2 February 2004 Ruediger Niehl
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
2 December 2004 Peter Stroebel
Morpheus spell check performed

Liber IV. De natura figuratarum imaginum generatim, et de varia earum materia ac lemmatis.

CAPUT XXXIV. De nomine figuratae imaginis, eiusque natura ac definitione.

QUae prosecutus hucusque sum in magna imaginum varietate, fuere varia, neque ad definita illarum genera, forma sque adstricta, pressius nunc cautiusque per viarum angusta, neque sat trita hactenus, progrediendum; ut quae imaginum natura, quae que genera. et fines, legesque singularum deprehendamus.

Existimo hanc poesin figuratae imaginis nomen mereri, quod aptius ad mentem nostram significantiusque sese verbum non obtulerit, quo vel illam a ceteris artis pictoriae imaginibus distinguerem, vel illa, qua pollent, repraesentandi facultate exprimerem. Figurare enim, velut a fingo originem suam traheret, est formando rem ita fingere, ut complementum ornatumque absolutum certa in specie habituque consequatur. Unde modo ad corporis ultimam conformationem refertur: ut Cicero, lib. 5. de finibus, figura, inquit, est forma et statura corporis nostri ad naturam apta: Et de univers. A quo animante omnes reliquos contineri vellet, ea forma figuravit, qua omnes reliquae formae concluduntur. Mode animi fictionibus adhibetur, neque a cogitatione seu imaginatione retum,


page 440, image: s0512

per experientiam videlicet incognitarum, differt, quia cognitarum rerum imagines beneficio sensuum, non fictione sola tenemus Ita Quintil in gladiat. figurare potestis, quis tunc animus mihi, quae cogitatio fuerit. Modo verba cultu quodam oratorio habituque sermonis instructa figurati dicuntur lib. 1. c. 9. Ita Quintilianus figuram vocat conformationem quandam orationis remotam a communi et primum se offerente ratione. Alium huius vocis usum praetereo, nam secunda omnino vox est, neque facile voce alia significantiori graece redditur, quae nobis perinde ad nostrum institutum opportune serviat, sive enim
[Gap desc: Greek word]
hoc est, forma; sive
[Gap desc: Greek word]
id est, exemplat; seu prima rerum species: sive
[Gap desc: Greek word]
, id est, forma, seu exemplar et adumbratio rei: sive
[Gap desc: Greek word]
, quod est signum, insigne, aut forma: sive denique usurpemus
[Gap desc: Greek word]
, quod proxime figuram explicat, estque habitus, modus, aut ornatus quidam seu corporis, seu orationis; nondum tamen fictio illa, quam in hac poesi requirimus, per adductas voces apte satis exponitur.

Figurare imaginem, plus est, quam illam tamquam formam, ideam, exemplar, signum, habitumque illustrem exornare, cum praeterea fictionem quandam involavt, qua illi non proptriam; sed alienam quandam speciem, atque a communi et obvia repraesentandi ratione diversam attribuimus, cuius potissimum virtute poetica et ingeniosa, non pictoria tantum imago, censetur, quemadmodum orationem figurare in verbis, et phantasmata in mente, non est illa a per voces, aut imagines rerum usitatas exprimere; sed alienas, aut parum communes. Pluribus de voce sola vocibus uti non lubet. Ad Imaginis figuratae certam descriptionem accedamus.

Universe imago est res creata Physica vel moralis, per tropum apta ingeniose repraesentare rem a se diversam. Per vocem creata excludimus Deum ipsum, qui licet eminentissima perfectissimaque ratione in se complectatur rerum creatarum ideas, nobis tamen illae incognitae, neque ex se ad harum significationem metaphorice ordinatae sunt. Quod si Heroas olim Poetae aut Deorum, aut semideorum nomine ac honore censuerint, id imperita


page 441, image: s0513

atque hyperbolica, ne dicam sacrilega translatione, factum; laudem non meruit, sed reprehensionem. Addidi, planioris explicationis gratia, physica et moralis, ne quem fugeret, aliquando per actiones motesque hominum alias actiones adumbrari, ut cum homo religiosus in pugna, quam adversus carnem mundumque sustinet, militi contra hostes suos depugnanti componitur. Deinde per vocem apta, non quae vis aptitudo intelligenda erit: neque enim repraesentatio quaecumque vocum aut signorum sufficit; sed vel per seipsas quaeque res (quod rarissimum) vel per simulacrum sui, in aere aut tabula (quod usitatum) exhibendae erunt Iconographis illis qui emblematica schemata oculis subiciunt: quos his praeceptionibus erudimus potius, quam Poetas aut Oratores, quibus promiscuus harum Imaginum est usus.

Quocirca res illae, quae effingi imitatione in tabula diserte nequeunt, licet natura sua vim significandi idoneam habeant, removendae tamen erunt, cum apte exprimi sua specie nequeant. Tale illud Alciati est 146. Emblem de homine ex splene aucto tabescente, quem Reipubl. [Abbr.: Rei publicae] corpori eleganter comparat, quod, regio fisco immodice aucto, enervatum, contabescit. [Note: (1) Fiscus immodice auctus enervat Rem p. [Abbr.: Rem publicam] ] Quae licet apprime idonea collatio, sua tamen specie protasis oculos animosque non penetrat, ideoque frigidis obscurisque in nostra iconographia accensetur; licet in imaginibus oratoriis, ob analogiam inter principes merito censeatur Dixi, per tropum, ut omnem illam excluderem similitudinem, quae absque dissimilitudine est, neque rem aliam ornat, sed imitatur, ut pictor Alexandrum, aut [Note: Non quaevis similitudo, sed tropica et rerum dissimilium tantum Iconographo servis.] Bucephalum in tabula, statuarius in ligno, actor in scena; ubi res quaeque suo colore habituque induitur, cum velut alieno et nobiliori cultu in schemate, aut imagine figurata resplendeat. Addidi, ingeniose repraesentare, videlicet sua specie, non vocis nota, ut oratoriae faciunt imagines; nec quomodocumque; ut scilicet, pars totius, caput hominis, personam exhibet: aut signum naturale, rei designatae, v. g. astra, noctis: aut antecedens, se necessario consequens, v. g. ignis in ligno, cineres, nam haec pictoria, non poetica arte repraesentant; nec ingenio nostro, sed sola connexione sua inferuntur, denique subiunxi


page 442, image: s0514

rem a se diversam: vel natura, ut homo ab equo differt; vel vita politica, qua Rex a rustico distinguitur, a mercatore miles. etc.

CAPUT. XXXV. An omnia quae per tropum significant, imagini figuratae serviant?

[Note: Tropus est propriae significationis cum virtute, mutatio. Tropus praecipue tantum quadruplex est, res enim vel coniunctae, vel disiunctae per tropum mutantur: coniunctae, vel substantialiter per synecdochen, vel contingenter per Metonymiam: disiunctae, vel ob convenientiam per metaphoram, vel ob disconvenientiam per Ironiam.]

TRopus a Fabio Quint. lib. 8. institut. orator. dicitur esse verbi vel sermonis a propria significatione in aliam, cum virtute, mutatio. Nos pro verbo, vel sermone, accepimus hoc loco, res per illa significatas, aut cene vocum loco, ipsa nobis imago rerum significantium est, qualis e. gr. corvus, aut imago corvi est, rapacis hominis quaedam figura. Quo circa tot dantur imaginum tropi, quot verborum. Est enim, imago figurata, oratio quaedam picta; aut si mavis, loquens pictura. Figurata vocatur, quod ad rei alterius a se diversae significationem cum ornatu transferatur, adeoque eius quae dam figura adumbrans sit, ut iccirco ea prorsus omnia quae troporum apud Rhetores vocem merentur, figuratarum quoque imaginum sibi nomen vendicare videantur, quia alteri rei significandae cum virtute adhibentur.

Verum hac de re praesens nobis disceptatio suscepta est. Illud ante omnia constitutum esto. Nec vocem, nec imaginem ullam alteram significare, nisi ob aliquam affectionem, aut relationem, quam cum re significata possideat, quae affectio, vel erit rerum invicem coniunctarum, vel disiunctarum, res autem coniunctae, vel per accidens et contingenter. Quae nexu substantiali cohaerent, ut pars eorumque, haec per tropum, quem vocant Synecdochen, invicem permutantur. Quae contingenter sibi coniuncta sunt, ut continens cum re contenta, aut antecedens cum consequente, per Metonymiam transferuntur. Porro res disiunctae, vel se respiciunt ob convenientiam, et quasi societatem mutuam; ut sunt res parte aliqua similes, et hae per Metaphoram alternantur: vel ob disconvenientiam, et velut hostilitatem quandam, ut


page 443, image: s0515

sunt res prorsus dissimiles contrariae, et hae per Ironiam sibi invicem substituuntur.

Praeter has troporum species, variae a variis circumferuntur, velut ab his distinctae; sed parum apte, confundunt enim magis legentium ingenia, quam erudiunt. Nam catachresis, vel vitium est orationis, ob translationis audaciam et sic recte eliminabitur: vel est virtus, et nihil a metaphora diversum possidet, quod enim transferatur ad rem alio nomine destitutam, extrinsecum prorsus est rei translatae, adeoque catachresin solo tantum nomine a metaphora distinguit. Antonomasia vero, si aliquid pro nomine proprio substituat; hoc vel extrinsecum erit, et tunc per Metaphoram, aut ironiam ei tribuetur; vel intrinsecum, et tunc per Synedochen aut Metonymiam ipsi competet. Sic ubi a Fabio Quint. eversor Carthaginis pro Scipione ponitur, vel tropus non est (uti omnis merito periphrasis tropis reicitur) vel si admittamus, ab effectu causa describitur, estque Metonymia. Et illud, Romanae eloquentiae princeps, pro Cicerone usurpatum, nil nisi Metaphoram continet. Ita si Philosophus aliquis vocetur Aristoteles, aut contra nomen Philosophi Aristotelem designet, aut Poetae, vel Mantuani Vatis, Virgilium: erit Metonymia, quia tamquam commune, aut quod loco accidentis est nomen, particularibus subiectis contingenter tribuitur Metalepsis denique et Allegoria nihil ab aliis diversum constituunt, sed tantum includunt gradatim, et coniunctim, tropos plures, imo, hi cum hyperbole et emphasi tantum sunt troporum proprietates (quo et illa catachresis spectabit, quae metaphoram audaciorem reddit) quibus in quantitate aut qualitate certa ratione afficiuntur; nam, ut metalepsis cum allegoria tropos certa lege copulat, ita per excessum aut defectum hyperbole et emphasis, vim, [Note: Quicquid ad has troporum species non spectat, figuratis imaginibus non servit.] singularem rem aliquam elevandi aut deprimendi, superaddunt. Onomatopoeia et hyperbaton, ac si qui troporum praeterea confingantur, nec locum quidem reperiunt. Verum de his iterum fortasse in Rhetoricis disseremus, Modo reicimus ab imaginum figuratarum, ordine, quidquid ad quatuor illas troporum species per se primo non admittitur; vel illas tanquam aggregatum


page 444, image: s0516

non includit, per quam ultimam conditionem admittimus metalepsin, et allegoricam, si quidem tropi, quos in se continent, figuratam imaginem complectantur, De quibus iam nunc videbimus.

CAPUT XXXVI. An Synecdoche et Metonymia imagini figuratae deserviant?

OBservabis hoc loco imaginem figuratam vel physicam rem, sive ens quodcumque creatum aut increatum designare posse, vel ethicam, sive ad mores actionesque liberas rei creatae aut increatae spectantem. Ita si proponatur e. g. Ceres et Bacchus hac inscriptione. Hic vita fovetur. Duplex esse tropus poterit physicus, seu rei naturalis; et ethicus, seu rei moralis, primo enim intelligere per Cererem et Bacchum panem et vinum licebit, eritque tropus physicus; secundo cibum eucharisticum sub panis et vini imagine a Christo propositum, eritque tropus ethicus, et posteriori quidem tropo prior deservit, ac viam ad idoneam traductionem significationis a re propria ad alienam praestat. De utroque nobis instituta est quaestio.

Synecdoche cum sit rerum naturali nexu coniunctarum: aut partem ex toto, aut ex parte totum intelligit, per totum vero partesque non physicas modo accipimus, ut prora navis est, sed et metaphysicas essentiales atque integrales, ut sunt genus et species, homo et Petrus; corpus et anima, unus et plures; ut cum Carolus se vocat hominem, aut germanus victor dicitur, pro Germanis, aut Cicero, inquit, oratores visi sumus, de se ipse Oratore uno. Verum Synecdochen ab imagine figurata reicimus: tum quod Synecdoche non tam ornandae orationi, quam locupletandae maiori copia serviat; imago vero illustre aliquod ornamentum poesis habeatur, [Note: Synecdoche [(transcriber); sic: Synecdohe] ab Imag. fig. reicitur, quiae rem sibi connexam necessario significat, ideoque fine ingeniosa inventione est.] tum quod ad sibi connexa necessario significatione feratur, adeoque nullum ingeniosae inventionis locum tam auctori, quam lectori relinquat. tum denique quia


page 445, image: s0517

ad rem naturalem eiusdem ordinis. spectat. ut si prora nobis navim, spicae aliquot messem, uvae vindemiam designent. primis duabus conditionibus a physica imagine, secunda ab ethica etiam deficiunt. Verum obicies hanc mihi. v. g. imaginem: spicis, dices, uvisque inscribatur, his vita fovetur. Physica haec nobis interpretatione reddent (non minus quam Ceres et Bacchus) pane et vino vitam nostram foveri. atqui in his Synecdoche est, cum spica et uva, velut pars materialis, in pane et vino includantur. Confirmabis forte hanc sententiam emblemate Pharaoni in spicis exhibito, quarum aliae tenues frumenti panisque defectum, aliae pingues copiam designarunt, in quibus ingeniosae etiam inventionis locus fuit: cum Regem earum significatio latuerit, soli Iosepho perspecta. cuius proinde interpretatio tanti apud Regem fuerit, ut primis Regni proceribus iuvenem peregrinum antetulerit. Huic ego difficultati occurram, ubi ante de Metonymiae tropis statuero.

Metonymia vero cam sit rerum contingenter sociatarum, [Note: Metonymia Imag. servire potest, quia ad diversa a se cum ingenio usurpantis transferri apta est: seu physica illa sint, sive ethica.] vel cum re sibi inhaerente, vel adhaerente iungetur. Et his modis copulantur, 1. causa et effectus 2. subiectum et accidens. 3. antecedens et consequens. 4. continens et res contenta (quo possessor ac res possessa spectant) 5. signum et res signata. Sic. 1. Bacchus pro vino, aut Aristoteles pro sua Philosophia ponitur 2. ipsa Luxuria pro Sardanapolo regnasse dicitur 3. aratra a bobus referri, pro nocte insequente usurpatur. 4. patera pro vino capitur, Croesus pro opibus. 5. toga pro pace, aut fasces pro magistratu. Et haec quidem natura sua eiusmodi sunt, ut vel ad physicas, vel ad ethicas etiam imagines adhiberi possint: nam et ornandae orationi serviunt, et ad diversa a se, neque necessario connexa, transferuntur; ut proinde eruditae coniectationi et ingeniorum exercitationi locus relinquatur, protasi etiam atque apodosi constituendae sufficiant: tum denique ad mores rerum sibi contingenter adiunctarum transferri possunt, ut in superiori exemplo de Cerere Eucharisticum panem designante liquet. Veruum quidem, restrictae quasdam imagines significationis esse, ut dum Bacchus pro vino, fasces pro ma gi stratu sumuntur. Pro emblematis tamen serviunt


page 446, image: s0518

in aliorum societate ad figuras nimium vagas, certa limitatione, cohibendas. Deinde cum rei designandae [Note: Quae strictae significationis sunt, ad figuras vagas determinandas serviunt [(transcriber); sic: servinut] .] ita non affiguntur, quin adhuc latam significandi vim retineant: nam et Bacchus hominem pinguem, et ingenio tardum, et ebriosum, et vinum, et vitem, et autumnum, et opulentiam, et victorem ac belli Ducem repraesentare poterit: at prora navis, quando in Synecdoche usurpatur, nil praeter navem designabit, spica et uva ita ex sua natura ad panem et vinum ordinata sunt, ut per Synecdochen tanquam pars materiae aliud, quam panem vinumque, aut, tanquam pars integrans, aliud, quam messem, aut vindemiam significare nequeant, atque adeo symbolum aut emblema se solis non conficiant, nisi, ut res aliae naturales, rebus diversis significandis adhibeantur, uti factum in emblemate Pharoni per somnum obiecto, in quo et spicarum numerus, et gracilitas ac habitudo vim illis significandi dedit an nos septem, atque annonae per eosdem tum copiam insignem, tum penuriam: ad quam illae designan dam ex natura sua ordinatae non erant. proindeque ultra synecdoches terminos interpretatio Iosephi sese ad metaphoram et metonymiam extendit.

Illud porro hoc loco negligendum non est, quod dixerim, [Note: Ut Metonymia serviat, ordo aliquis peculiaris significantis ad significatum intercedere debet, qui tamen necessarius non sit: qualis est fumi v. g. ad ignem.] res ex natura huius tropi non repugnare, quo minus imagini figuratae serviant. Siquidem non abnuo, alia ineptudine laborare illas posse. nam si ad domum Ucalegontis exprimendam ipsum Ucalegontem aut pro vase vinum proponam, an non inepte id fecero? et tamen metonymia utraque, in oratione tolerata est,

-- Nunc proximus ardet Ucalegon.
Vina coronant.

pro domo ardente, et vase, aut cratere coronato. Alius igitur hic defectus occurrit in utroque, quod ordo desit et relatio sufficiens, quae semper imagine singularis esse debet, neque facile nobilius ad ignobile (nili forte ut causa aequivoca) ordinari: homo enim et vinum non est propter domum et vasa, sed haec illorum causa reperta sunt. unde domus, ac vasa, homines vinaque, non contra significare poterunt. ita ex facibus quoque Magistratus, ex bobus redeuntibus nox ingruens, non tamen


page 447, image: s0519

vicissim, nec in oratione quidem, intelliguntur. Hinc ad imaginem non omnes admittuntur metonymiae; ut his, aut aliis de causis, quarum infra plures dabimus, excludendae.

Neque dicas pari ratione Ucalegontem pro domo adhibendum, qua pro vino Bacchus, pro opibus Croesus: quod hi ad vinum opesque ordine nullo adstringantur. Sed falleris: nam illius repertor praecipuus Bachus, harum collector insignis Croesus; at habitate domum, commune est Ucalegonti cum omnibus. hic igitur ratio ordinis prae reliquis nulla; illic eximia. Aurum tamen vinumque pro Croeso aut Baccho, recte non adhibueris, quia potiorem ad hos relationem non habent, quam possessorem quemcumque alium. Quocirca hic ordo in emblematis hisce diligenter est expendendus, nam propter hunc quae dam in hoc tropo imagines subiecti praesertim et accidentis reciprocae esse poterunt, ut Luxuria imperans pro Sardanapalo imperatore, vicissim Sardanapalus pro luxuria; pauper pro egestate, et egestas pro pauperibus iconographiae deservient. Verum et ordo ac relatio ad alterum necessaria est. Sic connexio infallibilis inter causam et effectum antecedens et consequens, signum ac rem signatam etc. destruit rationem imaginis; cum, non humano ingenio, sed natura sola ad illam significationem determinetur. Ita sol diem ut causa; aurora solem ut antecedens; fumus ignem, ut signum necessarium, exhibent. Connexionem igitur in imagine eiusque significato neque omnino nullam, neque definitam admittimus, ut nimirum et via appareat in vestiganti, et coniecturae ingeniosae locus relinquatur.

CAPUT XXXVII. An Metaphorae imagini figuratae conveniant?

ACcedimus, a rebus inter se iunctis, ad disiunctas dissolutasque, in quibus licet triplex ordo constitui


page 448, image: s0520

posset. 1. rerum vel specie prorsus similium, ut homo [Note: Res omnis vel prorsus similis alteri est, ut homo homini: vel prorsus dissimilis, ut virtus vitio; vel partim similis, partim dissimilis, ut le forti, et haec tantum metaphoris apta est. Ironia figuratis imag. non convenit.] homini. rex regi, leo leoni. 2. partim similium, partim dissim ilium; ut leo homini forti componitur, qui specie quidem differunt, aliqua tamen virium paritate conveniunt. 3. prorsus dissimilium atque inter se pugnantium, ut ignis et aqua, probus et improbus. Tamen primum hunc ordinem negligimus, cum neque tropis, neque imaginibus figuratis competat. Si enim simile ad prorsus simile transferatur, non potest fieri cum virtute mutatio, ad quam dissimilitudo aliqua est necessaria, ut res significata per tropum illustretur. alter ordo metaphoris idoneus est, tertius ironiis, de quo utroque praesens instituta est quaestio. Et de ironia quidem, ab imaginum figuratarum classe proscribenda, ex pedita est ratio; cum imagini figuratae proprium sit repraesentare, repraesentatio vero similitudinem necessario includat, quae non est rerum pugnantium, quod haec pugna ex dissimilitudine exsistat, quis enim non ridet Aethiopem pro Europaeo, testudinem pro aquila, leonem pro agno exhibentem? Quare reliquum est, ut de metaphoris, quaeque iisdem permiscentur; allegoriis et paroemiis videamus. [Note: Metaphorae sive ad laudem a rebus illustrioribus, sive ad reprehensionem a vilioribus petantur: sive simplices illae translationes sini, sive cum proportione analogica; fig. imaginibus serviunt.]

Est vero metaphora (latinis translatio) contracta ad verbum similitudo. atque ut in quovis rerum genere similitudo [(transcriber); sic: simitudo] reperiri potest; ita et metaphora. Quarum aliae quidem ad laudem idoneae ab illustrioribus rebus traducuntur; aliae ad reprehensionem spectantes a vilioribus petuntur. Ita rudem et imperitum hominem sacris ad dictum, asinum Isidis vocaveris: contra peritum Oratorem, Regem in cathedra aut Imperatorem animorum, aliae deinde reciprocae sunt, sic aliquando caelum dicitur pratum, in quo sidera flores, et contra. haec vero reciprocatio inter illustriora fere, quae analogica sunt, reperitur. aliae denique analogice, seu cum proportione, et gemina quadam similitudine, aliae simpliciter una tantum ratione convenientiae transferuntur. Sic ver aetatis ad iuventutem analogice spectat: nam ut ver ad annum, sic iuventus ad reliquam aetatem se habet unde duplex comparatio erni potest, veris ad adolescentem, et


page 449, image: s0521

aetatis humanae ad annum. Simplex erit si homo dicatur leo; nam hic neque reciprocatio, neque proportio invenitur Ne tamen existimes omnia quae cum proportione dicuntur, etiam reciprocari: nam pes montis (ut et caput) metaphorice per analogiam appellatur; uti enim se habet pes hominis ad totum corpus, sic infima pars monitis ad totum, in quibus tamen nulla reciprocatio, quod hic potius ex defectu vocis propriae, quam natura rei contingit: nam pari ratione fons, fluminis caput appellatur, et tamen vicissim caput hominis, fons sensuum nuncupatur. Porro omnes has metaphorae species ad imaginum figuratarum classem admittimus. atque illas in reliquis illustriores censemus, quae cum proportione coniunctae sunt.

An vero omnes singularum specierum metaphorae admittendae sint, infra, de omni comparatorum genere [Note: Aristotel. Metaphoram Imagini proximam facit. cuius varia exempla proponit.] acturi, videbimus. Certe Aristoteles tantum Metaphorae tribuit, ut illam in ceteris tropis solam, ob similitudinem, imaginem vocet, quem operae pretium fuerit hac de re audire disserentem: l. 3. Rhetor. c. 2. vulge 4.
[Gap desc: Greek word]
(verba sunt)
[Gap desc: Greek words]
. Est imago etiam translatio: parum etenim differt: nam cum inquit de Achille, velut leo ruit, imago est, cum autem leo ruit, translatio. Varia deinde illarum, quas vocat imaginum, exempla subicit, Poetisque quam Oratoribus vult esse frequentiores. quarum plerasque, ut Philosophi mentem imaginumque naturam tanto penetremus facilius, operae pretium sit intueri,
[Gap desc: Greek words]
etc. Sunt, inquit, imagines, cum, Androtion in Idreium: similem illum esse canibus solutis asserit, qui obvium quemque mordent. Et cum Theodomas Archidamum Geometricam n???soientam Euxeno artis eiusdem ignaro confert. Et illud Platonis de Re p. [Abbr.: Re publica] usurpat. Qui mortuos spoliant vivis manus abstinentes, similes canibus in proiectos lapides involantes parcendo iacientibus. Ex Demosthene vero populum Atheniensem,


page 450, image: s0522

sanis consiliis monitisque intractabilem, nauclero aequat ad omnia surdo, licet viribus robusto. Ex Pericle Samios Atheniensium muneribus non acquiescentes pares facit infantibus praemansum ore cibum cum ploratu tamen atque obluctatione excipientibus. Baeotos vero ilicibus comparat, mutua invicem agitatione contusis laesisque, quod intestino bello hic populus collideretur. Ex Democrate Oratores, pauperum in foro causas avare tractantes, nutricibus assimilat, quae meliores cibos deglutientes, sua infantibus saliva os illinunt. Ex Antisthene Cephisodorum hominem gracilem cum thure composuit, quod incensum exspiransque exhilararet, ut ipse suos moriens, forte propter relictas opes oblectabat.

Ex quibus sane apertissimum cuivis esse poterit, per
[Gap desc: Greek word]
, sen imaginem, Aristotelem rerum similitudinem intelligere, a qua omnis metaphora et originem trahit, et in quam iterum ex eiusdem Aristotelis sententia resolvitur. Nam si Idreium canem, thus Cephisodorum, Athenienses surdos naucleros, Boeotos ilices dixeris, contractam in metaphoram similitudinem exhibes, unde idem autor:
[Gap desc: Greek words]
. Est enim translatio differens adiunctione. Etenim ubi adiunxeris, sicut, tanquam, ut, velut, etc. ex metaphora imaginem conficies. Quare cum de Lacedaemone non negligenda, Leptines diceret, non esse committen dum, ut altero Graecia privetur oculo: per imaginem apertius sententiam exposuisset, dicendo: committendum non esse, ut privetur Lacedaemone Graecia, tanquam altero suo oculo. hac in re, licet parum obscura, exempla iccirco prosecutus sum, ut intelligeres ex vulgatis Metaphorae affectionibus imaginum quoque virtutes, vitiaque deprehendi posse, de quibus postea erit disserendi locus opportunior.

Superest ut de allegoria et paroemia inquiramus, an faciant ad imaginis poeticae compositionem? Certe qui allegoriam (quae Latinis inversio est) continuas tantum metaphoras esse volunt, ut si dicas ovem lupo commisisti, id est, innocentem scelerato, eam non magis emblematis, quam metaphoram excludent, qui vero Synecdochas


page 451, image: s0523

quoque, et metonymias coniunctas allegoriae tribuunt, (quorum pars minor) metonymias cohaerentes, etiam in imagine tolerabunt, ut sine Bachho et Cerere friget Venus. Paroemia huic affinis, quae a Scaligero aliisque, aut metaphorae, aut allegoriae succensetur. Ille enim, repugnante licet Erasmo, Proverbium, ait, pro alio supponere verbo
[Gap desc: Greek word]
, a
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
, quasi praeter verbum proprium, aliud denotare. Sed litigent de nomine, mihi satis est monuisse, paroemiam communiter ex translatis, nonnumquam metonymicis desumptum suppeditare non raro materiam conceptumque figuratis imaginibus. Sic absurda molientem exprimes, si ranis aquam affundas: Solem lucerna illustres: Hircum mulgeas. Testudini pennas aptes: Camelo ad saltum praeludas: Fronti ocreas induas, aut galeam lepori, etc. Frustra laborantem, per hominem qui Delphinum caudae alliget; Arenam metiatur: reti ventos captet, aut piscetur in aere: penelopes telam retexat [(transcriber); sic: reretexat] , lapidem elixet: Mortuo medeatur: leonem larva terreat. Ambiguae fidei hominem, per illum qui duabus insideat sellis: Vulpinam leoninae pelli assuat: Altera ignem, altera manu aquam deferat, similibusque, quae exponere ordine longum sit; neque a mediocriter doctis ignorantur.

CAPUT XXXVIII. An, et quae comparationes rerum imaginem figuratam involvant?

AGimus de comparationibus iis, quae per aequalitatem [Note: Comparatio primo in illam dividi potest, qua est personarum et rerum, inter se et cum alter utro instituta, quae vel erit intelligentium vel non intelligentium.] aliquam aut certe excessum instituuntur: non iis quae a dissimili contrariove ducuntur: ac disparationis potius vocabulum merentur. Istae comparationes, vel sunt personae ad personam; ut si gubernator navis Reipubl [Abbr.: Rei publicae] Principi comparetur, vel inter rem et rem; ut cum orbis ovo componitur, vel inter rem et personam, ut cum elephas homini ratione praedito assimulatur vel contra inter personam et rem; cum Christus ovi, Ioannes


page 452, image: s0524

Baptista lucernae similis dicitur. Cum qua pene convenit alia comparatorum divisio. aut enim intelligens cum alio intelligente componitur; ut homo paenitens cum aegro ad medicinam aspirante: vel cum re tantum animata; ut cum serpente veterem pellem exuente: vel cum vivente insensibili; ut cum vite silvescente per putationem corrigenda, vel denique cum inanimi tantum corpore, ut ferro a rubigine sive auro a scoria purgando.

Alia horum exempla, si lubeat, ex adductis supra [Note: Comparatio alia est collatio duorum vel plurium, in re, seu proprietate eadem convenientium, ut Achillis et Herculis in fortitudine: vel in re tantum simili, aut proportionata conspirantium, ut agricola cum religioso. hic in cultu animi sese habes, ut ille in cultu agri, quae comparata prioribus reiectis tantum in fig. Imaginibus probamus.] Aristotelis imaginibus repetere licebit. Ubi alios infantibus, alios ilicibus, alios thuri comparat. Denique comparatio in eam dividi potest, quae est rerum duarum, vel plurium in tertio aliquo convenientium: sive quae rerum diversarum est, prout invicem sibi assimilantur in eodem. Et in eam, quae est rerum, non in uno communi utrisque; sed in simili aliquo, singulis proprio, conspirantium. Prioris exemplum apud Virgilium exstat, Ubi Aeneas ex comparatione cum Polluce, Theseo, et Hercule instituta, qui ad orcum descenderunt, sibi etiam persuadet ius esse ad eosdem inferos descendendi. Et mihi, inquit, genus est a Iove summo. Deinde alibi Didonis exemplo peregere sedem imperiumque figentis, sibi etiam idem non invidiosum futurum infert:

-- -- Sice Carthaginis arces
Phoenissam, Tyriaque aspectui detinet urbis:
Quae tandem Ausonia Teucros considere terra
Invidia est?

Hoc vero comparationis genus vel a pari instituitur ut allato exemplo patet; vel a maiori, ut si Tribuno in hostem cum virae discrimine pugnandum, et militi pati sorte pugnandum erit: e diverso, a minori ad maius, a milite ad tribunum inferes In quibus tertium utrisque comparatis commune haud difficulter notabis. quod nos ad distinctionem similium, proprietatem vocabimus, non similitudinem; ut est, a Iove natos Inferos adire:


page 453, image: s0525

gentes aliquando sedes mutare, et imperia transferre: denique pugnare adversus hostem. Alterius divisionis exempla sunt, quotquot supra Aristoteles lib. 3. c. 2. attulit. Sic Aeschines, ut in Demosthene praeter oratoriam facultatem vix quicquam viro dignum ostenderet, tibiis eum comparavit, in quibus dempto collo reliquum corpus appareat inutile [Note: (1) Inanit tantum eloquentiae strepitus sine aliis dotibus est] Demosthenes vero, ut pari Aeschinem lixivio perfunderet, illumque non causae aequitate, sed largitionis magnitudine ad dicendum inflecti significaret, argute eum trutinae assimilavit, quae in quamcumque partem gravius pondus attuletis, inclinatur. [Note: (2) Donis ab aequitte inflecti.] Nec illepida est illa Ciceronis pro Sext. Roscio Amer. adversus accusatores. Anseribus cibaria publice locantur, et canes aluntur in Capitolio, ut significent fi fures venerint: alii vestrum anseres sunt, qui tantummodo clamant, nocere non possunt: alii canes, et latrate, et mordere possunt. [Note: (3) Sola voce alii vitiis obnituntur; alii voce et opere.] In his facile observabis, illud, in quo conveniunt, non esse idem utrisque commune; sed duo ad se mutuo per similitudinem relata, ut tibiae inflatae collum, et Demosthenis eloquens oratio, inclinatio Aeschinis ad aurum: et trutinae ad pondus, latratus morsusque canum et accusatio oratorum.

Damnamus in hac nostra imaginum facultate prioris [Note: Protasis et apodosis, sive figura et significatum proprietate rerum differre debent.] generis comparationes, quae commune aliquid obtinent, in quo unum sunt: illas admittimus, quae proportionatum aliquid possident, in quo pares reperiantur. Siquidem in poetica imagine non est idem, quod pingitur, quodque a nobis res significans, repraesentans, figura protasis graece dicitur: cum illo, quod significatur: repraesentatur, et reditio, graece apodosis nuncupatur. Pictoribus id tantum conceditur, qui talem adumbrant imaginem quae cum re significata in communi aliquo tertio, id est, coloribus ac lineamentis conveniat, eandem proprietatem, quae in resignificata est, in imagine exhibent. Poeta vero diversam ab illa quae apparet in imagine: nam in co praecipue haec poesis consistit, quod pro una rei proprietate usurpet per tropum aliam. Exempli gratia, proponatur imago Tribuni adversus hostem pugnantis: inde non colliges alteram


page 454, image: s0526

comparationis pattem, videlicet militi adversus hostem pugnandum esse. neque si hoc intuleris, aliud de milite dicturus es, quam quod exhibetur in Tribuno [(transcriber); sic: Tribnnu] , nempe pugnandum esse: quod tertium est, non par, sed idem, ac utrisque proprium, quae apodosis omnino vitiosa et ingenii, inventionisque artificiosae est expers. habet enim hoc figurata imago cum enthymemate commune, quod illatio, seu, ut nos, collatio, ab antecedente diversa esse debeat, ne identica sit ac nugatoria. At vero postquam exhibueris trutinam, suo in partem aliquam pondere devergentem, contulerisque Aeschinem ad munera proclivem, quod eo nimirum pondus orationis inflectat, quo aurum oblatum inclinat, et aliud ab eo quod pingitur diversum loqueris, et tamen, cum simile quippiam imagini ostendas, in Aeschine, non absre, aut ineleganter in trutina illum exhibebis.

In hunc scopulum offenderunt Iconographi complures, [Note: Peccarunt Iconographi plures, eum sine translatione proprietatum, rem candem specie in protasi et apodosi exhibent, ut si per Ulyssem, vafrum significent.] et ut Ottonem Venium aliosque recentiores taceam, ipse huius artis princeps laudatissimus Alciatus hic nonnumquam impegit. nam emblemate 134. ubi Thrasybulum ob Athenar obsidione liberatas civica donat corona cum inscriptione, Optimus civis, solius historiae explicatione nihil a pectore diversum facit, qui rem, ut gesta est, penicillo adumbrat, id solum animis obiciens, quod tabula oculis ingerit. Nec vero suffecerit hoc exemplo uti ad illationem universalem, videlicet Thrasybulus corona civica ob patriam liberatam donatus, tanquam optimus civis, fuit; Ergo et alii cives boni patriae liberatores donandi erunt. Nam haec licet illatio vitiosa non sit, protasis tamen atque apodosis, in codem genere morum sunt, proindeque haec omni translatione (quam semper intervenire necesse est) ac ingeniosa inventione destituitur. Quod vitium cum in exemplis adhibendis pronum sit, nonnulli illa prorsus ab hac imaginum palaestra eliminari voluerunt. Quid? inquies, an non recte per translationem dixero, de pio in parentem viro, alter Aeneas? de vafro, alter Ulysses? licebit sic etiam appellare liberatorem patriae coronatum. Thrasybulum alterum, adeoque Thrasybulus in imagine


page 455, image: s0527

figurata, illius vicem sustinebit. In his enim illustris aliqua persona tribuitur alteri, quam, veluti propria in theatro deposita, induit. et forte autor alicui patriae defensori hanc iconographiam detulerit, qui se in illa, velut reverberata speculi imagine, contemplaretur. Verum respondeo, hanc auctoris mentem non liquere. Et quidem licet manifesta esset, nondum constaret translatio: nam illustrior persona non sufficit constituendae metaphorae, quandiu eadem proprietas boni civis utrique tribuitur. At si Thrasybulus cum bono milite, aut religiose conferretur, locum haberet translatio. Ita neque Aeneas pro viro pio acceptus, neque Ulysses pro vafro, metaphorae sunt, sed metonymiae, quia Aeneas pius fuit, et Ulisses vafer, ac proinde nil praeter nomen transfertur, eadem vero proprietas utrisque tribuitur. atque iccirco de vafro recte dices, alter Ulysses, uti de pictura, Petro u g. simillima, alter Petrus, non tamen de adolescente recte dixeris, alter flos: aut de S. Ioanne, altera lucerna: aut de rege, alter navarchus. Quo velut signo veras metaphoras a solis nominum translationibus licebit discernere: Quod si tamen Ulysses pro quovis vafro, Aeneas pro quolibet pio per synecdochen usurpatur, de eius natura in poeticis imaginibus supra disseruimus, negavimusque admittenda.

Nec modo in exemplis personatum, verum et rerum comparationibus, a translatione quandoque et elegantia symboli deflectitur. Ita Alciatus embl. 127. Locustas apud Insubres omnia anno Christi 1541. vastantes in agro exhibet, cum expositione sola facti, et inscriptione, nihil reliqui. ubi cum translatio ad apodosin inserendam desit, pictoris magis, quam fictoris officium agit; Neque existimes hoc sufficere, quod nihil reliqui, praeter spem et vota miserorum, asserat, dum inquit.

-- Farra omnia consumpserunt.
Spes et in angusto est, stant nisi vota super.

Nam et illa historicae narrationis sunt, non mysticae expositionis. Quod si exercitum, id temporis, Italiam vastantem tropologice per has locustas accepisset, non


page 456, image: s0528

ineleganti schemate usum dicerem. Verum quid ago, qui tanti viri scriptis, tot commentationibus doctissimorum hominum, totque retro periodis annorum pro batissimis obelum figam? cur non imperitioribus aliis hic aculeus intenditur? Nolo me quisquam cum illis censeat Momis, quibus nec Pandora quidem satis ornata fuerit Muscae, quae ita alienis pascuntur; ut non minus vulnerent, quam faedent. Absit, religioni et literis servio. ut Alciatum etiam suadeam, omniumque utilitati attemperem, hoc ago. Et sane meretur, uti huius artis illustrator maximus, in quo cum industria par ingenium, quem, licet alicubi deflectentem: iniuria tamen damnemus, siquidem per tenebras, via non trita facem nemine praeferente, incedentem primum intueamur. Quocirca et deinde ipsius potissimum exemplis utar, quo rudioribus examine secretis, sua ceteris aestimatio atque auctoritas constet.

Reliquum est ut alias comparationum divisiones ad [Note: Comparatio rei ad personam, sive personae ad personam pro batur, modo cum similitudine semper dissimilitudo [(transcriber); sic: dissimilitudido] intercedat: ut per illam conferri, per hanc transferri possit.] rationis leges expendamus. In quibus illa inprimis probamus, quae sunt rei ad personam: adeoque secundi ordinis, quae cum intelligente fiunt, omnes. Illae vero, quae sunt personarum ad personas alias, merito in disceptationem vocari queant; quod toto conveniant, non genere modo, sed forma etiam: atque iccirco translationis incapaces videantur, quam in hac iconographia necessariam ducimus. Verum Gordius hic nodus non est, iamque expeditus paulo ante in Thrasybuli exemplo utcumque videtur: Cui hanc velut regulam amussimque huius comparationis, adiicio. In omni figuratae imaginis comparatione (metonymicam excipio, cui relatio sufficit) simile et dissimile requiri: simile, ut conferri inter seres queant, dissimile, ut transferri. Quae dissimilitudo cum magis emineat in rebus aliis ratione destitutis, si cum homine in comparationem veniant, quam ipso homine, si cum homine conferatur; illustrior in illis tropologia, ut plurimum adeoque etiam imago figurata reperitur.

Quare ut translatio inter personas collatas appareat, convenit eas maxime officio, statu, ac conditione vivendi disparatas sumere; ut Navarchum, inter fluctus


page 457, image: s0529

maris navim provide moderantem, cum Principe Rem p. [Abbr.: Rem publicam] administrante componere. Viatorem cum homine Christiano ad caelestem patriam tendentem. cum eodem pugilem in arena, cursorem in stadio Olympico, etc. in quibus, ob disparitatem, translatio similitudinem illustrat. Secus quam in adductis supra exemplis, ubi patriae vindex cum Thrasybulo, vir fortis cum Achille, vafer cum Ulysse componitur; quia licet dignitatis atque existimationis diversae censeantur esse, in officio tamen conveniunt, adeoque translatio pro imagine figurata parum est illustris. Unde Aristotelis doctrina lib 3. Rhetor. cap. 12. vulgo 10. hoc loco diligenter animis [Note: Dissimilitudo cum inter personas minor sit, quam res et personas, minus etiam illustris hic plerumque est translatio.] pertractanda; qui, de figurata imagine agens, tria nobis proposita esse cupit, ut rem oculis, cum quadam urbanitate, subiciamus: translationem, oppositionem, et evidentiam Verba sunt;
[Gap desc: Greek words]
. quo ultimo vim quandam significandi ratiorem coniunctam accipit. Pergit denique seq. cap.
[Gap desc: Greek words]
oportet tria spectare, translationem, oppositionem, et evidentiam. In quatuor vero translationum generibus probantur maxime, quae sunt ex proportione. Exemplo id Periclis ostendit, qui iuventutem bello sublatam, ita de civitate evanuisse dicit, ut si quis ver ex anno sustulisset. Et alio Leptinae, qui Lacedaemonios alterum Graeciae vocabat oculum. nam uti se ver ad anni partes, ita se iuventus ad reliquas hominis aetates habet: et, quemadmodum oculi praestantissima pars corporis, ita Athenae et Lacedaemon in Graecia. Quibus exemplis utor libentius, ut intelligas, et rerum cum personis comparationes, et cum iisdem partium corporis (quae ad personas reducuntur) Aristotelis, meoque hic calculo probari.

Superest personae ad rem, et rei ad rem expendenda collatio. Et quidem si Aristotelis vestigiis, de imaginibus figuratis oratorum, ac metaphoris illustrioribus insistamus, dubium esse nequit, quin hae comparationes


page 458, image: s0530

admittendae fuerint. Cum translationes ab his non minus frequentes; ab animatis etiam ad inanima nobiliores ducantur; quod veluti sensum animamque nostra oratione, accipiant. Ita, ex Homero Sisyphi saxum impudens vocat: et hastis militaribus cupiditatem volandi pugnandique tribuit. Posterioris vero generis exemplum apud Alciatum est embl. 100. de hirundine pro vere, cuculo pro aestate, ficedula pro autumno, fringilla [Note: (1) Ver, aestas, autumnus, hiems.] pro hyeme exhibita. Difficultas tamen in illa praesertim personarum ad rem collatione est, quod uti natura res quaeque creata ad hominem ornandum, ab auctore rerum, directa est, praeposterumque fuerit, inservire hominem rebus sibi inferioribus; ita significandi ratione illa potius ad hominem, quam ad illas homo referatur, rum quod illa imaginum prima institutio ad hominum mores formandos reperta, velut pars quaedam disciplinae moralis, hos sibi terminos ethologiae, inveterato iam usu praescripserit. Et sane ratio ipsa atque necessitas hos intra limites coercere videtur; ut certam, finitamque significandi formam, imago acciperet, quae dubium spectatoris animum, quasi digito intento, ad hominem duceret, moneretque illic investigandam propositae imaginis analogiam. Infinitum enim foret ad res creatas omnes cogitationem circumferre, atque in singulis indagare homoeotypon imaginis. Ita si, vulgato licet schemate, vel hominem, vel ovum proposueris, velut microcosmum quendam, magni huius mundi imaginem, quis illuc mentem subito vertet? Quis enim illum Nestoris scyphum, de quo Alciatus embl. 101. caelo applicandum cum eo censeat, in quo claviculi quatuor caeli sidera, insidentes his totidem columbae Pleiades designent?

Non tamen figuratis illis imaginibus, quae cetera omnia [Note: Comparatio, ad rem rei et personae ad rem, tunc locum habere potest, cum, velut adiunctum minus praecipuum in imagine locum occupat] continent ad hanc iconographiam postulata, omnino aditum interdicimus: fieri enim in emblematis atque aenigmatis inprimis poterit, ut aliis definite satis significantibus, ceu pars; aut adiunctum quod piam accedant, atque iccirco certis legibus terminisque significandi cohibeantur Ita ovum, si tribus digitis suspendatur,


page 459, image: s0531

ex sacris tibi literis repraesentabit Dei potentiam, qui tribus digitis appendisse terrarum orbem dicitur, tres digiti sanctissimam nobis Triadem in hoc opus conspirantem designant. Ex digitis vero ovi significatio ad orbem limitata intelligitur. Accedit, usu atque instituto complura obtinuisse finitam significandi vim, ut sunt Hieroglyphicae Aegyptiorum notae, qui v. g. per basiliscum aevum, per palmam annum exhibent: et personae in fabulis poeticae; ut cum pro aere Iupiter, pro aqua Neptunus, vino Bacchus, Cerere fruges etc. designatur. Sunt et signa vulgo ad certarum rerum significationem assumpta, ut cum per ignem montibus expositum adventantem hostem, per hederam Baccho sacram, vinum demonstrant, denique illa omnia quae supra de metonymiae tropis disserentes probavimus, in hac imaginum disciplina, sua deturbare possessione nolumus, quis vero qualisque eis locus debeatur, infra disseretur opportunius, ubi sua cuivis imaginum generi cernetur haereditas

Illa vero superius allata in contrariam pattem ratio, [Note: In Hieroglyphicis quoque et Aenigmatis locus huic comparationi esse potest.] id quidem obtinere videtur: ne illae imagines quae sua natura obscuritatem fugiunt, ut sunt Emblemata ac symbola tam remotis translationibus vitientur, sed de Hieroglyphicis atque Aenigmatis nihil persuadet. Nec sane omnis imaginum usus ad morum disciplinam olim versus est, cum iis etiam arcanae naturae ac Philosophiae secreta Aegyptios obvelasse competum sit, et Graecis familiare fuerit, fabularum involucris orbis huius naturaeque ingenium scientiarum cupidis proponere.


page 460, image: s0532

CAPUT XXXIX. De imaginum fig. diversitate et primis distinguendi fundamentis.

DE imaginum generibus hoc loco quaedam animadvertenda [Note: Pauci hactenus Imagines figuratas distinxere, sed quae alius emblemata, alius symbola, aut hieroglyphica dixit.] existimavi, priusquam ad singulos lectorem fontes remitterem, ubi de Symbolis, Emblemate, Hieroglyphicis, atque Aenigmate speciatim disseretur, suisque finibus quaeque ac legibus circumscribentur. Etenim quatuor haec suo quidem nomine iam dudum hac in arte recepta sunt, sed qui illa inter se ita dispertiatur, ut vel confusa non sint; vel omnia complectantur imaginum poeticarum genera, nemo a me compertus est hactenus. Promiscuus omnium usus fuit, quaeque alius emblemata; alius aut symbola dixit, aut Hieroglyphica, aut Aenigmata. Alciatus omnium exempla sub emblematis nomine proposuit. Paradinus symbolorum, Pierius Hieroglyphicorum titulo donavit, omnes confuderunt omnia. Neque recentiores competi, qui universim ex certis principiis ac fundamentis hanc controversiam ita definierint, ut niti quis tuto posset, et non alium alia consectantem nonnumquam etiam eundem sibi adversantem inveniat.

Nonnulli imagines a materia unde sumuntur denominant [Note: Alii imagines male a materia distinxere in Physicas historicas ethicas, quia distinctio omnis a forma est.] segregantque in physicas, quae a rebus naturalibus: historicas, quae ab hitoriis: politicas, sive ethicas, quae a moribus hominum ducuntur; ut apud Claudium Minoem videre est. Sed haec divisio materiarum est, non imaginum: neque adaequata, cum de artefactis nulla mentio: nisi ea rebus naturalibus confundat. Potius in physicas, ac morales, ex ipsa significandi res physicas, aut morales ratione, separandae erunt; quod appellationes rerum ab ipsa forma distinguente, non vero materia petendae sint: hae enim imagines in materia saepe conveniant necesse est; cum eadem res, tam physice, quam ethice significare possit. Nos hic adaequatam, et materiae, et formae diversitatem inquirimus; ut, quae toto separentur genere, apparear.


page 461, image: s0533

Existimamus igitur, imagines figuratas, recte in eas [Note: Imagines fig. recte dividuntur in eas, quae ex natura per similitudinem, et eas quae ex instituto, absque similitudine repraesentant, quia ipsa figurandi ratione differunt.] dividi, quae rerum inter se similium, et eas, quae dissimilium, collationem exhibent, sive in eas quae ex natura, et eas quae ex instituto repraesentant: ut quas rum materia, rum potissimum figurata significandi ratione, quam plurimum distare necesse sit. Dissimilia voco, non quae omnem excludant convenientiam, sed in quibus nulla eminear, dissimilitudo vero insignis reperitur, quemadmodum in plerisque metonymiis et Aegyptiorum hieroglyphicis manifestum est, sicut e diverso, haec similia apello, non quae omnem excludunt dissimilitudinem; verum ubi similitudo licet quandoque abdita, tamen non ignobilis se offerat perspicacius intuenti. Exemplo res clara erit. Sceptrum, aut accipiter, potestatis supremae imagines sunt, uti etiam sol, vel aquila: verum illa absque similitudine, sola hominum voluntate et arbitratu: haec, ex ipsa rerum convenientium natura, hanc significandi facultatem possident. Etenim nisi sceptrum Regibus tributum esset, illa vi significandi destitueretur: et nisi placuisset hoc sensu Aegyptiis haec imago accipitris, rapacem potius atque avarum, quam Deum adumbrasset. Neque tamen omnis ratio similitudinis ad huius significati vim tribuendam defuit, nam regibus velut subditorum custodibus ac defensoribus sceptrum in baculi speciem datur, analogia a pastoribus ducta, qui baculo vel ad corrigendum aberrantem gregem, vel ad lupos hostesque arcendos utuntur, accipitri et magna fecunditas, et producta aetas, et solis amati obtutus, ad hanc significandi facultatem viam fecit.

Neque fundamento omni destituitur prima significandi [Note: Imagines rerum dissimilium, longe aliter, quam similium significant.] origo cum Aegyptii plerumque in recondita et a vulgi sensu remota proprietate rerum, hanc imaginum vim niti voluerint: ut secreta Philosophiae ac religionis suae, per Hieroglyphica, neque a ratione longissime distarent, neque passim omnibus, praeterquam eruditis, paterent. Ceterum plurimum haec a rerum similium imaginibus differre, quis non videat? Etenim cum duae res sint, quae gratiam imprimis conciliant imagini, prima, quod eruditae coniectationi lectoris locum relinquat: altera quod idoneam ac minus exspectatam comparationem involvat, atque ad hanc viam aperiat intuenti. Utrumque longe aliter similia, quam


page 462, image: s0534

dissimilia praestant. Illorum fere gratia in priori, horum in posteriori maior. Dum enim per accipitrem Deum agnoscis, Aegyptiorum institurum meminisse debes, atque ex illius iam ante explorati recordatione, in Dei, per illum repraesentati, venire memoriam, ex quo illa potissimum voluptas manat, quod tu ea, quae alter, velut rarae cognitionis, tibi coniectanda proposuit, sis assecutus: nihil hac in re ingenio, aut eruditioni auctoris concessurus.

Ubi vero accipitrem cum Deo compara veris, ob remotam obscuramque similitudinem, nihil neque magnopere amas, neque admiratis, imo saepe hanc meditationem negligis atque in priori acquiescis. In rebus similibus contra non raro evenit: nam, ante omnia, comparatione ad res diversas instituta; vel assequeris, ob reconditum tibi minus sensum, et tunc simul rerum collatarum [Note: Imagines fig. ex similitudine et natura rei significativae, dividuntur in rei intelligentis, ut cum miles religiosum repraesentat; et non intelligentis, ut cum rosa inter spinas eundem religiosum exhibet: quia hic repraesentandi modus specie ab illo differt.] analogia, simul tuo auctorisque ingenio atque inventione electaris: vel non assequeris, et tunc ad auctoris expositionem digressus, ea minimum voluptate frueris, quam in apposita rerum convenientia deprehendis; secus quam in Hieroglyphicorum collatione usu venit. Neque eo haec dissero, ut existimes cognitionem tuam ad imaginis absolutionem requiri (illa enim cum icone contingenter iungitur) sed ut ex hoc iconis effectu, affectuque tuo diversam imaginum naturam discas.

Altera divisio, imaginum a similitudine desumptarum, est in eas, quae est rerum inter eandem vel diversam speciem cum persona aliqua comparatarum. Et duplex tantum esse poterit, rei videlicet intellectu praeditae; ut si religiosus cum milite componatur: aut ratione destitutae; ut si adolescens cum flore aut astro comparetur, priorem rerum intelligentium cum intelligente, alteram cum non intelligente vocabimus. Quod vero hanc divisionem tantum imaginum a similitudine sumptarum dicam; causa est: quod omnis icon a dissimili (sive eiusdem, seu diversae cum re significata, speciei fuerit) eandem figurandi significandique rationem ab instituto obtineat, proindeque ad huius partitionis societatem venire non queat. Quae certe ex aequo facta videtur, quia mores disciplinasque alia, quam aut rei intelligentis aut non intelligentis imagine repraesentare


page 463, image: s0535

nequis. In quo comparationum genere, quis maximum discrimen non observet? nam et materia rota distant, et repraesentandi ratione. Et quamvis fieri possit, ut idem significatum imag nis sit intelligentis, et non intelligentis; exempli gratia, idem religiosus per militem armatum, et rosam spinis obseptam exprimatur: [Note: (1) Religiosus.] tamen fieri nequit, ut eadem sit utriusque repraesentandi ratio, a qua ultimo imago in sua natura, ac finitione absolvitur, significato per apodosin naturam imaginis non ingrediente. Illa autem repraesentandi diversa ratio in hoc potissimum sita est, quod (uti in omni imagine simile cum [Note: Disserunt valde imagines rei intelligentis et non intelligentis ad par vel disparnatura.] dissimili mixtum docuimus) illae comparationes, quae ab intelligente ad intelligens ducantur, multum similitudinis et quidem apertae, parum vero dissimilitudinis afferant, contra quam aliae, unde pinguioris minervae atque ingenii sunt, vulgoque etiam non raro perspectae ceterae vero imagines quia ad res toto genere distantes, id est, a non intelligente ad intelligens, transferuntur, praeter dissimilitudinem, quam palam velut profitentur, similitudinem occultam et vulgo incognitam possident, quocirca exspectationem saepe fallunt, admirationemque pariunt, et perspicacis ingenii sunt argumentum; auctore Philosopho
[Gap desc: Greek words]
. In Philosophia simile in longe distantibus in venire, acuti est hominis, quod Archytae exemplo probat, qui idem esse dicebat arbitrium prudentis viri, et aram numinis; iccirco quod ad utrumque homines in necessitate confugerent. Quae ratio diligenter observanda, cum nobis multarum alibi deductionum futura sit fundamentum.

Reliqua sunt duo comparatorum genera, ut non intelligentis ad non intelligens, v. g. palmae ad annum, aut ovi ad mundum: et intelligentis ad non intelligens v. g. hominis ad mundum, aut capitis ad arcem repraesentandam. Quae eiusmodi sunt, ut ob vagam significandi libertatem, quam ad res quaslibet figurandas obtinent, merito ab aliis separentur imaginibus, quae ad res intellectu praeditas adstricta repraesentandi facultate ordinantur. Cum illae ex ordine, quem ad tot creaturarum diversissima habent genera, infinita quadam significandi


page 464, image: s0536

licentia, obscura prorsus maneant: hae contra viam facilem definitae atque apertae magis investiganti praestent.

Quae causa est cur imagines universe in obscuras clarasque dividendas censeam, et has quidem Symbolis, illas Aenigmatis, ut superiori iam capite dixi, tribuendas. Haec vero divisio, licet qualitatis potius, quam substantiae videatur, in ipsa tamen imaginum natura et significandi ratione per se in obscuritatem propensa nititur. Neque obstat quod in Graecorum fabulis atque Aegyptiorum Hieroglyphicis multa multis explorata sint, ut cum Bacchus vinum, Ceres frumentum, mundum in orbem volutus serpens, stella Deum significat, haec enim nihil impedit notitia, quo minus res illae sua natura obscurae maneant, tum deinde apertiores quaedam imagines ac notae, quae ad perfectam aliquam mentis sententiam implendam obscurioribus aliis adhibentur, totius imaginis non mutant ingenium. Quocirca haec divisio perstat, priori etiam generalior, quia omnes sub se Imaginum figuras complectitur, quae tales omnino sunt, ut ex natura sua, rem quamlibet vel clare, vel obscure repraesentent. Illud possident, quae per convenientiam cum re aliqua definita, qualis intelligentis naturae actio est, conferuntur, adeoque morales etiam vocari possunt, quod mores repraesentando exprimant. Hoc obtinent, quae vel nulla vel occulta convenientia indefinite ad rem quamlibet creatam, eiusque tam naturam, quam mores vaga significandi libertate spectant, certis tamen signis ad unum ex tam variis affiguntur, ut non nisi perspicacissimis oculis perviae sint. Ceterum de harum Imaginum differentia. l. 6. tractandum uberius.

Videbitur tamen nonnullis aliud imaginum genus [Note: Aliam imaginum divisionem, in eam, quae est rerum incompossibilium ut sirenis: et compossibilium. ut lusciniae et Phrynes canentis reicimus, quia solius tantum materiae est.] dari, quod in protasi res exhibet naturae veluti ingenio pugnantes, adeoque aliam divisionem instituet, quae sic rerum (sic loqui liceat) incompossibilium et compossibilium: nam, ut illa protasi multum distant, sic necesse est interpretandi non parum ratione differre, adeoque diversas inter se imaginum figuras constituere, cum enim Bellerophontem aliquem in aere equitantem, aut modulantem in mari Sirenem, in tabula proposueris, quis non videat, diverso te uti docendi genere, quam si


page 465, image: s0537

vel aquilam volantem: aut concinentem lusciniam, vel etiam Phrynen aliquam in ostio formosam, penicillo expresseris, quam vis idem ram diversorum significatum esse possit, ut si illecebrosa mulier et per Sirenem concinentem, et modulantem lusciniam, intelligatur: Sed enim diversa significandi est ratio: nam Siren, velut res ex pugnantibus conflata, adeoque ficta et impossibilis, occurrit; quam tamen, significandi ratione ex tam diversis naturis recte videt coalescere, ac hominem designate, qui, et humanum aliquid, scilicet rationem, et brutum quippiam, videlicet concupiscentiam affectionemque turpem coniungat, quod ut intuentem, prima sui specie, admirantem suspensumque, velut inane figmentum renet; ita ad veritatis significatae lucem penetranti, occurrit perquam iucundum. Quare haec iure partitio priori adiungetur: ut comparata, vel sint rerum incompossibilium, vel compossibilium ratione materiae, quod ex Aristotel. de re poetica magnopere confirmari videtur. Sed nec eiuscemodi imaginum, tanquam primo diversarum, divisionem probamus, cum ex sola materiae (quae pugnare videtur) diversitate exitat, significandi enim ratione conspirare atque in unam convenire repraesentationem res, exteriori specie pugnantes, feruntur. ut iccirco praeter distinctionem materiae, nulla formarum constituenda diversitas fuerit. Aristotelem [Note: Eadem de causa reicitur divisio imaginis fictae et verae rei, nam in ratione significandi (unde solum petenda diversitas) convenire poterunt.] hac de re alibi ponderavi, cum aenigmatis in eo formam, ait, consistere, quod incompossibilia coniungat. Consule inferius tradenda de Aenigmate.

Proferent alii earum imaginum divisionem, quae sunt rei verae, et fictae: sive, quae in protasi rem aliquam crearam, et quae tantum imaginariam, ac hominum ingenio excogitatam, contineant, quae ut inter se toto entis genere distant, ita in ratione quoque persuadendi distare necesse erit; adeoque non materiali et solum (ut cum Philosophis loquar) sed et formaliter differre. Et sane quis non videat, aliter mihi e. g. prudentiam per bifrontem Ianum, aliter per serpentem proponi, ut aliter mihi eadem prudentia per Salomonis de puero iudicium, quam per eosdem serpentes proponitur. Dico Prudentia: nam Prudens per Salomonem significari translate non potest,


page 466, image: s0538

ut supra docui. Hic nodus omnibus solvendus est, qui praeter symbola, emblemata, aenigmata ac hieroglyphica aliud universim imaginum figuratarum genus nolint statuere. Verum tamen eius nondum ponderis argumentum esse sentio, ut excuti nequeat. Nam vera, an ficta sit materiae protasis, tanti ad discrimen non interest; ut iccirco a vulgatis imaginum generibus discedendum sit. Neque enim aliter suadet in hac imaginum disciplina res ficta, quam vera, si quidem ita ficta sit, ut naturam rerum possibilium imitetur, cuius rei haec causa est, quod animus per imaginem discentis non adhaeret protasi, ut vera in se, aut historica est: sed ut repraesentativa est, unumque altero extremum significando confert: quod in Christi parabolis manifestum: ad quarum propositionem nemo ita mentem convertit; ut scire cuperet, vera, an ficta Christus referret; quis enim illud uspiam sollicite est scutatus [(transcriber); sic: scuratus] ? sed ad illa, velut imaginem, versis satis erat, significati veritatem inspexisse. Ut in Davide multo etiam clarissimum, acceperat ille a propheta, hominem locupletem pauperculo unicam, quam impendio fovisset amassetque, oviculam subtraxisse, ratus historiam se audire, mox fabulam intellexit, cum se Bersabeae raptorem designatum videret, nec ramen accusavit prophetam velut fabularum artificem, aut de eius veritate haesit; sed in huius imaginis repraesentationem toto animo defixus obstupuit, indoluitque. In iride caelesti quid refert, fictine colores, an veri, modo apre repraesentent? Et quid si Deus Ianum aliquem hominem bifrontem, et absolutae prudentiae speculum, condidisset? an putas aliter tibi prudentiae naturam, quam modo in imagine proponeret? fac illa de Salomone fabulosa esse, an aliam iccirco in significando facultatem sortientur? enimvero, haec tota mutatio est tantum materialis et non necessaria imagini, qua repraesentanti: alias enim futurum esset, ut subtracta v g. a salomonis historia veritate vis illa significandi intercideret. Nam scitum Philosophorum est, Parte essentiali sublata totam rei essentiam deperire. Exempla vero supra adducta illud potius stabiliunt discrimen, quod inter


page 467, image: s0539

eiusdem ac diversae speciei symbola constituimus: nam si pro Iano aut Salomone serpens ad significandam prudentiam substituatur, lubentes admittimus repraesentandi significandique rationem, toto genere mutari.

Quocirca stabit illa imaginum divisio triplex, I. in obscuras clarasque, quam hic ordine non dignitate principem facimus. II. in similes dissimilesque significato: sive in eas, quae ex natura, et ex atte, seu instituto, repraesentant, quae utraque divisio generalis est, cum omnis imago vel obscura, vel clara sit, vel similis, vel, dissimilis repraesentato, illa divisio symbola et emblemata, quae ex veterum usu clara sunt, ab hieroglyphicis et aenigmatibus obscuris distinguit: haec tantam hieroglyphica, quae ex instituto solum significant, separat a reliquis. III. subdivisio est imaginum similium, in eas quae intelligentis, et quae non intelligentis figuram conferunt, et per hanc symbola ab emblematis, tum etiam a reliquis separantur. Verum haec uberius infra, ubi de quibusque singulatim erit agendum. Aliae divisiones, quae adduci possunt; vel materiarum sunt, vel solum partium, vel cum his in re conveniunt.

CAPUT. XL. De varia figuratarum imaginum materia, ex Alciato potissimum proposita, cum eiusdem auctoris emendatione.

REs diversas, figuratae iconographiae idoneas, per libros superiores velut fontes, aperuimus, neglectis fere rerum gestarum exemplis: tum quod illae velut ingens quidam oceanus passim orbem librosque occupent; tum quod minorem ceteris plerisque gratiam ad rem emblematicam afferant. Nunc, ut tanquam in fasciculum colligam sparsas late materias, atque auctoritate aliqua comprobem, Alciati symbolographorum Principis, hac in re, mentem atque usum expendemus. Hic sub emblemaris titulo omnem prope figuratarum imaginum, et materiam et formam attigit, qua vero arte ac facilitate ad hanc rem usus, alibi occurret. Nunc velut in brevi tabella nobis exhibendus est. Ut quibus e fontibus potissimum hauserit, constet.


page 468, image: s0540

Ex natura fecundissimo imaginum campo plurima ab Alciato sunt deprompta: ut Oliva arida, quam circum vitis fecunda, tanquam ariditatis causa, pendet [Note: (1) Prudens et Virgo vino abstinens.] significatur. Prudens vino abstinet, seu, Virgo fugit Bromium, embl. 24. in editione Plantini anno 1578. quod addo, ut intelligas in nonnullis editionibus, omisso emblemate, numerum mutati.

Ciconia pullos nutrit, nutrienda ab iisdem in senio. [Note: (2) gratia in parentes.] sig. gratia referenda embl. 30.

Bos verbera sustinens, et a gravidis abstinens [Note: (3) Sustine et abstine.] lemma,
[Gap desc: Greek words]
Sustine et abstine embl. 34.

Firmissima quercus adversus ventos, nil nisi folia amittit. [Note: (4) Spoliari non everti.] Signif. Carolus V. Imperator et Europa am Turca concutitur, ac spoliatur, non tamen evertitur. emb. 42.

Porcus [Note: (5) Semper progrediendum.] cum lemmate. Ulterius additur. Caroli V. Imp. in duabus Herculis columnis [Note: (5) Semper progrediendum.] symbolum plus ol. tre, plus ultra. Nimirum semper progrediendum, ut facit porcus in silvis pastum quaerens, non respiciens, embl. 45.

Anas cicur, alias ad retia captandas seducens, [Note: (6) Proditor suorum.] sig. Proditor suae gentis. embl. 50.

Chamaeleon aura alitur, omnemque colorem praeter album induit [Note: (7) Adulator.] sig. Adulator tantum auram sequitur, et nutu principis sui formatur. embl. 53.

Effrenis equus ab auriga difficile regitur [Note: (8) Difficulter regi.] Sic cui nulla est ratio. 55.

Cuculus [Note: (9 Tardus agricola.)] signat tardum rusticum, qui prius vires non absolvit putando, quam cuculus canat, etc. embl. 6.

Vespertilio [Note: (10) Infamis latens vel Philosophus caecus.] signat latentes infamiae causa, Philosophos etiam caecos et versipelles homines. Emb. 62. Factus sum vespertilio (inquit Varro in Agatho.) neque in muribus plane, neque in volucribus.

Leo cauda sese verberans, ut solet effervescens [Note: (11) Iratus.] signat hominem ira incalescentem. embl. 63.

Ota volucris stulta, sic dicta ab auribus, saltans capitur. [Note: (12) Fatuus facile capitur.] Nempe satui facile captantur, praesertim levitati dediti. embl. 65.

Lupus cervarius alia, ut solet, praeda apprehensa, insectatur


page 469, image: s0541

visam forte aliam, [Note: (1) Inhians frustra praeda.] priore dimissa, Ita avarus aliena petens, sua non raro amittit. embl. 66.

Ficus in rupibus corvos pascit. [Note: (2) Dives alit parasitos.] Ita dives parasitos etc. embl. 73.

Sargi pisces, quia capras amant, a piscatore hoc in schemate captantur [Note: (3) Amor decepit.] sic quo quisque in mundo cupiditatem sectatur, hoc maxime capitur embl. 75.

Remora navem currentem detinet, [Note: (4) Voluptas remora est] ut prava cupido adolescentem. embl. 82.

Ibis avis rostro sibi alvum purgat. [Note: (5) Verba sordidi.] designat, sordidis verbis assuetos. embl. 87.

Anguillae in turbida capiuntur. [Note: (6) Turbare Rem p. [Abbr.: Rem publicam] ut spolies.] Ita aliqui ut spoliis ditescant, Rem p. [Abbr.: Rem publicam] turbant. 88.

Fluviales cancri, oculis vigiles, chelis et pedibus multis, ventre magno, vagi oberrant. [Note: (7) Parasiti] Tales parasiti. embl 92,

Mus ostrea hiulca intrans, contractis conchis, intercluditur, [Note: (8) Gula mortem adfert.] Ita gula multis interitum adfert. embl. 94.

Onocrotalus avis praelargo gutture, et voce boante, gulosi ac clamosi rabulae imago est [Note: (9) Rabula vel ollaris amicus.] seu ollatis amici, qui pro ventre loquitur.
[Gap desc: Greek word]
. 95.

Falco supremam acris regionem scandit, anser et anas humi serpunt, [Note: (10) Sublimis scriptor, Humilis scriptor.] Illi Pindarus similis est; his Bacchilides. embl 139.

Capra dum mulgetur, excusso pede, mulctralia evertit. Ita facit qui malo fine bonum evertit coeptum emb. 140. [Note: (11) Bonum opus malus finis evertit.]

Milvus harpam aquilarum e genere rapacissimam sequitur, uti et Sargus piscis mullum, consectatur, ut quos illi cibos negligunt, hi carpant [Note: (12) Neglecta ab aliis occupans vel sectator turpis.] Ita aemulum quendam Alciatus Oenocratem, tamquam vinipotentem nuncupat se consectari dicit, in iurisprudentiae studiosis (a se relictis) occupandis 141.

Persica arbor translata in Italiam fecundior. [Note: (13) Peregrinatio utilis.] Imago illius est, qui peregre maiori utilitate, quam in patria degit. Est Albutii ad Alciatum. 142.

Delphin hominum amans anchoram iactam complectens, illam ut firmius infigatur, aggravat. [Note: (14) Princeps. Reip. [Abbr.: Rei publicae] onus et adiumentum.] ut Plin. lib. 18. Imago Principis est, qui felicitatem Reip. [Abbr.: Rei publicae] qua velut anchora haec nititur non evertere, sed firmare potius debet. 143.


page 470, image: s0542

Rex apum sine spiculo. [Note: (1) Princeps clemens.] Ita clemens princeps. 148.

Vitis nudam et aridam ulmum complexa est. [Note: (2) Vera amicitia.] Ita vera amicitia etiam post mortem durat. embl. 159.

Delphin a mari exaestuante in littus eiectus, [Note: (3) Princeps regno a suis eiectus.] est princeps, qui a turbis ac seditione populati, deregno exturbatur, embl. 166.

Pellis lupina in tympano verberata, aliam ovillam, diverso in tympano, mutam atque insonoram reddit. [Note: (4) Hostilitas aeterna.] Ita quidam post mortem etiam timendi, ut Zisca, Dux rebellium Haereticorum in Bohemia, se fore existimabat, cum testamento decerneret, ut pelle sibi post mortem detracta, tympanum militare cingeretur. Vide Alc. embl. 170.

Canis lapidem mordet, neglecto percussore, [Note: (5) Insontem in vadere.] Nempe, alius peccat saepe, alius plectitur. emb. 174.

Vipera Muraenam in litore sibilo ad amplexus vocans, venenum evomit, quo viso, haec ab aquis in littus occurrit, [Note: (6) Mutuum in coniugio obsequium.] Nempe mutuum obsequium in coniugio postulatur embl. 191.

Nux fecunda iuxta viam, sed iccirco lacera. [Note: (7) Copia perdit.] nempe copia suis saepe damnosa est dominis. embl. 192.

Ex quibus apparet, quanto delectu rerum naturalium similitudines ad iconographiam Alciatus adhibuerit. Ita quidem ut neque ex obviis quibusque, prottitisque vulgo rebus, neque ab ignotis prorsus ac reconditis naturae arcanis protasin imaginis arcessiverit, quorum utrumque in hac materia vitiosum, unde petita ab indis historiae naturalis secreta, sive hoc in orbe paucis explorata, ab hac imaginum schola procul facessant, quam enim notitiam a se diversam, translata in rem significatam proprietate aliqua sua, parient; si in seipsis peregrina atque ignota occurrant et tanquam speculum intuentibus medias inter umbras noctemque obiciantur. Quale illud Alciat. ex Aeliano emb. 47. videtur, ubi Porphyrionem avem sese interimentem exhibet, illa in domo, quae adulterio matris familias violata est [Note: (8) Aliena in se scelera plectere.] Deinde, quo vel auctoris ingenio, vel spectantium voluptate passim nota obtrudes? nam quod pavo superbum, corvus voracem, vulpes callidum in icone adumbret, quam gratiam merebitur, nisi forte puerilem


page 471, image: s0543

applausum et oculorum aliquod lenocinium, scita delineatione captes, laudem stylo quidem, at sculptorio debitam.

Nolim tamen hac mea sententia te fallas, vam et peregrina quandoque servient, cum ipsa sua affectione. qua ad rem aliquam transferuntur, satis ex solo prototypo innotescunt. Ita in Brasilia picae reperiuntur, quae os toto corpore maius gerunt [Note: (1) Garrulus.] qua imagine usus est eleganter Antonius de Burgundia in vitiis linguae cum inscriptione Minor ore suo. At si polyglottam [Note: (2) Musica peritus.] avem cantu et suavissimo, et vario (quo omnium fere avivum modulationes assequitur) in protasi ad musicae artis peritum hominem designandum proponas; quae utilitas aut voluptas spectantis; similitudine id quidem non inepta feceris; verum tamen inepta, quia dos illa ac proprietas volucris, cuius gratia, tamquam imago, adhibetur, incognita'est, neque ipso icone exprimitur. Ita neque admitto vulgaria, sed nec prorsus damno, rita, quando similitudine passim usitata veniunt ad iconographiam, nomen in hac poesi non merentur, quia et absque ingeniosa in ventione usurpantur, et sine oblectatione spectantur, verum ubi latens aliqua similitudo eruitur, qua per sententiam inscriptam ad apodosin inexspectatam deflectuntur, tanto maiorem obtinent gratiam, quanto ex re omnium cognitioni obiecta, minus sperata proprietas ac significatio ab occultis velut latebris, in lucem producitur. Sic ubi inscripseris apibus, laborans, ut hominibus quoque laborem et industriam suadeas, rem notam exhibes, nec admirationem mereris: at si ex illo Virgilii versu, Sic vos non vobis mellificatis apes. tria illa pro lemmate verba: Vos, non vobis [Note: (3) Parente pro filiis vel Rustici pro milite, aut Principe laborantes.] decerpseris, eundem quidem laborem, sed cum antithesi minus obvia, ad parentes, pro filiis; vel exhaustos subditos, pro rege ac milite laborantes eleganter adhibebis. Ita et clavium fasciculus res est notissima, verum ubi rariori haec lemmate donaveris: Non omnia possumus omnes. [Note: (4) Diversis diversa Deus dona tribuit.] gratiam non vulgarem merebitur.

Quocirca intelliges, non res obvias, sed vulgo usitatas comparationes, me ablegare: nec a rebus modo naturalibus, sed omni prorsus imaginum materia.


page 472, image: s0544

Deinde inter obscura illa censeri, quae vel incognita prorsus inter eruditos mediocriter, neque ex ipso imaginis typo satis exponuntur; vel certe, licet nota, illa tamen, qua comparantur proprietate, latent, ut cum Alciatus embl. 166. pisciculos in mati exhibet, qui in summo a mergis, in imo maris ab aurata captantur, [Note: (1) Tenuiores ubique patent insidiis.] ingeniose bos quidem imaginem tenuium hominum constituit, qui ubique ad vim insidiasque potentiorum paten sed quis penicillus hanc rem in icone oculis opportune ad sensum, captumque hominum subiciet? Ad haec igitur omnia prudens iconographus oculos mentemque circumferat, ut delectu habito dignissima quaeque ad protasin imaginis admittat.

Historica, quae res gestas ab hominibus contineant, tanquam minus probata in hac imaginum facultate parce admodum Alciatus delibavit, reperies Ulyssem et Diomedem [Note: (2) Consilium viribus iungendum.] embl. 41. ut consilium viribus iungendum doceat Et Brutum extincto Cassio,re iam desperata, gladio incumbentem, embl 109. ut fortuna nonnumquam virtutem premi, ostendat.

Thrasybulum embl 134. tamquam bonum civem coronatum. Heraclitum et Democritum mundi vanitatem fletu atque irrisione arguentes, embl. 151. Hectorem denique cum Aiace paciscentem amicitias, balteoque accepto gladium permurantem, fatali utrique munere; quod hic gladio illo sese confecerit, Hector balteo muros circum raptatus fuerit, [Note: (3) Hostium munera insidiae sunt.] quo embl ostendit,
[Gap desc: Greek words]
, hostium munera fatalia. Alibi quoque insanus Aiax, post adiudicata Achillis arma Ulyssi, porcos, velut adversarium Ulyssem, aggreditur, in se denique gladium versurus. [Note: (4) Furiosus ira se sua ulciscitur.] ut pateat furiosum sibi potius; quam hosti nocere, embl 175.

De hac vero materia cum libro superiori, tum praesenti monui, translationem reqniti et comparationem unius [(transcriber); sic: nnius] proprietatis ad alteram, quam instituere non poteris, si in eodem genere morum protasis et apodosis versetur, ita Thrasybuli exemplum reiecimus, quia in proasi ipse coronatus observatos cives proponitur, in apodosi vero idem affertur videlicet bonum civem coronandum


page 473, image: s0545

esse; quod est idem per seipsum repraesentare. Speciem igitur, ac proprietatem, in apodosi, mutare necesse est. Ita Ulysses recte sociatur Diomedi ad exploranda Troianorum castra tamquam astutus forti. Ex quo si in apodosi inferas, astutum forti in bello sociandum esse, nihil a protasi diversum, atque ingeniose a te repertum, ad duces, sed ubi significaveris: non tantum viribus sed et consilio rem bellicam a summo Imperatore administrandam esse, vel mentem et dexteram in quovis egregio opere iungenda esse, iam diversum aliquid in apodosi expones, naturamque figuratae imaginis assequeris. Qua in re proclivis admodum, historiam ad iconographiam adhibentibus, lapsus est, ut iccirco, iterum iterumque admonendos carum rerum studiosos existimaverim.

Ut in veris exemplis parcus, ira in fictis profusus Alciatus fuit. Nam et novarum fictionum, et veterum fabularum, denique et apologorum perquam armans reperitur.

Nemesin cum freno, quo impios constrigat atque ad poenam vocet, exhibet [Note: (1) Impunis nemo peccat.] embl. 27. Nemo enim peccat, impunitus. Vide supra Nemesin.

Spem in embl 44. ita depingit. viridi palla exornat, quod vegetet excitetque hominis animum, spicula mortis manibus fracta sustinet. [Note: (2) Spes vivorum tantum est.] nam ut

Theocritus


[Gap desc: Greek section]
.

Sperandum est vivis, non est spes ulla sepultis.

In dolio illam vacuo residere facit, quod ut in Hesiodi est fabulis de Pandora, aperto vase, omnia in orbem mala sese effuderint, sola spe in dolii labris remanente [Note: (3( Spes in malis reliqua.] Cornicem ei adiungit, cras cras iterantem: [Note: (4) Spes futuris sustentatur.] de qua sic ipse Alciat. ex Suetonii Domitiano: de cornice mortem Imperatoris hac voce praecinente
[Gap desc: Greek words]
. Est bene cum nequeat dicere, dixit, erit.

Adiungitur bonus eventus, et praeceps Cupido: [Note: (5) Cupiditas spem excitant.] quibus sperantes saepe rapiuntur, hoc per appetitionem, illo per imaginationem excitantur. Sed adsistit praeterea Rhamnusia, seu Nemesis, vindex scelerum;


page 474, image: s0546

[Note: (1) Illicitum non esse sperandum.] ut ne sperent illicita, nisi hanc vindicem exspectent.

Virtutem in Aiacis tumulo, ob fraudem Ulyssis in vendicandis sibi Achillis armis; flentem proponit. [Note: (4) Gula imago] embl 47.

Invidiam macie exsuccam, lippientibus, caecisque oculis, cor de pectore evulsum mandentem, fluentibus ex ore viperis, seminudam, laceroque habitu, spinosum manu fustem sustinentem exhibet. [Note: (3) Invidia sibi malum maximum. Eius imago.] embl. 71.

Gulam ita adumbrat.

Curculione gruis, tumida vir pingitur alvo.
Qui Laron, aut manibus gestat onocrotalum [Note: (4) Gulae imago.]

Nempe voracissima haec avis symbolum helluonis est, embl. 90.

Ut Paupertatem optima saepe adolescentem opprimere ingenia indicet, hominem sinistra manu alatum sublimemque, dextra gravi oneratum lapide depressumque adumbrat. [Note: (5) Paupertas saepe praeclara ingenia opprimit.]

Adversus illos, quorum supra vires assurgit audacia, in embl. 58. Pygmaeos contra Gigantem irrito conatu instruxit, [Note: (6) Audacia viribus maior.]

Denique ut senes aliquando pestem effugere, cadentibus passim iuvenibus, significaret, Amorem ac Mortem uno hospitio receptam, ex ignorantia permutasse spicula, scite ipse ex Graecorum fictionibus, decerpsit. [Note: (7) Et senes amare, et iuvenes mori sunt visi.] unde factum asserit, emb. 154. ut praepostero naturae fato, senes amarent, iuvenes morerentur. Arguti hac de re Bellaei versus.

Disce hinc humanae quae sint ludibria vitae:
Mors thalamum sternit, sternit amor tumulum,
Tu quoque disce tuas, natura, in vertere leges;
Si pereunt iuvenes, depereuntque senes.

De hac fingendi lege ac materia copiose a me superioris libri principio tractatum, tum in fabulis exempla etiam Alciati adhibita, ut spervacuum sit hic plura adiungere: nam et infra de Emblemate atque Aenigmate sese in hanc rem spectantia offerent.

Fabulatum ex Alciato multa seges, omnem fere poe sios florem hac in materia delibavit.

Ganymedem raptum animae ad Deum excitatae applicat. [Note: (8) Anima calo illata.] embl. 4.


page 475, image: s0547

Mercurium in triviis, [Note: (1) Director in dubiis.] Deum esse, velut nos inter ancipites mundi vias dirigentem. 8.

Harpocratem silentii figuram, [Note: (2) Stultis tacendum.] stultis imprimis praefigit, 11.

Per Bellerophontem Chimaerae victorem [Note: (3) Consilio superanda vitia.] consilio suadet superanda vitia. 14.

Geryon tricorpor [Note: (4) Concordia fratrum.] fratrum indivulsam concordiam adumbrat. embl. 40.

Actaeon, suis canibus fit praeda. [Note: (5) Ingratos alere.] imago illius qui ingratos fovet. 52.

Phaeton elati et aliena invadentis Principis imago est. 56.

Niobe arrogantiae, qua homines ad res divinas lapidescunt [Note: (6) Superbia [(transcriber); sic: Superibia] obdurat.] species est. 67.

Scylla canibus pube tenus cincta, [Note: (7) Impudentia.] impudentiae simulacrum. 68.

Progne avis [Note: (8) Garrulitas.] garrulitatem emb. 70.Circe [Note: (9) Voluptas bruta.] in porcos Ulyssis socios vertens, vitam meretriciam, embl. 76.proponit.

Arion a Delphine exceptus, [Note: (10) Exsule recipere.] receptum a peregrinis exsulem den orat. embl 89.

Prometheus idea hominis altiora suo ingenio attentantis [Note: (11) Superantia ingenium aggredi.] cum lemmate, Quae supra nos nihil ad nos. embl. 102. Icarus astrologi temerarii figura. 103.

Chiron semivir Achillem erudiens [Note: (12) Suis humanus. hostibus ferus.] figura est Principum consiliarii, qui in suos humanus, in hostes tantum ferae similis, atrox esse debear.

Terminus Deus Rom. nulli cedens. [Note: (13) Mors] Est mors vitae nostrae terminus immobilis. 157.

Cadmus occisi Draconis dentes serens, unde armati exsisterent in se mutuo depugnantes, [Note: (14) Literati se invicit insectantur] sunt ex literis quas tradidit) literati, qui deinde aemulatione quadam inter se commissi, aut virtute, aut invidia pugnarunt. 175

Sphinx volucris pennis, pedibus fera, fronte puella, [Note: (15) Ignorantia hominis sui cognitione tollitur.] ignorantiam denotat, vel ex ingenii levitate tanquam pennis; vel ex arrogantia, tanquam leonis pedibus; vel amore voluptatis natam, quam ille tollet Oedipus, qui novit quid homo sit, iuxta illud Apollinis Delphici
[Gap desc: Greek words]
. embl. 187.

Phryxus in aureo ariete vectus, [Note: (16) Divis inductus.] divitis indocti imago est. embl. 182.


page 476, image: s0548

Sed has aliasque auctoris fabulas iam supra explicatius tradidimus.

Ex quibus opinor facile intelligis, quantum fabulis in hac imaginum facultate tribuerit, quamque iis opportune sit usus, neque alio duce atque auctore ad hane probandam, suadendamque materia est opus, qua cum poesis omnis illustratur, tum illa praecipue quae rerum sapienter excogitatarum ideas, non animo solum, verum ipsis etiam oculis praesentes exhibet. Quocirca libro superiori hac tibi, velut penum, non parvo labore nostro, instructissimam exhibuimus, qua si lubet; utere ac fruere.

Apologorum oblivisci von convenit, neque Alciatus oblitus est.

Primum ex Gabriae apologis se offert Asellus Isidem Deam ferens, qui honorem Deae habitum sibi impensum credens vapulabar, [Note: (1) Ecclesiastici viri arrogantes.] arrogantiae causa, audiebatque; non tibi, sed religioni, arrogantium Ecclesiae Praelatorum imago est. embl. 7.

Auceps avem iaculaturus a vipera mordetur, [Note: (2) Incautus.] ex Aesopo. Sunt astrologi qui caelos speculantur, ante oculos positarum rerum ignari embl. 504.

Cucurbita in pinum elata accrescensque tumebat: cui pinus respondit, hiems illam tollet arrogantiam. [Note: (3) Brevis felicitas. arrogantis] ex Crinito, De honesta discipl lib. 2. c. 14. Brevis arrogantium felicitas est. 124.

Leo aprum opprimit, sed vultur spectat et exspectat praedam, ex Gabria, Nempe. Principes Christiani se mutuo conficiunt. [Note: (4) Turca Christianorum dissidio proficit] ut Turcae praeda fiant. embl. 125.

Milvus alienorum viscerum avidus, propria evomit. [Note: (5) Male parta pereunt.] cui mater, Non sunt tua, sed aliena in raptores ex Gabria nempe male parta, male dilabuntur.

Olla terrea a flumine rapta noluit ferream sublevare. quod diceret.

Nam seu te nobis, seu nos tibi conferat unda:
Ipsa ego, te, fragilis sospite; sola terar. [Note: (6) Potentes cum humilibus male colliduntur]

Nempe societas humiliorum cum potentibus semper periculosa est, embl. 165.

Corvus scorpionem rapiens ab illo ictus interimitur. [Note: (7) [(transcriber); sic: (6)] Ultio in auctorem idens] apud Aesopum de serpente est. Ita pereunt saepe,


page 477, image: s0549

qui alios ad interitum postulant. embl 172.

Vulpes reperto capite hominis affabre sculpto. O quale inquit, caput; sed cerebrum non habet [Note: (1) Pluris Sapientia, quam forma astimanda] ex Aesopo, mentem plus quam formam pollere indicat, 188.

E quibus apolog orum schematibus disces, tunc imaginibus illas opportunas reddi, quando illud, de quo sermo animantium praecipue instituitur, in ipsa figura oculis subiectum eminet. Ita Aselli superbia ex honore occurrentium et plagis impositis; morsus viperae astrologo, et scorpii inflictus corvo, et vultur praedam exspectans, et milvus viscera evomens, perse manifesta sunt, quo tamen illa dos significativa illustriori specie exprimitur, hoc maior emblemati accedet gratia. Unde ille apud Gabriam canis, qui aquam cum praeda ex ore suspensa praeteriens, umbramque in aqua maiorem frustra captans, praedam amisit, [Note: (2) Umbris deludi rerum speciosis.] dignus imagine est, quia illud quod in fabula potissimum est, penicillo oculis atque animo obicitur.

Copiam suffecimus avido lectori libro superiori, unde delectum instituet quamquam obscuriores atque ignoratos passim non suadeam: nisi ut similitudinis, quam includunt, per se gratiae satis adferant.

Parabolis idem, qui apologis locus, quamvis apud Alciatum minus frequentes sint. Tres puellas embl 129. inter se alae lusu certantes introducit, quae videlicet illarum prior mortem obitura esset, ridentemque victam tanquam fari securam, parietinis subito memorat sepultam; [Note: (3) ut ostendat etiam cum ludentibus mortem non ludere nisi serio.]

De claudo etiam, quem caecus humeris sublatum ferret, sic eleganter ludit.

Quo caret alteruter, concors sibi praestat uterque:
Mutuat hic oculos, mutuat ille pedes. [Note: (4) Mutuum auxilium.]

Qua parabola mutuum auxilium adumbravit, nempe manus manum fricat, sacrae literae hoc imaginum genere abundant, quibus ad persuasionem neque vis, neque gratia deest.

Non longe ab his absunt quae paroemiae vim, usumque obtinent, variis etiam locis ab Alciato usurpata. Ita embl. 16. oculatam in palma manum


page 478, image: s0550

exhibet. [Note: (1) Nil temere credendum.] ut moneat emere non esse credendum. ex illo Plauti versu.

Oculatae nostrae sunt manus, credunt quod vident.

Et ficulno folio anguillam stringentem proponit, [Note: (2) Fugaces etiam tenentur.] embl. 21. ut fugacem quoque teneri posse ex vulgata paroemia tradat. Ita exhibet embl 59. qui Aethiopem irrito conatu lavet. [Note: (3) Frustra conari.] ut dissuadeat adynata.

Ad vitam aulicam exponendam, auratis compedibus hominem innexuit. [Note: (4) Vita aulica.] 86.

Torquentem funiculos exhibet, asina iuxta eosdem devorante [Note: (5) Quod vir lucrefacit, uxor consumit.] ad Ionum alludens proverbium, ut est apud Pausaniam, quod parabola, aut historia de Ocno homine solerte fecit, qui feminam haberet prodigam suo labore parta absumentem. 91.

Erithacos geminos (volucrum genus est) proponit, quorum alter propellit ex arbore, quam possidet, alte iuxta [Note: (6) Discors societas.] illud apud Erasmum Proverb Unum arbustum geminos non alit Erithacos: Ita duobus ganeonibus parva culina non sufficit. Neque se facile duo mendici ad unum patiuntur ostium, embl. 93.

Ulyssis socii embl 114. lotum gustant, quo fructu gustato illecti navim ac patriam aversari sunt [Note: (7) Inescati peregrinis delitiis.] In Patriae (ob voluptatem alibi captatam) neglectores.

Canis lunam allatrans, [Note: (8) Obtrectator.] obtrectatorem et invidum calumniatorem denotat sed.
[Gap desc: Greek words]
. emb. 174.

His affinia sunt Pythagoris symbola, de quibus inter Aenigmata erit dicendi locus. Alciatus non prorsus ab emblematis exclusit. Quale illud est de gruibus. embl. 17. quibus inscribit et adumbrat illud Pythagorae.

Quo praetergressus? quid agis, quid omittis agendum? [Note: (9) Circumspectus.] Et illo Pythagorae monitu in Choenice non sedendum [Note: (10) Fugienda desidia] desidiam fovendam non esse. per quietem, admonet embl. 81.

De his tamen universim ita sentio, quod nisi tam apertam similitudinem involvant, ut in eam per comparationem cum re significata resolvi possint, ad emblemata, visi aenigmatica, non esse admittenda [(transcriber); sic: admitenda] .


page 479, image: s0551

Hieroglyphicorum quoque non prorsus negligens [Note: (1) Cum iudicio properandum.] Alciatus. Nam et telum remorae implicatum exhibet, embl. 20. quo maturandum cum iudicio admonet, iuxta illud, Festina lente.

Duo item Cornua-copiae medium caduceum complexa. [Note: (2) Virtuti iuncta fortuna.] cum inscriptione explicante. Virtuti fortuna comes. embl. 118.

Triton quoque cum tuba in serpente orbiculatim ambiente, [Note: (3) Fama immortalis ex literis] quo literis famae immortalitatem comparati designat, embl. 132.

De his quoque inter Aenigmata nobis erit dicendi locus opportunior.

Varia omnino sunt. quae a libertate; moribus, atque instituto, aut usu hominum dependent, figuratis imaginibus idonea, quorum praecipua capita nos per primum et secundum librum pleraque attigimus; neque Alciatus prorsus neglexit. Inter haec artefacta principem fere locum occupant, quamquam parce ab Alciato delibata. In embl. 20. eleganter Res publica cum cithara componitur, in qua omnes chordae ad suavem harmoniam, [Note: (4) Concordia Res p [Abbr.: Res publica] viget.] uti in Re p. [Abbr.: Re publica] corda hominum [(transcriber); sic: hoominum] conspirare debent. Et haec quidem in figuratis imaginibus insigni quadam voluptate scite usurpata animis spectantium percipiuntur, de quibus infra agendum pluribus.

Mores ritusque humani iconographiae etiam per Alciatum adhibiti. Sic embl. 35. per equitem imperite equum tractantem, ideoque excussum, [Note: (5) Tyrannus esectus a suis regno.] Thessaliam adumbrat, quae principem durius imperantem non ferret.

Et calumniantes nequicquam insectantem, per hominem incessantes muscas irrito conatu captantem, [Note: (6) Calumniator calumniis male refutatur.] proponit embl. 163.

Sic videbis Gallum in templi apice, et leonem prae templi foribus, valvisque in marmore exhiberi, [Note: (7) Pastor bonus.] quorum ille vigilantiam, hic custodiam (argumenta pastoris boni) denotet. embl. 15.

Malluvium cum urceo lavandis manibus in tumulis veterum usurpatum, ut aequos iudices fuisse designarent, [Note: (8) Aequi iudices muner ali] qui a muneribus manus habuissent puras, ut est embl. 31.


page 480, image: s0552

His proximae sunt imagines antiquorum figuratae, quas ad sua quoque emblemata ita traduxit Alciatus, ut vim significandi universe magis tribueret. Sic adhibita ab eo Leaena quae in Atheniensi arce sine lingua visebatur, meretricis illic fortissimae inter tormenta aeternum monumentum: [Note: (1) Tormenta fortiter tolerata.] qun Alciatus monet, tormenta fortiter in bona causa sustinenda esse embl. 13.

Turpius quoque atque ignominiae plenum in Laidis tumulo simulacrum leaenae arietem unguibus prensantis [Note: (2) Mulier impura.] ad muliebrem levitatem arguendam, proposuit. embl. 74.

Alibi, In embl. 144 Iudicem caecum, et consultores sine manibus, [Note: (3) Iudex et consultor bonus.] quae simulacra Thebanis usitata Plut. in Iside meminit; exhibet, ne ille cuiusquam respectu, hi muneribus corrumperentur.

Cui accenseri poterit Dei Fidei simulacrum, ex antiquorum usu petitum, traductumque, embl. 9. ubi Amor medius inter Veritatem et Honorem manus super eius caput iungentes consistit, de qua imagine ita figurare

Alciatus

concludit: [Note: (4) Fides amere veritatis et honoris servatur.]

Constituunt haec signa Fidem, reverentia Honoris,
Quam fovet, alit Amor, parturitque veritas,

Haec materia par fere illi, quae a signatis imagine, numis, scutis, insignibus, vexillis, denique somniis symbolicis, ac monstris desumuntur, ab Alciato non praeterita. Ita illud Bruti in aere Libertatis hieroglyphicum, pileum et gladium proposuit [Note: (5) Libertas armis Vendicata] embl.150. quo Rem p. [Abbr.: Rem publicam] significaret liberatam.

In scuto vero Minervae noctuam illi sacram exhibuit, [Note: (6) Prudens tacitur nus est] quo prudentibus taciturnitatem familiarem esse ostenderit. embl. 19.

Ita pro terrore, Clypeus Agamemnonis cum leonis capIte propositus [Note: (7) Terror.] embl.57. Et in vexillis Rom Minotaurus [Note: (8) Consilia ducum occulta sint.] ut significaretur consilia Ducum non minus latere debere, quam Minotaurus in Labyrintho. emb.12.

Sic et olorem in clypeo, veluti poetarum insigne usurpat embl. 183. quod haec avis Phoebo sacra, et dulce [Note: (9) Poeta.] modulari moritura dicitur.

Insignia quoque suae gentis Alciatum Alcen feram celeritate aequantem cervum, robore equum, cum inscriptione


page 481, image: s0553


[Gap desc: Greek words]
[Note: (1) Non procrastinandum] quod Alexandri magni responsum esse fertur, cum interrogatus, qua potissimum ratione tot res tam brevi confecisset tempore? nihil, inquit, procrastinando. embl. 3.

Alibi tamen porcum Heduorum insigne, et Biturigum arietis parum apte ad figuratam imaginem Alciatus introduxit

Quin et Atheniensem symbolica veste cicadis notata, et Romanum nobilem lunatos gerentem calceos, tanquam nobilitatis figuram, embl. 136. neque idonee satis, exhibet. Quia poeta nullam suo ingenio in ventionem addit, sed solum antiquitatis usum oculis proponit et subiecta versibus explicat. Et licet in ultimo defendi possit, quod velut mutatis utatur figuris symbolice significantibus, ut per lunam [Note: (2) Generis antiquitas.] generis antiquitas, per cicadas [Note: (3) Indigena.] indigenarum vita designetur, tamen in priori figurate imaginem nullam exponit. In his igitur materiis cavendus ille scopulus, ad quem nobilissimus hic autor allisit. Quo illa quoque de prodigiis, somnis ac monstris alibi dispuratam, neque ab Alciato omnino ignorata revocari queunt.

Prodigium cicada illa fuit, quae in Eunomi musici cithara chordam fractam, Apollinis ope supplevit, quando cum Aristone ludendo in certamen descenderat [Note: (4) Musica Superis curae est.] quo embl. 184. indicat, Musicam Diis curae esse non satis emblematice: nam a protasi res significata distinguitur, nisi ut pars a toto.

In Calchantis apud Homerum somnio exposito, Draco novem passeris pullos cum matre deglutire vi sus, novem annos obsidionis Troianae figurabat, quo usus Alciatus vitiose est, dum nil nisi expositorem agit,

poesios obsitus.

Rectius usus est monstro illo homine Dracone, [Note: (5) Homo atheus et Epicureus.] quod athei hominis et Epicurei, qui in huius vitae bonis finem suum constituit, imago non inelegans est. Non enim desinit in hominem, sed draconem, quia finem non spectat, ad quem homo est conditus, vide emblema 5. Nec inscite illa meretrix apocalyptica [Note: (6) Haeresis.] pro ficta religione, sive haeresi, usurpatur, embl.6.

Reliquum est, ut de fortuitis rebus videam, et ominosis


page 482, image: s0554

locusne iis aliquis inter iconographicas sit materias? Certe Alciatus non exclusit.

Clypeus Achillis fortissimo dandus, ac male Ulyssi adiudicatus post Ulyssis mortem ad Aiacis, cui debebatur, tumulum delatus, [Note: (1) Tandem bona causa triumphat.] embl. 28. hanc subscriptionem habet et expositionem: Tandem bona causa triumphat. Quod sane emblema inter postrema non habendum.

Et aquilas in Aristomenis post mortem tumulo spectatas eleganter fortibus applicat viris; alludens in aquila ad imperium, in Aristomene ad Rom. Imper. Carolum V. eius aetatis Principem fortissimum [Note: (2) Fortium virorum gloria superstes.] emb.33.

Sic embl 54. Hirundo iuxta Medeae statuam pullos alens prOponitur, cum apodosi, Non facile credenda aliena illi esse, qui sua perdidit, [Note: (3) Fortium virorum gloria superstes.] ut Medea sobolem. Sic Acchillis sepulchrum amarando virescens [Note: (4) Illi non crede aliena qui sua perdidit.] recte gloriam post fata signat. embl. 135.

Quae hactenus de materia ex Alciato desumpsi, eiusmodi sunt, quae varietatem tibi ac copiam auctoritate usuque viri doctissimi probatam sufficiant, cuius hac in re ductu, quam mea unius sententia te niti malebam. Nunc ordo postulat, ut de forma atque ultimo imaginum figuratarum complemento agamus.

CAPUT XLI. De lemmate atque ultima circumscriptione figur. imaginum.

[Note: Imagines fig. duplici ratione absolvuntur, vel figura aliqua ad certam significationem terminatam; vel adscripta sententia aut lemmate.]

COmpleri atque absolvi finita alicuius rei significatione imago dupliciter poterit; vel seipsa, si videlicet communi iconographorum usu, ad certa tantum significata adhibeatur, ut copiae cornu ad fertilitatem copiamque frugum, vel adiecta, ex poetae ingenio sententia, qua imago ceteroquin vaga finibus certis includitur, ita solis aut lunae imago plurimis repraesentandis nata, diversis inscriptionibus ad alia aliaque significanda adstringitur. Utramque imaginis figuratae circumscriptionem probo quidem, ut quae ex ipsa rerum natura ac ratione nostra petitur. Verum ultimam hanc priori anteferendam iure censeo, quod ex primo offerentis sese im aginis conspectu poetica esse, nec ab arte tantum illiberali elaborata videatur.


page 483, image: s0555

Ut igitur conster, cui imaginum generi, quod lemmatum genus adhibendum sit, ante omnia protasis imaginis [Note: Lemmatum genus praecipuum duplex, aut enim figurae adhibetur, et inscriptio recte dicitur, aut significatio, et subscriptio est.] ab apodosi, sive figura significans a re, quae significatur, bene discernenda est: tum deinde lemmatum, ac inscriptionum genus praecipue duplex; quorum aliud protasi, aut apodosi adiungitur. Ad apodosin pleraque spectant Alciati lemmata. ut cum Galeae, in quam apes, velut in alveare mella colligunt, inscribitur: Ex bello pax embl. 177. caduceo inter duo cornua copiae Virtuti fortuna comes embl 118. Cani lapidem mordenti: Alius peccat, alius plectitur. 174. Haec et similia, cum explicatam figurae significatione contineant, ad apodosin, sive rem significatam, tantum spectant; ideoque a nobis imposterum, ad distinctionem, ceterarum subscriptiones dicentur: quia, scilicet, figurae potius subscribenda, quam inscribenda erunt. Aliud lemmatum genus ad prorasin ornandam repertum, paucis quoque Alciati exemplis cognoscitur. Ita Asello (de quo in fabulis; Isidem Deum, ferenti inscriptum embl. 7. Non tibi, sed religioni. Ita clypeo Agamemnonis leonum caput praeferentis [Note: (1) Terror.] iunctum lemma: Hic hominum terror. Embl. 57. ita ad feram Ascen.
[Gap desc: Greek words]
. [Note: (2) Procrastinatio mala.] Nil differendo Embl. 3. ita denique bovi abstinenti et percusso [Note: (3) Abstinentia.] additum,
[Gap desc: Greek words]
. Sustine et abstine Embl.34. praeter quae vix plura apud hunc auctorem reperies. His nomen inscriprionum relinquemus, utpote potioribus, atque ad ipsam imaginis figuram, seu protasin, spectantibus, nam illud de Asello Non tibi, etc. apologum de asino complet; cum sint Agasonis ad ipsum verba, hominum terror leonis vultui competit, in figura, exhibito. ita nil differendo ferae celerrimae. sustine et abstine sustinenti bovi. Quam figurandi virtutem a scriptionibus datis abesse facile animadvertes; ut iccirco illa ad figuram, ac prorasin, adhiberi nequeat. Contra harum inscriptionum ea significandi facultas est, ut non protasi tantum, sed apodosi quoque adhibeantur. ita homini indocto humilique in sacris constituto, atque ideo venerationem merenti, apposite idem quod Asino Isidis dixeris; non tibi, sed religioni: Et forti Agamemnoni, hominum error. et M Alexandro, non differendo tot regna vicisse:


page 484, image: s0556

Et homini religioso et patienti, sustine et abstine. Quocirca haec iure aliquo dignitatis reliquis anteterenda sunt.

Praeter haec duo genera lemmatum, ac sententiarum [Note: Tertium genus lemmatum metaphoricum, quod tamen ad subscriptiones reiciendum est] (sic enim universe appellabimus) tertium sese offert, nonnumquam et bonis iconographis usitatum. Nimirum tale, quod neque protasi, perse primo neque apodosi soli competat. Eiusmodi sunt proverbia, quae metaphoram, aut comparationem aliquam, a figura imaginis diversam, in se complectuntur, per quam tamen protesin, et certis finibus adstringant, et sua significatione satis exponant. Tale illud Alciati videri potest, quod Achillis clypeo, ad tumulum Aiacis, post Ulyssis mortem forte delato, inscribit Embl. 28. Tandem bona causa triumphat, quia ad figurae illius determinationem et explicationem metaphoram a triumpho ductam usurpat. Simile illud Paradini in symb. Heroicis cum erinacio, qui se pomis per seras fixis circumcirca oneraverat, [Note: (1) Providentia.] et inscribitur, symb. 152. Magnum vectigal providentia. ubi similitudo a vectigali provido erinacio et homini applicata, figuram exponit et circumscribit. Verum haec lemmata, si quam gratiam obtinent, ad apodosin et inscriptiones reicimus, quia dotem aliquam figurae singularem proprie non attingunt. Quare duo tantum lemmatum genera reliqua sunt Quorum illud, quod subscriptionum dicimus, in symbolis frequentius; quod subscriptionum, in emblematis usitatius: neutrum tamen ut quidam existimant, alterutri proprium. Nam ut Alciatus in emblematis, sic Paradinus in symbolis, utroque, absque figurarum discrimine, usus est. Tropaeis apud hunc in annulo Pompeii iuncta subscriptio, [Note: (2) Honor bellicus.] Grandeur par grand heur. Celsitudo per magnam fortunam. Symb. 223 Et fasciculo faeni olim Rom. legionibus praelato. omnis caro faenum. symb. 237. et Hederae arbori arescenti innexae: Improbitas subigit rectum. [Note: (3) Improbitas vincit.] Symb 223. Multa quoque horum exemplo in symbolis heroicis, a nobis longo ordine exhibitis censebis, sed ut digniora sunt in ordine imaginum symbola (uti infra patebit) ita epigraphen quoque meliorem, suo sibi velut iure, deposcunt, quod tamen qui violaverit, symboli leges infregisse


page 485, image: s0557

nequaquam existimandus est, cum ratio nulla necessitatis obstet exempla quoque optimorum auctorum suffragentur.

Iam videndum, quid haec lemmata praestent et qua necessitate exigantur. Primum ac praecipuum est, ut indefinitam [Note: Lemmatum virtus prima est, adstringere vagam figurarum libertatem ad vim certam significandi,] plura significandi vim imaginis adstringant, et ad pauciora ac certa quaedam significata limitent, ac proinde ratio ultima sunt, quae formam ac speciem figurae tribuit. Quod si tamen figura generalis, per alias notas, sive imagines determinate significantes, ad certam significandi formam adstringatur, ut in compositis emblematis atque aenigmatis fieri potest, (de quibus alius erit dicendi locus) lemma, tanquam inutile, reicitur, causa, propter quam inscriptio requiritur, cessante. Determinatio vero illa aut circumscriptio imaginis, ita expeditior, elegantiorque futura est, si per inscriptam sententiam, dos aliqua, seu virtus ac proprietas occultior, quaeque acutioribus tantum ingeniis pervia sit, tangatur et illustretur, neglectis ceteris vulgo obviis: sic enim cum ingeniosa inventione coniuncta erit, adeoque

poesios aliquod nomen merebitur.

Quocirca relegantur primo inscriptiones illae, quae idem, quod in imaginis figura pictum aut fictum exhibetur, per adiunctum lemma exponunt, ac repetunt. Sic imperite construxit symbolum, qui anguem inter herbas expressit, inscripsitque quod spectari poterat: Latet anguis in herba. Et quidem si anguis penicillo expressus nulla sui parte fuerat; tamen herba abesse debuit, cum in figura satis emineret. Siquid tamen eiusmodi fuerit, quod figura nequeat exponere, id lemmate; ut facias, licebit. Unde si herbae virenti inscripseris. Latet anguis, nil reprehendam. Sic cum Aresio magnae arbori. Virga fuit, cum Paradino, manipulo viridi Flavescet, etiam laudabo, quia quae pingi nequeunt; ut sunt occultae et abditae figurae, quaeque ad praeteriti et futuri spectant tempora, sententiis exprimenda reliquuntur, modo pars aliqua figurae, in exhibita imagine exponatur, sed eiusmodi imagines quae in figura satis discrete rem significativam non exhibent, solo lemmate ad apodosin spectante non acquiescunt, quia protasin, sive figuram complere


page 486, image: s0558

non possunt; sed tantum explicando determinant. Unde alterum inscriptionum officium colligitur, ut videlicet ad figurae imperfectae complementum adhibeatur.

Cavendum deinde in lemmatis, ne quid alienum a [Note: Lemma, neque pugnans aliquid, neque alienum a figura continere debet.] figura quaeque cum illa pugnent adhibeas. Unde illud Ludovici Sabaudiae Ducis recte Petrosancta improbat, cum inscribit fractis iaculis; aut potius, ut alibi notavi, arcui cuius fracta chorda. Fracta magis feriunt. nam falsum de arcu, aut iaculis pronuntiat. Illud tamen, plus ultra, Caroli V. Imp. inscriptum columnis, non improbo, ut facit Petrosancta: quia subscriptio est, apodosi conveniens. Carolus enim ultra Herculis columnas processit: neque illud, fluctibus navi portum subeunti obluctantibus, additum, morantur, non arcent. quod Bargalio displicet, quia fallere porest: verum rebus eontingentibus et sua est veritas, ut etiam Petrosancta mecum agnoscit. sufficit navim dari, quae fluctibus obnoxia, portum subeat; ut hominem per adversitates caelum obtinentem illustri aliquo schemate depingas: nam ratio similitudinis, et comparationis instituendae non innititur rei, ut factae, aut futurae, sed ut fieri atque accidere potest. Philosophice: non fundatur in rerum existentia, sed essentia, quarum illa contingens, haec necessaria est. quod si plures auctorum observassent, tam anixe in designanda symbolorum materia non laborassent.

Cavendum quoque in lemmate, ne obscura sit sententia; [Note: Lemmatis clara esse debet, brevis et perfecta cum figurae corpore, sententia.] neque aut longa nimium, aut ita brevis, ut parum auctoris mentem explicet, obscuritatem aversatur, quia cum figurae illustrandae adhibeatur, officium deerit, visi illustret et explicet. Talis illa videri potest Rudolphi II. Imp. qui aquilae telum sustinenti inscripsit. Adsit. quo in verbo hanc sententiam literis initialibus complexus est, Adiutorium Domini sit inimicis timor. quam ipsius mentem, quis, nisi divinus assequatur? Et illa Laurentii, Medices, quae adamanti in annulo tribus plumis ornato. adiunxit, Semper, subintelligitur, constans ero, adamas, sed nimia brevitate obscura est. Longitudine peccat eiusdem, de quo ante Rudolphi Imp. epigraphe, aquilae ad solem versae inscripta: A domino regnum venit, imperiique potestas, ultima enim pars versus abundat. nam


page 487, image: s0559

hemistichio plerumque absolvenda est sententia, nisi ex aliquo petita auctore, aegre mutilaretur, atque hanc notam alia venustate obregeret, qualis illa Christiernae Danae, ornatae turri praefixa, ex Ovidio: Accipiet nullas sordida turris aves. nempe Spiritus S. ad impuram animam non divertet. Quod factum rectius, quam Felix Sanseverina Dux Gravinae sensu truncato simul ac versu fecit, dum Turturi ramo arenti nixo inscriberet. Ille meos. cui ex Didone Virgiliana lector in mente subiungere debuit, primus, qui me sibi iunxit, ameres Abstulit. Sint igitur brevia [(transcriber); sic: bevia] lemmata quae cum figura, primo velut obrutu, spectando [(transcriber); sic: spctando] magis, quam legendo hauriantur, (ut picta haec poesis exigit) sed clara simul et explicata, ne suspensum incertumque animum detineant.

Cavendae postremo demonstrantes et comparativae particulae, quemadmodum [(transcriber); sic: quemanmodum] illud Cruci praefixum lemma, [Note: Demonstrantes et comparativae particulae a lemmatis separandae, nisi forte una pars figurae cum altera esset conferenda.] In hoc signo vinces. et clipeo Spartanae mulieris dictum. Aut in hoc, aut cum hoc. nam protasi ita sententiam affigunt, ut difficilis ad apodosin sit transitus, factum enim historice magis, quam poetice et repraesentative proponunt. E diverso comparativae particulae sicut, veluti, haud secus, aliter etc. nimis aperte apodosin exhibent; imo, otiosae sunt, cum imago ex sua natura alterius repraesentativa sit, ut frustra id verbis exponatur. Ita Gonzagae Ducis Mantuae semilunae non erat inscribendum Sic. quamvis enim, subintelligat crescam, hanc tamen vocem, quam illam scitius apposuisset. Consule de his Petrosanctam. Verum observare te velim, locum his particulis esse, ubi duae partes in protasi concurrunt [(transcriber); sic: conncurrunt] , quarum una alteri conferatur. Ita Sigismundus Gonzaga plantae ad solem versae [Note: (1) Deo adhaerere bonum.] recte apposuit Cosi vivo. Sic vivo. nam particula sic in auctoris personam non cadit, sed in plantam ex sole viventem. Nervosa, gravi, brevique sententia lemmata absolvantur; et siquidem aptae ex Doctorum sapientumque virorum ac Poetarum imprimis versibus sese gnomae offerant, usurpentur: nam maiori cum voluptate excipiuntur, quae iam ante cognita, personam velut habituque; mutato, novo sese atque inexspectato cultu exhibent. Ita probat Petrosancta illud Virgilii de Fama, si inscribatur horologio, Mobilitate viget. cuius alteram


page 488, image: s0560

partem, Vires acquirit eundo. Scipio Bargalius Flumini adhibuit. [Note: (1) perficere.] ac Piccolominio Principi obtulit. Licebit cum gratia quoque nonnumquam sententiam paucis mutare, ut pro illo; Timor addidit alas: Felix Salerni Princeps testudini alatae [Note: (2) Amor impellit.] praefixit, amor addidit alas. In quibus facile animadvertes numerorum condimento pleraque magis sapere.

Lemma omnes pene modos ac tempora verborum [Note: Omnes modos ac tempora lemma patitur, rarius tamen personam primam et secundam,] admittit, personam vero primam et secundam rarius, nisi cum ipsi imagini per prosopopoeiam vox tribuitur. Ut in illo Gonzagae supra patuit. Et rosis in manu, [Note: (3) Virginitas tactu perit.] Caroli Austriaci: Sustine et abstine inscriptis. Plura ex omni lemmatum genere reperies in Heroum symbolis tibi infra compendio exhibitis, quod ex Typotii, Anselmi item de Boodt, Petrasanctae et aliorum Iconographus, ac symbolis contraxi, tum ne exempla priscorum Heroum Doctorumque virorum deessent: tum ut promptius ex tot imaginum collatarum habitu ac dignitate, meliora a deterioribus secerni; materiae que ac formae, de qua tractavimus, varietas oculis animisque subici facilius posset. Quamquam et suo quodam iure ad huius operis partem veniant, in quo Veterum praecipue bibliothecas excutimus, ac per trita olim vestigia explorandae veritati, cetrisque artis legibus experiendis insistimus.

CAPUT XLII. Veterum Heroum, Principumque orbis symbolicae imagines, ex Typorio praecipue.

Symbola Pontificum.

1. RUpes infula Pontificia coronata, inter fluctus et [Note: (1) Hierarchia Rom. [Abbr.: Romana] stabilis.] ventos immota, cum Inscriptione. In aeternum non commovebitur. Romanae Hierarchiae, in Christo tanquam rupe fundatae, imago est. Usus hac Innocentius VI.

2 Vas fictile, seu poculum cum ansa gemina, super [Note: (2) Humilis exaltatus.] mensam exhibetur, Inscriptum. In honorem. Allusit ad illud Apostoli Rom. 9. Aliud vas in honorem, aliud in


page 489, image: s0561

contumeliam, Gratiam hanc figuli Dei agnoscens, quod se potius in honorem, quam contumeliam formasset. IOANNES XXIII.

3. Tiarae Pontificum, coronae Caesarum, sceptra, mitrae, [Note: (3) Gloria mundi vana.] gladii, uno rogo consumuntur. Inscript. Sic omnis gloria mundi. MARTINUS V.

4. Bilanx et ulna in manu suspensa. Inscript. Redde [Note: (4) Iustitia] cuique suum. Iustitiae professionem continet. EUGENIUS II.

5. Navis in mari, et Tilia suggestu circum terreo munita. [Note: (5) Spe duci] Inscript. Contra spem in spe. Id est, inter spem metumque versantur navigia, ut cum merce feliciter ad portum redeant. Tilia, ut optata profusaque umbra adolescat. FELIX V.

6. Crux una cum ramo palmae decussato corona spinea [Note: (6) Christi fides victrix] quadruplici tecta, Inscript. Victrix casta fides. Id est, in Cruce ac fide Christi, in quatuor orbis partes sparsa, vincimus. NICOLAUS VI.

7. Crux imminens Tiarae pOntificiae. Inscript. Omnes [Note: (7) Rom. sedes suprema.] Reges serviens ei. Cruci, scilicet, et Romanae sedi omnes sese in fide submittent. CALIXTUS III.

8. Virga arida frondescens (uti illa Aaronis olim) [Note: (8) Honor praeter spem delatus.] manu sustentata. Inscript. Insperata florent. Videlicet delatus. AENEAS SILVIUS insperato ad Pontificatum evectus, hoc symbolo profiteretur, sibi praeter spem illos honores delatos. PIUS II.

9. Luna in nocte, qua PETRUS BAREUS Venetus profitetur, [Note: (9) Humilis exaltatus.] se ex tenebris in lucem emersisse. Inscript. Noctu renidet. PAULUS II. dictus.

10. Pons in Tiberi, quo se totum profitetur ad usum, [Note: (10) Popularis.] ac velut transitum publicum totius sibi commissi gregis futurum, XYSTUS IV. Pontifex Inscript. Cura rerum publicarum.

11. Tres scipiones seu fulcra peregrinantium in una [Note: (11) Fides, spes et caritas coronantur.] corona. Inscript. Tentanda via. Id est SS.mae [Abbr.: Sanctissimae] Trinitatis, una natura velut corona cinctae, auxilio superandas huius mundi difficultates esse. Vel designat potius Spe, fide, et carirate, nos ad coronam pervenire, ALEXANDER VI.

12. Turris in rupe, et sol inter nubes abditus. Inscript. [Note: (12) Adversitas superabilis]


page 490, image: s0562

Post tenebras spero lucem. Id est. Ecclesia in Christo fundata, post adversitatem huius mundi sperat lucem aeternam. IULIUS II.

13. Oleae ramus cum virgis berulae. Inscript. Poena et [Note: (13) Praemium et poena.] praemium. utriusque electionem esse liberam subditis respectu Principis, vel Dei significabar Pius III.

14. Pila pugillatoria in altum excussa, cum subiecto [Note: (14) Vis carni adhibenda.] folle, Inscrip. Vi et virtute, Hominum; opinor, pilae comparabat, qui vi et virtute in altum et caelestia extollendus, quod se, qui orbem regeret, in subditis facturum pollicebatur. LEO X

15. Iugum Inscript. Suave, Quia iugum fidei ac Christianae [Note: (15) Iugum Christi suave.] religionis omnibus recte viventibus suave. Idem.

16. Stella, sive Sol, cum Inscript. Candor illaesus, id est, [Note: (16) Integritas.] qui nullis rebus huius mundi infici possit: animi integritatem designat. CLEMENS VII.

17. Navis in fluctibus maris affulgente de caelo luce [Note: (17) Illustratio caelestis.] Inscript. Fluctus eius tu mitigas. Id est, Ecclesiae adversitates gratia caelestis mitigat Pius V.

18. Germen florens in manu, eum suspensis ex eadem [Note: (18) Ecclesia florens.] clavibus, In script. Congratulamini mihi. Quia scilicet cum potestate suprema clavium florentem Ecclesiam in virtute ac fide nactus sum. Idem.

19. In triplici colle tria exhibentur, in dextro cornu copiae, [Note: (19) Ecclesiae bonae administratio fructuosa est.] in laevo oleae ramus, in medio eminentiori erectus gladius, qui in acumine bilancem sustinet cruce terminatam Inscript. Fecit in monte convivium pinguium. XYSTUS. V. ante dictus PIRETUS de monte alto. Significare igitur voluit Administrationem Ecclesiae, sub Cruce ac vexillo Christi, cum iustitia coniunctam, abundantiam et pacem adferre; quibus omnes, velut pingui convivio in suis montibus instructo, oblectentur.

20. Pedum et gladius lyrae harmonico instrumento [Note: (20) In bono regimine clementiae severitati iungenda.] decussatim innexa. Inscript. Nihil ille reliquit. Id est, nihil omisit, qui gladium iustitiae pedumque religionis ita rexit, ut immoderate illis non ureretur, vel qui severitatem, (quae per gladium cum pedo significatur) clementiae seu moderationi (quae per lyram indicatur) admiscuit,


page 490, image: s0563

Quod si a Servio Tullio hoc symbolum mutuatus sit Pontifex, ut qui cum illo Rege, iuxta TYPOTIUM, Numae religionem et Romuli fortitudinem sociandam existimaverit, sensus erit; armis ac pietate Ecclesiae harmoniam consistere. CLEMENS VIII.

Quae alii usurpaverint symbola, haud satis cognovi. Dum haec iterata recuduntur, quaedam sententiae lemmatum instar usurpatae ab amico transmissae sunt. Ut quod PAULO V. Placuerit: Serviamus illi in sanctitate et iustitia. GREGORIO XV In semitis tuis perfice gressus meos. URBANO VIII. In Domino sperans non infirmabor. INNOCENTIO X. Unde veniet auxilium mihi. ALEXANDRO VII. Vivo ego, iam non ego.

Symbola Imperatorum.

1. Anchora, cui celerrimus piscium Delphinus implexus [Note: (1) Moderatio.] est: Inscript. Festina lente, quod Adolphus Nassau. Romanorum Imper ab Augusto desumptum, usurpavit. Significat nil praecipiti consilio agendum Imperatori, in bello praesertim, ubi nullius paenitentiae est locus.

2. Manus armata eum sparo armorum genere et olivae [Note: (2) Ad bellum et pacem paratus.] ramo. Inscript. Utrum libet. Id est, bellum, aut pacem accipite. RUDOLPHUS I Rom. Imp.

3. Manus armata telum missile librans. Inscript. Tolle [Note: (3) Celeritas in bello iuvat.] moras. Id est in bello omnis mora noxia est; sed utendum celeritate. ALBERTUS I. Imp. Rom.

4. Virgam Mercurii coronatam manus se complexae [Note: (4) Fide et consilio regna firmatur.] mediam sustinent. Inscript: Fide et consilio. Fidem manus, consilium virga cum serpentibus designat. Fide vero subditorum, et consilio imperantis regna firmantur. HENRICUS VII.

5. Aquila ad Solem versa. Inscript. Deo et Caesari tribue, [Note: (5) Deo et Caesari sua tribuenda.] videlicet, quod debetur, alludendo ad Christi dictum: Reddite quae sunt Caesaris Caesari etc. nam Aquila Caesarem, Sol Deum designat. LUDOVICUS Imper. Rom.

6. Lynx (vel quod verius iudico) Panthera. Inscript. [Note: (6) Audacia. Providentia.] Nullius pavet occursum. quod de Panthera interrito animali


page 492, image: s0564

rectius dixeris, nisi a perspicacia audaciam lynci tribuas, quod mala praevisa longe minus terreant. CAROLUS IV.

7. Navis tempestate impulsa. Inscript. Tempestati parendum. [Note: (7) Voluntati supremae parendum.] Id est, voluntari divinae parendum, et fortunae nimis iniquae concedendum. WENCESLAUS Imper. quod deinde expertus ostendit, cum Imperii honore spoliatus est.

8. Corona in orbe. Inscript. Nescit regnare qui nescit [Note: (8) Dissimulandum ut regnes.] dissimulare. Ut si diceret: imperabis orbi, si prudenter dissimulare noveris. SIGISMUNDUS Imp.

9. Gladius, armata manu, in libro patente erectus. Inscript [Note: (9) Lege et armis.] Hic regit, ille tuetur Id est, leges regunt, arma defendunt, Imperium. FRIDERICUS III.

10. Aquila in arbore pullos suos in sole explorat. Inscript. [Note: (10) Non degener.] Iudice, fulva Iovis, Phoebo hinc nihil eicit, ales Maria Burgunda Maximiliani uxor, generosa utriusque sexus sobole laetatur, tamquam parentibus digna.

11. Duae Herculis columnae coronatae, cum Inscript. [Note: (11) Progressus felix.] Plus ultra. Significat illas columnas, quas Hercules tamquam victoriarum terminum statuisse fertur iuxta Gades extremosque maris mediterranei terminos, CAROLUM V. occupata per suos India transgressum.

12. Zodiacus cum Sole Inscript. Nondum in auge. Id [Note: (12) Ad suprema niti] est. nondum ad illam gloriam virtutemque perveni, ad quam tendo. Nam auge suprema in Cancro solis sedes, caelique regio est, ubi sol orbi illustrissimus affulget. Idem CAROLUS.

13. Aquila altero pede serpentem sustinens, altero basiliscum [Note: 13. Victoria de improbis.] premens, cui ex opposita numismatis fa cie adiecta erat corona laureata cum baccis, et Inscript. Fundatori quietis, post captos, vel oppressos hostes, per basiliscum et serpentem designatos. Bruxellenses CAROLO Imperatori inscripsere

14. Geminum M. hoc modo M. sub manu, ex nubibus [Note: (14) ??? Protectio Dei.] protensa Inscript Manus Domini protegat me. Hoc Mariae filiae CAROLUS MAXIMILIANO postea Imp. traditae attribuit: nam M. duplex initiales utriusque nominis literas complectitur, sub quo schemate illos divinae protectioni committit.


page 493, image: s0565

15. Aquila biceps coronata quae medio corpore pendentem [Note: (15) Victoria Rom. imperii.] velut e Cruce Christi imaginem sustinet, Inscriptio ex vocalibus a. e. i o. u, ea significatione est concinnata, Aquila electa iuste omnia vincit, Christi scilicet Ecclesiam ac veram fidem defendendo. FERDINANDUS I. Alibi eidem Aquilae loco Christi Crucem addit, et sphaerae universi modo imposuit; modo supposuit, cum inscriptione: Christo Duce, hunc videlicet orbem illius ductu, et sustinebo regendo, et virtute ad caelum enixus superabo.

16. Inter sceptrum et gladium medius orbis, M. et [Note: (16) Providentia Dei niti] corona imperialis Inscript Dominus providebit. ut, scilicet, ego MAXIMILIANUS II. (per M. expressus) orbem sceptro regam, ense defendam.

17. Aquila biceps coronata semilunae Turcarum, pressis [Note: (17) Turcis se opponere] utrimque cornibus insistens Inscript. Comminuam vel extinguam, oppressis Turcis idem.

18. Aquila biceps inde ramum olivae, hinc a sinistris [Note: (18) Clementia et severitate opportune uti.] fulmen habens Inscript.
[Gap desc: Greek words]
in tempore utrumque, id est severitate iuxta ac clementia utendum. Idem.

19. Aquila, serpentem ore complexa orbi cancellato [Note: (19) Hostes Deo auspice superare] insidet, Inscript. Dominus providebit. Id est, in mundi regimine multis difficultatibus, velut cancellis, implicato, Dominus ita providebit, ut in orbe quiescam, post hostem, tanquam serpentem, superatum. idem.

20. Pyramis in cuius fastigio luna deficiens, inscriptum [Note: (20) Vitae huius finis initum alterius.] pyramidi est, Animae aeternae. Luna deficiens, animae migrationem, vitamque in corpore deficientem indicat. Pyramis, tanquam opus et monumentum aeternum, virtutem significat, per quam solam perennamus et sursum, tanquam pyramis in caelum ferimur Idem.

21. Ariadnes corona stellis et (velut totidem beatitudines [Note: (21) Spes nostra in Christi vulneribus.] indicans) super Iridem, quae in medio tres coronas regnorum, Castiliae, Imperii, et Arragoniae complexa est; supra coronam spineam quintuplicatam, et tot vulperum Christi stigmata continentem: haec denique universali corona ex frondibus, fruticibus, et pyris composita cinguntur. Inscriptio haec est. Sola spes mea, videlicet Christi vulneribus hic in terris nixa est, et caelestis gloriae


page 494, image: s0566

exspectatione. Unde illam Christi coronam, et caelestis gloriae meae felicitati, ac coronis tot regnorum opumque praefero, MARIA CAROLI V. filia.

22. Aquila volans telum unguibus complexa. Inscript. [Note: (22) Deo auspice regnare.] Adsit. quod per initiales hic tantum literas, sed alibi explicatius usurpavit, Adiutorium Domini sit inimicis timor, ut proinde frustra Typotius exponat: Adiuvante domino superabo Imperatorem Turcarum. RUDOLPHUS II.

23. Aquila solem aspiciens, atque ad illam aspirans. Inscript [Note: (23) Potestas omnis a Deo.] A domino regnum venit imperiique potestas. Quam licet Typotius in aversa nummi parte, super orbem sceptro gladioque inter lauros cinctum, exhibeat, huc tamen ex hieroglypto spectare constat. Idem.

24. Essedum quatuor equis provectum, cui moderatori [Note: 24. Virtutes cardinales ad caelum ducunt.] insistit. Inscript Sic ad astra; scilicet, itur, virtutum quatuor cardinalium ductu. Idem RUDOLPHUS.

25. Astrum Caesaris inter borealem ventum, et lunam [Note: (25) Resignatio.] Turcarum, Inscript. Wie Gott will. Ut visum superis. sic nimirum luceat inter adversa. Idem.

26. Aquila biceps in monte, altero capite solem, altero [Note: (26) Deo auspice vincere.] serpentes per montem arrepentes contuens, Inscript. utrumque. Id est, et Deum pro auxilio aspicio, et hostes sub pedibus despicio. Idem.

Imperatores Turcarum.

1. Saladinus Sultanus Imper. Turcarum indusium ex [Note: (1) Mors imperat regibus.] hasta pen sile habuit, cum Inscript, Restat ex victore orientis. Hoc enim iam moriens circumferri, prae cone has voces acclamante, voluit. Ut alios doceret, ex rerum successu insolescere frustra, qui meliorem sperent exitum.

2. Christi Crucifixi effigies in hierotheca, baculo laureo [Note: (2) Christus Iudex.] subnixa. Inscript. Victoriae testis, ut perfidiam nostris, et infelices rerum eventus exprobraret, ultoremque Deum contra nos testem adduceret. BAIAZETUS Sultanus.

3. Semiluna cum Inscript. Redibo plenior. Id est, ut luna [Note: (3) Incrementum regni.] accrescit radiis, sic ego gloria, et amplificato imperio ab hostibus revertar. SELIMUS Imp. Turc.


page 495, image: s0567

4. Quatuor candelabra suis instructa candelis, quarum [Note: (4) Religionis propugnandae spes.] una tantum ardet. Inscript. Deus dabit, videlicet, ut et reliquae tres, orbis totidem partes significantes, accendantur fide Mahumetica. SOLIMANNUS Imper. Turc.

Reges Hispaniarum.

1. Pelicanus pullos suo pascens sanguine. Inscript, [Note: (1) Vitam religioni et reip. [Abbr.: rei publicae] impendere] Pro lege, et pro grege. Id est, vitam pro religione [(transcriber); sic: religine] ac Re publ. [Abbr.: Re publica] impendam subditis. ALPHONSUS X. Rex Legionis.

2. Mustela fimo circumvallata. Inscript. Malo mori [Note: (2) Horror scelerum.] quam foedari. memorant enim hoc animal, nec vitae periculo in sordes adigi posse. ALPHONSUS XI. Rex Leg. et Cast.

3. Aquila expansis alis. Inscript. Sub umbra alarum. Id [Note: (3) Sub Dei et imperii protectione vivere.] est, uti a Romano imperio in terris regnum meum defendi, sic et a Deo me cupio, PETRUS II. Arragoniae.

4. Murex tetragonus, qui stat, eadem forma in quamcumque [Note: (4) Constantia.] partem incubuerit, cum corona inscriptionem habet. Quocumque ferar. Petrus Rex Arragoniae cui animos hos fecerant contra Gallos in Sicilia triumphi, ut existimaret se minime de statu deiciendum.

5. Cervus alatus, aeripes, auratisque cornibus, quem [Note: (5) Fide et opere niti.] Herculem coepisse fabulantur. Alas hic autor adiecit. Inscript. Conestas, id est, Cum istis, videlicet alis, fide, opinor, ac pietate, caelum petam IACOBUS II. Rex Arrag.

6. Armata manus hastam complexa, Inscript. Hoc opus [Note: (6) Armis defendi.] est. nimirum Rex armis eget, ut regnum tueatur. Petrus III. Rex Leg. et Castellae.

7. Cynosura in duabus anchoris decussatis, coronatisque, [Note: (7) Christi ope niti.] Inscript. Bonus Dux Nimirum, Deo duce, et si de Christi spem duorum regnorum firmandorum, et amplificandorum habebat. HENRICUS II. Reg. Leg. et Castel.

8. Falco manu sustinetur. Inscript Maiora cedunt. Sperabar [Note: (8) Maiores se vincere.] se maioribus etiam hostibus dominaturum, non mole rerum, at virtute. IOANNES I. Rex Castellae.

9. Iunctae sub corona rupes ex quibus adamantes [Note: (9) Natu donum.]


page 496, image: s0568

eminent. Inscript. Naturae, non artis opus, per rupem se ostendit intelligi, qui fortitudinem naturae magis, quam artis beneficio obtinuerit. Ferdinandus Iustus Rex Arrag.

10. Navis affulgente sidere. Inscript. Bonus Dux. Nimirum [Note: (10) Deo auspice regendum] Deo duce in Re pub. [Abbr.: Re publica] administranda non erratur. Alphonsus Magnus Rex Arrag.

11. Nodus Gordius inflicto gladio dissectus, ut de [Note: (11) Bello decernere litem.] Alexandro refert Curtius. Inscript. Tantum ascende. Provocat aemulum, ut de regno Siciliae velut nodo Gordio arte ac gladio disceptent. Ferdin. Magnus Catholicus Rex Hisp.

12. Pavo in orbe terrarum explicata cauda. Inscript. [Note: (12) Vanitas.] Vanitas id est, etiamsi toti orbi superbe domineris, est tamen illa vanitas. Ioanna Regis Philippi uxor.

13. Sol curru per caelum vectus, inscript. Iam illustrabit [Note: (13) Gloria aucta.] omnia. Sol radiis, Rex PHILIPPUS II. (cui id Belgae accinuerunt) imperii gloria. Eidem orbem cum caelo stellato obtulere, inscriptum Cum Iove. Velut olim accinuit Augusto Poeta: Divisum imperium cum Iove Caesar habet. Tanti erat illis Philippus, unicus Caroli heres ac filius.

14. Malum punicum apertum, ac decussato sceptro [Note: (14) Proceres.] (quod Burgundiae insigne est) in medio diademate ornatum, inscript. Tot Zopyros, videlicet, tot fideles optarem Principes Belgarum, quod grana hoc pomum habet. Zopyrus enim Regi Dario Persarum fidelissimus: mutilato vultu, velut abs Rege hoste, transufga ad Babylonios, eo astu urbem Regi comparavit. Idem Philippus.

15. Pax ante Iani templum conclusum (ut in Pace solebat) [Note: (15) Pax illustris.] sinistra cornu copiae, dextra facem renens, quam ad arma comburenda adhibet; sed ut arma flammam non concipiunt, sic Pax se absque viribus esse deelarat. Inscript. Pace mari terraque composita, scilicet cum Henrico II. Galliarum Rege, idem Philippus.

16. Hercules caelum pro Atlante, ut in fabulis [Note: (16) Successor adiutor aegis.] est, sustinet. Inscript Ut quiescat Atlas. Philippus II. Rex Hispaniarum, postquam CAROLO V; parenti


page 497, image: s0569

fesso successerat. Hoc aliunde sumptum adieci. Deinde in nummi parte Equum (Pegasum opinor) orbi elate insistentem tulit, cum Inscriptione. Non sufficit orbis. De regno Indiarum intellige, cui Philippus late praeerat, vel certe de caelo, quo virtute contenderet.

17. Truncatae frondes lauri, quae decussatim velut ex [Note: (17) Pugna victoriosa a Deo.] affrictu scintillas (quod de lauro memorant) spargunt, ornatae superne corona, in medio lorica munitae. Inscript. Dominus mihi adiutor, ut, scilicet, et muniar contra hostem, et coroner victoriis, regnisque novis, symbolum a domo Burgundica Philippus petiit.

18. Mantica manibus sociatis adhaerens. Inscript. [Note: (18) Societas indivulsa.] Jusques a porter la besace. Usque ad ferendam manticam, scilicet, iurata, nos amicitia cohaerebimus. Quod Geusii in defectione ac tumultu Belgico usurparunt.

19. Sol et Luna variis per radios circum sparsa stellulis, [Note: (19) Rex, regina et Principes coniuncti.] tum corona 12. stellis, velut regnis parvis, Hispano servientibus ornat. Inscript. Iam feliciter omnia. Id est post pacem, et nuptias cum Philippo contractas, dicebat Isabella Valesia Henrici Galliarum Regis soror, quae sibi lunam more proavorum, Philippo solem illi communicantem tribuebat, stellae circum, Principes, et urbes erant.

20. Globus caelestis et terrestris. Inscript. Et patri et [Note: (20) Caelum et terra spectandum.] patrie, id est, caelo et patriis terris pro aris et focis pugnando serviam. PHILIPPUS III. Rex Hispan.

Reges Francorum.

1. Manus complicatae elevataeque, aliis duabus fultae. [Note: (1) Deo niti tutissimum.] Inscript. Tutissimus. Ille scilicet qui fide, ac spe nisus caelestium, manus ad Deum ardenti caritate sublevat. Clodoveus Rex Francorum.

2. Rota molendini aquis versa. Inscriptio. Mens [Note: (2) Sustinere fortiter adversa.] immota manet. Id est, ut rotae axis perstat, illa licet fluctibus iactata; sic tua mens in vexato adversitatibus


page 498, image: s0570

corpore immota persistat. Clotarius Rex Franc.

3. Corona in apice fere erecti gladii inter duo lilia. [Note: (3) Deus regna dat, firmatque.] Inscript. Consilio firmata Dei. Id est, non tam gladio bellico corona regni, quam nutu et consilio divino sustinetur. Childericus ultimus Franc. Rex.

4. Nummus aureus divisus utrimque manu cohibitus. [Note: (4) In fide eniti.] Inscript. Fortuna fidem mutata novavit. Idem: qui cum esset regno coactus subditorum voluntate cedere in Thuringiam, Guimeus Regi fidus mansit, qui demutandis vicium animis clam laborarat; quod postquam, successore iam exoso, obtineret: medium aureum, quem cum Childerico ante diviserat, submisit, ex quo pacto redeundum esse moneret, quod feliciter audenti cessit.

5. Rana terrae iuxta aquas insidens. Inscript Mihi terra [Note: (5) Effugium patens.] lacusque. Ludovicus VI. Franc. Rex ex Pipini familia postremus, qui forte iam imminentem calamitatem praesagiens, alicubi sibi aut insulam aliquam, aut solitudinem, ad fugam aperiendam sperabat.

6. Gladius palmae arbori additus Inscript. Illustris a [Note: (6) Pace et armis celebratus.] bello quoque Id est, non tantum pace, sed et bello victorioso, quo pax et quies paritur, celebris. Robertus Valesius Rex Franc.

7. Scorpius in libro, cuius cauda imminente cultro [Note: (7) Ereptae hosti potestate fiden dum.] praeputatur. Inscript Tutissima iures. Id est noli doloso hosti credere, priusquam vim nocendi ademeris; nam etsi sacris tactis iuraverit, (quod per librum Evangeliorum, cui incumbit, intelligitur) pacta infringet, ubi facultatem nactus fuerit. Apertior sensus esset; sed Machiavellisticus, non parcendum hosti, licet cum religionis et sacrorum neglectu. PHILIPPUS I. Vales.

8. Elephas serpentem pedibus circum volutum neat [Note: (8) Hostis imbellis facile vincitur.]. Inscript. Virtuti fortuna cedit. Nam Elephas fortior serpentem facile devincit. Ita Rex iustus improbum. LUDOVICUS VII Crassus Vales. Rex Franc.

9. Sceptrum ab annulo tanquam basi im pyramidem [Note: (9) Regni aeterni spes.] assurgens in apice coronatum. Inscript. Volo solidum perenne, Id est, regnum in aeternitate, velut annulo, fundatum. LUDOVICUS IX. Vales.


page 499, image: s0571

10. Semiluna inter nubes sursum versa. Inscript. Dum [Note: (10) Profectus.] vixi, crevi. Id est, ut sidus hoc, ad pleniorem semper lucem, ac gloriam vivus aspiravi: Philippus III. Audax.

11. Gladius testudinis dorso imminens. Inscript. [Note: (11) Protectio firma.] Domi forisque; scilicet, tuta sum, ab omni ictu defensa meo integumento. Id est, Rex a fidelitate et virtute civium satis munitur contra omnem hostium impetum. Ludovicus X. Vales.

12. Cornu copiae, affulgente sole, utrimque manu, velut [Note: (12) Labere obtinemus.] in foedus porrecta, sustinetur. Inscript. Non deficit alter. Id est, nec sol, nec terra deficit ad frugum copiam procreandam; quando nostrae manus non deficiunt iunctim sustinendo. Carolus V. Pulcher.

13. Hasta cum galea. Inscript. Ultorem ulciscitur ultor: [Note: (13) Ultiore penditur] alius, scilicet, iisdem nos armis ferit, quibus ferimus. Philippus IV. Vales.

14. Astrum coronatum. Inscript. Monstrant Regibus astra [Note: (14) Deo duce regendum.] viam: Id est ut tres Orientis Reges caelorum sidere ducti sunt; ita omnes in administrando imperio de caelo reguntur. Vide supra l. 3. c. 7.

15. Gladius cuius in capulo semiluna apposita Soli in [Note: (15) Deo duce pugnandum.] apice. Inscript. Recte, et fortiter, Recte nimirum Solem, Deum (ut luna) intuendo; fortiter gladio adversus hostes utere, Carolus Sapiens Vales.

16. Hystrix spinas eiaculatur (ut in canes insequentes [Note: (16) Hostium remotorum victoria.] mittere dicitur) Inscript. Ultus avos Troiae, videlicet, illatis in orientem et Graecos armis, ego, qui ex posteris Troianorum feror, antiquam Troianorum cladem ultus sum in meis Proavis. Ludovicus XI. Rex Franc.

17. Cervus cum monili. Inscript. Hoc me Caesar donavit, [Note: (17) Desiderium caelestium.] quod Cervum qui hac in scriptione monile in collo ferret, sub hoc Rege Carolo VI. Vales. repertum memorent. Alatus est cervus, atque ad coronam in aere pensilem erigitur. Opinor, quod Rex ad caelestem coronam aspirarer Carolus VI.

18. Crater signum caeleste. Inscript. Inter eclipses exorior, [Note: (18) Morte unius, regnat alter.] Nimirum Rex, Carolo herede regni sublato, per mortem, velut sole lunaque per eclipsim: se ad lucem regni pervenire gloriatur, uti stellam in eclipsi apparentem, Ludovicus XII.


page 500, image: s0572

19. Salamandra sub corona in ignibus, inscript. Nutrior [Note: (19) Amore pasci.] et extinguo. nempe flammas amoris. Franciscus Vales 1.

20. Semiluna triplex implicata sub corona inscript. [Note: (20) Regni propagatio.] Donec totum impleat orbem, quae trium regnorum, seu orbis partium occupandarum desiderium ostendunt. Vide supra de semiluna Imper. Turcicorum et, lib. 3. c. 7. Henricus II. Vales.

21. Luna plena, inscript. Cum plena, fit aemula solis, qua [Note: (21) Regnum par Romano Imperio.] ostendere videtur desiderium toti orbi imperandi, ut luna plena totum illustrat. Idem.

Annulus, in quo sphaera terrestris incumbit Delphino [Note: (22) Orbem regere virtute.] coronato, inscript. Pacatum ipse regam avitis virtutibus orbem, id est, Princeps Galliae Delphinus a suis dictus, ubi imperium adeptus fuerit pacate reget. Idem.

23. Iris in nubibus inscript Lux adferet ista serenum. [Note: (23) Spes serenitatis.] Nimirum Catharina Medicea Regina Franciae per se regno tranquillitatem promittit. Usurpavit et illa pro insigni hastae fragmina, qua maritus Henricus in hastiludio perierat, cum inscript. Hinc dolor, hinc lacrimae, dolor marito; mihi lacrimae.

24. Aureus nummus ad lydium lapidem manu exploratur, [Note: (24) Probatio fidei.] inscript. Sic spectanda fides, nimirum aurum hoc lapide, nostra fides adversis probatur Franciscus II. Vales.

25. Duae columnae, una manu, adolescentis lauro coronati, [Note: (25) Erigere rem p. [Abbr.: rem publicam] et relig.] et baculo altera manu nixi, eriguntur, inscript. Mira fides, lapsas relevat manus una columnas: id est religionem et rem publicam Rex novus Carolus IX.

26. Cervus cuius odore (ut Plinius auctor est) serpentes [Note: (26) Astutos capere at prodere.] latebris protrahuntur. Inscript: Nullis fraus tuta latebris. Id est, Reges dum ad fraudulenta multorum consilia inspicienda incumbunt, multorum artes, et fallaces animos deprehendunt, idem.

27. Duae columnae superne implexae sub corona: inscript. [Note: (27) Pietate et Iustitia regnum fulcitur.] Pietate et Iustitia, his, scilicet, optime regnum velut columnis fulcitur. Carolus IX.

28. Duae in terra coronae, tertia inter nubes. Inscript. [Note: (28) Caeleste regnum terrenis addere.] Manet ultima caelo, Henricus III. Vales. Rex Poloniae, ac deinde Galliae.


page 501, image: s0573

29. Buxus, seu palma Belgica. Inscript. Nostra velin [Note: (29) Viduae.] tumulo. Ludovica Henrici uxor vidua, hanc usurpat, quod infecunda sit buxus femina, mari ex vicinia sublato, itaque se viduam, ad tumulum fore pollicetur.

30. Struthio camelus ab Accipitre lacessitus hunc victor [Note: (30) Provocatus vincit.] sub pedibus calcat, inscript. Provocatus pugno. Henrici IV. Borbon. qui se victorem contra hostes fore persuasum habuit, a quibus lacessitus esset.

Reges Anglorum.

1. Anchora ita erecta, ut formam crucis referat, inscript. [Note: (1) Spes Deo fixa.] Fata viam invenient. In Deo suam spem collocare, ac velut in caelo anchoram figere. Henricus II. Rex Anglorum

2. Mons ardens, inscript. Praeluceamus. nam Reges [Note: (2) Exemplo suis Reges sunt] tanquam montes populis exemplo praelucere decet. Mons ille Hiberniae Hecla dicitur: qui ut Vesuvius, in Campania, et Aetna in Sicilia, flammas vomit. Ioannes I.

3. Palma. cum inscript. Est mortale, id est, quidquid [Note: (3) Victores denique occumbunt.] orbis habet, et in Regibus etiam admiratur victoriosis, caducum est; uti ipsa palma, quae semper viret, non viret semper. Henricus. III.

4. Vinea in oppugnatione urbium usitata. inscript. [Note: (4) Adversa superare.] Hinc fortius ibo: Alludere videtur ad captivitatem, qua privatae inclusus domui, evasit denique, velut e carcere ad militares vineas, ac deinde armatus coniuratos superavit. Eduardus I. Nec male. nam ab adversis toleratis fortiores reddimur.

5. Aranea telam, obstante licet vento, perficit. inscript. [Note: (5) Adversis obn?i.] Audentios ibo: id est, obnitar fortius, adversis. Eduardus II.

6. Serpens palmae et lauri ramis in orbem coeuntibus [Note: (6) Prudentia ac fortitudine vincitur.] coronatisque implexus, inscript. Regis victoriae ac virtutibus. Serpens enim prudentiam, palma fortitudinem, laurus victoriam, corona Regem signat. Richardus II,

7. Gladius in ara sub corona erectus, inscript Pro ara [Note: (7) Pro religione et regno pugnare.] et regni custodia: videlicet arma geram. Henricus IV.


page 502, image: s0574

8. Manus divina ex catenula orbem suspendit, velut [Note: (8) Deus orbem gubernat.] tribus digitis, ut loquitur scriptura. inscript. Nil sine Deo Eduardus VI.

9. Grus in globo, collo in pectus inflexo, dormienti [Note: (9) Rex vigilans esto.] similis, verum altero pede lapidem sustinens, ut solent vigilantes. Inscript. Non dormit qui custodit. Id est, Rex populo semper invigilat. Henricus VII.

10. Rosa sub corona. Inscript. Rutilans rosa sine spina. [Note: (10) Regnum mite.] Rosa Angliae Regum, ut lilium Galliae insigne est, fuitque olim alba quorundam, uti et purpurea aliorum ex regia familia insigne, qui aemulatione mutua, ferroque tamdiu concertarunt, dum in unum denique stolonem pace et connubiis coaluerunt. Henricus VIII. qui quidem existimavit serosam sine spinis, multos tamen pupugit.

11. Serpens in coronam implicatus cuius in medio [Note: (11) Regnum virtute mereri.] stella fulget, diadema in vertice. Inscript. Fato prudentia maior. Id est astro natali, sive nascendi sorte, regnum non meremur; sed prudentia Bolenia Henrici uxor.

12. Chelys, cum Inscript. Versa est in lacrimas. Id est, [Note: (12) Laetitiae eversa.] laetitia in nostris usurpata nuptiis, in maerorem versa est. Anna Henrici uxor Guilielmi Cliviae Ducis filia a Rege demum repudiata.

Reges Scotiae.

1. Crux et ensis in medio iacentis coronae defixa. Inscript. [Note: (1) Pugnare pro religione et re pub [Abbr.: re publica] ] Pro lege et grege, Crucem scilicet, et gladium in regno geram. Iacobus II. Stuardus.

2. Gallina sub corona pullis incubat: Inscript. Non [Note: (2) Rex fovens subdites.] dormit qui custodit. Id est, Rex subditorum curam gerens. Iacobus III.

3. Duae rupes aut scopuli in mari Inscript. Durabo. videlicet [Note: (3) Hostibus non cedere.] inter Britannos et Gallos hostes, velut inter scopulos geminos. Iacobus III.

4. Sphaera terrestris sub corona 12. stellis ornata. Inscript. [Note: (4) Caeleste regnunter reno praeserendum.] Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Id est universus mundus, et regius honor vanus est. Rubertus.

5. Sceptrum cum gladio per coronam decussatim traiecto, [Note: (5) Pugnare spe regni.]


page 503, image: s0575

orbis globo intermedio. Inscript. Aut ornari, aut mori, id est gladio occumbam, aut sceptro potiat, fortiter magis, quam pie sensit. Ioannes Stuardus.

6. Nomen Dei Iehova in corona viridi herbarum, [Note: (6) Deus regna tuetur.] inscript. In virtute tua: scilicet, regnum moderabor et coronam defendam: Iacobus IV.

7. Caput bifrons in columna: inscript Utrumque puta, [Note: (7) Prudens.] respiciam, tam praeterita, quam futura: quod prudentis officium Regis est, vel utrumque Regem, hinc Galliae, inde Britanniae concertantes, velut medius, intuebor. Iacobus IV.

8. Musculus exilis piscis magnum cetum praeit, ne hic [Note: (8) Reges ipsi ab aliis regendi.] incaute in vada aut scopulos impingat, inscript: Urget maiora, nempe a minoribus, et humili genere natis plerumque Principes in aulis, ne impingant, ducuntur. Iacobus V.

9. Gladius coronatus, inscript. Prome, si mereor, in me. [Note: (9) Arma pro regibus et contra reges.] Iacobus VI. qui, sinistro latere, natus gladium praeferre visus, unde hoc symbolo delectatus, illum sibi, vel pro defensione, vel si mereretur, pro clade et exitio datum putabat.

Reges Portugalliae.

1. Arbor in litore hinc maris fluctibus; inde ventis iactata, [Note: (1) Adversis non cedere.] quercus videtur: inscript. Nec moveor ventis, nec terreor undis, in est, adversa contemno Alphonsus III.

2. Navis triplici velo prolata, inscript. Velum ventis, [Note: (2) Fortuna favens.] id est, fortuna utar favente, et rebus secundis, vel benigna populi voluntate. Alphonsus IV.

3. Orbis aquis circumdatus, inscript. Primus circumdedisti [Note: (3) Novum orbem Deus texit, et aperuit.] me. Emmanueli id Regi tribuitur, quia sub ipso coeptae navigationes Indicae, quibus deinde totus orbis circumcirca aditus.

4. Laurus inter boreales ventos et solem. Inscript [Note: (4) Adversa inter vigere.] Haud hieme, minus aestate, nempe virorem amittet, nam viret aeque inter secundam et adversam auram. Ioannes II.

5. Crucem, cum inscript. In hoc signo vinces, a Constant. [Note: (5) In cruce salus.] Magno mutuatus, Ioannes III.


page 504, image: s0576

6. Concha piscis, dictus pinna, cum pisciculo Pinnothere [Note: (6) Incrementum bonorum a Deo est.] indiviso comite, quem Concha alit. Luna in caelo cum stellis pauculis; sed accrescens, cum qua et Conchae accrescent: Inscript, Serena celsa favent. Id est, crescam superis faventibus. Sebastianus Rex, pisciculus ille fidos Regis asseclas denotat, eius simul incremento fruituros.

7. Delphinus Navi alludens in mari. Inscript. Uber et [Note: (7) Quae pro sunt, saepe nocent.] tuber. Id est, piscis hic licet et hominibus favere videatur, et captus utilitatem praebeat, tamen et saepe laedit etiam imprudens. puna dorsi, qua, ut acutissima, si in carinam impingat, eam perforat. Henricus II. Rex Portug. ultimus.

Reges Hungariae et Bohemiae, Poloniae, Daniae.

1. Adamas insignis in annulo sub stella. Inscript. Durat [Note: (1) Adversa vincere gloriosum.] et lucet, videlicet in adversis durat patientia, lucet gloria. Matthias Hunniades Rex Hung, et Boh.

2. Speculum, theca reducta, Inscript. Undique illaesus. [Note: (2) Animus in corpore integer.] Id est, animus in corpore integer exsistit. Dicitur, ante diem, nondum coalita membrana natus, ad quod videtur alludere, sed et ante diem cum Turcis temere congressus mortuus. Ludovicus Rex Hung. et Boh

3. Gallus in tuba. Inscript. Cura, vigila. Nam et tuba, [Note: (3) Vigilantia.] et Gallo vigilante noctu excitamur, et vigiliarum admonemur. Rudolphus Rex Boh

4. Bos in pingui prato Inscript Neminem admitto, hi [Note: (4) Regnum consortem non fert.] enim consortem a latere dimovent, solique cupiunt pascere, videlicet, et regnum consortem non patitur. Ioannes Bohem Rex.

5. Papavera quinque coronata. Inscript. Per non dormire, [Note: (5) Somnus Regi sit rarus.] seu, Non dormiendo regna videlicet custodiuntur: Papavera enim somnum male conciliant imperanti. Stephanus Bathorius Rex Poloniae.

6. Crocodilus lacrimans, quod alios interimens facit, [Note: (6) Dolor fictus.] Inscript. Nostri simulacra doloris: id est, simulati tantum, unde fictae lacrimae Crocodili dicuntur. Anna Regina. Poloniae Stephani uxor.

7. Aquila cum Dracone pugnat. Inscript. Dimicandum. [Note: (7) Regibus semper hostes sunt.]


page 505, image: s0577

Id est, hostis imperanti non deest, quicum dimicet; aut subditus, aut alienus erit, Christiernus II. Daniae.

Reges Navarrae, Austrasiae etc.

1. Pallas inter subiecta pedibus arma, Inscript. Requies [Note: (1) In armis quies tutior.] haec certa laborum, id est, inter arma tutius, quam in otio quiescam. Carolus Borbon. Rex Navarrae.

2. Urnae duae altera igne, altera aquis plena effunduntur, [Note: (2) Iustus caelo improbus inferno cadit.] flamma caelum, aqua terram subit. Inscript. Par obitus. Id est, improbus qui terrena sectatur, uti aqua in terram. dilabetur; iustus, ut ignis, caelum petet. uterque obibit mortem. Ioannes II. Borbon. Rex Navarrae.

3. Lembus in mari sine velo, remis, remige, inter allucentia [Note: (3) Providentiae Dei se tradere.] de caelo sidera Inscript. Quo fata trahunt est, quo divina providentia, inter adversa mundi, duxerit, insequar et obsequar. Henricus I. Borb. Rex Navarrae.

4. Columba ad sociam columbam sub rete succedit. [Note: (4) Coniugium.] Inscript. Quasi columba secunda. Iana Elberta Henrici uxor, Regi viduo matrimonio iungenda, usurpat, quasi ad illum, sub easdem coniugii plagas, ventura.

5. Caput mortuale, in quo serpens, quem ferunt in demortui [Note: (5) Mortem non timere.] cadavere subnasci. Inscript. Te nunquam timui. Id est, non timeo mortem: bona, opinor conscientia fretus. Henricus II. Borbon.

6. Cornu copiae geminum infra coalitum, supra medio [Note: (6) Coniugium regale felix.] adamante, velut in annulum coiens, sole et luna et centro annuli iunctis. Inscript. Simul, et semper. Sol, et luna, Regem, et Reginam denotant, cornua copiae annulo coniuncta, perpetuitatem amoris, et connubii regalis felicitatem in alios exundaturam, quae inscriptio magis exponit. Margareta Vales. Henrici uxor.

7. Caltha flos ad solem conversus, Inscript. Non inferiora [Note: (7) Deum in omni opera spectare] secutus. Id est. postquam maritus ad superos transiit, ego nullum alium nisi Deum, ut Caltha solem, secuta fui. Margareta Vales. eadem.

8. Lilium Gallicum, et Bellis sive Margarita flos geminus, [Note: (8) Consanguinitas regia.]


page 506, image: s0578

velut inter lilii folia, pullulans, inscript. Mirandum naturae opus. Significatur Margaritas geminas Reginas ex Galliae Regibus ortas. Eadem.

9. Fax ardens in aquam immissa extinguitur, inscript. [Note: (9) Cedendo vincere.] Omnia vincit. videlicet, patiens, velut aqua, cedendo. Theobertus Rex Austrasiae.

10. Arbor hieme exsuca [(transcriber); sic: exsucca] , et foliis nuda, inscript. Gaudium [Note: (10) Afflictio spe sustinenda.] meum, spes est, scilicet, veris instantis, quo rursum vestiar, et florebo. Iacobus Rex Cypri ultimus, qui vel ad regni meliorem sortem, vel futurae vitae respexit.

11. Musculus gladium transiens, inscript. Sic super irrepat, [Note: (11) Pericula superata feliciter.] Contramus Rex Burgundiae: e cuius, somniantis de thesauro, ore hic musculus egressus, ad proximum spelaeum fertur, ubi latebat aurum servo spectante et ut musculus aquam transiret, gladium, pontis loco, substernente. Optatur hic felix rei novae eventus.

12. Gladius duplici fune ad apicem usque decussatim [Note: (12) Severitas in iustitia ad ministranda.] involutus, inscript Discite iustiam moniti. Bassanus Rex Sicamb. quem historiae memorant severe ius executum, etiam proprii filii supplicio, pro more autem illi exeunti fuisse, ensem fune implicatum praelatumque tanquam fasces Rom subsequi.

Venio nunc ad alteram Typotii partem, ex qua illustriora tantum symbola decerpam, explicatione etiam, ubi non obscura fuerint, praeterita, ne alienis ubique ingeniis diffidere videar, aut sine necessitate orationem extendam, ubi de aliorum sententia saepe est divinandum.

Symbola Cardinalium Rom. Ecclesiae.

1. Sol clarus, inscript. Idem per diversa. Videlicet, per [Note: (1) Constans in diversa] diversa sol uno eodemque vultu, diversis omnino operationibus, incedit. Carolus Arragonius.

2. Lampas in hasta inversa pleno lumine, inscript. [Note: (2) Praelucere virtute.] Lux publica Principis ingens. Alludere videtur ad Persarum Principes, quibus publicum subeuntibus ignis praeferebatur. Verum ipse Princeps suis rectius virtute praelucet. Carolus a Lotharingia.


page 507, image: s0579

3. Tabula rasa ac nuda inscript. Melior fortuna notabit. [Note: (3) Honoris exspectatio] Ludovicus Borbonius forte Pontificia se dignitate ornandum sperabat.

4. Phoenix in busto, inscript. Se necat, ut vivat. Andreas [Note: (4) More mundo.] Bathorius nepos Regis Poloniae Stephani. Mundo se credo subduxit et mortuus est, ut DEO viveret.

5. Pyramis, per quam hedera in orbem assurgit, inscript. [Note: (5) Fide subniti.] Te stante virebo, id est, Rege meo stante, vel Romana Ecclesia, cui tanquam virens hedera nitor. Claudius Guisius.

6. Ciconia pede et ore serpentem mordicus complexa. [Note: (6) Hostium spolio ditari.] inscript. Amon profit. sive Meo commodo. debellat enim, ut fruatur. Sic ex hostibus devictus commoda obventura ominabatur. Ludovicus Guisius Lotharingus.

7. Novem haec ooooooooo. inscript. Hoc per se nihil [Note: (7) Levis rei neglectus, saepe grandia destruit.] sed si minimum addideris (unitatem scilicet) maximum erit. Nimirum ex re saepe levi gravissimi errores nascuntur. Athenis puer cornicum oculos configens sublatus est, quod hoc ingenium aetati iunctum maiora ausurum crederent. Aloysius Guisius.

8. Adolet thus super aram vir infulatus. Ioannes Mediceus [Note: (8) Vocationis suae memor.] Cardin. inscript. Quo sum vocatus? Utinam plures hac cogitatione defixi Deo servirent!

9. Luna, interfecto orbe terrae, inter solem eclipsin [Note: (9) Oppressio brevis.] patitur, inscript. Hinc aliquando eluctabor, id est, ex tenebris adversariorum gloriam meam opprimentium, Alexander Medices.

10. Hedera Arbori virenti implicata. Inscript. Vix [Note: (10) Ope aliena nutriri.] nata sustentor. Arbor videlicet a sole; hedera ab arbore, se hederam: Pontificem intelligit arborem. Pontificem a Deo, se a Pontifice sustentari docet. Ioannes Angelus Medices.

11. Turris sepulcralis. Inscript. Ingressus et non regressus. [Note: (11) Mors sine regressu et.] Videlicet a sepulcro et morte non est reditus ad vitam, Hippolytus Medices. Florent.

12. Pila. Inscript. Emergit pressa videlicet pugillari [Note: (12) Adversis extollimur] in terram depressa in altum extollitur. Ita adversis patienter toleratis elevamur Idem.


page 508, image: s0580

13. Prometheus inter nubes de caelo ignem adferens. [Note: (13) Lumen petendum de caelo.] Inscript. Altiora scilicet, in operibus secretis, ac de caelo lumen ac gratiam petas. Aloysius Eistensis Cardinalis.

14. Scambrus piscis Alausas pisciculos post se trahens, [Note: (14) Sequi viros illustres.] ut proinde illum, Galli, lenonem, has meretrices appellent; rectius Idem Cardinalis usurpat inscribendo. Sic tua nos virtus: (Pontificem credo intelligit) attrahit.

15. Testudo sub cochlea incedens. Inscript. Cum tempore. [Note: (15) Sensim sed bene cedere.] videlicet, eo perveniam, quo contendo; ego consilio, et actione, ut testudo pedibus. Idem.

16. Camelus submissus sponte ad onus non assurgit, [Note: (16) Onus par viribus sit.] cum vires ferentis superat. Inscript. Non plus tollo, quam sim ferendo. Id est, plura munia atque officia in me non suscipio, quam administrare recte possum: Hippolytus Eistensis.

17. Aquila cygnos naturali odio petens a duobus, [Note: (17) Innocentes saepe vincunt.] hinc atque hinc alas ipsius mordicus complexis, tenetur. Inscript. Sic repugnant. Id est, innocentibus, contra noxios victoria plerumque est. Et forte ad hoc allusum; quod ne Hercules quidem contra duos sufficiat. Hercules Gonzaga Cardin.

18. Hercules contra hydram pugnans. Inscript. Tune [Note: (18) Fortitudo in malis.] cede malis, quod licet Typotius Perino Gonzagae, ego tamen Herculi, maiori gratia, tributum putem.

19. Aquila in trunco olivae, hinc atque inde ramusculis [Note: (19) Pacis amor.] pullulante. Inscript. Bella gerant alii. Nam ego (cui Aquila gentilitia est) Ecclesiae pacificae me addixi. Franciscus Gonzaga Card.

20. Nudum brachium crucem sustinens. Inscript. [Note: (20) Religionis verae amor.] Potius mori, quam fidem fallere, id est, cum cruce, aut pro cruce ac fide Christi moriat. Scipio Gonzaga.

21. Mures ex viridi cespite, in cuius medio scopus sagittam [Note: (21) Finis operis bonus.] infixam sustinens. Inscript.
[Gap desc: Greek words]
. Sic feri. ut scopum tangas. id est, omnes tuas actiones ad rectum finem dirige. Alexander Farnes. Cardinalis.

22. Homo in fronte uno oculo, in vultu duobus, sed [Note: (22) Finis operis, Deus, proximus, vel nos ipsi sumus.] clauso altero, in pectore item binis, uno clauso, effictus. Inscriptio Hispanica, Lucerrados por no miraauslos aviertos


page 509, image: s0581

por no errar, vel ut alii, por Plorar id est, Clausos ad non videndum, apertos ad non errandum. vel ut alii, ad plorandum. Monet his oculis in operatione Deum, proximum, et seipsum intuendum esse. Deum ante omnes uno in fronte oculo velut ratione, nulla dissimulatione ullius rei, quae clauso oculo significatur: proximum monet ita observandum, ut in quibusdam ipsius erratis conniveas; te vero tuumque pectus ita illi manifestandum; ut quae secreta esse debent, illum, velut altero oculo pectoris concluso, celes; vel potius, oculos claudendos ad proprias virtutes, aperiendos ad vitia; contra quam in proximo. Posterior tamen inscriptio, Paenitentis viri speciem exprimet, qui claudat oculos ad suam aliorumque in mundo, vanitatem, et aperiat tantum ad eandem deplorandam, vel, qui claudat oculos, ne suam calamitatem videat, aperiat, ut ploret. Rodericus Borgia Valentinus.

23. Manus oculata obeliscum indice ac medio tangens. [Note: (23) Fidere cum circumspectione,] inscript. Fide et vide Manus (inquit, apud Plaut. leno) oculatas habeo, credunt quod vident, solum dum capiunt promissa. Tu, si tanquam obeliscus firmus stare cuplas, nec aliorum subverti fallaciis: non porrige manum, id est, ne fide, nisi videris cui fidas. Matthaeus Langus Cardin.

24. Fasciculus sagittarum. Unitas, nimirum, facit, ut [Note: (24) Coniunctio firmat.] frangi non possint, quae dissolutae poterunt, quod ab exemplo Sciluri Regis desumptum est. Christophorus Madrutius.

25. Daniel in lacu leonum. Inscript. Si Deus nobiscum [Note: (25) Deo fidendum,] quis contra nos? id est, nullos hostes Deo nixus metuo. Philippus Boncompangius.

26. Luna in nocte stellata. inscript. Illuminatio mea. [Note: (26) Lumen a Deo.] id est, ut luna terram in tenebris; sic me Deus in adversis illuminat. uti, David inquit, Dominus illuminatio et salus etc. Christoph. de nomine Aretino.

27. Luna inter solem, terramque obscuram; quia sol [Note: (27) Ingratitudo erga benefactores.] obtenebratur. inscript. Totum adimit, quo ingrata refulget. terrae, scilicet, lucem, quam a sole accipit. Sic Ascanius Sphortia Card. Pontificem Alexandrum VI. tamquam


page 510, image: s0582

lunam, ingratum esse queritur: quod se obscuret, et sublatum cupiat, a quo ad hanc dignitatem potissimum evectus fuerat.

28. Occasio in rupe. Inscript. Erit alter a merces, Id [Note: (28) Occasio praeterit] est. dum tempus est, operemur mercedis futurae intuitu. Franc. Sphortia.

29. Stellae, Circinus, Pyxis nautica, liber rationum. [Note: (29) Deus finisque tuus semper intuendus.] Inscript. Aspicit unam, videlicet, Nauta in caelo unam praecipue stellam; Circinator unum centrum; Temporis explorator, in mari pyxidem; Creditor rationum syngrapham. Ita scilicet, in omni opere, unum tibi praecipue finem ac Deum propositum specta: In matrimonio unam coniugem: in literis unam scientiam: in medicina sanitatem; in iudiciis iustitiam. Matthaeus Ursinus de monte Iordano.

30. Caltha in vasculo, hinc pluvio madescit vento, [Note: (30) Adversa inter et pro. spera proficimus.] hinc sole fovetur. Inscript Utriusque auxilio, id est, tam rerum adversarum, quam secundarum ope proficimus. Iacobus Ursinus Card.

31. Elephas nova luna ad Mauritaniae saltus, (ut Plinius) [Note: (31) Deiparae Virg. cultus prodest.] in Amilo flumine se lavat, veneratus lunae sidus. Inscript. Sic ardua peto. Nimirum ad caeli portum ex mundi fluctibus. Christo, aut D. Virgine honorata, exeundum. Fulvius Ursinus.

32. Cepae tres cum bulbis flaccescunt semine per terram [Note: (32) Vita brevis.] sparso. (Ascaloniam Theophrastus vocat, quae semine fuso mox intereat. (Inscript. Prius mihi, post soboli, scilicet, pereundum. Brevis vitae mortales admonet, qui vix generant alios, et pereunt. Unde cepis ostendit ita fluxis, praesertim a iacto semine; coniugalem se vitam fastidire. Prosper Columna.

33. Seges pluvia irrigatur. Inscript. Inte Demine speravi: [Note: (33) Spes nostra Deo sit.] qui rigas corda. Pompeius Columna.

34. Anser strepens. Inscript. Nocet esse locutum, id est, [Note: (34) Loquacitas. noxia.] anser ceteroquin avis non ingrata, sola voce aures multorum offendit, se etiam suosque prodit raptoribus, quamquam Romanis in capitolio semel profuerit suo stridore. Franciscus Caraffa, qui putaverit eis tacendum, qui digna auribus loqui non possent.


page 511, image: s0583

35. Calvaria et stella in corona hederaceo duplici, decussatis [Note: (35) Moriendum mundo, ut vivas Deo] corollis, texta. Inscript. Aeterna virtute parantur. id est, mori debes, carni et mundo tanquam calvaria esse, caelo vivere, et velut stella, lucere, ut coronam merearis. Hieronymus Doria.

36. Cervus. Inscript. Vigilantibus. Videlicet, in praeda [Note: (36) Vigilandum.] occurrit. Ut gloriam, atque intenta laboris praemia consequaris vigilandum Hieronymus Auria.

37. Corona spicea. Inscript. Vitae mortisque comes, scilicet, [Note: (37) Fructus laboris maner.] fructus laboris. Iacobus Sabellus.

38. Cervus vulneratus, et cinctus serpentibus fontem [Note: (38) Baptismus et paenitentia.] insilit. Inscript. Una salus. fertur vero, comeso cancro his vulneribus mederi. Fons noster Christus. Carolus Borromaeus

39. Araneus in telae medio, quam perrexuit. Inscript, [Note: (39) Deo ingenium debemus.] Caelitus datum, id est, quidquid possumus ingenio, et possidemus nostrum, licet tela hac levius sit, est tamen a Deo. Hieronymus Moronus.

40. Ara accensa, quae retinaculo anchorarum statuis [Note: (40) Mortificatus et religosus homo.] (infra in columnam, superne in hominem, at sine lacertis, terminatis,) adstringitur. Inscript Tensis vi retinaculis. Per aram (cui inscriptum, litatur,) cultum Divorum, perstatuas indicant constantiam in bono, nam manibus carent ad operandum mundo: a ventre in columnas desinunt, at inferior homo abolitus et oppressus intelligatur, retinacula, sunt coniunctio religionis, sive pietatis eum constantia, quae idea quaedam Religiosi est. Rudolphus Pius de Carpi.

41. Leo ex freno per manum tenetur. Inscript. Dies [Note: (41) Tempore et arte feritas domatur.] et ingenium. scilicet, docuit parere Leones. Et Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, et c. Ioannes Paulus Chiesia.

42. Vesuvius ardens. Inscript Ego semper: nempe ardeo, [Note: (42) Amor nobis insisus] in amore Dei? an cupiditate rerum terrenarum? multum intererit. Petrus Franciscus Ferrari.

43. Puteus cum trochlea et situlis, ut hauriatur, Inscript. [Note: (43) Otio perimus.] Motu clarior, nam putei, unde non hauritur, sordescunt alga, aliisque vitiis, quibus aqua laborat. Ita fit otiosis, qui motu et exercitatione clarescerent, Guido Ferrari.


page 512, image: s0584

44. Caltha in vasculo solem sequitur. Inscript. Dum [Note: (44) Resignatio.] volvitur iste. Ita anima nostra in corpore, ut vase fictili, solem recte Deum sequitur quocumque rapit. Petrus Bembus Venetus.

45. Tetragonum seu quadrangularis murex vento [Note: (45) Constans.] furente impetitur. Inscript. Undique frustra, nam stat quocumque verras, sic vir constans etc. Antonius Corarus Venetus.

46. Sol radiis illustris. inscript. Non cernuntur, et adsunt. [Note: (46) Deus ubique praesens.] radii nimirum solis, Dei oculi, atque etiam Regum, quibus, ut longae manus, et multae aures; sic et observatores oculi, quibus videant, etiam non visi Philippus Spinola.

47. Naves quatuor, quarum duae submersae, duae [Note: (47) Opes periturae.] ancipiti periculo iactatae. inscript. En curas hominum. inanes, scilicet, ut qui saepe portum non attingant. Ioan. Baptista Cagala.

48. Sol inter nubes. inscript. Premitur non opprimitur, [Note: (48) Adversa superare.] Ita vir generosus inter adversa. Zacharias Delphinus Venetus.

49. Serpens Pyramidis apici implexus. Inscript. Per [Note: (49) Prudens finem spectat.] ardua virtus, scil. nititur. Alex Compegius.

50. Vomer splendens. inscript. longo splendescit ab [Note: (50) Labor expolit.] usu. Videlicet experientia rudes, et incultos mores expolit. Io. Francis. Gambara.

51. Hercules captum a se aeripedem cervum humeris [Note: (51) Onus suave.] defert Inscript. Onus meum suave. nempe praeda, licet gravis, dulce est onus. Ita et onus religionis dulce. Stanislaus Hosius

52. Abies tenera et accrescens, sub sole, et pluvia. inscript [Note: (52) Sublimia sectari.] Altiora peto. Id est, ad maiora, sive in terra, sive in caelo, per virtutes assurgo. Georgius de Armiaco Gallus.

53. Grus ex angusti otis vase cibum haurit, vulpe frustra [Note: (53) Fraus fraude compensata.] invitata. inscript. Fraus fraude compensata, quod ante, ut apud Aesopum est, illa cibum grui hospiti in lance exhibuerit. unde lambendum, magis quam edendum Hugo de Verdala.

54. Globus terrae inter unde quaque spirantes ventos. [Note: (54) Constans.] inscript. Semper immota. Ita mens nostra, exsurgentibus tentationum ventis, immota stare debet, Idem.


page 513, image: s0585

55. Tria in agro lilia. Inscript. Considerate lilia agri, [Note: (55) Providentiae Dei] supple ex Evangelio, et ore Christi, quae neque laborant, neque nent. etc. Nempe Deus provisor omnium optimus. Aloysius Venetus.

56. Vipera foetu ventrem perfossa. Inscript. Ingratis [Note: (56) Ingratus parentibus.] servire nefas. paria fere Christus de Iudaeis queritur. Filii mattis mei pugnaverunt contra me, Franciscus de Metloza.

57. Palmae colligati rami. Inscript. Iustus ut (palma [Note: (57) Iustus.] scilicet, quae picta est) florebit. quo allusit ad nomen. Hieronymus Palmerius.

58. Cribrum per quod farina a siliquis separatur. Inscript. [Note: (58) Iudeae aequus.] A bono malum; scilicet, separo quod prudentis et aequi est iudicis. Innocentius Cybo.

Ineus et iuxta malleus. Inscript. Durabo, nempe inter adversa. Idem.

59. Sol in apice obelisci. Inscript. Sine fine. Obeliscus [Note: (59) Spes lucis aeterne.] constantiam seu perennitatem; sol aeternam lucem praefigurat. Ad hunc solem adspirat. Idem Innocentius.

60. Turturum duo in iugo diffracto, Inscribit. Confractum [Note: (60) Regnum divisum.] (scilicet iugum) at non liberatae.: scilicet, volucres. Nimirum Hungariae supernae et inferioris regnum significat, Ludovici Regis intempestiva morte, in partes diremptum, neutra libera. Ferdinando Imper. et Ioanne Sepusio pro regno decertantibus Georgius Dracovitius Hungarus. ceterum aptum esset symbolum duorum thoro divulsorum coniugum.

61. Pomusita fructibus onerata, ut rami et sponte lacerentur, [Note: (61) Copae saepe opprimit.] et divulsi ab aliis appareant. Inscript. Inopem me copia fecit. nam propter copiam pomorum etiam ramis spolior. Ita suas opes liberalis animi vir, cum suae forte valetudinis iactura, ob laborem coniunctum, aliis impendit. Franciscus a Dietrichstein Cardinalis.

62. Sol in caelo, cum manu illum indigitante. Insc- Ubique [Note: (62) Constans.] similis. Id est vir iustus et fortis, vel certe Ecclesia, aut Christus ipse. Franciscus Villadum Gallus Mag. Equit. Rhodiens.

63. Rota, sua in orbita. Inscript Non excedet orbita, [Note: (63) Fide Ecclesia non decedere.] Id est, via, qua bene coepit, non excedet. Fide ac virtute, qua coepimus, non abeundum. Hugo Verdala Magist. Equit. Melit.


page 514, image: s0586

Symbola Principum Electorum, Archiducum Austriacorum, Ducum Burgundiae etc.

1. Statua in viridi, exurgens cespite quadrata usque [Note: (1) Mors immota.] ad humeros. Inscriptum. Terminus, et circum: concedo nulli. Inscript. sive explicatio symboli, est. Mors ultima linea rerum. Nempe Terminus Deus agros, haec vitam terminat. Albertus Cardin. et Archiepisc. Moguntinus Elector Imperii.

2. Duo in navi piscatores, sole occidente, retia colligunt. [Note: (2) Laborare frustra.] Inscript. Pudeat nos perdidisse diem. Apostoli sein nocte laborantes nihil cepisse queruntur, hi quod de die, merito pudet, cum rudes se piscatores ostendant. Nempe illustrati saepe fidei lumine minime laborant, ac proficiunt. Daniel Archiep. Moguntinus.

3. Falco, pendente ex collo perophthalmio, volat in [Note: 3. Libertas grata.] aere. Inscript. Recepto Visu libertatem arripio nos vera fide, aut cognitione Det vendicamur in libertatem filiorum Dei: nam omnis peccator ignorans. Salentinus Archiepisc. Coloniensis.

4. Sol et luna, ac deinde oculi duo, alter in caelo, alter [Note: (4) Deus ubique praesens.] in terra, ubi Adam et Eva sub arbore: inscript. Omnia. nimirum Dei oculi lustrant omnia, uti sol et luna. Ernestus. Archiep. Colon. Dux Bavariae.

5. Vitis subnixa perticae. Inscript. Semper fertilis. Nam [Note: (5) Iustus semper fructificat] vitis nisi prorsus neglecta raro omni fructu caret: sic Ecclesia, vel etiam iustus: Iacobus Archiep. Trev.

6. Libra ex nubibus super orbem pensilis. Inscripr. [Note: (6) Iudex iustus.] Qui iudicatis terram, diligite iustitiam Fridericus S. Rom Imperii Elector, Dux Bavariae.

7. Cetus in mari, cui vasa pilaeque obiectae sunt. Inscript. [Note: (7) Fortitudo delusa arte.] His artibus nimirum, deludunt nautae, cum periculum a Cetis imminer, dum enim vasis in altum iactandis occupantur, Navis praeterit, Ita hostem, quem virtute non potes, arte ac dolo aggredere, Mauritius Dux Saxoniae S. R. Imper. Elector.

8. Duo enses decussati in rhombo gentilitio bicolori. [Note: (8) Aequitas sensim aperitur.]


page 515, image: s0587

lauri ramis cingentibus, quos pileus Electoralis superne claudit. Inscript Tandem bona causa triumphat. Fratri nimirum, cui invisus crat, supervixit ac successit. Angustus Dux Sax. Elector.

9. Pavo explicata superbe cauda. Inscript. Interna [Note: (9) Gloriantur inanibus.] praestant. nempe caro plumis melior: Sic mens nostra corpore, opibus virtus. Anna uxor Augusti.

10. Leo insignia gentis sustinet. Inscript. Fide, sed vide, [Note: (10) Forte magis fidendum.] Id est, vide, cui familiam tuam defendendam confidas, vel fortibus defendas eam viris. Christianus Dux Saxon.

11. Tribulus seu flagellum frumenti in manu. Inscri. [Note: (11) Virtus pro telo est.] Telum virtus facit nam animoso ad defensionem etiam hoc sufficit. Ernestus Ferreus Archidux Austriae.

12. Navis velis passis ventos excipiens, sed et anchoris [Note: (12) Spes Deo nixa.] haerens. Inscript. Resistunt firmata. Anchora nostra spes est, qua obnitimur vitae fluctibus. Ferdin. Archid. Austriae.

13. Manus rosas complexa. Inscript. Sustine et abstine. [Note: (13) Temperantia.] nempe in mundi blanditiis, et carnis voluptatibus. Carol. Arch. Aust. Dux Burg.

14. Ramus palmae et lauri in orbem ita coeuntia, ut [Note: (14) Gloriae Dei spectanda.] infra Austriae, supra Burgundiae corona claudar. Inscrip. in medio: Soli Deo gloria. id est, sive belli sive pacis tractem opera. (illud Lauro, hoc palma intellige) Deo tribuendum est, quidquid praeclare egero. Ernestus Arch. Austriae Dux Burg

15. Grus suspenso pede in palma vigilans, duobus ante [Note: (15) Vigilandum.] hanc Geniis orbem sustentantibus. Inscript. Amat victoria curam. Matthias Archid. Austriae etc. Alibi eandem super arma hoc sensu exhibuit. Alibi Perseum Mercurii alis, Plutonis galea, et Minervae clypeo gladioque Mercurii, armatum et Andromedam a Ceto liberantem proponit, id est, se Hungariam a Turca defendentem, cum eadem inscriptione.

16. Leo in pugnam, pedesque enixus, Inscript. Fortibus [Note: (16) Pugnare cum artibus.] resistit, nam grandibus sese animantibus obicit, Gallum cantantem fugit. Ita virilis animi est, non nisi cum viris pugnare, uti hic Dux cum Turcis. Maximilianus Archid Austriae.


page 516, image: s0588

17. Castra locata. Inscript. Militemus, nam militia est [Note: (17) Vita militia est.] vita nostra, ut Iob idem.

18. Iason cum vellere aureo, Dracone sub pedibus [Note: (18) Pugnandum constanter] calcato, et aversis bobus ignivomis. inscript. Assiduitate. nimirum, Turcae superandi, opesque orientis recuperandae, sed Christiani Principes nec foedera, nec bella in hunc hostem urgent, Albertus Archid. Aust solum vellus Philippus bonus (de quo lib. 3. c. 7 dictum) Dux Burg. usurpavit, cum Inscript pretium non vile laborum.

19. Ignitabulum, ex quo ignis undique, percussu silicis, [Note: (19) Bello gravantur subditi] emicat, inscript. Ante ferit quam flamma micet. Ita in bello ante clades infertur propriis subditis, onere tributorum, quam flamma micer, qua hostem perdas, Philippus Dux Burg Brabant.

20. Hystrix seu porcus spinosus, Erinaceo pilis similis, [Note: (20) Bellicosus.] coronatus iaculatur spinosas in hostem seras, inscript. Cominus et eminus. id est, paratus ad pugnam. Carolus Audax Dux Burg. et Brab. idem Carolo 6. Regi Gall, tribuitur. l. 3. c. 7.

21. Ignitabulum et laurei rami decussati quorum attritu [Note: (21) Celeritas in bello] ignis quoque emicat, Inscript: Ante ferit, quam flamma micet. Carolus Dux Burgund. qui hoc solitus agere et gloriari; quod ante bellum inferret, quam putaretur adfuturus.

Ducum Principum ac Comitum Romani Imperii.

1. Occa seu rastrum, quo agri sati occantur. inscript, [Note: (1) Puniendi mali, ut serventur boni.] Evertit et aequat. nempe solum, Ita Princeps ex agris suae ditionis perditos homines, tanquam occa de agro verso zizania tollere, et aequare bonis legibus omnes voluit. Guilielmus Comes Ostrovetanus Palatin. Rheni. Holl. Zeland.

2. Leo Agnum complexus, et alter domitus a Magistro, [Note: (2) Potentiores subigere.] inscript. Parcere subiectis et debellare superbos. Albertus Dux utriusque Bav, et Palat. Rheni.

3. Panthera, ut videtur, simiam odore alliciens eius [Note: (3) Arte vires delusa.] blanditiis detinetur, dum haec, arbori proxima, ho


page 517, image: s0589

stem deludat Inscript. Vincit vim virtus: sive prudens astutia, qua saepe a fortiori hoste se imbellior explicat. Guilielmus Dux utriusque Bav. Palat. Rheni.

4. Laurus a fulmine (uti et hieme) illaesa. Cum eadem [Note: (4) Virtus vim superat.] inscript, Vincit vim virtus. uti enim fulmina laurus, sic virtute munitus facile vim declinat. Idem.

5. Navis in mari, stella affulgente iactata, Inscript. [Note: (5) Deo auspice vincendum.] Cynosura Duce obdurandum. Quisquis in mundo, ut mari; carne, ut navi iactaris; Deo Duce perfer. Guilel. IV. Dux Bav.

6. Hippodromus supra orbem (maris immersum fluctibus) [Note: (6) Recognitio et emendatio actorum.] medio elevatus aere, in quo equites duo a mera ad carceres redeunt, ut errores in cursu admissos corrigant. Inscript. Agnosce, dole, emenda, si, videlicet, ad coronam, quae in pyramide super nubes eminer, aspires: Nempe vita nostra Hippodromus est, in quo, instaurato subinde cursu, aberrantibus a meta, errores licet corrigere, quod Angelis non licuit. Idem.

7. Duae forn des laureae in sertum coeuntes sub ducali [Note: (7) Coniuncti Duces.] pileo, et utriusque domus Bavaricae et Lothar. insignia complexae. Inscript. Cor unum et anima una Renata Lotharinga Guilielmi uxor.

8. Duae manus calicem complexae, in quo duo, hinc [Note: (8) Concordia.] et hinc turtures, sub cruce media assurgente. Inscript. Concordiae aeternae, videlicet, inter coniuges. Idem Dux.

9. Iustitia nuda cum bilance Delphino insidet, ad littus [Note: (9) Iudex aequus non differat.] respectans, velut a suis per mare abitura, Inscript. Cognosce [(transcriber); sic: Copnosce] , elige, matura, primum per nuditatem; nam veritas nuda est: alterum per bilancem, quaeres ponderat, tertium per Delphinum piscium celerrimum indicatur, ita prudenter ac iuste ages. Ferdinand. Dux Bav.

10. Palmae laurique rami decussatim familiae Palatinae [Note: (10) Fides constans et syncere] insignia sustinent, intra annulum, hinc adamante, inde manu copulata clausum. Inscript. Constanter et syncere. Constantiam adamas, synceritatem annulus manusque promittunt, idque perpetuo, uti laurus, et palma indicat. Ioannes Casimirus Comes Palatinus Rheni, Dux Bavariae.

11. Manus duae annulum complexae haec quidem simul [Note: (11) Constantia et fide pervincere] palmae frondem. illa lauritenens, medium annuli insignia


page 518, image: s0590

occupant. Inscript. Invia virtuti nulla est via Et infra. Deo auspice. Id est constantia, et fide, victoriam contra hostes haec familia obtinebit. Ricardus Comes Palat. Dux Bav.

12. Lampas ellychnio succenso fumantique ardens. [Note: (12) Ex bello gloria.] Inscript. Ex fumo lucem. Ex fumo, opinor, bellico, lucem gloriae sperat. 10. Georgius Comes Palat.

13. Navis in mari luna stellisque noctu affulgentibus [Note: (13) Gratia affulgens divina.] Inscript. Vias tuas Domine demonstra mihi. Nempe erremus et facile aberramus sine Dei gratia. Antonius Dux Lotharingiae.

14. Tres aves uno confixae iaculo. Inscript. Dederitne [Note: (14) Iaculatio felix.] viam, casusve Deusve? Inde sumptum, quod Godefridus Bullonius Dux Lothar. in obsidione Hierosolymitana uno in aerem iactu tres apodas confixerit. Disputatum; casu, an Dei ordinatione ad futurorum significationem id evenisset? unde lemma a Duce assumptum.

15. Arcus manibus adductus, atque in astra sagittam [Note: (15) Pugnare pro Dei honore.] mittens. Inscript. Sic itur ad astra, si videlicet pro Deo eiusque honore milites. Ericus Dux Brunswici.

16. Sol. Inscript. Visitavit nos oriens ex alto. Id est. Deus [Note: (16) Deus illuminat.] illuminavit. Henricus Dux Brunswici.

17. Candela, quam Silvanus homo sustinet, forte aulicus: [Note: (17) Princeps servit subditis.] Inscript. Aliis in serviendo consumor. Uti candela, sic vel aulicus, vel ipse etiam Princeps subditis. Iulius Dux Brunswici Qui et Equum sub eadem inscriptione, usurpavit.

18. Leo capram intercipit, supra quem corona a Genio [Note: (18) Hostis sublatus.] suspenditur. Inscrip. Tandem bona causa triumphat. Nempe hostem a se, tanquam capram passim herbis et fruticetis carpendo noxiam, interceptum gaudet. Henricus Iulius Dux Bruns.

19. Veritas nuda solo tergo velata, calumnia et mendacium [Note: (19) Innocens nullam timet] sub pedibus stratae. Inscript. Recte factendo neminem timeas. Idem Henricus Iulius.

20. Luna. Inscript. Lux in tenebris. scilicet, lucet, et tenebrae [Note: (20) Fides vera.] non comprehenderunt. Existimavit se comprehendisse, qui haec posuit Henricus Dux Bruns.

21. Aquila super orbem, Inscript. Altiora peto. nempe [Note: (21) Caelestia spectare.] caelestia. Carolus Dux Geldriae ult.


page 519, image: s0591

22. Lilium florens. Inscript. Hodie aliquid (nempe [Note: (22) Vitae flos.] flos sum) cras nihil. Ioannes 11. Dux Cliviae.

23. Sol nubibus obsessus. Inscript. His quoque subiectus. [Note: (23) Principes quoque affliguntur.] Et Principibus suae nubes sunt, et iustus quoque patitur. Ioannes Dux Cliviae et Iuliae.

24. Corda velut in scuto sociata, inscriptio una latina, [Note: (24) Concordia benum scutum.] Hic murus abeneus esto: altera Italica: Benevolentia bonissima guardia, id est optimum praesidium benevolentia, seu concordia subditorum. Carolus Frider. Iuliae Princeps.

25. Populus arbor iuxta aquas fertilis, inscript. Audaces [Note: (25) Audacia cum successu,] fortuna iuvat. Nimirum cum populo, seu gente Hollandica inter aquas nutrita ausus hic Dux est, quae fidem paene superant, quia contra fidem Guilielmus Princeps Orangius, Nassauicus.

26. Duo funalia coronata in medio, atque deorsum versa, [Note: (26) Gloriae a morte superstes.] inscript. Extinxisse nefas. Guilielmus filius parenti per fraudem sublato; quibus et mortuum corona dignum, et aeternis facibus mortem celebrandam praedicar.

27. Hercules cum Acheloo bove congressus cornu [Note: (27) Terrae fertilis bello occupata.] evellit. inscript. Bonae spei. Mauritius Princeps Orang. Regi Hispaniarum Hollandiam tanquam cornu copiae subtrahit, Rege frustra variis formis mari terraque congrediente.

28. Canis in rogum, opinor Domini sui bustum, desilit. [Note: (28) Fides erga Dominum.] Inscript. Hoc quoque fecissem, si mihi vita foret. Renatus Orangiae Princeps Regi fidus. Qui professus est se Dominum in mortem potius secuturum, quam fide abditurum.

29. Navis malo fracto nec vela, nec remiges ferens, [Note: (29) Tumultum declinare.] ad anchoram inter fluctus haeret. inscript, In silentio et spe fortitudo mea. Hugo de Melun Vicecomes Gandensis, qui in Belgicis tumultibus, tutius latere ac quiescere, ratus est.

30. Typho plaustris cum pappis pluvia succumbit. [Note: (30) Credere turbis.] Inscript. Tempestati parendum, id est, cedendum aliquando, ne frangaris. Christophorus Marchie Badensia


page 520, image: s0592

31. Arboris truncus cui novae plantae. insertae. Inscriptum, [Note: (31) Deo fidere] wan Gott will. Si visum Superis nempe succrescet, Guilielmus Princeps et Comes de Henneberg vel se vel posteros alienae licet stirpi insertos fructum facturos sperabat.

32. Gladius nudus, erectusque Inscrip Ex hoc in hoc, [Note: (32) Bellicosus.] bellum scilicet, translatus, nec quietus umquam in Principis latere Christianus Princeps Anhaltinus.

33. Triremis, demissis in fluctu velis, remis propellitur. [Note: (33) Labore vincere.] Inscript. Non frustra nam labore saepe varii tentationum venti fluctusque vincuntur. Philippus de Lamberg. Eques ordinis S. Ioannis Hieros.

34. Camaeleon. Inscript. Se ipse sustinet, nam vento [Note: (34) Sibi sufficere.] ali ac vivere creditur. Ita existimat forte bellum Belgicum seipsum absque tot regni impensis posse alere, modo bene administretur, Carolus Philip. Croius Dux Arschotanus.

35. Luna et Sol opposita mutuo se ex parte obscurant. [Note: (35) principes sibi mutuo infesti.] Inscript. A Domino factum e st istud. nempe et Deus voluit, ut dum Principes mutuo sibi bellis adversarentur, alter alterius luminibus obstrueret. Carolus Dux Munstergensis.

36. Vitis circum perticam volvitur et sol in caelo. Inscript [Note: (36) Dei gratia proficimus.] Dum volvitur iste, id est. dum sol viti et Deus mihi in caelo fovet, proficimus. Henricus Dux Ligniz etc.

37. Tibia calcari armata in stapede pendet. Inscript. [Note: (37) Celeritas in bello.] Hoc opus est. id est, incitatis equis, sive celeritate in re conficienda. Sigbertus Comes Habsburgi.

38. Vitis affulgente solo. Inscript. Ad salutem illustrer [Note: (38) Gratia Dei illustrat.] Lux caelestis nos tantum ad salutem illustrat, non orbis gloria ac splendor. Idem.

39. Citharam brachium armatum sustinet. Inscript. [Note: (39) Concordia bello potior.] Haec mihi tuba, id est ad concordiam, quae harmonia animorum est, potius, quam ad bellum incitabo. Ottobertus Comes Habsburg.

40. Corona inter duas parmas, geminis utrimque [Note: (40) Benevolentia subditorum Principes tuetur.] hastis, pendentis. Inscript Benevolentia, nempe subditorum in bello et pace optime coronam defendit Principium Babo Comes Habsb.

41. Fulminis ignes per nubes obsidentes prorumpunt [(transcriber); sic: prorumqunt] . [Note: (41) Vim vi repellere.]


page 521, image: s0593

Inscript. Vim viribus nempe perfringo et repello, hoc et nobis licere natura voluit. rotherius Comes Habsb.

42. Sol arbori virenti profusaeque lucem affundit, [Note: (42) Favere dignis.] post quam altera arbor arida vix sole fruitur. Inscript. Super abo alibi, id est, radios favoris male tibi impensos aliis cum maiori utilitate impendam. Hotoprechtus Comes Habsburgi.

43. Cava pila aenea in focum coniecta vicinum focum [Note: (43) Beneficus in malefactorem.] ore spirante animat et succendit- Inscript. Laesus iuvo, id est beneficium rependo iis, qui affligunt. Lamprechtus Comes Habsburg.

44. Clypeus a tergo gladium ferens, in umbone noctuam [Note: (44) Miles vigilans.] cum lauri ramo. inscript. Non solum nobis. sed et aliis vigilemus cum noctua in armis, ita triumphabimus. Contramus Comes Habsburg.

45. Equus effrenis columnae alligatus, inscript. Haec [Note: (45) Parcere captive rebelli.] vera potentia, effreni scilicet hosti intercepto parcere, constrictum tamen tenere. Luitfridus Comes habsb.

46. Testudo marina a sole cortice exsicato mari innatat, [Note: (46) Iustus Deo tuto nititur.] nec mergi porest Inscr. Sic immersabilis. Nimirum iustus ad Deum conversus siccato humore terrenarum affectionum mergi adversis nequit. Hunfridus Comes Habsburgi.

47. Elephas sese in pedes posteriores erigens et cani [Note: (47) Mansuescimus sensim] colludens. Inscript. Tempore et assiduitate, nempe Elephas cani assuescit, et hic Elephanti blanditur sic familiaritate cum subditis et humili modestia Principes maxime placent. Cuntramus Comes Habsburgi dictus Modestus.

48. Taurus retia praetervectus, inscript. Consciae virtus, [Note: (48) Virtute ductari.] nempe plagas dolosas hostium despicit generosus animus. Betzo Comes Habs. dictus Audax.

49. Orca aut alia marina bellua dentata in retibus, [Note: (49) Desperans caute tractandus.] quam manus e nubibus caute prensat. inscript. Timentem time. id est, noli hostem iis angustiis circum venite, ut velut desperabundus [(transcriber); sic: desprabundus] extremas vires adhibeat. Ropatus Comes Habs.

50. Arbori folia hieme defluunt. Inscript. Facilis iactura [Note: (50) Temporalis boni iactura levis.] bonorum scilicet, reparari possunt, uti arbori vere folia; modo radix et vita maneat. Bernherus Comes Habs. dictus liberalia.


page 522, image: s0594

51. Leoni manus caput demulcet. Inscript. Paulatim, [Note: (51) Domanda sensim ferocia.] nimirum domandus ferox et fortior hostis arte tractandus, non vi. Otto Comes Habs. dictus prudens.

52. Accipiter, dum noctua ab aliis infestatur avibus. [Note: (52) Praedator saepe capitur.] ipse adest praedae intentus. Inscript Ego movebor, nempe dum vos amicam avem prosequimini, ego vos persequar. Aequum sane ut amico Principi Princeps subveniat. Albertus Comes Habsb.

53. Gallina se Accipitri pro pullis obicit. Inscript. [Note: (53) Vitam pro suis offerre.] Dulce et decorum est uti pro patria, sic et pro sobole emori. Albertus 11. Habs exul.

54. Navis cum velis et omni apparatu in aequore. Inscript. [Note: (54) Ardua sensim absolvenda.] Tempore perficitur habet locum in re operosa et multiplicis curae qualis navis est. Carolus Comes in Arenberg etc.

55. Camelus sub nimio onere procumbit, recusans [Note: (55) Impossibile non tentandum.] progredi. Inscript Nemo ad impossibile tenetur. Ita non cupit, vel ipse exigere, vel a se exigi adynata. Ioannes de Luxenburg Comes de Ligni.

56. Laurus omni fronde spoliata. Inscript. Haud facile [Note: (56) Opum iacturam fortiter sustinere.] virtus extinguitur. Nempe licet natis et externis opibus spolier, non succumbam. Petrus Ernestus Comes Mansfeldius.

OBSERVA.

In tertia parte ad Typotium opera ac studio Anselmi de Boodt Brugensis addita praecipuorum italiae Ducum Principum ac Marchionum Symbola proponuntur, in quibus exponendis coepta brevitate utar.

Symbola Magnorum Ducum Italiae.

1. Duae manus se et laurum mediam complexae. Inscript. [Note: (1) Fides constans.] Sic immortalis sum. fides nempe, ut laurus semper virens, durabit. Thomas Mocenigus Dux Venetus.

2. Pyramis ampla basi inter ventum et solem. Inscript. [Note: (2) Constans in quavis sorte.] Sic semper nempe Pyramis inconcussa, iuxta adversa et prospera, stabo. Christophorus Morus Dux Venet.

3. Virgo nuda laqueis insistens, et inter laurum palmamque [Note: (3) Ad caelum suspirare.] caelum suspiciens. Inscript. Immortale quod opto, mentem hominis indicat, quae calcatis mundi laqueis


page 523, image: s0595

morales palmas laurosque aspernatur. Nicolaus Thronus Dux Venet.

4. Columba, cum ramo olivae, ad arcam Noe in Armeniae [Note: (4) Spes salutis.] montibus haerentem properat. Inscript. Bonae spei. scilicet nuntius. Deus enim post calamitates suos consolatur, et post bella pacem largitur uberem. Nicolaus Marcellus Dux Venet.

5. Elephas uterum gerens. Inscript. Nascetur, scilicet [Note: (5) Magnae tarde proveniunt.] proles, quam decem annis in utero ferre dicitur. Magna enim tarde proveniunt. Leonardus Loredanus Dux Venet.

6. Accipiter ollae carnium super ignem imminens Inscript. [Note: (6)Cibis inhiare alienis.] In ollis venari. nempe hoc Principum virorum non est, privatorum ollas spoliare. Petrus Landus Dux Venet.

7. Equus solutus. Inscript. Libertas sub metu. Sumptu [Note: (7) Libertas periculosa.] ex fabula equi dominum fugientis, sed inter silvas in lupos incidentis. Franciscus Donatus Dux Venetus.

8. Clepsydra in solari horologio. Inscript. Sumus; sed [Note: (8) Vita praeterit.] ut Clepsydra, quae effluit, et hora, quae praeterit. Marcus Anton Trivisanus Dux Venet.

9. Horologium solare. Inscript. Nulla hora sine linea. [Note: (9) Laborandum semper.] nempe ut sol numquam quiescit, sed alias aliasque pingit motu lineas, ita Reip. [Abbr.: Rei publicae] Praefecto semper laborandum. Laurentius Priolus Dux Ven.

10. Testudo. Inscript. Paulatim, paulatim, verum secure [Note: (10) Festinatio saepe nocet.] testudo sub tecto ingreditur. Sic Principi videndum, ut tuto magis, quam propere agat. Hieronymus Priolus Dux Ven.

11. Duo hastarum manipuli decussatim vinculis constricti [Note: (11) Concordia firmat.] Inscript, Non sunt tales amores, sive talis non est conspiratio et unitas Italorum contra hostes. Petrus Loredanus Dux Ven.

12. Elephas robustus. Inscr. Vi parva non invertitur. [Note: (12) Robusta non facile succumbunt.] Ita vis parva magnam et adultam, iam Rem p [Abbr.: Rem publicam] Venetorum non evertet, Aloysius Mocenigus Dux Venetus.

13. Pons aquis instratus. Inscript. Aliis inserviendo consumor, [Note: (13) Vitam Reip. [Abbr.: Rei publicae] impendere.] ita Dux Reip. [Abbr.: Rei publicae] invigilans, ad quem omnia transeunt onera. Nicolaus de Ponte Dux Ven.

14. Ciconia in altum contendens Inscript. Ultra nubila. [Note: (14) Deo adhaerere tutum est.]


page 524, image: s0596

nam haec avis, ut secura ab omni tempestate commeet, nubila transcendit. Ita Dux licet in altum fortuna evectus, sibi tamen terrena haec transcendenda putat, ut securus sit, instar Ciconiae, quam suo nomine praeferebat. Pasqualius Zicogna Dux Venet.

15. Canis venaticus sub arbore viridi quiescens. Inscript [Note: (15) Iracundi non facile concitandi.] Nemo quietum impune lacesset quo autor indicat, se nemini nociturum, nisi lacessitum. Franciscus I. Sphortia Dux Mediolan.

16. Canis columnae alligatus. Inscrip. Securias altera, [Note: (16) Fideles beneficiis obliges. Calumniatores compesce.] quod vel in bonam partem, ut videlicet fideles beneficiis nobis obstringantur, vel in adversam flecti poterit; ut, scilicet, Principum calumniatores vinculis constringamus Lud Morus Sphortia Dux Mediolani.

17. Tres ordine palmae in rupibus totidem, sed maior [Note: (17) Proficimus tempore.] media, inter minores. Inscript. Tempore, nimirum adolescent, minores forte soboles: quamquam nulla ex illo successerit. Franciscus II. Sphortia Dux Mediolani.

18. Turris Eximia, ad quam columbae advolant. Inscr. [Note: (18) Puritas animi.] Accipiet nullas sordida turris aves. Pura animi sede delectatur Spiritus S. et Christus, quamquam aliter intellectum videtur, nempe Virginem sordidam procis carituram. Christierna Dani soror Francisci uxor.

19. Arcus, cuius fracta chorda, ad exsuccam admotus [Note: (19) Amissa magis aestimantur.] arborem, telis recidentibus in tetram, Inscript. Fracta magis feriunt. Ludovicus Dux Sabaudiae, post uxoris, ve videtur, obitum, quando velut arcu amoris fracto, magis tamen amissae uxoris amore tangebatur.

20. Ollae duae accensae missiles in stipite decussato erectae. [Note: (20) Ira exagitatione crescit.] Inscript. Iactae crescimus, in hostem, scilicet, vel urbes proiectae agitatione crescimus. Ita adversis exercita virtus Amadeus Dux Sabaudiae.

21. Aquila solem oblique contuens, sed defectu virium [Note: (21) Animus supra vires.] a caelo ad terram relabens. Inscript. Praestantio animus, qui ad caelum contendit, licet corpus vix sinat. Philibertus II. Dux Sabaudiae.

22. Caelum pluvia totam inundat Siciliam, contra [Note: (22) Natura secum pugnat arte fortior.] Aetna vastis ignibus in caelum assurgit. Inscript. Natura maiora facit: quam videlicet ars possit. Indoles in homine


page 525, image: s0597

naturae plus, quam educationis potest Carolus Dux Sabaudie.

23. Tormentum bellicum anteriori tantum scapo de [Note: (23) Ira recondita.] terra prominens Inscript. Haerent sub corde sagittae, id est, iaculatorii globi, qui in homine ira sunt, et vindicandi ardor, terra comprimendus humilitatis, ne inflammetur. Carolus Ioa. Amadeus Dux Sabaud.

24. Elephas ingrediens proboscide oviculas, ne conterat, [Note: (24) Generosus imbellibus parcit.] submovet. inscr Infestus infestis, id est contra mites subditos nihil infestum molior. Philibert Dux Sab.

25. In orbe hinc manus sociatae, illinc serpentes, in [Note: (25) Fide et consilio Res p. [Abbr.: Res publica] bene regitur.] medio aquila in caelum tollitur, inscript. Fide et consilio scilicet, et orbis regitur, et tanquam alis geminis in caelum tollimur, fidem manus, consilium serpentes indicant. Carolus III. Dux Sabaud.

26. Tres faces, sub corona, leoni territo atque in tergum [Note: (26) Amore divino terrenus cedit.] erecto obiectae. Inscript. Italice Contestas. lat istis: nempe, te arcebo et vincam, igne enim leo terretur. Beatrix Emmanuelis Regis Portugalliae filiae, potentem insanumque amatorem fugiens, hac icone aversata est. Id est divina fide, spe, et amore, tanquam facibus, tuum ego furorem avertam et coronam exspectabo.

27. Corona ex lauri foliis baccisque, quae gemma unionibusque [Note: (27) Caelestis coronae terrenae potior.] circum rosae speciem reddentibus, clauditur, inscript. Instar omnium nempe, vel corona triumphantium, quae laurea erat: vel, caelestis, quae perpetuo virore signatur: Et gemma quidem sive rosa, in illa corona Princeps; in hac Deus est Emmanuel Philib. Dux Sabaud.

28. Palo arma omnis generis suspensa, inscript. una, [Note: (28) In pace bellandum paratus.] Reconduntur, non retunduntur. nempe in pace, altera inscript. Spoliatis arma supersunt, id est, semper invenit potens Dux male tractatus et spoliatus arma, quibus se ulciscatur. Idem.

29. Corona Margaritis ornata regie Crucem in medio [Note: (29) Amorem divinum, terreno coniugis adiungere] amplectitur, in cuius centro duae literae EL, quorum una incipit, altera terminat nomen Emmanuel: coniunctae autem Deum apud Hebraeos signant. inscript. Quis dicere laudes? scilicet possit, et Crucis pretiosae, in qua Deus pependit, et uxoris meae Margaritae, quae me


page 526, image: s0598

quidem, sed et Deum corde suo medium velut in corona amplectitur: Emmanuel Philibertus Dux Sabaudiae cum uxore Margarita.

30. Aquila super ovi putamen, unde prodiit, assurgens, [Note: (30) Genere non degener.] inscript. Non degenero. Carolus Emmanuel Dux Sabaudus, qui se a maioribus degenerare nolle profitetur.

31. Palmae et oleae ramus decussatus in corona, Inscrip. [Note: (31) Victoria et pax praemio ac poena obtinentur.] Praemio et poena. Id.

32. Rhinoceros. Inscriptio Italica: Non bueluo, sin vincero: [Note: (32) Aut vincere aut mori.] latine: Non recedo, nisi vincam; aut etiam succumbam: quando scilicet cum Elephante congredior internecivo [(transcriber); sic: internechino] odio, dum ventet ipsius cornu nasi aut dorsi perforetur, pertinacis est militis. Alexand. Medices Dux Hetruriae.

33. Sol eclipsi subiectus Inscript. Premitur non opprimitur. [Note: (33) Veritas denique patet.] Ita Heroica animi virtus, aut etiam veritas. Idem.

34. Palma ex qua aliqui rami avulsi, inscript. Uno avulso, [Note: (34) Successio virorum fortium.] non deficit alter, id est, uno duce victorioso sublato. (uti Alexandro ab inimicis) non deficit alter. Cosmus enim Medices consanguineus successor Alexandri, Dux Hetruriae [(transcriber); sic: Hesruriae] factus.

35. Duae anchorae decussatae inscript. Duabus nempe: [Note: (35) Firmus] navis tuto contra tempestates firmatur. Res publica legibus et armis munitur. Idem Cosmus.

36. Capricornus orbi ac remo iuxta nixus, cum cornu copiae, [Note: (36) Virtutis ac fortunae aemulatio.] quondam ab Augusto, a Carolo deinde V. usurpatum: quod sub eo, felici ut putabant, sidere nati essent, quem horoscopum cum idem Dux Cosmus nactus esset, inscripsit eidem symbolo: Fati fidem virtute sequemur, id est, fato felici fidem; sed virtute nostra faciemus.

37. Ruscus, seu taxus arbor, foliis aculeatis, inscript. [Note: (37) Vindicta et defensio iusta.] Ledentem laedo, id est, qui me, primum violenta manu invadit, laeditur. Franciscus Medices Dux Hetruriae.

38. Mustela rutae se ramusculo contra bufonem munit, [Note: (38) Anti doto muniri.] cuius odore is enecatur: alias halitu suo interempturus, Inscr. Amat Victoria curam. sane, haec ad omnem


page 527, image: s0599

hostem tam internum, quam externum superandum requiritur. Idem.

39. Galerita se aestate in altum, garritu continuato, de [Note: (39) Obtrectatores invist.] terra elevans. inscript. Garrula vade, id est quisquis obtrectatis aliis, abesto Ioanna Francisci uxor.

40. Rex apum, coronatus in duplici apum circumvolantium [Note: (40) Regentum mansuetudo.] corona. Inscript. Maiestate tantum; quia aculeo carere fertur. Ita Principes regere convenit. Ferdin. Medices Dux Hetruriae.

41. Clavis et gladius decussatim ad mediam inter [Note: (41) Fides et iustitia regna tuetur.] fluctus columnam. Inscript. In fide et iustitia fortitudo est: ilas clavis et gladius, hanc columna signat. Nicolaus III. Marchio Estensis et Ferrariae etc.

42. Globus incendiarius dissolutus. inscript. Au lieu [Note: (42) Opportune irascendum.] et temps. latine loco et tempore. alias saepe amico no hosti nocebit, primus horum globorum ante Ravennam inventor, Alphonsus I. Dux Ferrariae etc.

43. Iuvenis serpentem circularem manu complexus, [Note: (43) Tempore res expediuntur.] uti olim exhibitus Saturnus. inscript. Perficit et conficit, videlicet tempus omnia. Hercules II. Dux Ferrariae.

44. Rami lauri decussati cum manibus implicatis, [Note: (44) Fecunda uxor,] sub corona inscript. Una fuit, scilicet laurus, unde duo rami detracti, sic ex una me plures nascentur. Renata uxor Herculis.

45. Sol sub nubibus emicans. inscript. Obstantia nubila [Note: (45) Invidiam superare.] solvet, id est, splendor familiae illustris facile hostes et invidiam superabit. Caesar Dux Modenae etc.

46. Capreolus in alta rupe, ad quam evasit, inscript. [Note: (46) Virtute extolli laudabile est.] Ad nos laudis amor, id est, nitimur in arduam virtutis sedem ubi vera laus quiescit,. Ioannes Franciscus Gonzaga Marchio Mantua.

47. Sol. inscript. Solus indeficiens, id est, humana omnia [Note: (47) Deus solus non deficit.] pereunt, Deus unus idemque manet; ut proinde illi adhaerendum. Fridericus Gonzaga Marchio Man cuae.

48. Fumus probatorius incensus, in quo hiante catinus [Note: (48) Virtus tribulatione probatur.] virgulis aureis plenus, probatur enim et purgatur ignibus aurum. inscr. Domine probasti me, et cognovisti


page 528, image: s0600

sessionem meam: idest, igne me adversitatis probasti. Franciscus Gonzag a Marchio Mantuae.

49. Stellio lacertae genus, Veneris nunquam stimulis [Note: (49) Amore torqueri] agitati dicitur. inscript. Quod hic deest, me torquet. videlicet amor. Franciscus Gonzaga Dux Mantuae etc.

50. Arbor hedera implicata inscript. Sic mori placet. [Note: (50) Amor coniugalis.] Nimirum coniugis illud votum est, una cum coniuge, mori optantis: Leonora Austriaca Guilielmi Ducis filia.

51. Corona florum herbarumque, sol in medio et aqua, [Note: (51) Homo microcosmus [(transcriber); sic: microcesmus] est.] aer, cum non appareat, eius loco inscriptum
[Gap desc: Greek word]
Flatus corona terram, uti sol ignem repraesentare videtur, cetera elementa facile patent:
[Gap desc: Greek word]
uti aerem sic et evanescentem omnium conditionem notat, quae omnia hominis microcosmi naturam explicant. Vincentius Gonzaga Dux Mantuae.

52. Semiluna cornibus ad caelum versa inscript. Sic [Note: (52) Desiderio caelestium accendi.] nempe crescam, et quidem caelum intuendo, Vincentius Gonzaga.

53. Arbor in solitudine virens. inscript. Se sibi reservat, [Note: (53) Princeps Reip. [Abbr.: Rei publicae] debet vivere.] nec aliis fert frondes, aut fructus. Ita non oportet Principem, qui aliis potius debet vivere. Pet. Aloysius Farnesius Dux Parmae.

54. Clava, longumque circa illam erectam filum, [Note: (54) Viribus et arte vincendum.] ac tres glomi, quae sint, velut instrumenta Thesei, inscr. His artibus: nempe, fortitudine clavae, et sagacitate ariadnae filum subministrantis, hostes superandi. Octavius Farnesius Parmae et Plac. Dux.

55. Olympus Mons. Inscript. Nubes excedit, Id est, [Note: (55) Caelestia spectanda.] Ducis animus transcendit terrena, et divina sectatur. Idem.

56. Silex inter tria ignitabula medius: inscript. Non [Note: (56) Adversa sustinenda.] quovis teror: sed ex chalybe esse deber, quod ignem eliciat, sic non omni casui cedendum est Fridericus Rovereus Urbini Dux.

57. Flamma exrogo ascendens inscript. Quies in sublimi. [Note: (57) Sublimia petere] Guidobaldus Ducis filius, pro ignitabulo, ignem maluit, neque se quieturum, nisi summo loco, forte in rebus divinis, spopondit.

58. Candela succensa ad quam admoventur aliae succendendae. [Note: (58) Genus illustrare.]


page 529, image: s0601

Inscript. Non degener addam. Id est, lumen aliud honoris ad Maiorum gloriam, Franc. Maria Rivereus Urbini Dux.

59. Annulus adamante ornatus, cui tres plumae adduntur [Note: (59) Fide, spe et caritate Deo iungi.] una alba fidem: altera viridis, spem: tertia rubra, caritatem denotans: Inscript. Semper, nimirum constans, ut adamas, his virtutibus Deo animam desponsabo. Laurent Medices Urbini Dux.

60. Bubo in solitudine. Inscript. Ea sola voluptas. nempe, [Note: (60) Solitudinis amor.] solitudinem habitare, et mecum esse. Otto Antonius Rovereus Urbini Dux.

61. Meta, seu tres parvae, una in ara, pyramides Inscr. [Note: (61) Deo Trin uni iungi.]
[Gap desc: Greek word]
seu Virtutis amantissimo: nimirum optat hanc metam virtutis, gloriamque Dei tri-unius attingere Guido Voaldus Rovereus Urbini Dux. Usurpavit et currum triumphalem.

62. Rota, quam hinc atque hinc manus apprehensa [Note: (62) Fortuna inconstantia sustinenda.] immobilem sistit. Inscript. Adversis adversa solacio. scilicet, dum eandem fortunae inconstantiam, velut rotam alios etiam sustinere cernimus. Idem.

63. Palma lapidem impositum ramis sustinens. inscript [Note: (63) Adversos extollis.] Inclinata resurgo. Ita fortis animus ad versis non deprimitur, sed erigitur. Franc. Maria II. Rovereus Urbini Dux.

64. Hystrix seris decore munitur et fortiter defenditur, [Note: (64) In armis decore vivere.] uti supra. Inscript. Decus et tutamen in armis. Ita et forti Duci arma conveniunt. Vespasianus Gonzaga Dux Traietti etc.

65. Tria fulminis tela. Inscript. His impii terrentur. Idem. [Note: (65) Impie trepidant.]

66. Camelus Arabicus gibbosus Inscript. Iuvat empta [Note: (66) laborum patientia] labore Gloria. Gaudet enim submittitque se ultro ad labores et onera, sitis famisque patientissimus Idem.

Symbola Ducum, Marchionum ac Comitum Italiae.

1. Plumarum variarum fasciculus in qua penna aquilae [Note: (1) Illustre factum minus illustria obscurat.] ceteras (ut memorant Physiologi) deficientes consumit.


page 530, image: s0602

Inscript. Sic alias devorat una meas, id est, una victoria, quam sub Aquila, pro Imperatore militans obtinui, ceteris longe illustrior est, qui tot victorias, quot pennas: more Hungarorum (qui tot gruum pennis caput ornant, quot Turcas mactarunt) numero. Ferdinandus Gonzaga Dux Dariani etc. Vice Rex Siciliae.

2. Ramus palmae, et sceptrum decussatum, in corona. [Note: (2) Victor quiete guberno.] inscript. Haec est sola nostra gloria, nempe, de hostibus palmam retulisse, et in quiere moderari subditos. Caesar Gonzaga Dux Dariani Marchio Guastallae. etc.

3. Aurora in essedo, Pegaso et Gallo vectore; facem [Note: (3) Vigilantia et studio animae corporisque [(transcriber); sic: corpoisque] decus tuetur.] manu extollit. inscript. Virtutis formaeque praevia, id est, ad virtutem requiritur vigilantia, quae Gallo, et diligentia quae alato Pegaso indicatur, utraque haec etiam ad formae curam custodiamque requiritur. Sol autem tam animae pulchritudinem, quae in virtute; quam corporis, quae in forma consistit, exprimit. Hippolyta Gonzaga Ferdinandi filia.

4. Pygmaeus et grandis quercus. inscript. Festinata minuuntur. [Note: (4) Festinatio saepe nocet.] id est, quae cito excrescunt, minora manent, ut Pygmaeus; quae tarde, ut quercus, grandia evadunt. Pyrrhus Gonzaga Rom. Imp. Princeps D. S. Martini.

5. Pars una navis et ex curru rota, iunctim lauro coronata. [Note: (5) Senium abiectum.] inscript. His Deus otia fecit. Horatius Gonzaga S. Rom. Imp. Princeps Marchio Soluarini iam emeritus in servitio Imper. Maximiliani senex, se illi terra quondam curribus, mari navibus victoriose serviisse, nunc in senio inutilem, quiete et corona dignum, declarat.

6. Scorpius. Inscript. Qui vivens laedit, morte medetur. [Note: (6) Morte sua prodesse.] Scorpius enim occisus, et parti, quam lethali veneno percussit, adhibitus medetur. Ita hostis qui laesit, morte sua dolorem abstergit, Andreas Gonzaga Marchio Guastallae.

7. Pinus a fulmine deiecta, inscript. Il mio sperar. latine [Note: (7) Afflictus spe vivis.] haec spes meae, quae excrescens, ut pinus, et sublimia petens, deiecta nunc a Deo fulminante est. Ludovicus Gonzaga Marchio Castillionis.

8. Aquila soli alas expandit, ut fit, cum exustis excussisve [Note: (8) Amare cum iactura opum.] plumis antiquis, innovantur, Inscript. Mode


page 531, image: s0603

fruantur oculi, ardeant plumae. quod vel sponsae multis opum impendiis quaesitae ab amante dictum; vel, Deo etiam, cum opum contemptu. Aloysius Gonzaga Marchio Castilionis. certe hoc ultimo sensu a B. Aloysio eius familiae iuvene usurpari potuit.

9. Fanum dianae Ephesinae nobilissimum flammis, ut [Note: (9) Famam facinore quovis captare.] in historia est, ab homine famam hoc facinore aeternam aucupante, traditum inscript Alter utra clarescere flamma. id est, vel Roma incensa famam mereri non pudet. aloysius Gorizaga contra Romanos sub Carolo v. pugnans. Addidi ex Sylvestro Petrasancta.

10. Vitulus maris in tempestate ad scopulum innixus [Note: (10) In adversis adquiescere.] alte obdormiscit. inscript Sic quiesco. Ita nimirum qui conscientia securus est, inter adversa Dei voluntate acquiescit, magnoque adversa animo excipit. Curtius Gonzaga Marchio Castilionis.

11. Plantae et arbores sub sole inscript. Cosi vivo latine, [Note: (11) Amuti adspectu vivere.] it vivo amati nimirum, seu hominis, seu Dei vultu, ac favore, tanquam planta sole excitata. Sigismundus Gonzaga S Rom Imp. Princeps.

12. Oleae ramus ensi involutus. inscript. Utroque clarescere [Note: (12) Pace belle clarus] pulchrum: nempe pace ac bello, dignis virtutibus alphonsus Carettus Marchio Finarii etc.

13. Vespertilio sub sole, cuius tamen radios ferre [Note: (13) Gloriam etiam cum morte sectari.] non potest Inscript. Potius mori, quam abstinere. id est, sectabor gloriam in bello etiamsi moriturus sim. Idem.

14. Equus in pascuis. inscript. Ad meliora; quae videlicet, [Note: (14) Meliorum semper appetens.] equus, semper progrediens, neglectisque quae iuxta sunt, appetit: Ita magnus animus etc. Ioannes Carettus Marchio Finarii.

15. Arx in rupe a ventis frustra oppugnata inscript. [Note: (15) Fortitudo in ad versis probatur.] Fortes probantur impetu, animus generosus adversis. Alphonsus II, Carettus Marchio Savonae etc.

16. Palmae et cupressi ramus decussatus inscript. Erit [Note: (16) Vincere aut mori.] altera merces, id est, vel victoria, vel mors mihi in bello proposita est. M. Anton. Carettus Princeps Melphi classis praefectus.

17. Compedes adiecta securi Inscript. Patientia in ad [Note: (17) Adversitas insperata.] versis. Paulus Iordanus Ursinus Vice Rex Siciliae a filio


page 532, image: s0604

carceribus inclusus, sed et mori, atque ad securim paratus,

18. Rota aquaria vasculis sive haustris cincta, quae [Note: (18) Vicissitudo sertis.] nunc vacua, nunc plena, nunc depressa, nunc elata: inscript, Rerum vicissitudo, quam, vel in parente, notavit Virginius Ursinus Pauli silius, Dux Brachianum, etc.

19. Orbis coronatus, cuius veluti Zonae inscriptum, [Note: (19) Finis praevidendus.] Respice finem, nimirum mundi huius, et regnorum, Virginius Ursinus Dux Celsi etc.

20. Ignis vento aspirante animatus, Inscript, Contraria [Note: (20) Virtus proficit adversis.] iuvant, nempe gaudet patientia duris. Ludovicus Ursinus Dux Celsi etc.

21. Millus seu collare canum armatum cuspidibus, [Note: (21) Dura prosunt.] Inscript. Sauciat et defendit contra hostes nimirum invasores. Nicolaus Ursinus Nolae Princeps etc.

22. Bubo in corona ex Pomonae fructibus collecta [Note: (22) Vigilantia et moderatione suos tuari.] medio freno. inscript. Vigiliis (quas bubo signat) et moderatione (quam frenum indicat,) coronam videlicet et regni copiam tuebor. Idem.

23. Aeneum Perilli bovem usurpavit Prosper Columna [Note: (23) Nocens sua arte sibi.] Dux Paliani, cum in amore rivalem ferret eum, quem ipse, feminae ostentandae gratia, adduxerat, adeoque hoc sibi malum creasset.

30. Turris in rupe inscript. Neque pluvia, neque vento; [Note: (30) Constans in omni casu.] scilicet impetentibus moveor, id est, nec rerum copia, nec ariditate ac penuria frangor, Pyrrhus Columnae Marchio Mortarae etc.

31. Daedalus in aere, Navis in mari Inscript. Nil linquere [Note: (31) Experiri extrema.] inausum ut qui aeris et undarum negatas hominibus vias tentare cupiat. Pompeius, columna Dux Paliani etc.

32. Manus cum gladio (utique Mutii Scaevolae) in focum ardentem extensa. inscript. Fortia facere et pati, Romani est. nempe imitari hunc voluit Mutius Columna Marchio Mortarae.

33. Siren bicaudata inter duas columnas, Inscr. Contemnit [Note: (33) Adversis cedendo, aut durando vincere.] tuta procellas, et Siren propter facilitatem cedendi, et columna propter firmitudinem resistendi. Ita Hieronymus columna Dux Paliani etc.


page 533, image: s0605

34. Luna sub nubibus sese explicans, inscript. Adimit [Note: (34) Virtute adversa superare.] quae ingrata, refulgens. Ita, luce virtutum, facile ad versa superamus. Sarra Columna Dux Paliani etc.

35. Sol stellis lumen praebet. inscript. Omnes sub iugo [Note: (35) Subditi dant capiuntque decus a Principe.] meo. id est, mihi ut luceant, subsunt. Ita facit Princeps in sibi subiectos liberalis. Ioannes Caraffa Dux Paliani etc.

36. Toga ex asbestino aut amianto lapide filatim [Note: (36) Fortis adversis illustratur] scissili contexta in igne, ut solet, expurgatur. Inscript. Semper pervicax: quia inter flammas non consumor, sed purgor. Ita Dux fortis. M. anton. Columna Dux Paliani etc.

37. Sol, nubes, ciconia, mare aestuans, flores in terra, [Note: (37) Generosus animus nunquam segnescit.] inscript. Natura dictante feror; sol motu suo, nubes ventis, ciconia in altum alis etc. Ita ad altiora se animi instinctu ferri profitetur, idem Dux Columna.

38. Domus regia flammis succensa, inscript. Opes non [Note: (38) Adversum non frangi] animum; hae, scilicet, flammae perdunt: Felix Ursina columna Dux Paliani, quae in iactura opum animum sibi integrum superesse restata est.

39. Quercus inter ventos adversos, inscript. Semper [Note: (39) Constans.] immota M. Antonius 11. Columna dux Pal. etc.

40. Duae lampades aut faces in perticis vinculo eodem [Note: (40) Coniuges a mantes.] obstrictae. inscript. Una fui: dum scilicet sola eram, nunc acensa mariti amore cum illo, tanquam face iungor, maiori urique luce. Hieronyma Arragonia Dux Paliani, Antonii uxor.

41. Arbor grandior, cuius ex radice emergit iunior. [Note: (41) Spes bona progressus.] Inscript. Tandem nempe, ex hac radice adolescam in arborem. Anton. Medices Princeps Calpestrani, qui se ad parentum gloriam tandem progressurum sperabat.

42. Fons publicus Inscript. Fontes derivarunt id est, [Note: (42) Utiles reip. [Abbr.: rei publicae] ] in Rem publ. [Abbr.: Rem publicam] suum laborem opesque profuderunt, Duces prudentes et boni. Ioannes Maria Varanus Dux Camerini.

43. Manipuli 4. triticei sub dio erecti. Inscript. Flavescunt, [Note: (43) Tempore proficere.] tempore scilicet et aestu, ita Princeps ad fructum maturescit aestu laboris etc. Ioannes Farnesius Dux Castri etc.


page 534, image: s0606

44. Securis arbori adhibita, Inscript. Ex vulnere vigor. [Note: (44) Afflictione proficimus.] dum, scilicet, inutilia amputantur, dum nobis tolluntur superflua, ex hoc vulnere virtus est. Carolus Spinellus Dux Seminariae.

45. Limax capiti, sub tecto exerto, telum gerit infixum. [Note: (45) Caute excurrendum.] Inscript. Cautius scilicet incedendum per pericula, Ferdinandus Dux Calabriae Vice Rex Valentiae etc.

46. Equus Troianus. Inscript Non caeca condemur in [Note: (46) Marte aperto congredi.] alvo, id est, nolumus occultis insidiis et fraude congredi, sed aperto marte. Ioannes Fridericus Dux Andri.

47. Aquila, quam dipsas mordicus pectore attinet. Inscript. [Note: (47) Libido magis magisque alita accendit.] Semper ardentius, nempe, dipsadis morsus, sitim magis magisque inflammat, ita libido cum semel animum momordit. Franciscus Dux Andri etc:

48. Columba apici abietis, passis alis, insidet. Inscrip. [Note: (48) Simplex cautus.] Prudens simplicitas. quia, licet columba simplex sit, illo tamen loco considet, unde hostis sui accipitris insidias observare possit. Idem sibi agendum censet. Fridericus Dux Montis alti.

49. Cetus, vel aliud marinum monstrum in sicco [Note: (49) Extra Deum vivere, mors est.] haeret. inscript. quid in arido? aqua viva tibi deserenda non est, inquit andreas Matthaeus Aquaviva Dux Adriae, nos in Deo, ut piscis in aqua, vitam habemus.

50. Olor in aquis, tres in aere vespertiliones, inscript. [Note: (50) Calumniam innocens facile spernit] Candor illaesus. id est, licet nocte inter Vespertiliones (calumniatores intellige) oberret, meus candor (id est, integritas) manet in violatus. constantia Sphortia Dux Sorae.

51. Caltha flos ad solem versus. inscript. Non alio [Note: (51) Praesentia Dei unius.] convertam oculos; nisi ad te, mi coniux. anima dicat: nisi ad te mi DEUS. Isabella Roverea Princeps Bisignani.

52. Concha maritima soli se rorique ad scopulum [Note: (52) Gratia et luce caelesti proficimus.] explicans. Inscript. His perfusa scilicet, ut Plinius inquit, uniones pario, anima nostra luce et gratia caelesti perfusa virtutes concipit, adolescens exemplis maiorum proficit, etc. Nicolaus Bernardinus Princeps Bisgnani,


page 535, image: s0607

53. Navis passis velis, sub pluvia et vento, Inscript [Note: (53) Prosunt saepe, quae videntur nocere.] Iuvat aer et imber nimirum imber velorum poros obstruit, ne ventus transmeet, id est, tam ventus prosper, quam pluvia (ut videtur adversa) cursum adiuvant, nam et adversa prosunt. Antonius Castriotus nepos Scanderbegi.

54. Malleus in rupem ab homine adigitur. Inscript. [Note: (54) Moderate subditos premat, qui vult obtinere.] Hebetat et aevit. si directe impingas hebetat, si decliviter, acuit. Ita qui vi omnia a subditis extorquere vult, offendit, qui nonnihil cedendo, facilius impetrat. Ioannes Alphonsus Dux Ferdinandus etc.

55. Labytinthus extremo vallo clausus: arbor in medio. [Note: (55) Opus intricatum.] Inscript. Non video exitum, nempe in negotio implicato, ut regnum, et vita nostra Alphonsus Piccolomineus Dux Melphi.

56. Duo rami oleae ita implicati rotae, ut sistant. Inscript. [Note: (56) Ex bello quies.] Ex bello quies gaudet tandem rotam belli in pace (quam bello spectamus) quiescere. Ludovic. Piccolomineus Dux Melphi.

57. Paenitentia sub velo in rupe relinquitur. Occasio [Note: (57) Occasio praesens neglecta, dolet.] in orbe stans avolat, Inscript. Obviis ulnis. scilicet amplectenda praesens erat priusquam se verteret, nunc illa abeunte, sola tibi reliqua est Paenitentia. ausonius haec eleganti carmine exprimit. Hieronyma columna Dux Montis leonis

58. Vigil in navi. Inscript. Non dormit qui custodit. Ita [Note: (58) Vigilandum Rectori.] qui praesunt Andreas Doria Melphi Princeps Archithalassus generalis Caroli U Imper

59. Turtur in arboris virentis ramo arido. Inscript. [Note: (59) Vidua dolens.] Ille meos. (supple ex didone Virgilii) primus, qui me sibi iunxit, amores abstulit, ille habeat servetque sepulcro. Nimirum viduitatem tueri cogitabat: Felix San-Severina Dux Gravinae etc.

60. Explicantur in navi vela. cum Inscriptione Omnia [Note: (60) Periculum adire.] fortunae committo. Ioannes Andreas Doria Melphi Princeps, dum videlicet se pro Caesare mari committit.

61. Navis in mati, testudo in terra, arborque succrescens. [Note: (61) Festinatio, circunspecta.] Inscript. Mora, et velocitate, optime scilicet negotia ardua administrantur. Mora; ut ante bene perpendantur:


page 536, image: s0608

velocitate; ut cito dein opere expleantur. illud testudo, hoc navis; utrumque arbor indicar. Peretta Cybo Caretta Doria Uxor Andreae.

62. Navis sine instrumentis deserta in mari. Inscript. [Note: (62) Providentiae se divinae committere.] Nullo moderante feror. Id est fortunae ac Deo commisi omnia inter media pericula. Ioannes Bentivolius Princeps Bononiae etc.

63. Gladius, et fax decussatim. inscript. Conficere est [Note: (63) Bellicosus.] animus scilicet, hostes ferro et igne. Ioannes Cracciolus Princeps Melphi.

64. Testudo alata. inscript. Amer addidit alas. Felix [Note: (64) Amor moras noscit.] Princeps Salerni.

65. Vas pice illitum succensumque, Inscript. De bono [Note: (65) Proficere.] in melius: nempe ignis proficit. Ira et Princeps virtute debet ac gloria. Iulius Cybo Malaspina Marchio Massae.

66. Ciconia uno pede in cubo, qui est corpus 6. superficierum, [Note: (66) Gratitudo erga parent es.] sive tessera, ut latini. inscript. In cubo gratitudo: Id est ciconia, gratitudinis in patentes, quos senes alit, nota. Ita profitetur se gratum fore. Albericus Cybo Malasp. Princeps Massae, collocatur Ciconia sub aliquot caeli signis; quod veris et autumni tempus observet profectioni suae destinatum.

67. Candela in medio patentis basilicae, et stellae [Note: (67) Fidei lux captanda.] in caelo. inscript. Aliis spretis te solam, id est veram fidei lucem praefero stellis. Idem.

68. Blatta candelae lucem involat. inscript. Me quod [Note: (68) Ama re noxia.] urit, insequor. forte indignos amores sectatus, forte etiam, quod lucem aulae hispanicae suo malo ama verit, queritur, certe utrimque facile in casus impingitur, Philippus de Lanoy Princeps Sulmonae.

69. Duae metae Romanorum. inscript. Nec citra, nec [Note: (69) Virtus in medio.] ultra. nam ut victoria in ipsa erat meta, sic virtus, quae ita in medio est, ut si citra aut ultra steterit, in vitium amissa virtute incidas. Constantia Caretta Princeps Sulmonae etc.

70. Galeae inversae margini inscriptum. Cautius. quo [Note: (70) Cautela post lapsum.] usus symbolo est Bonifacius II. Marchio Montis Ferrati


page 537, image: s0609

cum neglecta in bello galea vulnus grave in capite accepisset

71. Virgo nuda, arborem dextera aridam, sinistra virentem [Note: (71) Sortem utramque amplecti.] complexa. inscript. utrumque, forte virgo mens est, quae iuvenilis et similis aetatis tempus Deo addice re decreverit; aut, utramque fortunam amplecti. Guilielmus Longospada Marchio Montis Fer.

72. Arcus cum sagittis et clava. inscript. His artibus [Note: (72) Bellicosus.] eminus scilicor, ac cominus: cum hoste pugnando gloriam sectabor, Bonifacius III. Marchio Montis Fer.

73. Canis ad stipitem alligatus custos, inscript. [Note: (73) Fidelis Domino] Fide et patientia scilicet, opus est fideli ministro erga Dominos. Ioannes Iustus Marchio Montis Ferrati.

74. Funis velut serpens in gyros aliquot contortus. [Note: (74) Iniuriam pari.] inscript. Torto et forza. latine Tortura (sive iniuria) et vi. In torto, voce Italica, luditur, quae curvum, seu tortum et iniustum significat, forte iniuriose se tractatum queritur Alphonsus Marchio Estensis: neque enim probabile est ipsum violentiam minari.

75. Anguis gladio dissectus adhuc movetur, et coire [Note: (75) Sperare in morte vitam.] rursum vult partibus, inscript. Dum spiro spero. licet adversis casibus ictus, Antonius Caraffa Marchio Mirabelli.

76. Leo febricitans, ut ferunt, simiam devorat. inscript. [Note: (76) Adulatores a Principe tollendi.] Mihi medelam. Princeps ut valeat, adulatores de aula tollat. Hercules Malaspina Marchio Oramalae etc.

77. Pila ventosa in altum a subiectis brachialibus [Note: (77) Adversa extollunt.] elevata, inscript Percussus elevor. Et nos elevant adversa, et hostes superati. Ioannes Iacobus Medices Marchio Marignani.

78. Pilae quinque ventosae, follis, et syrinx ventos [Note: (78) Vanitas ubique.] spirantia, inscript. Totum ventus est. nempe et superbia, et honor mundi, brevi exspirat, et evanescit. Idem.

79. Sol oriens discussis tenebris. inscript. Quis dicere [Note: (79) Deus cor intuetur.] falsum, Audeat? nempe in Solis divini conspectu, qui omnia illustrat, Ioannes Paulus Sphortia Marchio Caravatii etc.


page 538, image: s0610

79. Duae faces ardentes quos serpens in medio complexus [Note: (79) Coniuges uniti sint animo.] unit. Inscript. Sola, non sola repraesento. nam utraque confuso lumine repraesentat singula, quae videntur; licet corpora luminosa sint diversa: Ita coniuges corpore diversi, animo uniri debent, violanta Bentivoglia Sphortia March Caravatii etc.

80. In curru nimis onusto equi subsistunt, Inscript. [Note: (80) Nimium opprimit.] Prae nimio pondere. Nihil aget, quem nimium onerare volueris, Philippus Croius Marchio Areschottanus.

81. Arbor ad aquas, et sub sole crescit, Inscript His [Note: (81) Gratia Dei cum opibus mundi.] suffulta: nempe divina gratia (forte mariti favore) et mundi opibus, proficiam. Constantia Columna March. Caravatii.

82. Sol ad lunam oppositam conversus, proponitur, [Note: (82) Coniugum amor et auxilium mutuum.] et Soli quidem tamquam marito inscriptum est, Sic mutor ad illam: Lunae tanquam feminae: Me tuis ornari, scilicet radiis iuvat, quod mutui amoris symbolum exhibent Guilielmus Marchio Turremaioris et Hippolyta Caretta uxor. Ille se ita mutari profitetur, ut ab aliis, quam illa (ut sol in eclipsi) nolit videri.

83. Oriens sol inter nubes. Inscript. Etsi displiceam, [Note: (83) Deus omnibus etiam hostibus benefacit.] forte somnolentis aut malitiosis, qui tenebris latere malint, tamen benefaciam orbi et perfringam nubes. Paganus Doria, Generalis Regis Hispaniae.

84. Fax ardens ventis extinguitur. Inscript. Splendor [Note: (84) Forma et honor vanescit.] vanescens, nempe et forma talis est, et honor, et ipsa, vita nostra. Leonora Malaspina Marchion. Terasanae.

85. Palma soli exposita, sine hoc enim negant fructiferam. [Note: (85) Dei ope vincimus.] Inscript. Haud aliter: nempe fructum facio: nos sine gratia Dei, nil boni possumus. Marcellus Pignovius Marc. Rivoli.

86. Palma, cum altera palma coniuge, sine qua etiam [Note: (86) Fecunditas ex consorte.] infrugifera est. Inscript. Mutua fecunditas, nempe coniux coniugi est Hermes Marchio Soncini. etc.

87. Desertus homo in scopulo maritimo, ut vitam [Note: (87) Non vincit qui fingit pericula.] servet nando, in mare se agit praecipitem. Inscript Immergar, ut emergam. paria in arduo forte belli suscipiendi


page 539, image: s0611

negotio sibi tentanda existimavit. Robertus Marchio Pallavicini belli generalis.

88. Caryophillum flos in caule testudine arrosus [Note: (88) Forma vanescit.] marcescit. Inscript. Ogni Belleza ha fine latine, Omnis pulchritudo finem habet. Camilla Pallavicina, Roberti uxor.

89. Lotus herba ad solem sese in flumine extollens, in [Note: (89) Deus et gloria nos erigit.] Euphrate haec frequens, ut Plinius, ex quibus alte depressa, ut manus etiam fugiat, emergit ad solem, et cum illo magis se magisque extollit, denique et occumbit rursum. Inscript. Sic Diva lux mihi, scilicet prodest, ut erigat forte ad amicam, forte ad gloriam, forte ad Deum etiam respexit autor. Ferdinandus Caraffa Marchio S. Lucidi.

90. Canis rogo incumbens, ut Lysimachi et Hieronis [Note: (90) Fidus usque ad mortem.] Regis, amore dominorum. fecere inscript. Intrepida fides. nempe in mortem usque. Petrus Franc. de Malaspina Marc. Aedificiorum.

91. Tigris raptos insequens catulos ad speculum, arte [Note: (91) Specie veri fallere.] venatoria obiectum, haeret, rata suos se in imagine catulos tenere, qui multiplici speculo hic plures refulgent, in script. liber alitate et mora liberalitate quidem, quia appropinquante fera celerrima unum venator abicit catulum, quem dum refert, dumque ad specula obiecta sistitur, mora eam fallit. Ioannes Baptista Castaldus Marchio Mortarae etc.

92. Stylus ferreus in quadrato marmore sub sole. inscript. [Note: (92) Constanter persequi.] Non cedit umbra soli Ioannes Iacob. Trivultius Dux Gallorum in Italia, ob aemulationem cum Ludovico Sphortia, ducatus Mediolanensis, contra Nepotem, invasore, usurpat hoc symbolum, in quo licet se umbrae comparet et Ludovicum soli, non tamen cessurum minatur.

93. Vitis arbori adhaeret, inscript. Me tuis adhaerere [Note: (93) Ope maioris niti.] ramis, nempe, iuvat,, Theodorus Trivultius Marchio Picichitoni Regem Galliae arbori, se viri comparat.

94. Ignis surgens iuxta manus, ad fidem, sociatas. [Note: (94) Amor verus semper crescit.] Inscript. Nunquam deorsum, scilicet ignis fertur; sed contra quam alia elementa ad altiora tendit. Ita verus annor


page 540, image: s0612

semper assurgit, bene quidem, si ad Deum. Olympi a Ursina March. Monticelsi.

95. Femina Palladis hastam, dextra, serpente implexam [Note: (95) Coniugum pax et fides laudanda.] tenens, sinistra Iunonis Pavonem indigitans. Inscript. Utrumque, nempe pacem, et decorem formae, ae dignitatem nominis tuebor. Portia Ceri Marchion. Riani.

96. Fortuna in orbe, velo expasso, nuda ac semiflexa. [Note: (96) Fortuna uti favente,] inscript. Volente, scilicet, fortuna tollar in altum super communem hominum sortem. clelia Farnesia March. civitatis novae.

97. Falco annulum cum adamante complexus. Inscript. [Note: (97) Constans fides inter adversae.] Semper, nempe constans ero, inter adversa licet, in fide: nam adamas vix igne emollitur, vix malleo teritur. Petrus Medices fil. Cosmi Magni Ducis Hetr.

98. Quatuor trunci virides in tetragonum dispositi [Note: (98) Libido adolescentiam perdit.] succensique. inscript. In viridi teneras exurit flamma medullas. qua consumpta ante tempus exarescunt: ita qui in adolescentia cupiditatibus malis exuritur. Petrus Medices fil. Laurentius Ducis Urbani.


page 541, image: s0613