatum fuit, licet illi perfectissimum numerorum triadem in illo intellexerint siquidem cum trinitate ita unitatem complectitur, ut Dei unius trinique symbolum non inelegans reperiatur [Note: (9) SS. Trinitas.] Unde merito olim ad Apollinem rediit huius mysterii non ignarum. Par fere M. Acilii Glabrionis tripus, inter duo sidera gutturnium sustinens, tanquam pietatem caelo dignam crederet.

Sex Appulei Nepotis tripus fuit cum fulmine inter haustorium, aspergillum, lituum, et patellam, ut si fulmina et offensiones Deorum sola religione hominum componerentur [Note: (10) Religio Deum placat.]

M. Aemilius Lepidus proposuit tripodem inter fasces,


page 405, image: s0477

cum serpente et pullis inter lituum et haustorium, ut si religione et prudentia Res publica [Abbr.: Res p.] niti censeret, [Note: (1) Religione Res publica [Abbr.: Res p.] nititur.]

Tropaeum victoriae signum multi statuere. Iulius Caesar de Gallis, uti et de Hispanis victor erectum fere in trunco annis vestito. M. Fulvius Nobilior de Aerolis triumphans, inter anchoram et clavum, [Note: (2) Victoria navalis.] navale tropaeum statuit, simile Domitius Aenobarbus in prora sustulit. S. Sulpitius pro tropaeo vexillum inter remum et anchoram erexit, ut maritima se victoria superiores ostenderent; clavumque, id est, maris imperium; anchoramque, id est, possessionem hosti eripuisse L. Cornell. Sulla ut Diis magis, quam armis Victoriam adscriberet, inter sacrorum instrumenta erexit tropaeum.

L. Iulius Caesar Venerem in bigis a duobus Cupidinibus, maiore et minore per aera vectam exhibuit: ut si amore caelesti terrenus minor esset, inferiorque, [Note: (3) Amor terrenus minor caelesti esse debet.] et primo quidem se Deorum, deinde hominum amore dignum evectumque cuperet.

M. Vincius Nepos. Vexillum, aquilam, aratrum ac decempedam coniunxit: quia artem bellicam ita exercendam putavit, ut rustica coniungi posset [Note: (4) Agricultura bello non tollenda]

M. Antonio Nepoti Urceolus et Gallinaceus, auguratus insignia, placuere; Deorum arbitrio suam fortunam moderaturus. [Note: (5) Auspicandum a Deo]

C. Sosius Nepos, ut ad pacem bellumque paratus videretur; aquilam cum fulmine et caduceo figuravit. [Note: (6) Ad pacem et bellum promptus.]

M. Vipsanius Agrippa, ut Aegypto devicta gloriaretur. Crocodilum palmae alligavit [Note: (7) Victa Aegyptus.]

L. Cornelius Sulla, forte de nuptiis deliberans, Cupidinem cum palma proposuit [Note: (8) Cupite victor.]

L. Calphurnius Piso in equite non multum commeatus et onerum requirens, equitem nudum exhibuit; [Note: (9) Miles circumspectus.] sed tamen facem dedit, ut vim animi ardentem urgeret.

C. Claudius Marcell. Dianam multimammam seu polymorphin amavit, cum tridente utriusque manibus iuncto [Note: (10) Venationu. rex.] ut se Venationis omnis piscatusque amantem ostenderet.

M. Calphurnius Bibulus, cum Delphinum laureatum supra tridentem collocat; declarat celeritatem maritimae expeditionis victoriam attulisse [Note: (11) Celeritas bello victrix.]

C. Marius Nepos contra, dum Neptunum in Delphino


page 406, image: s0478

anchorae implexo exhibet, [Note: (1) Festinatio circumspecta.] ostendit cauta mora victoriam partam esse. Cum vero supra Scorpionem Neptunum in biga ponit, per Mare Africam scorpionibus abundantem a Romanis devictam signat.

Coronae etiam in Rom. nummis frequentes. Q Lutatius Cerco querna corona quae civium servatoribus dabatur, navim ornavit. [Note: (2) Civium servator.] Aul. Posthumus Albinus, tamquam felix annonae procurator, [Note: (3) Ubertas annonae.] corona spicea usus est.

Q. Fabius Maximus ex lauru, quercu, et spicis, quod bello ac pace cives tuitus esset, contexuit.

M. Corn. Cethegus in corona oleagina iuvenem caprae insidentem, cum oleae ramo tanquam pacis fertilitatisque argumentum habuit [Note: (4) Pax abundat.]

M. Antonius in corona hederacea palmam exhibuit, an quod victoriam ex unione Aegyptiorum, ac forte unus Cleopatrae amore ac favore polliceretur? an quod ab unitis dissentientium Rom. Viribus de orbe toto victoriam speraret. [Note: (5) Concordiain bello vincit.]

Verum haec de numis, eorumque imaginibus ex Huberto Goltaio delecta, suisque explicationibus strictim exdiversis, ut Ricciardo, Pierio, aliisque illustrata ad praesens institutum suffecerint. Cum aliae figurae ab illo exhibitae, vel symbolicae non sint, vel similes aut affines iis quas modo tradidimus, vel alibi tradendae occurrant.

CAPUT XXXI. De Vestitu, habitu armisque veterum et eorum figuris.

IN vestitu habituque olim Veterum figurarum usus, et symbolica aetatis ordinisque ac virtutis factorumque professio erat. Illa Heroum apud Graecos Latinosque celebrata saecula, plerosque istarum ferarum pellibus indutos spectarunt, quarum ipsi, vel naturam aemularentur: vel artes viresque maiori industria virtuteque superassent. Quis enim nescit fortissimum illum virorum Herculem pelle leonis amictum, non alio fortitudinis symbolo magis delectatum? Agamemnon eodem quoque habitu apud Homerum celebris: [Note: (6) Fortitudo.]


page 407, image: s0479


[Gap desc: Greek section]

-- Humeros circumiecit pelle inde Leonis Ardentis magni, crurum tenus. --

Ita et Virgilius Aeneam vestit. 8. Aeneid.

Ducunt exsortem Aeneae, quem fulva Leonis
Pellis obit, totum praefulgens unguibus aureis.

Et Statius 9. Thebaid. suum illum bellatorem velocitatis symbolo exornat. [Note: (2) Velocitas.]

-- Quem discolor ambit
Tigris, et auratis adverberat unguibus armos.

Evandrum Virgilius. 8. Aen. Panthera induit, ferociae celeritatisque nota [Note: (3) Ferociae.]

Demissa ab laeva Pantherae terga retorquens.

Ornyto vero bovis corium. 11. Aen. tribuit pugnacis animi laborisque argumentum.

Cui pellis latos humeros, erepta iuvenco
Pugnatori, operit --

Sed et feminis sua olim in bellis virtutis ex habitu insignia: Ita Camillam Virgilius tigridis [Note: (4) Celeritas.] ornat exuviis, et Heroidem aliam.

Succinctam pharetra et maculose tegmine Lyncis. [Note: (5) Varius.]

Manavitque hinc usus vocabulorum metaphoricus, quo Leonis, Apri, Tigridis nomine, virum fortem, ferocem, expeditum insignirent. Unde et Adrastus oraculo iussus filiarum alteram Leoni, alteram Apro desponsare: illam, Polynici Thebano Heroi, apri exuviis induto; hanc Tydeo, leonis pelle ornato, tradidit.

Neque aliunde fluxit ille Diis etiam modo attributus tantummodo ferarum habitus, modo forma tota in bestiarum speciem commutata, quod cum certam Deorum imaginem nullam haberent, illarum animantium figura proponerent, quarum symbolicas affectiones Deorum naturae repraesentandae utcumque idoneas crederent. Neque enim tam insani umquam prudentiores mortalium fuere, ut ipsas vere brutas animantes pro Diis haberent; verum in his tanquam in figura quadam Numen venerabantur, quae tamen res simplicioribus ingeniis foedam errandi, brutaque colendi occasionem dedit, Etne Poetarum in cerebro haec tantum nata de


page 408, image: s0480

Heroum amictu putemus. Cornelius Tacitus Germanicum Caesarem ferina contectum humeros pelle, castra adiisse memorat. Ita quoque Polynicem et Tydeum vestitos supra memini. Ita signiferi olim in Traiani columna propositi, Lipsio teste ac iudice. De milit. Roman. Mauri leonum, pardorum et ursorum tergoribus, alii serpentum et piscium coriis velantur. Scythiae pars magna vulpium ac murium pellibus operta. Sed Gelonis Scythisque hic ferarum habitus non placuit, [Note: (1) Truces.] ut Alexand lib 5 c 18. Herod. lib. 4. Plin lib 7. cap. 2. qui ut trucis ingenii graviora argumenta relinquerent, hostis perempti sese pelle induebant; quo se habitu maxime illustres censebant, uti olim Germani iuvenes nuptiis indigni censebantur; nisi, velut arrham fortitudinis, apud sponsam devicti hostis caput deponerent. [Note: (2) Fortis.] Verum adeo truculentas virtutis attestationes merito aversamur. Rectius illi figuratis iconibus vestes ornant, qui sine omni vitio virtutis studium professionemque amplectuntur. Ita Deus ipse electum populum Moyse interprete. nu 15 instruxit Faciant, inquit, sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in iis vittas Hyacinthinas, quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini: nec sequantur cogitationes suas, et ocubos per res varias fornicantes. Cui limbo, ut S Hieronymus In cap. 23 Matt. asserit, nonnulli sentes spinasque innexuerunt; ut legis, assiduo punctionis sensu, admonerentur.

Neque in profanis literis infrequens ad symbolica argumenta coloris usus, placuitque anrte alios maximis quibusque viris color in veste albus, tanquam innocentis candidaeque vitae restis, [Note: (3) Innocens.] ut iccirco ipsos Deos ut Plato lib 5. de Repub Deorumque filios, inter sidera relatos, candido donarent amictu, unde illud Horatii. lib. 5. od. 2

Nube candentes humeros amictus Augur Apollo.

Et de suo Daphnide, id est, Caesare Virgilius. Ecloga 5.

Candidus insuetum miratur lumen olympi.

Quaestores Romani ut Appian lib. 5. Aediles, Praetores, Consules albis usi sunt vestibus. Iudicibus quoque Romanis, uti et Atheniensibus, ut Plutar. niveus habitus arrisit Unde hausta Martialis apprecatio est.


page 409, image: s0481

Vivat et urbanis albus in officiis.

Hinc et olim, uti hodie dum sacrorum Antistites niveis gaudent coloribus. Nam ut Tullius de legibus lib. 2. observavit: color albus maxime decorus Deo. Et Heroum candida vestis fuit, ut de Amphiarao Statius.

Ipse habitu niveus, nivei dant colla iugales,
Concolor est albis, et cassis, et infula cristis.

Usitatus etiam fuit honorem dignitatemque in Romana [Abbr.: Rom.] Re publica [Abbr.: Re p.] ambientibus, qui ab habitu, Candidati dicebantur, et hoc, velut symbolo, testimonium integritatis, qua officium munusque impleturi essent, profitebantur. Servos libertate donatos veste alba, annuloque insignes fuisse Tertullianus memorat. Et Vestalibus candida, atque ad talos dimissa vestis, pudicitiae quaedam crat imago. Qui color, ut fausta quaeque et bene ominata adferre; sic contra color ater, infausta virtutibusque adversa adumbrare est creditus.

Unde illud a Poeta decantatum;

Hic niger est, hunc tu Romane caveto.

Et Porphyrion ad Horatium ad Ib. 2. ep. 2. dum varium hominem exhibet. Ater, inquit, et albus; malus, et bonus est. Quocirca et nigrae aves, ut cornices, corvi, bubones inter male auspicatas habentur, [Note: (1) In auspicatus.] secus quam candidae columbae, cygnique. [Note: (2) Felix.]

Unde carmen Ovidianum:

Nigraque funestum condidit omen avis.

Fuit quoque inter absolutionis olim in reis notas candidus lapillus; inter damnationis ater calculus, ut

Ovidius observavit. lib. 15. Metam fab. 1.

Mos erat antiquis niveis atrisque lapillis.
His damnare reos, illis absolvere culpae.

Ita etiam niger habitus mortem ac funera, albus victoriam ac laeta quaeque nuntiabat. quate currus triumphantium, vestes, equi, asseclae, ut Dempsterus ad Solin. l. 4. c. 7. victimae ipsae Diis offerendae nivei coloris erant; secus ubi vel lugebant mortuos; vel ipsi apparebant rei: vel Diis inferis victimas consecrabant Uti enim infausti omnia ominis, sic nigro apparatu agebantur. Denique in festis Deorum solemnitatibus niveis tota Roma vestibus ornabatur; uti et ludis amphitheatralibus, aut scenicis,


page 410, image: s0482

nullo inter Patricios plebeiosque discrimine. De illo Horatius. lib. 2. Sat. 2.

Cum plebs, et minor ordo, maximusque,
sancto cum Duce candidus [(transcriber); sic: candigus] sederet.

Post album color purpureus ad magni animi virtutisque significationem in vestitu adhibitus, sive ut vivo hoc colote sanguineoque, nobili sese ortos sanguine profiterentur; sive illum pro patriae sese defensione profusuros testarentur; sive illi, qui cum imperio erant, fuso etiam sanguine, [Note: (1) Generosus vitae contemptor.] Iustitiae sese praescripta executuros pollicerentur. Certe professio fundendi intrepide sanguinis pro Ecclesiae iure defendendo causa fuit Romanis Patribus assumendae purpurae, quam illis Innocentius IV Pontifex, cum a Friderico II. Imperatore Rom. periculum impenderet, Lugduni primum induit.

Fuit vero inprimis praetexta habitus adolescentum, purpura, ut videtur, praetextus, cetera niveus Alex. Genial. dier. l. 5. c. 18. quamquam Alexander aliquando purpureum fuisse dicat, quem iccirco patritiis adolescentibus olim attribuerunt [(transcriber); sic: attibuerunt] , [Note: (2) Pudor ingenuus.] lib. 1 Saturn. cap. 6 ex Macrobii sententia, ut ingenui pudoris expurpura meminissent, unde Papyrius adolescens ingenua tacendi loquendique ornatus modestia. [Note: (3) Fides secreti.] Praetextati nomen memoriamque virtutis ad posteros transmisit. Feruntque insigni laude adolescentiae hanc primum vestem, Regibus propriam, isti aetati attributam; cum Tarquini Demarati Rom. Regis filius, quatuordecim annos natus, Sabinum hostem in praelio sua manu confecisset, atque iccirco virili supra aetatem habitu a parente ornatus incederet; praetexta, ac bulla, a Principibus viris, ad pueros, eo facto, translata, Alexand. l. 5. cap. 18. Erat autem bulla aurea, velut cordis expressa specie, atque ante pectus suspensa, [Note: (4) Nobilitas.] nobilitatis quoque insigne, et candoris aliquod simplicitatisque in pueris laudatae argumentum, [Note: (5) Simplicitas.] ut qui sine fuco propalam cor gestant, quod adultiores occultiori consilio recondunt, quamquam et Macrobius, supra, iccirco factum existimet; ut cor intuentes, ita se demum homines cogitarent, si corde praestarent. [Note: (6) Generositas.] Bullam tamen, exacta olim pueritia, post annum septimum decimum plerumque ad aras, diis Laribus, solemni festo suspendebant togam


page 411, image: s0483

sumpturi, quemadmodum puellae Argivae Veneri, tanquam fecundi coniugii auspicium, iam viro maturae dedicabant. [Note: (1) Coniugium auspicatum.] D. Germanorum adolescentia paulum diversa

Tacitus, de Mor. Germ
In ipse, inquit, concilio, vel Principum aliquis, vel Pater, vel Propinquus, scuto frameaque iuvenem ornat: haec apud illos toga, hic primus iuventae honos.

Togam vero Romae ut Alexander supra. festis praesertim Bachanalibus sumere magnifico apparatu, adolescentibus religio erat, qua liberioris vitae oblata facultas signabatur: ut non immerito

Statius.lib 5. syl. 2.

Quem non corrumpit pubes effrena, novaeque
Libertas properata Togae? [Note: (2) Libertas]

Hanc tamen et purpura praetextam, Alexander, in nobili adolescentia, asserit. Atque inquit, hic primus iuventae et bonae indolis habitus est honos, omenque futura virtutis, et magni nominis aestimabatur. [Note: (3) Iuventus laudata.] Laxior etiam nobilium toga, quam tenuiorum fuit, Fertur Augustus Caesar liberis Senatorum, ut idem meminit, in quibus esset virtutis specimen, quo frequentius senatui assuescerent, sumpta virili toga laticlavum protinus dedisse. Erat vero laticlavus vestis purpura, aut cocco tincta, senatorio ordini propria; quae a signis purpureis, clavorum specie per vestem sparsis, nomen habuit. [Note: (4) Senator] quamquam crescente luxu, auro formati sint, Ulpianus l. cum aurum 19. §. simili, ff. de auro argento et legatis. quoque insitas his vestibus picturas censeat, ita de alio habitu, in Caligula, Suetonius: pictis enim illum, gemmatisque pennulis publicum subiisse memorat. Nimirum vestes suas de se, vel tacente, loqui cupiebat. Tunica vero palmata, solius consulis in pace ornamentum, [Note: (5) Consul.] purpureum diphabum, aut etiam triumphantium indumentum erat, palmae tamis, tanquam victoriae pacisque symbolis, ex textili auro, [Note: (6) Triumphator.] ut Festus putat, efformatum. Cinctus porro Gabinus, et ipse ex purpura, toga erat consularis; qua: cum bellum indiceret, induebatur, ut una lacinia in tergum reducta suspenderetur, [Note: (7) Ad bellum vel pacem paratus.] tanquam hominis ad pacem pugnamve parati quem manasse habitum a Gabiis Servius lib. 7. AEneid. refert. Quod sacris occupati, cum hostem adesse accepissent; ita ut erant togati occurrerint, ac memorabili


page 412, image: s0484

victoria oppresserint. Hi colores, quos dixi, albus purpureusque pace belloque fausti ominis, atque interpretationis semper fuere infelicis vero auspicii habitum, quod de Crasso. Val. Max. lib. I. cap. 6. adversus Parthos ituro refert: ei pullum traditum esse plaudamentum, [Note: (1) Bellum auspicatum.] cum in praelium exeuntibus album et purpureum dam soleat.

Manavit hic usus ad scuta, balteosque deinde militares, neque tantum symbolicae significationis, verum etiam distinctionis gratia usurpati coepit. De scutis

Alex. l. 6. Gen. dier. c 22. sic scribit.
Graeci frequenter russatis, Carthaginenses albis, nonnumquam clypeis diversa insignia ferentibus, utebantur: Corinthii rubris. Alba vero ferre scuta Romanis erat ignominiae loco: na m fortes utebantur pictis Poenis ex auro sculptis imaginibus. Germani Scuta lectis simis coloribus distinxere. Graeci quoque diversa insignia et Numina addidere, quippe Graecorum clypeis Neptunus inerat, Troianorum Minerva, ulysses Delphinis insigne in scuto praetulit, Agamemnon formidinem capite Leonino cum epigrammate, Niciae Scutum auro fulgebat et purpuras, Lacadaemonii
[Gap desc: Greek word]
, Messenii
[Gap desc: Greek word]
literas descripsere. Alcibiades cupidinem cum sagittis, Neocorus Aliarchus Draconem, Demosthenes in scuto aureis literis Bonam fortunam inscripsit
(quod in praelio fugiens reliquisse malo omine ac nomine dicitur)
Galatae animalium formas aeneas scuto effinxere: sicut Lacedaemonius quispiam in ingenti scuto muscam effictam habuit.

(afferens ut Plut in Lac. hosti se, donec illam videret appropinquaturum) Haec Alex.

Et in vestibus discrimen in colore servatum est unde Scipio Africanus, ut Alexand, l. 5. c. 18. purpureo usus sago, cum Iubam eodem habitu utentem vidit, album ipse habitum induit. Spartani tamen rubro iccirco delectari feruntur, ut minori horrore profluentem per vestes sanguinem intuerentur. Germanae hodie militiae viri complures utrumque colorem in vestibus (nonnulli etiam in balteis) coniungunt, Thorace albo braccisque rubentibus, an forte quod causam se quisque bonam, magnumque ad praelia animum, ac sanguinis prodigum afferre iudicet? Sed denique ab earum rerum aut incuriosis,


page 413, image: s0485

aut imperitis, neglecta symbolicae imaginis gratia distinguendas magis nationes, aut exercitus militares, quam similitudine virtutum animandos, ea colorum diversitas adhibetur, nigro tamen fere colore excluso, quasi funereum aliquid praesagiente. Quamquam egregii bellatoris Demetrii Polyorceris ut Plut. in Demet. chlamys subnigro colore spectata fuerit; sed tamen in quo caelum, aureis luceret sideribus, ac duodenis ab ipso exornatum signis, velut ab Atlante circumferretur, orbisque sese victorem fore, hoc schemate testaretur.

Fuerunt praeterea, qui illo bicolori Germanorum similive habitu iam olim sunt usi: ut de Alexandro Severo Imper. Frontinus meminit, qui albo se, croceoque in Principatu habitu ornaverit; ut illo lunae, hoc solis colorem referente, pari sese in subditos, uti haec sidera in orbem, beneficio affluxurum polliceretur. [Note: (1) Beneficus.] quos etiam ad militum scuta colores, affectionemque non dissimilem ad animos transferri volebant. Trabea etiam Regibus Consilibusque Romanis usitata, albo purpureoque colore variata erat: alia trabea auguralis purpura et cocco confusa fuit, solis tantum Diis iniecta purpurata trabea unicolor; quod hi minime ingenio varii mutabilesque [Note: (2) Constans.] censerentur.

Assyriorum ut Alex supra, quoque tunica partim purpurea, 7 partim alba. Ita et in persarum Regum cultu, ut Strabo l 15. triplicis anaxyridis usus, et tunicae, cuius suffultura candida, pars exterior colore infecta, tanti quidem pretii cultu, ut duodecim talentorum milia quandoque aequaret. In quo Curtius l. 3. meminit adumbratos accipitres, velut rostris inter se concurrentes [Note: (3) Bellicosus.] quibus expeditum generosumque ad bella animum profiterentur sub solis, Persarum Numinis, auspiciis: cuius haec avis symbolum habebatur. Feminis Romae vetitum, ne versicolori veste uterentur, lege Oppia. quod levitatis aliquod in hoc sexu sit argumentum. [Note: (4) Levis.] Eratque suis illic matronis habitus, meretricibus suus; nubentibus etiam Virginibusque proprius: primae flammeo velatae, testabantur verecundiam coniugalem. [Note: (5) Pudica,] aliae sine flammeo velut pudoris oblite, [Note: (6) Impudens.] pullo brevique cum


page 414, image: s0486

habitu, tanquam luctuosam vitam agerent. Unde Amorum doctor,

lib. 3. de arte

Este procul vittae tenues, insigne pudoris,
Quaeque tegis medios instita longa pedes.

Nuptae pura sine recta dabatur toga, tironibus quoque militi bus usurpata. Cyclas, Palla, et Crocoton honestarum Virginum ac matronarum cultus erat. In ipsis adeo calceis, quod mireris, variae olim species et figurae emblematicae albos, hederaceos, aliosque reperias. Demetrius Antigoni eo progressus vanitatis est, ut aureis sese calceis indueret. Diocletianus et Heliogabalus ut Lampridius in vita, gemmas in calceamentis circumtulere; et hic figuris quidem exaratas, ut risum non paucis moveret, arbitrantibus, vanas esse has artificum imagines, quae suis lineamentis oculos spectantium effugerent. Nobilium Romae mos, ut Alex. l. 5. c. 10. in nigris calceamentis lunulas [Note: (1) Nobilis.] ex fibulis eburneis adornatas ferre, ut antiquitatem generis retro ab Arcadibus ductam (qui se proselenos, sive ante lunam ortos dicebant) publico hoc signo, a Numa instituto, profiterentur. Unde

Iuven. Satyra 7.

--- Et nobilis, et generosus
Appositam nigrae lunam subtexit alutae.

Apud Aegyptios innuptae puellae nudipedes incedebant, [Note: (2) Innuptae.] ut evagandi licentia cohiberetur, cum nudo pede extra septa prodire nefas haberetur. Servis inter Romanos nullus calceorum usus, ut ab ingenuis hac nota, uti et nudi capitis signo, distinguerentur. Quamquam graviori mihi servitutis nota Syracusani famulos signasse videntur, [Note: (3) Servilis homo.] cum equi characterem indelebili stigmate inusserint: uti Samii captivis Atheniensibus figuram noctuae; [Note: (4) Captivus.] Athenienses contra Samios navis symbolo inusto deformaverint, apud quos inscriptiones etiam literarum in frontibus servorum usurpatae. Ad quas alludit

Aristophanes in Comicis:
Populus

, inquit,

Samiorum valde literatus est.

Arabum, Tyriorum, Romanorumque matronis iniectum velamen, seu flammeum (quod sic dictum a Flaminis uxore volunt, cui soli inconcessum divortium) [Note: (5) Verecundae mulieres.] continentiae iugalis signum, ac velut hortamentum


page 415, image: s0487

erat.

Tertullianus vocat
Armaturam pudoris, verecundiae vallum, sexus feminei murum, qui nec suos emittat oculos, nec amittat alienos.
Et paulo post.
Iudicabunt nos Arabiae feminae Ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque it a totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint, dimidiam frui lucem, quam totam faciem prostituere: mavult enim femina videre, quam videri.

Res inter Germanos insolens Aquisgrani tamen imperiali in urbe, et Caroli Magni sede, prope ad Arabum imitationem usitata mulieribus; siquidem, praeter nasum oculosque vix aliam vultus partem sub velo eminentem observes. diversae ab illis ingenio, quae probroso spectaculo non modo caput, [Note: (1) Inverecundia.] sed nuda etiam ubera prostituunt.

CAPUT. XXXII. De rebus diversis imaginum locum ac vim in hominum usu occupantibus, ut sceptris, coronis, etc.

REperies in usu pretioque apud homines quam multa, quibus si gratiam symbolicae significationis auferas, nihil admodum relinques, propter quod amari usurparique possint. Eius generis apud omnes [(transcriber); sic: omens] nationes usitata videmus; quibus personarum aut dignitas, aut offi cium potissimum emineat. quid enim in calceis Romanorum lunae? quid in digitis annuli? quid sceptra in Regum manibus? coronae in capite? aureae in collo catenulae? pendentes ex auribus gemmae, et plura eiusmodi; nisi aut nobilitatis aut ordinis aut officii argumenta? verum non hominibus [(transcriber); sic: homiuibus] modo; sed et rebus ceteris, significationis tantum gratia, signa adhibentur. Illud enim quod bobus cornupetis foenum ex cornibus [Note: (2) Furiosus.] suspenditur, ut Plutar. in quaest Rom. quem, praeter significandi institutum, habebit usum? siquidem ex pastu insolentem ferocemque bestiam cavendam admonet. Haec cum arbitratu hominum, et sumantur primum, et non raro deponantur symbola; coronarum tamen, sceptri, annuli, inauriumque fere pervulgatus constansque


page 416, image: s0488

apud omnes usus exstitit. quamquam nonnulla denique vim instituti primum symboli amiserint, dum a vulgo ditiore usurpata, solius, ut quondam fuere, nobilitatis desierunt esse indicia. nam aurum in auricula gestare. [Note: (1) Nobilis.] ut in Platone notavit Apuleius, Caelio teste l. 3. aut lect c. 29. nobilitatis olim insigne fuit: uti etiam elenchos binis ternisve unionibus inserere auribus, si Alexandro, l.3.c.19. credimus. De annulis vero Romanae tantum nobilitati primo concessis, nemo antiquitatis gnarus ambigat. A Regibus quidem Persarum ib.c.29. donari annulo; [Note: (2) Regum [(transcriber); sic: Rgum] familiares] erat ad intimam illorum familiaritatem gratiamque ceu vinculo quodam, obligari. At superba divitum insolentia ac temeritas, ut nobilitaris opinionem occuparet, haec omni paene aetate symbola violavit. Summis tantum dignitatibus parcitum, et sceptris coronisque suus fere honor mansit, de quibus potissimum in praesenti disseram, ob fecundam variamque symbolicae significationis virtutem.

De regali sceptro,
inquit Alexander, l.I.c. 28.
illud memoriae proditum est, externorum regum sceptra, in summo ciconiam, in imo hippopotamum habere effictum: quo argumento regem iustitiae obsequi oportere, [Note: (3) Rex insons sit.] atque feritatem, et indomitas libidines, ne ira desaeviat, emollire significabant; quod ciconia summae pietatis, hippopotamus violentis simum animal foret. Lydiae vero reges sceptri loco securim habuisse feruntur; sicut Labadreus Iupiter in Caria, pro sceptro et fulmine, securim ferebat. Romanis vero regibus lituus cuspide incurva; qui et virga auguralis erat sceptri loco est habitus. nemre securi, [Note: (4) Rex severus.] severitatem in sontes bene moderanti necessariam: lituo vero consilium opemque; in rebus anxiis a Divis imprimis postulandam monebant, nec temere quicquam aut inauspicato tentandum.
Tarquinio Prisco, post Hetruscos superatos pacatosque praeter coronam auream, purpuram ac sellam eburneam, sceptrum placuit eburneum, aquilam in apice sustinens; translata acceptaque ab Hetruscis velut imperii summi insignia. Dionys. Hal.l.3.

Babylonii tanto studio sceptra sunt prosecuti, ut sine his prodire nefas ducerent, tanquam regni in sceptro fortunam circumferrent, adiecerant in summo mala, lilia, rosas, aquilasve, argumentis utique symbolicis. Haec


page 417, image: s0489

vero, quae graeci
[Gap desc: Greek word]
dixere, hastas latinis olim compellatas, ex Trogo Iustinus l. 43 hist meminit; Et Caelius l. 12. c. 16. quoque annotavit hastis militaribus veteres reges sceptrorum loco usos. Ita Bohemiae Regum insigne hasta fuit, Cranzius l.s. cap. 7. postquam Wratislaus Bohemiae Dux Henrico IV Imperatori, contra Rudolphum Sueviae Ducem, armis feliciter adstitisset, hastamque Rudolphe cum victoria extorsisset. fuit vero hastae eximius olim honos. unde Festus de verborum significatione, hastae inquit, subiciebantur ea, quae publice venundabant, [Note: (1) Venale.] quia signum praecipuum est hasta, et Romani fortes viros saepe hasta donarunt. [Note: (2) Fortis.] Accedit quod ut Gregor. Tholosanus, Synt. Iuris l.6 c. 14. observavit, veteres olim hastas pro Diis coluerint, ob cuius religionis memoriam deinde non raro Decoru statuis hastae adiciebantur, quas tamen ille brevis instar scipionis fuisse censet, quo sedentes etiam niterentur: qualem et Poetae in solio Iovem depingunt, ut

Ovidius:

Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno.

Cultus vero hastis exhibitus, illo quoque

Virgiliano

versu indicari videtur,

--- Nunc, o nunquam frustrata vocatus
Hasta meos.

Sed et hasta, velut sceptro tradito, [Note: (3) Regni traditio.] regnum translatum accepimus a untramo Rege, ut Ammian in hist. in nepotem regni videlicet donati symbolo. quamquam illam ego hastam potius militarem, quam scipionem fuisse senserim. Populus tamen Romanus siquem optime de se meritu regiis honoribus ornatum vellet, ei scipionem eburneum [(transcriber); sic: eburnneum] , togamque pictam ac tunicam palmatam, cum sella eburnea deferebat. Corn.Tac l.4.annal. Apud Moscovitas insigne muneris publici baculum quoque legimus esse, [Note: (4) Honoris officium.] uti hodie dum in hac Agrippinatum Colonia baculus Consulibus a ministro praefertur, qui Romanorum fascium securiumque loco est. Baculus etiam, quem pedum vocamus, inter personas Ecclesiasticas pastoralis dignitatis est argumentum [Note: (5) Pastoralis honor.] Unde in concilio Constantinopolitano legimus Marinum Romani Pontificis vicarium Photio ad synodum ingredienti, baculoque solemni innixo, mandasse, ut pedum deponeret.


page 418, image: s0490

Quia

, inquit,

baculus est signum dignitatis pastoralis, quod hic habere nulla tenus debet; quia lupus est, non pastor.
In Conc Constant actione 7.

Apud Medos et Persas insigne dignitatis regiae virga dicitur, quae si osculanda praeberetur, signum erat regii favoris. [Note: (1) Favor regius.] uti Hestheri Reginae, Hest. 5. et 8. Iudaeis de fortuna vitaque periclitantibus, apud Regem Persarum Assuerum evenisse, traditur. Ita veteres quoque aut in foederibus ineundis, aut fide promissionis firmanda, per virgam regiam, aut sceptrum iurare solitos accepimus. [Note: (2) Fides promissi.] Quod de Achille iniuriam repulsuro Homerus memorat. Unde, ut Rhodiginus li. 4. c. 29. notavit, sceptrum datur Agamemnoni late imperanti, et Achilli iniuriam cum potestate repellenti, denique et Telemacho concionanti; ut quod in animos occupavit dominium exponeretur. [Note: (3) Potestas, Dominium.] Sceptrum vero aureum Apollini Iliados primo tributum, eodem auctore, designat aurum Soli tribui. [Note: (4) Sol aurum producit.] uti Lunae argentum. Ceterum, et sceptrum olim apud Aegyptios symbolice pro Deo, aut vigilante, Rege, usurpatum legimus, in cuius vertice oculus apertus eminerer. [Note: (5) Deus Rex vigilans.] Quod si manus armata gladio, sceptro imposita fuerit, legitima iustitiae administratio significabitur.

Coronarum, olim, ut materia et usus, sic et varia significatio fuit. Corona laurea [Note: (6) Victoria] victoriam bello partam designabat in milite, in erudito, absolutum Poetam, Apollinea lauru coronari solitum. [Note: (7) Poeta.] Corona, ex evulsis herbis, graminea, obsessos per coronatum liberatos ab hoste indicabat, [Note: (8) Obsidio soluta.] unde obsidionalis dicta. Querna, quae ex ligno primum, deinde et foliis quercus contexta erat, [Note: (9) Liberatus civis.] civem Romanum a mortis discrimine ereptum indicabat. Turrita, quae muralis dicebatur, ex auro confecta, [Note: (10) Moenia occupata.] illi deferebatur, qui primus hostium moenia conscendisset. Rostrata sive navalis, [Note: (11) Classis expugnata.] ex auro quoque, hostium classem primo subeunti dabatur. Ita qui vallum hostile ante omnes penetraret vallari seu castrensi corona [Note: (12) Vallum obtentum.] ex auro ornabatur, qui demum aliquam contra [(transcriber); sic: contea] hostes victoriam obtinuisset, ovali, ex myrto, [Note: (13) Victoriae.] cingebatur. Corona ex myrto et rosis Veneri sacra est, qua usus fertur ad conciliandam Venerem Herostratus, [Note: (14) Mollis.] cum illam ex Cypro in Naucratem transferrer. Corona ex loro olim Autinoo;


page 419, image: s0491

cuius memoria in vita Adriani Imperatoris est) adhibita, [Note: (1) Aeternitas.] illius iam mortui aeternitatem, indicabat. Corona Hellotis ex myrto, viginti olim cubitorum, publicam hilaritatem designabat. [Note: (2) Plausus] Corona Cylissa ex fici frondibus et floribus rosarum, ex laboribus curisque dulces pro venisse tructus arguit, na et rosa inter spinas assurgit, et sicus culta dulces parit fructus [Note: (3) Fructus laboris.] Corona Philina ex hedera et narcissis composita; [Note: (4) Abstinentia.] abstinentiam contra scelera et torporem optimum esse remedium signat. nam hedera adversatur ebrietati, narcissus torpori et somnolentiae. Corona ex pampinis et vitium foliis statuae Iunonis donari solita. [Note: (5) Abundantia.] abundantiae temperataeque aurae est argumentum. Corona Elychrysia, quam ex herba elichryso, loto persimili, contexebant, [Note: (6) Gloria caelestis.] gloriae futurae symbolum existimatur; ut ex Farra, Ricciard. in voce Corona Comment. symb. observat. Et servi olim venales, captivaque bello mancipia perforatis auribus, ad forum coronati producebantur, ut Solinus l. 10 c. 21. velut alienae victoriae testes, unde sub corona venire dicebantur [Note: (7) Mancipium.] Corona plumea, pennis tribus, vel puniceis, vel nigris ad longitudinem fere cubitalem erectis hastati Romani ornabantur. [Note: (8) Miles.] ut maiores et terribiles magis hosti occurrerent. Lanea corona, ut Solin.l 4 c.9. in magicis et Deorum penatium sacris usurpata fuit, [Note: (9) Muliebris.] infamia contraxit quoque ex eo, quod mulieres magis quam viros deceret. Radiata vero ex auro Diis olim [Note: (10) Devis Rex.] ac denique etiam Imperatoribus inter Deos recensitis, adhibita; quod, ut sol inter sidera, ita illi inter homines eminerent, radii vero duodec. numerabantur, a mensium, quos sol decurrit numero.

Haec ad Christianos denique ab Ethnicis consuetudo, in Christo sanctisque honorandis [Note: (11) Sanctus.] defluxit. Nec immerito: nam et Iosephus adolescens, suo illo in somnio, parentem, soli, matrem lunae, fratres astris comparatos vidit. Ita et Rex Cyrus ut Plut.in Atax. Persica voce, Sol et Sampson Hebraica dicitur: Et Aesopus Nectenabo Aegyptum Regem, ut in vita Aesopi est, soli comparasse magna gratia memoratur. Coepit tamen radiata corona etiam a superbis Imperatoribus divinit atis quadam opinione inflatis usurpari, in quibus Caligula primus reperitur, cuius in ambitu stellae tres ac semicirculus lunaris


page 420, image: s0492

visebatur, [Note: (1) Superbia ingens] ut si totum iam capite orbem humo vanissimus suscepisset cum Atlante ferendum.

Alii ex Imperatoribus hunc deinde sunt imitati: aliis laurus prae auro gemmisque in coronis placuit, quod hanc Deorum voluntate Augustus de caelo acceptam tulisset [(transcriber); sic: tullisset] ut Plin l. 15. c. 36. et supra in prodigiis tradidimus. Accedit, quod laurus fulmine non tangatur, [Note: (2) Tutus a fulmi ne.] adeoque umbram latentibus tutam in tempestate, boni omnis arbor praebeat, unde Caesar Tiberius caelo tonante lauro caput vinciebat: quo d perpetuo virore non marcescat: [Note: (3) Honor perpetuus.] quod ignigena sit, ut cuius rami ex attritu scintillas iaciant, Veteres adhaec existimabant, ut Fulg. Myth. l. I. lauru ad caput dormientis adhibita, vera illum somnia visurum: [Note: (4) Vates.] vatibus certe et Deorum Sacerdotibus frequenter usurpata suit. Musis quoque et Apollini tamquam aeternitate dignis, aut futurorum praesciis dedicata est. [Note: (5) Doctus,]

Ceterum diadema, seu regalis corona summae dignitatis symbolum, [Note: (6) Dominium.] varium omnino pro nationum ingenio, affectioneque repertum fuit, quamvis apud omnes capiti tamqua principi hominis parti adhibitum videatur. Tigranes Armeniae Rex, ut Alex. l. I. c 28. frequenti id temporis consuetudine, candidam tulisse fasciam memoratur, quam ad Pompeii pedes [Note: (7) Dominium abdicare.] velut dominationi cedens, abiecisse legitur. Et Alexander Magnus diadema, quod fascia erat candida, detraxisse sibi, ac Lysimacho vulnus obligasse fertur, [Note: (8) Regni omen.] omine regni ad illum haud multo post deventuri. Persarum tamen, Medorumque regibus cidaris, [Note: (9) Rex Persar.] quadrati pretiosique operis diadema, aut tiara etiam placuit, hodie, atque olim quoque sacris adhibita, nam et Reges, priusquam adirent regna, sacris initiari oportebat. Ita cidaris usurpata etiam a sacrorum principe legitur. [Note: (10) Sacerdos summus.] Quamquam sint, ut Paschal. de coronis l 19. c. 3. qui utrumque diadema confundant, sed Alexander distinguit l. cit. ac cidarim caerulea ornatam fascia, tiaram redimiculis per maxillas defluentibus instructam asserit. Sed et Persicis regibus ex myrtha et labyzoy odorata compositum diadema placuit. Alexander Magn, cornibus Amonis Iovis, [Note: (11) Divinitas.] id est, radiato dia demare usus est, quo se Iovis filium testaretur. unde et Diis, et priscis etiam Regibus cum Moyse cornutis, usurpatum hoc maiestatis potentiaeque symbolum est.


page 421, image: s0493

Aegyptii Reges animantium effigies, ut aspidis, draconis, tauri, leonis, vel ignem, aut arborem, symbolica idea propositam in capite suae dignitatis aut virtutis regiae argumentum praeferebant. Illud vero recentius longe rariusque est, quod de Petro Arragon. Rege VII. Marineus in hist hispan l. 10. refert, Innocentium eius nominis Pontificem III. Romae illum corona panis azymi inaugurasse, ut incorruptae synceraeque fidei in Rom. Sedem commonefaceret: [Note: (1) Fides. synceritas.] Porto hoc tempore Regum coronae passim ex auro circulum superne apertum conficiunt, [Note: (2) Regnum aeternum.] ac aeterni quandam hac specie memoriam suggerunt regni, quod pro scopae metaque haec terrena habere regna debent. Imperiale tamen diadema, superne binis veluti semilunatibus cornibus decussatim clauditur. [Note: (3) Potestas a Deo, et sub Deo.] an quia lunae instar suum a sole, Deo scilicet haurire lumen desiderat, clusum vero superiore aliam humanam potentiam a se excludit? an quia Christiana potestas Cruci Salvatoris subiecta est, quam decussata luna conficit? Et Pontificia quidem iara prorsus clausa, triplicique circum insignis corona eminet, [Note: (4) Potestas suprema.] quod ternario numero cen perfectissimo, supremam in terris dignitatem ostendat. Ducibus olim coronae; nunc galeri, seu pelliti ac variegati donantur pilei, potestatis libertatisque a Regibus proximae testimonia.

Athletarum veterum praemia atque insignia fortitudinis coronae etiam habeantur, quae quidem Olympiotricis ex oleastro, sive olea silvestri texebantur: nam olea [Note: (5) Victoriae fortitudo.] ut symbolum victoriae sic et fortitudinis erat; quod succo inuncta membra mirifice corroboraret, ut Carol. Pasch. de coron. l. 6. Fuit eadem olea tum mortuis coronandis, [Note: (6) Mors gloriosa.] tum Philosophis mundi contemptoribus adhibita, quod utrique, tamquam luctatores strenui de vitae calamitatibus triumphare viderentur. In ludis Pythreis ad exemplum Olympiacorum, in Apollinis honorem institutis, lauro vel palma victores ornabantur: quamvis principio etiam esculo sint usi. In nemeaeis ad Herculis de leone triumphantis memoriam institutis, corona ex apio usitata fuit, quod apio equi pascerentur; quorum beneficio potissimum vincerent Isthmici certatores Neptuno dicati, pinu caput vinciebantur; quod illa huic Deo sacra arbor haberetur. Ceterum palma in ludis omnibus


page 422, image: s0494

usurpata legitur, ab iis praesertim, qui in Olumpicis, aut Pythiis essent quinquertiones aut Pentathli, id est, quinque certaminum generibus, saltu, pugillatu, disco, iaculo, luctaque vicissent. [Note: (1) Victoria plena.]

Et in conviviis frequens apud veteres coronarum usus, quae ex herbis, floribus, foliisque rosarum praecipue struebantur; [Note: (2) Convivium.] aut temperandi ex vino caloris, aut voluptatis conciliandae gratia, quamquam, ad Cypriae voluptatis usum, dissolutae coronae fluxerint. [Note: (3) Voluptas.] Ad amicas quoque non infrequens amantibus coronas submittere. [Note: (4) Amor.] Unde molliores illae habitae, quam ut Heroes decuerint. Potentium tamen limina, clientium ornata coronis, [Note: (5) Proceres] spectabantur: neque adeo rusticae plebeculae coronae deerant, quas ex agresti salicum vimine construebant. Infame illud Alexandri certamen fuit, quod, corona potatori fortissimo proposita, ut Plut. in Alex. inter epulas ac pocula institutum fuit, in quo plerique copia vini obruti succubuere, ipseque etiam victor Promachus morte victus est. [Note: (6) Ebriorum certamen.] Ebrio servo ad iniuriam propulsandam corona proderat: [Note: (7) Tutela.] cum velut brevi libertati inauguratus censeretur, Pauperibus, contra, fas non erat, coronas induere. In luctus, vel assumptae non sunt, vel laceratae. [Note: (8) Luctus.] Nec coronae navigantibus usitatae; nisi forte navis, boni ominis gratia, coronaretur. Et iudices, cum de hominis capite cognoscerent, detrahebant capite coronam, [Note: (9) Iudicium capitale.] uti Pollux lib. 8. de Regibus tradit Atheniensium, In communi tamen laetitia universa saepe rum apud hos, tum apud Romanos, civitas est coronata. [Note: (10) Laetitia publica.] Ita Athenae in festis Panathenaeis, uti et morte Arati, coronas induerunt. Cum Teridati Nero diadema imponeret, ut Xiphil. in Neron. et Severo. Romani in vestibus albis laureatique processere, ut quemadmodum Severo, aliisque occurrerint, taceam.

Numinibus Diisque veterum suae etiam texebantur coronae. ita flumina coronabantur arundine. [Note: (11) Flumina.] Autumnus pomis, Bochus racemis, Saturnus ficis, quod illas reperisse crederetur, Charites rosis, Venus myrto, Minerva olea [Note: (12) Dii.] etc. ita ut Dii quilibet rebus sibi propriis ornarentur. Sacerdotes quoque et sacrificuli cum


page 423, image: s0495

lucis, aris, victimis, crateribus; reliquisque instrumentis sacrificiorum coronabantur. [Note: (1) Sacerdotes.] Quin solis saepe in coronis honor divinus continebatur, [Note: (2) Honor divinus.] sic Ephesina Dia na, sic Lares, sic Manes defunctorum culti, placatique. Ex foliis vero, coronisque sacrificantium plerumque intellectum, quem Deorum venerarentur. Pinus tamen non raro usurpata. [Note: (3) Castitas] tanquam symbolum castitatis sacerdotalis. Unde illam

Ovidius puram dicit lib. I. Fast.

Nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura,
Casta Sacerdotum tempora fronde tegit.

Cui illam pudicitiae defensae coronam adiiciam, qua Asinus Romae ornabatur,

Lampsaceni

(verba Lactantii l. 1. c. 21. sunt)

asellum Priapo, quasi in ultionem mactare consueverunt. Cum enim hic Deus Vestae dormienti vim inferre conaretur, asinus intempestivo clamore eam excitavit. hinc libido insidiatoris detecta. Apud Romanos eundem asellum Vestalibus sacris in honorem pudicitiae servatae panibus coronant

, [Note: (4) Pudicitia servata.] Mihi tamen magis illa panum corona pauperi rem laetam denuntianti apud Aristophanem impensa placet, siquidem plus ingenuae [(transcriber); sic: iugenuae] liberalitatis habet, [Note: (5) Liberalitas.] quam illa asino tributa. Quamquam illius hic etiam meminisse iuvat, quod Avenione in Gallia factum Anno 1647. recenti memoria fidis ad nos Coloniam literis perscriptum est. siquidem illic Iurisperiti tota urbe magno numero collecti asinum pompa apparatuque prorsus selenni in Bachanalibus Doctorem pronuntiarunt. [Note: (6) Doctor rudis.] Ferebatur is, tota urbe curru eleganti, sex aliis asinis vectoribus. Volumen ingens oculis in pulpito obiectum, ad quod ipse grandibus conspiciliis instructus obtutum verterat, hinc Aristoteles, inde Plato Philosophico insignes schemate aderant, illustris iuxta comitatus, praeter pedestrem bis mille equitum. denique loco eminenti conspectus asinus, in aliquot virorum Principum totiusque urbis primorum conspectu, Doctoralibus insignibus exornatas est, Musicis iuxta scitissime applaudentibus. Satyricus hic symbolicusque apparatus quatuor facile scutorum milia assumpsit, quae rectius coronandis pauperibus ad panes contulissent. Certis olim virtutibus scientiisque certae destinabantur coronae: Ita temperantes, olea, [Note: (7) Temperans.] ut


page 424, image: s0496

tranquilli et moderati instar olei, coronabantur. [Note: (1) Tranquillus.] Sapientes auro, [Note: (2) Sapiens.] velut metallorum praestantissimo, decorabantur. Doctis fere laurus et hedera, ipsis etiam Musis usurpata [Note: (3) Doctus.] familiaris erat. Vitiis quandoque etiam coronae tributae. Ita legibus Charondae constitutum apud Athenienses, ut qui calumniae, aut doli convicti essent, ut Diod. Sicul. lib. 12. per urbem myrica coronati ducerentur. [Note: (4) Infamis] unde infamis haec atque infelix herba existimata est. Nam et Strabo lib. 15. meminit, Sacerdotes Persarum, cum diras alicui imprecarentur. fasciculum myricae tenuisse manibus.

Coronariae tamen herbae, floresque plerique boni nominis. Viola symbolum Virginitatis et sua vis eloquii. [Note: (5) Virginitas.] Est enim flos primus veris, et colore perquam gratus. Corona rosacea potentiam et imperium designat, Est enim regina florum rosa: unde Anglicorum regum insignibus delecta [Note: (6) Maiestas regum.] Voluptatis tamen eadem symbolum est, et pulchritudinis: nam Veneri sacra dicitur, quae niveis purpureisque mixtim rosis coronatur: [Note: (7) Voluptas. Pulchritudo.] et has quidem tinxisse Adonidis extincti sanguis, aut, ut alii, Veneris ad spinas laesae, fertur, uti et lacrimis; propter Adonidem fusis, Venus excitasse de terra florem Anemonem fingitur. Gratiis etiam Musisque coronandis rosa usurpata est. [Note: (8) Gratia.] Romanus Pontifex hoc symbolo delectatus: solemni consecratione. Dominica, quam ante pascha Laetare nuncupant, auream benedicit rosam, quam velut benevolentiae singularis argumentum [Note: (9) Benevolentia.] magnis deinde Principibus dono mittit. Rosae omnibus gratae, Scarabaeo tantum odore lethales sunt. [Note: (10) Virtus invidiae exposita.] Ita et virtus invidos affligit, vitiorum tantum sordibus cum scarabaeo assuetos. Lilium flos regius Iunonis Herculem pascentis lacte in caelum partim (unde via lactea) partim in terras defluente, tinctus fingitur: estque, vel puritatis vel castitatis. [Note: (11) Castitas.] vel pulchritudinis quaedam similitudo, unde mos amantium, ut amicas suas liliis coronarent.

Narcissus coronamentum Cereris, Proserpinae et Furiarum pulchritudinis quidem symbolum ob gratum colorem, [Note: (12) Pulchritudo.] quae causa, cur ex adolescente natus fingatur ob ingratum tamen odorem [Note: (13) Terror.] torporis et somnolentiae


page 425, image: s0497

signum; ut iccirco Diis etiam infernalibus tribuatur. Hyacinthus quoque flos elegans, de puero verso, ut fingunt, natus, [Note: (1) Hilaris.] hilaritatis index est. Musis et Apollini texta ex hoc corona. quod notis velut literis adolescat. Amarantus aeternae et caelestis coronae symbolum, [Note: (2) Aeternus vigor.] ut qui numquam marcessit, quique madefactus aquis hiberno tempore reviviscit; hinc coronae ex ipso in templo Deorum honori suspensae leguntur. Amaracus laetitiae nuptialis argumentum, [Note: (3) Nuptialis laetitia.] a Virgilio mollis dictus Hymenaeus illo coronari solitu, sponsae tamen ex asparago verbenisque non raro coronabantur, ut dulcia iuxta et asper a sibi perferenda scirent. [Note: (4) Coniugibus omnia communia,] Baccaris flos suaveolens Vatum coronis serviebat, quibus a malis linguis tuti credebantur. Ita Virgilius Ecloga. 7.

--- --- --- Baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. [Note: (5) Vates securi]

Si cum cypri flore et croco misceatur, in altissimum bibentes somnum agere dicitur, ut Plut. symp. 3. Lotos Apolloni et Musis flos sacer, eruditi sermonis venustatem designat [Note: (6) Sermo expolitus.] Est vero lotos tam egregiarum animi dotum, quam corporeae pulchritudinis, ob singularem formae colorisque purpurei gratiam, imago. [Note: (7) Formosus adolescens.] Unde et Aegyptii, ut solis orientis amoenitatem adumbrarent, insidentem loto adolescentem pingebant. [Note: (8) Sol. oriens.] Estque per se lotos, (ut est aquatica planta) cum ex aquis emergit ad solis ortum, orientis diei symbolum, cumque; rursum conditur [Note: (9) Sol occidens.] occidentis, namque illa cum sole sensim oritur, ac circa meridiem denique maxime se explicat, vesperi semper contrahitur, semper ad solem versa. praeclarum hominis aulici. [Note: (10) Aulicus.] vel etiam religiosi, ex principis sui, aut Dei favore pendentis symbolum. Cui heliotropium inter symbolicos flores calthaque etiam non dissimilis est. [Note: (11) Religiosus.] Crocus voluptatis quoddam argumentum praebet, [Note: (12) Voluptas.] unde nuptialibus instructus lectis fuit, humilitatis sive demissionis quoque imago quaedam est: nam calcatus altior odoratiorque emergit. [Note: (13) Humilis.] Papaver somnolentiae signum est. [Note: (14) Somnolentia.] quam suo frigore inducit, unde et Nox illo, somnusque coronari solitus. Thymus gratiam cuiusque rei naturalem significat.

Insolens illa Musarum corona, ex primis alarum censeri


page 426, image: s0498

potest, qua post devictas Acheloi filias alatas, [Note: (1) Victrices Musae.] in signum victoria, coronatae feruntur. Sed et illa rara est, qua Bactriani Indi iaculandi peritissimi redimuntur, sagittis videlicet circa caput inflexis [Note: (2) Pugnaces.] Talis corona e spinis, [Note: (3) Sterilitas.] quae infaustae olim sterilitatis, uti et querna cum glandibus antiquae frugalitatis, et durissimi victus argumentum fuit, quod glandibus veteres pastos ferant: [Note: (4) Frugalitas.] hac igitur corona redimiti olim, Cereri frugum inventrici gratitudinis ergo carmina modulabantur ante messem: ut Virgilius I. Georg. meminit. Et Athenis, in nuptiarum solemnibus, puer novis nuptis spinas hinc cum quercuum fructibus, inde coctos exhibebat in canistro panes, atque intento digito, ut a sterili et infelici adoptatius transisse saeculum mortales ostenderet. Haec de coronis sufficerint, plura qui volet, Caroli Paschalii Coronas doctissimo opere concinnatas adeat.

CAPVT XXXIII. De variis insignibus ordinum, nationumque et earum imaginibus.

INsignia illa, quae vel gentem a gente, vel ordinem ab ordine distinxere, varia pro nationum institutis fuere, et pauca admodum ex antiquitate ad nos constanter traducta. Apud Aegyptios nobilitas a grege alis vulturum, vestibulis domorum suffixis distinguebatur, ut Alex. l. 5. c. 24. In atriis Romanae nobilitatis maiorum imagines, hostiumque devictorum spolia, enses, clypei ac vexilla ostendebantur. Attici, ut a ceteris sese Graecis velut nobiliores distinguerent, aureas cicadas innexuere capillorum cincinnis, [Note: (5) Indigena.] hoc argumento probaturi
[Gap desc: Greek word]
five indigenas, sese esse; ut Erasm. in adag. Ex Eustach. Iliad. y quod cicadae illic ubi nascuntur, vivant: alio sane ingenio, quam hodie Germani nostri, qui tum maxime se homines putant, cum peregrino vestium morumque schemate, alibi se magis, quam in patr