24 July 2001 Susanne Mussmann
TEI header added


page A1a, image: s001

Elegiae a IOHAN. MAIORE D.conscriptae: Deo, et virtuti.ANNO MDXXCIIII.


page A1b


page A2a, image: s002

ELEGIAE a Iohan. Maiore D. conscriptae.

ELEGIA IN DIE MAGORUM.

HAc nos lege bonis impedimus artibus aevum,
Ut dent signa homini de sapiente Deo.
Is cum notitiis cerebrum formavit, ut essent
Virtuti, et studiis semina prima bonis.
Nam sunt notitiae radius de luce superna,
Ut mens cognatam se sciat esse Deo.
Hinc ignem in ferula traxisse Promethea caelo,
Et luteos homines hoc animasse ferunt.
Ut nisi sint homines caelique, Deique sagaces,
Quid nidi res stupidae sunt, et inane lutum?
Palladaque ex cerebro fingunt Iovis esse creatam;
Artes dona Dei sunt, et imago Dei.


page A2b, image: s003

Qui negat esse Deum, nec scit quam providus idem est:
Si sua membra videt, tunc sciet esse Deum.
Corporis apta strues, sapientem denotat artem:
Mens de iustitia vindice multa docet.
PLENIUS at sentit sacti experientia coetus,
Qui Christum ex patria mente scit esse satum.
Si cui scire amor est, quae sit sapientia verax:
A te Nate Dei non aliunde petat.
Iustitiam te Christe suam cognoscat, et unum
Non dubitet cunctis opposuisse malis.
Certior et melior non ulla scientia Christo est;
Quisquis ab hoc didicit praeside, doctus erit.
Artibus usa bonis tamen est gens credula semper:
Nam res in medium ferre sine arte nequit:
Artis ut ex ductu tres ad praesaepe magistri
Perveniunt nato virgine matre Deo.
Nuntius his sumpta fulgens in imagine stellae
Certa dat incertae iura, modumque viae.
Ture Deum, regemque auro, myrrhaque fatentur
Qui sit mortales missus obire vices.
Arte sua, ac opibus decorant cunabula Christi,
Tresque facultates per tria dona notant.
AUT de persona dubitant, aut numine Christi,
Qui non se studiis excoluere bonis.


page A3a, image: s004

Sunt apud hos tenebrae de magnis rebus obortae
Qui res inculta voce tulere sacras.
Saepa vel ambiguo, vel sensu accepta sinistro
Ad cumulum errorum vox fuit una caput.
Cumque Dei Natus sibi colligat agmina terris,
Sitque opus ut varia pectus ab arte colant:
Non dubites, Christo iucundos esse labores,
Cum tenerae pubi iura diserta damus.
Gratia si fallit spem nostram, et vota: ferendum est;
Nam sine spe virtus obsequiosa Deo est.
Si nos voce sua regit, et dat cernere Patrem,
Ac habitat Flatu nostraque, nosque: sat est.
Tantum saeva lues non dissipet agmina ludi:
Nec foris exurgant proelia, rixa domi.
Saepe ducum litui doctorum ex lite creantur;
Bella foris frangit, pax stabilita domi.
SED quia pars operae est studii exploratio nostrae:
Censuram solito more subire meam.
Vestraque si dabitis mihi nomina: clara reponam
Pro fructu in studiis nomina cuique suo.


page A3b, image: s005

ELEGIA IN PENTECOSTE.

PRodita Iessaeae domui, Solymaeque colonis
Exhibuit misso Flamine fata Deus.
Namque viros lustrans bis sex in imagine flammae,
Exeruit linguas in nova verba pias.
Quanti nostra salus Patri est, quod ab ordine trino
Miserit aequales lumine, vique duos?
Natum, qui propria nos morte a morte redemit;
Flatum, qui vegeto lustrat in igne pios.
Hunc Pater impertit Nati prece supplice victus
His qui suscipiunt caelica pacta fide.
Indit et his lucem, qua culpae tacta dolore
Gratuitae agnoscant corda salutis opus.
Datque fidem, qua se statuant in amore receptos
Esse Dei: et veniam labis habere suae:
Et sibi iustitiam tribui, quae funere parta:
Vitam, quae reditu Christe parata tuo est.
Ergo Deo curae sumus, et nulla arma timemus;
Nos amat ex Nati tactus amore Pater.
Obvia regnantis sentimus numina Christi,
Credimus et iustas pondus habere preces.


page A4a, image: s006

Ut prece tentemus Patrem: nos incola Flamen
Proposito nobis Patris amore, movet.
Flectit ad obsequium, et pravos dat vincere motus,
Ut sont praeceptis aemula corda Dei.
ERGO rudimentum de sacro ediscite Flatu;
Cum Patre, cum Nato est, itque ab utroque Deus.
Numine par illis, sed in hoc diversus ab illis
Trina quod emanans res ab utroque venit.
Hoc iungente sumus capiti membra insita Christo;
Hic dat vitam animis, arbitriumque movet.
Vertit ad obsequium divinae pectora legis,
Efficit et motus, aequaque facta Deo:
Ut quae dictamen rationis praecipit intus,
Hic morem, ut frenis subdita membra, gerant.
Hoc duce fundatur Christi in rationibus agmen,
Huius et hic uno flamine membra regit.
Cumque Dei proprium ius servet, ut adsit ubique:
Iure Dei proprio noscitur esse Deus.
Si modo vult, factum est: res est sua sola voluntas,
Natura Domini iussa sequente sui.
Huius ab instinctu fudere oracula vates;
Instruit hic sensu cum meliore rudes.
Credimus huic: si mens scripturis aequa sacratis,
Legatisque Dei vult adhibere fidem.


page A4b, image: s007

Credimus in Flatum: dum mens amplectitur ipsum
Notitia clara, nec simulante fide:
Cumque revelatae servamus semina lucis,
Unde salus nobis manat, honosque Deo.
HINC bene Spiritui nomen fert gratia sacro:
Auctor et in nobis dicitur esse precum.
Lux sua dat nobis, ut cognita gratia Patris
Cuique sua aptetur concipienda fide.
Gratia, res omnes verbo complectitur uno,
Esse fide iustum: luce perenne frui.
Mentio facta precum, sub nomine colligit uno
Totius obsequii remque, gradusque novi.
Nam movet is mentes, ut sit fiducia votis,
Mite cor aeterni cum liquet esse Patris.
Nam Deus humanum genus est complexus amore,
Ne totum merita morte perire velit.
Sed dedit in medium nobis sua gaudia Natum,
In cruce qui nostro nomine fata tulit.
Quique sui asseruit pretio nos sanguinis omnes;
Hoc pretium est maius, quam scelus omne fuit.
Ut qui confugiant ad Christum, et vulnera spectent,
Et sese his ipsis implicuere fide:
Non in ius veniant necis, ac tortoris acerbi:
Sed superae obtineant conditionis opes.


page A5a, image: s008

Hae sunt, vita, salus, pax, gaudia, gloria, lumen,
Iura boni summi, res sine fine Deus.
SED quibus hunc Flatum Deus aethere mittit ab alto?
Qui sunt Iessaeae credula membra domus.
Haec domus, est coetus sacer, est domus inscia finis,
Quam non ignis edax, nec vaga perdit aqua.
Haec fert doctrinam de pace, auctoreque pacis
Cui Iessaea domus carnis origo fuit.
Est igitur Iessaea domus gens sparsa per Orbem,
Quae fidei unius lege fit una cohors.
Applicat haec animo patefactam a Numine vocem,
Quam patres veteres, quam sonuere novi:
Quamque Luthere situ purgans, (et ques fuit alter,
Qui tulit in corpus, quod fuit ante vagum?)
Voce gravi, et calamo in lucem de nube tulisti;
Quam repetit nostrae vox hodierna scholae.
Sic et membra domus Iessaeae vera vocemur,
Cumque domo dominos proteget ala Dei.
ERGO datam in pectus sacrato a Flamine legem
Exprimere est aequum moribus, arte, fide.
Non sacrum vetitis Flatum expellatis ab ausis;
Non habitat turpes Aura serena domos.
Hospite quo pulso, mens errat, et indiga luce est,
Et Furiae stabulum fit domus ante Dei.


page A5b, image: s009

Haec genus omne mali secum trahit: arma, luemque
Et, posita ad luxum caelica frena, famem.
Non igitur facto, nec dicto hunc laedite Flatum:
Non veniam, in Flatum qui scelus edit, habet.
SUNT tamen hunc contra verbis audacibus orti,
Qui fluere a Nato cum genitore negent.
Ast horum ratio ratione carere reperta est,
Quod, quia sit simplex, esse ab utroque nequit.
So Patris et Nati virtus est una duorum:
Unum etiam simplex esse ab utroque patest:
Hinc et principii ratio sunt unius uni,
Ex quo procedit tertia flamma Deus.
Producit solide Pater; ergo Filius aeque;
Unus enim Nati est cum Genitore vigor.
Cumque prius Christus se verum nuncupet ipsum:
A Patre qui veri mittere Flamen, ait:
Non se principium Flatus tacet esse sacrati;
Iuncta Deo virtus, est vigor ipse Dei.
Sed Patris et Nati cum sit vigor unus et idem:
Hinc etiam Flatum mittit uterque sacrum.
SIC voces hominum divina voce refutes,
Nec, nisi quod fidei est cum ratione, probes.
Unus enim ac idem est semper Deus: attamen in se
Trinus ab effectu noscitur esse suo.


page A6a, image: s010

Gignit ab aeterno Natum Pater: exit utroque
Spiritus aequali dives honore Deus.
Mens Pater est, Natus ratio, Flatusque voluntas;
Est trinum specimen, vis tamen una tribus.
Omnia per Natum Genitor Spiraminis auctu
Perficit in trino numine numen idem.
Inde Pater dixit; sed Filius omnia fecit;
Spiritus haec vidit quod boma cuncta forent.
Principium Genitor locat, et fundamina rerum:
Filius effingit: Spiritus orta fovet.
Ergo homini vitam generat Pater: attrahit in se
Filius hanc referens: Spiritus alta docet.
Nam trahit ipse Pater per Nati verba sequaces:
Corda sed aspirans Spiritus apta facit.
Nil sine vi supera valet ex se nostra voluntas,
Pendula sed solo de miserante Deo est.
Labe sua cadit, arte sua sed surgere nescit,
Gratia ni lapso porrigat aequa manum.
Ex nobis vitium est, ex Numinis arte levamen;
Culpa homini propria est, sed medicina Deo.
Corporis in melius facile est convertere morbos,
Non huic arma movet qui movet artis opus.
Ast anima ex falso capta oblectamine culpae
Est fera cum veram gratia donat opem.


page A6b, image: s011

UT des ergo Dei Flatum, te Christe precamur;
Nam Patris ad dextram par Deus ipse sedes.
Ut cum sint homines fratrum vice, carne recepta:
Fac nos participes numinis esse tui.
Tu similem accendas in nostro pectore lucem,
Qualem a Patre datam Patris imago geris:
Eque tua humanos natura manat in artus,
Exque his in nostrae germina carnis abit.
SED quia doctrinae datur idem munere Flatus:
Doctori pretium ferte, Deoque preces.

ELEGIA DE CORNIBUS CERVINIS, QUAE CERTO TEMpore sanguinem ex ramis emiserunt; alterum in oppido IESSA, semel anno 1525. diebus XIIII. ante seditionem rusticorum: ac iterum anno 1547. diebus XIIII. ante initium belli Germanici; Alterum vero in urbe Lipsia, anno 1576.


page A7a, image: s012

SAepe Deus poenae praemittit signa futurae,
Ut monitus vitam corrigat asper homo.
Si redit ad frugem: tunc lenit fata, vel aufert;
Transigit haec, mores ni sua cura regat.
Res etiam sensu vacuae argumenta dederunt,
Ante fores caedum quando pericla forent.
Saepe solo avulsi frutices misere cruorem;
Saepe rubris guttis horruit unda minax.
Hic ubi IESSA sita est, parva urbs prope Leucoris urbem,
Seque gravis laeto palmite tollit apex:
Tunc ramosa nigro stillarunt cornua tabo,
Cum furia agrestes movit in arma viros.
ANte gravis bello has peteret quam Carolus oras,
Rursus ea in roseo rore dedere notas.
QUINque decem ierant a nato saecula Christo,
Cum totidem et lustris fecerat annus iter:
Mane novo in Philyra stillavit sanguine cornu:
(Lux ea sacra tibi Barptolomaee fuit.)
Ac interposita est guttis mora nulla cruentis,
Postquam ter peragunt noxque, diesque vices.
Ex geminis infra ramis de parte sinistra
Emicuit fluxu semper eunte cruor.
Detulit hoc cornu Thomas ex orbe Polono
Dulcis amicitiae nomen, et omen habens.


page A7b, image: s013

Messibus id multis summa intra tecta iacebat:
Post clavo paries suscipiebat onus.
Nempe iubar magnos bis ter confecerat orbes,
Ante abiit ramis quam cruor iste suis.
QUAle sit his signis omen: documenta dederunt
Bella duo in versu commemorata meo.
Non temere in terris, nec in aere signa resultant,
Sed Deus his homines ad meliora vocat.
Si dubia interdum poenae sit forma sequentis:
Non tamen eventu libera poena suo est.
Quid cruor ostendit, nisi quod sit imago cruoris
Quem, nisi fata vetent, barbara sica dabit?
Imminet a Borea furor unus, et alter ab Euro:
Inter et Europae sunt fera bella plagas.
Ac aliis alii pingunt sua crimina fucis;
Religio velum est, quo scelus omne tegunt.
Unde rei siccae, qua fibra et sanguine cassa est,
Aut gigni, aut regeri gutta cruenta potest?
Non ego sollicite causas inquirere tentem,
Et bene si possim, non aperire velim.
Nec facile, aut tutum est signorum exponerer sensus;
Falsa referre pudet, vera referre nocet.
Quidquid erit, flectenda Dei iusta ira precando est;
Fatam non alia vi superare datur.


page A8a, image: s014

Nos decet e medio causas auferre minarum;
Effectus causa nempe cadente cadit.
Sed nos materiem damus, et sua robora poenis:
Hinc cumulum ad poenas adiicit ira Dei.
SED tu Christe potes facere et servare quietem;
In verbo, et gremio pax sita nostra tuo est.

ELEGIA DE CICINDELA, quae alio nomine Lampyris dicitur.

NOcte volat circum nitida Lampyris in alvo;
Natura ut vario ludit in Orbe modo.
Non vi, nec spatio est, ceu Crabro praeditus armis:
Clara sed in medio pectore squama nitet.
Quaque movet cursus, secum sua lumina gestat,
Quae nullam pluviam, flamina nulla timent.
Ludere scintillas, aut lucida monstra putares,
Tam bene nativa cum face lustrat humum.


page A8b, image: s015

Sic tenui specie est gens Christi ad regna potentum:
In cruce sed fidei praedita luce manet.
Dumque orbis proceres somno, vinoque sepulti
Tela Dei, et furias in sua fata trahunt:
Praelucente fide volat haec, atque omnia lustrat,
Et praeit exemplo religiosa suo.
Ergo velut rapti quaerens vestigia Christi
Hac, illacque suam fert animosa facem.
Saepe piis nox est, Fidei sed luce reguntur:
Lucet enim in tristi tempore vera fides.
Saepe Dei virtus tegitur ceu nocte sepulta:
Quaerit eam, et tandem repperit alma fides.
Dum sua non subito apparet post funera Christus:
Sublatu penitus femina clamat herum.
Parce, inquit, lacrimis, Ego vivo, ac funera vici:
Vive fide, et victrix tu quoque mortis eris.
HAEC ita Lampyris volitans sub nocte monebat:
Multa quoque in somnis edocet ipse Deus.


page B1a, image: s016

ELEGIA IN FEriis nataliciis Christi.

SAlve vera Dei proles, hominumque redemptor
De Patre qui natus, cum Patre semper eras.
Non genitor nato prior est in numine, et aevo,
Posterior natus nec genitore suo.
Debita sed postquam complerunt tempora Parcae;
Virgo Deum, atque hominem Flamine feta parit.
Ac si conciperet tellus minor aethera magnum,
Stella suum Solem, filia casta patrem.
In te mirando coalescunt foedere in unum
Conditor ipse Deus, condita massa Deo.
Et tu virgineum Semen pede proteris Anguem;
Qui se, qui nostrum perdidit omne genus,
Vivere iussa fuit, quae per te massa creata est:
Credula sed sine te, nil nisi mortis erat.
Nunc quoque mortis erst, nisi tecum ivisset in unum;
Ex hac ut vitam cetera massa trahat.
Redde igitur nobis vitam, et vim destrue mortis,
Tuque homo, sis homini per tua facta Deus.
Massam quam retines nostra est: sumus ergo vicisim
Cura tua, et nostro Christe dolore doles


page B1b, image: s017

Ceu palmes de vite, fide sic pendeo de te,
Tu mihi sis vitis, sim tibi palmes ego.
Quod simus, ac erimus, quod habemus, munere habemus
Christe tuo, et nostra est, te duce parta salus.
Quam paucos meriti sensus tamen afficit huius?
Dum probro exagitant te, meritumque tuum.
Te negat esse Deum fera gens Orientis: ac illic
Itala de meritis detrahit ora tuis.
Multi, damnatos revocant Acheronte furores,
Et turbant animos in pietate rudes.
Hinc partes fiunt, ad Martemque itur ab arte,
Et longi attrahitur tela nefanda mali.
Quae rerum sit forma, vides: concordia si non
Ulla domi est, ecquae pax foris esse potest?
Tu mala ad haec oculos o dirige Christi, nec umquam
Assumptae massae desere membra tuae.
Nostra salus, et honos agitur tuus: illa, vel ille
Sic cadit, heu frustra tot mala passus eras.
Sed non tot frustra potuisti ferre labores:
Ergo simul serva nosque tuumque decus.
Ceu qui fasciolis alvi latet insitus infans,
Et sua per cannas pabula lactis habet:
Sic Verbi involucro tegimur, spesque insita Verbo
Sacrarum rerum munera prima capit.


page B2a, image: s018

Mox ubi de latebris in lucem exibimus almam,
Plenius ex Christo mens pia fonte bibet.
Ne tamen involucrum laceretur ab hostibus illud,
Quos mentes vitae spe melioris alit:
Effice, pacatis ut sedibus ipsa iuventus
Mores, et vitam cum pietate regat.
Sancte puer, Sol iustitiae, ros aethere stillans,
Et flos Iessaei candide regis honos:
Vita, salus, requies, spes, et medicina: sed idem
Serpentis virus, mortis amara lues:
Respice nos blandis oculis, nam lucet in illis
Cor Patris, et iungens tertia Flamma duos.
Nam licet immensum nativae prolis amorem
Exuat in partus mater acerba suos:
Non tamen ipse tuos alio convertis amores:
Corde tuo pennas nullus habebit amor.
Tu, quamquam Deus es, tamen hac in imagine nostra
Nasceris, et nobis nasceris alme puer.
Annus finit iter, finem da Christe malorum,
Et veniant anno iam bona fata novo.


page B2b, image: s019

ELEGIA IN PAschate.

REx superum clausas qua tempestate rapinas
Duceret e vinclis Styx tenebrosa tuis:
Extulit ad Stygios victricia signa Tyrannos,
Pertulit et magno maximus ipse metu.
Hoc ultore, suae senserunt robora dextrae
Collabi, et rapidos irrita ferre notos.
Ergo omnes trepidare metu, et convertere terga,
Invisum et latebris abdere quisque caput.
Quam vellent tacitos in apertum ferre furores:
Terret inaccessi luminis ille nitor.
Et gravius furerent, si non Mors hausta triumpho,
Sanguinis et pretio culpa soluta foret.
Ille et Tartareum serpentem in vincula traxit,
Et caput impositis pressit ovans pedibus.
Dicite io Paean, et sacri signa triumphi
Aspicite: extinctos non sua busta tenent.
Quondam umbra tenues, nunc corpora [(printer); sic: corpore] lumine amicta,
Redditaque his auris agmina sacra patrum.
Quantos ille sua perpessus carne dolores?
Luctanti quantos corde dedit gemitus?
Cum Sol optabat fessos dimittere currus,
Nec solitum terris praestitit officium.


page B3a, image: s020

Quantum culpa malum est? aliena, infectaque culpa
Impulerat vitam subdere colla neci.
Iste dator vitae, vitae decus exuit omne,
Et iacet in gelida triste cadaver humo.
Sed Deus est, et habet ius vitae et mortis in omnes:
Ergo refert massae lumina adempta suae.
Naturaeque suae forma te vestit eadem,
Qua tumulo surgens ipse videndus erat.
Exuviisque tuis vitales inserit auras,
Cum nec erit morti, criminibusve locus.
Quid nunc omnis homo est, nisi mortua [(printer); sic: mortuo] crimine massa?
Ossa, cinis, pulvis, nomen, imago, nihil.
Vidi [(printer); sic: Vide] ego mane rosam nasci cum lumine Solis,
Et vidi rursùm [(printer); sic: rursum] sole cadente mori.
Non haec massa tamen poterit sub morte teneri
Insita naturae maxime CHRISTE tuae.
Cuique tui Flatus fudisti in pectora partem:
Hic in utrisque habitans unus utrique ligat.
Immortale fuit mortali in corpore VERBUM,
Non igitur tristi morte retentus eras.
Sed iam iam superas emergis victor ad auras,
Et vinctos letis compede solvis avos.
Ver erat, et toto numquam Ver pulchris aevo,
Quo tot erant bustis agmina ducta suis.


page B3b, image: s021

Assedere patres natis, monumentaque saecli
Posteritas avidis auribus hausta bibit.
Hic iuvenum chorus, ille senum, qui dicta serebant,
Materies dictis unica Christus erat.
O quam saepe suos deplorat pectore lapsus,
Mox laetus Christi minera iactat Adam.
Ut gaudet, collecta videns tot lumina mundi,
Quae caput, et doctor colligit ipse lo/gos.
Quam bene describit vitae decora illa futurae?
Lux erit, et viso gaudia summa DEO.
O propere vestris decurrite tempora fusis,
Et cito lanificae volvite saecla deae:
Et cum temporibus nostra praecidite curas:
Quo citius, tanto gratius omne bonum est.
Nec tu Christe tuam revocasti ad lumina massam,
Solus ut aeternis ipse fruare bonis:
Sed tu qui caput es, tecum de morte reducis
Membra tuae massae consociata fide.
Ceu vitam a trunci vita trahit insita planta:
Mensque capax vitae est, quae tibi iuncta fide est.
Victor io salve: tu mortem morte necasti,
Vitaque iam nobis te redeunte redit:
Tu vitam repetis, quo regenes semper, et intus
Accendas lucem, notitiamque Dei:


page B4a, image: s022

Et foris ut serves doctrinae munia sacrae,
Per quam spirator credula corda subit.
Accipite ergo animis Christum, Christique triumphum,
Et vestram factis quisque probate fidem.
Non ideo hic obiit mortem, et de morte redivit
Ut tu secutus crimina mortis ames.
Ille tuam ob culpam moritur, tu vivis ob illum,
Vive igitur, saevae nec tere mortis iter.
Nam tibi quid prodest Christi victoria in hostes,
Si te hostem victor senserit ille suum?
Is de morte redit, quo lapsam in mente refingat
Iustitiam, et primi munera sancta status.
Sed tu quem cogit sua culpa occumbere leto,
Iustitia Christi nitere, vivus eris.


page B4b, image: s023

ELEGIA DE CHRISTO, IN AGOne constituto.

QUi me cernis homo: te cerne, tuumque reatum:
Nam sine morte forem, tu nisi mortis eras.
Quod patior, tua culpa facit: quodque impleo legem,
Iustitiam mereor, tu modo crede, tibi.
A cruce tu pende, namque in cruce pendeo pro te,
Qui DEUS, et qui sum crimine purus homo.
Sed pro labe tua factus vadis ante parentem
Quae tu debueras, haec cruce solvo mea.
Te finxi: pro te solvi: te ex hoste recepi:
Sum tuus, atque meum sit meritum omne tuum.
Quid maius poteram dare, vel tu poscere maius?
Magnus amor certe est hostis amore mori.
EN caput, ut spinis urgetur? ut aemula Soli
Lumina, iam tenebras, omina mortis, habent?
Os quoque, quo verae trado praecepta salutis
Inficitur tristi felle, meroque gravi.
En faciem, qua sancta oculos gens pascere gaudet,
Quam pugnos, et quam livida sputa tulit?
Quaeque manus ad opem promptae sunt tegmen, et umbra,
Dispansae in rigido stipite vulnus habent.


page B5a, image: s024

Cerne pedes unco fixos, quibus aequora pressi
Summa; quibus colubri frango nocentis opus.
Cor, quos amore tui flagrat, terebrabitur hasta:
Vixque habet nobis iam nova plaga locum.
Reflat lingua, favens hosti: et laeta arva latroni:
Discipulo matrem dans: animamque patri.
Est transacta salus, et vatum fata priorum,
Ergo meae vitae finis, origo tuae est.

IN NATALEM Domini.

OMnis agit grates hodie gens credula Christo,
Quod peragit sumpta carne salutis opus.
Non vult perpetuam a caelo nos ferre repulsam,
Sed veniam nobis impetrat ante patrem.
Fasciaque aerumnis subiecta apparet in orbe,
Insertosque humeris portat ad astra suis.
Utque Deos faceret nos, terrae e stirpe creatos:
In terram veniens aethere, factus homo est.
Semper erat cum patre Deus, par numine et aevo,
Nec tamen amittit quod sibi semper erat.


page B5b, image: s025

Ipse Deo, vicibus factis, hominem addidit imum,
Inque homine haud summum perdidit ipse Deum.
Vult fieri quod fecit opus: res mira, quod implens
Cum patre cuncta Deus, ventre latebat homo.
Unus nempe DEUS, pater est: Deus unus, imago est:
Et DEUS unus, ab his quae venit Aura sacra est.
Nec tres, sed DEUS est unus: tres voce, triplexve
Numinis est specimen, sed vigor unus inest.
Nec tamen hi quod sunt unum omnes carne teguntur:
Res soli Christo est congrua carne tegi.
Est aliud spirans anima a ratione sagaci:
Et tamen ipsi animae vis rationis inest.
Una anima est: sed non animae et rationis eaedem
Sunt operae: vivit mens, ratioque sapit,
Et cum sint unum: ratio vim sola sagacem,
Sola anima et vitae dulce ministrat opus.
Nec tamen aut anima est sine vi rationis acutae,
Aut ratio absque animae vi vegetante suae.
Sic quamvis pater et natus sint iugiter unum,
Sitque unus tot qui regit orbe DEUS:
Non tamen assumpsit genitor consortia carnis,
Sed soli genito convenit illud opus:
Ceu sapere, est soli rationi popria virtus,
Sit quamvis anima non resoluta sua:


page B6a, image: s026

Sic calor, et splendor radio sunt semper in uno:
Sed calor exsiccat, lumina splendor agit.
Et quamvis a se nequeant utrinque resolvi:
Non tamen officio gaudet uterque pari.
Splendor opus lucis proprie, non suscipit aestum:
AEstum, non lucem suscipit ergo calor.
QUAS res nunc aliqua saltem praeludimus umbra,
Exacte in supera gens pia sede sciet.
Nos quantum fidei nostrae iam scire necesse est,
Ex verbi uberibus sugimus ore pio.
Ceu puer est solo contentus in ubere matris:
Sic ratio in verbi limite nostra manet.
Tunc Christus liquida res ipsas voce retexet:
Semina nunc rerum discit alumna fides.
Credimus hunc nostrae caput et causam esse salutis,
Et bona de cunis nostra venire suis.
VERBUM patre satum sine tempore, tempore factum
Est caro, quod salvo virgo pudore parit.
Nec de sede poli, at sumptum de virgine, et huius
Formatum ex puro sanguine, corpus erat.
Cum natura duplex specimen concurrat in unum:
Tunc idem Deus, et crimine purus homo est.
Sed sua vos generum, generum in compagine salva est:
Non fecit mixtum copula facta genus.


page B6b, image: s027

Unde voluntates, viresque in rebus agendis
Sunt geminae: una homini convenit, una Deo:
Unum et commune est specimen carnique, Deoque
Sed carni, atque Deo ne genus esset idem.
Non homo, vel res naturae socia addita Verbo est:
Hinc Deus, haud aliquis virgine natus homo est.
Nam Verbi in specimen natura humana recepta est:
Respectu specimen non habet ille sui.
Hincque pati ignarus, natura passus in illa est
Quae potuit casus, tormina, fata pati.
Seu: quia non natura Dei vice vertitur ulla,
Vult Deus in propria carne subire vices.
Morte carens, mortem suscepta in carne subivit:
Qui numquam moritur, membra levavit humo.
Namque Dei veri gustavit gratia mortem,
Quamvis natura vita sit ipsa Deus.
Quique piis umbris [(printer); sic: vmbris] est ipse regressus ab umbris,
Sustinuit proprium condere corpus humi.
CHRISTE tui meriti valor est ex foedere Verbi,
Quod tulit in specimen carnem, animamque suum.
Foedere nobiscum facto conducis in unum
Assumptae massae credula membra tuae.
Tu foris in Verbi compellas munere coetus,
Intus et ostendis teque, patremque fide.


page B7a, image: s028

Te tamen afficiunt probris Occasus, et Ortus:
Hic genus, at meritum detrahit ille tibi.
Te contra varii sint orti Christe furores,
Et vis doctores laesit acerba tuos.
Nam qui vi capitis trita est: tunc figere dentes
Gaudet in infirmos vipera nigra pedes.
Sed speciosa pedum tamen ipsa figura sacrorum est,
Qui bona de facta nuntia pace ferunt.
Nempe, quod ira patris prece Nati ac munere cessit,
Ruptaque labe hominis pax, nece sarta Dei est.
Iusto poena, reis venia est: sic namque salutis
Gratia iustitiae mixta peregit opus.
Quos lapsum reputat pro iusto gratia patris:
Maius opus mundi conditione venit.
VOS igitur laetam fama hanc de pace ferentes
Fas est muneribus, fas et honore sequi.
Vult Deus in terris munus superesse docendi,
Aeraque doctori solvere iusta, pium est.
Quare, ne careat cultoribus ara: replete
Aere decente aram, laude frequente Deum.


page B7b, image: s029

IN DIE S. Michaelis.

CUm Deus aetheriae nos muniat obice gentis:
Nil vacuum a diris hostibus esse monet.
Non opus est pace excubiis, sed turbine rerum:
Vis igitur praesto est plurima, rara quies.
Sed qua parte malum tollatur, et arte levetur,
Lyncea si restent lumina, nemo videt.
Ille videt, quem nil latet, et mortalia curat:
Omnibus in promptu est provida cura Dei.
Praesidium adiungit nobis: Quale? aetheris alti,
Nam sine vi, nisi vis subvenit alta, sumus.
Si tanti proceres pro nobis proelia miscent,
Indicio est vires hostibus esse suas.
Ergo Deo grates agimus, qui rebus in arctis
Militia tali nostraque, nosque tegit.
Et quia circumstat series nos densa malorum:
Caelestem assidua voce rogemus opem.
Semper in excubiis remanet, noxasque repellit
Addita sacratis coetibus alta cohors.
Tectus ab agminibus Syriorum evasit Elisa:
Castra Dei Isacides vidit adesse sibi.
Filius ipse Dei Phariam linquentibus oram
In forma statuae causaque, duxque viae est.


page B8a, image: s030

Illi turma latus passim caelestis obibat,
Scintillae in specie concomitata ducem.
Obicitur vates Chaldaeus praeda leonum,
Hunc tamen a rabie caelica turba tegit.
Exit ope aligerum PETRUS de carceris umbra,
Cum pro doctrina triste subiret onus.
Effera vis tentat doctores tollere ferro:
Iniecit at ferro lucida turma manus.
Quippe manus harum rebus sentimus in arctis,
Etsi non oculis obvia turba patet.
Ac ut erant vigiles isti super arbore praesto,
Cum pia gens pressa est in Babylone iugo:
Sic a clade tegunt urbes, a tabe veneni
Quae generi praebent hospita tecta sacro.
O amor aetherei Patris, qui flamina caeli
Custodes nostri corporis esse dedit.
Imo, a sede sua voluit demittere Natum,
Ut nostra assereret sanguine iura suo.
Arma movet nobis magna vi ductor Averni,
More lupi imbelles diripientis oves.
Scit Deus, ac cernit quo res discrimine nostra est:
Sed captus hominum cladis imago fugit.
Si mens, aut oculi tot nostra pericla viderent:
Mox horror subitus fata suprema ferat.


page B8b, image: s031

Aeris in campis horrendum vertitur agmen
In nostram eiciens ignea tela caput.
Vult agere in tristes ausus, delicta, furores,
Aut premere innumeris corpora, remque modis,
Excitat hic flammas: alibi vim fundit aquarum:
Dat causam ad caedes: virus in orbe ferit.
Quippe facultates Iobo detraxerat omnes,
Sparserat et foeda viscera tota lue.
Nunc quoque frena Deus permisit laxa furenti,
Ut contage urbes, culmina, rura premat.
Saepe parens natos, nati liquere parentem:
Dedidicit leges insita flamma suas.
Nec motis species est aeque horrenda videnti
Ac violata fides, officiique fuga.
Iste metus nimius socialem extinguit amorem,
Visus et est curam, vimque negare Dei.
Ut magis accersat divini Numinis iram,
Frangenda officio quae pietatis erat.
Non moniti exemplis poenae, te Christe vocemus
Ut reprimas dirae semina sparsa luis.
Dispersumque scholae corpus tu collige rursus,
Ut tibi sint coetus hac regione sacri.
Gemma fere Europae totius, ludus ad Albim
Et fuit, et nis me spes mea fallit, erit.


page C1a, image: s032

Sed puto non fallet, nam stas pro partibus huius
Dux Michael summi compar imago patris.
Hac spe, non animum, aut operam submitte timori,
Fata dabunt aliquo nos superesse loco.
Te partes obeunte tuas, Musasque colente
Aliger officio praeside coetus obit:
Ne pes obiectu lapidis, latus arte sagittae,
Vita venenato flamine tacta cadat.
Tam tristis species, miser et status undique rerum est,
Tam superi, et manes omina dira ferunt:
Ut vitae leges, et honestas omnis, et omne
Officium extrema sorte putetur agi.
Triste fugam agminibus doctis vitium aeris infert:
Mars etiam hos toto pellere ab orbe parat.
Num fas, et pietas igitur sera illa manebit
Semina: si qua tamen semina sera manent.
CHRISTE Deus, custos humanae gentis, et auctor,
Nunc vox nostra tuum robur, et arma vocat.
Barbariem a studiis prohibe, a pietate ruinam,
Pelle famem, bellum discute, tolle luem.
O Deus, Augustum patriae tutare parentem,
Cumque pio Domino tuta sit alma domus.
Praeque aditu regni sedeat custodia caeli,
In regno, pietas officiumque fori.


page C1b, image: s033

VOS, ut sacra Dei possint celebrare ministri:
AEre, fide, studio sacra iuvate Dei.

IN PENTECOSTE.

EXpleto redit orbe dies, quo flabile numen
Invasit coetus igne micante sacros:
Omnibus et linguis sparsit nova iura salutis,
AEquum velle docens omnibus esse DEUM.
Una quidem natura DEI est, sed in ordine trino:
Persona officio cognita quaeque suo est.
Gignit ab aeterno Natum, Pater: exit utroque
Spiritus aequali semper honore DEUS.
Sic mens cinsilium gignit, quod iuncta voluntas
Exprimit, et substat vis tamen una tribus.
Mens, Pater est: Natus, ratio, ac expressa potestas
Spiritus amborum: vis tamen una subest.
NIL homini maius poterat conferre creato,
Quam quod sese homini tradidit ipse DEUS.
Nec melius donum est Flatu, qui tertius auctor
Ex Patris, et Nati pectore missus abit.
Utque a corde hominis se fervens spiritus effert,
Qui deferre suam flammam in amore solet:


page C2a, image: s034

Sic in nos perfert divini incendia amoris
Quae Patrem, et Natum flabilis Aura ligat.
Et sic divinae naturae foedus habemus
In nos cum transit spiritus ipse DEI:
Imprimat ut similes habitus in mente renata
Est natura quibus praedita sacta DEI.
Haec est vita, DEO conformem degere vitam,
Et iunctum sanctis motibus ese DEO.
OB scelus, orba sua est hominum natura parente,
Et lingua vacua est, verbaque nulla facit.
Natum, qui Patris est Verbum, et sapientia vivens,
Et Flatum excussit, qui moderator erat.
Errat inops animi, et nuda est, et plena pudoris,
Et fugit aspectum, iudiciumque DEI.
SED sese instituit tutorem Filius orbis:
Reddidit et nobis numina blanda Patris.
Foedus et abruptum sancit velut obside Flatu,
Quo medio vinclo nosque, Deumque ligat.
Cumque foro caeli Lex urget dicere causam:
Hic praesto causa praesidiique loco est.
Hic animam nostram divina luce serenat,
Quam sonat ex patrio Filius ipse sinu.
Huius et ad lucis normam, vocisque disertae
Conformes motus, aequaque sensa ciet.


page C2b, image: s035

Firmat et assensum, et dictis pia pectora mulcet,
Et movet ad veras credula corda preces.
Luce sua vestit nos, iustitiaque coronat,
Et nostra sordes per sua vela tegit.
REX Erebi, motus sceleratos cordibus afflat,
Inque DEI legem sensa aliena movet.
Aut Christum negat esse Deum: aut res corporis aufert,
Et quod personae est, corporis esse docet.
Sed non a Fidei ratione aliena professus,
Nativos sensus Spiritus iste docet.
Auctor is est veri, et vero instruit agmina cultu,
Ad verum obsequium, veraque vota movet.
Legis ad exemplar motus in cordibus edit,
Quo ratio officii ducit, it aequa fides.
CUM nos ergo sacrum iubeas hoc poscere munus:
Poscimus hoc munus Christe benigne sacrum.
In nos funde tuo partem de Flamine sacro,
Quod notum faciat te, meritumque tuum.
Resque ratas praestet nostrae in compagine massae,
Quas nunc promissi vox sonat alma tui.
Et solido pectus nobis det robore fultum,
Ut mens quod verum est audeat ore loqui.
Non fraudem doctrina sonet, spesve improba vitae
Auferat ad partes agmina nostra malas.


page C3a, image: s036

Culpa caret venia quae sacrae opponitur Auraee,
Quisquis consulto fit reus, illes perit.
EXERCET te Christe odiis niger arbiter Orci,
Atque odio capitits carpit is ore pedes.
Saepe graves pietate premunt fata aspera: et huius
Consilii causas nemo aperire potest.
Qui praestat aliis animi cum lumine, et arte,
Crimen diffundunt in tua membra grave:
Quod se de sacri seiungant ordine coetus,
Et veteris tollant iura recepta status:
Sintque faces belli: leges, moremque sacrorum
Proposita mutent religione nova.
Consorti ex hominum coetu pelluntur: et esse
Triste putant crimen quod supera arva colant.
Defixosque vocant diris, quorum omine laevo
Vel totis populis ingruit ira DEI.
Eluere hanc labem profusi sanguinis alveo.
Ac optant facta tingere caede pedes.
Hic tu Christe tuo cum Flatu suffice robur,
Ne frangat mentes ista procella pias.
Velaque in adversas convertat lubrica partes,
Et cum vera sciant, falsa probare iuvet.
Sed cum reddenda est ratio, aequo pectore reddant,
Et sunt pro Christo, si qua ferenda, ferant.


page C3b, image: s037

Quin et ab officiis hominum, et toto Orbe relicta
Mens sit in officio fortiter ante DEUM.
Indignum est homini, de Christo ducere nomen,
Et nil pro Chisti nomine velle pati.
Nec meritit haec poena est, sed laeva in mente tenaces
Hos sinit in Furiae iura venire DEUS.
Sic a consilio, et meliori luce relicti
Involvent poenis seque, suumque genus.
Quam misera est natura hominum, si praeside Flatu
Orba, gravem in casum per fera facta ruit.
SED quia per Verbi munus pia pectora Flatus
Incolit: et tali ducit ad astra via:
Semper habere decet rationem sacra ferentum:
Ergo area accinctos aere levate pio.
SANCTE veni Flatus, variae qui munere linguae
Unum sanxisti religionis opus.
Nil mens concipiet sine te, nec labra loquentur:
Sensa igitur menti suggere, verba labris.


page C4a, image: s038

IN DIE S. Michaelis

CHRISTE salus mundi, (quid enim nisi vata feramus?)
Assere tu coetus membra sacrata tui.
Namque Deo cum sis compar, Michaelque voceris:
Fata Deus quae vis ferre, referre potes.
Sed quia vis tribui tibi verum ante omnia cultum:
Hos tege qui vere fasque, piumque colunt.
Gens melior, misera est, sed sunt in flore profani,
Durior et semper quae venit, hora [(printer); sic: chora] venit.
Non bene de Christo sentit gens callida mundi,
Cum videt hinc illinc agmina sacra trahi.
Namque carent specie, coetus vagus, ordine nullo,
Et domino qui vi praeditus esset, egent.
Angit quemque suae porro rationis egestas,
Ut quaerat, quid nam prosit amare Deum?
Hos igitur motus animorum, quisque precando
Vincite: pro populo stat Deus ipse suo.
Voce sacra elidit foris impia sensa, nec ullam
Vim sinit eventum natus habere DEI.
Intus notitiam veram de Patre recludit,
Perque sacrum Flamen Flamina nigra fugat.
Hocque voluntatem sanat motore salubri,
Subdit et officii semina multa novi.


page C4b, image: s039

Nec satis hoc: addit lateri caelestia nostro
Praesidia ut vitam, remque, laremque tegant.
Castra gregis volucris populum sectantur euntem,
Gignere qua fructus arida nescit humus.
Semper bella piis movet infera turba: sed agmen
Aethereum Christo praeside bella premit.
Sic furias removet Graecos ad regna trahentes
Perfica: frausque hominum numine pressa DEI est.
Nil fera Spartanae potuerunt arma cohortis,
Quin sibi testituat diruta templa Deus.
NUNC quoque non cessant furiae inflammare potentes,
Admoveant nostris ut fera [(printer); sic: vera] tela focis.
Sed tu dux Michael nostris pro partibus astas,
Et tacita in rapidos disiecis ausa notos.
Inter et insidias, et aperta pericula mortis
Vel latebras saltem Vatibus esse sinis.
O Sol iustitiae, et lumen de lumine Patris,
Te tege doctrinae sensa retecta tuae.
Floreat his oris pax, et reverentia legum,
Officium, virtus, et sine labe pudor.
Tu rege consiliis Augusti pectora nostri,
Et dux esto Ducis, vel pater esto patris.
Assere nos parti, cui fert exercitus ales
Praesidium ad stygii vimque, dolosque lupi.


page C5a, image: s040

O caput, a quo vita suos dimanat in artus,
Nos, ut membra, tuo Flamine iunge tibi.
Conveniant unis in sensibus omnia membra,
Ut caput his unum est, sic sit et una fides.
Sed fac ni qua lues nos dissipet aere taetro.
Officium et faciant plebsque, patresque suum.
Etsi nil hominum vires sine Numine possunt:
Vult tamen anniti pectore quemque Deus.
Cura nihil prodest, nisi Christi gratia praesit,
Sed venit haec casta solicitata prece.
Ergo Deum precibus, pretioque ornate ministros,
Qui pacis Christi nuntia turba manent.

IN PENTECOSTE.

Edita diverso sub tempore signa per Orbem,
Esse DEO curae nostraque, nosque, probant.
Reddita gens vitae, et tot res sine more peractae,
Doctrinae faciunt, ut nota certa, fidem.
Agnoscas igitur demissum ex aethere Christum,
Qui vitam ut reparet, victima morte cadit.


page C5b, image: s041

Hinc Pater offensam deponens nostra recepit
Agmina, quae traxit sub sua iura Draco.
Disce, quos in trino sit Numinis ordine Flatus,
Quem Pater, et Natus misit in igne sacro.
Tunc ubi diversae sonuere per atria voces,
Et dixere homines facta stupenda Dei.
Dum nova lex Christi gentes spectabat ad omnis:
Haec omnis gentis voce sonanda fuit.
Ceu nemo assequitur distractae exempla loquelae,
Auctores struerent cum Babylonis opus:
Sic ratio reddi nequit, uno ut Vate loquente
Quisque loci excepit conscia verba sui.
DUM Pater, et Natus se contemplantur utrimque:
Inter se nullo fine, modoque favent.
Cumque in utroque pari ratione sit una voluntas:
Ceu natura eadem est, par et utrisque vigor:
Ex hoc intuitu, dulcique favore vicissim
Uno communis fonte resultat amor.
Liber, et ex propria stans sorte, nec ille creatus,
Cui recte nomen Spiritus almus inest.
HIC tamen e coelo datur his qui voce requirunt,
Ex Patris et Nati pectore flamma volans.
Nos ligat ergo sibi, et nobis sua lumina miscet
Pectora cum Flamen fundit in ima Deus.


page C6a, image: s042

Nulla potest animo comprendi gloria maior,
Quam miseros homines foedus habere Dei.
Ferrea sunt adeo tamen horum pectora, foedus
Quaerere ne studeant, nec retinere datum.
Eiicite humc animis pensandum morte stuporem,
Exempli memores quo perit ortus homo.
Mutua divinae naturae is foedera perdit,
Excutit ut Flamen per sua facta sacrum.
Hoc tamen amissum reddit DEUS aethere munus,
Quando preces offert Filius ante Patrem.
Namque dato Flatu, qui numine praestat eodem,
Reddita naturae est copula sacra suae.
Vult ea restitui rursus consortia nobis,
Haec sibi restitui si modo quisque petat.
Sic graviter lapsum ad commercia prisca reduxit
Aronem, et reliquos quos numerare grave est.
Ergo cave hunc Flatum polluta expellere mente:
Mens templum Flatus condita nempe sacri est.
Quanta Dei est bonitas quod ab eius foedere lapsos
Nos Flatu ad foedus retrahit ipse suum?
NUNC interventu meritique, precumque tuarum
CHRISTE sacer Flatus pectora nostra colat.
Vique sua arcana, ac fidei ratione refingat,
Inque bono motu cor velit esse tenax.


page C6b, image: s043

Spem veniae, et sensum divini inspiret amoris:
Pro servis moritur Filius, ecce, Dei.
Suggerat ergo animae fugienti ex corpore fesso
Gustum aliquem vitae, laetitiaeque novae.
Vimque, minasque omnes furiarum expellat ab illa,
Et sua luctanti gratia praestet opem.
Erigat hanc contra vitiorum et vindicis ora:
Non est conversi causa gravanda rei.
Ne qua preces inter fallax occurrat imago,
Et turbet sensus, obiiciatque nefas.
Sed varium luctae praecidens morte laborem
In patriam adducat sub patris ora DEI.
Hunc videt, huic fidit, speque hoc requiescit in uno:
Summa sui voti est esse in amore DEI.
Ictus enim cordis caelum pulsare putatur,
Et per aperta DEI pectora tendit iter.
Sit Ductor, finisque viae, et det sede potiri,
Qua sine fine quies, et sine labe bonum.
NUNC quique, dum vita est, adsit sua gratia nobis,
Ne quis in ambiguum nos trahat error iter.
Si latet in nobis obex, tollatur ab ipso:
Namque DEI donum est omne salutis opus.
Quod sumus, hoc nos esse DEI indulgentia fecit:
Nos movet, atque fovet gratia sola DEI.


page C7a, image: s044

Intret adhuc animos, sacrum ut descendit in agmen
In rutilis linguis, et variante sono.
Quando precum studiis intra sua tecta vacabant:
Occupat in flammae lumine corda Deus:
Sic ubi vota piis operis mens credula miscet:
Se sentit superi Flaminis esse domum.
Nec sine voce sacra [(printer); sic: sacro] vires sacra exerit Aura:
Disce igitur, studiis et simul adde preces.
ET quia vi verbi vocalis pectora sanat:
Officium verbi consule, sanus eris.
Non sine amore fides tamen est: si luxerit intus
Ergo fides, per opus splendeat illa foris.
Declares igitur pietatem, huiusque ministros
Munere, ceu par est, affice quisque tuo.
UNUS ut est Christus, sic sit vox una, cor unum
His qui de Christo dant, capiuntque sonos.


page C7b, image: s045

CLARISSIMO, ORNATISSIMOQUE VIRO, PIETATE, LIberalis Doctrinae ac Iuris utriusque Scientia exercitationeque, virtute, ac fide praestanti, Dn. M. IOHANNI CNORO, Franco: Et honestae ac pudicae virgini MARIAE, prudentis ac honesti viri Georgii Salbachii, consulis Witeb. filiae:

GEnte satus Franca (cui sanguinis Hector origo est,)
Cultus et arguti CNORUS in arte fori:
Vincla tori nece rupta semel, sarcire negabat,
Ac legum prudens lege solutus erat,
Tunc Amor imponens adducto spicula cornu,
Non ille Idalia matre creatus Amor,
Sed divinus Amor, satus olim in rure beato,
Cum lateri costam reddit Adame tuo,
Ipsum ter gemini consulto urgente senatus
Confixum, tenerae virginis esse iubet.
Quid faceret, pugnet? casto quis pugnet amoris
Regnat, et a summo ius habet ille Deo.
More rei ante aram est in ius a virgine ductus:
O actor causae strenuus ille suae.


page C8a, image: s046

Sed cur tale forum victos quoque flore coronat?
Qui patitur verbum vincere, victor erit.
Nam leges sanxit mira ratione iugales
Qui mens est sapiens, iusta, pudica, Deus.
Et duo turba fuit sub dispare condita sexu,
Ut sacri coetus plurima membra forent.
Et ratio prolis generandae, ac cura fovendae,
Dent aliqua in novis conscia signa Dei,
Utque viri in sociam pietas, sit amoris imago,
Quo satus ipse Deo viscera sumpta fovet:
Et quo prosequitur coetum sua sacra colentem,
Pro quo sustinuit vulnera, probra, necem.
Utque iugale sacrum sit tamquam contio Christi,
Et cum doctrina luceat alma fides:
Virtus mente ferens aequa quodcumque ferendum est,
Vota, tenax veri sermo, pudoris amor.
Nam genus hoc vitae virtutum arcana palaestra est,
Ac exercitiis area plena piis.
Discitur hic, nullo quae codice scripta leguntur,
Si nescis, apices inspice, certus eris.
Quis verbis aequare valet, quos pectora motus
Pro subolis capiant conditione suae?
Ut potius velo patrios obvolvere vultus,
Quam gestum in natae reddere caede queat.


page C8b, image: s047

Bis voluit nati casus effingere in auro
Daedalus: et patriae bis cecidere manus.
Multa Dei curae spectacula dantur in horas,
Sive tori donat pignora, sive rapit.
Hic viget ad quo suis pietas exercita casus:
Nunc querulo, aut grato fertur in ore Deus.
Quid simile his studiis affert sine compare vita?
Sunt illic animi vulnera, nulla salus.
Somnia, sive umbrae, non res, aut corpora regnant,
Et cum sorde torus, nec sine labe quies.
Semper habet lusus, et gaudia mutua lectus,
Cum pare qua dormit consita nupta suo.
Nil iuvat humano versare volumina iuris,
Ni rata divini regula iuris erit.
Quid, nisi lege carens quinque urbes flamma peremit
Ecce vagus poenas ignis in igne dedit.
Increpuit tectis procul illita sulphure grando:
A patre sumpta Deo haec filius arma tulit.
At pudor illustri componit sede Iosephum:
Et dominus rerum est, qui modo servus erat.
SED decreta Papae fatis sanxere sinistris,
Quod praestat socio libera vita iugo.
Tale forum, non serta gerit, sed signa reatus:
Crine caput vacuum est, ilia restis habet:


page D1a, image: s048

Quos Deus imposuit stabili cum foedere nexus,
Hos movet impuri Flaminis aula loco.
SED tu iura Dei ducis potiora statutis
Quae falso dictat nescia vita tori.
Grata Deo est pietas tua, dignaque laude voluntas,
Qui ius ac iustum IANE diserte colis.
Unde tuo miseri pendent ex ore clientes,
Eloquio tecti, consiliisque tuis.
Tu Clarias artes ad legum vincula iungis,
Cultaque Nasonis carmina more facis.
Id probat Halcyone tua, deflens fata Philippi,
Cum te gauderet praeside docta cohors.
Tunc flavas, ut Apollo, comas, cervice gerebas,
Et frons ingenui pectoris auctor erat.
Unde sui ad fisci rationes ludus ad Albim
Te vocat ob fidei cognita signa tuae.
Et nunc IANE tuae fert verba faventia taedae,
Prosequiturque tuum quo decet ore torum.
Accipe, daque fidem nuptae,quam semine recti,
Notitiaeque Dei pavit uterque parens.
Nec gens indecorem in foedus sociale vocasti:
Publica res regitur patris ab ore sui.
Si quam forma, pudor, gestus, vel nomina quicquid
Laudis habet solidae, condecorare potest:


page D1b, image: s049

Hanc poterit; seu tu dotes sub pectore spectes,
Seu bona quae pulchrum corpus habere solet.
Ipsi, quicquid habent, Charites tribuere benignae;
Hanc propter Charites tegmina nulla gerunt.
Nunc tibi devoti florem decerpe pudoris;
Tota tuo caste gaudet amore frui.
Tota tuo gremio, velut ulmo vitis, adhaeret,
Labra tuis labris applicat instar avis.
Instar avis, quae felle caret, nec mutat amorem,
Sed semel orba suo compare, sola manet.
Talem si Mariae te praestes, ipsaque rursum
Se tibi: tunc Oleas fertilis edet amor.
Nam quid blanda canum, aut pictarum cura volucrum est,
Aurea vel loculis condita massa suis?
Nil animos aeque movet, ac sua pignora lecti,
Delitiae verae, gratia vera domus.
QUOS semel ergo toro iunxit Deus unus in uno;
Nulla semel iunctos solvat amore dies.


page D2a, image: s050

IN PASCHATE.

NEc vox ulla fuit vita tam digna perenni,
Quam qua te vitam reddere CHRISTE doces.
En ego sim reditus defunctis, ipsaque vita;
Me fretus, media morte superstes erit.
O vox digna Deo, quae mortem expellit, et ad quam
Non retinet manes amplius urna suos.
Cur se rem potius, quam causam dicere mavult?
Sermo Dei brevis est, sed grave pondus habet.
Vox, ego, de numero reliquorum hunc excipit unum;
Ius necis, et vitae non nisi Christus habet.
Cunctae duae voces comprendunt munera Christi,
Quae tibi vox offert foederis alma novi.
SED dociles aures ferre ad promissa salutis
Est opus, et tantis fidere mente bonis.
Inter opum exsortes etenim, vereque capaces
Ponere discrimen cernitur aequa fides.
Vult bona credendo recipi quae voce recepit,
Qui cor, et os Patris est, et sine fraude fides,
Qui didicit moriens in spe requescere Nati:
Huic fragilis vitae finis, origo novae est.
Nam fidei an Flatus vinclo tibi Christe cohaeret,
Cum fuga sis mortis, vitaque sola tuis.


page D2b, image: s051

SED te pro nihilo putat ars, et gloria mundi,
Seque tuo excludit munere sponte sua.
Qui non ergo fide te concipit: inscius aevi est,
Et super hunc perstat Numinis ira tenax.
RES tamen ut tantae sensus figantur in imos:
Fert alia in forma pondere verba pari.
Si quis adhuc spirat, meque, et mea munera spectat:
Sentiat is nullo tristia fata die.
O medicina potens ad ineluctabile fatum,
Ac impensa viae qui loca mortis init.
Nam licet hic tegmen deponunt corporis omnes,
Et putris in tumuli solvitur orbe caro:
Cui tamen haec mentem munit fiducia Christi:
Obvia non illi mortis imago venit.
Non hunc prosequitur diris furia ulla querelis:
Sed pede securo carpit ad astra viam.
Quin, morte in media vitae nova gaudia sentit,
Et sua gratanti funera voce canit.
Quodque fide accepit verbum vegetabile Christi:
Pro fragili vita vita perennis erit.
Ec mundi scopulis succedet sedibus horti,
Qua sita cum Christo est gens rediviva patrum.
Hi quia se Christi laeto implicuere trophaeo,
Extulit hos secum victor ad ora Dei.


page D3a, image: s052

O quia nos, nostrosque tuis in fonte sacrato
Inferimus signis Christe, fidemque damus:
Assere nos, nostrosque tibi, et rape in omnia tecum,
In quos mors dentes fixit acerba [(printer); sic: acerpa] suos.
Morte tua vivant, tuaque hos per vulnera serves,
Namque suam his ipsis implicuere fidem.
SED spem saepe metus premit in certamine mortis.
Nec plenas vires exerit aegra fides.
Aegra fides, est sana fides tamen: haeret in ipso
Obiecto pondus, quo valet ipsa fides.
Non speciem variant intensa, remissave signa:
Nec tua debilitas sit tibi causa metus.
Nam tumulo evasit, quo massam hanc numine firmet,
Cum qua perpetuo tempore foedus habet.
HAEC exercitiis conversae mentis ad ipsum
Quique suis faciant usibus apta, fide.
Iungant se Domino vitae de morte reverso:
Qui caput est, numquam membra relinquet humis.
Ceu suus effectus cum causa iungitur ipsa:
Sic Christi reditus, causaque, fonsque mei est.
Insitus exuviis peccati fomes inhaeret:
Mors vorat hunc, illas fida remittet humus.
Nam quia sacrati ferant habitacula Flatus:
Menti coniunctas has quoque reddet humus.


page D3b, image: s053

Iustitiam cuncti per lapsam amisimus Adae:
Iustitia amissa mors subit atra loco.
Sed fracto imperiio mortis, vitaque relata:
Nobis iustitiae forma relata fuit.
Hinc sequitur recte, quia Christus morte redivit,
Nobis iustitiae iam decus esse datum.
Nam quo vita loco est, illic simul esse necesse est
Iustitiam: ut lapsum mors comitata fuit.
Sed quia sustinuit pro nostro nomine mortem:
Iustitiam hanc nobis imputat ille suam.
Applicet hanc sibi quisque fide: sic vita sequetur,
Nec mors poena mali, sed modo somnus erit.
FILIUS e tumulo tollens caput, astra petivit,
Et Patris ad dextram par in honore sedet.
Hoc est, frena gerit rerum cum Patre coaevus,
Vimque suam in sacrae munere vocis agit.
Officio Verbis sacrum sibi colligit agmen,
Dat veniam lapsis, iustaque vota capit.
Flamen et effundit sacrum, furiasque repellit,
Quae variis carpunt agmina sacra modis.
Reddidit et his vitam quibus huius tempore vitae
Iustitia est primos condere visa gradus.
ERGO vicem gratam pro sacris reddite dictis;
Nam Deus, et summus proferet ausa dies.


page D4a, image: s054

IN DIE MAGORUM.

MEns aeterna Deus linguis et in arte magistra,
Notitia inclusit semina grata suae.
Hinc hominum coetus sinit alma pace potiri,
Ut partes obeat docta palaestra suas.
Pace, Dei cultus floret; pax, artibus aequa est;
Bello, saepe Dei languet, et artis honor.
Pax erat, et VERBUM demissum in Virginis alvum
Induit, excepto crimine, carnis onus.
Et de rege novo nova fax dedit omina mundo,
Fulsit et in cunas officiosa Dei.
ARS sua dat causam caeli astrorumque peritis,
Ad dominum ut ferrent ex Oriente pedes.
Digna odio est, quaecumque animos a numine ducit;
Serviat ars, si qua est, artificesque Deo.
Reliquiae ludi Danielis rege reperto,
Exhibitis donis exhibuere fidem.
Quem cernunt stabulo pecora inter inertia claudi,
Hunc credunt caeli regna tenere Deum.
Cum legimus patrum res gestas: acta sequamur;
Lux verbi ad Christum credula corda trahit.
Omnibus ex aequo doctrinae lumina fulgent;
Sed dux ad Christum est non nisi sola fides.


page D4b, image: s055

Gratia quottidie in cursu est: occurre vicissim:
Cum vox aure sonat, tu cape mente sonum.
Ars est posse frui rebus, dum suppetit usus:
Usurpata auget, munera spreta rapit.
SED quem stella Dei tantum aere monstrat ab alto,
Voce sua e caelis hunc sonat ipse Deus.
Et nos verba Dei potius, quam signa notemus:
Magna fides signis, maior habenda Deo est.
Ut lue corruptam naturam in pristina ferret,
Iustitiae obvelans veste perenne suae:
Filius arcana lustrat se aspergine lymphae,
Quem pater illustrem vocis honore facit.
Hic ex mente mea satus, ac amor omnis in illo est,
Per quem gens hominum conciliata Deo est.
Huius dicta animis haurite fidelibus omnes:
Est patris os, sermo patris, imago patris.
Ore Dei ad Christi doctoris verba ligamur:
Nec, nisi qui Christi pendet ab ore, sapit.
Haec vox, hunc natum discernit ab omnibus unum,
Quos vice natorum gratia patris habet.
Namque Deo compar natura numine, et aevo
Filius est pariter virginis, atque Dei.
Naturaque duas persona servat in una,
Luce Deus verus, sed cruce verus homo.


page D5a, image: s056

Cumque suum, aut ex se genitum vox patria clamet:
Cur hominem tantum hunc Arius esse refert?
Cumque pater tangi se Nati affirmet amore:
Quod simul est nostri captis amore, monet.
Quanta Dei in natum reperitur blanda voluntas:
Tanta Dei in miseros gratia robur habet:
Cum subolem nobis dono dedit aethere missam,
Res nostras referens in meliora Deus:
Carne quos assumpta nobiscum foedus iniret:
Propositum hic summi pignus amoris erat.
Ast ubi vix nati est anima suscepta fideli,
Tunc sumus ipsius resque, genusque Dei:
Tunc et amor patris, quo natum amplectitur unum.
Defluit in nati pendula membra sui.
Insita sed nobis est huius amoris imago,
Cum suboles curam flamma paterna gerit,
Quo praestant aliis alii magis indole mentis:
Hoc magis in iunctos sanguine lucet amor.
Hei mihi, quos motus pia mens, quos sustinet ictus,
Cum videt in natis tristia fata suis?
Cum videt, et mortem non est inhibere potestas:
Quam mallet vitam morte referre sua?
O si persuasum sibi corda audacter haberent,
Quod nati causa sint in amore Dei?


page D5b, image: s057

Quam facile emergant ex lucta, et murmura ponant;
Quae vis huic noceat, cui favet aura Dei?
Sed natura hominum lapsu corrupta vetusto,
Immensum angusto ponderat orbe Deum.
Nos hominum ex scitis retrahit vox seria patris.
Et nati addictos legibus esse iubet.
Trinaque maiestas sedes in pectore figit,
Cui curae est vocem Christe tenere tuam.
Ipse sinu versans patris, et cum patre coaevus,
Scis bene de patrio doctor amore [(printer); sic: amorte] loqui.
Quid magis est aeque, quam corda tenacia Verbi
Perpetuum trini numinis esse domum?
Cumque Patris mens sit Nati sermone retecta:
Sermo tuus nobis, Christe, magister erit.
Cetera, quae fidei sine norma somnia regnant:
Ventis, et rapidae tradere oportet aquae.
Ut tamen accedas tractanda ad sacra paratus:
Artes per certos percipe quasque gradus.
Verba libri sacri, sunt summa examina rerum,
Ut sub iudicium tradita sensa vocent.
Verba capi ut possint recte, in mediumque referri,
In gyrum falsae nec rationis agi:
Recta hominis ratio vim vocum inquirit: et inde
Compositis membris provida texta facit.


page D6a, image: s058

Segregat a granis paleas, commentaque veris,
Quidque probe, aut prave conficiatur, habet.
Quid fidei articulis, et quid non congruat, haurit;
Vox, fidei normae dissona, cassa fide est.
Cum famula sacras ratione utamur ad artes:
Cur niti domina nos ratione ferunt?
Arte rudes semper ludunt ambagibus aures:
Sed pia gens fraudes discutit artes ope.
Saepius et simplex nota sensu accepta sinistro,
Praebuit errori semina dira novo.
HINC sine iudicii, et culturae examine rectae
Munia doctrinae praeripuisse, grave est.
Qui sit in his operis usus, quae gloria, planum est:
AEqua piis studiis sint modo fata precor.
Cumque scholae mos sit studia explorare iuventae,
Doctrinae meritus quo tribuatur honos:
His qui se cupiunt censurae tradere nostrae,
Est mea, si suadent nomina, prompta fides.
Dexter ades, nostroque fave dux CHRISTE labori:
Tu caput, et medium, et meta laboris eris.


page D6b, image: s059

IN DIE S. Michaelis.

HAec superis lux dacra choris, peragenda sacratis
Moribus, ac omni religione, venit.
Nam dum percipimus quae sit natura, quos illis
Officium a summo sit genitore datum:
Tum de consilio quaerat mens nostra, quod auctor
Hos famulos nobis iusserit esse Deus:
Cum longe inferior sit sors humana beatis
Spiritibus, caeli quos domus alma tenet.
Exemplum ex Domino capiunt: Qui sustinet Orbem
Dat nobis operam virgine natus homo:
Nuntius et patrii sensus demissus in Orbem,
Castra pios circum ponit amica greges.
Amovet et dirum nostra a cervice flagellum,
Ne propior [(printer); sic: proprior] tectis se ferat aegra lues.
Nam cum bella vices alibi dant urbibus altis,
Afficit et poenis oppida tota lues:
Difficilisque Ceres, vitisque ingrata colono
Multis, quod vitae lex petit aegra, negat:
Hic secura quies fuit, atque innoxius aer,
Horreaque implevit fruge benignus ager.
Quodque bonum summum est, Quamquam haec schola pressa furore
Est hominum, tamen salva favore Dei.


page D7a, image: s060

Nec variat doctrina sonos a lege magistra,
Quam tulit ex patrio Filius ipse sinu:
Quamque repurgarunt de sorde Lutherus, et alter
Doctrinae corpus quo subigente viget.
Nec vox nostra sonans horum a ratione recedet,
Sed Cuculi invito vel grege vera feret.
Nam tenebris opus est opponere lumina: truncis
Nodosis cuneum: texta diserta strophis.
Sed qui nunc iaciunt pravi mala semina sensus,
His Cadmaea Deo vindice messis erit.
Quod doctrina statum non mutat nostra, nec ardens
Hic vitae, aut studii foedera turbat Eris.
Dum sit in officio grex noster, iuraque dantes.
Et vocem, et munus credat habere Dei:
Christe tibi acceptum ferimus: tu maxime praeses
Obiecis ad variam flammea casta luem.
Ergo pii in templo congressus rite tenentur,
Haec ut servari munera quisque petat.
Quae cum promittat nobis Deus ore docentum,
Doctori merces iure ferenda pio est.
Quare declarent gratae signa obvia mentis,
Qui sunt Albiacae sub ditione scholae:
Et donis ARAM cumulent Christumque precentur,
Ne dictis coetus dissipet ulla lues.


page D7b, image: s061

PROPEMPTICON

ETsi mens hominis naturam Numinis ipsam
Complecti solida cognitione nequit:
Non tamen est artis sacrae abiecienda cupido;
Artis amor iungit pectora nostra Deo.
Sed nihil ad fructus hominum tantum obtinet instar,
Quam iunctum auctori mentibus esse suo,
Is radios lucis cognata in pectora spargit,
Ut primum exemplar reddat imago sua.
Sed qua sit mente, et natura praeditus auctor;
Voce sua, et vatum prodidit ore sacro.
Rursus et a nobis hunc cultum postulat unum,
Hanc ut notitiam, cura fidelis alat.
Ergo linguarum studia, et variam exigit artem,
Qua sine fama Dei publica stare nequit.
Tuque Deo cultum tribuis doctissime LUCA,
Quod varia mentes instruis arte rudes.
Quam pulchrum est, aliis rationem tradere vitae,
Deque Deo humanum posse docere genus?
Utque aditus melior tibi sacras esset ad artes:
Tres animum ad linguas vertere cura fuit.
Ut premat has vulgus, tamen has virtutis amore,
Atque DEI causa mens generosa colit.
Namque Dei fama est iucundas sparsa per artes,
Quarum certa fides nos monet esse Deum.


page D8a, image: s062

Ipsa etiam in numeros cogendi verba facultas,
Non nisi caelesti mota favore venit.
Ergo Dei motu cum dulcia carmina pangas;
Doctrinam iuctam cum pietate probas.
Huc accedit honos morum, facundia, candor,
Rerum, et verborum libera fraude fides.
Non igitur docti cedent sine fruge labores;
Quo duce susceptum est, hoc duce stabit opus.
Sed tu Christe pios ad cursus lumina praefer:
Semper enim sacro prae grege ductor ades.
Huic pede inoffenso decurritur area vitae,
Cui virtus dux est, et comes Aura Dei.

ELEGIA, AD CL. VIRUM, VITUM Winshemium, I. V. D, etc.

VITE, colens ius, et iustum: et quo verba ferente
Non timet instantis vindicis arma reus:
Vos ego dum coetum video celebrare frequentes,
Laetitiae sensu gutta stat ante genas.
Sed quos fata negant vestri nihi foederis usum,
Ilia iam dudum vellicat ima dolor.


page D8b, image: s063

Non tamen a vobis absunt mea vota, laborque,
Et quos non possum corpore, praesto fide.
Utque novo aspiret rectori rector Olympi,
Cum vestris precibus nunc ego iungo meas.
Metam, quae recta est, vestrae tetigere sagittae:
Ergo bono eventu comprobet acta DEUS.
CHRISTE, luis late grassantis supprime habenas,
Ut sit gens terris religiosa super.
Tu non nota homini pandis praecepta salutis:
Ergo lue in tanta causa salutis ades.
Semper in humano praesens fuit agmine Natus,
Declarans numen per sua facta suum.
Lusit cum natis hominum mox Orbe recenti,
Grataque erat tanto nostra figura DEO.
Et modus est mirus quo duxit sacra colentes,
Et summum rexit nos sua membra caput.
Nunc rectoris eget vere sors obvia ludi:
Ne prorsum has tabulas dissipet ira maris.
Quoque operas conferte suas, serventis ut unam,
Matris quando loco est omnibus una, scholam.
Quando referre pedem mihi per pia fata licebit,
In commune bonum tunc bona nostra feram.
Do tibi VITE fidem, quos ad omnia commoda ludi
Consilio, atque animi robore promptus ero.


page E1a, image: s064

Non ratio a vestris mea rebus abhorruit umquam:
Res est consensum dulcis amare pium.
Etsi sunt hominum studia in me parva lavando:
Magna tamen spes est in bonitate DEI.
Mens hominum varia est: et dormit gratiae: quid tum,
Me promissa DEI gratia certa levat.
Inde meam cladem vos pectus mite gerentes
Velle levare, scio; posse levare, puto.

IN DIE IOHANNIS BAPTISTAE.

QUod Legis tabulas imponi iussit in arcam:
Nosse sacrum coetum vult sacra scripta DEUS.
Ergo bonas artes aliqua servabit in ora,
Ut recte exponi caelica scripta queant.
Iuncta tabernaclo collegia docta, fatentur
Quod varia debet grex sacer arte coli.
Rector erat iuvenum pallae successor Elisa:
Et vates, quo non maior im Orbe fuit.
Et cum sacra DEI dunt obruta sorde Baalis:
Ipse DEUS cultos excitat arte viros.


page E1b, image: s065

Hique vices iussa exercent statione perennes,
Atque situ ad lucem munus utrumque vocant.
In quorum ante alios sacer eminet ordine Vates,
Cui posuit nomen gratia blanda DEI.
Namque novi pacti fuit index primus in Orbe,
Quod nati cauda mens sit amica patris.
Ipse DEI cultum Pharisaeo a felle repurgans
Sacrilegae fraudis censor acerbus erat:
Summaque sacrarum explicuit fastigia rerum,
Te digito signans indice nate DEI.
Unius huic triplex affulsit numinis ordo,
Voce Pater, Natus corpore, Flamen ave.
SED pietate graves semper sors aspera versat,
Atque aliquos fatum, quo crucientur, habent,
Sic visum est superis, ut florem, et lumina gentis
Spina aliqua, aut hominum pestis acerba premat.
Sed par est dominum praestare in imagine servos;
Saepe pii causa sub meliore cadunt.
Sub ludum, atque epulas, Vati caput ense recisum est;
Quam procerum mensis est sapor ille frequens;
Ista vides, et fers, nec vim pie Christe refutas,
Victima nam leto tu quoque dandus eras.
Sed vires animis adde, et sis numine praesto,
Cum sors cultores tentat acerba tuos.


page E2a, image: s066

Fac, ut in aerumnis ad te sua lumina vertant
Hanc plagem arcana qui ratione facis.
Sed tamen incolumes tibi quosdam a clade reserva,
Nec sine, nos omnes tollat ut una dies.
Quin incide viris nervos, qui caede piorum
Commendant patinas, deliciasque suas:
Unius et choreae causa, genus omne tuorum,
Et te, si possent, ferro abolere velint.
Sed velut Abdias ex impendente furore
Subtractos Vates texit hiante specu:
Sic mentem ducibus mitte, ut tua sacra professos
A vi subducant subsidiisque levent.
Nam quia vis Vatum officio tua sacra doceri,
Vis etiam Vates, et tua sacra tegi.
Et cum fama DEI famulas stet culta per artes,
Quarum qui rudis est, sensa sinistra refert:
Cura sit, has artes gradibus comprendere certis,
Ut spargi possit gloria vera DEI.
Et quia iudicium studii exploratio format:
Censuram iuvenes hanc subiisse decet.
Qui, si progressus factos super arte probabunt,
Et sua de solito nomina more dabunt:
His erit in promptu decretus fructus honoris;
Urget honos artes: praemia, laudis iter.


page E2b, image: s067

Cumque Deus servet rem sacram in turbine rerum
Nemo susceptum deserat artis opus,
Nempe rosae, et Christi doctrinae gloria par est,
Illa quod in spinis, haec cruce pressa viret.
Sed fomenta peti debent ex arte sacrata,
Publica cum penetrat nostra sub ossa lues.
Et maiore fide doctrinam spargere fas est,
Nec careat veris postera turba bonis.
Et causam precibus det sacrae mentio vocis,
Mitiget ut nobis aspera fata Deus.
Herba velut Clytiae semper petit obvia Solem,
Sic pia mens Christum, quo prece spectet, habet.

IN FERIIS NATALItiis Christi.

CHRISTE, tibi grates agimus, quod virgine natus
Dulcia cum nostra foedera carne facis.
Hancque tuae insertam massae per saecula gestas,
Ac vitam de te ducere vite sinis.
Quamquam nulla operis causam vox explicat huius,
Nec mens consilium percipit ulla DEI:


page E3a, image: s068

Attamen ut veniens brumali nocte sub auras
Vagitus tenero tunc puer ore dabas:
Cum sis aeterni vivens sapientia Patris,
Ortu et fine carens edita corde Patris:
Vagitum in nobis tua det sapientia Christe,
Dum mundum tenebrae, praestigiaeque tenent.
Prima tuae hic nobis rationes semina tradas,
Omnes quae supera est sede habitura gradus.
Cumque propagari tantum velit arte magistra:
Praecipitur variae cognitionis opus.
Semper culta fuit varias pia turba per artes;
Suntque scholae sacri vera palaestra gregis.
Nam certa serie per honestas ducitur artes
Qui tractare sacras res aliquando cupit.
Cumque scholae mos sit studia explorere iuventae:
Censurae tali tempore certa dabo.
Ut, quicumque mihi mores, artemque probarit,
Suscipiat studii praemia clara sui.
TU tibi Christe sacros inter nos assere coetus:
A laribus nostris arma, luemque fuga,
Effice fecundam terram: tege pace salubri;
Et novus hic felix omnibus annus eat.


page E3b, image: s069

ELEGIA, AD ILLUSTRISSIMUM DUCEM AUGUSTUM, ELEctorem Saxoniae, Burggravium Magdeburgensem, etc.

SI ratio habenda tui splendoris, ut aequum est:
Te, Dux, nemo suis ausit adire sonis.
Nam quis non metuat te talem accedere dictis,
Qui grave caelestis numinis instar habes.
Et quanto praestant homines animalibus Orbis,
Tanto est sorte hominum sors tua clara prior.
Sed bonitas animi, qua magno maior es Orbe,
Quam tua frons, et quam vox aliena refert:
Dat Mihi spem, stimulosque adhibet, ne tempore capto
Te magnum verear parvus adire Ducem.
AURIbus accipio, atque oculis contemplor utrisque
Quas grates tali pro Duce mundus agat.
Quem colit ex animo sua gens, aliena stupescit;
Nam cum sit dominus, maluit esse pater.
Cumque tuae faveant omnes uno ordine laudi:
Ne tamen ante omnes hanc celebrare iuvat.
Nam cultos arte, ac bene de pietate merentes
Mente colis, studio provehis, aere iuvas.


page E4a, image: s070

Utque sit in promptus pius ardor in arte peritos,
Arte coli natum gaudet uterque parens.
Idque viros doctos in spem nunc erigit omen
Hunc natum patriae caelitus esse datum:
Sub quo virtutum genus omne, omnesque facultas
Artis, ad antiquum sit revocata decus:
Tuque a stirpe tua tam non AUGUSTE recedis,
Vincere ut hanc potius, quam videare sequi,
Semina naturae iuvit cultura magistri,
Cura tua in partem dum subit, atque DEUS.
Indolis ad summae, et virtutis lumina summae
Par ditio accessit, par quoque splendor opum.
Ergo ut rite velis hominum praesto esse saluti:
Naturae tacitum est hoc stimulantis opus.
Sed ne naturae desit qua parte facultas:
Nervi sunt ratio, culmen honoris, opes.
Utque salus de te velut arce resultet in imos,
Te vult a celsa ius dare sede DEUS:
Esse DEI vocis custodem, et iure tueri,
Quos ad perniciem fraus violenta vocat.
Non tutum est armare Dei cum iure feroces,
Et speciem pravis conciliare gravem.
Nil differt a patre bono natura regentis,
Nec metus imperium, sed mage fulcit amor.


page E4b, image: s071

Quam status est felix, cum vi, cum fraude remota
Cuncta DEI ad speciem res moderantis eunt.
Quando gubernaclis extincto fratre subibas,
(O si dux terris iam foret ille super.)
Sensit humum saeclum ferri te vertere in aurum,
Omen et augusto nomine ferre bonum.
Compositae bellorum undae: pax facta: sepultae
Offensae: stabili gratia pacta fide.
Et quae florebant sola vino, fruge, metallis,
Templa, DEI cultu, iure fora, arte scholae:
Has tu florentes magis ac magis esse volebas
Subsidiisque tuis, officiisque suis.
Hoc erat AUGUSTI nomen reddere in ipsa,
Nec vi, sed miti corrigere arte malum.
Laude vehant alii quaesitum milite palmam,
Quae cum multorum iuncta dolore venit.
Ad regnum Augusti nemo suspiria traxit,
Postera nec carpent, quem sua saecla probant.
Tu, quacumque moves latis vestigia terris,
It comes a tergo fama, sed ante DEUS
Nempe magis pietate tua, quam saeptus es armis,
Attrahis in partes numina et ipsa tuas.
PLURA equidem virtus tua laudum texta requirit:
Sed non blanditias dux generosus amat.


page E5a, image: s072

Mens tamen ingenii nervos hic explicat omnes,
Ut quanta est tua laus, tanta sit ante bonos.
Namque Orbis decus, et perfectum exemplar es, a quo
Virtutum formam ducere quisque potest.
HAEC ut pervolitet de te fama optima mundum,
Da pennam in vacua luce volare meam.
Quisque suis rebus favet, hasque amplectitur ultro:
Ergo tuum amplecti perge favore tuo.
HAEC vota accipies si fronte AUGUSTE serena:
Tunc plus accepi, quam tibi forte dedi.


page E5b, image: s073

Elegia, AD ILLUSTRISSIMUM DUCEM AUGUSTUM; ELEctorem Saxoniae, Burggravium Magdeburgensem, etc.

REddit me timidum tua Dux AUGUSTE potestas;
Sed pietas animum dat tua clara mihi.
Herorum propria est virtus clementia: semper
Parcere submissis mens generosa solet.
Splendor opum, et generis, te magnis regibus aequant,
Sed virtus similem te facit esse DEO.
Sis felix, in quo quasi cardine vertitur omnis
Romani imperii gloria, vita, salus.
Te DEUS elegit columen virtutis, ut aequa
Des iura oppressis, invidiamque premas.
Ergo ex invidiae me sordibus assere luce,
Quem Musae fatis asseruere sibi.
Aut si Musarum non est tibi gratia cordi,
Te moveat Christus, cuius uterque sumus.
Is vult officium pietatis, et ampla rependit
Dona viro officium qui pietatis amat.
Opprimor invidia, sed amor tuus opprimat illam;
Et quia suasit amor scribere, vincat amor.


page E6a, image: s074

Elegia, AD ILLUSTRISSIMAM HEROINAM, ANNAM, illustrissimi Ducis Augusti, Electoris Saxoniae, etc. Coniugem.

O Dilecta DEO regina, et numine plena,
ANNA toro AUGUSTI consociata Ducis:
Femina rege potens germano, et rege parente,
Quique suo reges vindit honore, viro:
Tu virtute tua praestas, ne tempora prisca
Nostra pudicitiae tempora laude premant.
Nam tua legitimam servant praecordia flammam,
Divinoque tuum pectus amore calet.
Forma, pudor, mores, industria, gratia, candor,
Iuris amor, cultus numinis, alma fides:
In fronte, inque animo sita sunt; verboque gubernat
Corda DEI natus congrua facta sibi.
Dotibus his felix cum sis, committere noli
Infelix Vates ut tuus esse ferar.
Hic animus magno semper flagravit amore
Tollendi in caelum teque, tuumque genus.
Ergo tuas laudes immensus ut audiat Orbis,
Nunc audi Vatem, dum licet, ANNA tuum.


page E6b, image: s075

EPIGRAMMA, DE ILLUSTRISSIMO PRINCIPE AC DOMINO, Domino Christiano, Duce Saxoniae, etc.

NOmen avi retinens, virtutem utrisque parentis,
Spem patrui prae se Marte, togaque ferens:
Firmius in virtute sibi, quam sanguine et auro
Praesidium doctae collocat artis ope.
Nam genus, atque aurum, peregrinae munera sortis,
Virtutem, proprium iudicat esse decus.
Multum ad naturae bonitatem praestat origo,
Radicem et sequitur quaeque propago suam.
Vult tamen in natis DEUS hanc formare parentes
Lege sua, et Nati cognitione sui.
Ergo naturae, et generis pulcherrima dona
Doctrinae variae fulcit, et auget ope.
Ore verecundo est, et praeditus indole rara:
In puero virtus, mensque senilis adest.
Verum, maius opus pietas promittit in ipso;
Non casu ex Christi nomine nomen habet.
Dum nati accedit pietas ad facta parentum:
AUGUSTI tangit caelica templa domus.


page E7a, image: s076

IN PASCHATE.

SIgna novi plausus date; fas horrore carere
Mortis, ubi vitae sors reparata fuit.
Ceu nullum reperit leti de iure solutum,
Sic modo solvendis omnibus unus adest.
Factus homo Deus est, ut vinci possit in illa,
Quam laesit firma qui necis auctor erat.
Ergo favent Christo victori mortis acerbae,
Infera qui posuit sub pede monstra suo:
Aura, novi veris specie: Mare, gurgite presso:
Accinit et blandis plumea turba sonis.
Sol, et Luna sui rectoris turbida morte
Ad frontem radios applicat alma novos.
Terra virens herbis, humili micat obvia nutu,
Quae tremula ob mortem ruperat ante sinum.
Primus iter vitae pandit dempto obice Christus,
Et nostrae vitae fons sua vita fuit.
Mors Christi, pretium est quos placat numina patris
Pondere iustitiae conveniente suae.
Sed Christi reditus de morte, dat obvia signa
Iustitiam nobis hunc peperisse novam.
Hoc fuit, humanam quod sumpsit virgine massam,
Iungat ut aeterna nos sibi lege Deus.
Et poenas subiit, quo penset crimina mundi,
Et venia ex huius munere parta foret.


page E7b, image: s077

Morte cadit, quo nos solvat de morte perenni:
Vitam, et iustitiam rettulit ille redux.
SED quae nam haec ratio est, quod Christum ex motre reversum
Nobis iustitiam restituisse ferunt.
Quippe tenax ratio est: qua degit vita, necesse est
Illa iustitiam degere parte simul.
Nam si iustitia amissa est per crimen: et huius
Est pretium factum mortis acerba lues:
Fit, quod cum cecidit fera mors, et vita recepta est,
Sit quoque iustitiae forma recepta novae.
Nec tamen is propriam massam revocavit ab urna,
Ut sola ornatu gaudeat aucta novo:
Sed simul ut secum de morte reducat ad auras
Membra suae massae consociata fide.
Nempe dat his vitam, quorum sub pectore primos
Iustistia in vita hac cepit inire [(printer); sic: iure] gradus.
Quare si Christum Flatus suus extulit urna:
Idem nostra colens pectora praestat idem.
Quando Dei dextrae iam consors noster adhaeret;
Non sua membra caput morte iacere sinet.
ERGO piae mentes Dominum amplectantur ovantem,
Et vera accipiant munera parta fide.
Cum corda intuitu culpae confusa labascunt,
Et cum praecipiti lucta fit aegra metu:


page E8a, image: s078

Te recipe ad Christum, et recipi crede per ipsum;
Hoc iussum immota dat ratione Deus.
Ah ne te indignum fer tanti muneris esse,
Quem dignum Deus ad munera tanta vocat.
Namque ex mirte pedem tulit, ut de morte levaret,
Quae sibi perpetuo foedere massa coit.
Quem crucis in ligno tollunt, is crimina mundi
Tollit, spes hominum, pax, via, vita, salus.

IN PASCHATE.

HAec sacra lux, vincit gestis saecla omnia rebus,
Quod mors morte perit, vinclaque vincta crepant.
Unus in integum lapsas res rettulit omnes,
Unus qui geminae foedera stirpis habet.
Vi propria surgit, naturaque carnis in ipso
In solidum rediit iam sine morte statum.
Hinc sors iustitiae, et vitae quae durat in aevum
Huius opem amplexis redditur huius ope.
Signa necis victae sunt agmina reddita luci;
Cum primo hic iuncti patre fuere patres.
Sethus; et inventor vini; ac oleae auctor Abramus;
Sara viri cultrix, culta Rebecca viro.
Nec melius saeclum quam Ver erat illius anni;
Facta quater denos sunt pia verba dies.


page E8b, image: s079

Quis mundo antiquo status, ac aerumna nocentum;
Quae sit item Christi munere parta salus:
Quam miro sacrum sibi colligat, ordine coetum;
Gloria quae vitae sit reditura novae.
Tunc usus socii quaedam velut edita forma est
Quo supera utetur turba beata domo.
Ipse moram Christus tot duxit in Orbe diebus,
Notaque discipulis obtulit ora suis:
Tractandumque manu dedit; hac ut sorte probaret
Viscera quod vere nostra levarit humo.
Namque habitum veri retinebat corporis omnem,
Sed morte exutum est debile mortis onus.
Nam geminae stirpis si nunc quoque copula constat,
Nostra quoque e tumulis corpora vera micant.
Haec res certa piis solacia mentibus affert,
Quod summum in nostro cernimus ore Deum.
AT Deus aerumnas hominum pro gente ferebat,
Ut stet ope alterius, qui ruit arte sua.
Obsequium Christi, et tolerati in carne labores
Iustitiae pretium grande dedere Dei.
Ergo trahit vitam, quo regna extendat in aevum,
Et foris ut Verbi munera sacra tegat:
Ac in corde fidem per Verbum suscipet intus,
Cum Flatu efficiens aemula corda Deo.


page F1a, image: s080

Hoc meritum sibi vera fides adiungit ad usum,
Cum vita in melius vertitur ante Deum.
Fas oculos mentis redivivo advertere Christo,
Credere te Christi iure placere Deo.
Ergo abole veteris fermenti ex pectore labem,
Atque malos mores pone, resume bonos.
Sis nova massa Deo; confecta a Flamine sancto,
In qua non animi motus acerbus inest.
Faece rudi careant Agni liba addita ad esum,
Os dictum pure caelica scripta sonet.
Non procerum applausus regnet, nec opinio vulgi,
Quae tacitum inducta contegat arte malum.
Integra de Christo debet doctrina teneri,
Agnum ceu solide lex sacra iussit edi.
Turba tenax falsi retinet modo subdola partem,
Tectis praestigiis cetera membra premit.
Haec non conspergit sua pectora sanguine Christi;
Hinc reprobo sensu percutit ista Deus.
Sed grave iudicium furia comitante subibis,
Sollicitat monstris qui pia corda suis.
Ipsa Dei vox est consensio recta bonorum;
Ergo bonos probris laedere parce viros.
Quam suave est animis rectis miminisse PHILIPPI
Hac qui luce sacra tam sacra dicta dabat:


page F1b, image: s081

Cum iuvenum chorus, atque senum pendebat ab ore
Unius; is pacis nervus, et auctor erat.
Is sine fermento res sacras ordine pandit,
Et docta ambiguas explicat arte strophas.
ERGO pios merito reverenter habete ministros,
Doctoris repetunt qui pia dicta sui:
Inque domo sacra nunc vestris usibus aptant;
Pro quibus officiis ARA oneranda stipe est.

VOTUM AD CL. VIRUM, DN. Vitum Winshemium. I. V. D.

QUae te VITE dies in luminis extulit oras:
Haec vitam Musis, ingeniisque dedit.
Credibile est illam sine nube ivisse, sine imbre:
Sed sonuisse sacris totum Helicona modis:
Uberibus Charites rorem ingessisse salubrem:
Astraeam in lances te posuisse suas.
Cresce puer, dixit, nullo gravis, omnibus usu,
Virtute, ingenio, corpore cresce puer.
Cum tibi surget honos, parto gratentur honori
Cum senibus pueri, cum puerisque senes.


page F2a, image: s082

Te lumen generis, columen commune bonorum,
Praefecit sacris legibus alma Themis.
Ergo suas in te Pallas bene contulit artes,
Et fandi argutam vim, speciemque dedit.
Te proceres adhibent monitorem in rebus agendis,
Atque tuo pendent ore, tuaque fide.
Namque fori lux es, geninique volumina iuris
Iam sunt ingenio facta minora tuo.
Nec te tam celebrem reddit spendorque, gradusque,
Quam virtutis honos, et pietatis amor.
Non ad avaritiam et luxus res lauta paratur;
Instrumenta tuae sint bonitatis opes.
Dignus eras, magno verborum ut honore feraris;
Sed sapiens breviter dicere multa potest.
Semper ad humanos aliquem DEUS excitat usus,
Qui varios casus re iuvet, arte regat.
Hinc nos proque tua CHRISTO dare vota salute.
Proque tuae fas est prosperitate domus.
Ducite longa Deae fatales stamina VITO,
Vitaque inoffenso currat adaucta pede.
Vive diu, et spretas, quantum potes, assere Musas,
Sic redeat felix haec tibi saepe dies.


page F2b, image: s083

ELEGIA; IN Pentecosten.

O Sacer, et Patris, Natique reciprocus ardor,
Ex utroque fluens, compar utrique manens:
Te super omne pium mittit genus arbiter Orbis,
Respectu effectus, non ratione loci.
Nam non temporibus mutabilis esse, nec actu,
Nec potes ullius conditione loci.
Es Deus immensus sacer halitus, omnia complens,
Cum patre et verbo compare numen idem.
Undique sic praesto es; sed diceris aethere mitti
Dona quod infundis mentibus alta piis,
Te medio vinclo, geminos quod nectit in unum,
Consortes Christi credula turba sumus.
Tu das vitam animis, et sensus luce refingens
Flectis ad obsequium pectora prona DEI.
Tu rege praeceptis animos: sapientia mundi
Cassa DEI verbo vana, nocensque fuit.
Uno de Christo gens credula sentiat omnis,
Quod variis linguis disserit una fides.
SED cur sanctus habet Flatus, quod gratia nomen?
Cur itidem fertur Spiritus esse precum?
Nempe, per hunc nobis aperitur gratia Patris,
Fitque eadem nostris usibus apta, fide.


page F3a, image: s084

Agnita sed postquam est aequi clementia patris:
Nos agit hic crebra Numen adire prece.
Sub precibus, totam novitatem intellige morum:
Iustitiae et totum gratia signat opus.
Nam precibus Nati victus, super agmina Flatum
Sacra sacrum aethereo fundit ab orbe Pater.
Isque fidem accendit statuentem ambage remota
Quod precibus Nati gratia parta DEI est:
Et sibi iustitiam tribui, quam nomine nostro
Dum praestat legem Christus, adeptus erat:
Et delicta sibi gratis a patre remitti,
Et supera vitae munera certa dari.
Inde cor impellit stimulis, ut adire supremum
Audeat, et votis sollicitare patrem.
Flectit et arbitrium pravos ut pugnet ad aestus,
Incipiatque DEI tradita iussa sequi.
Ni lux assidue sit praesto Flaminis intus,
Et faciat sedem pectora casta suam:
Esse hebetes sensus: et plenos nocte necesse est;
Et facile in cladem corda profana ruunt.
Ergo regat totum vitae sacer incola cursum,
Ut semper more mens gerat aequa DEO.
Omnibus et nervis obsistat turpibus ausis:
Si fugit hic Flatus, culpa, furorque subit.


page F3b, image: s085

Tunc lux iudicii cadit, et dona insita languent,
Nec cura officii est, nec pia vota sonant.
Nulla DEI his igitur se gratia praebet in usus,
Inque hos conspirat sidera, terra, fretum.
Ut sint corda DEI templum: non viscera luxu,
Halituum densa mole replete caput.
Sic operam studiis dare sic dare vota potestis,
Et vitam in terris degere more DEI.
Non sacer halitibus miscet sua lumina crudis
Spiritus: in tersa vult habitare domo.
Nec sine voce sacra et precibus datur halitus almus
Disce igitur, studiis et simul adde preces.
Cumque DEI Flatus per sacri munia verbi
Cor moveat, sanet vulnera, robur agat:
AEra velut mos est, sacris date iusta ministris;
Facta DEI servis gratia, facta DEO est.

IN DIE IOANNIS BAPTISTAE.

MUlta Deus poenae proponit signa futurae,
Si crudos animos ulla movere velint.
Aeris in campis vaga flamma cucurrit [(printer); sic: currit] in orbem,
Cum Sol Phryxeae signa premebat ovis.
AEolii fratres bellum sine more ciebant:
Laeserunt fruges flumina, grando, gelu.
Obicibus ruptis ter in uno vere redundans
Anni spem rapidis sustulit Albis aquis.


page F4a, image: s086

Quis toties factas meminit sine iudice caedes?
Atque tot illatas in sua membra manus;
His undae clausere animas: his ensis adactus
In latebras animae est: hic trabe nexa gula est.
Ter falsi Soles sunt visi illudere Soli:
Et terrae obiectu Cynthia pressa fuit.
Quintaque fax crinem spargens Aquilone minacem
Nos vocat horrendis ad meliora notis.
Quam variae immineant clades, cui dicere promptum est?
At quia crebra micant signa, nocere negant.
Sed poena est, poenae contemptus: at iste saluti
Est propior, si quem poena, Deusque movet.
Qui sensu morbi caret, is ratione laborat:
Stipes erit, qui non ad sua damna gemit.
Nunc quoque conventus magnis de rebus habetur,
Cuius in eventu stat sita nostra salus.
Tu sis consilium Deus, et tu lumina praefer,
Ut, nisi quod tua vult gloria, nemo velit.
De bello, et belli causis varia omina surgunt:
Tu, precor, in rapidos omina verte notos.
SED quicumque tamen dant causam ad crimina belli,
Et tempestatem noxia signa cient:


page F4b, image: s087

Muneris est nostri, summum prece flectere patrem,
Exitus ut felix sacra, forumque tegat.
Neve Dei iustus furor hauriat omne quod usquam est:
Filius umbraclum sit Patris ante thronum.
Non cursum in studiis Mars turbet, et otia rumpat:
Non bene cum Musis tympana rauca sonant,
Haec schola, consiliis moderatis hactenus usa est:
Immoderata, ruunt plurima, pauca struunt.
Nos prece, non aliis armis pugnare, necesse est,
Temporaque in studiis maesta levare sacris.
Spes opis aetheriae nos in statione reservet,
Et qua quisque potest ornet in arte Deum.
In cursu studii gradibus procedite certis:
Nil solide norunt, qui sine lege student.
Ad captus hominum melius res edit in auras
Qui legum ac artis se ratione tenet.
Qui refugit fontes linguarum, artisque disertae,
Non facile errorum subdola texta videt.
Vocis et ex lapsu, fit rerum maximus error:
Heu quanta in templis dat mala, quanta foro.
QUARE cum deceat studia explorare iuventae:
Vos ad censuram lege iubente voco.
Qui sua per certum dederint mihi nomina tempus:
His opera in promptu est, officiumque meum.


page F5a, image: s088

Et labor hic noster dat signa quod aegra levemus
Corda exercitiis quae Deus esse iubet.
Rectius et studiis rem, quam tutabimur armis:
Viribus his parta est, his retinenda schola est.
SED quia nos in luce tua non sistere fas est:
Tunc propter natum fac rata vota Deus.
Hunc quia proponis tutorem, ut suppleat huius
Gratia, quod nostris viribus intus abest.

ELEGIA IN NATALEM Emmanuelis.

CHriste tuus natalis adest, quem Solis ab ortu
Solis ad occasum credula turba colit.
Cum scelere admisso facta est iactura salutis,
Te nascente fuit nostra renata salus.
Non etenim aeterna voluisti morte teneri
Quae fuit ad speciem condita forma tuam.
Ergo ut lapsa homini repares munera vitae:
Foedus cum nostra carne perenne facis.
Nam natura duplex specimen concurrit in unum:
Et de patre Deus, virgine verus homo es.


page F5b, image: s089

Huncque modum partus, Aronis virga notavit,
Quae flore et fructu stabat amicta novo.
Ceu sine telluris succo virga obsita fructu est:
Sic genuit natum nescia virga viri.
Ac ut Amygdalina sub testa nucleus haesit:
Sic fragili carnis tegmine numen inest.
Ceu flos non violat matrem, qua prodit in auras:
Sic pia fit salvo virga pudore parens.
Flos ornat fruticem: sed Christi gratia matrem:
O quantum est, hominis sumere membra Deum.
Primus ut ex terra saltem efformatus Adamus,
Nec socio thalami more creatus erat:
Corpus ita assumit formatum in virginis alvo,
Alter corruptum qui novat huius opus.
Tu datus es nobis a patre salutis origo,
Qui meritum accipimus mente, fideque tuum.
Nec tu Christe tuo sed nostro nomine natus
Nos homines hominis cernis in ore Deus.
Consiliumque Patris magnum tu pandis in orbe,
Gentes ad regni foedera sancta vocans.
Imperiumque tuis humeris ac robore nixum est:
Vi propria trinum nam regis orbis opus.
Inque cruce imperium, et tua vis apparuit ingens,
Ad te dum cunctos attrahis alta tenens.


page F6a, image: s090

Arbiter es pacis: quia mundum et pectora Patris
In primae pacis foedera certa refers.
Pignus item es pacis, Deus ut cum carne cohaerens
Natali iungis nosque Deumque tuo.
Esque novi saecli pater, a quo vita resultat,
Mors velut ex primo tracta parente fuit.
Sancte puer, duce te novus intret, et [(printer); sic: ac] exeat annus,
A te nostra venit non aliunde salus.

ELEGIA GRATULATORIA etc.

ERgo diem Deus hunc procedere passus Olympo est,
Aucta sit ut foliis Saxona ruta novis?
Quo genus ad mundi finem, sed ad aethera famam
Efferat, ac oleam praestet honore suo.
Ruta viret semper, sed signum pacis oliva est:
Dux novus illius lumen, et huius habet.
Qui spem tranquillae pacis cum nomine portat:
Pacis enim auctorem Teutona lingua vocat.
Pace quidem studia alma vigent: his ergo patronus
Qui studiis operam dant, Fridericus erit.
Cum studiis honor est, coliturque iuventa per artes:
Religio recta sacra docere potest.


page F6b, image: s091

Ante alias igitur curas, huic sacra placebunt:
Sic tria promittit commoda nomen idem.
Et caeli facies signis affecta secundis
Te fore praeclarum, spem Friderice facit.
Transit et in natos vis et natura parentum,
Et retinet generis semina quisque sui.
Indolis ergo bonae species apparet in ore,
Inque oculis pueri lucet uterque parens.
Pax, et pacis amans Pietas, Astraeaque iuncta,
Perpetui comites patris, avique tui:
Ore movent carmen puero, et cunabula palmis,
Et te Christe Deus per sua vota vocant,
CHRISTE fave flori, rutae de germine nato:
Nam flos Iessaeo germine natus eras.
Christe fave puero, genuit quem regia mater:
Te puerum partu regia virgo dedit.
Unius ob pueri vagitus labe carentis
Labe Deus pueros non sinit esse reos,
Cresce puer patri et patriae: et quo crescere possis
Sis cunis praesens numine Christe puer.
Virtuti et rutae quaedam est cognata facultas:
Haec nocuos vermes, invidiam illa premit.
Rutae flore ducis teneri praecingite frontem,
Ne noceant tenero livida monstra duci.


page F7a, image: s092

Alcides puer in cunis eliserat angues:
Anguem contrivit Christus et ipse puer.
Is iubet a cunis genus omne absistere morbi,
Is rutam, et rutae germina parva tegit.
Te Friderice colat tua gens: tremat extera: sed si
Non tremet, ac certe nomine pacis amet.
AEques Mauritium belli virtute, sed alma
Pace patrem studio religionis avum.
Dux Pietas, Astraea comes, custosque duarum
Pax, facit ad cunas talia vota tuas.
Has regni socias casu complectere in omni:
Has audi, et quae sunt his aliena, fuge.
Et plus esse putes, illarum servus haberi,
Quam dominam mundi totius esse: vale.


page F7b, image: s093

ELEGIA. QUA ILLUSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMIno Augusto, Duci Saxoniae, sacri Imperii Romani Septemviro etc. Domino suo clementissimo, de nato nuper Filio Duce Friderico etc. GRATULATUR ALUMNA Academia Witebergensis.

UT stirps de sexu meliore veniret in auras,
Et dominum domino ferret ut ANNA suo:
Concepit schola docta preces AUGUSTE: suamque
Laetitiam ostendit quod valuere preces.
Et non tam patri natum, quam munere caeli
Communi patriae iudicat esse datum.
Ergo suum dominum genibus minor ipsa salutat,
Et tradit famulas sub sua iura manus.
HAEC data lex auctore Deo est, ut sceptra gerentes
Agnoscat populus Numinis esse loco.
Nam lege, et ferro nos, nostraque iura tuentur:
Hinc est, quod patrios plebs colit ipsa duces.
Ordo gerens sceptrum, Fati gerit ordine sceptrum:
Qui semel est Fato conditus ordo manet.


page F8a, image: s094

Ergo continua serie dat semina gentis,
Ut nati excipiant tradita frena patrum.
Auget prole nova, virtutem et sacra colentes:
Cum vult regna alio vertere, prole carent.
Ne dubitare igitur possis de semine gentis:
Nata prole tibi dat bona signa Deus.
Obtinet id pietas tua, votaque nostra, quod optant:
Ante Deum certe publica vota valent.
Pax, est virtutum custos: ergo omine quodam
Pacis habet nomen, quod Fridericus habet.
Namque suae fidei virtutes asseret omnes:
Nos nostri officii nomina saepe monent.
Iam puer, in cunis dat signa expressa parentum.
Et risu matrem noscit, et aure patrem.
Affert spem patriae, solatia utrique parenti:
Tu modo quod dederas Christe tuere bonum.
AUGUSTO fors et virtus nil addere possunt.
Ergo addit natos cura benigna Dei.
Nomine avum, patrem virtutibus exprimit alter,
Qui ductum a Christi nomine nomen habet,
En venit huic regni socius: Tu sidere dextro
Edite, felices duc Friderice dies.
Longa tibi vitae producant stamina Parcae,
Postque annos actos Nestoris, astra subi:


page F8b, image: s095

Et spes Augusti patris auge, et vince merendi,
Sic fama implebis Solis utramque domum.
Argenti venae, et Ceres, et Baccheia planta
Ex voto panant munera larga tuo.
Tu patrem Augustum, quem magna est gloria, reddes
Fronte, oculis, vultum corpore, mente, fide.
Tunc artes tradet Pallas: quid fasque, piumque
Et vitae leges, et sacra iura dabant.
Quisque tuebatur partes,quas sumpsit, et ordo
Omnis in officio cum ratione fuit.
Fraus aberat, quae nunc leges, et sacra repellit,
Ni suscepta tui sint patris in gremio.
Is certos fructus ad honestos transtulit usus,
Depulsis fucis hisque fruuntur apes.
Iura fori, et factis impensis provehit artes,
Notitiamque Dei spargit in orbe suo:
Ceu statuit sacro generi stipendia Ioseph,
Et Daniel regis vixit ab aere dato.
Musis, quarum opus est ope paebuit Argolis orae
Tecta: sed has patria Turca fugavit humo.
Imposuere pedem Latio: sed fraude Latini
Flaminis affectae, terga dedere fuga.


page G1a, image: s096

Vixque tenent aliquas sedes per Teutona regna,
Dumque tenent, fatis Teutona regna vigent.
Has ut conserves illis, patremque sequaris
Arte tua, Musae supplice voce rogant.
Si florent pacis studiis, ac artibus urbes,
Nulla ducem, aut urbes acta ruina premet.
Quaeris, quid referant precii? dant munera laudum,
Nam laudum testes has iubet esse Deus.
Neglige praesentes fructus, et consule famae,
Mortale est corpus, fama perennis erit.

ELEGIA DE NATURAM SALAMANDRAE, COLLATAE CUM Historia Epulonis, Lucae Cap. 16.

COndidit aeterno divina potentia VERBO,
Quae certa ferri lege creata vides.
Indidit his vires varias, simulacraque morum,
Et vitae speculum iussit habere feras,
Sic ego dum campis gressus fero tempore veris;
Et lego frodosis gramina sana iugis:
Pone viam repit pictis Salamandra figuris,
Repere quo viridis more lacerta solet.


page G1b, image: s097

Huic color in tergo est quem serica vellera servant,
Sub ventre est, auro qui solet esse, nitor.
Semper apud venas auri reperitur, et auri
Vena subest illic qua Salamandra latet.
Tam gelidum est illi virus, ne victa calescat
Igne quidem, et glacie certet, et illa nive.
Bestia, si nescis, haec est Epulonis imago,
Quem notat hac ipsa contio sacra die.
Ibat purpureo circum velatus amictu,
Et tantum hunc auri sollicitabat amor.
Crescabant silicis circum praecordia venae,
Frigidior glacie mens erat, atque nive.
Illi numen erat venter suus: omnium abundas
Te sinit ante suas Lazare egere fores.
Saepe canes blandis lambebant ulcera linguis:
Mitius ah pudor est pectus habere canes.
Tandem ardens stygio, iam morte solutus; in igne
Agnovit sero seque suumque nefas.
Nec dum etiam expletus versa vice Lazaron undas
Poscit, et Abraham per sua vota rogat;
Qualis in ardenti Vatem vocat aggere Croesus,
Praescia cui fatis solverat ora Solon.
O cuius gelidum nullo cor ardet amore,
Frigidaque in sanctos es Salamandra viros:


page G2a, image: s098

Disce opibus servire DEO, servire relictis,
Fortunae et dubias disca timere vices.
Vide ego fortunas humiles consurgere in altum,
Et contra vidi magna perire bona.

TESTIMONIUM DE Resurrectione Filii Dei, Ex II. Cap. Iesaiae. Vulg. 2 Ies
In illa die stabit RADIX Iessae, ut sit signum populis: AD EUM Gentes confugient, Et requies eius erit gloria.

QUi primus cecinit pictis oracula verbis,
Posthuma quod radix stabit Iesse, tua:
Quodque loco signi, quo se gens sancta receptet,
Et quod magna suae gloria mortis erit:
Verior ille fuit tripode, et Parnaside lauro,
Verior et foliis docta Sybilla tuis.
Ipse fidem fecit CHRISTUS, Iesseia radix,
Vivida cum victor membra levavit humo.
Nam stetit, et flores in apricas protulit auras,
Et sancti imperii florida sceptra gerit:


page G2b, image: s099

Ut populis signum foret, ad quod praepete gressu
Confluat ex omni credula turba loco.
Vox Evangelii vexilli more levata
Ostendit DOMINI regia castra novi.
Haec nota discernit coetus a gente prophana
Quae ficta celebrat religione DEUM.
Nec rex ille colet securis otia regnis,
Sacra sed in populis provehet officia.
Summa mala, et tristes abolebit pectora curas,
Et gratis vitae munera grata dabit.
Mira quies huius, cum se vis dia repressit,
Plena omnis decoris, plena salutis erit.
Mors aliis est dedecori, Tibi CHRISTE decori,
Corpore cum victus numine victor eras.
Gloria Pellaei iuvenis sub morte cadebat,
Nascitur ex ipsa gloria morte tibi.
Ille mora parva totum Caper occupat orbem:
Post mortem quid agit flebilis umbra? nihil.
Sed rex ille redit rursum post fata sub auras,
Regnaque post mortem splendida victor habet:
Gloria quem claris circum virtutibus ambit,
Et mens cuncta sciens, omnipotensque vigor.
His opibus felix nostros excellit in usus,
Ut petat hunc celeri credula turba gradu.


page G3a, image: s100

Vult igitur vires proprias extendere in omnes
Huc si confugiant non dubitante fide.
Ah fugite huc celeres, et mente volate sub auras,
Quaeritis, ad Christum quae vehat ala? Fides.

ELEGIA IN DIE castorum Angelorum.

O Pater, et Nate, et iungens spirator utrosque
Accipe quas grates fert pia turba tibi:
Quod nos in vario iactatos turbine mundi
Spiritibus munis ad latus omne tuis;
Ut servare fidem tibi possit quisque nec extra
Propositi verbo saepta movere pedes.
Tu fraudum facies omnes preme, et omnia frange
Sub specie veri quae tegit arma Satan.
Distrahit hic animos, et ab uno corpore Christi,
A capite avellit credula membra suo.
Bella piis infert, et mundum litibus implet,
Subdolaque ex omni retia parte struit,
Tu causa melior, tu vi, tu fortibus ausis,
Praesidium nobis caelitus adde tuum.
Nam cum per Natum vocem Deus edidit ipse,
Et fieri lucem iussit in Orbe novam:


page G3b, image: s101

Plena statim lucis, sine mole, et flaminis instar
Omnia tollebant corpora nata caput.
Astrorum et simplex natura, ex semine nullo
Composita, in superis prodiit orta plagis.
Sic cum luce simul micuit gregis alitis ordo,
Qui similis flammae perstat ad ora Dei.
Et radio lucis deductae a numine fulgens,
Perque sacrum accenso Flamen amore calens:
Motu animi, et factis integra in imagine redit
Auctorem, ac humili pectore iussa facit.
Et cum iure suo utatur sua cuique voluntas,
Non tamen ipsa fovet dissona vota Deo.
Namque tenax recti facta est, ut tota magistrum
Reddat in exemplo religiosa suo.
Quales esse iubet Lex fixa in mentibus horum,
Tales sunt volucres in statione greges.
Et vacui a vitiis, nos omni in labe volutos
Non horrent armis asseruisse suis.
Vimque ducis stygii prohibent a limine nostro,
Excubiasque pio pro grege semper agunt.
Ni faciant, quippe evertit iam foedera vitae,
Nec pax in patria, nec patria ulla foret.
Sed fert auxilium divina potentia praesens
Quando homines hominum destituuntur ope.


page G4a, image: s102

Ergo quisque suas operas curate, Deoque
Fidite: pro populo stat Deus ipse suo.

ELEGIA IN DIE S. Ioanis Baptistae.

MEns aeterna Deus quae mundum temperat omnem,
Non casu volvi res, hominesque sinit.
Nec, si forte bonos rapiunt mala fata, putandum est
Cum fragili vita summa perire bona.
Crede mihi, cum vita perit, tunc summa bonorum
Nascitur, Et funus nil nisi fenus erit.
Audistisne aliquem, solis qui degit in arvis,
Cui victum radix flore revulsa dedit?
Vatem, quo melior non luminis ivit in auras,
(Si Christi verbis pondus inesse sinis.)
Ille, Dei natum abluerat: caeloque Parentem
Audierat: Flamen viderat instar avis.
Mox idem Herodi caput a cervice recisum
Praebuit, et pietas visa sub hoste mori est.
Naturae infelix error Nero, sanguine Vatis
Tharsiaci gaudet contemerare manus.
A duce Niliaco non sunt tuta aequora Mosi:
Semper cum Christo lis fuit imperiis.


page G4b, image: s103

Si puram vitae rationem numina curant,
Et tamen haec tristes sentit in Orbe vices:
Caelo restat honos pietatis, et ordine verso
Supplicium Herodes post sua fata luit.
At nos doctrinae genus amplectamur, et illud
Ad seros natos cura magistra ferat.
Sorde hominum lex sacra Dei corrupta iacebat:
Cui lux a magno reddita Vate fuit.
Namque Die cultum in ritu positum esse negabat,
Sed vult nos Christi prendere dona fide.
Hunc monstrat digitis, et verum nuncupat Agnum.
Qui fert, atque aufert crimina morte sua.
Congrua descripsit civilis munera vitae,
Iuraque militibus, iudicibusque dedit.
Coniugii legem probat, et Regem arguit ore,
Usus qui rapta coniuge fratris erat.
Et certos habuit coetus Iordanis ad arva
Arte docens iuvenes, alter Elisa rudes.
Ergo discendi labor, et cultura iuventae,
Et ratio Sophiae sobria, grata Deo est.
Et Pater est semper cum Nato et Flamine praesens.
Quando doctrinae pectora nostra vacant.
Nam nos res tantas exponet ab arte relictus:
Tanto plus aequum est ponere in arte diem.


page G5a, image: s104

Et quamquam Sophiam vincat sapientia Christi,
Quae sola est omnis fons et origo boni:
Subsidiis aliis tamen est opus: arsque diserta
Legibus argutis sensa sinistra premit.
Quis Flacii nodos solvet, nisi cultus in arte?
Is sacro ad quaestum codice abusus erat.
Et numen simulans, est Christi numinis hostis,
Deque Deo loquitur, nec putat esse Deum.
Lex Sacri, Cuculos et Corvos abdicat aris:
Auris doctori non adhibenda malo est.
Quare doctrinae placida exploratio prodest:
Namque acuit mentes, ingeniumque regit.
Nunc, qui censurae cupiunt se subdere nostrae,
Et dare progressus signa diserta sui:
Hi sua si dederint nihi nomina, commodus ipsis
Officium facili mente probabo meum.
Sed tu consilii magni ter maxime doctor
Nate Dei praeses sis, maneasque scholae.
Te sine, nec frugi est, nec vera, ars ulla: sed haeret,
Et perit in furtis ingeniosa suis.
Non Iovis e cerebro Pallas, sed corde Parentis
Auctor doctrinae Filius ipse venit.
Hoc duce, non Sophiae nixa est ars nostra magistris:
Qui Christi audierit verba, peritus erit.


page G5b, image: s105

ELEGIA AD Scholasticos Witebergenses.

ETsi fama refert Astraeam ex Orbe volasse,
Dum fas pro vili est, sub pedibusque iacet:
Non tamen ille Deo satus agmina sacra relinquet,
Sed manet in coetu duxque caputque suo.
Utque sua tegit hunc vim contra, Et pectora caeca
Implet doctrinae luce micante suae.
Finxit enim humanum genus, ut sibi colligat agmen
Cui mentem ostendat, consiliumque Patris.
Hoc alios aliis vult scripta ac voce referre:
Ergo opus est varia ponere in arte dies.
Res etenim sacras, et fundamenta salutis
Arte carens dextre nemo referre potest.
Nam constat, tenebras summis de rebus oriri,
Artis ubi, et fandi cura diserta cadit.
Ergo hos servabit coetus, operasque docentum:
Sed tamen et morum regula grata Deo est.
Cumque velit certos homines dare iura per urbes,
Ut quisque officium qua decet arte colat:
De rectore novo suffragia certa feremus,
Cras ubi Sol nitido provehet axe diem.
At vos o coetum iuvenes celebrate frequentes,
Et date pro docto seria vota grege.


page G6a, image: s106

Numen habent leges, et legum sacra ferentes,
Perque hominum vocem iura dat ipse Deus.
Quam tristes Furiae comitantur iura perosos?
Duraque in hac vita fata rebellis habet.
SED quia Nate Dei regnum ad te pertinet unum,
Tu curam, et nostrae suscipe frena scholae.
Cumque simul coetum per Verbi munia cogas:
Hunc coetum, et Verbi munia Christe regas.

ELEGIA IN DIE Magorum.

PArva mari in magno Mosen fiscella tegebat,
Quamquam nec remi, vela nec ulla forent.
Inque casa agresti Christum praesepe fovebat,
Regis Idumaei quem dolus ense petit.
Sic quoque doctrinam texit schola nostra sacratam
Per famulas artes caelica scripta docens.
Nam nec pura manet, nec seros fertur ad annos,
Ni doctae hanc arte Sphyngis ab arte tegant.
Nec nisi doctrina Christo agmina sacra leguntur,
Ex Fidei norma qua sonat artis opus.


page G6b, image: s107

O Deus, AUGUSTO vitam, et vim corporis auge,
Namque scholam hanc larga fulcit, et auget ope,
Et merito: neque enim decus illa pulchrius ullum
Orbita Romani continet imperii.
Nam quid Alexandri regna, et gaza aurea Croesi est,
Si nec habent Christum, nec pia sacra iuvant?
Aurum et opes, et regna, rapax tandem atterit aetas,
Quas dedimus Christo, semper habemus opes.
Haec schola thesauris regni pretiosior una est,
Saxoniae hac clara est et domus, et dominus.
Hac, est fama suis, hac, formidabilis hosti est,
Et metus, et terror Roma superba tibi.
Tu schola lenonum, tu lustrum et Lerna malorum es,
Christicolum pestis, carnificina, rogus.
Errorum genitrix, scelerum fons, clavis Averni,
Styx supera, aeternae viva palaestra necis.
Haec schola, virtutis schola, doctrinaeque taberna est,
Sanctorumque parens ingeniosa virum.
Errorum domitrix: Fidei, quae clavis Olympi est,
Et meriti assertrix maxime Christe tui.
Si tamen haec optas longos servare per annos,
Et suboli ferae tradere sacra Dei:
Luce opus est artis variae, linguaeque lepore:
His sine vel muta est, caecave Religio.


page G7a, image: s108

Est opus et doctis hostes convellere dictis,
Asserere et scriptis aurea dicta Patrum:
Quos, Velut in picta cum saevit imagine frendens
Pardalis, extinctus gens animosa secat:
Gens leporum, in barbam defuncti animosa Leonis:
Hei quanta in pictos vulnera, et ira viros?
Sed tibi Christe labor noster cum serviat omnis,
Nos rege luce tua lux, et imago Patris.
Ergo exercitii morem consero receptum,
Et sub censuras agmina docta voco.
Qui cupit egregia progressum ostendere in arte,
Huic operam prompta defero mente meam.


page G7b, image: s109

EPICEDION IN OBITUM NOBILIS ET OPTIMAE FEMINAE, CHARITATIS, nobilis et ornatissimi viri, D. Alberti Kindleri, a Zackenstayn, Caesa: Maiest: Secretarii, Coniugis, quae obiit Pragae, XXI. Feb. Anno 1573.

NOn casu veniunt et mas et femina in unum,
Sed ligat et solvit Fatum in amore duos.
Et cum sacra duos Lex sub iuga cogit amoris,
Mens est in geminis una, fit una caro.
Altera pars cum rapta nece est, pars altera maeret
Cordis et ad partem cordis anhelat amor.
Hic amor est testis post mortem vivere mentes:
In rem quae nihil est, non amor esse potest.
Ergo dum rapta graviter pro coniuge maeres,
ALBERTE, eximia quem tenet aula Pragae:
Res eadem luctum facit, et solatia luctus,
Vulnus et ex uno fonte, salusque venit.
Sentis morte rapi, tamen et scis vivere eandem,
Labe mori, et meritis vivere, Christe, tuis.
Hac moriente doles, gaudes vivente, tibique


page G8a, image: s110

Vim pietas habet hanc, coniunctaque gratia morum:
Moribus usa bonis femina, cara viro est.
Multum etiam sanguis valet, et natura parentum,
Et refert quo sint pectora culta modo.
Clara loco et factis huic gens TILESIA nomen
Praebuit, Hirsbergae qua manet urbis honos.
Hic auras hausit primus, lustrataque sacro
Fonte, CHARIS blando nomine dicta fuit.
Matris et educta in gremio, ac edocta per artes
Supposuit menti caelica iussa suae.
Nec re, nec verbis transivit saepta pudoris,
Mensque fuit sedes religiosa Dei.
Virginis his donis traxisti, ALBERTE, calorem,
Vestraque legitimus pectora iunxit hymen.
Plus in amore valet virtus, quam forma caducae:
Virtute et forma conciliatur amor.
Haec tecum officiis, tecum certabat amore,
Atque octo in lucem pignora cara tulit.
His cum lacte suo pietatem infudit, et huius
Visa domus fuerat contio parva Dei.
Ut Venerem in concha stantem depinxit Apelles:
Sic stetit in propria fida, tenaxque domo.
Ad rem sic attenta fuit, nec parcior aequo,
Et ne plus iusta lege benigna foret.


page G8b, image: s111

Auxit ope afflictos: stipis aere levavit egentes:
Moribus et sanctas est imitata nurus.
Dumque viro CAESAR res aulae mandat agendas,
Ac arcana ipsi credere sensa solet:
Illa viri curas, moliminaque ardua rerum,
Moribus, et gratis leniit officiis.
Nec virtutum umbras habuit, sed pectora rexit
AEmula facta sibi lux et imago Patris.
Viventisque Dei templum est mens credula Christo,
Lucet ubi donis aura sacrata suis:
Ac vitam ad normam rationis dirigit omnem,
Ne ruat in flammas caeca libido vagas.
AEqua animi specimen dedit ipso tempore morbi,
Seque Fide acceptam credidit esse Deo.
Dumque novae vitae gustum percepit, ut aures
Aligeros dixit voce replere choros.
Accepisse sonos visa est, et carmina sancta,
Quae celebrent munus maxime Christe tuum.
Ergo suas voces ipsis adiunxit, et inter
Voces flans animam cessit ad astra poli.
Victrix est fati pietas: vis vincere fata,
Sis pius, et tibi mors nil nisi somnus erit.
Cum sit spes vitae exuviis, mens, famaque vivant:
Hanc abiisse parum, non obiisse puta.


page H1a, image: s112

Nec poterat melius simulacrum linquere quam quod
Pinxit per mores in pia corda viri.
Quare conceptum depone, ALBERTE, dolorem,
Laedit enim nimius teque, Deumque dolor.
Spes reditus, sensum discessus lenit amarum:
Tunc pius est luctus, cum moderatus erit.
Collige te, praestesque virum virtute: ferendum est
AEquo animo quod lex omnibus aequa tulit.
Non tu praecipuam tibi sortem exposce: nec illam
Communem leni pectore ferre nega.
Vivere non potuit semper tecum ipsa: sed ipsam
Si tecum caeli vivere in arce cupis:
Ne quaeso huic caelum invideas, quo iam ipsa recepta est,
Et quo tu recipi post tua fata cupis.
Iusta Fide, vicit mortem, et post funera vivit:
Vive Fide, et victor tu quoque mortis eris.


page H1b, image: s113

Elegia IN ECLIPSIN LUnae, factam Anno 1570. 20. Feb. Quo die Flaciani Vimariae conveniunt in causa Religionis.

EX se lucis inops fratris nitet igne Diana:
Hanc hodie terrae densior umbra teget.
Ex se iustitiae nihil, et nil lucis habentes
Iustitia reples nos pie Christe tua:
Lux de luce Patris, lux in caligine mundi,
Et vivens nostro pectore iustitia es.
Hei mihi quam mundi insipiens sapientia lucem
Conatur tenebris condere Christe tuam.
Umbra, tuae luci, quam magna mente Lutherus,
Quam confessus eras arte Philippe tua:
Umbra, tuae luci, Illyrica pice nigrior umbra
Tam clarae luci tristia fata parat.
Doctrinam involvit tenebris, pacisque sacratae
Convellit nervos, nec moderata placent.
In dubiumque vocat certae argumenta salutis:
Offendit mentes rixa superba pias.
Arguit haec falsi quam tot repetivimus annis
Doctrinam, et gladios stringit Ibere tuos.


page H2a, image: s114

Fertque rogis alimenta, facesque ministrat, et ignem,
Datque armis causam Papa cruente tuis.
Stat dubium vulgus cui tandem fidere partis
Malit, et est tandem nomen inane Fides.
Totque virum cineres hac pro pietate cadentum
Haec rixa insimulat frustra obiisse necem.
Sed picis Illyricae tenebras qui opponere luci
Audent, hos tenebris Orce capesse tuis.
Umbrarum socios laeva se mente fatentur,
Qui caelum et caeli spernere signa solent.
Namque in concilium coetu subiere frequenti
Tristibus ut tenebris condita Luna foret.
Hi sunt, maesta tuis qui nunc Ecclesia membris
Offundunt tenebras, claraque dicta premunt.
Tu miseram, et per se propriae nil lucis habentem
O lux Christe Patris dirige luce tua.

ELEGIA IN NAtaliciis Christi.

QUalis concha maris tractis ex aere guttis
Gemmam, quae cordi fit medicina, parit.
Cui pater est nullus, nisi caeli arcana potestas,
Nobiliorque suo semine matre sua est:


page H2b, image: s115

Si, quoque terrenae de sanguine gutta puellae
Concipit aethereo Flamine feta Deum.
Et natura duplex persona iuncta sub una est,
(Tanta Deo humanae cura salutis erat.)
Spiritus et carni, caelum, terrestribus oris,
Humanae massae, vera propago Dei.
Sic de Patre Deo Deus, et de virgine matre
Natus homo est, unus germen utrumque gerens.
Quam magnum est, humana Deum sibi iungere membra,
Et moris dominum non timuisse mori?
Sed veluti conchae baccam, liquor acris [(printer); sic: aeris] Iacchi
Infusus, tenuis more resolvit aquae:
Sic tu livor edax, et acerba calumnia, verbum
Corrumpis, nervum dulcis amicitiae.
Regnet amor veri doctorum in mentibus aequis,
Et pax, et summo gloria vera Dei.
Pectus amore Dei flagrans, et amore propinqui
Non vomat in sanctos aspera verba viros.
Optimus Orion, specimen virtutis et artis,
Fertur ab infesta fata subisse Nepa.
Accidit haec sanctis etiam fortuna magistris,
Quorum ope religio protulit aegra caput.
Est aliqua, est maledicta manus, communis Erynnis,
Nigrior Illyrica bestia foede pice:


page H3a, image: s116

Haec Nepa, quae in cauda saevo est armata veneno,
Cuius et os rabidum nil nisi virus alit:
Omne adimit pondus scriptis, dictisque Philippi,
Dimidiumque animae famam abolere parat.
Hoc pretium est eius qui sudans nocte, dieque
Implevit meritis Solis utramque domum:
Qui stabulum Augiae purgans, Tyrinthius alter,
Eruit immundo tot bona summa fimo:
Egregias artes, linguas, et munera Christi,
Munera quae sola sunt capienda fide.
Qui tulit ad lucem spinis exerta Sophorum
Verba Dei, et stygiis eruta praestigiis.
I nunc, et Cuculi fetus exclude fovendo,
Ut veram subolem cum genitrice vorent.
Pasce lupi catulum, tamen et mox robore sumpto
In te qui rabido dente feratur, erit.
Constantes animos perversa calumnia turbat,
Linguaque plus armis frangit acerba pios.
Et fremitus ratione carens, ratione potentes
Terret, et inceptum linquere cogit opus.
Qui valet arte, tacet, sed clament arte carentes,
Quique ululant [(printer); sic: uiulant] , sanctos impediere [(printer); sic: impedere] sonos.
Sed cum summa dies producet operta sub auras [(printer); sic: aura] ,
Arguet et facti mens sua quemque sui:


page H3b, image: s117

Ipsis iudicibus tandem fateantur oportet
Vicerit invitis quod bona causa malis.
Ergo velut viridi munit praecordia ruta,
Cum mustela nigris anguibus arma parat:
Sic ne te laedant mendacia tincta veneno,
Ille Paphlagonia quae serit arte Sinon [(printer); sic: Simon] :
Instrue te studiis, atque ordine tende per artes,
Quae bene prae falsis noscere vera docent.
Si quis in hoc coetu est expertus in artibus istis,
Et vult progressus edere signa sui:
Adsit, et insignes doctrina expectet honores,
Plena erit officii mens mea, plena fide.
Nate Dei vivi, vitis plenissima succi,
Tu nos insertos palmitis instar ale.
Sola salus miseris ex illo foedere pendet,
Naturam, et meritum das mihi Christe tuum.

ELEGIA IN FERIis nataliciis Christi.

ANnus iter cum Sole novum iam suscipit: Ergo
Pro veteri vita ducite quisque novam.
Non est conventus urbs et schola nostra Cyclopum,
Sed summi sedes religiosa Dei:


page H4a, image: s118

Qua florent artes humanis usibus aptae,
Moribus et fertur regula voce Dei:
Cordaque ad officium faciendum exsuscitat ultro
Qui Patris et Nati pectore spirat amor:
Et precibus, dictisque piis grex pellitur Orci,
Ne paret in summum laeta trophaea Deum.
Hanc igitur sedem quibus est temerare voluptas:
Numinis hi poenas, quas meruere, ferent.
Non armis nati, sed honestas estis ad artes,
Hanc vos militiam fata subire volunt.
Dumque gravi in luctu versatur turba piorum:
Quaerenda in libris est medicina sacris.
Sola Deum ostendit propius sapientia Verbi,
Praesentemque facit cernere sola Fides.
Et quia fama Dei monumentis insita Vatum est:
Est opus ingenua ponere in arte dies.
Artis subsidio varie, sententia Vatum
Vera patet, spreta mox tamen arte latet.
Addit ut Aronis virgae coma frondea honorem:
Sic artes lumen religionis erunt.
Quare rem sacram studiis ornate desertis,
Afficite et verae laudis honore Deum.
Sed sine doctrina nescit laus fera rependi:
Ergo opera est studiis sedula danda bonis.


page H4b, image: s119

Et quia progressum in studiis exquirere par est,
Subdite censurae vos, operasque meae.
Namque meo officio vestra ornamenta iuvabo,
Si mihi nunc dabitis nomina more scholae.
O qui decretum Patris admirabile profers,
Tu rege nos, et nos optime Christe doce.
Provehe Musarum cantus, preme murmura belli,
Nam cum bella sonant, laus tua Christe tacet.

ELEGIA IN HONOREM CONiugii Nobilis ac honesti viri Dn. Francisci a Zuldorff, ac honestae ac pudicae virginis Annae etc.

QUod nunc vincla tori repetis, quo tempore CHRISTUS
In latices uvae pocula vertit aquae:
Ominis esse loco debet Francisce secundi,
Quod venit in partem cura benigna Dei.
Primus amor sine spe generis te morte fefellit:
Fatum spem generis spondet amore novo.


page H5a, image: s120

Vita diu nulli fida est, nec sorte stat una;
Itque hodie plausus, qua dolor ibat heri.
Humor, honor mensae, mediis in honoribus exit;
Mox in coniugii limine cura subit.
Gentis imago sacrae Natum invocat innuba mater;
Sed mota subsidii est, exseriturque fides.
Et tamen in promptu est tandem indulgentia Christi
Et mera vis lymphae fit nova causa meri.
CANA, situs habuit qua nil nisi garrula cannae
Silva, levis carex, iuncus, harundo, fuit.
Inter harundineas habitat gens sacra paludes;
Nempe in re tenui est, difficilique statu.
CRETA graves ventres, et inertia pondera centum,
Vix unum Vatem tota Sarepta fovet.
Sic colit in scopulis Curruca miserrima nidos;
Non est pingue forum qua pia turba manet.
Saepe caret vino torus, et mora tristis egenti est;
Ergo genae falsis accumulantur aquis.
Umbra modo haec vita est; sors praesens mira videtur;
Cum satur est mundo, gens pia semper eget.
Sed quae restat, erit res ipsa, ac numinis usus,
De quo ceu pleno copia fonte fluet.
Illic res laetae excipient, qui mentibus aequis,
Inque fide Christi triste tulere iugum.


page H5b, image: s121

Interea ad sacros venient quoque numina coetus,
Qua colitur iusta lege pudoris amor.
Mira Dei nati semper praesentia lucet,
Castaque divina turba levatur ope:
Auctor is est primos qui sub iuga duxit amantes,
Et variis signis par sociale iuvat,
Vina pluit mensae, menti solatia fundit,
Dat genus, et censum, cumque vigore dies.
Non sors ergo duos homines conducit in unum,
Sed creat, ac servat Numen amoris opus.
A Domino acceptam Dominus pluit aethere flammam
Tunc ut amore vago concidit ordo Dei.
Expers vita tori raro est sine vulnere mentis;
Sed quae fecit hymen vulnera, sanat hymen,
Namque Dei est omni potior ratione voluntas,
Cui satio prolis non nisi lege placet.
ERGo novis taedis animoque et voce favemus,
Et ferimus pacto vota secunda toro.
Quae trahit a claris virtute parentibus ortum,
Virgo volens fato iuncta volente tibi est.
Cura fuit sacris operam dare; Palladis artes
Exercere colo, fallere tempus acu.
Virginis aeternum servare haec vovit honorem:
Sed sine voce Dei pondere vota carent.


page H6a, image: s122

Felix qui rigidae potuisti inflectere sensus
Subderet imperiis ut sua colla tuis.
Illius augebit tibi res industria partas;
A fastu et luxu corda remota gerit.
Moribus asperitas est nulla, ferocia nulla
Gestibus, argutis taedia nulla sonis.
Talia virtutum dedit ipsi semina mater
Cum lacte infundens fasque piumque suo.
Perque fidem in fibris habitans regit aemula motu
Corda sibi Verbum, lux, et imago Patris.
Hinc memor officii est, nec fuco gaudet, et umbris,
Sed virtus ardet vera movente Deo.
Scilicet in patriios tendunt sua pignora mores,
Inque suos ramos semina stirpis eunt.
Quem non fama patris per Leucoris attigit urbem?
Vir fuit is recti, iustitiaeque tenax.
Expensi tabulas acceptique aeris habebat
Publica quod nostra congerit urbe fides.
Resque sui fisci doctus quoque credidit ordo,
Esset ubi fidei copia nota suae.
Qui tibi surget honos FRANCISCE hac virgine? quive
ANNA tibi, o tanto facta beata toro?
Cui splendor generis, rerum prudentia, fraude
Cassa fides, candor pectoris, oris honos.


page H6b, image: s123

Is virtute sua, ac fecundae pignore nuptae
Extinctum poterit morte referre genus.
Vos modo, dum vobis favet aetas robore florens,
Legitimi fructus carpite uterque tori.
Non temere in nostris sunt orta incendia fibris:
A patre vim summo flamma iugalis habet.
Tu velut ulmus habe vitem, et ceu vitis ab ulmo
Sarcina de collo pendeat illa tuo.
Namque aderit vestri praesens Deus aequus amori,
Cum fato iuncti sitis uterque pari.
Orbis opes primo dat patri in honore cubilis,
Ut proferre suo iussit amore genus.
Et probat in CANA primo sua numina signo
Sex spumante mero dans sine more cados.
Gens vetus ista Dei benefacta expressit in umbris.
Cum doctrina patrum condita nube foret.
Fingit enim superos taedas celebrare potentum,
Dignaque cum divis mittere dona deas.
Cypria dat formam, pretiosa monilia Pallas,
Divitiasque Iuno, bellicus arma Deus.
Sic ornant Cadmi thalamum, et connubia Pelei;
Nam Deus a Musis vult sua sacra cani.
Sed vere celebrat Deus aequo numine taedas,
Veraque res umbris forte notata fuit.


page H7a, image: s124

Ornat adhc taedas; et habet quae vina ministret,
Fataque coniugibus lenit acerba Deus.
Sic FRANCISCE voces Christum ad tua foedera: Christus
Ornabit mensam munere, prole torum.

ELEGIA IN DIE ANGELORUM.

NOn erat humana via promptior ulla saluti,
Quam quod nostra DEI Filius ossa gerit.
Copula nam geminae persona in simplice formae
Visa DEUM est nobis reddere nosque DEO.
Quique DEUS noster fuit, et cum Patre coaevus:
Noster is assumpto corpore frater erat.
Dumque piis addit, quibus utitur ipse, ministros:
Hoc quoque se fratris nomen habere probat,
Illaque gens nobis et semine, et indole praestat,
Nec terrena suo pondere noxa premit.
Et licet in caelo summi Patris ora tuentur:
Non tamen et pueris ad latus esse negant.
Scilicet exemplo magni didicere magistri
Obsequio viles demeruisse suo.


page H7b, image: s125

His servare hominem, ac homini praesto esse volupe est,
Pectora non spernunt magna minoris opus.
Nec tibi ducebas homini servire pudori
Patre DEO natus, nec Patre CHRISTE minor.
Vidit et Ascraeus Vates [(printer); sic: Vaties] Helicone sub alto
Custodes hominum signa movere pedum.
Quo magis in sacro sedet haec custodia coetu,
Cui stat cum CHRISTO copula facta fide.
Tunc ea stat cum vera sui dat pignora, et ardet
Ante DEUM, ac homines officiosa fides.
Hancque fidem accendit per Verbum in pectore Flatus,
Applicet ut Christi munera parte sibi.
Adde, quod et studium doctrinae, et regula morum
Auctori associat pectora nostra DEO.
Vult DEUS in pueros doctrinae semina spargi,
Ut possint habiles usibus esse sacris.
In regnis opus est ut idonea membra legantur,
Arte nisi adiutus non bene frena tenet.
Nec vult esse DEUS nos pondus inutile terrae,
Sed semper coetus floruit arte sacer.
Ergo operam studiis demus, moresque regamus:
Nam sapere exemplar debet imago suum.
Caelicaque ad talem mittuntur flamina coetum,
Qui studia ad numen, factaque cuncta refert.


page H8a, image: s126

Sic dux gentis eras, Arabum per inhospita rura,
Christe DEUS sacri tutor, et umbra gregis.
Plurima te rutilam cingebat turma columnam,
Scintillae in speciem concomitata ducem.
HIS tibi pro meritis, et pro tutoribus istis
Grex hodie grates religiosus agit.
Votaque fert ne se sine coetu praeside linquas,
Dum furit inferni saevior ira lupi.
Si causas habuit sibi munus tale rogandi:
Ut sibi nunc munus tale rogaret, habet.
Non alias frugum penuria maior: et arma
Plura: tot ignotae nec valuere lues.
Saepe minas diris fert aetheris ora figuris:
Saepe aperit Vati fata futura DEUS:
Sed sine vi caelum, et Vates sine pondere credit
Vulgus, et in risum fata, DEUMque vocat.
Fabula sunt, aiunt, manes, et fabula caelum;
Vox digna haud verbis, sed Iovis igne premi.
Impendent igitur legumque hominumque ruinae,
Fatalesque vices ordinis omnis erunt.
Nullaque honestatis ratio, nec cura sacrorum,
Prae foribus magnum signa dat esse malum.
SED velut exstructis agitur cum fabula scaenis
Difficili in causa fert pia vota chorus:


page H8b, image: s127

Sic operam votis damus hoc in turbine rerum
Ut maneant generis semina certa pii:
Neve patrem patriae sors implicet aspera bello;
Dulcius in mundo est pacis amante nihil.
Bella gerens, certis offert sua, seque periclis,
Et sua quem texit dextera, fraude cadit.
Ex dominis servos facit anceps alea Martis;
Vel iusto bello est anteferenda quies.
In prece communi vis est; mirabile certe est
Coniunctas tantum pondus habere preces?
Qui gaudere volunt superae tutamine gentis:
Hos opus est superae reddere gentis opus.
Nempe, sequi officium, et castos assumere mores,
A foedae vitiis abstinuisse gulae.
GRATIA quod sacris tamen est referenda ministris
Qui voce in medium caelica iussa ferunt:
Quisque pium, ut mos est, munus deponat ad ARAM;
Res posita in lucro est, si qua litata [(printer); sic: quali tata] DEO est.


page I1a, image: s128

ELEGIA, AD AMPLISS: VIrum, Dn. Hartmannum Pistoris, etc.

ESt genus antiquis Mysorum in sedibus ortum;
Incola Pistorides nomine turba vocat.
Iustitiae a cultu Mysos commendat Homerus,
Quod tinctos legum fonte fuisse probat.
Gens ea virtutem multis possedit ab annis,
Et longa serie floruit arte fori.
Extulit haec te clare Simon, qui lingua GEORGII
Corque Ducis, scriptis praeses et auctor eras.
Tuque Modestini sator es, quem ludus Elistri,
Curiaque in summo collocat ampla gradu.
Hartmannusque satu productus gaudet eodem,
Qui ius in Latiis hausit utrumque plagis:
Hic ubi iudicio doctorum exceptus honesto
Notitiae legum signa diserta dedit.
Nunc pater AUGUSTUS vocat hunc ad munia rerum,
Maxima laudato laus placuisse Duci est.
Intimus huic auctor consulta fidelia pandit;
Nam lingua est fuco libera, fraude fides.
Quanta tuo accedit splendori Hartmanne facultas
Gratia cui studio parta, retenta fide est.


page I1b, image: s129

Quod generis lux ampla tui est: laus ista priorum est,
Haec virtus proprie vult decus esse tuum.
Ingenio tibi partus honos, ex sanguine splendor,
Gratia consilio, moribus, arte, fide.
Insita vis, ratioque artis, culturaque, et usus,
Te penes in summo stant bene iuncta gradu.
Nam nitor, ac nervi, et res posse aperire facultas,
Parta aliis, insunt propria dona tibi.
Has animi dotes commendat gratia morum,
Attribuens aliis multa, parumque sibi.
Ac ut Aristides naturae adiunxerat artem,
Tam grave virtutis traxerat unde decus:
Sic in mente tua virtutum semen inhaeret,
Iustitiae, ac fidei cultus, amorque DEI:
Ac animi candor, ratio atque oratio verax,
Ac odium fraudis, dissidiique fuga.
Hic tibi virtutis fecisti in moribus usum;
Moribus assumis quod notat artis opus.
Ars nisi cum veris affectibus adsit, et usu:
Tunc umbrae species, et leve nomen erit.
Ex cantu volucris censetur, fructibus arbor,
Auctorem sapiunt carmina, vina cados:
Si quis homo frugi est, idem usibus apta reponit,
Mellaque reddit apis, nil nisi sputa crabro:


page I2a, image: s130

Et Deus hos motus generoso in pectore fingit,
Usibus ut vitae commoda scripta serant.
Reddere doctrinis lucem, quam sustulit umbra,
Est stabulum Augiae sorde levare sua.
Quoque utrumque venit vix usu in sede potentum,
Tu tractas artes, et colis arte graves.
Haec ut amore hominum res plena: utque illa stupore est:
Sic te mirantur, teque, ut oportet, amant.
Clausa tuo ingenio est gemini experientia iuris,
Scis quo lex tradi limite quaeque velit.
Omnis apex iuris, nodique,et scrupulus omnis
Iudicii eruitur luce sagace tui.
Rem dubiam reddis rationis acumine planam,
Et nitor in verbis, formaque rebus inest.
Materiam cui nodus inest, facili arte retexis;
Ad Tullii cultos solvis et ora modos:
Namque fidem dictis facit hoc HARTMANNE volumen,
De quadam exponit quod data iura fide:
Quam dare devotos est consuetudo colonos
Huic, per quem fundos, praediave ampla tenent.
Nam domino cultor fundi pro divite fructu
Servitium praestat Marte, togaque suum.
Huic operam in bello dare, seque offerre periclis
Cogitur oppositu corporis ipse sui.


page I2b, image: s131

Aque fide, qua quis pro fundi astringitur usu,
Gallica vox, qua nunc utimur, orta fuit.
Omnia quae trini deponis codicis orbe,
Ut peragant partes resque nitorque suas.
ERGO opus hoc, vitae communis spectat ad usum,
Seu res in castris, seu peragenda foro est.
Quare, dum vitae consortia iura manebunt:
In pretio, atque usu tale manebit opus.
HAEC aliqui inter se pugnare: incultaque verba:
Et sensum absurdum iura tenere putant.
In medium causas Hotomannus ferre laborat;
Vir, par arte viris Tybridis urbe satis.
Baldus item, ius hoc, ius arguit esse ferarum,
Ius quibus est nullum, nec rationis opus.
Et varii auctores varia hoc cum labe notarunt;
Iudicio affectus semper obesse solent.
Nam quia verborum hi flores ac lumina quaerunt,
Ad res respectum non habuere suum.
SED quibus humanis aliquis fuit usus in actis:
Hi fulcrum imperii talia iura vocant.
Nam quoque praecipua tractant de sorte potentum;
His lex privata est, et grave numen habent.
Ex iure hoc pendent responsa gravissima rerum,
Cum proceres litem de ditione movent.


page I3a, image: s132

Consule scriptores, quorum est res condere gestas,
Et casus hominum percipe, certus eris.
Hoc ius, et quibus est curae hoc exponere verbis,
Multa fori in gravibus commoda rebus habent.
Fertur enim hic ratio, qua fraude intenta querela
Nobilium inter se nescit habere locum.
Quaque ducum contra vota immoderata tuetur
Ordo nobilium iuraque, remque suam.
Sic qui praecipua cives sunt sorte, locoque:
Ac qui rure suam remque, laremque colunt:
Sint licet absque gradu lucis: conducere fundos
Qui sunt in procerum sede, fideque, queunt.
Nec ius crimen habet, quod ab horum sorte bonorum
Femineum excludat regula certa genus:
Nam sua in hoc scito ratio est: ut semina gentis
Vera suae maneant nomine, sede gradu.
HOC quoque nil laudis de iure averterit isto,
Quod tenet in multis dissona sensa locis.
Qui tamen huc adhibent aciem, et sunt mente sagaci,
Pectoraque in studiis excoluere bonis:
Discutere argutos nodos, et reddere plana,
Ambiguo sensu praedita dicta, queunt.
Non igitur res in vitio est, sed mentis egestas,
Quodque hominum ingeniis causa stuporis inest.


page I3b, image: s133

Sic falsum obiicitur crimen, quod forma loquendi
Barbariem incultis exprimat ista sonis.
Nam licet externae vox vrabra est insita gentis:
Pars tamen Ausonio maxima flore nitet,
Teutona vox Latiis saepe est intersita scriptis,
Nec tamen in crimen tale vocatur opus.
NON igitur nulla ius [(printer); sic: nullaius] hoc ratione receptum est,
Atque locum in ludis, imperioque tenet.
Ceu sua Romano vis est, ac gloria iuri:
Sic eadem huic iuri visque, fidesque subest.
ERGO quo reliquum ius hoc fervore colendum est,
Cultori in promptu gratia frugis erit.
Sed quod es interpres iuris ratione diserta,
Et texta argutae discutis artis ope:
Remque operamque HARTMANNE tua facis indole dignam,
Consulit et studiis mens generosa bonis.
Perge tuis scriptis res illustrare salubres;
Utque diu possis scribere, vive diu.


page I4a, image: s134

ELEGIA IN Paschate.

SI qua lues morum fuit: hanc abolete decenti
More: decent sacros nil nisi sacra dies:
Ut sapor acris abest libis: sic absit acerbus
Cordibus affectus, virus ab arte pia.
Ad fidei normam, dicta: ad rationis amussim
Facta, regente Deo, convenienter eant.
Non sic morte tuum scelus eluit, oraque [(printer); sic: roraque] tollens
Iustitiam retulit, quo sequerere scelus.
O quanto pretio bona crimine lapsa redemit,
Ut pro morte Dei sit tibi parta salus.
Cumque patri pretium solvat, quem laesimus ipsi:
In nos nil iuris sub Styge tortor habet.
Huic igitur grates refer, atque hunc moribus orna:
Sic comes in vitam tu redeuntis eris.
Mors ex labe fuit nostra: Christique regressus
Iustitiae nobis fons et origo novae est.
Grandior et cum sin, quam mundi est culpa, redemptor:
Tunc et idem pretium est par, et abundat idem.
Hinc non culpa satis modo compensata parenti est,
Iustitia excessu sed nova parta suo est.
Ut cum nostra foret nostra vice culpa piata:
Iustitia haec nostra iam vice parta foret.


page I4b, image: s135

NAM quia non proprio, sed nostro est nomine passus:
Omnia quae meruit munera, nostra putat.
Non merito, sed amore hominum fert nomina poenae:
Hinc ad nos poenae fructus amore redit.
Hunc sibi nostra fides propriis facit usibus, aptum:
Nam Christi merito, quod sumus, omne sumus.
Iustitia haec residet nos extra in sanguine Christi:
Sed sua cuique fides efficit esse suam.
Signa dedit Christi reditus de morte, quod ipso
Vindice iustitiae sit reparatus honos.
Namque ideo assumpsit nostram sine crimine massam,
Ut sibi perpetuo foedere membra liget.
Et subiit poenam, quo nostra errata rependat,
Et veniam nobis impetret ante patrem.
Tum mortem oppetiit, quo nos a morte perenni
Redderet immunes, assereretque polo.
Sic revocatus humo est, ut nobis redderet aevum,
Et quae iustitia est non habitura modum.
Hinc res conveniunt: dum Christus redditur auris,
Iustitiae nobis redditus usus erat.
Namque ubi vita praeit, comitari terga necesse est
Iustitiam, et iuncta foedus inire manu.
Iustitia, ex Christi reditus de morte, secuta est,
Haec etenim est illo quo nova vita loco est,


page I5a, image: s136

Iustitia expulsa est nostra lue, morsque secuta est;
Sed lue pensata, mors quoque cassa fuit.
Hinc dum vita redit, iunctam huic rediisse necesse est
Iustitiam, partam munere CHRISTE tuo.
Nam legem praestas pro nobis, ipseque poenam
Solvis, ut a nobis lex violata fuit.
Haec tua iustitia, ut suscepta est nomine nostro,
Nostra fit, huic quando nititur aequa fides.
Sic Christi reditus de morte, est causa recentis
Iustitiae partae munere Christe tuo.
Haec aliena, fide propria transfertur ad usum;
Quod fido, ac vivo, munus id omne DEI est.
Sic a morte redux successit in aetheris oram,
Voce ministerii frenaque, vimque tenens.
Colligit et coetus: mittitque in pectora Flamen:
Dat veniam: admittit vota: ministrat opem.
Vim premit iniustam: sensus elidit inanes:
Quaeque tenax veri est postmodo causa valet.
Dat sine fine aevum quibus aevi in finibus huius
Iustitia haec primos exserit ante gradus.
Nam quod humo in lucem post fata revertimur almam:
A capite hic fructus sub sua membra fluit.
Ut si nostra caro non sit reditura sub auras:
Nil erit, in nostra carne redisse Deum.


page I5b, image: s137

Sed mortis, reditusque sui rata signa, fidesque
Crux, framea, urna, lapis, lictor, et Ales erant.
Non caput in terris ergo sua membra relinquet:
Vel nihil est Christus, nil quoque nostra fides.
Sed doctrina Dei, et ratio quae nititur ipsi,
Verbis et rebus pondus inesse probat.
HUNC animis ergo dominum supponite vestris
Si mens admonitu criminis aegra sui est.
Vosque fide tanti ducis insinuate trophaeo,
Quod fons iustitiae est, quae valet ante Deum.
Omnes labe graves estis: petite ergo salutem,
Inque animi lucta vincite quisque fide.
Sis licet indignus, tamen ille est dignus haberi
Ut cui laus veri sit tribuenda Deo.
Namque reversus humo est, ut te quoque servet in illa
Quam sumpsit massa, quamque reduxit humo.
Si probat ante suum se fundere vota parentem,
Ne cadat ex nostro pectore lapsa fides:
Quis serere audebit Christo contraria verba,
Quod penitus menti decidat alma fides?
SED quia per sacros aperit sua sensa ministros:
Hi pretio digni, tu prece Nate Dei es.


page I6a, image: s138

ELEGIA.

CEU Solymae reges pellebant undique coetum
Heliae vatis qui bibit aure sonos:
Et tamen Abdias multos protexit in antris,
Et furtim his iussit pabula certa dari:
Sic hos qui tractant artes, et sacra propagant
Praesidio Numen servat, alitque suo.
Dumque alibi reges exercent crimina caedis,
Haec velut Abdiae tecta caterva specu est.
Et dux AUGUSTUS dat sedem, ac otia nobis,
Et socius Musis Herculis instar habet.
Hic fuerat Musis comes, et stipe iuverat artes:
Munificam dextram principiis esse decet.
Quis fuit, e medio qui docta volumina pelli
Maluit, et coetus arte carere sacros:
Et Sophiae ignaros stipulam pro fruge fovere,
Pro rebus, veri somnia cassa sequi:
Quam mentem ornari doctrinae flore venusto,
Et regere ingenium cum ratione suum?
Barbarus, et certe Titanum e gente creatus
Qui caelo intulerant bella nefanda, fuit.
Turba Dei cultrix semper fuit arte perita:
Nam doctrina Dei spargitur artis ope.
Ergo scholae sacris adiunctae coetibus olim,
Religioque bonis artibus usa fuit.


page I6b, image: s139

Sed sacra qui simulant, hi texta diserta repellunt,
Quo velo affectus, sensaque laeva tegunt.
Et res, quae nil sunt, nec dant solatia menti,
In sacris pleno sedibus ore sonant.
Quare cum studii gravis exploratio prosit,
Iudicii et lumen mutua dicta iuvent:
Publica, more scholae, censura indicta paratur,
His qui de Sophiae fontibus ora rigant.
Nam conferre decet rationes, sensaque mentis,
Et prodest iuveni dicta notare senum.
Hic mos est vitae simulacrum ac umbra futurae,
In qua sermonum mutuus usus erit.
Et, cum saepe gradum terris, caelove feremus,
Materiem dictis utraque forma dabit.
Res tamen ante alias erit in sermone diserto,
Quae fuit ex Christi sanguine parta salus.
Quod nunc caeca fides per verbum credit in Orbe,
Praedita tunc oculis sentiet arce poli.
Cumque facultatem de tanta sorte loquendi
Mos hic suppeditet, iure tuendus erit.
Maxima pars rixa tempus consumit inani,
Quae cum cepta seri est, nescit habere modum.
Sic in dissidiis consumpta est vita periclis,
Fulminis huic quamvis aemula verba forent.


page I7a, image: s140

Sic in lite Cleon, sic nigro in felle Lysander
Duxerunt longos ambitione dies.
Ars nostra ad populi debet spectare salutem,
Deque Deo semper verba modesta loqui.
Ergo hodie in coetum praestantes arte venite,
Oraque in alternos solvite dicta sonos.
Vice sua instituit ludos Deus auctor, et artes,
Lapsus ubi a summo patre receptus homo est.
Non ut praestigiis certaret mentis acumen,
Ac turbent artes stridula furta bonas:
Sed quo iudicium nostrum de rebus, et arte,
Ad normam auctoris congruat omne Dei.
Et vitae rectrix sit lux divina per Orbem,
Quae, vera est ratio, vertice nata Dei.
Nos rege voce tua, et nobis sis Christe magister,
Nos erimus dictis credula turba tuis.

ELEGIA IN PENtecoste.

IN quodcumque latus mundi tua lumina volvis,
Obvia divina signa favoris eunt.
Sed non clara magis constant exempla per Orbem
Quod tangat nostri provida cura Deum:


page I7b, image: s141

Ipse nisi humanos quod Filius induit artus,
Quodque sacer Flatus credula corda subit.
Semper ad hunc Flatum pia gens sua vota profudit,
Cumque Patre et Nato est voce professa Deum.
Ex nihilo genitor naturas condidit omnes:
Decretum hoc Patris Filius ipse sonat.
Spiritus ex utroque abiens, rediensque vicissim
Naturam rerum vi vegetante fovet.
Officio Vatum voces emisit apertas,
Et generi humano caelica iura dedit.
Alitis et specie patuit Iordanis ad amnem,
Flammaque vocali fulsit in ore virum.
Nunc quoque cum versi motu meliore dolemus,
Et mens pollicitis nititur aegra Dei:
Sedibus e superis vere sacra funditur aura,
Cordaque ad adsensum flectit, alitque fidem.
Doctrinaeque comes sanctos in pectore motus
Excitat, et pacem, laetitiamque parit.
Voce sacra sub iura vocans caelestia mundum
Filius ostendit mitia corda Patris.
Inque animis lucem accendit, qua praeside possint
Notitiam veri semper habere Dei.
E Patris, eque suo transfundit pectore Flatum.
Qui vivens flamma est, vimque moventis habet.


page I8a, image: s142

Cumque metu luctantem animam spe tollit, et offert
Accipienda fide munera Christe tua.
Et facit ut constans animo fiducia surgat,
Pectora qua credunt prona, silentque Deo.
Hoc agitante, capit motus cor, atque voluntas,
Quales praescribit lex veneranda Dei.
Utque micans viva tenebras Sol luce resolvit,
Corporaque inserto nata calore fovet:
Sic cerebro natis, et puro e corde profusis
Spiritibus mixtus Spiritus ille tuis:
Format in his lucem tristi caligine pulsa,
Ut sit iudicii regula sana tui.
Hinc animis affert pacem, et primordia vitae
Incoat, et iungit corda renata Dei.
Quam magnum est homines divinae stirpis habere
Foedera, et adiunctos mentibus esse Deo?
Sed tunc divini retinetur copula nexus,
Cum repetunt mentes verba sacrata Dei:
Nec sanctam excutiunt infandis moribus auram,
Sed sunt officiis aemula turba Deo.
Ordinis ille boni custos, fonsque omnis honesti
Munifica praebet plurima dona manu.
Ergo sacros dignum est vos aere iuvare ministros,
Et mente et factis facta referre Dei.


page I8b, image: s143

ELEGIA IN SACRUM NUptiale viri clarissimi, Dn Alberti Leimeieri, Hamburgensis.

QUi Sophiam primis ALBERTE amplexus ab annis
Tinxisti studiis pectora culta bonis:
Nunc SOPHIAE in gremium tota te mente dedisti,
Omen sub tacito nomine saepe latet.
Scis bene, scis quae sit summi sapientia Patris,
Quae geminos una vivere carne iubet.
Quod Deus instituit, non est contemnere tutum,
Crede mihi, sapere est iussa tenere Dei.
Magna Dei vivi sapientia prodita Lege est,
Scripta Dei digitis in ratione tua.
Ast Evangelii longe est sapientia maior,
Quam sonat in terris Filius ipse Dei.
Qui sua, nostra facit, nosque asserit ante Parentem,
Semper et in nobis vult habitare fide.
Induit is nostram constanti foedere massam,
Atque hominum miro flagrat amore Deus.
Et proprium fundit nostra in praecordia Flatum,
Mutua quo Christi membra ligante sumus,


page K1a, image: s144

Illa coit firmo generis coniunctio nexu,
Imposuit vinclum cui Deus ipse suum.
Ergo auctor vitae nobis quoque Spiritus idem est,
Qui fuerat massae maxime Christe tuae.
Et quia tu caput es, capiti nos insita membra:
Tunc caput ad sese nos sua membra vehet.
Hanc igitur Christi cognata in viscera flammam
Significat casti conscia flamma tori.
Quare coniugium merito schola casta vocatur,
Caelestis Sophiae, quae monumenta docet.
Inque tot, ac tantis vitae, mortisque periclis
Solus amor Christi, qui mala lenit, erit.
Nam quid amore tuo maius, quid dulcius illo est
Foedere, quo iungis nosque Deumque Deus?
Nam quia nos gestas, velut insita germina truncus,
Testaris, curae nos Deus esse tibi.
Haec Alberte tuae subeant solatia menti,
Dum repetis casti foedera sancta tori:
Et tibi patricio natam de sanguine iungis,
Cuius adhuc castus crimina nescit amor.
Illi purpureis, lactisque aspergine tinctus,
Et qualis Veneris dicitur esse, color.
Forma fuit caelo talis tibi visa sereno,
Cuius flagraret pectus amore tuum.


page K1b, image: s145

In labris Charites resident, oculisque venustas,
Fastus abest, pulchris qui solet esse comes.
Laeta velut Vitis sociae sese applicat ulmo,
Et sterilem per se ditat honore suo:
Sic pulchra faciat coniunx te prole parentem,
Quae tibi nunc nupta est, mox nova mater eat.
Ipsa Dei, atque hominis proles vos prole beabit,
Est homo, et humano gaudet amore Deus.

ELEGIA DE NAtaliciis Christi.

CHriste tuus natalis adest, qui munera secum,
Gaudiaque et pacem portat in Orbe novam.
Gens hominum amissam lugebat maesta salutem,
Non ostensa ulli spes opis ulla fuit.
Ecce chori aligerum terris nova nuntia portant,
Te nato nobis nata redire bona.
Ire iubet, quibus est pecudum custodia noctu,
Et pueri in cunis ora videre novi.
Antra domus, vestis linum fuit, herba cubile,
Puls epulae, mater virgo, paterque Deus.
Imus ad hunc igitur caelo bona missa videre,
Et capere haec gratis non dubitante fide.


page K2a, image: s146

Sancte puer, curis hominum qui gaudia reddis,
Sancte, velis animo dexter inesse meo.
Triste malum, luctusque meo me tempore cogunt
Suppliciter cunas procidere ante tuas,
Scis causam, scis ipse, nec est quod te instruat alter,
Nam tu corda vides edite corde Patris.
Verba docent homines: gemitus, oratio plena est
Ante Deum: et lachrymae pondera vocis habent.
Hoc satis est te nosse Deus, saltem annue nutu
Si nondum balbo vis puer ore loqui.
Pelle hominum curas, tunc laeto carmine dicam
Te parvis cunis maxima ferre bona.

IDYLLION IN OBITUM VIRI CLARISSIMI VITI ORtelii Winshemii, Senioris, Doctoris Philosophiae et Medicinae, Professoris Graecae linguae in Academia Witebergensi.

NUnc Hyacinthe sonet tua littera flebilis heihei
Et fundat lacrimas vinea nostra novas.
Vitis ab Eois Francorum huc consita terris
Occidit, exsequias vinitor omnis agat.
Tot felix uvis, et tot fecunda racemis
Vitis Saxonicos haec decoravit agros.


page K2b, image: s147

Suavis odor floris vermes, insectaque abegit,
Dum fessos aestu mulcet amica quies.
Hyblaeumque thymum redolebat, et Attica mella,
Nigraque Ulyssaeis condita vina cadis.
Nam graeca educens generoso e palmite vina
Permulsit veris pectora docta bonis.
An caper arrosit vitem, liquitque venenum
Dentis, an in curva falce resecta fuit?
Ah certe falx illa fuit, quaeque undique grassans
Vitibus, atque rosis exitiosa venit.
Arboris ob fructus unius, et unica mala,
Mors quoque nunc plantis, arboribusque venit.
Ficubus est scabies, oleae, serpigo molesta,
Vitibus, aerugo perniciosa lues.
Sic lue peccati vitis vetus illa putrescit:
Arboris et damnum quod luat arbor habet.
Est quaedam ambrosio vitis fecunda liquore,
Propria gens Solyma quam resecabat humo:
Qualis apud rivum vitem secat Escolin illam
Quam duo tunc humeris vix subiere viri:
Huic inserta fide, scrobibus quamquam abdita, vivit
Exspectans veris tempora laeta novi.
Tunc nova tollet humo se vitis, et insita viti
Christe tibi, nectar fundet opima novum.


page K3a, image: s148

Non quod Cressa tulit, quodve uva Falerna: sed illud
Quo Canae mensa est facta beata mero.

ELEGIA IN DIE VIsitationis Mariae.

HOrtus ut aestivis amittit solibus herbas,
Cum canis infausto sidere findit humum:
Raraque suspectas audent se tollere in auras
Germina, et halanti pingere flore solum:
Sed mollis pluviae caelo cum mittitur humor
Floribus ambustis pabula ferre nova:
Mox iterum emicuere solo cum gramine flores,
Et vacuos supplet discolor herba locos:
Sic ubi maesta lues hinc agmina docta fugarat??,
Et facerent tristes bella quoque ipsa metus:
Rarus erat Musis comes in penetralibus amplis,
Pulpita consuetos, non habuere choros:
Sed simul ac discussa lues, compressaque bella,
Duxque scholam larga nutrit, et auget ope:
Convolat huc iterum varia regione locorum,
Et subit alveolos sedula turba pios.
Inde legunt [(printer); sic: legum] flores Musae, nectuntque corollas,
Suavis et e sanctis artibus exit odor.


page K3b, image: s149

Gratia Christe tibi, sacri qui semina coetus
Servas, doctrinae voce sonante tuae.
Erigit haec sanctis maerentia pectora dictis,
Ut lassos flores humor amicus aquae.
Sed quamquam studiis fata impendere videntur,
Raraque virtuti est gratia, nulla viris:
Non animo frangi tamen, aut curare remisse
Ob malefacta hominum, munia nostra decet.
Virtutem colere, et doctrinam inquirere fas est,
Haec nos una Deo copulat, illa homini.
Natus ad hos nexus superum est homo, natus et idem est,
Ad sociae vitae foedera, et auxilia,
Quin etiam per se virtus, doctrinaque pulchra est,
Qua velut in speculo cernitur ipse Deus.
Quare alacres urgete operam: sua quemque moretur
Cura: Dei primum sit memor, inde sui.
Moribus hic colitur Deus, et colit ipse vicissim
Humanos coetus, et regit acta Deus.
Inde lo/gos mentes docet, et dat cernere Patrem,
Flatus et obsignat cordibus illud opus.
Hi pariter nostro dignentur adesse labori,
Censuram in studiis dum paro, more scholae.
Quod mihi si dederint sua nomina tempore iusto
Progressus specimen qui dare in arte volent:


page K4a, image: s150

Nullis officium, nullis iura aequa negabo,
Sed suus ex merito quemque sequetur honos.

IDYLLION DE NOctua: pro Vito Winshemio, I. V. D.

NOctua facundae volucris dilecta Minervae
Non nisi post Solis lumina mersa volo.
Cur igitur volucres odio me semper habetis?
Non mea sors vestris obstat iniqua bonis.
In dubiis, responsa fero, si [(printer); sic: sic] consulor, et res
Fatorum occultas voce recludo mea.
Nostis aves, nostis, quod linum evellere suasi,
Ne vestram impediant texta aliquando fugam,
Et visci insidias iussi vitare, nec illis
Credere qui ficta [(printer); sic: victa] voce aliena sonant.
Certe ego, si probitas sic est invisa, libenter
Sub lare privato tempora sola teram:
Quo sceleris minus aspiciam in caligine, nec me
In pravas partes agmina vestra trahant.
In tenebris potius maerentia carmina fundens
Fata indigna mei temporis ore querar.
Hei mihi, quid tantas volucrum in me concitat iras?
Quidve boni invidiam conciliare putem?


page K4b, image: s151

Scilicet invidiae causas exquirere non est,
Quoque minus fas est, hoc magis illa furit,
Non ego pennarum vario spectanda colore,
Non ego sum cantus voce superba mei.
Sunt aquilae, sunt accipitres, quae maxima laus est,
Versibus ornati Chie poeta tuis:
Illa oculis, hi praestantes velocibus alis:
Occupat in nobis gloria nulla locum.
An quia terribilis patria nos AEgide virgo
Diligit, est avium gens inimica mihi?
Est aliquid, fateor, natae placuisse Tonantis,
Est aliquid tantae numen obire Deae.
Quod mihi si causa est irarum, ut suspicor, unum,
(Nam mihi nil aliud quod mereatur, inest.)
Invideant omnes potius, dirisque sequantur
Vocibus, et pugnas experiantur aves:
Quam mihi sit placitum dominam mutasse Minervam
Gorgonaque armiferae deseruisse deae.
Vel livore crepent volucres uno ordine cunctae,
Sim modo ego natae grata ministra Iovis.
Aude anime invidiam contemnere, non nocet illi
Quem petit, auctori sed nocet illa suo.
Displiceat reprobis ex omni parte necesse est,
Qui studet ingenua mente placere bonis.


page K5a, image: s152

ELEGIA IN LUtetiam.

QUi tibi composuit fatale Lutetia nomen,
Is voluit mores significare tuos.
Nam certe sensit coiisse voragine in una
Omne lutum, et toto quidquid in Orbe mali est.
Impia fraus illic exercet inania sacra,
Et stant Tarpeio lustra nefanda lupo.
Sunt scelerum facies omnes, Venerisque ministri,
Et Venus, et Phrygia turpis ab urbe Paris.
Ergo quod hic fluxit vitiorum coetus in unum:
Urbs trahere a turpi nomina visa luto est.
Sed Furia optabat iamdudum [(printer); sic: tamdudum] illustrius urbi
Nomen, et ingrediens pectora regis, ait.
Frange fidem, nec sit tuus hospes ab hospite tutus,
Fortunam in dubiis casibus ipsa regam.
Sic ait, et ferrum ad caedes praeportat, et urbis
Nomen tam subito rubra [(printer); sic: rubar] litura tulit.
Quam bene Parisium dicunt, quia perfidus hospes
Hospite mactato rex paricida fuit.


page K5b, image: s153

DE PERFIDIA REGIS Galliae, et caede Amiralii etc.

LIlia cum nigro fecere papavere foedus,
Regnet ut in sacris turpe papaver agris.
Infelix olitor non sensit flore sub uno
Frigida vis horum quod sociata foret.
Sola iuvant, sed iuncta nocent: errrore sub isto
Virus non vires saepe tulere viris.
Lilia sola putans complexus amanter in horto est,
Quae mortis causam mox videt esse suae.
Urticas poterat facile vitare cavendo,
Caeca sed in pulchro flore venena latent.
Lilia decutite o pueri, et letale papaver,
Nam caput est illis, sed sine fronte caput.

IDYLLION DE Fringilla.

VItiferis Moeni cantans Fringilla sub hortis
Forte peregrinum carmine movit erum.
Namque ut equestre sonat quiddam, quod ad icta resultat
Saxa, sibi propriam denique fecit avem.


page K6a, image: s154

Haec pugnax cuculi deliria [(printer); sic: deliri] voce lacessit
Carmine grata Deo, carmine grata duci:
Quam variat fortuna fidem? dux taedia cantus
Traxit et in caveam condere iussit avem.
Si te taedet avis, si nulla est gratia cantus,
In vacuas auras missa volucris eat.
Talia venatorque sagax, et callidus auceps
Pro longo officio reddere dona solet.
Venator, canibus sua colla, volucribus auceps
Impedit effossis lumen utrumque [(printer); sic: utcunque] genis.
Non igitur saltus cingenti [(printer); sic: ciugenti] , aut amite eunti
Dent operam volucres, fidaque turba canes.
Gaudet utrumque genus praedis, et utrumque cruentum est,
Et studia in mores prava frequenter eunt.
Fringillam sua fata docent, usuque magistra est,
Qui sapit exemplo, tutius ille sapit.

IDYLLION DE Colchico.

MAgnus homo curis, animum si quando resolvit,
Tunc operam plantis, arboribusque dabat.
Forte crocum simulans se Colchicon addidit hortis
Quod sub caeruleo germine virus alit.


page K6b, image: s155

Villicus id sensit tandem: Et nisi prospicis, inquit,
Magne, dabit magnum pestilis herba malum,
Verbenasne [(printer); sic: Verbenasve] aboles sacras, et Amaracon illum,
Et fers suppositum Colchicon illud agris?
Crede mihi, nisi ruta caves, vix tuta manebis,
Herbis, et verbis machina tecta subest.
Sunt herbae innocuae, quibus utere, Colchicon aufer,
Quos nudum infami nomine Teuto vocat.
Quis, nisi quod lendes turpes necat, usus in illo est?
Squalore affectis convenit ergo viris.
Tu gravis es splendore, graves splendore foveto,
Nam Casiae flores, et Tragacanthon habes.
Consule de morbis bona gramina: saepe videtur
Consultore malo dux periisse bonus.

IDYLLION de Ape.

QUi grave virus alit deformis araneus alvo
Cassibus innexam forte tenebat apem.
Ut captam expediat, crebro petit illa susurro,
Quodque opera prosit pluribus una, refert.
Quin age, et Alburnum circa quod dicitur Oestron
Esse frequens, armis insequere ipse tuis:


page K7a, image: s156

Me sinito, aut illud veniens tua retia rumpet,
Inque hostem saevum saevior hostis erit.
Cum prece nil actum est: tandem stringebat acumen,
Seque neci, ac vinclis eripiebat apis.
Quis Deus has vires miserae, quis subdidit arma?
Virtus in parvo corpore maior erat.
Telum etiam probitas habet, et nisi laesa sit ipsa,
Telum nec probitas, nec pia stringit apis.

EPITHALAMION VIRO CLARISSIMO et Ornatissimo, D. Ioanni Botigero, etc.

DUm nova iura tori, consultus iuris, et actor
Causarum, fausto sidere IANE paras:
Musae quae Cadmi taedam ornavere iugalem,
Fundunt ad thalamos vota canora tuos.
Nam tu Musarum primis es cultor ab annis,
Ergo vicem reddunt, et bona verba ferunt.
Fulcrius in terris nihil est, quam foedus amantum
Queis prima est pietas cura, secunda pudor.
Ac ut se mentem castam Deus esse probaret,
Lex sua condemnat turpis amoris opus.


page K7b, image: s157

Vultque modum certum generanda in prole teneri,
Sed semper poenae causa libido fuit.
Ad flammas vetitas statuit Deus ergo medelam
Cum sanxit casti mutua iura tori.
Primus homo formatus humo solum egerat aevum:
Non aequum est, inquit, cum pare vivat homo:
Costa, viri latere exempta, ad latus inde reducta est,
Et duo sunt facti mentibus una caro.
Vita Papae grata est, quae nulla compare vincta est,
Vincta tamen casta compare, grata Deo est.
Sed tu iura Dei colis in consorte legenda,
Et legum cultor vincula legis amas.
Tam re Iuditham, quam nominis exprimit usu
Quae venit in partem cara puella tori:
Cui sine sorde genus, sine fuco est forma, sine ulla
Labe pudor, certans Hespere clare tibi.
Plus in amore valent mores, quam forma, vel aurum
Negligis haec, illos Iane secutus eras.
Nec vos coniunxit vaga sors, sed fata, Deusque:
Si qua venit fato copula, firma venit.
Quare vester amor cunctos durabit in annos,
Quos simili affectu sub iuga duxit hymen.
Mens ab eo refici cupit, a quo saucia amore est,
Et res cognatae sunt amor, atque Nepa.


page K8a, image: s158

Quem Nepa laedit atrox, is eandem ad vulnera ponens,
Atque oleum miscens, vulnere sentit opem.
Sic amor est virus primo, et mala mentibus infert
Vulnera, quae graviter nocte, dieque dolent.
Mox amor hic, ratio quem temperat alma, Deique
Propositum verbum, Palladis instar habens:
Usu coniugii recto fit grata medela
Infirmo, et flammis iura dat, atque modum.
Grande rudimentum dant iura iugalia lecti,
Quae res arcanas per pia signa notant.
Natus et ipse Deo sponsi gerit instar amantis,
Et sponsae exemplum credula turba refert.
Ergo nece abreptam sponsam cum fata rependant
Iane nova, grates ferque referque Deo.
AEmula progenies matremque patremque sequatur,
Hunc studiis, illam moribus, ore, fide.
Exemplum et vobis praestent in amore columbae:
Officiis certes, ac ut ameris, ama.


page K8b, image: s159

ELEGIA IN FEsto S. Angelorum.

ANnua lux instat, qua contio dedita Christe
Aligeri celebrat munia sancta chori:
Fertque DEO grates, quod pura e luce creatos
Nobis custodes ad latus esse iubet.
Nobis, qui vitiis gravidi sumus omnibus: Illos
Omnes qui numeros integritatis habent.
Quanto prosequitur nos caeli Numen amore,
Dum servire homini vult genus acre poli?
Quare, Spirituum quae sit natura bonorum
Discite, quaque colant in statione Deum.
Ast haec notities acquiritur arte magistra,
Non bene res sacras explicat arte carens.
Vult quosdam coetus Deus artes tradere, quosdam
Percipere, atque bona cum ratione frui.
Hosque pii generis partem vult esse propinquam,
Et templum, Flatus quod colat ipse sacer.
Vult et doctrinae formam, ac exempla decora
Insita in his, speculi more nitere, DEUS.
Hos umbra dextrae tegit, et gente alite saeptos
Incolumes servat Natus imago Patris.
SED ruit in facinus gens nigra, suoque furore
Attentat coetus maxime Christe tuos.


page L1a, image: s160

Solvit conventus hominum: studia impedit: arva
Vasta facit bellis: oppida, caede, lue.
Tum forma Imperii convertitur: omnia languent
Officia, et nil sunt foedera, iura, fides.
Quam multam, et variam rationem fraudis inivit,
Dissipet ut coetus Leucoris ira tuos?
Nam velut in Lesbum migrans lyra Thracia Vatis
Collegit modulis agmina docta suis:
Sic arguta fides Lutheri, et Musa Philippi
Duxere huc iuvenem voce sonante choros.
Vix hos sutinuit paucorum cura, precesque:
Nunc parat hos patria pellere sede lues.
Aeris e vitio serpit contagio: serpit?
Imo pervolitat moenia, rura, domos.
Non ora ulla vacat iacto iam semine morbi,
Quosdam etiam in casses mors trahit atra suos.
Nec cito transibit, sed multos fixa per annos
Pestis ad infernas corpora trudet aquas.
Quid moror? intentant fatalem regna ruinam,
Turcaque nunc rupto foedere signa movet.
Imperii proceres communi ferre saluti
Subsidium, accisa pene salute volunt.
Hinc, atque inde, bonae rationi ponitur obex,
Et caret eventu, si qua reperta fuit.


page L1b, image: s161

ERGO Nate Dei fluxis tu consule rebus,
A te consilium non aliunde venit.
Tu corpus regni affectum, in meliora repone,
Et generi humano maxime rector ades.
Spes opis a te uno pendet, scis optime testis,
Nos praecepta bona tradere sacra fide.
Sed tamen et debet curae esse modestia vitae:
Non homines forma, moribus este ferae.
Plurima gens sordes praeponit rebus honestis,
Barbariem doctis artibus, arma togae.
Cum Circe sociis iam reddere vellet Ulyssis
Ora hominum, et generis pristina membra sui:
Gryllus horrentem versus medicamine porcum
Abnegat in prisci iura redire status.
Colligit et causas, quod vita obscena ferarum
Sit longe humanis anteferenda bonis.
SED qui doctrinae studiis dant tempora vitae:
His Circe monstris nulla nocere potest.
Et quia custodes DEUS addit ab aethere nobis,
Cura sit officiis hos retinere piis.
Nempe voluptati est illis, cum sacra ferentes
Collegas cernunt esse in honore suos.
ERGO in subsidium vitae deponite ad ARAM
Munera: cum factis quisque probate fidem.


page L2a, image: s162

IDYLLION AD DUcem Augustum, Electorem Saxoniae etc.

VIllicus in viridi servabat Amaracon horto,
Cuius odor cerebro est utilis, herba comis,
Huius ubi partem ros putris adederat unam:
Namque sua est herbis, arboribusque lues [(printer); sic: glues] :
Transtulit ad rutam quae pars integra remansit,
Ut viridis rutae munere tecta foret.
Namque ferunt rutam pestes inhibere nocentes,
Nec prope eam foedis vermibus esse locum.
Sed ceu iuniperi gravis est cantantibus umbra,
Et taxi incumbens tristior aura nocet:
Sic quoque ruta potens te mollis amarace presset
Naturae exsiccans pabula cuncta tuae.
Quis nunc afficiet late loca suavibus auris?
Quis dabit ad sanctos mollia serta choros?
Si decus hortorum succumbet amaracus, et tu
Quam dare debueras ruta negabis opem?
Dii tamen, et divum praeclarum munus habentes
Praesidiis servant inferiora suis.
Sic teneram vitem fulcit robustior ulmus,
Defenditque suam Martia spina rosam.


page L2b, image: s163

Rursus honos ulmo est vitis, rosa pendula spinae,
Gratiaque alternis nascitur officiis.
Sic o ruta tua tuearis amaracon umbra:
Vis iusta, iniusta est, ni moderata venit.
Sis mihi ruta Deus, sed amaracus ipse, venenum
Illyrici in porcos [(printer); sic: procos] , Pontificisque sues.
Saepe aliquis florens hodie est, sed crastinus ortus
Edocuit, quam flos iste caducus erat.

ELEGIA DE AVIBUS, QUAE CRUCIFERAE, AB INflexo rostro ad similitudinem crucis, dicuntur: Germanice corrupta voce, Crinisss.

OBvia naturae rerum vestigia mentis
Certa suae impressit conditor ipse Deus.
Inque feris quae mente carent, et moribus harum,
Quae fugienda homini, quaeque sequenda, monet,
Est avibus pietas inter se, est gratia quaedam,
Et suus in dominos est amor, atque fides.
Id docet exemplo volucris pia, et advena quaedam,
Christiferae gestans aemula rostra crucis.


page L3a, image: s164

Tempore natalis Christi parit: inde triumphi
Tempore per silvas agmina vesca volant.
Cum reliqua indulgent ovis, haec usibus apta est,
Nec nulla in cantu gratia inesse solet.
Fert etiam imperia, atque agnoscit herilia iussa,
Et cavet infantes ne mala Luna premat.
Orta sagax noctu increpitat Vulcania damna:
Matribus et fetus non sinit esse graves.
Fama est, has rostro tentasse revellere clavos
In cruce pendentem qui tenuere Deum,
Si qua crucis Christi stat imago lignea tectis,
Insidunt, clavos et ruere ore parant.
Fama, pium affectum notat, et qua novimus illas
Prae reliquis avibus laude vigere, fidem.
Vix uno servata die duo nominis huius
Forte mihi ex cavea plumea turba volat.
Itque reditque viam in silvas, rursumque frequentat
Tecta, suum plenus dum facit annus iter.
Ergo me cantus monet, et pietatis imago
In cruce quo Christi sim memor ipse crucis.
AEquo animo perferre crucem, et dare praemia laudum
Par est, quos salvos crux tua Christe facit.


page L3b, image: s165

IDYLLION DE Philomela.

VEr erat, et lenem me ditans spatiabar ad Albim,
Ore facit dulces qua Philomela sonos.
Quae quantum reliquis praestat dulcedine vocis,
Respectu reliquis tam solet esse minor.
Haec sedet insomnem cantu solata laborem,
Laudat et in ramo grata virente Deum.
Utque animum cepit vocis mulcere venustas,
Miror et argutos et sine felle sonos:
En strepitum rostro turpes fecere volucres,
Et stomachum movit stridula turba meum.
Hanc vagus infestat Cuculus certamine linguae
Fundens deliris flaccida verba modis.
Huius spuma solet raucas generare cicadas
Cum folia immundis polluit ipse notis.
Iungit se comitem stridenti carmine Gallus,
Turbatrix placidae nempe quietis avis.
Et procul innocuum pennis se tollit in hostem,
Arteque cum nequeant, Marte nocere cupit.
Hinc immunda suas quoque conserit Upupa vires,
Upupa stercoribus semper odora suis.
Hinc Merula impellit calidas in iurgia mentes
Pectore nigra suo, voce superba sua.


page L4a, image: s166

Tu quoque voce furens clangorem mittis Osyna,
Consita quae multo pisce fluenta colis.
Quem mihi spes fuerat pacis sarcire ruinam
Confuit in rixas fragmina trita novas.
Improbus agricolae fumoso Grillus in antro
Hanc quoque stridenti voce lacessit avem.
Nec Philomela suae differt modulamina linguae,
Sed spargit vario nuntia laeta sono.
Ac adversa pio vincit mala corde ferendo,
Pacis amans vulgo iudice spretus erit.
Talia dum cerno peragi spectacula cantu,
Alloquor: o volucris quae mihi sola places:
Quas tibi, quas tali reddam pro carmine grates?
A scrobe conservent dii tua membra diu.
Te semper, mea vita, sequar, tibi luce canenti
Tendimus has aures, cetera turba vale.
Quem tua non captum mira vox detinet arte,
Huic Cuculi numeret tempora longa sonus.
Tempus erit, rapidum quando Canis excitat aestum,
Tunc metuens ignem cortice membra teget.
Stulta leves capiunt animos: sua cuique libido est,
Utrem pro cithara gaudet habere Midas.


page L4b, image: s167

ASINUS NOHAE.

BRuta vetus Noe cum clausa teneret in arca
Impius ultrici dum perit Orbis aqua:
Tunc vocat in coetum solemni luce clientes,
Et de virgineo semine verba facit.
Lapsa, memor sortis, signabat tempora gallus,
Unde locum in fani culmine gallus habet.
Grusque tubae specimen rostro praestabat adunco:
Hinc Moses resono finxit ab aere tubas.
Cum tamen omne genus denso subit atria coetu:
Est Asinus sacro iussus adesse loco.
Adfuit, et tabulas cava contudit ungula textas
Sacra pedum strepitu verba sonante premens.
Arguit, et pilis Erinacius impulit hirtis,
Inde canes huius pellis ab aede fugat.
Dum modus omnis abest, dum voce silentia turbat,
Et pede non sano robora texta ferit:
Tandem Noha refert, si nulla modestia cordi est,
Sit statio templi publica clausa tibi.
Et postquam in sicco mundum fortuna reponet:
Stridula [(printer); sic: Stridulae] pistrini tecta colenda dabo:
Qua Ceres assiduo lapidum decurrit ab ictu,
Et strepit impulsis unda sonora rotis.
Hinc primos asini fetus lex abdicat aris,
Tunsaque cervicis frangere membra iubet.


page L5a, image: s168

Namque asinos sacra Deus arcet ab aede petulcos
Impediunt strepitu qui pia vota suo.
Quis neget hunc asinum migrasse in pectora Flacii,
Qui strepit, et sacro limine calce ferit?
Ecce rudens asinus Nohae patientis ad aures
Dulcis Evangelii iam labefactat opus.
Indice quo solo peccatum innituit Orbi
Quod veram in Christo nescit habere fidem.
Adde quod illius premeret si terga redemptor,
Alter quem Solyma vexit asellus humo:
Hic tergo excussum pedibus violare pararet,
Dum lo/gon e caeli trudere sede cupit.
Morte dabis poenas auctor clamoris inepti,
Cum dat Noha preces, tu maledicta refers.
Cum Domino cantat sacras Ecclesia laudes,
Tu crepitu ventris murmura foeda moves.
Sis asinus, quicumque asini clamore teneris,
Iudicio vulgi ne capiare cave.


page L5b, image: s169

IDYLLION DE Chassidda.

ILla ego sum volucris fundo quae pascor herili
Parva, sed in nidis officiosa meis.
Cum pare qua septem dederant mihi numina fetus,
Mox tamen et pullos dum parit illa, perit.
Teutona gens nomen mihi fecit ab arte docendi
Quod mihi commissas instruo mitis aves.
Quodque levo pennas Malo Ridente sub auras,
Veris et aeterni voce saluto dies:
Hinc a laude mihi nomen posuere Latini,
Nec bene de saeva casside nomen inest.
Non ego sum galeae, nec habendis utilis armis,
Nec mea sunt curvis aemula rostra tubis.
Olim me rapidus tela inter Martia ventus
Flavit, et hoc maesto nunc quoque corde gemo.
Bella gerant volucres ad bella ferocia natae,
Cum placidis avibus laudet Alauda Deum.
Nam referunt nostras etiam servasse volucres
Quae sapiens illis nomina fecit Adam:
Nunc quoque quae nostris tribuit sacra lingua propinquis
Quos bene de storgis Teutona lingua vocat.
Hinc Chassidda vocor, laudem quod grata rependens,
Vota creatori debita reddo meo.


page L6a, image: s170

Chassiddam perhibent tumulum struxisse parenti
Hic ubi nunc summo vertice crista tumet:
Pingitur ut tergo gestare Ciconia patrem,
Ut moneat natos de pietate rudes.
Et mihi cum data sit gratae pietatis imago,
Quaeso mihi priscum reddite nomen aves.
Nam bene promeritos memori sub vertice gesto,
Nata docere homines, nata sonare Deum.
Nunc quoque tutelam Philomelae grata rependo
Quae mea formavit dulcibus ora sonis.
O si sensa animi possem committere chartis,
Carmen et in tabulas ipsa referre meum:
In Libano cycni pennas, Niloque papyrum
Colligerem, latices vel nigra terra daret.
Dii volucres servate pias quae pectora mulcent
Cantibus, ac odium pro pietate serunt.
Ne fera gens avium crudos exerceat ungues,
Aut turbet strepitu carmina dicta suo.
Qualis avis glauco pennas quae sparsa colore
Ad digiti nutum vertere colla solet.
Nam quia contorquet collum vertiginis instar,
Nomen ab aucupibus stulta recepit avis.
Ast ego cum pullos Philomelam laudibus orno,
Sic mihi Chassiddae nomen, et omen inest.


page L6b, image: s171

ELEGIA DE Staphylo.

Asafuli\s safi\s e)/stai, kai\ r(o/don a(u=on o)lei=te,
Et rosa mane viget, marcida noctre cadit.
Vidi ego ceu lauri germen florere malignum,
Praeteriens parvo tempore quaero, fuit.
Sic etsi celebri florere videris in aula
O Staphyle, et Cynici dogmata falsa seris:
Fataque nunc sanctis Christi minitaris alumnis,
Et furiis imples cirsa aliena tuis:
Inde tamen victus divina voce iacebis:
Crudeles obitus impius omnis habet.
Ignea marcentem te numinis obruet ira,
Ut perit a Solis victa calore rosa.
An non a magno qui nomen habebat Iulo
Floruit, et laedit vique dolisque pios?
Floruit, et causa tandem devictus et armis
Dum iacet, et sparsus vulnere sanguis abit:
Vicisti Galilaee refert, simul ivit ad Orcum
Umbra gemens, poenas et sine fine luit.
Ille domum bello rediturus funera vovit,
Sed perit, et bello non redit ille domum.
Qui dicunt aliter veri quam conscia mens est,
Accersunt furias in sua fata graves:


page L7a, image: s172

Sic crepuit digno cum rumpitur ilia Iudas:
Poena venit gravior quo mage sera venit.
Aspice mugitu Latomum sub morte fatentem
Se quoque iustorum sanguinis esse reum.
Tu quoque qui flores, fato marcebis acerbo:
Successum impietas nescit habere diu.
Sed nos Christe doce, viresque vocantibus adde,
Floreat aeterno nomen honore tuum.

EPICEDION REVERENDI VIRI, IUsti Menii, qui fideliter rexit Ecclesiam Dei in Turingia, amplius triginta annis, et postea in incluta urbe Lipsia Evangelium docuit, ubi mortuus est, Anno 1558. die 12, Augusti.

SI Deus humana mentes vult sorte moveri,
Ut noscant causas, auxiliumque petant.
Huc fer Musa pedes, Iusto dum iusta paramus,
Nam pius est hominum fata dolere dolor.
Ergo Iuste iaces? sed non tua fama iacebit,
In memori semper pectore iustus erit.


page L7b, image: s173

Est locus ad Fuldam, studiis ubi tecta dicavit
Carolus, e gestis nomina magna tenens.
Saepius in rutilis pugnae qua deditus armis
Solvit Iessaeis ora canora modis.
Urbs ibi stat primas hausit qua Menius auras,
Stirpsque fuit patriae non inhonesta domus.
Hic placidos traxit mores, curaque parentum
Ivit ad insignes urbis ab arte viros.
Iamque rudo puero caelestia sacra placebant,
Et linguae studiis tempora grata dabat.
Ut tamen e veris hauriret fontibus artes,
Tyrigetum subiit culta Lycea scholae.
Illic Hesse tibi devotas praebuit aures,
Dum formas latiis agmina parva sonis:
Auspice qui Musa chordis aptare Latinis
Ausus es Isacidae carmina sacra senis:
Nec minus ille tuo Ioachime pependit ab ore,
Dum facis Argolico verba diserta sono:
Audiat in Graias linguam te solvere voces,
Tunc civem dicet Cecropis ora suum.
Detinuit Langus praeceptis illius aures,
Caelica qui Christi verba professus erat.
Iamque solum mutans flavum concessit ad Albim
Et Graio et Solymo Menius ore potens.


page L8a, image: s174

Hic sua progressum faciens industria linguis
Usa est praeceptis docte Luthere tuis:
Dum Sol aethereum bis circumvolvitur orbem,
Dum bis flore viret, bis nive candet humus.
Sed post agrestum motus, Saxonicus heros
Concordes Fidei iussit ut esse sonos:
Menius in partes venit, iunctusque Philippo,
Et Myconi consors, utile iuvit opus.
His mandata fuit templorum inspectio, clari
Hic ubi Tyrigetae pinguia rura colunt.
Hinc Sol ter denos dum cursibus exigit annos,
Functus Apostolicae munere sortis erat.
Et calamo, vivisque sonis ante agmina Christi
Promovit sanctum religionis opus.
Fraudis et auctores doctrinae luce refellit,
Et veri asseruit dogmata vera Dei.
Saepe viro strages intentavere cruentas.
Hei quantum vera est in pietate crucis.
Quisquis amat Christum, subeat mala multa necesse est,
Hic odia, ast illic praemia iustus habet.
Sed non qua positus fuit e statione recessit.
Ne saevis aditum panderet ipse lupis.
Ille sub arbitrium revocavit sensa docentum,
In pacto lites composuitque toro:


page L8b, image: s175

Debita defendit sacrae stipis aera ministris,
Ut foveant vicu seque suasque domos.
Ergo etiam tibi post reditum iustissime Princeps
Pro meritis carus Iane Fridrice fuit,
Sed post fata ducis merces huic reddita talis,
Qualis Aristidae, Miltiadaeque fuit.
Optime Romulidum patriae tutela Camille,
Quid tibi pro meritis quam fuga tristis erat?
Talis et his exul secessit Menius oris:
Doctrinae pretium triste magister habet,
Excipit hunc Philyrae tellus addicta Camoenis,
Munus ut in sacra sede docentis agat.
Hic tibi Sclavae suis iniecit frena libellis
Qui niger Illyrica de pice nomen habes.
Matris, ut emergat, corrodit vipera fauces,
Quis non cognatum te putet esse genus?
Ipse scholae praeses fidi qui sorte parentis
Fungitur, haud rabido tutus ab ore fuit.
Hunc morsu violas, ut tuto emergere possis,
Praetexens sceleri splendida verba tuo.
At te digna tuis pro factis poena sequetur,
Lenta est, sed tanto grandior ira Dei.
Sed iam complevit Menius sua fata, nec ultra
Sustinet a lingua spicula dira tua.


page M1a, image: s176

Ergo signa damus tali doctore dolore
Orbatam Philyrae, Leucoreaeque scholam.
Tu laetus superum conspectu Iuste potiris,
Effugiunt curas inferiora tuas.
Ipse animam caelo, nobis tua scripta relinquis:
Sic igitur duplici parte superstes eris.
Felices, quicumque Dei praecepta secuti
In Christe claudunt fata suprema fide.

ELEGIA FUnebris.

PUlveris ex massa Deus ut formavit Adamum,
Sic iterum pulvis labe solutus ero.
Mortis eram vivus, moriens ago tempora vitae,
Respicit in mortem mors mea Christe tuam.
Vita mihi melior iam pro peiore reperta est,
Nam dum funus ago, nobile fenus ago.
Utque opifex cinerem cum granis miscet arenae,
Et vitreum e turpi pulvere fingit opus:
Sic Deus hos cineres in lucida corpora vertet,
Quae certent radiis splendide Phoebe tuis.
Iamque novos habitus renovato in corpore sumam,
Quod conforme Deo vitam agat ante Deum.


page M1b, image: s177

Gratia debetur Christo, qui victima factus
Morte sua meruit caelica regna mihi.
Illum ego velatum nostra cum carne videbo,
Carne nova indutus quando levabo caput.
Christe tuo reditu mihi vita, salusque parata est,
Interea tumulo molliter ossa cubent.
Nunc tegitur terra maestum et sine honore cadaver,
Tunc ubi restitues, omnia, pulcher [(printer); sic: pulce] ero.
In terris labor est, requies sed dulcis in urna,
In summo venient gaudia summa die.

ELEGIA IN laudem Coniugii.

CUi pia contingit divino munere coniunx,
Quam pudor, et virtus ornat, et alma fides:
Inter opes mundi dos illi maxima cessit,
Virgo satis dives, si qua pudica satis.
Illa viri consors, ea sola et vera voluptas,
Quae reficit sensus, lassaque membra levat:
Illa viro dulces probitate aspirat honores,
Illam, cum male habet, mite levamen habet.
Hanc cupit, hanc optat, solam suspirat in illam,
Ante oculos absens semper adesse solet.


page M2a, image: s178

Haec Fidei cultrix, et habendae sedula prolis
Nixa Dei verbo pendet ab ore viri.
Ex quo cuncta Deus Verbo vivente creasset,
Adam factus humo nomina cepit homo.
Iamque soporato cum carne et sanguine costam
Exserit, ac Evam nobile condit opus.
Nuda fuit, sed erat donis ornata deorum:
Culta puella nimis, casta puella minus.
Ductor erat satus ipse Deo, qui pronubus Evam
Consortem thalamo fecit Adame tuo.
Hanc tibi, dixit, habe, tibi serviat Orbis et aether,
Qua positus fueris in statione mane.
Tu sociam reverenter habe, cui solus adhaere,
Solus ama, et solam pectore solus habe.
Ferveat una caro, spiret mens una duobus:
Crescite fecundo femina, virque toro.
Prona Deus castis defigit lumina sponsis,
Nec nisi legitime corpora iuncta placent.
Sancit, et accendit flammas Spirator honestas:
Casta volunt casta numina mente coli.
Nate Dei, fuso redimis qui sanguine sponsam,
Iustitiae attribuens munera parta tuae:
Suffice coniugibus vires, et coepta secundes,
Possit ut hinc cultor numinis ire tui.


page M2b, image: s179

Fac casti maneant in religione nepotes,
Bella preme, et toto spiret in orbe quies.

ELEGIA DE CYMBA Christi Matt. 8. quae est imago Ecclesiae.

DUm scapha cum sociis tumido vehit aequore Christum,
Et claudit facilis lumina fessa sopor.
Ecce mari incumbunt rapido cum turbine venti,
Obruit et parvam magna procella ratem.
Extemplo sociis solvuntur frigore membra,
Et fugit astrictus corda sub ima cruor.
Nec mora tuta, cient sopitum voce magistrum,
Surge pater, fer opem, surge age, surge pater.
At somno excussus rector, maris arguit aestum,
Et ventus magno paret, et unda Deo:
Ceu gerit unda tuo morem Neptune tridenti,
Cum levibus curris per vada summa rotis.
Collectae fugiunt nubes iam Sole reducto,
Et vaga sedatis fluctibus unda silet.


page M3a, image: s180

Hoc ut opus cernit stupefactum numine vulgus,
Omnia qui possit, credit adesse Deum.
TALIS in insano scapha nunc Ecclesia mundo est,
Quae te non magno cum grege Christe vehit.
Nam quoniam infirmis regnare videris habenis,
Et simulas somno lumina clausa premi:
In fera tum stygiae consurgunt poelia portae,
Intentantque tibi fata, tuoque gregi.
Totque adeo perculsa malis Ecclesia nutat,
Ut mergi horrisonis pene putetur aquis.
Attamen in cymba vehitur dum Christus eadem,
Nutantesque oculos non sopor altus habet:
Et petitur mediis haec ancora sacra periclis,
Et fiunt animo non dubitante preces:
Tum Deus in damnis numquam nos deserit ullis,
Sed medius mediis fluctibus esse cupit.
Si scapha vel laxis laterum compagibus aequor
Hauriat, et mediis fissa fatiscat aquis:
Nos tamen et fractis sulcabimus aequora remis,
Paulus ut effracta puppe secabat aquas.
Hic etenim coetus, tua sponsa o Christe vocatur,
Et quem plus anima diligis ipse tua,
Namque cruore tuo stygia compage redemptum
Incolis, et praesens tempus in omne manes.


page M3b, image: s181

Tu tibi suspensam collo tutabere massam,
Plus licet aequoreis saeviat Orbis aquis.
Qualis enim visa laetatur ciniuge sponsus,
Sic capis a coetu gaudia vera tuo.
In te stat valida fundata Ecclesia rupe,
Neve cadat, palmis ducitur illa tuis:
Picta velut iusti duxisti scrinia Nohae
Impia cum pluviis terra periret aquis.
Tu potes et pelago, frenosque imponere ventis,
Sistat ut horrendas utraque turba minas.
Namque tuae sensit caelestia robora dextrae
Cum biberet rubras naufragus hostis aquas.
An non Sennaherib caesus tua brachia sensit?
Non ius in superos vis habet ulla Deos.
Quotquot enim voluere pios excindere coetus,
Numine senserunt rem prohibente geri.
Ergo metum excutio totus licet irruat Orbis,
Si Deus est praesens, quis meus hostis erit?
Ante Deum Sion quondam sic ora resolvit:
Sic ne tuo cecidi corde relicta Deus?
Sic letaea tuos capiunt oblivia sensus,
Ut sociae possit immemor esse tuae?
Cui pater: an sacras umquam de pectore curas
Exiget, in fetum mater acerba suum?


page M4a, image: s182

Si tamen ulla gerat duras in pectore quercus,
Ne subolis tangi possit amore suae:
Non tamen e nostro tuus umquam pectore vultus
Excidet: hic pennas nullus habebit amor.
Nec tua victuris incidi nomina cedris,
Indicium peragit sed mea dextra tui.
In tua defixi vigilantes moenia vultus:
Quem pia defendunt numina, tutus erit.
Nate Dei, fluctus pelagi compesce furentes,
Irruit in cumbam multa procella tuam.
Te quasi sopito iam mergi pene videtur,
Sed vigila, et parvum magne tuere gregem:
Ut tibi pertexat gratis praeconia verbis,
Et tua perpetua nomina laude canat.
Aura tonet, sonet unda, minis fremat Orbis et Orcus,
Tu tamen insertos nos tibi Christe teges.


page M4b, image: s183

ELEGIA IN NATAlem Christi.

FIlius aetherea demissus ab arce Parentis
Esset ut intacta virgine natus homo:
Nox erat, et puro fulgebant sidera caelo,
Auraque ridebat lumine tincta novo.
Ecce volans altis in nubibus agmen Olympi
Pastorum densis accinit excubiis:
Gloria vera Deo veniat, pax aurea terris,
Et viva humanis gaudia pectoribus.
Haec eadem ingeminat pastorum turba canendo,
Hi sunt, qui populum de pietate docent.
Gloria digna Deo est, quando pia pectora norunt,
Et vera recelebrant religione Deum:
Quod Deus et iudex summo sedet altus Olympo,
Et tamen in miseros [(printer); sic: miseros] mitia corda gerit.
Gratia debetur Nato, qui sanguine fuso
Leniit iratum victima grata Patrem.
Sed pax laeta viget, cum crimina foeda remittit,
Qui Natum accipiunt non dubitante fide.
Illa fides poterit tranquillam reddere pacem,
Et dare compositi laetitias animi.
Consensuque Deus iunctos vult esse docentes:
Pace solent terris multa venire bona,


page M5a, image: s184

At tum laetitia fervent, cum pressa dolore
Corda levat verbi vox meditata sacri.
Haec caeli proceres Christo nascente sub auras
Carmina in aeriis praecinuere plagis.
Haec eadem canimus coniuncti mente, fideque
Qui gerimus doctae tradita frena scholae.
Namque Dei veri verum illustramus honorem,
Et pax unanimes spirat amica sonos.
In medium ferimus doctis solatia dictis,
Nec turbant animos impia monstra pios.
Haec tamen ut discat studiis operata iuventus,
Assidua volvat scripta diserta manu.
Cum primus opus est doctorum invisere coetus,
Conferre et placidis mutua dicta sonis.
Ergo qui cupiunt censurae subdere nostrae
Mores, et studii munera parta sui:
Ad me si referant solito sua nomina more,
Qua potero, officiis ipse iuvabo meis.
Sed te Christe rogo, patrio qui pectore profers
Patria non ullo sensa retecta hominum.
Tu rege doctrinae cursus, tuque unice doctor
Erudias verbo pectora nostra tuo:
A quo vera animis manat sapientia, et a quo
Sunt nato nobis omnia nata bona.


page M5b, image: s185

Elegia de Rosa.

VEr redit, et zephyri flatu rosa surgit in auras.
AEmula quae Christi monstrat imago necem.
Is caput intextum paliuri germine habebat,
Ceu rosa sub spinis pendula fixa iacet:
Et quia lacteolum depicta est sanguine florem,
Hoc est quod Christi saucia membra refert.
Nec rosa nomen habet, soleat quod rodere quemquam,
Sed iacet a spinae cuspide rosa rosa.
Sic quamvis Christum plagis adflixit Apella,
Cruxque humeros pressit, spina cruenta caput:
Ille tamen patiens sacros exhalat odores,
Atque offert summo vota, precesque patri.
At levat arcano naturae foedere luctum,
Pellit et erecta nubila fronte rosa.
Sic affert pacem Christus mortalibus aegris,
Qui capiunt ipsum non dubitante fide.
Cumque rosae in florem Sol ardens lumina spargit,
Deiecit ardenti victa calore comas.
Sic Deus in natum calidam cum sparserat iram,
Dum luit humanum victima facta nefas:
In cruce marcescens mortalis forma cadebat,
Maiestas obitus nescia mente latet.
Purgat ut obscenam vultu rosa perlita lepram:
Sic levat is turpi perdita corda lue.


page M6a, image: s186

Atque ubi letifero corpus succenditur aestu,
Et torret calidum febris anhela iecur:
Non magis utilior tabem levat herba calentem,
Illita quam tostae si datur unda rosae.
Sic liquor exudans resoluto [(printer); sic: resoluta] corpore Christi,
Quem calida extorsit vindicis ira Dei;
Extinguit patrios in crimina nostra furores,
Et reprimit Stygii fervida damna rogi.
Admonet ergo homines partae rosa verna salutis,
O rosa quam parvo maxima flore doces.

EPICEDION MARTHAE, CONIUgis Amplissimi viri, Ulrici Mordisii I. V. Doctoris etc.

QUalis ubi aeterno consumens pectora luctu
Extincta Ceyx ingemit Alcyone,
Nec iam luce cibi memor est, aut nocte soporis,
Sed gemitu fluctus verberat, et scopulos:
Talis et in luctu defuncta coniuge vivit
Ulricus magnae gloria Saxoniae.
Et tanto maior dolor est, quo maior in illo
Flagrat amor generis, pronaque flamma sui.


page M6b, image: s187

Qua nati patres, natos arsere parentes,
Humanae et constant vincula amicitiae.
Condidit hanc sapiens Deus in praecordia flammam,
Qua natura suae semina stirpis amet.
Ergo tori leges dedit, ut discrimen haberet
Castus ab inferna colluvione Deus.
Et thalami flammas signum iubet esse favoris,
Quo propriae massae debile germen amat.
Sic duo qui fuerant prius, hi iam lege revincti
In socia fiunt unica mente caro.
Haec non spiritibus tantum per mutua mixtis
Flamma, sed aethereo mota calore venit.
Illa tori socios vinclis ita nectit in unum,
Altera ut alterius corpore mens habitet.
Ergo ubi coniugibus fato solvuntur amores,
Et cita concordes mors fuit in thalamos:
Tum vitam trahit in luctu mens morte relicti,
Pulsaque sede sua est, truncaque parte sui.
Quoque amor alternis consensibus acrior ussit
Pectora, natura conveniente sua:
Acrior hoc saevit dolor, et succedit ad ossa
Intima, nec medicas scit tolerare manus.
Cur igitur rigidi sapientia vana Catonis
Horrida [(printer); sic: Horrido] de miti pectore saxa facit?


page M7a, image: s188

Qui negat affectus, quid nam nisi vincula amoris
Tollit, et in socio iura, fidemque toro?
Sed Patris aeterni longe sapientia vincit,
Qui probat affectus, et iubet esse pios.
Ergo iure tuam defles Ulrice maritam,
Quae fuit ad nutus ingeniosa tuos.
Huius ubi ob similes mores tibi cresceret ardor,
Augeretque tuam prole frequente domum:
Hei tanta coniuncta fide mors pectora solvit,
Et coniunx natum dum parit aegra, perit.
Qui tamen octavo candentis lumine Solis
Matrem immatura morte secutus, obit.
Non secus ac subito cum tempestate coorta
Vix natae intereunt laeta per arva rosae.
Nec sum animi dubius, quod mens oppressa dolore
Respuit, atque odio verba levantis habet:
Sicut ubi ad tactus horrescunt saucia membra,
Et medicas possunt non bene ferre manus.
Ne tamen omnino, ne subtrahe vocibus aures,
Saepe nocere animis cura retenta solet.
Et tamen ut iusta est, sic iustum admittere debet
Illa modum, famae nec violare decus.
Scis equidem quod morte datur pervadere ad auras,
Qua vita, et vitae gaudia fine carent.


page M7b, image: s189

Praecipue Christo tota cum dedita mente
Inter vota piam flavit ab ore animam.
Quin et cara sui monumenta reliquit amoris,
Pignora doctrinis erudienda sacris.
Haec tibi dum blando certant alludere gestu,
Hinc genus agnosces matris, et inde tuum.
Aspice qui tulerint similes, quo pectore, casus:
Non semper magnis sors venit aeque viris.
Interdum laetis miscentur tristia rebus,
Et Deus alternas miscet in Orbe vices.
Isaciden coniux Lucinae fracta labore
Linquit: et est Sarae funere maestus Abras.
Hos igitur patrum casus edoctus acerbus,
AErumnas aequo pectore disce pati.
Illa quidem sanctas virtutibus heroinas,
Et solita est castis moribus exprimere.
Laudatur populi lacrimis, inopumque querelis,
Quod opibus iuvit, consiliisque suis.
Huius enim poterat solers industria Martham
Vincere, Bethaniae qua stetit ora plagae.
Illa domus custos erat, et tamen hospite Christo
Mox aures sanctis vocibus adplicuit.
Quis genium, aut formam pietati praeferat ullam?
Fine caret pietas, cetera mortis erunt.


page M8a, image: s190

Bersabe cunctis fuerat praelata puellis,
Cui mixtus niveo fulsit in ore rubor.
Bersabes memorant quod captus imagine David
Illicito pectus torserit igne suum.
Forma nocet multis: si non formosa fuisset,
Bersabes nullum crimen haberet amor.
Ast haec lanificae callebat Palladis artes:
Otia devitet, quae volet esse pia.
Quin etiam vitae vincebat fata precando,
Laude potens Samuel qua tua mater erat.
Tum pede se gessit, tum fronte, et veste modestam,
Inferiorque huius laude Labanis erat.
Atque verecundae mores imitata Rebeccae
Composuit vultus plena pudore suos.
Nec virtutum umbras habuit, sed pectora rexis
Ipse sibi vivens assimilata lo/gos.
Inque Dei cultu parvos educere natos,
Adque bonos mores flectere, cura fuit.
Illa domum servans, populo commercia fugit,
Qualis Apellaeam concha refert Venerem.
Utque domo excepit Christum Bethanide terra
Officiis gaudens sedula Martha piis:
Sec ea quae Marthae gaudebat nomine dici,
Non dubia excepit te bene Christe fide.


page M8b, image: s191

Legatosque tuos Verbi praecepta sonantes
Credula munifica fovit, et auxit ope.
Quare caelicolum domibus suscepta vicissim
Pro fido hospitio praemia fida capit:
Ceu Iosua excepit viduam Ierichuntis in urbe,
Tegmina legatis quae dedit ante suis.
Qua rex tempestate novis ornatus habenis
Promissos Canae Marte petebat agros:
Cincta fuit Iericho Solymis invisa colonis,
Quae fuerat multo crimine facta nocens.
Explorant urbem praecones unus et alter,
Quos Rachabe larga credula fovit ope.
Haec sua quo certis monstraret limina signis,
Suspendit foribus lintea rubra suis.
Septima purpureos iam lux ostenderat ortus,
Quae solet officiis festa vacare piis:
Martius aere cavo vastam sonus impulit urbem,
Quae cecidit raucae territa voce tubae.
Fit fragor, irrumpunt aditus, populosque trucidant,
Et miseras haurit fervida flamma domos.
Ipse tamen soli viduae dux parcere iussit,
Ereptae et flammis est domus, et domina.
Sic ubi iam senis annorum millibus actis
Lux festa optatum proferet Orbe iubar:


page N1a, image: s192

Cumque tubae strepitu rerum natura fatiscet,
Et passim extremis ignibus hausta fluet:
Tunc quicumque domo fovit te Christe, tuosque,
Atque dedit fidei conscia signa suae:
Illum adeo cunctis servatum impune periclis
Excipies regnis Christe benigne tuis.
Ergo erit illa dies qua consuetudo vicissim
Hanc tibi, teque illi iunget in arce poli?
Tunc et quae fuerat anima tibi dulcior ipsa,
Aut si quid dulci dulcius est anima,
Ante tuos vultus, summique ante ora parentis
Cum casta stabit cincta latus subole.
Quare nunc lacrimis cesses urgere beatam,
Ad miseros tantum sunt dolor, et lachrimae.
Aspice, quae gentes in te unum lumina vertant?
Omnis cura ducis mente ferenda tua est.
Quin gravibus servas tua pectora rebus, et audes,
AErumnas sacra voce levare tuas.
Si lacrimae possent extinctis reddere vitam,
Huic esset lacrimis reddita vita tuis.
Sed lacrimis ea sors est inconcessa, dolorque
Iste nocet vivis, nec iuvat exanimes.
Si flenda est fortuna hominum, primordia certe
Vitae, non moris tempora flere decet.


page N1b, image: s193

Hei mihi, quid vita est, pelagus nisi triste malorum?
Sola malis hominum mors medicina venit.
Vive igitur, sociaeque tuae gratare salutem:
Quae subiit, merita est astra subire diu.

IN NATALEM Christi.

CUm vetus Isacides cunctos vocat ordine natos,
Haec animi condit vota suprema sui.
Ergo tot incassum fusi periere labores,
Et tot pro patria, cum patriaque iacent?
Tempore parta salus, sed tempore transiit [(printer); sic: transit] illa,
Tunc ubi victores interiere viri.
Quid coma Simsonis, quid Aronis profuit ara?
Quid Gideon, et quid legifer ipse Moses?
Non venit auxilio Simson, Aronve, Mosesve,
Et quia nemo venit, tu mihi Christe veni.
A te vera salus surget, quae fine carebit,
Quam Mars non potuit, mors tua reddet opem,
Ergo salutiferum demittas aethere Natum
Summe pater nostrae sumere carnis opus.
Is genus Isacidum vinclis absolvet Averni,
Et dabit aerumnis, criminibusque modum.


page N2a, image: s194

Dixerat, et Fidei plenus sua lumina clausit,
Natali gaudens maxime Christe tuo:
Qualis salvifico pascens sua lumina vultu
Christe tuo, Simeon ultima fata subit.
Ergo dies aderat patribus persaepe vocatus,
Qua natum supera misit ab arce [(printer); sic: arve] Deus.
Ille sub intactae descendit Virginis alvum,
Ceu ros in molli vellere natus erat.
Namque ubi Iudaeam Midias evertere gentem
Optat, et huic Gideon obvia signa parat:
Signa prius caelo poscit, quo discere posset
Eventum pugnae, praesidiumque Dei.
Nec mora, per noctem tellus cum tota maneret
Arida: tum vitreo vellera sicca manent.
Mox vice mutata, riguo cum rore maderet
Omne solum noctu: vellera sicca manent.
Omine quo firmans animum, movet ocius arma,
Et monstrat, bellum qua velit arte geri.
Una tubam gestet, fragilem manus altera testam,
Sed tegat inclusam concava testa facem.
Hinc inflare tubas iubet, et confringere testas,
Cum primum pugnae copia facta foret.
Utque vident hostes, subito collisa latentem
Testa facem spargit, sed tuba rauca sonos.


page N2b, image: s195

Diffugiunt hostes sonitu, et splendore repulsi,
Et sine vi victa est maxima turba virum.
Omen in exemplo est: vincit sine viribus hostes
Christus, ubi Verbi dat tuba laeta sonos.
In cruce sed cum fractus erat velut arida testa,
Hic tum maiestas abdita luce micat.
Nemo hostes poterat superare, referre salutem,
Solus Christe tua tu nece victor eras,
In cruce marcebas, cum te Patris ira coquebat,
Terra ubi tota tuo sanguine sparsa madet.
Et cum tota iterum tellus fuit arida facta,
Solus caelesti rore beatus eras.
Sic fragili in testa summas Ecclesia dotes
Corpore mortali praedita, ferre solet.
Hanc ubi crux frangit, tum lux prius abdita, clare
Emicat, et summo fit manifesta die.
Arida labe sua est, sed Christi rore rigatur,
Quem, ceu concha patens, mente, fideque capit.
Scilicet hinc nascens tritas iuvat unio mentes,
Cum dicit maestis gaudia viva lo/gos.
Ergo ministerio dignum praestetis honorem,
Quod ceu rore pio credula corda rigat.
Nam qui Christe tuae consors cupit esse salutis,
Hauriat hinc sitiens nectar, et ambrosiam,


page N3a, image: s196

Nil his pro meritis nisi laudum praemia poscis,
Et factas pura mente, fideque preces.
Ut tamen et restent terris qui sacra ministrent:
AEquum est doctores aere iuvare pios.
Ergo quisque sacram deponens munera ad ARAM
Se Christi cunis munera ferre putet.
Sed vitae novitate novus tibi prodeat annus,
Sitque mali finis, principiumque boni.
Neve quiescentem sanctorum in pectore Christum.
Qua posuit cunas suaviter ille suas,
Nocti vagae turbate stryges: Si pellitis illum,
Hei mihi quam fuerit saeva timenda lues,
Quam multa Autumno, non certus ubi aestuat aer,
In silvis passim lapsa cadunt folia:
Multa virum sic trudit corpora ad Orcum,
Naturae et penitus tollere vincla solet.
Deservere patres nati, natosque parentes,
Et fugienti animae nullus amicus adest.
Exanimes noctu sine luce, et honore feruntur:
Poena haec contempta pro pietate venit.
Utque acido Baccho dissolvitur unio: fracti
Sic vestra pereunt improbitate pii.
Horum igitur vitam manibus deposcere vestris
Vult Deus, et poenis esse probare Deum.


page N3b, image: s197

Dum datur ergo sequi monita optima, quisque sequatur:
Differtur, numquam tollitur ira Dei.

IN DIE CIRCUMCIsionis Domini.

QUalis Iessides superum promissa revolvens
Concinit haec gratis ardua facta sonis:
Quod nos aspiciat nostrae sub imagine formae
Qui sit in aetherae conditor arce Deus:
Sic lux ista monet, cuncto quod tempore agendum est
Cum damus aeterno vota, precesque DEO:
Altius ut partam recolamus mente salutem,
Et resonet festo carmine festa dies.
Vidit Iessides Dominum de virgine natum,
Vidit et hunc natum virginis, esse Deum.
Quod caput inferni collidet calce Draconis,
Quodque lo/gos populis adfuit ipse suis.
Ergo genus Christi geminum, duplicesque parentes
Asserit, et fidei dat documenta suae.
Quod satus in nostra nos aspicit ipse figura,
Qui Deus, et mundi totius auctor erat.


page N4a, image: s198

Cur igitur Christo sese opposuere Tyranni,
Atque negant veri numen habere Dei?
Cur alii humanae tollunt discrimina formae,
Nec patrum fidei congrua verba sonant?
Ergo pii opponant pia dicta furoribus illis,
Et geminae credant stirpis habere genus.
Has tamen inter se caveas confundere dictis,
Si Christum recta vis retinere fide,
Ille igitur placido nascens nos aspicit ore,
Et noster dici gaudet, et esse Deus.
Is medio venit datus inter nosque, Patremque,
Iustitiaque tegit crimina nostra sua.
Ille et luctantes leti iam limine in ipso
Aspicit, et pro te proelia victor init.
Hei Patris effusos ob crimina sustinet aestus,
Mellea pro trepidis solvit et ora reis.
Quid? non [(printer); sic: Quid non] ille tuae se fers in imagine [(printer); sic: fert imagine] formae,
Cum testa incisus sanguine membra rigat:
Cum prostratus humi vultus iacet ante Parentis,
Sudor et e sancta carne cruentus abit. [(printer); sic: Sudor et e sancta palmas distenditur ambas, / Cum trabe funesta carne cruentus abit.]
Cum trabe funesta palmas distenditur ambas, [(transcriber); sic: ?]
Et fluit e membris hinc cruor, inde latex.
Hanc igitur formam gerit, ut dans luvtra Parenti
Nos pretio redimat sanguinis ipse sui.


page N4b, image: s199

Hanc gerit, ut poenas in sese transferat unum
Impia quas merita est vita subire tua.
Denique nostra refert extincta cadavera leto,
Cum premeret gelidam morte solutus humum.
Inde sua forma nos induit ille vicissim,
Nempe nova vita, iustitiaque Dei.
Nam Deus est, et habet numen caeleste, nec ipso
Patre minor caeli possidet imperium.
Ille tuae formae mortis caligine pressae
Splendorem formae donat habere suae.
Hanc tibi si donat, tunc quae stabula atra colubri
Pectora erant, fiunt lucida templa Dei.
Quis verbis igitur poterit res vincere tantas?
O quantum est hominis sumere membra Deum.
Quid sumus ah miseri, si non solatia restent,
Humanam formam quod lo/gos ipse gerat.
Ni tamen aspiceret nos tectus imagine nostra,
Fulgorem poterat quis tolerare Dei?
Sic nos Christe Deus tamen aspicis aethere ab alto
Cum discunt vocem pectora nostra tuam.
Tum radios lucis divinae accendis, et auges
Notitiam Patris, notitiamque tui.
Ergo exercitiis opus est, atque arte magistra,
Et conferre aliis mutua sensa iuvat.


page N5a, image: s200

Quare iudicio qui se submittere nostro
Gaudet, et a studiis nomen habere bonis:
Ille suum nomen fuerit si forte professus,
Huic erit officii cura parata mei.
Tu nos Christe doce nobis incognita: tuque
Cor Patris ostendas edite corde Patris.

IDYLLION IN OBItum D. Philippi Melanthonis.

FLosculus e nigra tellure creatus in auras
Occidit, exsequias ferte frequenter apes.
Flete pii flores, foliisque inscribite luctus,
Tu quoque litterulas dic Hyacinthe tuas:
Omnes quae Libani frondetis collibus herbae:
Tu tamen ante alias florida ruta dole.
Non fuit in terris apibus flos gratior umquam,
Progenuit foliis tam pia mella suis.
E foliis gratos Respublica sensit odores,
Vitaque confectos venit in alveolos.
Heu valeant quotquot foliis insecta peresis
Hinc sugunt odiis saeva alimenta suis.


page N5b, image: s201

Lucifugae blattae, vespaeque ante ora strepentes,
Et qui Libanias turbat Asylus apes,
Aut qui non paribus Crabro se immiscuit armis,
Quique aliena piger pabula fucus edit,
Aut picturatis Eruca in pellibus errans,
Eque luto volitans musca per ora virum.
Et vos obscenae volucres, pecudesque valete,
Foedantes vestro germina sacra fimo.
Quae pede gallino, quae calce rudentis aselli
Eruitis virides per nemus omne comas.
Vos tamen ille omnes tam parvus pavit in umbra,
Sic multis probitas officiosa nocet.
Valle sub Elysia sacra nemus arbore frondet,
Laetaque selectis floribus arva virent.
Si qua fides veterum, locus ille salubribus herbis
Est datus, obscenae quo prohibentur aves.
Illic assidue libant examina rorem,
Et virides laedit bestia nulla comas.
Regnat amor florum, et generandi gloria mellis,
Et venit a leni murmure facta quies.
Flosculus hic, inter beneolentes consitus herbas,
In sua mellificas germina vertit apes.
Inque Deo occultam degit sub cespite vitam,
Nec metuit fucos in sua fata leves.


page N6a, image: s202

Sed folia in cedri servatur marcida cistis,
Ne pereant saevis illa, vel illa notis.
Et Sol iustitiae vernos cum proferet ortus,
Flos etiam virides proferet ille comas.
Sicca tamen radix parva componitur urna,
Qua lapis ex ipso nomine carmen habet.
Spargite humum lacrimis, iacet hic flos febre perustus,
Quem nigra terra dedit, mons tegit albus humo.
Felix illa apis est, quae non ingrata laboris
Hinc pia ab innocuis mella bibit foliis.
Sed quam desit odor foliis, quam gratia flori,
Silva prius foliis, flore carebit humus.


page N6b, image: s203

Elegia in mortem DUCIS ADOLPHI FIlii Illustrissimi Principis AUGUSTI, Ducis Saxoniae, Electoris etc.

DUm flos illustris reginae occumbit Adolphus,
Regiae flos maestas dic Hyacinthe notas.
Vix illum ostendit terris DEUS: ecce reptente
Floribus invisus decutit Auster humi.
Sic rosa, quam tepidi vix parturit aura Favoni,
Mane viret, languet vespere, nocte cadit.
Parvus erat: sed non parva est iactura: minutum est
Heroe imperium, nos duce, prole parens.
Tempore quo terram mos est producere flores,
Hic flos demissus colla recondit humi.
Sed pater Augustus ceu vinci nescia palma est,
Ac oleae speciem regia mater habet.
Non animo fracti laxant sua frena dolori:
Parendum est fati legibus, atque Deo.
Hunc iam principibus permixtum credit Olympo,
Atque aviam, et vultum cernere regis avi:
Aut in complexus fratrum se fundere, et ipsi
Oscula Mauricio ferre, referre duci.
Scit pueris caelum deberi: ac esse beatos
Hoc mage, quo citius sidera morte petant.


page N7a, image: s204

ELEGIA IN HONOREM NUptiarum, honesti ac industrii Juvenis, Dn. Martini Iusti, ac honestissimae virginis, Concordiae, Clarissimi viri, pietate, virtute, eruditione, eloquentia, et prudentia praestantis, Dn. Pauli Papae, Consulis Reipublicae Missensis, filiae.

CUm Deus ex nullo finxisset semine mundum,
Quaeque sua mundum corpora lege replent:
Prima velut fulgens in Nato ostendit imago:
Tunc obiere suas ordine quaeque vices.
Ardua convexi lucebat fabrica caeli,
Auricomo mediam Sole terente viam.
Terra Dei iussu sine rastri ac vomeris usu
Proventu vario stabat onusta sinum.
Grana tulit culmus, poma arbor, gramina campus,
Ac avium sonuit dulcibus aura modis:
Frondeaque hirsutae carpebant lustra figurae,
Iunctaque erat species cum pare quaeque suo:
Terga maris canos volvebant caerula fluctus,
Ludebantque cavo squamea monstra sinu.
HIS rectrix natura data est, quae corporis usu
Praedita, quaeque Dei semper imago foret.


page N7b, image: s205

AEmula quae mentis luce, ac bonitate magistri
In mundo exprimeret congrua facta Deo:
Et quae prae reliquis famam gestaret honestam,
In qua se ferret natus in orbe Deus.
SED cur, prae reliquis cum dotibus altior esset,
Inferior reliquis coniuge cassus eat;
Solus homo generis defectu obscurior ibat,
Qui potior generis conditione fuit.
ERGO ut vidit opes, quas ipsi tradidit auctor,
Et socia, ac haeres non tamen esset opum:
Credibile est tales agitasse in pectore sensus,
Cum membra in viridi deposuisset humo.
Quanta novo species, quis et ordo, et gratia mundo,
Quem Deus ex nullo semine finxit, inest;
Si domus haec servit mihi: quae dare iura valebo,
Quando sagace carens pectore cultor abest;
Quis decus, ac usum expendens, auctoris et artem,
In laudem auctoris dulce movebit opus?
Nulla mihi soli est mundum lustrare voluptas,
Si socia indigeam cui mea sensa feram.
Non bene res sacras privata scientia claudit;
In coetu laudes convenit esse Dei.
Hic, illicque pares habitant; Ego solus ad omnes
In sterili vitam conditione traham?


page N8a, image: s206

Tota pares cernit inter se ludere tellus,
Non prodest uni tota sed illa viro.
Ipse tamen solus rationem reddere rerum,
Et possum solus dicere grata Deo.
ECCE viro tales versanti in pectore curas
Ima, volente Deo, venit in ossa sopor.
Cui costam eripiens, ubi crates pectoris haerent,
Feminei formam corporis inde parat:
Costa quod amborum socialem denotat usum,
Fixa viri in media quae regione stetit;
Non maris ex capite aut pedibus genus exstitit illud,
Ne dominae, aut servae nomen habere putes.
HANC Deus ut vitae consortem adduxit Adamo:
His uti dictis visus Adamus erat:
Nosco meam speciem, mea nosco viscera, et ossa,
Pectoris haec magna est pars, et imago mei.
Forma sua est mundo: Sed ni mihi mutuus usus
Huius erit tecum, quid mihi mundus erit,
Quid, nisi fors animi ac oculorum pastus inanis,
Quem dum percipio, fenore cassus abit.
Non venit ex rebus nisi cum consorte voluptas,
Et partita placent gaudia, sola tacent.
Tu mihi mundus eris, quo cor, quo lumina pascam,
Nulla ibit sine te nox mihi, nulla dies.


page N8b, image: s207

Illa tenet firmum socialis copula nexum,
Cui verbo imposuit vincula certa Deus.
Quid ductore Deo, aut thalami quid praeside maius;
Nupta vel auctoris nomine sacra viro est.
SIC tibi IUSTE diem iustus Deus ire serenis
Iussit equis, voto quo potiare tuo:
Et tibi det, tuque ipse fidem des more iugali
Quam sociam adduxit sub tua iura Deus,
Namque Dei socer ipse vicem subiturus ad aram
Implicuit natae brachia nexa tuis.
Hanc ut ames, ritus monet, et data pignora dextris,
Cum duo nunc sitis mentibus una caro.
Nunc tibi respondet nomen CONCORDIA facto,
Dulce tuum est nomen, dulcius omen erit.
Nempe dat accessum parvis concordia rebus;
Coniugibus primis, crescite, Numen ait.
Crescite, et omne genus generi vos subdite vestro:
Orbis erit vester, quicquid et Orbis habet.
Haec socer adiunxit genero supremus Adamo,
Cum sociam huic pacto foedere iunxit Evam.
Ut tamen amissa est patrum doctrina sacrorum:
Res aliquas umbris carmina prisca monent.
Namque Deos fingunt taedas celebrare potentum,
Et sua non uno mittere dona modo.


page O1a, image: s208

Pallas dat collo decus auro, atque arte peractum;
Ut sit corporibus pulchra figura, Venus;
Res, et opes quibus usus eget dat regia Iuno;
Mars ad tutelam comparat arma ducum.
Sic Musae celebrant largi connubia Cadmi;
Parcus opum parcis laudibus auctus erit.
Sed vere Deus est donis et numine praesens,
Cum rectis colitur legibus ordo Dei.
Vera ferunt igitur Vates, sed imagine velant;
His proprium est taedis voce favere sacris.
Non choreae, aut cantus sonuere ad furta Leandri,
Nec Vates socium praedicat ore torum.
Vult Deus humanos hac ire propagine coetus;
Non igitur casti cesset amoris opus.
Inter sese animas firma coalescere pace,
Sit licet in gemino corpore vita, iubet.
TE quoque cum sponsa similis concordia iunget,
Nam res cum sponsae nomine iuncta venit.
Dignus es hanc lecti in partem transferre puellam:
Dignaque virgo tui IUSTE reperta tori est.
Ars tibi miscendis in iusto pondere succis,
Cum lassis medicam formula scribit opem.
Virtutum radix pietas tibi lumina praefert,
Reddis et in factis credita verba Dei.


page O1b, image: s209

Namque Dei natus regit intus pectora Flatu,
Format et ad motus assimilata suos.
Virginis haec movere animum, et movere parentes;
Nam similis similem gaudet habere sibi,
Gloria feminei sexus et imago pudoris
Mater eam docuit caelica iussa sequi.
Seminaque officii cum lacte in pectora fudit,
Imbuit et formis ora tenella precum.
QUA te laude feram, qui gaudes nomine Papae,
Saxonici cultor PAULE diserte fori?
Cui frons nube carens est recti pectoris index,
Quoque suam sedem pectore candor habet.
Annuus et tutor fasces geris urbe Mysena,
Quae fidei credit publica iura tuae.
Nam partes sequeris meliorum semper, et artes,
Nec linguam, ac animam vendis amore lucri.
Quis cultum ingenii referat sollertis, et artes
Quas magna hausisti sedulitate bonas?
Gloria, resque amplae tibi sunt in limine praesto
Desuper eventum dante favore Dei.
Qui placido talem genuisti numine natam,
Quae specie morum sidus in urbe micat.
Forma rotunda caput, crines color aureus ornat,
Ora rosas vincunt, liliaque alba genae.


page O2a, image: s210

Quid gestus memorem, et missas in tempore voces?
Multa loqui suadet gratia, pauca pudor:
Verba quidem ratio parit, ac pudor edit ab ore
Nil nisi quod possit virginis esse decus.
Parva quidem haec possit censeri gratia rerum
In qua non solidi fructus honoris inest:
Ni mens culta Dei verbo, et sanata voluntas
Flamine, sit Christo nixa tenace fide.
Unde novi officii cultrix, vitaeque modestae
Efficeret numeris cetera plena suis.
Saepe patrum referunt praestantia pignora mores,
Quaque sua est radix indole, ramus erit.
Quos igitur nunc Iuste tuo das pectore plausus?
Talis virgo tui flagrat amore tori.
An praeferre velis huic quae bona suscipit Orbis?
Haec vere bona sunt cum pietate pudor.
Nam bona si mentis tecum haec in mente revolvis:
Vota tua eventus obtinuisse vides.
Et spem res superat, nec quo se extendere possit
Ulterius cupidi pectoris ardor habet.
ERGO quod instituis consulto numine Christi,
Perfice, nec lento pectore differ, opus.
Qui simili fato vos iungit, ab aethere vobis
Coniugii primi fautor, et auctor adest.


page O2b, image: s211

Suscipe nupta virum, et complectere amanter amantem;
Sponse preme ad caras ora sonora genas.
Non tibi fomentis opus est ex rebus odoris;
In promptu est, vulnus quae liget arte tuum.
Ipsa manu corpus lassum, ac cor voce levabit
Iuncta tuo lateri corpore, mente, fide.
Ipsa, favente Deo, faciet te prole parentem,
Vitis in exemplum pignora cara ferens.
Quaeque fides animos primo coniunxit amore,
Et tetigit prima pectora casta face:
Haec rata legitimae conservet foedera flammae;
Namque fidem pactam vult Deus esse ratam.
Ut quae casta suo Deus ambit pectora nexu,
Nil trahat a nexu mors nisi sera suo.
Turturibus propria est concordia, litis egestas:
Si sponsae reputes nomina, turtur erit.

ELEGIA IN NUPTIIS CL. VIri, Balthasaris Droseni, I. V. D.

MUlta viae tuleras, et taedia multa laborum,
Ut capias summum iure in utroque gradum.


page O3a, image: s212

Ecce potens voti factus, te sternis ad aram
Balthasar, et solvis debita vota Deo:
Cui, cum iustitiae sis praeco, idemque sacerdos,
Et legum doctor vincula legis ames:
Palma datur, virgo, confecti insigne laboris,
Cui sine labe fides, et sine sorde genus.
Verba gregi sacro Goslaride fecit in urbe
Nomina Macrini clara Iacobus habens.
Sponsa satu tanti patris, matrisque pudicae
Edita de Christi nomina matre gerit.
Virginis in gestu est pietatis imago paternae,
Et praesens habitat pectora casta Deus:
Ergo regens operas scribarum in Principis aula
Hanc socio gaudes nectere iure tibi.
Saepe loco abstractos Deus ad iuga contrahit una,
E geminisque unum mentibus esse facit.
Sic licet es varia distentus mole laborum,
Hanc tamen externa ducis ab urbe domum.
Quam bene consuluit casto Deus aequus amori:
Numine quod cepit, numine cedit opus.
Felices igitur: tali vir virgine: tali
Virgo viro: o longos vivite uterque dies.
Turturis exemplo flammae indulgete iugali:
Namque probat lecti gaudia casta Deus.


page O3b, image: s213

Elegia IN NUPTIIS DN. VIri Graulli Iurisconsulti.

VUlt DEUS in nobis sensum lucere pudoris,
Quo sine nemo potest foedus habere Dei.
Omnes, hei, trahimus miseris in casibus aevum:
ERgo Dei assidua voce petamus opem.
Quis petet huius opem, nisi qui discernat eundem
A grege qui Stygio foedus in amne latet?
Sed cum nos homines proprium formarit ad instar:
Poscitur a nobis Vita pudore gravis.
Mos erat, ut nuptas genialis fascia cingat,
Quae monuit certos esse in amore modos.
Res infesta Deo est sine lege, sine ordine flamma:
Exprimit infernum foeda libido gregem.
Ipsi fructus abest: odio sed Numinis ardens
Humano generi subdit in ossa faces.
A domino acceptam dominus pluit aethere flammam,
Cum iubet aequari moenia quinque solo.
Namque Dei natus poenae fuit ipse minister,
A patre coniciens tradita tela suo.
SED ne luxuries homini sit causa ruinae:
Instituit lecti foedera casta DEUS.


page O4a, image: s214

Vult igitur subolem gigni, sed in ordine certo:
Nec nisi lege Dei corpora iuncta placent.
Cum producta foret natura ex corpore constans,
Quae bona, quaeque sagax, esset imago Dei:
Quaeque gerat formam, quali se ferret in orbe
Filius assumens debile carnis opus:
Mox consulta Deus profert interprete Nato,
Ne sine legitima compare degat homo.
Namque domus e casta vult sacrum excerpere coetum,
Qui foveat cultum, notitiamque Dei.
Ergo tori ritum Paradisi in lumine sanxit,
Et duo sunt facti mentibus una caro.
HUIUS consilio submittis pectora VITE,
Et CHARIN in foedus connubiale vocas.
Funcius huic genitor, dum fata, Deusque sinebant,
In Phylira gemini gloria iuris erat.
Vir pietate gravis, magnumque ad numina caeli
Respectum, in dubia lite vocatus, habens.
Tuque colens artes Themidis, lancemque repulsae
Virginis e terris ad vaga signa poli:
Patre satam tanto tibi iungis foedere lecti,
Et legis legum vincula cultor amas.
Quanta tibi accedet de virgine gloria tali,
Cui prima est pietas cura, secunda pudor?


page O4b, image: s215

Vera nec a ceris, nec censu gloria pendet:
Rectius a propria est integritate decus.
Huic cum lacte suo genetrix in pectora fudit
Semina virtutum, notitiaeque DEI.
Hinc affixa colo, luxus ac otia vitat,
Aut voluit sacros mente, oculisve libros.
Et sine labe gerit mores, sine sorde figuram:
Colla ebori certant, labra, genaeque rosis.
Exemplisque domi natis, instructaque dictis
Officium ante homines, et colit ante DEUM.
Praedita tot donis, flexit te VITE: manumque
Ante aras manui nectit amore Charis.
O contracta DEI, motu sacra vincula lecti,
Vincula, quae nisi mors solvere nemo potest.
ERGO tuis faveo sermone ac pectore vinclis,
Quae DEUS, et castus conciliavit amor.
Hic calida astringit vota intra saepta pudoris,
Affectusque vago non sinit ire gradu.
Hinc res humanae ducunt sibi semina: et urbes
Hinc ceu continui foederis orbe vigent.
Quaerite concessos in amore, et carpite fructus,
Ac eat ex vestro multa propago toro.
Ceu vites ulmum, sic VITE amplectere sponsam,
Non ut onus, sed honos, nec sit amaror amor,


page O5a, image: s216

Exemplum fidei tibi sit cum compare turtur:
Officiis certes, ac ut ameris, ames.

ELEGIA IN NUPTIIS DN. BEnedicti Arnoldi.

DUm thalamos Benedicte paras, et supplicis instar
Magdalis ante aram dat tibi virgo fidem:
Vota tuis votis addo mea, quamlibet absens:
Non peragunt linguae carmina missa vicem,
Casta tori semper celebrarunt vincula vates;
Sed nullum testem fert inhonestus amor.
Nempe pedem ad Cadmi tulerant connubia Musae,
Et dederant fausto carmina facta toro.
Sic thalamum Pelei finxit celebrasse vetustas,
Et sua coniugibus dona tulisse, deos.
Ipsa Venus formam dedit: inde monilia Pallas:
Divitias Iuno: bellicus arma deus.
Umbra notat, taedis contractis iure favere,
Munificum et castis semper adesse, DEUM.
Luce Patrum amissa, facilis gens tradidit umbras,
Quae veri quaedam signa latenter habent.


page O5b, image: s217

Sic ubi nulla malum datur evitare potestas,
Machinaque inducit versa repente deos:
Signat Adae casum, cui praesto in limine mortis
Spes de virgineo semine facta, fuit.
Iupiter AEthiopum celebrat convivia terris:
Hospes Abrae in Mambra Filius ipse Dei est.
Vertit aquam praesens in vitea [(printer); sic: vitrea] pocula Christus:
Quod fecit, donis afficit auctor opus.
Vult ex stirpe pia sibi sacrum excerpere coetum:
Hinc geminos unum mandat inire torum.
Ergo lege Dei tibi MAGDALIS addita consors
Proferat in casto pignora cara toro.
Seu genus, aut mores spectes: ea digna feretur
Cui reddas socio rursus amore vicem.
Mente pudicitiam, prae se fert fronte pudorem:
Inque animo sedem gaudet habere Deus.
Illa suis igitur tibi dotibus addet honorem,
Ceu decori est ulmo vitis opima suo.
Tuque tuam vitem velut ulmus robore fulci:
Haec tibi lenimen, tuque levamen eris.
Nam virtute viri sumus: et qui maior habetur,
Vi tenuem debet vi relevare sua.
Te fovet illustris moderator, et auribus edit,
Ac credit sensus quos habet ipse, tuis.


page O6a, image: s218

Fata igitur vobis annos: et Copia largo
Fundat opes cornu: sors operosa decus.
Maxima laus placuisse duci, cui maxima laus est:
HANC famam factis provehe: prole genus.

ELEGIA IN NUPTIIS CL. VIRI Dn. Martini Crumcrugeri, I. V. D.

PAngite Martini taedis nova carmina Musae;
Qui coluit Musas, dignus et ille coli est.
AEqua suas puero Pallas bene tradidit artes,
Et res quas scriptis utraque lingua tenet.
Auctus ut es annis, is honoribus auctus, et arte est,
Suscipiens summum iure in utroque gradum.
Hinc legum fontes examine pensat acuto,
Et vi depressos iure favente levat.
SED qui vult Themidis studiorum cultor haberi,
Huic domus oracli debet habere vicem.
Nempe ut responsum de iure rogantibus edat,
Mellea pro causis solvat et ora bonis.
NON igitur casu (non sunt pia vincula casu,)
Sed fato in thalamos iuncta SIBYLLA venit.


page O6b, image: s219

Consiliumque Dei nomen fatale Sibyllae
Significans, omen dulce latenter habet.
Nunc domus oraclum tua fit: qua nempe Sibylla
Te de consilio submonet ipsa Dei.
Is quia consilio mirando sanxit in horto,
Quod pare quae careat, non bona vita foret.
Condidit ergo duos, ut gens pia crescat ab illis,
Inque aliquo coetu laus sonet ampla Dei.
Lege Dei iuncti sunt mas et femina tantum,
Ut sit amor constans ordine, et aequus amor.
Notitiesque pii stimuli, legumque pudoris,
Ipsaque mens hominis, det quasi signa Dei.
Et maris ad sociam favor, est quaedam umbra favoris
Ad massam quam fert Filius ipse Dei.
Hinc etiam Canae fuit ad conubia praesens,
Inque meri laticem pocula vertit aquae.
Praebet adhuc vinum mensae, et solatia menti,
Praesentemque vident limina casta Deum.
ERGO tuos, Martine, Deus direxit amores,
Dum venit in thalamos casta Sibylla tuos:
Cui genus, et virtus, et formae gratia, et aevi,
Et culti gestus, et sine labe pudor.
Talia nunc tollunt una conubia voce
Felicesque ambos femina, virque vocant.


page O7a, image: s220

Quos amor in lecto iunxit fataliter uno,
Non nisi fatalis solvat utrimque dies.

ELEGIA NUptialis.

NOn Deus est oculis, nec sensibus obvius ullis,
Sed quia mens tantum est, mente videndus erit.
Vult igitur talis, qualem Lex edita pingit
Non alia agnosci cum ratione Deus.
Nempe bonum, castumque bonis, castisque faventem,
Vindice qui flamma turpia facta premat.
Indidit is nostrae virtutum semina menti,
Ut qualis Deus est, monstret imago Dei.
Vult a spiritibus discerni prava secutis:
Discrimen vero cura pudica facit.
Et quod in humana curam hanc quoque gente requirat,
Nunc faciam duplici cum ratione fidem.
Edit in incertos quod dira exempla calores:
Quodque homines Furiae sub vaga vota trahunt.
Non ut more hominum iuvet ipsas blanda voluptas,
Sed sit clade hominum mens violata Dei.
Ergo Dei patefacta probat sententia utrumque,
Ut sit amor, sed sit lege revinctus amor.


page O7b, image: s221

Hinc thalami sanxit ritum, ut mas unus, et una,
Femina sint iuncti mentibus una caro.
Ut generent natos, sitque igni casta medela,
Nec varius pecudum more vagetur amor.
Hocque modo coetus tot sacer Orbe legatur,
Et castam mentem gens sciat esse Deum.
Huncque statum vitae repetita lege tabellis
Obice ceu valli muniit ipse Deus:
Damnavitque faces turpes, poenisque per Orbem
Arguit, hanc legem, quam tulit, esse ratam.
Mos erat ut nuptas genialis fascia cingat,
Ut doceat, metas esse in amore suas.
Semper opus taedae solemni est more peractum,
Adque aram supplex tradita sponsa viro est.
Ergo toro iunctam leni vir tractet ab arte:
Parcere supplicibus mens generosa solet.
Sic adducta datur sponso gens credula Christo:
Is iacet ante aram, placat et ore patrem.
Cur tamen humani gregis incrementa duorum
Officio fieri vult pia cura Dei?
Esse sacrum coetum vult huius in ordine vitae,
In sociaque hominum conditione legi.
Utque amor ad leges esset restrictus honestas:
Et moneat flammae nos pie Christe tuae.


page O8a, image: s222

Flagras nempe tuae, quam gestas Numine, massae,
Huicque fide insertis pabula viva refers.
Inque his res similes effuso Flamine praestas,
Quas geris in massa plenus honore tua.
O sacer, ac hominum vere antiquissimus ordo:
Quid simile his studiis innuba vita docet?
Vita soluta toro plerumque obnoxia flammae est,
Dat metam flammae vita ligata toro.
Sanxit enim arcano decreto trina potestas
Gignendi ut certa lege regatur opus:
Aut super illicita transire libidine in iram,
Et mulcta sceleri ponere velle modum.
Namque Dei natus poenae fuit ipse minister
Cum Sodomen delent sulphura sparsa polo.
Hisque erat instructus telis a patre calente:
Infelix certe est qui calet igne vago.
Ira Dei ex poenis, favor ex mercede probatur:
Et cumulat donis pectora casta Deus.
Ergo Dei contra ius damnat coniugis usum
Praesul Aventini degener ille iugi.
Magnaque in exitium cultorum examina mergit,
Nescia qui taedae furta iugalis amant.
Expers vita tori, et prava usurpatio cenae,
Si nescis, Latii sunt duo fulcra lupi.


page O8b, image: s223

His tandem opposuit verbum caeleste Lutherus,
Quae fulcra Herculeam non timuere manum.
Perculit haec scriptis, et inania sacra refellit,
Dum trifida ex uncto serta movet capite.
Huic operam adiunxit virtute Mathesius acri
Praeditus: et quorum nomina fama tenet.
Is fuit interpres sacer, atque ex valle tonabat
In septem montes impia Roma tuos.
Cuius erant mores, qualis facundia: nam sic
Mortem obiit, vitae qualia iura dedit.
Nominis, ingeniique haeres tu Iane paterni
Paeoniae exerces optimus artis opem.
Et cita Parcarum medicamine fila moraris,
Deliciae Charitum, Pieridumque decus.
Sed patris observata legis vestigia PAULE,
Praeceptisque sonant pulpita sacra tuis.
Virtutemque fidemque pias proponis ad aures,
Unde salus, quae sit vita beata doces.
Quid memorem, Latiae linguae te iungere Graiam,
Nec Phoebo, at Christo carmina digna loqui.
Et tu iura Dei ducis potiora statutis
Quae Latia dictat fur, et adulter homo.
Exemploque patrum vinclo das colla iugali,
Per verbum strinxit quod Deus ipse suum.


page P1a, image: s224

Sic genita de stirpe virum qui sacra ferebant,
Pontificum evertit nunc quoque Christus opes.
Nam de Vate satus patre, natam e Vate parente
In partem recipis, numine dante, tori:
Listhenio natam cuius sermonibus aures
Praebet et Augustus, iunctaque parte tori.
Huius nata tibi, vitae comes, atque salutis
Margaris a gemmae nomine dicta, datur,
Hanc gemmam pretio redime, et laetare redempta,
Nam gemmam hanc offert institor ipse Deus.
Parva quidem est censu, sed moribus ampla pudicis:
Huic pro dote solent pectoris esse bona.
Conciliat probitas, non forma, aut census amorem,
Cum pudor in corde est, tunc placet oris honos.
Prae se fert animi decus, et non extera dona,
Ars, pietas, bona sunt firma, caduca color.
Per vicos urbis ad se trahit acria plebis
Lumina, tam placide fertque refertque gradus,
Et Iunonis habet mores, Venerisque figuram,
Labra rosas vincunt, liliaque alba manus.
Aut affixa colo est operum studiosa Minervae,
Aut voluit sacros mente oculisve libros.
Exemplisque domi natis ab utroque parente
Officia erga homines percipit, atque Deum.


page P1b, image: s225

Ergo tuae faveo verbis et pectore taedae,
Utque tibi, et socero spiret honesta, precor.
Utque patrem, et socerum doctrinae in munere praestas:
In vitae officiis sic et utrumque refer.
Quam bene conveniunt vites, ac ulmus in unum
Et qualem vitam cum pare turtur habet:
Tale suis referant exemplum moribus ambo:
Ipse probat lecti gaudia casta Deus.
Ac ex stirpe pia sibi coetum excerpit amicum,
Vultque patres natis tradere sacra suis.
Hoc tu consilio, et Christo duce, clare Mathesi,
Margarin in thalami foedera casta vocas.
Et velut arte sacra, sic mox et prole creata
Agmina producas religiosa Deo.
Si tamen eveniet quid amari, absiste moveri,
Nam semper castis numina casta favent.

ELEGIA IN DIE EPIphaniorum.

PUlchrior e caelo species non ulla reluxit,
Quam cum de Nato solveret ora Pater,
STANS fluvii in ripa, cui Flamen more columbae
Vertice stat summo, caro propago mea est.


page P2a, image: s226

Huic tribuat gens cuncta fidem mea iussa docenti,
Quae feret, e nostro pectore iussa feret.
ARGUIT hic sonitus, nobis oracula tradi,
Quae captu assequitur non ratio ulla suo.
Sed sensa ex triplici proferri arcana senatu,
In Patris aeterni condita sensa sinu.
Haec iussit tabulis mandari, Et semper in illis
Filius ad coetus fert sua dicta pios.
ERGO modos fandi, ac artes cognoscere par est,
Quae scriptis addunt lumina clara sacris.
Quo magis est arti cura impendenda disertae,
Dum certum es artem velle, et amare Deum.
ERGO ratas sedes ubi munia possit obire,
Eventumque operis, quas probat ipse, dabit.
Hac spe suffulti nostra in statione manemus,
Et quemque officii carpere pensa iuvat.
SED pars officii est, studii explorare iuventae,
An teneant artes ordine quasque suo:
Ne temere invadant sacratae munia sortis,
Vix aliqua instructi voce, sed arte rudes:
Et res in medium promant sine teste, vel umbras,
Per quas Religio sollicitata cadit.
Ceu subito e terra natus grex ille Gigantum
Movit in aeternos bella nefanda Deos.


page P2b, image: s227

Saepe ducum litui Doctorum ex litibus ardent,
Et foris accendit proelia rixa domi.
ERGO scholae morem teneo, et dare nomina mando,
Qui studii specimen forte probare volent.

ELEGIA AD DUCEM AUGUstum, Electorem Saxoniae, etc.

QUod mea Musa tuis Auguste remansit in oris,
Nec dominum mutat religiosa suum:
Causa pia est: Nam templa, scholas, et commoda pacis
Iure tegis, studio provehis, aere foves.
Hinc si laude parem tibi quaerere vellet in orbe:
Orbe peragrato non reperire queat.
Fama refert, Musas comites ducis Herculis esse;
Nam nisi sit virtus carmine nota: latet.
Cum tu notitia Christi sis Hercule maior:
Praeco tuae laudis carmine Maior erit.
Mortales Auguste sumus; iacturaque vitae
Laude rependenda est, ingeniique bonis.
Sed quia flos procerum es, spiret tua gratia Musis:
Sic mihi, sic laudi consulis ipse tuae.


page P3a, image: s228

Elegia IN NUPTIIS M. Thobiae Miri

NOsse Deum ex verbi patefacta luce necesse est,
Et parere Deo, et qua iubet ire, sequi.
Nam labor, et cursus noster dependet ab ipso;
Nemo sua in vito promovet ausa Deo.
Grata Deo est igitur tua sors, ac prompta voluntas,
Quod colis hunc, quali vult ratione coli.
Quodque subis thalami leges, intraque pudoris
Saepta tuas cohibes cum ratione faces.
Ipse modum ut flammis faceret, prolique creandae:
Instituit casti vincula certa tori.
Atque duos una constrinxit lege iugali,
Ne noster pecudum more vagetur amor.
Auctor is est thalami, prolemque educere iussit,
Ut sibi sacra cohors possit in Orbe legi.
Sed non vult homines sine lege invadere lectum;
Nam mens casta Deus non nisi casta probat.
Non vult nos sine voce sua indulgere calori,
Et, sua quo ducit quemque libido, sequi.
Mandat utrumque Deus, (cui nos parere necesse est;)
Ut sit amor, sed sit lege revinctus amor.


page P3b, image: s229

Orbem mersit aquis, ac urbes sulpure quinque;
Nulla vagis animis flamma iugalis erat.
Ordine subverso in scelera, et sua fata ruebant;
Non est tuta Venus quae sine lege venit.
ERGO quod huic morem geris in statione Thobiae,
Eventu haec pietas non caritura suo est.
Nam ceu rexit iter sacer Ales, et ausa Thobiae,
Cuius uti nomen, sic quoque facta refers:
Sic te subsidio reget ac teget alite Christus,
Ad portum ut venias tu, studiumque tuum,
Non satis est intus doctrinae accendere lucem:
Ni tua lux homini serviat, atque Deo.
Vivite turturibus similes in amore, fideque,
Ac oleae in morem sit torus ipse ferax.
Esse tori vinclis praesentem munere Christum,
Versa meri in laticem caerula lympha probat.

ELEGIA AD DN. MELCHIOrem Steinbergerum.

ELisiae gentis lux est urbs ampla Budorgis;
Religio, et virtus hic habet alma larem.


page P4a, image: s230

Semper honestatis cultrix, morumque magistra,
Educat insignes artes, et honore viros.
Exprimit hos simili specie virtutis, et artis
Melchior Astreae iura diserta colens.
Pallas in hunc variae doctrinae semina sparsit,
Frugem ut virtuti consecret, atque DEO.
Leucoris urbs animum studiis formavit honestis;
Munia nunc patriis debet obire locis.
Este precor faciles aurae; virtutis alumno
It comes a tergo Musa, sed ante Deus.
Huic via virtutis cum multo trita labore est,
Praetulit hic lucem religiosa fides.
Et semper partes meliorum voce probavit;
Te, quem non vidit, docte Philippe colit.
Expressa officii signa, et non obtinet umbras;
Instruit et Christus Flamine corda sacro.
Ergo bono eventu res, et studia optima cedunt,
Ut patriae surgat fama, sibique salus.
Perge igitur quo te virtus, et numen amicum
Melchior ad patriae munia clara vocat.
Felix, cui dux est Deus, et comes addita virtus;
Nam pede inoffenso scandet ad astra viam.


page P4b, image: s231

ELEGIA AD DN. CLEMENtem Gilnerum.

UT socius vitae possit consistere coetus,
Distinxit varia munia sorte Deus.
Hunc aliis operam dare: et illum dicere iura,
Atque alios alias iussit obire vices.
Dum Rex AEgypti solio sedet altus eburno,
Huic sua miscebat pocula laeta IOseph.
Hinc Iovis ad mensam Ganymedes vina putatur
Ponere, quem pennis ales ad astra tulit.
Tale quoque ad munus Gilnere vocaris ad urbem
Quae de Virginibus nomina clara gerit.
Quod bene sit, rebusque tuis eventa det oro
Omnia qui praesens scitque videtque Deus.
Ille Noae vini culturam ostendit, et usum:
Vina iuvant vires, pressaque corda levant.
Saepe bono vino coalevit gratia rupta:
Sed dexter rebus debet adesse modus.
Hinc pius ordo Patrum plebis dum spectat ad usum
Instruit externo publica tecta mero.
Quid fora, quid cultus memorem, quid iura, quid artes?
Hic florent artes, puraque sacra Dei.


page P5a, image: s232

Amplior haec laus est, quam Roma quod imperat orbi,
Qua Christi meritis detrahit ore Cacus,
Te luis, et belli immunem pax nutriat alma,
Nec res divinas impia turbet Eris.
Sed te florenti qui nuper es insitus urbi,
Florentem efficiat prole, opibusque DEUS.

ELEGIA DE VITA AC MORTE honestissimae Matronae, Annae, coniugis Dn. Viti Winshemii J.V.D. etc.

CArpit in hac urna post fata novissima somnum,
Edita Stymphalia quae fuit ANNA domo.
Haec, virtute genus: nomen bonitate probavit;
Gratiaque in factis luxit, in ore fides.
Est in prole sua patriae virtutis imago;
Sed virtus melior fit pietate DEI.
Hinc memor officii cum lacte inspersit alumnis
Semina virtutum, notitiaeque Dei.


page P5b, image: s233

Praetulit his instar, quod more sequantur; et huius
Visa domus vere est contio parva Dei.
Ut non ulla toro VITI mage digna fuisset,
Sive sit obsequio, sive probata fide.
Mole virum, et studiis fessum, relevabat honestis
Moribus, et sancta voce, et amore pio.
Dumque orat peregre causas vir ad ora potentum:
Mente sua absentis stabat imago viri.
Remque foris partam ex opera et sermone diserto,
Ipsa domi inspectrix fovit, et auxit ope.
Explicuitque sua ratione quod esset ad usum;
Et fidei exemplum dulce iugalis erat.
ERGO iugum thalami grata dulcedine tinxit
In sexu tribuens pignora utroque Deus.
AEre stipis largae casus relevabat egentum;
Saepe tulit lassis publica mater opem.
Suspexitque pias voces, ritusque sacratos,
Se Christi statuens morte placere Deo.
Plena Dei cultus huic omnis vita peracta est,
Corque sacris rexit motibus Aura Dei.
Fluxus ut ad mortem causas dabat: illa resolvi
Pro morte in somnum, et vivere, visa prece est.
Hinc, quod erant, et rursus erunt habitacula sacri
Flaminis, exuviae, quas sua condit humus:


page P6a, image: s234

Has fidei in pignus decorat vir mole sepulchri,
Ne sine spe vitae corpus inesse putes.
Hoc instrumenti vice, quo fuit usus ad omne
Officium Numen stabile, corpus erat.
Induit haec Christum fluvio lustrata sacrato,
Signatumque Dei sanguine pectus habet.
Iustitiae Solis fervor sub mente refulsit,
Esset ut ad speciem congrua fibra suam.
Intendique oculos caelo: et sacra auribus hausit:
Et manibus promptis aera benigna dedit.
Ore suo veras fecit de Numine laudes;
Effudit casto pectore lingua preces.
Tollet in hoc ipso se corpore rursus ad auras,
Partibus in cunctis aemula facta Deo.
In vita cui perpetuus dux esset honestas,
Huic laus post mortem est non moritura comes.

MONUMENTUM

EXprimit haec Vitum patrem, Natumque tabella,
Et patre Pontano, Stymphelioque satam.
Quarum quae prior est lecto coniuncta pudico,
Ante diem, sine spe prolis, adempta fuit.
Quae fato in vacuum successerat ANNA cubile,
Auxit VITE tuum sorte ferace genus.


page P6b, image: s235

Sex nati superant, Christoque tegente supersint,
Et patrias artes, officiumque colant.
Parca duas natas, et natum sustulit unum,
Fila quibus vita non diuturna dedit.
Extinctae matris curam levat ANNA parenti,
Nam matrem in natae moribus esse videt.
A patre suscepit vitam, nomenque: sed ANNAE
Fecundum ob thalamum nescit utrumque mori.

IDYLLION DE Columba

POne levem tiliam media sub nocte Columba
Ediderat maesto talia verba sono:
Hei mihi quam fulmen turri me fixit ab alta,
Cogar ut in tristi conditione mori.
Ars fuit illa mihi, pullos educere nido,
Quem colui ad ripam lene sonantis aquae.
Pennam incendebat nitor auri guttura circum,
Paucis inter aves tam color albus erat.
Ergo potentis heri felix ad tecta volabam;
Hei quantum invidiae tecta potentis habent.


page P7a, image: s236

Psittacus, et praedae sectatrix turba volantis
Chaoniis avibus non sinit esse locum.
Haec mihi carpebat pennas, rostroque protervo
Deiecit tristi sub loca plena situ.
Nunc solvor maerore animi, pullisque relictis,
Compareque extincta, claudere fata iuvat.
Qui sapis, alta fuge, aut timide utere luce potentum:
Concidit in puncto gratia longa brevi.

ELEGIA IN DIE Iohann. Baptistae.

REm sacram, et vitae leges ne dissipet error,
Munere doctorum praestat in Orbe Deus.
Hi manus, et vox sunt, qua scribit, et explicat artes,
Naturae et mentis dans documenta suae.
Instruit hos donis, et multo illustrat honore,
Doctrinaeque facit caelitus ipse fidem.
TALIS erat Vates, qui gressum in sorte docendi
Ante Dei natum, ceu nova stella, tulit.
Iura novi pacti Pharisaea a faece repurgans
Rexit Elisaei more, modoque scholas.


page P7b, image: s237

Religionis item capita edidit omnia verbis,
In quorum posita est cognitione salus.
HAEC cum fraude Papae in tenebris obtrita iacerent:
Restituit iuri nunc Deus ipse suo.
Vipereumque genus scriptis, atque ore Lutheri
Confusum extrema iam prope sorte stetit.
HUIC operae in partem subiit, magna arte Melanthon
In seriem cogens religionis opus:
Instar Elisa tuum praestans, ac mite Ioannis
Ingenium, et pubi iura diserta ferens.
More apis excerpens auctorum ex ubere flores
Europae alveolis Daedala mella dedit.
SED ceu Sachariam in templo sacer ordo peremit,
Quod Mariae innuptis addita imago fuit:
Sic, quia docta manu versat monumenta Philippi
Vim nostro intrentat faex scelerata gregi.
Qui sint? aspicimus: qua sorte? hoc audiet Orbis;
O probra de caelo falsa refelle Deus.
Praestitit Heliae specimen virtute Lutherus,
Cuius cor praestans arte Melanthon erat.
Arguit is crusti cultus, cenaeque negabat
Ob ritum factum stare salutis opus.
Asseruitque fidem, velut instrumenta salutis:
Namque aliena suis usibus apta facit.


page P8a, image: s238

Seu, quod iustitiam Christi Deus imputet aegris,
Voce sacra oblatam si capit, aequa fides.
Non quod vis magica est verbo concreta sonanti:
Sed quia sic sacram rem gerit ordo Dei.
Tempore concurrunt Verbum, sacra Aura, voluntas:
Sed tamen una alia est ordine causa prior.
Nempe, fides primum verbi de pondere pendet,
Inque hoc assensus sustinet aequa suos.
Hac ratione datur sacer in pia pectora Flatus,
Cor docile et sequitur quo trahit Aura potens.
Ante sed, et praeter Verbum, quod credere debes,
Nemo capax sacri Flaminis esse potest.
Somnia sunt, sacros sine Verbo fingere motus;
Suscepto verbo missilis Aura datur.
Non quia vis verbi tanta est cum fertur ab ore,
Sed quia susceptum est non dubitante fide.
HAS res tractatas hinc inde in voce, stiloque
Contulit in corpus scriba Luthere tuus:
Scribere quem solum recte: bona, et usibus apta
Dicere, tam forma simplice: testis eras.
Alter Elisa, pio qui farre, ac arte diserta
Temperat eloquii flumina acerba vagi.
HIC rem, quae nervos tibi Papa ministrat ad omnem
Servitiam, falsis semina datque sacris:


page P8b, image: s239

Ex fidei norma, ac ritus ratione sacrati,
Aggressus mira dexteritate fuit:
Quod falsi cultus ratio posita omnis in hoc est,
Ad quendam, Numen, velle ligare locum.
Qui negat hanc normam, non cultum evitat inanem,
Qui probat hunc cultum, monstra Baalis amat.
Etsi eversus erat vitulus: fundamine stante
Non tamen et versus cultus inanis erat.
Si Deus ad certam rem, vel loca certa ligatur:
Semper ibi cultus, votaque semper erunt.
Plana per hanc normam facta est sententia cenae,
Atque superstitio est eruta sede sua.
Abrogat Helias vitulum: At fundamina cultus
Re vera tandem stravit Elisa solo.
SAEPE parit motus, linguas qui ignorat, et artes,
Et fraudes vera pro ratione sonat.
Ergo gradus certos studii observare necesse est:
Ars cognoscenda est ordine quaeque suo.
Qui non ducuntur certa ratione per artes:
Ingenium illaqueant, iudicioque carent.
Turba colens artes hanc curam in pectore verset,
Ne sacro in coetu seminis esse loco.
Namque ex hoc numero legit ad sua regna ministros,
Quos opus est artis lege, modoque regi.


page Q1a, image: s240

Laus, quae non sparsa est sapienter, et edita scite,
Saepe molesta homini, saepe molesta Deo est.
Si, veluti sua fert cuiusque inductio mentis
Gloria danda Deo est: gloria nulla Dei est.
Credula nam fictos proponet opinio cultus,
Errori obtendet velaque quisque suo.
QUARE cum turbas det opinio prava: carere
Artibus, et linguis contio sacra nequit.
Quis fidei ad normam sensa exiget impia, et umbras,
Subsidiis Sophiae ni bene cultus erit?
An capita, et partes doctrinae ita tradet, ut aequum est,
Ars quem solvendi texta dolosa latet?
CUSTODES igitur rerum dedit esse sacrarum,
Qui ponunt varia tempus in arte, Deus.
O praestate fidem, et curam, qui discitis artes,
Doctrinae ut ratio libera fraude sonet.
Inde operae pretium est formari examine pubem,
Ne reprobi sensus semina prava gerat.
Sed de mente Dei ac natura sentiat aeque,
Nec fidei normae dissona texta serat.
Ergo scholae morem praeses nunc servo receptum,
Ac ad censuras agmina docta voco.
Qui cupiunt specimen doctrinae ostendere partae,
In promptu his labor est, officiumque meum.


page Q1b, image: s241

O Deus Abdias aliquos largire fideles,
Qui furtim vates, et tua sacra tegant.
Artifices falsi involvunt tua scita tenebris,
Atque gregi, et legi fata suprema parant.
Iam redit in lucem pro luce amplexa tenebras
Barbaries falsis concomitata sacris.
Sed cadat ante diem qui caede, et fraudibus instat,
Exemplum et mundo det nece triste sua.
Qui sacra praestigiis turbant, cecidere, cadentque;
Sed stat cum causa fasque Deusque sua.

ELEGIA

ETsi dira bonis intentant artibus arma
Qui praeter speciem nil pietatis habent,
Communemque vocant in crimina falsa magistrum,
Cui debent artes, religioque Dei:
Spes tamen haec animos sustentat firma labantes,
Quod stetit a nostris partibus usque Deus.
Et sua qui nostrae tela opposuere Sareptae,
His tela in proprium mox rediere caput.
Nam cum fama Dei spargenda sit arte ministra:
De caelo famae consulit ipse suae.
Quando pio studio et consensu tradimus artes,
Et verum in medium cum ratione damus:


page Q2a, image: s242

Si non consiliis responderit exitus aequus:
Debemus fatum consuluisse boni.
Semper in hoc ludo doctores gratia iunxit;
Si Furia irrepsit, numine pressa fuit.
Nervus erant ludi pax et moderatio linguae,
Oraclum proceres hinc petiere sibi.
Nixa Dei verbis consensio, plena salute est;
Sed recto in sensu percipe verba Dei.
Non vis est fidei articulis facienda: nec arx est
Vertenda ex fundo, trabsque paranda casae.
Non mos, aut anni, aut numerus sunt pignora veri;
Quod fidei ratio non probat, error erit.
A fidei norma discors concordia, fraus est;
Facta dolo in verum foedera, fruge carent.
Pax pia, radices in vero simplice figit;
Sed vi dissiliunt, quae coiere metu.
NOS operam demus, (noster quod postulat ordo,)
Ut rectos sensus discat alumna cohors.
A solide doctis ars est repetenda magistris;
Qui recte didicit, recta docere potest.
Non ergo ex lacubus doctrinam, ex fonte bibamus;
Fons artis variae nempe Melanthon erat.
Quisque suos aliquid poterat decerpere ad usus;
Rebus enim, et verbis floruit ampla seges.


page Q2b, image: s243

Non alio rectae rationis ducet in orbe
Qui numquam est rectum mente secutus iter.
HOS igitur coetus tua Christe potentia servet,
Ut sanum varia pectus in arte colant.
Subsidiis operae doctae sacra agmina crescunt,
Et vi doctrinae gloria salva Dei est.
Quantus enim errorum cumulus se tollet in altum,
Si tractet resonum crassus asellus ebur:
Et doctrinarum genera omnia fundat in unum:
Nec verum a falso dividat artis ope?
Nobis dum fontes doctrinae ostendere curae est:
Vos aequum est studiis tempora iusta dare.
Nec subeant animis artis fastidia vestris,
Hanc quod iners odio vulgus habere solet.
Sed potius vitam, quam rectos ponite sensus,
Nec procerum ad status vertite sacra Dei,
ET quia factus honos arti suus excitat artes:
Fas est excultis arte referre decus.
Quare censurae vos subdite, et edite nomen
Pulpita qui vultis ferre sub alta pedem.
Nemo palam admitti doctrinae ad munia debet,
Ni det progressus publica signa sui.
TU quae sparsisti doctrinae semina Christe,
Christe fove, ut messis fama sit ampla tuae.


page Q3a, image: s244

IDYLLION IN PONtificem Lupum.

LUstra sequens nemorum lupus, et vestigia praedae
Ausus erat sacro limine ferre pedem.
Quid lupus inter oves, Maia satus inquit, an aras
Sanguine, ceu silvas commaculare iuvat?
Ille refert, venio custodem imponere caulis,
Et dare balanti iura sacrata gregi.
An custos alienus oves, Cyllenius inquit,
Instruet? Et lustris dedite templa reges?
Non tibi, sed superum debentur cultibus agni;
I lupe, nec sacros tange profane locos.
Quis tamen exercet, quas non intelligit, artes,
Et qui non didicit sacra, docere cupit?
Fulva leaena lupum sequere, et comes ursa leaenae;
Non lupus in sacris voce praeire potest.
Quis probet in nostro, quod ius reprehendit in isto,
Qui vult sacrorum frena tenere, lupo?
Aut non expelli lupus iste a iure sacrorum,
Aut hic non recipi debet in aede sacra.
Dissimilis lex est aris a lege forensi,
Datque operam dominis aula, sed ara Deo.
Cedendum est magnis, sed non cum vulnere mentis;
Debita prima polo est, altera cura foro.


page Q3b, image: s245

IDYLLION, EX ORACULO Malachiae Prophetae

CUm sua sacra Deus Latii de sorde Baalis
Vellet ad antiqui iura referre status:
Usus ad hanc fuerat rem conflatore Luthero,
Os, et docta manus cui vice follis erat.
Isque aeris fucos, auroque admixta venena
Segregat, et iusto ter quater igne probat.
Scilicet in testa, nigra ex tellure reficta
Is crudum sacrae digerit artis opus.
Sic cupreos nummos, ac aes quod Cadmia tinxit,
Exegit templis vindice testa Deo.
Fragmina doctrinae massam conflavit in unam;
Non igne, aut ferro vincitur illud opus.
Plures quos fugeret, quam nos sequeretur, habebat;
Carpebant multi, nemo iuvabat opus.
Nunc laevo genio scoriam, mala sensa reponunt,
Et faciunt fucum partibus inde malis:
Ceu non, ut fas est, de cena senserit alma;
Sed falso testi non adhibete fidem.
Cur puram maculant falso cum crimine testam,
Qua Christi excoxit nempe Lutherus opes?
Accipite ergo animis quae Vatum more Lutherus
Edidit in tales provida verba lupos.
Multa Deus tenui dona hoc in vase recondit:
Eccius at ducit vile, levisque Faber.


page Q4a, image: s246

Infelix operum est, quicumque Melanthona carpit:
Namque viri, et causa vel Deus ultor erit.
Eventus varii docuerunt vera locutum;
Non opus est verbis, res ubi verba probat.

ELEGIA.

QUod nunc luce nitent artes, et sacra, nec horrent
Sorde: tua lima culte Philippe nitent.
Falsa per incultos ducebat semita vepres;
Saepe errore loci mens pia capta fuit.
Curva fuit, nunc recta via est; iuvenesque senesque
Hanc terite, ast illum mittite, curva fuit.
Sacra Dei, et vitae leges, et foedera lecti
Polluerat Romae bestia lege sua.
Notities rerum, et verborum arguta facultas
Pressa gravi in terris religione fuit.
Sed ratio, et cultura decus iam spirat avitum;
Reddita est verbis, verbaque rebus erant.
Plena Deo lucet virtus et gratia libris,
Quos tua sub lucem cura Philippe tulit.
Nam rudibus via sunt, et doctis meta putanda,
Ut peragant cursus, qua decet arte, suos.
Villam Leucoream, facit urbem penna Philippi,
Ceu Thebis muros quem posuisse ferunt.


page Q4b, image: s247

Quo capita inclusit doctrinae summa Melanthon,
Digessitque suis omnia membra locis:
Lutherus statuit ponendum in sede secunda,
Post utriusque librum foederis, esse librum.
Pectoris ex adytis haec fudit fata Lutherus;
Nam tripode, et lauro verior ille fuit.
Cur igitur cultos habitus, artemque Philippi
Audent barbarie dedecorare sua;
Cur non iudicium movet hos, et fama Lutheri,
Cui patris hi tribuit nomen inane nothi?
Nempe, quod his talpis odio est lux illa Philippi;
Arte bona excultis invidet arte rudis.
Eripiunt formam sacratis rebus, et almam
Nocte premunt lucem, substituuntque chaos.
Quanta iterum egregiis nox imminet artibus? et quam
Partibus incumbit foeda ruina bonis?
Priscaque fraus rursus tumidum caput efferet Orco;
Quam multas animas barbara verba necant?
Pone tuos flatus; non, si tumida ilia rumpes
Par eris ad parvum hunc livor acerbe virum.
Sed cum Phoebe moves nervos ad verba loquaces,
Tu metuis pelli Marsya stulte tuae.
Ergo vel invitus doctorem agnosce Philippum,
Falsave Lutherum fata dedisse, probes.


page Q5a, image: s248

IDYLLION

STellio censuras alieno expertus in horto,
De mellis studio postulat agmen apum.
Et rudis herbarum carpit folia alma Melissae,
Et cum Verbena te quoque Mentha petit.
Afficit et turpi te mollis Amarace spuma,
Et dat dente notas vitis opima tibi:
Ergo sonos querulos Hyacinthi littera mittit,
Nec solita infelix pabula carpit apis.
Quid caeli regem Dictaeo aluisse sub antro
Profuit, hanc cladem si tolerare potest:
Ut cultos hortos bene olenti examine florum
Reptilis indigna bestia labe notet?
Namque apibus virus pro rore in flore reponit;
Hinc florum clades, et fuga venit apum.
Sic Cuculus spumae aspersit livore Melissam;
Sed re, non verba diluit omne probrum.
O si de cervi cornu sit fumus adusto,
Hic quia serpentum semina cuncta fugat.
Stellio si vires et virus proferet ultra:
Qui nunc pascit apes hortus, habebit apros.


page Q5b, image: s249

ELEGIA.

CUm res sacra fere fatalem passa ruinam
Vix aliqua extabat parte, sed arte carens:
Haec bene suffulta est subiecto Atlante Luthero,
Qui Latii elisit fulmina bruta Iovis.
Daedalus et partes iunxit compage Melanthon,
Ceu vere nervus pacis, et artis erat.
Hic ratione brevi corpus digessit in unum
Quae fidei normam mystica membra regunt.
Verborum ex laqueis momenta gravissima rerum
Solvit, et in mediam lucida sensa dedit.
Et semper ratio dictis, decus adfuit ausis,
Iudicio candor, consilioque fides.
Nam sequitur veri studium praeeunte Luthero,
Cuius amat metam, sed breviore via.
Cur aliqui anfractus, salebrosaque scripta requirunt,
Integra doctrinae membra ubi nulla manent?
Quam perversa foret sapientia, velle repertis
Frugibus antiqua glande levare famem?
Et qui voce premunt doctrinae corpus acerba,
Hi nullum membrum religionis habent.
Ergo suam ad speciem nil dant nisi monstra sub auras,
Ad quae vix satis est Herculis una manus.


page Q6a, image: s250

ELEGIA EX ESAI Cap. 32

ANte oculos Deus ira tua est, et dissipat agmen
Poena tuum, ut paleas aura sonora Noti.
Militis externi spes nostris imminet oris,
Impia fraus aris, foeda ruina scholis.
Causa est, sacra Dei vulgi in contemptibus haerent,
Nec meriti accepti pectore sensus inest.
Haec schola, ceu turtur sine compare plorat, et orat;
Hei quantum fati parva Sarepta tulit?
Cuius ope, atque opera ratio est asserta salutis,
Hunc negat infelix lingua salute frui.
Et querimur quod poena furit? Si vera professis
Nullus honos, nulla est gratia: poena furit.
ERGO etsi tua sacra Deus, teque abiicit Orbis,
Et sua reiecta somnia luce colit:
Qui tamen informanda tuis dant pectora iussis,
Atque bona accipiunt dicta sacrata fide:
Nec sunt censores, sed alumni, et credula turba,
Imperium famula quae ratione ferat:
Semper in his retine doctrinae lumina purae,
Ne pereant generis semina vera pii.


page Q6b, image: s251

Quaeque fide Nati afficiant tua numina votis,
Et sint ad nutus usque parata tuos.
Des hoc, oro, tuae famae, si forte recuses
Ob delicta hominum mitior esse Deus.
Respice res Domini promissi, et debita regna,
Quae, nisi gens maneat credula, nulla manent.
Resque sacras, inter fatales assere poenas;
Quae dura est reprobis terra, sit aequa bonis.

ELEGIA AD CL. VIRUM Paulum Vogelum, I. V. D.

SI qua suis clades forte imminet obvia pulli,
Obiicit his alae tegmina cortis avis.
Sic o Paule piae volucris qui nomine gaudes,
Otia praesidio nostra tuere tuo.
Assere me, Musasque meas dominoque tibique,
Perdere quas caecae nititur ira deae.
Non frustra volucris tibi nomen inhaeret, ut omen,
Dulcis apud dominum vox tua pondus habet.


page Q7a, image: s252

Quando tuae fidei natum Dux credidit ipse,
Ut formes tenerum pectus in arte bona:
Cur non Paule tua spem ponam in voce, fideque?
Materiem fidei dat mea causa tuae.
Hanc bene de nobis, illustrem redde, merendo;
Officium hoc Musis gratum erit, atque Deo.
Si tua vox fuerit mihi praesto, et causa salutis:
Tunc ego te cycnos vincere Paule feram.
Non homini debent hominum fata esse pudori,
Cum nostram poscit sors aliena fidem.
Abluit ad Thebas rex ipse cadavera Theseus;
Turpe quidem officium, sed pietate grave est.
Sic animum Christi quoque nostra incommoda tangunt,
Et ferre has sordes non sibi turpe putat.
Nam, quam debuimus poenam nos solvere, solvit,
Corporaque ut vivant nostra, cadaver erat.
Verus is est Theseus, qui nostra cadavera lustrat;
O quantum meritum est nostra tulisse Deum?
Te decet haec exempla sequi: tibi ducere noli
Turpe, tuis operis fata levare mea.
Si quae Musa domi torpet nunc carminis expers,
Mox erit in cunas officiosa Dei.


page Q7b, image: s253

ELEGIA AD CONIUGEM suam, Cunegundam.

CUr, mea lux, rapti graviter fers fata mariti,
Nec ratio a lacrimis avocat ulla tuis?
Est miserum; est, fateor, divelli a coniugis usu,
Ora nec in vacua nota videre domo.
Sed cum vera fides cruce sit, velut igne, probanda:
Non opus est lacrimis, sed pietate precum.
Crede mihi, non sola doles: plerique bonorum
Quae me fata tenent, nunc sibi fata timent.
Pellitur hic de sede: gradu ille movetur honoris:
Hic subit invidiam, conficiturque situ.
Multis officium fraudi est; raroque fideles
Accipiunt servi pro pietate vicem.
Vincula nos patimur, dum nondum causa Philippi,
Quam sequimur, iusta lege peracta rea est.
Pacis in hac nervus residet; bella, horrida bella
Mutata populos religione premunt.
Foedus habet vires, nec vi de sede movetur,
Si non conditio semina litis habet.
Dum vivet pietas, vivent tua scripta Melanthon,
Et quia causa Dei est, vincet agente Deo.


page Q8a, image: s254

Hac trabe supposita mea res mea causa recumbit,
Ille meos casus sustinet, ille tuos.
Non vult assiduis extingui pectora curis,
Sed pendere sua de bonitate fidem.
Cum te cura premit, refer hanc ad Numinis aures;
Nam columen rebus vult Deus esse tuis.
Cum te praestiteris, quae debes, mente fer aequa
Eventum, et votis tristia fata leva.
Hac re sustineas, quod abes a labe, dolorem;
Causa dolore vacat, crimine si qua vacat.
Tantum quemque decet factis praestare modestis,
Fortunae culpam ne metuisse queat.
Franges corda ducum, si cesseris; aspera reddes
Si nimium contra, quam decet, ire voles.
Ergo cede Deo et fatis, atque utere votis;
Quae mutare nequis, consule fata boni.
Fata sacri coetus rosa doctis exprimit umbris;
Spina rosam, coetum crux premit aegra sacrum.
Nos tamen in votis bona tempora semper habemus,
Et vires magnis opposuisse iuvat.
Vincimur hei numero, et nervis, non iure caremus:
Et qui nos poterant voce iuvare, tacent.
Vena tenax recti fatis me subdit acerbis;
Inter fata tamen lucet acerba fides.


page Q8b, image: s255

Nunc quoque sum, qui nuper eram, nec candida sensit
Musa vices, animi nec cecidere mei.
Sic mare turbatum est, baccas fert concha micantes:
Sic pia mens fato turbidiore micat.
Sed fundenda anima est? Quid tum; vita altera restat;
Est pietas fluxis anteferenda bonis.
Dum caveo ne mens ratioque sit obsita vinclis,
Corporis elegi triste subire iugum.
Non homini vitam fera mors, sed dedecus aufert:
Peior enim morte est vita pudenda bonis.
Ergo Deo ut placeam, est hominum offendenda voluntas;
Perdere me, sed vis laedere nulla potest.
HAEC fomenta levent tibi tristia vulnera cordis;
In fidei lucta vim sacra dicta tenent.
Quoque cares, usum nostri tibi nata rependat,
In qua, vel moriar, vivit imago mei.
Hanc tu, teque ipsam fata ad meliora reserves;
Quae gravis est, levior fit prece, speque mora.
Falle dies prece, speque Deo parere necesse est;
Obsequio Domini vincitur omne malum.


page R1a, image: s256

ELEGIA DE IAIRO

LUce Dei illustris qui fertur voce Iairus,
Notitiae Christi luce repletus erat.
Fusus et ante pedes pro nata vota ferebat,
Ut velit admota fata referre manu.
Flamma patrum in solam semper magis anxia prolem:
Curaque ad afflictos ingeniosa venit.
Haec ratio, patri stimulos: dedit ille salutis
Officium in Christi sentit inesse manu.
Saepe sui vires expressit numinis absens:
Ceu puerum dicto tabe calente levat.
Saepe mero arbitrio, non fati lege coactus,
Hic opera assumpti corporis usus erat.
Nempe, fidem ut faceret, quod Verbum in carne retectum est,
Utque hominem credant hunc simul esse Deum.
Captum oculis, massa: sed cassum voce, saliva:
Tactu, languentes in meliora tulit.
Sed suscepta caro fatis desumpsit ad usus
Vim de persona suscipiente Dei.
Utque probet sibi fata Deo, sint ferrea quamquam,
Cedere, et ex somni more parare fugam:
En Deus, ad cuius vim res quoque mortua vivit,
Haecque puella capi visa sopore fuit:


page R1b, image: s257

Sollicitat dextram dextra, revocatque sub auras:
Eia age depositum filia tolle caput.
Quodque manu felice animam in sua membra reducit,
Iam gremio assertam divite patris Abrae:
Arguit, in tali VERBUM subsistere carne,
In carnis tactum defluit unde vigor.
Lucet in assumpto sibi totum corpore VERBUM,
Quod miro ad specimen foedere vexit idem.
Sed non corpus idem est quod Verbum in corpore lucens:
Quare non Verbi praedita sorte caro est.
Est aliud, rursus aliud sub simplice Christo,
Sed non est alius sive homo, sive Deus.
Tota suo officio ceu nos persona redemit:
Sic certa et generi est actio cuique sua.
Carne, cruor stillat: sed quod caro consita Verbo est,
Tunc pretii immensi vim cruor huius habet.
Non caro divisa est a Verbo in rebus agendis,
Sed modo distinctum est huius, et huius opus.
Tangere, carnis erat: sed vitam reddere: Verbi est,
Distinguunt geminum propria facta genus.
Ergo suo tactu qui vitam reddidit: idem
Et proprie Deus, et verus habendus homo est.
Una quidem, ac eadem persona hoc fecit, et illud,
Sed natura suum quaeque peregit opus.


page R2a, image: s258

Nec caro subsistit per se: neque numine versa est:
Ergo nec in sese vim gerit illa Dei,
Hinc caro non habitu proprio, sed foedere Verbi,
Quod lucis fons est, munia lucis agit.
Seu, quod idem ac unum specimen caro virgine sumpta
Cum verbo vitam suppeditante facit:
Tunc caro, non quod nuda caro, sed propria Christi
Est caro, fit vitae causa, caputque novae.
Sive, caro Christi dat mundo lumina vitae,
Non quod facta Deus, sed quia facta Dei est.
Vita, suam iuxta naturam Filius ille est,
Qui par cum vivo patre, perennis erat.
Sed tamen et vitam Christi dat massa perennem,
Quod vitam danti consita massa Deo est,
Vel, quod idem ac unum specimen cum perpete Verbo
In propriam Verbi rem caro nexa, facit.
Non aliena caro est a Verbo in rebus agendis:
Sed tamen est alia conditione caro.
Seu carne indutum colitur prece supplice Verbum,
Non caro respectu, materiave sui:
Sic non sorte sui, aut habitu dat munera vitae,
Sed Verbi in specimen quod caro venit idem.
Si colitur per se, per se subsistat, oportet,
Nec simplex specimen, sed facis esse duplex:


page R2b, image: s259

Alter ut in Christo Deus, esset honore ferendus,
Quique Deo in cultu par foret, alter homo.
Unde Deus fieret, natura humana, creatus:
Cum modo sint soli debita vota Deo.
Hinc, caro respectu Verbi, cui consita nexu est,
Tectus carne Deus nempe, colendus erit.
Sive, Deus factus caro, non qui carneus esset:
Nam sic mixtus erit carne, Deoque Deus.
Forma prior, specimen notat unum ex duplice stirpe:
Posterior, mixtum duplice stirpe genus.
Nec generum nexus vim fundit utrimque vicissim:
Dicatur Christus ne novus esse Deus.
Praestat idem specimen Verbum cum carne cohaerens:
Sed caro cum Verbo ne genus esset idem.
Vox concreta refert personam tradere vitam,
Quamque sit Verbi solius illud opus.
Tradere vim vitae, nota soli est apta creanti:
Hinc non quae cepit tempore, stirpis erit.
Ipse dator vitae divino numine Christus
Rem similem in nostra carne, suaque gerit:
Cum sit idem Verbum, quod utrimque habet incola sedem,
Diverso quamvis est in utraque modo.
Reddit idem Verbum nostra et sua viscera vita:
Unus enim ac idem Flatus utrisque subest.


page R3a, image: s260

Christe, tuo nostrum corpus conforme parabis:
Nam massae eiusdem tuque hominesque sumus.
Sed lucis toto genere it tua massa supra omnes,
Cum Verbo in specimen sola quod ivit, idem.
Hinc, ex parte, tuae lux nostra erit aemula luci:
Nam non massa eadem tuque hominesque sumus.
Sed licet hoc nexu non est honor altior ullus,
Haecque caro exsuperet Flamina dote sua:
Non tamen est rebus virtus tribuenda creatis,
Quam natura Dei vendicat ipsa sibi.
Est ad idem specimen, nec eundem adducta vigorem:
Hinc proprie in verbo vita creante sita est.
Quin, caderet, proprii ratio, si facta facultas
Mutua sit carni, quae fuit ante Dei.
Hinc furor est, vanis deludere pectora verbis:
Nam qui commune est, quod solet esse suum.
Sed de persona largitio mutua dicit,
Quae generi alterutri propria semper erunt.
Forma pie fandi est de Christo auctore salutis,
In quo persona est una, genusque duplex.
Nec notat haec, vires, generumque per mutua fundi:
Nec generum fecit copula facta vices.
Quodque cibus vitae, vel vitae causa vocatur:
Id meriti, et nexus pro ratione venit.


page R3b, image: s261

Nempe, fides primum comprendit munera Christi,
Nobis iustitiam quae facit esse Deus.
Non etenim sentit fomenta salubria pectus,
Nos nisi spes Christi sanguine nixa levet.
Si non obsequium, meritumque intervenit huius,
Qui de patre Deus, virgine natus homo est:
Non recipit lapsos homines in iura, fidemque
Ardens iustitia totus edace Deus.
Nec ductu instruimur, vitaque a Flamine Christi,
Membra nisi simus corporis apta fide.
Ergo refert vitam Christus, quod imagine servi
Sermo Deus sumpta, nomine Christus erat.
Non daret is vitam, si non Deus esset: et idem
Ni sit verus homo, non trabe fixus erat.
Casibus opponi variis: sors congrua carni est,
Esse ducem ad vitam, munus, opusque Dei est.
Has res diversas quia praestitit unus, et idem:
Verus luce Deus, sed cruce verus homo est.
ERGO tua ad genua accidimus prece supplice fusi
Christe: velis nostras pondus habere preces:
Porrige vitalem tu cassis aethere dextram,
Contactuque tuo redde salutis opem.
Ipse modos canna dantes ad funus, et agmen
Quod fundit strepitus, eiicis ante fores.


page R4a, image: s262

Non mortis stimulos doctrina humana retundit,
Praeceptisve levat tabida corda suis.
Ad fremitum mortis muta est sapientia mundi,
Diluit obiectas littera sacra minas.
Officio Christi, legis mala vota levantis
Ante Deum est miseris gratia facta reis.
Unus obit mortem, qua vita redundat in omnes:
Nam quod nos ipsi fecimus, ipse luit.
Vidi ego iusta fide gestire in limine mortis,
Et vidi in gemitu corda profana mori.
Ferre hominum sordes, non est tibi Christe pudori,
Et nostrum in propria carne piare nefas.
Hinc caelo eiicies qui nil tua munera curant,
Et te ludibrio, saeclaque lucis habent.
Qui temere risu tua verba et facta sequuntur,
In vita, et vita deficiente dolent.
Morte obita vitae reddi, res ludicra mundo est,
Et mortem somnum dicere, inane putat.
Cur venit in dubium nobis tua Christe potestas?
Verba Dei humana plus ratione valent.
In superis rebus ratio mera, lumine cassa est:
Sed fidei a norma pendula vera videt.
Omne Deo facile est factu, quod vocibus effert,
Ipsa rei ratio si modo digna Deo est.


page R4b, image: s263

Hoc est, ni dicto contraria dicta repugnent,
Aut verba includant dissona facta Deo.
Verbum non errat, vox saepe interpretis errat,
Ni fidei articulos consulat artis ope,
Tanta tibi vis est Christe, ut simul edita vox est,
In promptu vocem grande sequatur opus.
Quod versum in cinerem est, et nos nihil esse putamus,
Usura fruitur luminis ante Deum.
Sustulit ad numen clamorem sanguis ABELE
Mors natae IAIRI, forma quietis erat.
ERGO tuae nobis rationis semina pande,
Nec nos indocili cum grege pelle foras.
Tange manu exuvias nostras, et tolle sub auras:
Namque tua posita est vita, salusque manu.
UTQUE tuae vestis contactu freta salubri
Auxilium fluxus femina nacta sui est:
Sic cruor e nobis abiit, quique haesit in illo
Inditus in prima conditione calor.
Illuviem, et sordes naturae agnoscimus aegrae,
Et non deformi pars vacat ulla nota.
Hanc pater in subolem primo transmisit ab aevo,
Et vere in poenis massa cruenta sumus.
AEmula corda Deo corrupit tabe reatus,
Inflavitque suum virus ad ossa Draco.


page R5a, image: s264

Hinc animae ex latebris sanguisque calorque remissus
Ad Stygiae certo tramite ducit aquas.
Ergo tuo a tergo, nimirum in munere verbi,
Non ex afflatu Christe petamus opem.
Nostra tuo involvit sese fiducia limbo,
Implicat et massae pendula corda tuae.
Hanc nostri causa tibi sponte inducere es ausus,
Cui totum ut proprio tegmine numen inest.
Huius ab amplexu vis vitae feta resultat,
Et Verbum stabili foedere robur agit.
Nec poterat massam hanc in morte relinquere Verbum,
In rem quam voluit conseruisse suam,
Quare vi propria Christus se tollit in auras:
Consita nam Verbo lege perenne caro est.
Nec caro, nec mens est a Verbo in morte soluta:
Quamquam a mente caro morte soluta fuit.
Non divina trahit Verbi persona ruinam,
Nec quod in illius rem semel ivit, abit.
Ergo tua ex massa vis fertur, et Aura salubris,
Quae ciet ad motus corda renata suos.
Luce tibi, et patri simili pia pectora replet,
Naturaeque reae fata, vicesque levat.
Nosque fide inserti, et tibi iuncti Flamine eodem,
Vincemus morbos, tormina, fata, necem.


page R5b, image: s265

Ad te confugimus, vestisque amplectimur oras,
Femina ceu fluidi passa cruoris onus.
In te vis residet reddendae certa salutis,
Vimque a te, si quid corpore tangis, habet.
Sic aliquem tactu maculosa a tabe levabas:
Ex loculis tactis sustulit ille caput.
In sacris accinctus Aron, de vertice cuius
Gutta fluens limbum vestis odora rigat.
Nobis non petitur solo tua fimbria tactu,
Sed corpus carpitur non dubitante fide.
Nempe, tuae morti freti, quam VITA salubrem
Nexa facit, iusti ducimur ante Deum.
Non animae reddit fiducia nostra salutem:
Sanguinis id praestat vis rata Christe tui.
Non caelum assequimur fiducia nostra merendo:
Sed Christi in merito nixa valente valet.


page R6a, image: s266

ELEGIA DE DECEM Leprosis.

DUm movet ad Solymas gressum rex aetheris oras,
Conderet ut propria morte salutis opus:
Per iuga Samariae, Galilaeaque rura tetendit,
Fama sua ut multis surgeret orta locis.
Nam de stirpe Semi legit agmen, et orbe Iapheti,
Voce pia, et signis ad sua dona, vocans.
Tum bis quinque viri foeda porrigine tacti
Huius in occursum languida membra ferunt.
Sive animi urgemur morbo, seu corporis: aequum est
Ferre laborantes obvia vota Deo.
Hi, quos lex removet communi a foedere plebis,
Carne procul positi, voce adiere Deum.
Nunc quia nam cessere artes, cessere magistri,
O servator opem, fer moderator opem.
Utque oculos, mentemque sagax ad verba reflexit:
Effectuum pietas, quae fuit intus, habet.
Ite, sacerdotum conspectibus ora refert,
Signaque lustratae reddite labis, ait.
Vota dabant aegris, sua quod natura negabat,
Ars quoque cum fallit, prompta medela Deo est.


page R6b, image: s267

Vidi ego quos sollers medicorum cura reliquit
Fidentes soli convaluisse Deo.
Nos quoper per lapsum affecti sumus indole prava,
Quae recta primum condita sorte fuit.
Nil nisi tota lues est omnis nostra facultas,
Ista lues poni non nisi morte potest.
Est contracta foris primo, at nunc insita plane est,
Indole nos hodie res vitiosa sumus,
Hinc quia nos tabes, fraudis corrupit avitae:
Lex quoque nos sacro separat alta grege.
Ante Deum exprimimus tamen omnem voce dolorem:
Pelle bonus noxas, et mala nostra leves.
Flecte tuis votis offensi corda parentis,
Iustitia ut penset debita nostra tua.
Te medicum e caelo demissum in vota vocamus,
Pectora cum maeror, corpora languor habet,
Tu nos ad verbi munus vocale remittis,
Vox ubi de parta certa salute sonat.
Dum breve curriculum est, et verbo es praevius ipse,
Voce petenda salus, et capienda fide est.
In cruce rore rubro spargens fomenta dolorum
Eluis a prima corda renata lue.
Insertisque tuae massae das lumina vitae,
Reddis et a scelerum libera colla iugo.


page R7a, image: s268

Tu supero afflatu mentes impelle remissas,
Ut referant ad te post bona parta gradum.
Non partis reliquae in mores sua pectora forment,
Quam nulla accepti tangit imago boni:
Sed reprobos sensus a vano inducta magistro
Haurit, et a verae finibus artis abit.
Hinc conserta rubis errorum in flexibus haeret,
Et rara ad Christum turba reflectit iter.
Vix unus relegit gressum, et prono ore volutus
Ante pedes Christi, pignora grata refert.
Sed nos Samaria cretum de gente sequentes,
Volvimur ad Christi cernua turba pedes.
Gratia susceptae redit ad te tota salutis:
Tu prece commotis supplice tendis opem.
Omnis spes hominum de te modo pendeat uno,
Nemo cadet causa qui tibi nixus erit.


page R7b, image: s269

ELEGIA DE INIUSTO oeconomo, Luc. 16.

MAxima pars hominum, ceu prona animalia terrae,
Configit curas in bona fluxa suas.
Commoda, delicias, luxus, spectacula, lusus,
Et quid non potius ducit honore Dei?
Acris, opum in studio est: in veri indagine, segnis:
Frigidior glacie est mens in amore Dei.
SED tu parce Deus, nec acerbius exige censum
Si ratio ad summum ius revocanda venit.
Re, quam credideras, sumus usi largius aequo,
Et versa ad facinus, perniciemque fuit.
Non bene nos gerimus commissa negotia caeli:
Ingenio moles corporis ista nocet.
Vix et in his fidei residet scintilla, sed umbra
Maxima, quos luci destinat ipse Deus.
Si stipe iam sacros non conquiremus amicos,
Quis vita excussos tecta sub alta feret?
Arguit ergo animos studio in meliore remissos:
Nec fraus praefecti, provida cura placet.


page R8a, image: s270

Sed tu qui patris es ratio, fac corda futuri
Callida: nam fragile est, et breve vita bonum.
Ergo tuis nervis opus est, ut pectore nostro,
Robora virtutum sumat alumna fides.
Is tuus est ordo, te primum ut mente sequamur,
Primaque sit summum cura tenere bonum.
Hinc opibus vitae, quali vis lege, fruamur,
Prosit ut officio copia nostra sacro.
Danda opera est, ut ab aere dato reddamus amicos
Qui sunt sacratae turba ministra domus.
Insere nos ceu membra tuo consortia regno,
Quae sacer in superam provehat ordo casam.
Nempe ad foedus opum, quas contio sacra ministrat,
In qua non alibi est invenienda salus.
Hinc mens pressa tuae lancis gravitate, levamen:
At dimota suo corpore, tegmen habet.
Non sumus hic rerum domini, sed praesidis instar:
Nec terra haec domus est, sed mora parva viae.


page R8b, image: s271

ELEGIA DE EXCIDIO SOLYmarum: Lucae 19.

DUm celebri tendit Solymae per compita plausu,
Et speciem Christus regis ovantis habet.
Causa duplex animae vires, et corporis angit,
Et gravis in laeto tempore cura subit.
Sensus inest ipsi divinae argutior irae,
Quod fuit a summo facta ruina bono.
Alter item dolor est, frustra impendisse cruorem,
Si modo tam paucos haec bene facta iuvant.
Vidit, apud magnam partem sua dona repelli,
Nec sensum accepti vulgus habere boni:
Sed sua pro nihilo duci promissa, minasque,
Nec quemquam a vitiis velle referre pedem.
Gens sua, quem leti assereret de iure perennis,
Iustitiae impendens munera parta suae:
Opposuit monitis infanda salubribus ausa,
Nec nisi caede Dei est ira repressa tenax.
Ergo Deo lacrimas poenae excussere futurae,
Et quod gens Stygia compede pressa perit.
Urbs aequata solo: gens sparsa errore per orbem est,
Excisaeque oleae florida forma iacet.


page S1a, image: s272

Christe tuum in miseros oleastros verte favorem,
Nosque tuae massae iunge, tuoque gregi.
Noster ut es praesul lucta versatus in omni:
Sic tua mens nostro mota dolore dolet.
Prosequitur magnis odiis tua sacra ferentes,
Iuraque dat pulsa iam ratione furor.
Qui tua iussa ferunt plebis, hos quatit obsita saxis
Grando foras: Vates fata sub ense premunt.
Pellitur e medio lux clara, reponitur umbra:
Mutataeque lyrae regna timere iubent.
Mens, sine consilio est: oculi sine semine lucis:
Nempe, quid in rem sit pectora caeca fugit.
Fulsit eis dono superum fortuna diei,
Quo fuit e caelis obvia facta salus.
Nox animos tenuit, ne dona, diemque viderent:
Non bene mens verum pressa furore videt.
Pande oculos nostros, ut lucem admittere possint,
Quae pacem miseris cordibus hausta refert.
Neve bonis affere manus gens barbara nostris
Tentet: ad incursus obiice Christe manus.
Non haec ora, piis studiis ceu propria sedes,
Det Lamiis nidos, Caucaseisque lupis.
Res rapiunt: caedes faciunt: pro lege libido est:
Nec modus, et mores, officiumque valet.


page S1b, image: s273

Hos tu de laribus nostris age fulmine ad umbras,
Nec morum labes agmina casta premat.
Sterne solo illiciti tractantes munia quaestus:
Non in tecta Dei res adhibenda fori est.
Non mercede salus sed Christi sanguine constat:
Turpe est, ex sacris quaerere rebus opes.
Omnibus his ab honore tuo est aversa voluntas:
Ergo tuam lustres labe nocente domum.
Recta sacri ratio foris ornet templa: sed intus
Lux fidei, et morum regula corde micet.
Ah ne sint latebrae furiarum, obscenaque sedes,
Sed, lustrata Dei Flamine, templa Dei.
His refer in templis oracula Christe paterna,
Doctaque per cunctos ora resolve dies.
Vos modo, si vestras hodie sonis afficit aures,
Obice ne posito pellite ab aure sonum.
Vos super in fletus venit, ad vos verba profundit,
Vos a flagitiis vult revocare gradus.
Ferte suos quisque ad mores sua lumina, et inde
Fata sua haud falsis discite quisque notis.
Te lacrimis spargi, tibi voce intendere poenam,
Dum lacrimis iungit provida verba, putes,
O regio, Vates cur saxis pellis, et infers
Fata, Dei missu qui tibi vera ferunt?


page S2a, image: s274

Cumque vices animae hi peragant in corpore regni:
Expulsa hac anima, regna cadaver erunt.
Ergo aquilas praedae causa huc volitare necesse est,
Funeribus pensat funera sacra Deus.
Saepe suis voluit tua condere membra sub alis:
Mens tua contenti semper iniqua fuit.
Non vicit Satanas, nisi sit tua iuncta voluntas:
Ergo quod a Milvo es perdita, culpa tua est.
Constitue ante animum tibi Christum haec verba loquentem,
In crucem dum multo tormine pressus obit:
Cerne genus poenae, qua torqueor: aspice clavos:
Inflictum et lumbis aes, capitique rubos.
Magnus ibi dolor est: tamen intus acerbius angor,
Pro vobis fructu si caret iste dolor.

ELEGIA DE PUBLICANO ex cap. Lucae 18.

CHriste, patris summi genus, auctor, et arbiter Orbis,
Tu comperta animi sensa latentis habes.
Nulla tibi virtus elato ex pectore: nulla
Vota, nisi ex humili mente profecta, placent.


page S2b, image: s275

Demisse grates agere, ac accepta referre
Dona Deo, haud nostris viribus ulla decet.
Quod sumus, id Christi merito sumus: exit ab ipso
Gratia, cum sequimur fas, fugimusque nefas.
Virtus, ad superos effert: sed ad ima refertur
Cum tribuit sibi, quae sunt tribuenda Deo.
Tu patris in regno premis omni culmen ab aevo:
Sed minimus caeli factus es ante patrem.
Sistis te medium pro lapsa gente, tuumque
In caput a nobis horrida fata moves.
Nempe, subis iram patriam, tormenta, necemque,
Et pretio solvis debita nostra tuo.
Suscipis hanc massam, nec numinis arripis usum
Submissa peragens sorte salutis opus.
Ergo tibi coetus est tradita cura sacrati,
Tuque caput simili flamine membra regis.
Namque gradus supra cunctos elatus honorum
Compositus dextrum patris es ante latus.
Nempe, Deus plene carnem hanc affecit honore,
Quae Verbi ad specimen vecta perenne fuit.
Hinc omnes pariter res pleno iure gubernat,
Excepto, qui ius huic dedit omne, Deo.
Non cara cum Verbi natura est mixta vicissim:
Ergo nec auctori par sua facta caro est.


page S3a, image: s276

Ivit idem in specimen duplex genus, ordine tali,
Ne genus hoc duplex in genus iret idem:
Vecta Dei ad dextram est equidem caro consita Verbo:
Non tamen ista caro dextera facta Dei est.
Sit, licet in specimen cum Verbo convenit unum:
Unum cum Verbo est non tamen illa genus.
Si non cum Verbo naturam effecit eandem:
Tunc neque, quo Verbum, fusa tenore caro est.
Non tales cecidere modi, quibus esse probatur
Vera caro: fragiles sed cecidere vices.
Ergo tuus splendor supra res eminet omnes,
Submissi officii qui ratione datur.
Non tibi Christe movent nostrae fastidia sordes,
Sed Deus in forma supplice missus ades.
Tu quoque sis auctor nobis ut pressa geramus
Pectora: nam fastus res odiosa Deo est.
Nec nos officii tollat fiducia nostri:
Quae venit a nobis gloria, vana venit.
Si qua subest virtus, ea trunca et sordibus haerens
Numinis ad lancem est nil nisi gluma levis.
Deiice te, gestuque Deo fer supplice vota,
Parce, Deus, Christi nomine, parce reo.
Non venia ulla datur, nisi Christi ex sanguine detur:
Iustus erit, nitens in bonitate Dei.


page S3b, image: s277

Labe sua doluit manceps, veniamque recepit:
Displicuit, proprium iactat ut alter opus.
Ignis edax Deus est: sed Nati munere nixos
Umbra tegit Nati, ne voret ignis edax.
Omnibus et curis, ac ipsi denique morti
Vulneribus Christi sola medela fluit.
O qui res humiles e caelo Christe tueris,
Tu pressa a Stygio subtrahe corda iugo.
Cum lex intendit litem, et vota aspera promit,
Nosque reos peragit, spesque repulsa metu est:
Hic animis affer pacem, et de crimine solve,
Et spes de caelo dulcia verba sonet.
Rore tui lateris sensum elue mortis acerbum,
Ut redeat gustu tabida vena novo.
Nos tibi vi Flatus ad vitae foedera iunge,
Qui tibi ceu capiti nos tua membra ligat.
Cum mens nostra sacri sit sedes condita Flatus:
Non mors exuvias iure perenne premet.
Nunc servare opus est aequam, et submittere mentem,
Seu tua nos urget dextera, sive levat.
Tende manum, et gressum rege, ne vaga planta recumbat,
Sed superae ad lucis fer tua membra gradum.
Ac patrio iunctus lateri, tibi iunge vicissim
Quae consors pretio sanguinis empta tui est.


page S4a, image: s278

Nunc iacet ante pedes, sed vox tua tollet eandem:
Lecta veni, et caelo regna parata cape.

ELEGIA DE SURDO ET muto, Marci 7.

VOce duos populos ut cogeret agmen in unum:
Ipse tulit patria Christus ab arce gradum.
Hinc levat a furiis Tyria in regione puellam:
Mox pede Sidoniae tendit ad arva plagae.
Namque vagas animas indagine quaerit odora:
Urbs ea venatus nomine dicta fuit.
Iamque Palestinae reddens vestigia terrae,
Sanat qui nullos datque capitque sonos.
Aures contingit digitis, linguamque saliva,
Et gemitu attollit lumina, verus homo.
More Dei exegit furiam vi vocis: ut aures
Acciperent voces: lingua soluta, daret.
Cumque suas plene et bene res gerat arbiter orbis:
Vox habuit rectos articulata modos.
Ob scelus infecta est fibras haec massa per omnes:
Quam tu nate Dei fers, sine labe caro est.


page S4b, image: s279

Integra sors huius, tactu est ostensa salubri,
Visque Dei ex illa signa stupenda dedit.
Nec pars ulla tuae massae non feta salute est,
Cum linguam vinclis ipsa saliva levet.
Innuis et gestu, dum caelo lumina tollis
Quod morbis hominum est inde petenda salus:
Sic tua quod patri non est diversa voluntas,
Cum patre sed similes res geris ipse, probas.
Arguis et gemitu, te massae angore moveri
In ius quae stygii venit adacta fori.
Hanc nunc ille suis subiectam lusibus Anguis
Quae ficta ad summi est numinis instar, habet.
Ora sed ad caelum ferre, et spirare profunde:
Exprimit humanae conditionis opus.
Voce, graves aures aperire: resolvere linguam:
Actio naturae competit ista Dei.
HAEC cum signa Deum patefactum in carne probarent:
Non tamen agnovit gens sua caeca Deum.
Quin, prius Amosides hunc clara per omina monstat,
Hos ubi fatidico fudit ab ore sonos:
Afferet ipse Deus demissus ab aethere gressum,
Laesaque caelesti membra levabit ope.
Tum lux hausta, oculos: vox, aures stringet apertas,
Ut pars fungatur munere quaeque suo.


page S5a, image: s280

Tollet iners poples se saltu, ut cervus, in auras,
Et subito vocem guttura laxa dabunt.
Nos quoque, nec membris scimus, nec sensibus uti:
Nam rea patris Adae crimine massa sumus.
Aspice, detractum est de nobis omne, quod olim
Roboris, inque ipso pectore floris erat.
Tu nisi luce tua et Flatu nos Christe gubernes:
Non recipit sacros auris iniqua sonos:
Sive foris veniam lapsis, seu detegis intus
Spem solidam vitae, notitiamque tui.
Linguaque constrictis fibris affecta stupore est,
Et vetiti pomi laesa sapore riget.
Nec fidei promptae verba aut facta exprimit ulla,
Quae menti inscripsit dextra perita Dei.
Tu datus in medium furiales deiicis ausus,
Et res confusas in meliora refers.
Nos etiam gentis secerne a faece profanae,
Ut morbos animi vis tua certa levet.
A mundi studiis sensus abducere oportet,
Qui sibi restituit robora lapsa cupit.
Tange tuo digito, (verbis quae Spiritus effert,)
Obstructas aures obice: corda, seris.
Et remove e medio quod sensibus officit horum,
Ut foris, ac intus vox tua missa sonet.


page S5b, image: s281

Redde vias voci laxas, ut lingua fidelis
Asserat elisis vera reperta dolis.
Exige quod linguae per morsus virus adhaesit,
Et retinet nodis carmina vincta suis.
Suffice tu vires, ut sacro concita Flatu,
Ex imo moveat pectore laudis opus.
Absint verborum laquei, ambiguique cothurni:
Efferi verum simplice voce cupit.
Hei mihi, quam multis lingua est mercede revincta,
Ne referat pleno fasque piumque sono.
Non decet ambiguo pietatem illudere sensu:
Sentit idem, et loquitur turba fidelis idem.
Nos sumus in coetu, qui dicta effundit et haurit
Usibus humanis commoda, grata Deo.


page S6a, image: s282

ELEGIA DE HYDROPICO SAnato in die Sabbathi, Matth. 14.

MEns sapiens hominem ratione et corpore finxit,
Ut ius in reliquas unus haberet opes.
Fudit in hunc instar rerum praelustre suarum,
Auctorem ut simili mente referret opus.
Nulla sagax lumen pressit caligo: nec ullum
Dissidium sensus, et rationis erat.
Usus, ea Deus est natura, ut sede quietis,
Qua festos ageret tempus in omne dies.
Ergo voluptatem conspecta ab imagine cepit,
Quam primus solida mente gerebat homo.
Haec concors species versa est, turbante quietem
Hoste Dei, et motus efficiente graves.
A nexu auctoris cognata figura recessit,
Et vix scintilla est, lux ubi magna fuit.
Natus, imago Patris, natura aequalis, et aevo,
Suscipit humanae conditionis opus.
Solvit in hac pretium pro crimine, victima factus,
Atque necem infami sub trabe fixus obit.
Idem luce sacra, qua lex iubet esse quietem,
Continuit maesto condita membra tholo.


page S6b, image: s283

A semel assumpta Verbum irresolubile massa
Ignoto requiem cepit habere modo.
Solvit enim crimen violatae triste quietis,
Et sua suppressit numina clara Deus.
Redditur hinc festi nobis usura diei,
Atque quies homini est parta quiete Dei.
Gratia Christe tibi, qui lucis es illius auctor
Publica qua presso est facta labore quies.
Te facili allapsu compone in pectore nostro,
Nec turbet requiem vox furiosa tuam.
Nobis intumuit suffusa venter ab unda,
Quam lue corrupit vipera blanda sua.
Hanc massae illuviem nostrae tua Flamma repurget,
Gaudentesque tuae foedere carnis, ama.
Nos medio subiens tibi congreget Halitus idem:
Tertia compages illigat ista duos.
Magnus in hac vita labor est: tu redde quietem,
Et mox solemnis lux eat orbe novo.
Nunc opus est animos tibi ponere, sive premamur,
Sive tua vilis turba levemur ope.
Causa boni motus, non nostra est: ergo salubris
Cardo, vigor, finis, gratia sola Dei est.
Quod sumus, id gratis sumus: et nisi Christus obumbret
Iustitiam partam: nudi, inopesque sumus.


page S7a, image: s284

Libera sors hominum te vindice pendet ab uno,
Buccina cum festos exprimet unca dies.
Nunc tua vel pedibus, vel vinclis membra premuntur,
Nec, nisi qui profert quae placuere, placet.
Tu flamma furiisque premes cruda agmina rursus,
Quae sunt immodice viribus usa suis.
His sceptrum tibi forte datum attrectare libido est,
Et leges sacris dant sine lege tuis.
Non usa est hominum auxiliis doctrina Lutheri:
Alis nixa Dei praesidis egit iter:
Sparsaque per mundum traxit pia corda, nec ipsi
Oppositae cursum detinuere morae.
Ostia perrupit regum, et trans aequoris alveum
Certa pedum fixit signa, regente Deo.
Si qua parum recta est, huic lucem, auramque timenti
Ex plumbo factos tardat arena pedes.
Utque gradum moveat: tamen hunc non promovet extra,
Concha sed in cursu diffluit ipsa suo.
Tu Pharisaee tumes animo, graviterque ferebas
Quod Christus tumidum tabe fluente levat.
Si lux festa datur pietati: excludere ab illa
Officium nascens ex pietate, cave.
Carpendi studio Christum ad tua fercula ducis:
I nunc et sacra consule luce tibi.


page S7b, image: s285

ELEGIA EX CAP. Iohan. 4.

URbs praeclara situ est, ubi civica iura tenebat
Christo, Idumaei dum timet hostis opes.
Hic habuit sedem studiis vir deditus aulae,
Mascula cui lenta stirps erat usta lue.
Huic ut fama tulit Galilaea per oppida Christum
Ferre pedem: ad Christum fert prior ipse pedem.
Nam quod versa novum susceperat unda saporem,
Compertum populi voce fequentis habet.
Hinc aliquam in Christi vires spem ponit, et instat
Vocibus, ut moveat sub sua tecta pedem.
Posse iuvare, putat: sed non, nisi corpore praesto
Esset apud natum, posse iuvare putat.
Hinc non plena suis gradibus tunc fulsit in ipso,
Sed quasi scintillam protulit orta fides.
Nam rudis est summi patris hunc genus esse, nec omni
More Dei veri, robur habere loco.
Nempe, quod in solo sit opis quoque copia nutu,
Et sua non fallax dicta sequatur opus.
Ergo animi pendens accessum corporis urget,
Cum tamen is cunctis flamine rebus adest.
Si, nisi sit praesto nativi corporis usu,
Nulla dabis Christo robora: nulla dabis.


page S8a, image: s286

Fixa nisi admoto tentasset pollice membra,
Ad lucem Thomas non putat isse Deum.
Spemque suam in gressu ac tactu ponebat Elisae,
Squamosa Naamas cum lue pressus erat.
Martha, putat fratrem privatum luminis usu,
Quod procul huic positus corpore Christus erat.
AT, si signa animos fidei ad primordia ducunt:
Signa requirenti cur Deus asper erat?
Causa potest reddi: Quia fama acceperit ante,
Quod laetum in laticem cymbia vertit aquae:
Debuit his Christi numen cognoscere signis,
Ut vim, quae careat fine, tenere putet:
Non velut Heltas, consorsque laboris Elisa,
Subsidio tactus fata, precumque levant.
Christo non opus est causis ad facta ministris,
Hic ex vi propria, quod facit, omne facit.
ERGO suam imploremus opem in discrimine quovis:
Est Deus, et casus scit, videt, audit, adest.
Fata, suo cedunt iuri, et quo flectit, aguntur:
Et nutum observant summaque et ima Dei.
Cur mens assensus non firme sustinet? et cur
Dura Dei verbis non habet illa fidem?
SED fidei nostrae tenui dat robora Christus,
Nec sinit ut lini pressa favilla cadat.


page S8b, image: s287

Ergo ratum ostendit praesenti pignore numen,
Et natum sanat corpore, mente patrem.
Parva fides, est vera fides, nam mente quiescit
In vero obiecto, munere Christe tuo.
Si, nisi sit perfecta fides, non vera vocanda est:
Nulla fides umquam vera vocanda fuit.
Non variat speciem laxa, aut intenta facultas:
Defectus fidei gratia sola tegit.
NOS quoque crebra tenet caligo, animosque vicissim
In partes varias dissona sensa trahunt.
Saepe tua est signis et voce retecta voluntas:
Nec venit a nobis in tua verba fides.
Quaerimus, an possis quoque cum vis reddere sanos,
Praescribitque Deo mens male sana modum.
Sublevet ergo fidem tua magna potentia parvam,
Nec dubiae exstinguas semina prima facis.
Omina fert Ionae nobis illustria casus,
Quam sit triste Deo non adhibere fidem.
Christe, tuam nostro rationem in corde loquaris,
Qua pandente, patent abdita sensa patris.
Nempe, tui obsequii causa discedit ab ira,
Inque suam assumit nos tua membra fidem.
Nam datus in medium, et demisso munere fungens
Victima pro mundi crimine sacra cadis.


page T1a, image: s288

Te mors aerumnas subeuntem accepit hiatu:
Intulit et sacrum sub cava busta caput.
Mox ad clara tuam producis lumina massam,
Lumen et ex ipsa sub sua membra seris.
Flecte tui Flatus opera et vi praeside mentem,
Applicet ut vera munera tanta fide.
Si vel nulla favet melioris gratia sortis,
Aut iam morte fugam spes subeunte facit:
Non tua debemus tamen irrita dicta putare,
Promittas veniam, sive salutis opem.
SED poenas aliqua tamen effice parte remissas,
Ne gravis incumbens obterat ira fidem.
Res etiam eventus habeat suscepta secundos:
Quod duce te coeptum est, hoc bene cedit opus.
Aula, piam effigiem Galilaeo in praeside spectet:
Te quaerat studio: cumque recepit, amet.
Turba domus nostrae, domui respondeat isti
Exemplo fidei, laude, et amore Dei.


page T1b, image: s289

ELEGIA DE REge, conferente rationem cum servis suis.

MAxime rex, solo qui digeris omnia nutu,
In cuius posita est machina trina manu:
Credita si repetes strictis rationibus aera:
Calculus excedet pignora nostra tuus.
Namque facultatis tantum non suppetit ulli,
Ut levet aere tuo seque suamque fidem.
Vim sceleris nostri, et quae nos fata inde sequantur,
Agnoscit querulo linguaque mensque sono.
Elicis immanes Asiae de fornice gentes,
Quae subigunt coetus in sua vincla tuos.
Et dominum, examenque domus a sede revellunt,
More lupi imbelles ore trahentis oves:
Turbinis aut ritu cumulos iactantis arenae:
Vel spolia a granis libera facta suis.
Perque fora opponunt pretio, et cervice gerentem
Signa iugi, sexus florem utriusque trahunt.
Iussa pati, et Christum probris configere cogunt,
Dura quibus vita, est mortis habenda genus:
Attrahit has clades mens recto obnixa furenter:
Et sine lege Dei sacra sinistra colens.


page T2a, image: s290

Sed tua texta tamen sumus: ergo o maxime fictor
Frena parum offensae contrahe laxa tuae.
Est meritis, fateor, nostris tua parcior ira:
Tu Deus es, sed nos semen inerme luti.
Ecce manus, fusi ante pedes, tibi tendimus: o rex
Ne rigido ad lancem crimina iure voces.
Si iuvat in bello praelatae ramus olivae,
Sive manum ad sacros applicuisse focos:
Nos ipsum auctorem pacis, tua gaudia, natum
Porrigimus: nati nomine parce reis.
Namque in se traxit scelus, impensaque cruoris
Iustitiae solvit pignora digna tuae.
Iamque tuae assistit dextrae, et prece pectora flectit,
Et ne flamma reos hauriat, umbra subit,
Huc, huc ferte manus, haec ara tuebitur omnes,
Hic locus est, miseris qua fuga tuta patet.
Ergo tui nati meritum, interiectaque prosint
Munia, quo precibus des, veniaeque locum.
Deme aliquam poenae partem, noxasque remitte,
Ne generis semen concidat omne pii.
Redde aliquas sedes a belli turbine tutas,
Floret ubi cultus forma probata tui.
Nullaque doctrinae labes, voxque inscia veri
Involvat tenebris lumina, corda dotis.


page T2b, image: s291

Non sit ut umbra modo pietas: sed Flamine mentes
Ad signa officii debita lecte novi.
Nil bonitate prius: clementia vera modestis
Occurrit nulla sollicitata prece.
Cum veniam petit, atque humilem se sternit ad ora:
AEris commissi gratia facta reo est.
AEquius interdum est, quam plectere, mittere noxam,
Turpe nec est iustis cedere iure suo.
Fecit idem natus tuus, et sua iura remissit,
Ut lapsum eriperet morte perenne genus.
Namque suas vires inhibens, lucemque reducens,
Munus ut obsequii posset obire sui:
Numinis ex trini missu fit praeco salutis,
Seque Deo nostri motus amore litat.
Semper habent faciles sublimia pectora motus,
Gratiaque intensa est, ira remissa bonis.
Magna quoque in precibus vis est: oratio supplex
Grata Deo est, Christi si modo facta fide est.
Galli voce leo: prece, qui regit ima fugatur:
Corporis irridet, pectoris arma timet.
Quare, ne venias in ius tortoris acerbi,
Qui versat Stygio pectora cruda foco:
Qua vice quisque potest, miseris sua fata levemus
Quos fortuna magis, quam sua culpa premit.


page T3a, image: s292

Crede mihi, non igne pedem quisquam efferet isto,
Ni minimo astrictam solvat ab aere fidem.
Si sine spe veniae praestanda solutio cuique est:
Irrita tunc nullo pondere vota cadunt.
Sed quia nemo potest minimo sese aere levare:
Cum semel huc venit, nemo redire potest.
Poena viri immitis nullo relevabitur aere,
Inferaque ad nullas flectitur urna preces.
Cum flagret bonitate Deus: contendite quaeso
Ut virtute Dei, sitis imago Dei.

ELEGIA EX CAP. Matthaei 7.

CEu sua deponit Currucae in sedibus ova
Qui sacra Cuculus lege vetatur edi:
Sic in recta Dei perversa mente magistri
A fidei norma sensa aliena ferunt.
Simplice cum gestu sacrata ad pulpita tendunt:
Si spectes animum, tunc liquet esse lupos.
Cornua, more gerunt agni: sunt verba Draconis:
Arbor et ex fructu: voce, notatur avis.


page T3b, image: s293

Nam quo sint animo, tibi mittent omina mores:
Corda: vago sensu: regna, furore movent.
Postera gens equidem nil religionis habebit:
Pressa fuit nimia religione prior.
ROMA, sacri coetus prae se fert nomen: at omnem
Interea coetum destruit ense sacrum.
Invehit et morem sacrorum a lege remotum:
Iure igitur Latii est causa relicta patris.
Neve putes fictum me spargere crimen in auras:
Tu tecum capita haec exige: certus eris.
Ima a sede ruit tabulae praecepta prioris,
Et veri cultus lumina nube premit.
Debita vota Deo soli? vel ad aethere cassos,
Aut ad liba sacris usibus apta, trahit.
In tabulam impingit de caede, toroque secundam,
Quando cibos inhibet, castaque vincla tori.
Quin, mala spes haerens, ceu fomes, in indole prava,
Fingitur in nullo criminis esse loco.
Et quia constituit plures, qui numina placent:
Christe tua ex fundo gloria mota suo est.
Sorte fori, sacram rem digerit: hancque magistri
Nomine, non fidei lege valere iubet.
Huicque potestatem tribuit, seu condere quosdam
Articulos fidei, sive abolere velit.


page T4a, image: s294

Sic ceu mole aliqua magnis incursibus acta
De sacro coetu tradita sensa ruit.
Adde, quod hunc portum miserorum in turbine leti,
Nempe luis veniam, voce furente premit.
Non pendere Dei promissis corda, sed esse
Ambigua, an placeant, displiceantve, iubet.
ERGO graves urgent nos causae exire, gregemque
Quaerere, qui Christi pendet ab ore ducis.
SUNT, qui propositi neglecta indagine Verbi
Numinis afflatus, et data signa petunt.
Neutra cohors, nervos, et vera levamina monstrat,
Sed doctrina rubis obsita, fruge caret.
Aut aliquis gestu simulat pietatis amorem:
Aut de spe veniae sub fera fata cadit.
QUARE sub tribulis vescos ne quaerite fructus:
Nulla sub incultis sentibus uva latet.
Sed magis ex Christo vites, ut ab arbore vitae,
Carpite, qua dulcis manat in ora sapor.
Ferte pedem ad fontes, viresque exquirite vocum,
Quo sensu et quaevis accipienda nota est.
Afferet hic multum lucis consulta vetustas,
Notitiam sacrae litis habere iuvet.
Hac vice, quo capias res, et rursum ordine tradas,
Posse facultatem te reperire, scias.


page T4b, image: s295

Non sine linguarum studiis, ac artibus haustis
Accessus nobis ad sacra scripta datur.
Subsidiis opus est, et lumine, et arte sagaci,
Quae monitrix veri est, falsaque texta notat.
Quod cadit in litem, et res, de qua quaeritur, omnis,
Dissolvi poterit vindicis huius ope.
Qui vim linguarum ac artis praecepta repellunt:
Nec bene, nec recte caelica iura sonant.
Arte, dolum: et falsos confundimus arte magistros:
Nil nisi praestigias, qui caret arte, serit.
Unde, doli auctores se vi, non voce tuentur,
Et tuba sunt belli, dissidiique faces.
Non argumentis stat opinio prava, sed armis,
Nec vult legitima cognitione regi.
NATE Dei, tu voce sacra, Flatuque movente,
Colligis ex variis agmina fida plagis:
Tu semel assumptae conservas foedera massae,
Te nostri curam semper habere probans:
Mitis ades, facilisque leves incommoda vitae,
Veraque nos coetus effice membra tui.
Solve gregem a furiis, quae monstro pectora fallunt,
Et specie veri falsa reperta tegunt.
Instar ovis, foris est: intus, natura luporum:
Doctrinaeque cadunt a ratione tuae.


page T5a, image: s296

Ac aures hominum fictis ambagibus implent,
Unde bonae frugis gloria nulla redit.
Non animis lucta stratis spes nascitur ulla,
Nec versae in melius pignora mentis eunt.
Tanta subest feritas nostri impostoribus aevi,
Vespere currentis quanta vorago lupi est.
Vi procerum supplent, si verba probantia desunt,
Textaque dum debent solvere, crura ligant.
Responsis animum deludunt regis Achabi
Vates qui genio fata furente vomunt.
Ille tenax recti Michas in vincula tractus
Farre famem in luctu, fonte sitimque levat.
In foveam Daniel proiectus ad ora leonum est,
Serpentem volucrem quod negat esse deum.
Cui ratio cultus veri, et fuga sancta nefandi
Ante homines nocuit, profuit ante Deum.
Qui procerum ad sensus rem sacram tractat, amatur:
Non est ingenuis auris aperta sonis.
SED quae fruge caret, de matre reciditur arbor,
In cinerem et flammae vi resoluta fluit.
Prima, mali auctoris, praecidi a numinis usu:
Altera poena, rogi sensus anhelus erit.
Sed iactura Dei aspectus, lucisque repulsa:
Tristior est imi conditione rogi.


page T5b, image: s297

Recta doce, et tracta: nam recte vivere, recte est
Fidere: opus verbis convenienter eat,
Non ideo aerumnas tulit, et fata ultima Christus
In scelus ut spreta lege furenter eas.
Nec sine mente sonus, simulataque verba probantur,
Quod facit is, dominum qui bis in ore refert.
Ter refer hunc dominum: corde, ore, sequacibus ausis:
Non gaudet verbis, sed mage corde Deus.
Haec tria vult dominus: cor, linguam, facta: sed odit
In lingua natos, et sine mente sonos.
Tu nos officii partes Christe instrue ad omnes,
Ut patri morem mens gerat aequa tuo.
Nosse Deum: est implere Dei praecepta merendo:
Poma, probant matrem: seria facta, fidem.
Ex virtute fides, ceu fructu noscitur arbor:
Iustitia, ex Christum respiciente fide.
Ceu retinere fidem, ut potiare salute, necesse est:
Cui tamen immota lege cohaeret amor:
Sic et amore opus est, non quod sit causa salutis,
Sed quia cum vera nectitur usque fide.
Vera fides actu vacua, et sine pignore non est,
Ceu nequit effectu flamma carere suo.
Non facit is iustum, sed Christi sanguine iustum
Fatali sequitur lege revinctus amor.


page T6a, image: s298

Constat Abrae exemplo, non iustos inter haberi,
Qui fidei praebent pignora nulla suae.
Quosque Dei ad recte faciendum spiritus urget:
Hi se divini seminis esse probant.
Pone tibi ante oculos latronem in stipite fixum:
Quam parvo exeritur tempore magna fides?
Voce, malas socii voces et facta refutat,
Et trahit admissi taedia vera sui.
Cum comites vocem affixo pressere magistro,
Iussit et hos longe vertere terga metus:
Hic tamen agnoscit regem: auctoremque salutis
In sua demisso pectore vota vocat.
Denique vim crudam, dignas et fulmine voces,
Quas dat lictorum turba molesta, notat.
Has res, quae tabula manat ex fonte prioris,
A vera poterit solvere nemo fide.
Si prior externo mors quemque excludet ab actu:
Non tamen huic sterilem dixeris esse fidem.
Supplet enim externos actus interna facultas:
Non solo in gestu vis pietatis inest.
CHRISTE, ferax vitis, de qua ceu fonte perenni
Insita vitali membra rigantur ope:
Discute sermonum flexus, ac deiice Vates
Qui res expositas implicuere dolis.


page T6b, image: s299

Nos oleas Abrae, et Nohae decerpimus uvas,
Quas Aronis habet florida virga comas.
Ac ut apes trahimus succum ex nutrice Melissa,
Vespae de tribulis nil nisi sputa legunt.
Ergo memor sacri generis, quod morte redemptum est,
Voce tua offensi numina flecte Patris.
Quae nos fata premant, cernis; vix eruta ab umbris
Lux tua, facundi est obruta nube doli.
Alternam tradunt operam sibi foedere pacto
Vox quae cassa fide est, vis quoque iure carens.
Umbrae a luce cadant, et fraus a simplice vero,
Vi graviore gravis vis, ratione furor.
Hei dolor, in nidos nostros Cuculi ova reponunt,
Currucaeque premit semina livor edax.
Rursus in errores trahimur, quibus ante resolvit
Nos opera Cycni, Lusciniaeque Deus.
Tu potes os fraudi, dextramque auferre furori,
Fictaque de sacris tollere monstra locis.
Unde tuae famae, nostraeque cavere saluti
Una opera, atque uno tempore Christe potes.
Non caret alternis haec vita miserrima rixis:
Sed tamen est veri candida turba sequax.
Sunt, et erunt aliqui coetus, qui sacra colentes
Patrem cum genito, et Flamine laude ferent.


page T7a, image: s300

ELEGIA DE EXAEQUATIONE Decalogi, et Messihae.

SOlus es interpres legis, qui legis es auctor:
Et patriam mentem scis sate mente patris.
Quae ratio cultus sit maxima, voce recludis:
Nempe, hominis nexus cum genitore Deo.
Ac amor in socium, nihil est nisi numen amare:
Iste Dei est, cui non sordet imago Dei.
Haec diversa gradum conferre exempla sub unum,
Non ausa est hominum, spirituumve cohors.
Ergo tuae legi conformia pectora redde,
Exprimat auctorem par ut imago suum.
Luce tua, ac motu sacrati Flaminis acta
Mens eat in nexum cum patre nostra tuo.
In nobis niteat similis virtutis imago,
Qua tu, qui patris es vivida forma nites.
Nosque tuo exemplo iungat propensa voluntas
His qui membra tuo corpore nexa manent.
Membra situ, forma, et vice, nostro in corpore distant:
Una fluens uno fonte sed aura regit.
Sic ab amore sumus mens una, et corpore plura,
Quae tua lux, et quae spiritus unus alit.


page T7b, image: s301

Ah tua sit nostro interpres sapientia cordi,
Cum lex in crimen voce tonante vocat.
Inque fuga nostra te monstret sola receptum,
Praeferat et lumen mentibus aequa fides.
Nec vox nos fugiat, cum lucta interna requirit,
Tu quali nostrum sis ratione caput.
Et quod sis merito simul, et vi causa salutis,
Ex verbi officio discat alumna fides.
Noster es, et revocas unum ad caput omnia membra,
Sors vitae, mortis plaga, ruina Stygis .
Te pater aequalem sibi dextra a parte reponit,
Insensa ut subigas sub pede monstra tuo.
Cultoresque tuos leti de fauce receptos
Ad patris adducas ora serena tui:
Qua choreae, plaususque vigent, et trinus et unus
Tollitur aeterno laudis honore Deus:
Dignus amore venit, qui nos sua pignora finxit,
Et pretio asseruit sanguinis ante patrem:
Cuius et arcanis firmat nos gratia signis:
Et dubios gressus duxque comesque regit:
Mentibus immittit rationem, in corpora vires:
Et tandem afficiet lucis honore suae.
Gloria sit Patri, Natoque Auraeeque potenti,
Qui coniuncta pari numine sceptra tenent.


page T8a, image: s302

ELEGIA DE PAralytico, sanato in civitate Christi, Matthaei 9.

URbis eras membrum, cui gratia ruris amoeni,
Nominis et causam sacra litata dabant.
Cum rectore scholae, atque armorum praeside iusto
Plurimus alterni foderis usus erat.
Effice nate Dei ut status urbes ornet amoenus,
Nec foedi cultus collinat ulla lues.
Nec iunctos animos doctorum, et praesidis almi
Distrahat indignis lingua proterva modis.
Ah non insideat tanta hoc in limite labes,
Quae violet gentis Mysidos omne decus.
Te fautore suo schola nostra utatur, et aula:
Unaque doctrinae iungat utramque fides.
Vera pios animos ratio ad rata foedera flectat:
Non pax a dubia religione venit.
TU quoque qui membris, animis salutis es auctor,
Lux mundi, et supera doctor in arte sagax:
Morbos esse Dei monitus: scelerisque luelam
Hoc ius in miserum corpus habere, refers.
Ut nos admoneant nostri, et peccata refutent,
Morbus, et aerumnae nostraque nosque premunt.


page T8b, image: s303

Quodque agit in ferro rubigo, in corpore noxa est:
Crimine quando vacent corpora, morte vacent.
Massa nocens omnes sumus: hinc obnoxia morbis,
AErumnis, morti denique massa sumus.
Iustitiam in poena declarat vindice passim:
Sed propter Natum parcior ira Dei est.
Saepe fidem, atque animos Deus in pietate tenaces
Explorat morbo, carcere, sorde, fame.
Altior it semper virtus adversa ferendo,
Quam si fortunis mollibus usa foret.
Luxit in aerumnis decus et moderatio IOBI,
Qui forti impositum mente ferebat onus.
Neve animum in praeceps rapiat fastusve, nefasve,
Saepe loco freni est corporis ille labor.
Anxia sic Vatem Tharsensem lucta repressit,
Ne tumidum exhibitae lucis imago ferat.
Saepe luela luis commissae est aegra facultas,
Ceu cum fert Mosi iurgia dira soror.
Saepe palam lux facta Dei est ex tabe levata,
Humanae tolli quae nequit artis ope:
Ceu cum depositum caput urna Lazarus effert:
Aut sine luce satus lumen adeptus erat.
Saepe sit ingressus poenae post fata futurae,
Ceu cum spirantes fissa recepit humus.


page V1a, image: s304

Afficit Heroden plagis ultricibus ales,
Cui lendes tabo lurida membra terunt:
Ergo mali nostri radicem funditus aufer,
Ut redeat cordi, qui fuit ante, vigor.
Voce tua mentes compella in turbine mortis,
Quod per te veniae sit locus ante Deum.
En, qui serpentem premo victor, et haurio mortem:
Lex facto impleta est, poena soluta cruce est.
Respice me, totusque meo de munere pende,
Ex his vulneribus vita, salusque fluit.
His inserta fides sese implicet aegra cavernis,
Et vitae laticem morte premente trahat.
Qui bibit inde, valet: gressus huc ferte, levandi
Cura quibus morbi est, qui bibit inde, valet.
Absorpsere nefas hominum mea vulnera quinque,
Expansaeque manus vos velut umbra tegunt.
Hac cruce, ceu scalae gradibus, nituntur ad astra
Taedia quos vitae vera prioris habent.
Redde animos agiles Flatus virtute sacrati,
Obsequium ut praestent ad tua iussa suum.
Qui foris incumbit nobis, hunc excute fascem,
Nec tua nos nimia sarcina mole premat.
Temporis et rerum asperitas nos urget ab omni
Parte: lues animis, corporibusque venit.


page V1b, image: s305

Triste iugum lecti, et quaecumque incommoda vitae,
AEqua mente ferat munere quisque suo.
Mensque tua nitatur ope, et spem suscitet ardor:
Crux sperare docet, spes superare facit.
Patris opus summi laudum tollamus honore,
Qui gerit in massa facta tot ampla tua:
Nosque fide insertos ipsi, decerpere fructum
Communem ex propriae lucis honore sinit.

ELEGIA DE CENSU CAESARI dando, Matth. cap. 22.

IUra sua imperio cum magnae vocis honore
Asseruit caeli missus ab arce Deus.
Est in voce fides: est error nullus in arte:
Nec censura suos impedit ulla sonos.
Nil favor, ac odium, nil laus, et commoda possunt,
Iustitiae ut quicquam deroget ore suo.
Gratia non dictis, non fructus quaeritur arte,
Nil pro respectu nunc probat, inde negat.
Ceu patris est sermo natura: ita verus, et ipsum
Verum est naturae pro ratione suae.


page V2a, image: s306

Nam veluti trini natura est ordinis unae:
Sic unum est verum numinis ordo triplex.
Indoleque assumptae naturae flamina vincit
Iustitia, mentis luce sagace, fide.
Quo caro momento concepta in virginis alvo
Nexa animae a Verbo suscipiente fuit:
Tunc anima impleta est omni ratione sagaci,
Et veri studiis, intuituque Dei.
Ergo patris vere est sapientia, munere cuius
Sceptra tenent partes, urnaque iusta suas.
Quae sit in imperiis summis seriesque modusque,
In forma statuae nocte silente monet.
Quodque suas mundo deleto extollet habenas:
In saxo statuam comminuente notat.
Non fora, non leges abolet sors caelica Christi,
Quae menti arcano iura dat alma modo.
Sed magis imperio favet ore, legitque sub illo
Agmina per sacros religiosa sonos.
Visit humum hoc rerum potiente, tulitque sub auras
Caelicus interpres sensa remota patris.
Hoc tamen in tenerum corpus sacri agminis, arma
Strinxit, et opposita cuspide clausit iter.
Quam rabiem, et quas non hoc regnum exercuit iras,
Optima dum Christi membra sub ense cadunt?


page V2b, image: s307

Vixque iugo Christi submisit inertia colla,
Et pia suscepit iura, manusque dedit.
Quam leti faciem, et quid non concepit acerbi,
Tolleret ut generis semina prima sacri?
Mors tamen unius, semen se pluribus offert,
Et frustra verum nomina magna premunt.
Caede sit uberior pietas: sic insita conchae
Clarior ex pelagi turbine bucca venit.
Gratia Christe tibi, quod quae nova iura tulisti
His fuso tandem est sanguine facta fides.
Tu talum statuae, cui gleba, et semina ferri
Materiam articulis mixta dedere, foves.
Te trabe supposita velut huius fulta ruina est,
Et prona nondum mole fatiscit opus.
Tu furiae incursus reprimis, ne tendat ab Istro,
Vitae, et sacrorum foedera cuncta terens.
Neve det has orbis partes et tecta ruinis,
Et probra in numen spargat acerba tuum:
Ipse aliqua ex lacero Romani corpore regni
Membra tuum in corpus voce sonante legis.
Cura sit ulterius tibi casum avertere regnis,
Limina quae praebent coetibus alma sacris.
Tristibus a fatis prohibe capita addita regnis,
Si se more Dei iure, modoque tenent.


page V3a, image: s308

Vita, Dei est munus primum: communibus autem
Vita frui officiis non sine iure potest.
Hinc sata de caelo fert ensem et iura potestas,
Ac in sorte Dei conficit ausa Dei.
Cuique suam vitam tegit, et bona parta tuetur,
Ut sit in officio fasque fidesque suo.
ERGO moram Eoi conatibus adde latronis,
Nam vi, non aequo foedere sceptra tenet.
Frange manu hoc immane iugum, et sine numine frenum,
Fortiaque Ausonio subiice fulcra foro.
Hic ut prima tuum iaciat fundamina regnum,
Cui summam impones orbe sequente manum.
Iamque modo arcano geritur: sed agetur in auras,
Quando teret statuae nomina tota lapis.
Nempe, manu nulla lapis alto a monte solutus
Imperiis verso ponet in orbe modum.
Nunc mens aequa iugum toleret, cui crimina nostra
Dant causam ut vario corpora fasce premat.
Ne tibi promittas, quod vox divina negavit:
Nil nisi res durae tempora nostra manent.
Ergo animum duras paret ad res quisque ferendas:
Deficiet, qui non ante paratus erit.
A se pendentes divina potentia firmat,
Nec sinit offenso succubuisse gradu.


page V3b, image: s309

Duplex imperium est, hoc Christi, Caesaris illud:
Hic ius in corpus, corda sed alter habet.
Quisque suas partes deposcit: Caesar honorem,
Caesar amat census: vota pudica Deus.
Dignus uterque coli est: sed si vox discrepet horum:
Vox hominis non est anteferenda Deo.
Dum placeas Christo, facilis iactura potentum est:
Latius imperium Caesare Christus habet.
Ergo sacri coetus tegmen sint Caesaris alae,
Ut fama terras pervolet, astra fide.
Nulla fori officia elidit sors caelica Christi,
Nec quod distinctum est limite, miscet opus.
Nam discrimen habent sacra vox, iurisque potestas,
Distat et a templi legibus ordo fori.
Hic data iura tegit ferro: at facundia templi
Corda movet facta per sacra dicta fide.
Ut libet, exponit praetor sua iura: sed auctor
Non vi, sed fidei luce recludit opus.
Nulla Luthere fuit tibi vis, tibi nulla Melanthon:
Gratia sed fandi dulcis utrique ruit.
Haec dans in medium patefactae semina lucis,
Ad patres traxit pectora mota suas.
Nulla ex aere faber de Lemno, nulla peregit
Qualia Pelidae tradidit arma duci.


page V4a, image: s310

Praesidia ex sacro studio, ac ratione parabant:
Nec vis, sed fidei regula, iura dabat.
Non procerum exemplo sacrae tractantur habenae,
Sed vox interpres si valet, arte valet.
Sors sacra, non formam vitae civilis adumbrat,
Nec vi, sed supera rem ratione gerit.
Nempe, quod eversae Christus post vincula mortis
Ad caelum insigni corpore fecit iter.
Et nunc compositus patriae ad commercia dextrae
Dulcia pro nostra verba salute facit.
Visque sui regni est, quod placat voce parentem,
Et frena officii sustinet ipse sacri.
Perque sonum Verbi exercet sub pectore vires,
Remque sacram in terris Flaminis urget ope.
Cultoresque suos secernit faecibus orbis,
Dent operam ut soli corpora, mensque Deo.
Tum magis, atque magis superarum intendit in ipsis,
Virtutum formas, notitiaeque Dei.
Ut scintilla brevis fidei, mox robora sumat,
Proferat et radios ad cava templa poli
Exerit e tenebris caput horum, et pectora caelo
Illita divina vi propiora facit.
Desuper obtentu dextrae tegit: arma repellit
Obvia: constrictos explicat aere pedes.


page V4b, image: s311

Tum superae referet cultores pulveris aurae,
Fulgeat ut Solis more venusta caro.
HINC Deus instituit doctrinae munia templis,
Copia tantarum qua data surgit opum.
Hac ad notitiam patris, natique vocatur
Omnis homo, quamquam non venit omnis homo.
Hausta voce fide mittit sub pectora Flamen,
Quod ligat arcano membra, caputque modo.
HOC aevi in spatio, pia gens iuga corpore perfert,
Et subit indignas sollicitata vices.
Degener, et melior, statione morantur eadem,
Mixta velut segeti gramen, et herba subit.
NON igitur mundi sese ingerit aemula regnis:
Nec vi civili sors peragenda sacra est.
Quem fugit, arcano rem Christi in Flaminis usu
Esse sitam, et munus foederis esse novi:
Is superae perdit patefacta levamina vocis,
Et saltem externi roboris ambit opem:
Nec veniam noxae, nec numen habere benignum,
Imperii nervum Christe scit esse tui.
Hunc ubi vel medici, vel cura reliquit amici,
Obiiciturque animo tristis imago necis:
Non adhibere potest cordi fomenta labanti:
Omnis ab externa spes modo pendet ope.


page V5a, image: s312

Haec ubi subtracta est oculis, et sensibus aegris:
De prece, deque Deo deque salute cadit.
Imperium Christi, est Flatus arcana facultas,
Quae cum voce sacra credula corda regit.
Ordo potestatis, sacer est: qui fungitur isto
Saepe sed a sacra lege aliena facit.
Duplice nos texto constamus: corpore, mente:
Ex his nil nostrum est, mancipiumque sumus.
Cuique suas partes demus: mens debita Christo est:
Vim tenet in corpus, qui pia sceptra tenet.

ELEGIA DE VIduae filio in amoena urbe Naim resuscitato. Lucae 7.

CHRISTE dator vitae, tibi mors est nostra dolori,
Et tangit mitem sors aliena Deum.
Te mortis dominum mors sensu strinxit amaro:
Hinc hominum facile te quoque fata movent:
Quin et terra tuae massae lustrata receptu,
Urnaque contactu facta cubile tuo est.
Neve tuos nexu possit retinere perenni:
Per reditum in vitam stat patefacta tuum.


page V5b, image: s313

Imposuit Naimae situs urbi nomen amoenus:
(Naiades a forma nomina facta gerunt.)
Hic subiere humeris connixi triste feretrum,
Et fecit querulos tibia pressa modos:
Ex laribus portant ereptum in flore iuventae,
Qui post fata patris spes pia matris erat.
Hunc habitu pullo tecti longo ordine ducunt,
Et sua in alterius funere fata dolent.
Nec minus et terram pala versabat adacta
Frigida qui condit sedibus ossa cavis.
Sed gressum prohibes mortis proferre ministros,
Et nova mox Parcas ducere fila iubes.
Namque tuum numen, nostrumque in avita regressum
Lumina, per vocem, signaque mira probas.
O iuvenis, tibi dicta fero, te tolle sub auras:
Ad tria verba suum sustulit ille caput.
Suscipit inde vicem sopiti patris, ut ante,
Et solito in matrem munere functus erat.
Quod loculum tangis, nec solum es vocibus usus:
Sic te vivificum corpus habere doces.
Nam caro quo Verbi vegetantis propria facta est,
Hinc dat vim vegetam, fataque nigra fugat.
Est VERBUM specimen perpes, naturaque perpes:
Sed natura modo virgine sumpta fuit.


page V6a, image: s314

Non caro, mensque prius concepta, et postmodo sumpta est:
(Sic aliquis Verbo iunctus adesset homo)
Sed caro nexa animae est ad punctum temporis illud,
Quo Verbum in specimen nectit utramque suum:
Vel: simul has Verbum specimen sibi nectit ad unum,
Tunc nexa inter se mens simul, atque caro est.
Non res naturae, sed erat natura recepta,
Quae Verbi in specimen nexa perenne fuit.
Indigare propria cum sit: nec stare, nec aevum
Reddere scit per se, vel ratione sui.
Fit gemini generis personam nexus in unam,
Nec genera, aut horum miscuit ille notas.
Ergo nec in nexu tenet in se propria Verbo,
Cum non in Verbum versa sit ista caro.
Cum caro non sit facta Deus, conversave nexu:
In se vim propriam non habet illa Dei.
Et non ex habitu, sed nexu gratia manans
Carnem vim dandae lucis habere facit.
Hinc aliter vates, aliter quoque Christus ab umbris
Corpora vitali lumine functa refert.
Tu per vim propriam das cassis aethere vitam,
Personam vitae maxime Christe gerens.
Non veluti vates monitu instinctuque superno
Flamina corporibus restituere suis.


page V6b, image: s315

Hi super exanimes transverso corpore nixi,
Subsidioque precum talia facta gerunt.
Innuit is ritus te fixum in stipite Christe,
Qui vitae referas corpora functa nece.
ERGO lues, serpensque stupent sua iura refigi:
Namque tibi cedunt fataque, morsque Deo.
Faucibus et leti retrahis tua membra sub auras,
Decursosque sinis rursus inire dies.
Voce pia relevas mentes ex funere stratas:
Muta doces laudes ora sonare tuas.
Reddis in hac vita sacrae sua pignora matri,
Longius ut spargant cognita sensa Dei.
Corporis et tandem superata morte requires,
Cum sit ad exemplar facta figura tuum.
Inque tui regni sedes et sceptra repones,
Ut meriti carpant munera plena tui.
PERcipe nunc sensum ex matris maerore relicta,
Ad tua quae tendit numina sancta manus.
Orba viro in luctu versatur, et indiga patre est,
Spes fuit in natis, haec quoque fluxa fuit.
Aut patrum immemores a stirpe, fideque recedunt,
Aut quibus est virtus insita, flore cadunt.
Ergo tuis saltem fulcris innixa recumbit,
Hanc tua ni servet dextera sola, perit.


page V7a, image: s316

Aspice fundentem lacrimas, et voce querentem,
Nec pronam a genibus Christe repelle tuis.
Erige voce tua prostratam, et parcere fletu,
Ac potius votis flectere fata, iube.
Sublatum ex oculis te Christe, putamus ademptum
Esse, nec humanas posse levare vices.
Fallimur, in promptu est tua vis, et numen amicum,
Orbos praesidiis nec sinis esse tuis.
Tu lucem fidei, et solacia mentibus affer,
Speque novae vitae damna repende necis.
Inque fugam mortem, et mortis converte ministros,
Et matri miserae pignora redde sua.
Pande modum, ut recte praeconia sacra sonemus:
Vox fidei normae consona, grata Deo est.
Patria serpentum est haec terra, specusque luporum
Urbs Naima exulibus tradet amoena locum.
Illic Christe tuo conspectu ac voce fruemur,
Nec nati occumbent, nec gemet orba parens.
Redde quod ablatum est, et quae periere repende:
Nam bona cum possis lapsa referre, refer.


page V7b, image: s317

Elegia IN DIE INTERFECTI Ioannis Baptistae.

FLos hominum e reliquis excerptus faecibus orbis,
Et quos ipse suo signat honore Deus:
Hi plerumque animas sub iniquo rege dederunt,
Aut squalor merces, et fuga maesta fuit.
Quis verum decus a specie discernit inani;
Blanditiae prosunt, libera lingua nocet.
Dividit Amosiden in partes lamina serrae:
IOANNI eripuit pacta chorea caput.
Haec procerum mensas commendant liba secundas,
Hic fragrans pulvis fercula cruda coquit.
Nec vox ulla minax Christi tamen excidit ore
Cum ferit haec aures fama sinistra suas.
Vult sua membra sibi conformem acquirere sortem,
Nec melius fatum servus habebit ero.
Tharsiaco vati vitam Nero turpis ademit,
Qui matris tentat viscera caeca suae.
Post varias caedes populi, et tot funera‚ Vatum,
A gladio ad libros deficit ille Nero.
Namque habit cinctus tragico sua scripta canebat,
Quod vorat Iliacas ultima flamma domos.


page V8a, image: s318

A quo nulla quies tibi Roma dabatur ab armis,
Tullus ad exemplum fert pia iura Numae.
Sacra Iovi Elicio non rite incepta parabat,
Volvebatque manu tunc monumenta Numae.
Mox hunc cum laribus caelesti involvit ab igne
Offensus prava religione Deus.
Turbine composito belli per Teutonis oram
Sacrarum legum CAROLUS auctor erat.
Spiritus ille ferox ut erat cum corpore fractus,
Claustra Deo plenus religiosa subit.
Desinit in furiam vis usurpata licenter:
Fit pueris lusus, qui tremor orbis erat.
Nonus inauditas caedes facit urbe lutosa
CAROLUS, et crimen religione tegit.
Hic furor est illis supremus et umbra sub umbras
Ante diem ex crudo corde soluta fugit.
Semper bella gerunt cum Christo, et matre potentes,
Nec pacem ex aquilis Chaonis ales habet.
Vim victis adhibent, vinctisque instare volupe est,
Signaque multa lupi, nulla leonis habent.
Hic ferit in cunis pueros: in carcere vatem
Ille: heres patrii nominis, et sceleris.
Subiectis prunis Laurentem ferrea crates
Excipit, et fidei lucet in igne decus.


page V8b, image: s319

In flumen Rhenum cinis ater spargitur Hussi:
Quid differt aetas nostra priore? nihil.
Quos fecit dominos, his oppressoribus usa est
Religio: et vinctis quae iuga solvit, habet.
Res sub personis aliis tractantur eadem:
O aliquem inducat machina versa Deum.
Nos chorus ille sumus, cui vota profundere cordi est,
Ut res implicitas explicet arte Deus.
Regnat amor ficti, et subeunt fastidia veri:
Qui sonat hoc, illi compede crura sonant.
Moribus his Turcam attrahimus: commune flagellum
Et procerum, et plebis pro lue Turca venit.
Parcimus huic, tela in iugulum stant stricta bonorum
Mensque per affectus cernere recta nequit.
Non artis ratio, aut rarae virtutis habetur,
Sed nunc in pretio est anser, olorque pari.
Utre Midas gaudet: vincit vox barbara Musas:
Non venit ingenuae gratia magna lyrae.
Tu testes aliquos doctrinae Christe guberna,
Ut mens in vera his sit ratione tenax.
Sufficiat miseris tua gratia, sive cruento
Ense animam reddant, sive crepante foco.
Agnoscant, non haec casu, aut vertigine sortis,
Sed dextra afferri talia fata tua.


page X1a, image: s320

Nec doctrina Dei IOANNIS caede repressa est:
Maior ei est Vatis sanguine facta fides.
Obsequio hoc numen celebrat: vitamque perennem,
Et fora supremi iudicis esse probat.
Ergo licet quosdam obiiciat tua dextra furori:
Non tamen abiiciant spemque fidemque metu.
Cur te sunt fassi, si pro te ferre negabunt
Vincla, picem, fasces, flumina, tigna, rotas?
Quod si cum Lamiis vellent caelo esse repulsi:
Forsan in his terris mollia fata forent.
Ergo quod electum est decus, aequa mente sequantur,
Cum lacrimae et plangor tormina nulla levent.
Mors a lege sua nullum excipit: insita labes
Omnibus est nigrae causa dolenda viae.
Cumque suo fato semel hinc migrare necesse est:
Cur causa dubitent pro meliore mori;
Excipe Christe tamen tibi quosdam ex fauce luporum:
Nam muti cineres carmina nulla sonant.
Persequere et luxus horum, qui sanguine Vatum
Explent iura suae luxuriosa gulae:
Quique inter choreas tollunt tua sacra ferentes,
Ut sit apud dominam gratia firma suam.
Substitue Abdias aliquot, qui rupe cavata
Subductos Vates a feritate tegunt.


page X1b, image: s321

Una lues omnes premit hoc in turbine vates:
Sed fac non omnes opprimat una lues.
Mors scelerum poena est, naturaque abhorret ab illa:
Non igitur verbis, sed superanda fide est.
Nec sine tormentis a se duo texta recedunt
Perpetuum ad nexum facta creante Deo.
Nam facile est dictu, mors est sopor: esse soporem
Corda negant, nisi sint conciliata Deo.
Offer in hac lucta medium te flabile numen,
Et tutor causae, portus adesto fugae.
Tu mortis sensum spe vitae tolle futurae:
Per te mors sopor est, te sine virus erit.

ELEGIA IN DIE OMNIUM sanctorum, Matthaei. 5.

NUnc animo occurrens coetus caelestis imago,
Ad similes mores pectora nostra vocat.
Namque Dei vitam mortali in corpore agebat,
Perque fidem Christi munere nixus erat.
Ergo patri acceptus promissos carpit honores,
Usuramque Dei cuncta foventis habet.


page X2a, image: s322

O miranda Dei, et captu indulgentia maior:
Quod sua de nostro semine regna replet.
Nunc sacra praesidiis caelestibus agmina servat,
Et mox e tumulis excita luce teget.
Filius amissas vitae res morte recepit:
Quas scelus effudit, gratia reddit opes.
Ruptaque per lapsum solida est nunc gratia patris:
Namque novi natus foederis auctor erat.
Usa suo ductu sacra gens a tempore mundi est:
Adfuit hic patribus semper, opemque tulit.
Per te consequimur veniam pie Christe: tuique
Sanguinis impensa libera turba sumus.
Tu tibi continua serie genus excipe sacrum,
Quod tibi submittat seque operamque suam.
Tecum mente habitet, primisque hic insita labris
Munera, mox plenis faucibus hausta trahat.
Lux superae vitae radio hic det signa retecto,
Et spes e terris corda per astra vehat.
Tum placide sortem toleret, quae vera ferentes
Excipit, et multi semina fellis habet.
Fasque tuum votis, et amore affectet anhelo:
Terrea non curat, caelica quisquis amat.
Sint contenta tuo sublimia pectora gustu:
Cuncta tenet, qui te pectore Christe tenet.


page X2b, image: s323

Nos superos coetus obeamus lumine mentis,
Huius et exemplar moribus esse iuvet.
Hic fructu assiduo nunc vota ardentia complet,
Usuraque boni damna priora levat.
Omne voluptatum genus, et sors cassa dolore
Afficit hunc gestu liberiore gregem.
Filius in liquidis fulgorem sensibus edit,
Pectoraque elisa nube serena facit.
Hisque modum ac causas aperit quibus asserit agmen,
Cui se, cui meritum tradit et omne suum.
Non his agminibus studio iungamur eodem,
Dum praesens tenui limite vita sinit.
Tandem sidereae consortia sedis adepti,
Omne Dei trini laude feremus opus.


page X3a, image: s324

ELEGIA IN RECORDATIONE adventus Christi. In die Palmarum.

QUem votis optastis, adest: bona verba feramus,
Nos homines hominis lustrat in ore Deus.
Tendat in occursum domus, urbes, natio, mundus:
Omnibus ex aequo rex venit arce poli.
Nemo hominum ex numero fit parti muneris exsors,
Ni sese exsortem muneris esse velit,
Qui nunc in tenui neglexit imagine fratrem,
Non bene censoris tunc feret ora Dei.
Namque gravem speciem proponet luce regressus,
Insita quando patens corpora reddet humus:
Agminaque ad poenas infensa vocabit acerbas,
Sed coetum excipiet gloria digna sacrum.
Ore favete omnes, et solvite carmine linguas,
Atque his adventum regis adite sonis:
CHRISTE, patris summi genus, et rex optime regum,
Tendimus en promptas sub tua iura manus:
Accessumque damus facilem: succede secunda
Sorte, nec a nostro limine flecte pedem.


page X3b, image: s325

Laxat claustra animus lustratus ab igne superno:
Hanc stabilem sedem tuque paterque colas.
Fibra, Dei templum est, in quo per munia Verbi,
Notitiam accendit vivida flamma tuam.
Quod celebri pompa Solymae successeris urbi,
Signa dat exhibitum desuper esse Deum.
Institor ecce gerens in sede negotia sacra,
Quis res externo distrahit orbe satas.
Voce Dei in caput, inque humeros revolutus abibat:
Namque forum merces vendicat, ara preces.
Emptam morte Dei vendit parvo aere salutem
Parca sui, alterius prodiga Roma boni.
Tu gregis ad numerum nos congere sacra canentis,
Verborum qui fert ad tua facta decus:
Praeque tuo frondes spargit pede, munera ovantum,
Vectori et subdit lanea texta tuo.
Nos etiam addamus divinis rebus honorem,
Arte pia, et morum conditione graves.
Nostra nec ad coetus ratio sit iuncta profanos,
Qui, quem debebant tollere voce, premunt:
Probraque in officium, vel numen acerba profundunt,
Aut massae assumptae remque modumque negant.
Tu nostri causa Deus aethere missus ab alto
Foedus cum nostra carne perenne facis.


page X4a, image: s326

Rex hominum, et praesul sacrorum summus: et idem
Arbiter, et pignus pacis es ante patrem.
Tu Deus appares vili sub imagine carnis,
Cum Verbo specimen constituentis idem:
Et, (licet haud superi generis ratione, sed imi,)
Divinum ad specimen crux referenda tua est.
Namque in persona, superi quae propria Verbi est,
Copula naturae facta utriusque fuit.
Salvaque servatur naturae utriusque facultas,
Haec quia naturae certa utriusque nota est.
Ergo, Dei Verbum qui passum carne negabit,
Atque trabi affixum carne: nefandus erit.
Quod Verbi in specimen natura humana levata est:
Non homo, sed fertur mortuus esse Deus.
Tu lux, et ratio vegetabilis inseris auram
Quae tibi personae foedere nexa caro est.
Huicque fide insertis das vitam ex Flamine eodem,
Et tegis ad duri fervida vota gregis:
Laus tua de cunis, atque horum ex voce resultat
Ubera vitali quos sua rore rigant.
Visque precum tanta est, collectum ut robur, et arma
Imbellis pueri carmine victa cadant.
Nos, tua progenies, pendemus ab ubere verbi,
Et spes in gremio est, et fuga nostra, tuo.


page X4b, image: s327

Conde metu profugos, qualis sua pignora mater,
AEmula quando cavi corticis ora timent.
Effice, ut a nobis ea vocis imago resultet,
Intus quam superi Flaminis arte sonas.
Et tua vagitus edens sapientia primos
Hostibus iniiciat voce, fideque metum:
Ceu leo cristatae volucris clangore repulsus
Fert se deiectis nota sub antra iubis.
Obvia gens reddat tua facta illustria verbis:
Quisque suo exornet munia sacra loco.
Pro recto sensu retinendo, amittere vitam
Rem, decus, uxorem, pignora, tecta, iuvet.
Neglectae fidei crimen vitate: ruina
Fortunae est facilis, magna salutis erit.
Namque animo inflictum vulnus, fomenta repellit:
Corporis ex facili quaeritur arte salus.
Tota cadit regio doctrinae ab lege prioris,
Et quae mente negat somnia voce probat.
Gratia, census, honos, focus, uxor, pignora, fundus,
Fama, quies, carcer, vita, tacere iubent.
Nunc gerit hanc, aliam speciem verso induit anno,
Religio ad procerum sensa parata loqui.
Utamur re quisque sua: mortalibus orbem,
Sed caelum Nato tradidit ipse Deus.


page X5a, image: s328

Non cogenda anima est ex iure in corpora terrae,
Haec parent hominum legibus, illa Dei.
Cum sua sit caeli et terrae distincta potestas:
Terra, regat terram, sed sua sacra Deus.
Sis bonus o, felixque tuis rex edite mundo,
Resque hominum faciles numine redde tuo.
Non bellator equus, sed moli assuetus asellus
Fert pacis dominum, quem crucis urget onus.
Tolle crucem nostram, quae nos pro labe fatigat,
Per crucis et mortis parta tropaea tuae.
Assere nos pompae, quae fert tua numina laude,
Et sequitur regem voce favente novum.
Obvia gens regi cum magnae vocis honore
Dona tulit, frondes arbore, mente preces.
Tempus erit, nostri cum regis honore fruemur,
Quos nunc pro regis nomine squalor habet.

ELEGIA DE SIGNIS antecedentibus finem mundi.

DIcta, fides sequitur: quod mundi in sorte suprema
Extollet variae cladis imago caput.
Forma gubernacli non aurum, aut candida massa,
AEmula nec ferro, gleba caduca luti est.


page X5b, image: s329

SED ne fama Dei cum mundi fine trahatur:
Dextra Dei quaedam semina sacra tegit.
Parcit eis flagrum commune: atque avia strages
Declinat postes quos nota rubra linit.
Res igitur versat convulso foedere turbo:
Sed tegit in rerum turbine sacra Deus.
Densior aerumnae seges ultima saecla fatigat,
Quod freno in vitium liberiore ruunt.
Non vitae in melius conversio: taedia fraudum
Nulla: nec admissa pro levitate dolor.
Ardens cura Dei et socii, sub pectore friget:
Officii nervus concidit alma fides.
Non reliqua antiquae virtutis imago: nec umbra
Culturae morum cernitur esse super.
Tum fuga reddendae rationis, amorque cothurni,
Officii nomen, consiliique rapit.
Ars, nullo in pretio est, aufert rudis auctor honores,
Et procerum ad status fingit Agyrta sonos.
His latuisse, bonum est: his tuta silentia veri:
Temporibus servum pectus habere iuvat.
Haec animos passim pervasit opinio: nullum
Esse Deum: aut si sit, ducere pace dies.
Non hominum rebus, vel cura praeside tangi,
Nec scelere offendi, nec probitate capi.


page X6a, image: s330

HINC quocumque oculis ferimur, pedibusque movemur,
Divinae in promptu suntque sonantque minae.
Terra suis dirum opponit cultoribus omen:
Intendit varias causa superna lues.
Sol propior terris devexo pondere factus
Vim lucemque suam spargere, ut ante, negat.
AEgraque Luna suos amittit saepe nitores,
Inque habitu pullo signa dolentis habet.
Mota recesserunt de lege volumina caeli:
Et cum crine rubent, et sine crine faces.
Diraque de latebris Acheron simulacra remittit:
Terra micat: planctu iacta resultat aqua.
Tollitur armorum rumor, tolluntur et arma,
Opponuntque animis rumor et arma metus.
Saevior in furias autem ruit arbiter Orci,
Quod prope censurae sentit adesse diem.
Protrahet in medios ipsum sententia vindex,
Ut luat aeterno triste dolori nefas.
Is genus omne pium caelesti a foedere vulsum,
Vellet in aeternum tollere probra Deum.
Tacta malis hominum gemit orbis machina triplex,
Quam senii vellet deposuisse situm?
Cura novae formae tenet huius pectus anhelum:
Urget eam nostro crimine triste iugum.


page X6b, image: s331

Numinis infelix votum, et contagio poenae
Ducta est per terram, per mare, perque feras.
Quin et in ambiguas trahitur sententia partes,
Mensque sacris dictis derogat aegra fidem.
Torquet eam aerumnae facies, rerumque ruina:
Exercentque suas spesque metusque vices.
Saepe nec obiectis ciet angor pectora causis:
Fatalis maeror tempora nostra premit.
Hinc ubi cor fibris constringitur omne reductis:
Subsidio cordi confluit aura frequens.
Spirituum affluxu se rario halitus edit:
Mors igitur vena deficiente subit.
SED non spes metui cedat: nam praedita Verbo
Notities Christi pectora maesta levat.
Si pax, et venia a summo impetrata parente est:
Cordibus est aegris vera parata salus.
Signa, Dei iussu exigimus: laeta omina veris
Ducimus, arborea proveniente coma.
Tollimus et vultus convexa ad moenia caeli,
Et tenet in Christum lumina fixa fides,
Hic se composuit dextra de parte parentis:
Unde patri arguitur par genus esse suo.
Provocat ergo diem fidei vox plena morantem,
Cum referet magno censor honore pedem.


page X7a, image: s332

Tunc sibi cognatum solvet formidine coetum,
Ponet et aerumnis omnibus ipse modum.
QUARE dent homines operam, ne cura sinistra
In mundi illecebras pectora mersa trahat.
Neve precum a studio ad luxus traducat inertes,
Pectoris et lumen supprimat aura meri.
Nam cum spiritibus cerebri in testudine natis
Mutua caelestis foedera Flatus habet.
Si fugit hic cultor: tunc Orci flamina spurca
Vertunt in sedes corpora nostra suas.
Haec animo offundunt lusus, laqueisque sinistri
Consilii in labes, exitiumque trahunt.
Fac prudenter agas: nam quae tibi vita putatur,
Haec tua mors subitis casibus esse potest.
Cassa Dei Flatu fundit sine fruge labores,
Et prodest nulli tuba, nocetque sibi
Non sine voce sacra caelestis mittitur Aura:
Ergo sacram vocem suscipe, et adde preces.
Hae fieri ut possint: sit casta et sobria vita:
Luxus, et illecebrae fundere vota vetant.
Blanda voluptatum species, et copia rerum,
Sunt hamus, praedam quo trahit ima palus.
Deliciae mundi, lusus, sapor, uva, libido,
Impediunt studium, munia, sensa, preces.


page X7b, image: s333

CHRISTE, tuo Flatu de sordibus elue mentes,
Ut lux notitiae fulgeat alma tuae.
Haec nubem eripiat quae ludit imagine sensus,
Et pia succendat fomite vota suo.
Tuque memor pacti nostra umbra, et tegmen amicum
Ex aliqua poenas effice parte leves.
Iniice frena vagis votis, tuaque assere iura,
Ne dicatur homo praevaluisse Deo.
Hicne tuas stellas, teque ipsum robore vincet,
Lege carens leges et tibi Christe feret?
Regna labant, ratio eiicitur, fraus occupat aures,
Et nova lingua novas signat adesse vices.
Floret iners, premitur sacrorum scitus, et artis:
O fer iura tuis partibus aequa Deus.
Pande fugam instantis fati, usuraque beati
Conspectus supera detur in arce tui.
ERGO viae accincto constringat fibula lumbos,
Instruat et promptas praevia flamma manus.
Ne, cum se referet thalami iam more peracto,
Offendat domno corda soluta premi.
Non noctem accipiant animi: te velle redire
Certum est: quando velis Christe redire, latet.


page X8a, image: s334

ELEGIA IN III. DOMINICA Adventus Christi

EX cavea Vates ad Christum mittit alumnos,
Ut solida mentes instruat arte rudes.
His operam impendit facilem, et signa edita profert,
Quae genus, et munus quod gerit ipse, probant.
Indulget lapsis veniam, et de crimine solvit,
Et de gratuita verba salute facit.
Membrorum noxas fugat, inducitque vigorem.
Officium ut repetant linguaque pesque suum.
Ac oculis captos tangunt vibramina lucis,
Et datus obtusa vertitur auro sonus.
EST etiam in nobis, si qua est tamen, arcta facultas
Artis, et exiguae semina lucis habet.
Multa viae ambages nos ludit, et angit inhaerens
Scrupulus, et fallax sensibus umbra nocet.
Impedit et rectam rationem obliqua voluntas,
Ardentesque animos in vaga vota trahit.
Instrue tu mentes acie splendente retusas,
Ut genus agnoscant, officiumque tuum.
Discute tu nostras doctrinae luce tenebras,
Et certis dictis pendula corda leves.


page X8b, image: s335

Saepius ambiguis ducuntur pectora curis,
Ut num sit sacra gens, quaeve sit illa, rogent.
Suspectam faciunt exempla nocentia causam:
Est membris formae gratia nulla tuis.
Crebra mali facies eadem sine vindice versat:
Dantur opes fucis, cultus ab arte caret.
Haerent, an partes hae praestent iure vel illae:
Quos fugerent, sed non quos sequerentur, habent.
Ergo suas vertunt a nostris coetibus alas:
Blanditur species, nixaque honore quies.
NOstra sed ex Verbi arbitrio, signisque retectis
Responsum in causis elicit vina sacris.
Ad fidei normam interpres vox nostra refertur,
Cui nisi sit concors, pondere tota vacat.
Vertimur in coetu qui gaudet praesule Christo,
Speque boni eventus in cruce sacra colit.
Vim, quae iure caret, cui Vatum lingua malorum
Dat stimulum, et furiis pellit ad arma novis:
Mente aequa ferimus, nec pes a limite recti
In latus obliquum turbine versus abit.
TALE animi robur, studiumque immobile veri
Vate tuo in magno maxima signa dedit.
Curriculum absolvit fatale in sorte diserta,
Subque novo doctor foedere primus erat.


page Y1a, image: s336

Sacra nec ad flatus Herodis verba reflexit,
Sed causam asseruit rore rubente tuam.
NOS, ubi doctrinae rationem afferre iubemur,
AEquo animo haec Vatis facta referre decet.
Non similes cannae vaga iactet opinio mentes,
In nulla ut praestent parte, vel arte fidem.
Non Christi leges ad sensa, ad vota potentum,
Ad populi ardorem, lubrica lingua trahat.
Dent sancta in medium sine fuco et fraude reperta,
Ambiguis ludant nec pia corda sonis.
Non favor his animos addat, nec frangat eosdem
Fulmineus celsa qui venit arce fragor.
Tu caput officii sacri es: tibi cura tueri
Agmina praeceptis obsequiosa tuis.
Effice, ut aeterno pergat res sacra tenore,
Nec gradus obiecta mole prematur iners.
Gens tua de mediis rerum eluctata ruinis
Opponat furiis iussa, minasque Dei.
Adde animis stimulos, ut vi tua regna capessant:
Non patet ignavis porta superna viris.
Fata equidem, et grave mortis onus superare necesse est,
Nec, nisi luctanti, caelica palma datur.
Non per vim traheris, fac vota ut voce traharis.
Iam, dum vota facis pectore, tractus eris.


page Y1b, image: s337

Quod cupis esse bonus, certe est ex Flamine fructus,
Quem quod sis lectus, pignoris instar habe.
O qui vis minimus regni caelestis haberi,
Teque premis, sed nos tollis ad ora Dei:
Quique loco nostro fers poenam, ut vita perennis
Morte tua, et lapsae restituantur opes:
Suffice tu vires animis ad mutua morum
Proelia, quae sensus cum ratione gerit.
Ante fides, comes a tergo mens conscia recti,
Dum gerimus luteae tegmina carnis, eat.
Quod causam asserimus divinam a crimine ficto,
Carpimus et raptus, et sine lege faces:
Tum falsis animos rectorum vocibus implent,
Et blanda in furias gestibus artis agunt:
Ut, quorum est melior menti sententia, tollant,
Et cumulent diras ad sacra ficta neces.
ERGO tibi dantes operam in tua regna repone,
Qua tua sublimi gloria nixa gradu est.
Consere nos gregibus, quos ardens impetus egit
Arripere invicta caelica regna fide.
Illic ordo patrum circo componitur amplo,
Et qui fata canunt: et tua iussa ferunt.
Omnibus his viridi premitur coma torque revincta,
Pallaque Coccineo tincta liquore rubet.


page Y2a, image: s338

Prima tenet laetae IOHANNES cornua mensae:
Nam quia vox Verbi est praevia, maior erat.
Hic digitos cum voce sacrum contendit ad agnum,
Qui tulit a nobis in sua terga nefas.
Nunc cervix humeris iterum coalescere visa est,
Vulsus et in solidum corporis ivit honos.
Ridet Idumaeam Lamiam, servataque natae
Vota, ter adducto quae pede pulsat humum.
Exponitque famem infamem: nisi vertice vatis
Ornari regis non potuisse dapes.
Ducimus e terris ista agmina ad aurea sensus,
Concipimusque animo quas alit aether opes.
Certaque spes caeli levat haec incommoda terrae,
Fallimus et maestos voce precante dies.
Pignora non terrae sumus, hinc et terra noverca est,
Sed caelum patria est, et pater ipse DEUS.


page Y2b, image: s339

ELEGIA DE VESTE NUPTIAli, Matthaei Cap. 22

OPtime rex regum, cui vincla iugalia curae,
Unde sacri condis semina longa gregis:
Tu non perpetuae das agmina nostra ruinae,
Insita ceu Stygio flamina nigra lacu.
Sed tuus arcana natus de sede profectus
Mutua sub sponsi nomine vincla parat.
Nam DEUS humanae commercia carnis adeptus
Foedus ad aeternum credula corda vocat.
Quare continua serie vox obvia vatum
Foederis indicium fecit in orbe novi.
Nam pater imposito vocalis munere Verbi
Omnes ad thalami sacra venire iubet.
Et ceu virgo viro promissa affertur ad aram,
Supplicis ex ritu iura, fidemque rogans:
Sic gens quae Christo nomen dedit, ingruit arae,
Vota ferens summi ne vice iuris agat.
Ipse velut fragilem dextra tegit obside sexum,
Inque suam recipit virque Deusque fidem.
Fusus is ante aras patriam prece mitigat iram,
Misticaque assumpta foedera carne ferit.


page Y3a, image: s340

Exime nos horum numero haec qui pacta repellunt,
Vimque ad praecones opposuere tuos.
Pande fugam nobis cladis, quam taedia verbi,
Asperitasque animi, signaque ficta, ferent.
Verte bonam ad frugem supero praecordia Flatu,
Ut mensam hanc studio fervidiore petant.
Cum vox sacra vocat: teneat mora nulla vocatos,
Nec spreto ante ferant remque laremque DEO.
Densa sui fructus ratio, sed rara salutis
Quamque tenet: si res desit, abibit amor.
Hunc opere, illum animo distentum, aut cura peculi
Detinet, aut villae gratia certa suae.
Hic se, ne festae mensae petat atria, sperat
Sub venia pacti posse latere tori.
Detrahe spem fructus avidae, vel commoda, menti,
Vix unus tua qui sacra sequetur, erit.
HAS tamen ad taedas non simplex tegmen habendum est,
Namque habitus lautus fercula lauta decet.
Qui celebrant sacros arcano ex more paratus,
Hos opus est cultu ferre nitente pedem.
Iustiti Christi cooperti hymenaea frequentent,
Inque habitu fidei signa remittat amor.
Nulla lues morum, aut turpis nota mentibus insit:
Offendit castos sordida forma toros.


page Y3b, image: s341

Fucus ab ingenuis Christi cultoribus absit,
Et saltem ad vultum fictus et aptus amor.
Non foveant sensus, qui cum fundamine pugnent,
Et non quod tacite mens negat, ore probent.
Non contra decus, et memorem sub pectore testem
IN scelus invita vel ratione ruant.
Addant se numero, cui sit solemnis amictus,
Nempe fides studiis sit cooperta bonis.
Exemplo dent signa suo se prendere Christum:
Non sua verba fidem, sed sua facta probant.
Sic tenebras Orci effugient, ubi squalor et horror,
Et fuga conspectus, iudiciique tui.
Hic animi dolor, et cerebri sors turbida semper,
Iactaque colliso dente querela sonat.
Advocat ad mensam mitis DEUS omnibus omnes;
Qui venit eximio pectore, rarus erit.
Hunc ager, hunc iuga quinque boum, hunc sua detinet uxor,
Ne ferat ad superas aurem, animumque dapes.
Mentis et a pastu brevis et damnosa voluptas
Avocat, et potior luxus amore Dei est.
ERGO sibi adiungant caelestem foedere sponsum,
Qui sibi nos iungit more et amore tori.
Inque manus ipsi se tradant mente, fideque,
Sintque duo, ex pacti legibus, una caro.


page Y4a, image: s342

Ipsius inserti massae sint Spiritus unus,
Quem de corde suo spirat, itemque patris.
Hunc in membra suae traducit consita massae,
Ut simili vitam conditione trahant:
Utque sacros motus ex ipso fonte requirant,
Nempe fidem, et veram signa professa fidem:
Utque foris vires habeant a praeside tanto,
Quas habet ex pacto pronuba virgo viro.
Huic etenim supplex prece commendatur ad aram,
Corpore qui duo sunt, mente sed una caro.
Tu nos curriculo post plurima fata peracto
Transfer ad electi lumina sancta chori:
Semper ut alterno sponsi versemur in usu,
Et mensae aethereae suscipiamus opes.

ELEGIA DE SURDO et muto, Marci Cap. VII.

QUale sit humanum genus, exprimit huius imago
Qui non ore facit, nec capit aure sonos.
Primus homo ut dictis Serpentis praebuit aurem,
Mox sensus patulae perditus auris erat:
Et vice sermonem cum falso auctore peracta
Lingua Dei ad laudes munere cassa suo est.


page Y4b, image: s343

Vimque mali radix ita ramos fudit in omnes,
Vix ut in Isacia flos sacer esset humo.
Notio vera Dei nusquam, neque fama salubris;
Captus in errorum flexibus Orbis erat.
Intulit ecce pedes Galilaea ad littora Christus;
Nota domus medico est quae relevanda lue est.
Nam maris in speciem gentes vaga corda gerebant,
AEstus et in varium mobilis egit iter.
Ordo sacra ferens hominem est deducere visus
Qui nullum linguae munus, et auris habet.
Hunc complexus erat per sumpta ex virgine carnem,
Foedere quo Christus nosque Deumque ligat.
Semen Abrae tactu mirando humana prehendit
Saecla: sed aligero facta repulsa gregi est.
Sed qua restituit lapsum genus arte saluti?
Gratia cum digitos fixit in aure suos.
Scilicet obtusas furiarum vocibus aures
Vertit ad aetherei dulcia verba soni.
Dona sacri Flatus digitorum intellige gestu;
Nigra Dei digito flamina Christe fugas.
(Littera sacra Deo facit aures, lumina, palmas,
Humanum et facilem quo notet esse Deum.)
Tuncque tuae linguam contingit gutta salivae,
Cum vocem instillas muta per ora tuam.


page Y5a, image: s344

Nosque ubi summa suo mulcet sapientia gustu,
Corde fides, fidei surgit in ore sonus.
Nil tamen in nobis ita vile ac gutta salivae est,
Sed de carne tua Christe salubris abit.
Lucet enim in tota Verbum irresolubile carne,
Cui supra omne decus stat sine more decus.
ANTE tamen morbo affectum quam Christe levares:
Cum gemitu ad caelos ora supina levas.
Per mundi illecebras nos caeli a sede reflexos,
In gemitu ad caeli regna redire mones.
Per varias curas, et acerba examina fati
Sub caeli inferimus templa serena pedem.
Utque patens rectas os incipit edere voces:
Indicium firmi corporis aeger habet.
Cum foret oppressus languore in membra recepto,
Non poterat iusto verba referre sono.
Sed cum praeceptis nos Christe salubribus imples:
Obice se dempto rumpit ab ore sonus.
Ante Dei adventum nostrae in commercia carnis,
Gens cultrix ficti dicta sinistra dabat.
Cum falsa imbueret mentes doctrina profanas,
Guttura tunc verae nescia laudis erant.
Pars ebore expressos vultus, et sindone clara
Velatum affecit marmor honore Dei.


page Y5b, image: s345

Pars etiam ex hortis credit sua numina nasci,
Et canis effigie praedita monstra colit.
Cumque Dei proles lustraret corpore terras:
Di fatui sedes deseruere suas.
Gratia Christe tibi, qui digeris omnia recte;
Et nisi tu mittis, non venit ulla salus.

ELEGIA DE SOLICITUDINE vetita, Matthaei cap. 6.

TU patris es Verbum, et ratio, et sapientia Christe,
Lux de luce patris, patris imago, Deus.
Ergo tenes causam, socia cur lege duorum
Nostra satu extendi saecla ferace velint:
Cur sit opus victu, tutela, ac arte magistra
Inter se iunctis munere, iure, domo.
Nam poteras hominum vim fingere: qualia caeli
Flamina non ulla praedita mole volant:
Et sine subsidio pastus his ferre vigorem,
Qua se clara poli corpora sorte tenent.
Sed quia nunc sacrum tali efficis ordine coetum,
Officio eduxit quem duo turba suo:
Corporibusque tuum quae mox reparabis ad instar,
Membra coquendarum fixeris apta dapum:


page Y6a, image: s346

Functave nutricis vice membra in corpore ponas,
Nativusque focus pabula certa paret:
Flecte voluntates, ne te duce conditus ordo
Perverso in vitium more solutus eat.
Ante alias curas, nobis sit cura sacrorum,
Iustitiamque animo supposuisse tuam.
Ne nos ergo premat ratio nimis anxia vitae,
Nec res a regno distrahat ulla tuo.
Non sors difficilis frugum: ratioque pericli,
Debilitet nimio pectora nostra metu.
Nempe labor, studium, vigilantia, cura, probantur?
Si qua parum freta est numine cura, mala est.
Servus opum, haud possessor opum, vitiosus habetur:
Nec res, sed rerum degener usus obest.
Quippe suas Abramus opes, et Lothus, habebant:
Iobus item, et iungens carmina sacra lyrae.
Afraque vox Mammon, lucrum notat; aeris amore
Negligitur pietas, gloria, fama, salus.
Nostra inter fines pietatis dirige vota,
Notitiae ut placeat copia prima tuae.
Cetera, quae vitae lex postulat, adiice nobis,
Vim, regimen, pacem, pabula, tegmen, opes.
Exstrue nunc regni corpus, cui sicut in alvo,
Matris, in hac vita pignora nexa sumus.


page Y6b, image: s347

Donec ad alterius regni emergamus honorem,
Qui sua deponet postmodo iura fames.
Tunc operum mundi ratio: assertaeque salutis
Fiet in effigie causa retecta tua.
Te monstrante, patris conspectu ac voce fruemur:
Quae species luctum mente voluta levat.
Cur homines levibus carpunt sua pectora votis
Fruge casa ut tumeat, dolia plena mero.
Cur non ante oculos examina plumea ponunt,
Exemplumque petunt moribus inde suis?
Non sata deponunt sulcis, nec in horrea condunt:
Qui creat has, idem providus auctor alit.
Cumque famem explerunt nota dape: gutture terso
Quaeque suos modulos experiuntur aves.
Luce canit, neque nocte tacet vocalis Aedon:
Aeraque assiduis mulcet Alauda sonis:
Nec sibi subsidia ad vitam provisa reponunt:
Dumque canunt, epulas his parat ipse Deus.
Quando Deo laudes fert plumea turba: nefandum est
Ad sanctas homines segnius ire preces.
Patribus in natos quendam Deus indit amorem:
Officii radix est amor ille pii.
Vita, nisi alternis studiis sit fulta, fatiscit:
Hinc nervus vitae est iste putandus amor:


page Y7a, image: s348

Qui coetus hominum geniali foedere servat,
Sustinet et fulcris culmina, tecta, casas.
Corvus, amore carens patrio, bis nata relinquit
Pignora, quae mire sors levat alma Dei.
Ex lare congesto reptantia monstra resultant:
Aptat ad haec docilis garrula rostra fames.
Anxia cur porro ratio nos torquet amictus?
Qui spatiis auget corpora, veste teget.
Lilia, quae specie praestant Salomonis amictu,
Non telae aut pensis ad tegumenta vacant.
Cras ubi iacturam nitidi fecere coloris,
Pabula dant structis falce resecta focis.
Quanto fida Dei magis indulgentia praesto est
His, qui mente sua sunt simulachra Dei.
Nullis ad vitam sua fert industria vires,
Omnis in arbitrio vis sita nostra Dei est.
Cum dape plumigera, et vesco cum rore superne
Depulit Isacidum sola per arva famem.
Pallia non illis usu detrita fatiscunt,
Nec rimae findunt tegmina suta pedum.
Sic, licet et causae prodant nos saepe secundae:
Nixa tamen spes sit credula voce Dei.
Nonne Dei vis ac numen velut aethere labens
Adamo in media morte ferebat opem:


page Y7b, image: s349

Hunc ubi venturi spe Seminis excitat ultro,
Quo redeat terris vindice lapsa salus?
Saepe in difficili re numen ab aethere praesto,
Spes licet et pennas verterit ipsa, fuit.
Mens tua cum varia luctatur imagine rerum,
Et non quid fugiat, quidve sequatur, habet:
Curas, resque tuas, velut uno in fasce volutas,
Ante Dei exponas voce precante sinum.
Hunc sibi vult tribui, quem non habet alter, honorem,
Quod placida iustas hauriat aure preces.
Pendeat in dubiis tua mens a numine rebus,
Nec gravis exstinguat teque fidemque dolor.
Non mora subsidii de spe te pellere debet:
Gratia per tempus porrigit huius opem.
In prece sis ardens, operasque fideliter urge,
Dirigit eventum cura paterna Dei.
Cardo, vigor, finis rerum, dependet ab ipso,
Is facili expediet numine, si qua volet.
Committenda Deo est rerum fortuna tuarum;
Vota, labor, tua sint munia: cura, Dei.


page Y8a, image: s350

ELEGIA DE SAMARITANO

QUis, nisi primus homo Solyma descendit ab urbe,
Et vagus ad fragilem fert Ierichunta pedem?
Urbs vero Solymae, quae sedis imago supernae est,
Aspectum pacis vocis honore sonat.
Atque vices, quibus ob noxam mutamur in Orbe,
Urbs Iericho, Lunae nomine dicta, notat.
A gradibus lucis sortem descendit ad imam,
Et ruit in clades prona cupido suas.
Deficit a verae patriae, et rationis honore,
Delicias, contra caelica iussa, sequens.
Sed specie recti inductus, non sponte recedens
Incidit in crudas obvia praeda manus.
Dona Dei raptor tulit insita; viribus idem
Naturae subito vulnera quanta dedit?
Perdita sors insons, lucisque usura perennis,
Mensque sagax rerum, regnaque vasta soli.
Intima res horti, caelique benigna facultas;
Nil reliqui victis fecerat ille latro.
Nunc nos suscipimur cum fletu in luminis auram;
AEqua prius nobis, aspera facta fera est.


page Y8b, image: s351

Aeris et vicibus subiectum est debile corpus:
Fortunae et vitae gloria fluxa cadit:
Ceu flos in viridi spectaclum nobile prato
Sole oriens orto, Sole cadente cadens.
Quid dotes animi referam, quas vulnere laesit?
AEtas nil mentis prima sagacis habet.
Cumque subit nobis rationis largior usus,
Nil venit in captum dux nisi sensus eat.
Sed porro o vitii quid fecerit icta voluntas,
Mutua lis sensus cum ratione, docet.
Lex alia est membris, quae menti proelia miscet;
Si pax in mundo est, non vacat hoste fides.
Quis vaga vota premit freno? quem falsa voluptas
Non trahit, aut subitis motibus ira rapit?
Vis animi, curae, ratio, solertia, nisus,
Vertitur ad partis deterioris opus.
Quid moror? in media, sine telo, morte relictus
Detractis spoliis integritatis homo est.
Namque ubi iam fecit praedam, plagasque cruentas:
Sic posito amovit corpore latro pedem.
Vix sua fibra micat leti discrimine parvo,
Nec membra officiis sunt satis apta suis.
Nam sibi vi propria non consulit aegra voluntas;
Ni pia prostratam gratia tollat humo.


page Z1a, image: s352

Nil solidi in nostris est viribus: ergo renatae
Causa voluntatis, parsque suprema Dei, est.
Nec tamen amovit sic gressum, ut laedere cesset:
Sed furtim tenebris subdola texta premit.
Non fert arma palam, ceu quondam in rure beato;
Plures vina domi, quam foris arma necant.
Forte tulit gressus in eodem calle sacerdos;
Post aliquis Levi de grege fecit iter.
His ut erat species obiecta cruenta iacentis:
Deflexit subito durus uterque pedes.
Non Moses, nec qui Levi se more tenebant
Confixi poterant tollere crimen Adae.
Nos neque lex, dirum lapsis in crimina fulmen,
Extera nec morum cura, vel umbra iuvant.
Incola Samariae tractu ut contendit eodem,
Motus erat laesi strage rubente viri.
Adducensque gradum plagis fomenta ministrat,
Atque mero, et liquida Pallade membra fovet.
Exprimit hic auctor medicinae in nomine Christum,
Quo sacra custodem nomine lingua vocat.
Hic in perpetuis, ceu navi rector adhaerens,
Pro gente excubiis sacra colente sedet.
Is pede fatalis nitens in cuspide scalae,
His tulit Isacidae visa stupenda locis.


page Z1b, image: s353

Foederaque in graduum fulcris arcana notavit
Terra quibus caelo conciliata foret.
Hic Deus, a nobis generis ratione remotus,
Mox propior miti pectore factus erat.
AEthere demissus se tramite vertit eodem
Os, habitumque hominis, sed sine labe, gerens.
Utque animum movit strages aliena benignum:
Contulit hic medica promptus in arte gradum.
Vulnera vi nexus ligat, et pus tergit avitum,
Iudicio carpens cor, veniaque fovens.
Cum lex vulnus hians nodo constringit acerbo,
Taediaque ob crimen mens trahit aegra suum:
Gratia confusis veniae spem mentibus offert,
Rebus et arcanis nos sacra signa fovent.
Freta Dei bonitate fides cor pace serenat;
Hoc oleo Christus temperat acre merum.
Tum contusa solo versantem membra cruento
Subiiciens humeros triste levavit onus.
Vectorique suo impositum sub tegmina ducit
Hospita: tum studiis, subsidioque levat.
Nam sibi pensandum nostrum scelus ipse recepit,
Et nos in massa gestat, alitque sua.
Dumque suae asciscit nos membra fidelia carni:
Nos quasi iumento provehit ipse suo.


page Z2a, image: s354

Vera fides fulcrum est, per quod nos insita massae
Membra suae arcano portat ad astra modo.
Cumque superna bonis causam det gratia rebus,
Qua sine vis animi scitque potestque nihil:
Saucia tum demum fit Verbo sana voluntas,
Gratia nos alis si levat alma suis.
Sed domus, aegrotis quae rerum prospicit usu,
Et gremio fessos suscipit aequa suo:
Est sacra quae rectos exercet contio cultus,
Ad quam conversi est causa ferenda rei.
Haec reficit sano languentum exanima pastu,
Mentibus et sacrae consulit artis ope.
Nulla salus morbis extra commercia templi est
Quod struit ex vivo marmore cura Dei.
Altera lux aderat: aeris duo pignora facti
In pretium gratae porrigit ille morae.
Atque ait, o praeses, si plura impendia pones,
Par erit in reditu gratia facta meo.
Per geminos nummos vetera et nova pacta notantur,
In quibus expressa est mens, et imago Dei.
Si quis ad hos libros addet sua munera doctor,
Grata feret, Domino mox referente pedem.
Non poteras tellure moram producere longam,
Quin caput eveheres alta sub astra tuum.


page Z2b, image: s355

Corpore diversus, sed amore et numine semper
Christe tuae es genti proximus auctor opis.
Hoc meritum non aere tuum pensabitur ullo,
Nec digno explebit gratia nostra sono.
Te modo per speculum ac umbram videre priores:
Bis sex legatis copia facta tui est.
His licuit viva quae vellent voce rogare,
Suscipere et factos ad sua verba sonos.
Te tractare manu, et signis cognoscere numen,
Quod foris indutum tegmine carnis erat.
Ponis in hanc carmen, recipisve in terga, fidemque
(Ceu vir Samaria qui fuit ortus homo:)
Inseris huic carni, quibus est fiducia certa
Obsequii aut meriti victima Christe tui.
Si me morte tua statuo de morte redemptum:
Corporis ecce tui copia facta fide est.
Nempe, mei causa te natum corpore credens,
Corporeque immeritum fata subisse tuo:
Sum consors meriti quod erat tibi corpore partum,
Dasve usum socium corporis ipse tui.
Sunt arcana igitur consortia talia Christi,
Nec sunt humano concipienda modo.
Copula qua specimen duplex genus ivit in unum,
Accessus tuus est, officiumque pium.


page Z3a, image: s356

Tu vir is es, quem nostra movent et vulnera, et angor:
Lex ubi nos sternit, gratia voce levat.
Ecce, sacri coetus lacerum et miserabile corpus
Vulnere scissa gravi membra volutat humi.
Iunge tuo accessu deformes huius hiatus,
Et Deus humanis commoveare malis.
Tu vir Samarius, populum cui cura tueri est:
Praeterit afflictum cetera turba virum.
Tu confixa piis commendas corda ministris,
Sorte sua ut praesto sint, studiisque levent.
His tu quanta feres meritis pro talibus olim
Munera, cum praesens corpore rursus eris?
Corpora tum vitae reddes, quam nulla fatigent
Vulnera, vibices, ulcera, noxa, notae.
Redde tuum nobis conspectum in vespere mundi,
Et tua per caecum lumina praefer iter.
Vim preme latronis, cui sola in caede voluptas,
Et strages animis, corporibusque facit.
Non lex nos relevat, quod ab hac detracta sit omnis
Gloria iustitiae, nudaque forma patet.
Hancne externa tegat vel disciplina, vel umbra?
Non bene sub rara vulnera veste latent.
Tu nostras absterge tuo cum sanguine sordes,
Hic est ad nostrum vera litura nefas.


page Z3b, image: s357

Omne scelus si qua ponatur lance, sed inde
Gutta rubens: vince pondere gutta rubens.
Haec gravitate imum, levitate sed altera summum
Lanx petet, et mundo guttula maior erit.
Non modo par pretium est, sed supra crimen abundat;
Copulaque est, pretium quae facit esse valens.
Parta Dei meritis, oblataque munera gratis,
Nostra facit, quamvis sint aliena, fides.

ELEGIA DE LEGATIONE magna ad Ioannem a Consistorio missa.

QUi Solymae gentis moderamina sacra tenebant,
Magna dabant magnis iussa ferenda viris.
Nempe, novae ut sortis rationem a Vate requirant,
Qui lege a veterum dissona iura tulit.
Iussa Dei, et sortem quam fato urgente gerebat
Ad tanti opposuit crimen inane gregis.


page Z4a, image: s358

Sors sua, de Christi diffundere munere famam,
Et gravibus fraudes increpuisse sonis.
SIC velut auctores motus, causamque coortae
Litis, in invidiam nos quoque Roma vocat.
Quod nobis odio sit pax, contentio cordi,
Nos temere a sancta matre tulisse pedem.
Hic animis opus est, et sacri robore Flatus,
Ne cadat obiecto crimine fracta fides:
Neve pedem a vero vertamus speve, metuve,
Aut contra mentem voce probemus opus.
Ah miser est qui quaerit opes, famamque relinquit:
Quaeris opes aliis, posthuma fama tua est.
ERGO patris iussu Nati dat vocibus aures;
Sensus ab his discors, reiiciendus erit.
Nec sacer est coetus, qui cum fundamine vero
Pugnantem ritum tractat honore Dei.
Mos vitio inductus, non est pro lege tenendus:
Causa nec ex numero, sed bonitate valet.
Pondere, non annis agitur censura sacrorum:
Nec vim consensus longus abusus habet.
Nec quia concordi furia te Christe lacessit
Partem aliquam veri Turcicus error habet.
Gens prior haud fictae se volvit ad aera figurae,
Et prece velatum sollicitavit ebur.


page Z4b, image: s359

Non cenae monumenta sacrae in spectacula quaedam
Vertit, ab auctoris mente aliena sui.
Non certam in tacitis precibus iecisse salutem
Proditur: aut scriptis vim tribuisse notis.
Non etiam variis affecit caedibus illos,
Qui veri cultus asseruere Dei:
Aut quod legitimae gauderent comparis usu,
Aut, quos non prohibet fasque piumque cibis.
HAEC ratio cultus divina ab lege recedens,
Nos Latii ad partes praesulis ire vetat.
Et contra in solido versamur corpore coetus,
Qui membra ex variis gentibus Orbis habet.
Quaedam in luce palam posita: et quaedam abdita degunt:
Flaminis eiusdem sed bene iuncta sono.
Semina doctrinae patefacta a Vate tuemur,
Fatalemque Agnum respicit aequa fides.
Salve care Deo Vates: tu nuntius ales
Quique diem et verum praedicat ore Deum.
Turba prior, radios excepit mente futuros:
Tu digito monstras indice lucis opus.
Non opifer mundi, quem condens ultima vota
Isacides laeto pectore vidit, eras:
Nec tibi vim Vatis, quem corniger innuit heros,
(Nempe Dei natum) turgidus ore rapis:


page Z5a, image: s360

Sed speciem vocis, de qua memor ante canebat
Amosides Vates, te simulare refers.
Oraclo arguitur, (ni frustra oracula tradunt.)
Quam sit in officio gloria magna tuo.
Non genus ergo tuum extollens, sed munera Christi,
Quod vox sis Verbi clara perennis, ais.
Celsior hinc matrum prae natis omnibus exis:
Maxima sors, servum solius esse Dei:
Ceu sonus ante ferit vacuum aera, ut inde sub aures
Notitia genitus sermo venire queat:
Sic ex mente patris genitum sine origine VERBUM
Praemisso Vatis noscitur ante sono.
Ceu vox est index concepti in pectore sensus:
Sic praeco Verbi quod Pater edit, ades.
Etsi mente aliquis res concipit ante loquelam:
(Mens gignit verbum, lingua ministra parit:)
Ipse sui tamen aure sonum prius haurio verbi
Quam percepta suae vis rationis erat.
Sic licet ante pium Vatem, ante et saecula VERBUM
Ante patris Verbum est praevius iste sonus.
Utque animi internum verbum vox extera pandit:
Sic testis Verbi vox pia Vatis erat.
Et velut ore foras vox edita cedit in auras,
Sed verbum acceptum pectore robur agit:


page Z5b, image: s361

Sic vox praeteriit, VERBUM incrementa recepit.
Vate sacro capto, fert sacra dicta Deus.
Utque sonus nihil est sine verbo interprete mentis.
Sic sine vi VERBI est vox nihil, unda nihil.
EST igitur vates vox Christi hinc inde vocantis
Quos sitis, aut culpae sarcina dura premit.
Non homo nos homines, Deus est qui convocat ore:
Vox, est praeconis, verba sed ipsa, Dei.
Res ipsas clare exposuit, sine imagine Christus:
Vox Mosis pressa est, remque figura tegit.
Vox huius tenuit se tantum in limite Iudae:
Omne latus mundi vox tua Christe replet.
Nam prece, praeceptisque simul genus omne vocasti
Grandibus accersens sub tua iura sonis.
Alter at Helias virtute et munere sacro
Increpuit fictae religionis opus.
Lucis et indicium faciens mortalibus aegris
Praesenti domino sternere iussit iter.
SED via strata Deo tunc est ad limina cordis,
Quando fit ad iussus vita parata Dei.
Esse Deum, ratio docet insita; praeditus illa,
Parendum auctori colligit esse suo.
Hicque fidem fecit per signa tot edita verbis;
Ergo pia debent aure, fideque capi.


page Z6a, image: s362

Vult hominem, cum sit ratione instructus, et ultro
Naturae ductu sentiat esse Deum,
Ferre Dei ad voces aurem, mentemque capacem
Obvia cum superas gratia spondet opes.
Nam gerere auctori morem sua munera debent,
Et ratio membris ponere iura potest.
SED licet infirma est, tamen haud sit dura voluntas
Quando salutifera gratia voce trahit.
Nam discrimen habent infirma, feroxque voluntas,
Et fidei lucta est, nec quasi truncus homo est.
Quaeque notant voces hominem a Spiramine verti,
Non verti crasso more, modoque notant.
Non hominem rapit ex homo alti gratia Flatus,
Aut subitam nervis vim violenta facit.
Vis alia est, longeque modus diversus agendi
Quam sol in cera, vepribus ignis habet.
Cardo sit a verbo; sed recte intellige verbum,
Nec quaere afflatus, sensaque operta Dei.
Neve tuum ad motum potius, quam pondera verbi
Respice, cui debet prona venire fides.
Nam verbum ratio est omni vel pignore maior
Quae dubiis faciat mentibus apta fidem.
Ut verbum accipias: dedit aurem; utque usibus aptes,
Sensibus instruxit nos sua texta Deus.


page Z6b, image: s363

Non agit in cassam discursu et mente figuram,
Sed sensu utentes et ratione, iuvat.
Si modo vota sequi tua sunt: iam gratia traxit,
Qua sine non poteras pectore velle sequi.
Obsequium parvum est, sed magna aversa voluntas;
Sed prece si tentes vincere, victor eris.
Langueat assensus; non languet gratia dantis;
Non habitu iustus sis, sed amore Dei.
Nilque Deo poteris conferre, tuaeque saluti,
Nec nisi quod Christi gratia praestet habes.
Non dat magna fides, non aufert parva salutem;
In merito Christi causa salutis inest.
SED posita in medio est ex aequo gratia cunctis,
Nec tamen invitis, aut violenta datur.
Cumque voluntati restet, licet aegra, facultas:
Obice nos dempto sternere mandat iter.
Incipit a Flatu sanari auctore voluntas;
Ni renuis, tecum gratia sternit iter.
Non vox est eadem, annitens, et causa salutis;
Nil parit annitens, parta sed ante capit.
Detrahitur meritum, non officiosa voluntas;
Non homo res stupida est, et sine mente lapis.
Eligit arbitrium, et ratio est, et lucta renati;
Velle sequi, arbitrii est: sed potuisse, Dei.


page Z7a, image: s364

Cum cutis a squama vellet livente levari:
Te medicum agnoscens Christe, levatus erat.
Saepe suas voluit Solymam conferre sub alas:
Gens et mens Solymae semper iniqua fuit.
Irrita fraus Stygia est, nisi sit tua iuncta voluntas;
Quod Solyma a Milvo es perdita, culpa tua est.
Abdit dona Deus, cor durat, lumine privat:
Hoc est, nolenti gratia nulla datur.
Cum vox missa Deo vestras hodie ibit ad aures:
Parcite vos rigidis obdere corda seris.
Vox ita missa hodie: momento scilicet omni
In promptu est revocans ad meliora Deus.
Vertitur ante fores, et pugnis ostia pulsat;
Si sonus est haustus, cardoque versus: init.
Et pater et natus cum Flatu in pectora migrat
Quae sunt praeceptis obsequiosa Dei.
Felix illa anima est quae Christum sede recepit,
Quo lux, ac animi pax habitante subest.
SED in Christe legens Verbi per munia coetum,
Instrue praecones pectore, et ore tuos.
Artis ope argutae, et ritu sacra exta secantum
Disponat partes ordine quasque suo.
Hi tua deducant cultricem ad munia gentem,
Qui flatu ac igni credula corda lavas.


page Z7b, image: s365

Namque gravem opponis terrorem ex Numinis urna:
Mox ad spes revocas pectora trita novas.
Sed vice fungantur cursorum in munere sacro,
Semper et in promptu sint sua vincla pedum.
Remque suam amittant, ut Christi pignora servent,
Ac ornent studium moribus, arte, fide.
Ore pio attollant clamorem, atque agmina cogant:
Tuque per ipsorum munia sparge sonos.
Non animi concepta sui, et res teste carentes,
Sed tua prudenti verba lepore sonent.
Detineant aures sine flexu in simplice vero;
Iustitia, est niti sanguine Christe tuo.
Redde viam verbi planam, et nil obstet eunti;
Causa viae, et mortis nostra ruina tuae est.


page Z8a, image: s366

ELEGIA EX MATTHAEI Cap. 25. de Idolo.

PLENA gravi motu attigimus iam tempora mundi;
Gens melior semper deteriore loco est.
AEthereae intendunt manifesta pericula causae,
Terraque dat saevas, et maris unda minas.
Expers consilii vis morem inducit inanem;
Fictus farre Deus gaudet honore Dei.
Afficitur donis argenti, et pondere fulvo,
Et totum cultum vastat inane sacrum.
Nomen enim Christi rapit, et probro afficit illud,
Asserit et numen caede frequente suum.
Quique animos fraudi opponunt, et voce refellunt:
Hos longus squalor, lentaque fata necant.
Si cui fata moram extendunt miserabilis aevi,
Huic animi opprimitur lumen inerte situ.
Nec caedum ratio sub aperta luce notetur,
Subdola supposito fercula felle linunt.
Impia fraus, ferro, haud verbo sua iura tuetur;
Sed stat nixa suo pondere causa Dei.


page Z8b, image: s367

Inde voluptatum in caeno se turba volutat;
Non est officii cura, nec ulla Dei.
ERGO premunt orbem decretae a numine poenae;
Teutona bellorum motibus ardet humus.
Ultor et horrendi cultus, morumque malorum
Tendit ab Eoo concitus orbe latro.
Caucasus ex latebris ruffos emittit Apellas,
Nomine quo Turcas provida turba notat.
Namque tenent ritus Iudeae gentis inanes,
Et maculant saevas strage rubente manus.
SED tua iura tuis in alumnis imprime signo,
Poplite ne flexo numina ficta colant:
Hos licet excipiat Chaldei Vatis hiatus,
Serpentem volucrem qui negat esse Deum.
Nec te Christe loco vacuo a cultore requirant,
Aut in secreta sede latere putent:
Sciliciet in coetu qui distat ab agmine Christi,
Et rem more fori tractat, agitque sacram:
Aut procerum ad seriem quos triplex infula velat
Astrictam valida sub ditione tenet:
Alligat et numen certa ad loca: sentit et ipsum
Exigua in crusti parte subesse Deum.
Tu Sol iustitiae vera nos affice luce,
Ne signum, et numen mens vaga ducat idem.


page Aa1a, image: s368

NUNC se blanditiis in amorem, usumque potentum
Applicat ex ficta rem pietate gerens.
Ac opera iuncta patefacti semina veri,
Quaeque tenax veri est candida turba, premit.
O sator, et custos delectae maxime gentis
Vim preme vi, caedem caede, malumque malis.
Vindice te teneat sub iniquo iudice causam;
Libera quae causa est libera iura petit.
Te genus omne pium maneat tutante per orbem:
Nam tibi fatalis pars genus omne pium est.
Duplex gens hominum est quae fallit nomine sponsae,
Inque vicem pugnat, neutraque pondus habet.
Una, palam laevos exercet credula cultus,
Ac specimen crudi grande Draconis habet.
Soli danda Deo rebus dat vota creatis,
Quas animi sensus, vox quoque nostra latet.
Non fidei fundo, sed mori, et pluribus annis
Innixum cultum vixque dolisque tegit.
Altera, fert agni prae se simulacra modesti,
Sed vox cum tumido nota Dracone facit.
Accipit in laevo convivia mystica sensu,
Et quae voce negat, re sacra ficta probat.
Et nisi vis procerum subeat: non arte tueri,
Aut fidei norma vana reperta potest.


page Aa1b, image: s369

Cum sit ab his furiis gens Christi pressa duabus,
Et vivat: Christi vivere constat ope.
Cumque inter varias superet, ceu palma, procellas:
Quod sensu vero est praedita, pignus erit.
Neutra sed illarum de cena sentit ut aequum est,
Sed crasso iungit signa, Deumque modo.
PONERE naturam, et speciem modo farra tenere,
Cum quis inhalavit bis duo verba, ferunt.
Rem quoque finitam sine fine per omnia tendunt,
Corpus ut exiguo pollinis orbe tegant.
Nos hominem supera Christum iam quaerimus arte,
Unde redux lapso tempore censor erit.
Farra pie capiens, capit almum corporis usum,
Seu meriti parti corpore Christe tuo.
Sive, fide evectum, cum vero corpore Christi,
Sive fide meriti, spiritus intus alit.
Iuncta elementa Dei verbo, sacra signa vocantur,
Ergo fine suo praedita signa valent.
Ex pacto veniunt res extera et abdita in unum,
More sacro, aut pacto sunt simul ista duo.
Copulaque ex pacto, ratio illa reciproca signi est
Ad rem signatam foederis instar habens.
Ipsa modi ratio, qua Christi corporis usus
Mutuus est, captum notitiamque supra est.


page Aa2a, image: s370

Ast instrumento fidei modus evenit iste;
Est fidei arcanum corporis usus opus.
Sic neque naturae, sed pacti est copula talis
Factus ubi est unum cum pare quisque sua.
MORE vadis legem pro nobis praestat, et idem
Dat poenam, a nobis quod violata fuit.
Sed virtus, meritumque necis tunc venit in usum,
Applicat hoc propria si sibi quisque fide.
Namque sui causa credens te corpore natum,
Corpore tormentum Christe tulisse crucis:
Is facit apta sibi quae pro se corpore obisti,
Et nati nobis imputat ausa Deus.
Non sibi, sed nobis meruit subiectio Christi;
Applicat ergo fides dona aliena sibi.
Respectumque fides habet haec ad munera Christi,
Inque hoc obiecto nixa valente valet.
Est ratio quae se confert cum sanguine Christi,
Propositasque sibi credula prendit opes.
In meritum Christi fiducia nostra recumbit,
Acceptumque hic fert omne salutis opus.
Hoc meritum ad querulas voces opponit, et omnem
Terrorem et furias legis, et Orce tuas.
Nam meriti fructum lenis Deus imputat illi,
Qui membrum, aut socius sit tibi Christe fide.


page Aa2b, image: s371

Namque fide insertus tibi, seu conductus in unum,
Fit consors frugis quae nece parta tua est.
HOC meritum ut recolat mens, et se pascat in illo:
Apposuit verbo signa sacrata Deus.
Signaque res, rerumve vicem sub pignore praestant;
Rem violat, signum non reverenter habens.
Farre sacro, a solito seu quod secernitur usu,
(Respectum ad Christi iam quia corpus habet:)
Utuntur reprobi solito ceu farre, nec ullum
Respectum ad corpus, quod nota praestat, habent.
Mystica non farris ratio, ritusve sacratus,
Seu farri annexus non movet ordo Dei:
Quod Christi merito confisus, pignore cenae
Externo internam firmet, alatque fidem.
Quod nota cum verbo rationem spectat eandem:
Hinc capitur fidei res utriusque modo.
Cassus ea, est Christi meritorum et corporis exsors;
Hinc reus et caesi corporis huius erit.
Namque fide vacuis manet indelebile crimen
Quo Christo immeritae causa fuere necis.
Non in farre igitur peccant, sed in ordine Christi,
Nam ratio farris mystica, corpus erat.
Unde rei occisi non umquam corporis essent,
Si modo far nudum, vel sine lege vorent.


page Aa3a, image: s372

QUIque fide promissa novi sibi foederis aptat:
More pio cenae firmat, alitque fidem.
Ni Christi meritum omne fide tibi feceris aptum:
Non in te meriti vis erit acta sui.
Ut cibus ex usu tibi sit; fas ore receptes;
Sic externa tua concipe dona fide.
Farra sacrum cenae delecta decenter ad usum
Ex Christi pacto corporis instar agunt.
Qui capit haec, corpusque ex pacto intelligit esse:
Hic usum socium corporis inde capit.
Farra igitur sumens, non sensu corpus, at haustu
Percipit; arcanum est id quod in ore capit.
Cum loquitur Christus, taceat sapientia mundi,
Ille stat in luctis, haec velut umbra fugit.
Haec furiae ad voces muta est: ille ora resolvit
Pro miseris astans tutor, et umbra reis.
Quae caput ex Orco retrahit, facundia vere est,
Lux ad iter vitae, tegmen ad arma necis.
Omnia quae promit sunt verba tenacia veri;
Tu modo quo sensu sint capienda, vide.
Sumere farra iubet, cupidoque attingere gustu:
Farra suum corpus per nova pacta vocat.
Farra pie usurpans, recolensque ita munera Christi,
Vere cum Christi corpore foedus init.


page Aa3b, image: s373

Sive, dato in mortem redimi se corpore credens,
Applicat is corpus, promeritumve sibi.
Lege sacri ritus sunt farra haec mystica corpus;
Sed lex non crasse resque notasque ligat.
Ipse ministerio, quod Verbum ac signa gubernant,
Filius omnipotens Flamine semper adest.
Addita cum verbo sint signa, ut pignora verbi:
Ergo pari praesens est in utrisque modo.
Spiritus arguerit quae sit praesentia Christi;
Ex pacto in cenae munere Christus adest.
Quid prohibet, ne quis rem ter, quater explicet unam,
Quam tam difficilem fecit inane sacrum.
Sumere farra iubet, cupidoque attingere gustu:
Farra suum corpus per nova pacta vocat.
Vera et trita sacris formae ratione loquela est,
Quae non materiae pro ratione valet.
Non in propositam cadit immutatio vocem,
Quaeque huic apposita est nescit habere vicem.
Nec sacra materie mutantur farra, sed usu
Respectuve alio, vel ratione nova.
Copula sed vocum geminarum a more recedit,
Hicque referre aliud, sive notare, sonat.
Crustaque respectu, non re fit corpus, et huius
Est nota, nec crasse res sua iuncta notae est.


page Aa4a, image: s374

Foedere signataeque rei, signique vicissim
Nomen permutant et nota, resque suum.
Coniunctum est pacti ratione, quod orbe remotum est;
Hocque modo rerum nomina signa tenent.
QUARE notitia veri nostrum imbue coetum,
Ac hominum cultus tolle, tuere tuos.
Tu mala nostra leves, et robur cordibus addas,
Ne spe, neve metu sensu sinistra probent.
Neve quies mundi, vel gratia fluxa potentum
Sit potior vera cognitione Dei.
Vesper adest, ne Christe tuum iubar eripe mundo;
Nox, et barbaries in tua templa volat.
Ergo vel ingenua Musarum in sede moreris:
Semper apud Musas res sacra tegmen habet.
Fana regunt, quorum nomen chartaeque putrescent
Ante cavo quam sint copora mersa solo.
Colligit in robur niger omnia spiritus arma
Ut lolium imponat, grana revellat agris.
Tollitur et Moly, et Panacea Melanthonis horto,
Ex Flacii spuma sparsa aconita vigent.
Ut res tractari possint ambage recisa:
Illius ex filo plana reperta via est.
Hic fatuum numen, qui regni est nervus acerbi,
Et cultum usurpat, votaque sacra Dei:


page Aa4b, image: s375

Indiciis Christi personae, et lege sacrorum
Exuit a cultu, nomine, iure, Dei.
Illius (hei) monstri quod vix ex aede revulsum est
Fundamenta iterum per tua templa locant.
Sed tu depositum, quod cura Melanthonis orbi
Tradidit, ad subolis tempora sera trahe.
Haec utraque manu donum amplectetur, et aevi
Praeteriti Cuculos crimen habere feret.
Nam quia noctis avis non Solis sustinet orbem,
Hoc Aquilis usu stulta venire putat.
Provehe Christe diem quo caeli, orbisque colonis
Ora tua in medium conspicienda dabis.
Et tibi selectos cultores ordine ab omni
Afficies vitae rursus honore novae.
Non aerumna premet, non lacrima vindice cassos;
In duros dominos conferet ista Deus.
Tu nunc notitiis nostra instrue pectora veris,
Quas verbi expressit lux patefacta tui.
Sterne solo crusti cultum, sensusque sinistros
Quos gregis ignorant saecula prima sacri.
Dignus laude labor recte res tradere sacras,
Deque Deo humanum posse docere genus.
Cumque luem ob nostram mactata cadaveris instar
Massa tuo innocuo rore rigarit humum:


page Aa5a, image: s376

Cum fidei labris hinc corda trahentia succum
Spiritus arcano more sacratus alat.
Applicat hic meritum quod caeso corpore partum est;
Iuncturae et ratio est inter utrosque tenax.
Ergo aquilis animo contendat, et alta sagaci
Templa fide penetrans pabula quaerat homo:
Virgine qua natus dextram Patris occupat alam,
Et caput ex uno flamine membra regit.
Inde gradum referens dorso super alite nubis
Nos trahet ad lucis foedera certa suae.
Instruet is reditum vi magna, et lumine magno;
Numine cui vis est fine, modoque carens.
Si quoque susceptam spectes ex virgine carnem:
Huic pater in longas ius dedit omne manus.
Praetulit et rebus caelo, terraque creatis,
Ac has privata vincere lege dedit.
Foedere personae quia VERBO innexa perenni
Victa supra est omnes fama et honore gradus.
Scilicet in puncto conceptus cuncta potestas
Re vera huic nexus pro ratione data est.
Cuncta sed ad nitidam carnis spectantia sortem,
Et partis, quae sit sensibus aucta suis:
Praemiaque externo carni advenientia casu,
Ut sunt ascensus, iudiciique decus:


page Aa5b, image: s377

Ipse suo obsequio, et submissa sorte merebat;
Debita quamquam alia lege fuere sibi.
In supera nam parte animae sine more beatus
Semper, et eximia luce repletus erat.
Haec foris in corpus, sive omnia membra redundans
Fecisset durae sortis habere nihil:
Lux dilata Deo nisi dispensante fuisset,
Ut paret ex omni parte salutis opus.
Adde, quod in Verbi personam carne recepta
Huic super omne genus debitus exit honos.
Non igitur vino, vel motibus obruta caecis
Agmina: sed studiis invigilate sacris.
Semper in excubiis versemur, ut obvia sponso
Iungamus gestu simplice signa pedum.
Tolle pedem, varioque oppressos fasce, resolve,
Te lacrimae, et plangor, votaque nostra vocant.
Vincla in vincla trahe, et tortores affice tortu,
Vim factam immeritis, vi graviore preme.
Tu spes desertis a spe, tu tegmen et umbra,
Praesidium, robur, vis, ratioque fugae.
Tu lapsis venia, et pretium: tu gratia, foedus,
Pax animi in Legis fulmine, morte salus.


page Aa6a, image: s378

ELEGIA DE PRODIGIO IN LUNA CONSPECTO

OMnia stant elementa fide; sed in ordine verso
Saepe ferunt laesi tristia signa Dei.
Nox erat, et plenum Phoebe collegerat orbem,
Quem crux in medio scindere visa fuit.
Et latere a laevo dare longum linea tractum,
Iridis in morem signa coloris habens.
Quid coniectore est opus? in contraria vota
Scindentur subito turbida corda ducum.
Multaque se in varias solvet sententia partes,
Quod crux, et vario rima colore monet.
Insita crux Lunae, certe fert omina litis:
Nam docet ex signis fata futura Deus.
Qui sortes caeli rides, en aspice mortes,
Quas terra eximiis fertque feretque viris.
Rege Polona vacat regio: Et res Teutona passim
Nescio quos motus sollicitata dabit.
Fertur apud Belgas furiis Albanus: at illic
Das leto pullos perfide Galle tuos.
Pro scelere huic caelum iam donat Papa: sed errat
Si caelum sceleris perfugium esse putat.
In styge, pro Gallo, atque Albano milite donum
Est ager: hunc agrum dividat emeritis.


page Aa6b, image: s379

Vendere sed mavult aliena, ut propria servet:
Nam styga perpetuo iure tenere cupit.

ELEGIA IN ARCEM Augusti etc.

QUod domino, dominaeque piae, domuique salutem
Afferat: Augustus dux nova tecta subit.
Quae prius [(printer); sic: lprius] hic humili stabat sita regio cultu,
Nunc clarum ad caeli sidera tollit opus.
Si molem, aut artem spectes, vix Itala tellus,
Gallica vix arcem sustinet ora parem.
Quam bene dispositae sedes, quae forma, quis usus,
Quamque aer tenuis, quamque salubris aqua?
Nil ipso domino melius tamen arce tenetur:
Arx igitur nomen de meliore trahit.
Quin, arcis species tanta ratione locata,
Non casu mundum hunc admonet esse satum.
Nam si non arcem facere, aut una atria possunt
Corpora quae nulla praedita mente volant:
Quis putet ex illis mundi fluxisse figuram,
Cuius opus longe plus rationis habet?
Cerne, ratum caeli motum, et signa insita caelo,
Et terrae leges, officiique vices:


page Aa7a, image: s380

Quid rationis egens potuit res condere tantas,
Quas et nosse satis vix ratio ulla potest.
Dum tamen Augustus colit hanc quam condidit arcem,
Hunc quaedam aeternae pascit imago domus:
In quam translati, et tuta velut arce recepti,
Hostis Tartarei despiciemus opes.
Nam cura et ratio condendi firma theatra:
Nos sensum aeternae signat habere domus.
Quo precor ut sero migret, nam verius Orbis
Mite patrocinium, quam gerit imperium.
Ergo domum, et dominum caelesti numina servent,
Qui salvus, nobis omnia salva dabit.

ELEGIA PRO FELICI DISCESsu ex huius vitae miseriis

CHriste Deus, tu nos ad vitae dona creasti:
Sed serpens culpae est fons mihi, culpa necis.
Hinc brevis in mundo est homini mora, nam velut umbra
Vita fugit subito, morsque repente subit.
Utque virens prati flos marcet solis ab aestu,
Sic morbo, et curis corpora fessa cadunt.


page Aa7b, image: s381

Sed nostram massam geris, et vitam inseris ipsi:
Nos ergo aeterna morte perire vetas.
Nec tu qui caput es, tua membra in morte relinques:
Nam vita ex uno Flamine utrisque datur.
Fac tamen ut vitam claudam inter vota, nec erret
Vel lingua, aut ratio luce relicta Dei.
Mens amplexa fide gratis data munera Christi
Det gemitum, si iam vocibus ora carent.
O mihi sub terra quam molliter ossa quiescent,
Si vigilet gremio mens mea Christe tuo.
Vita labor, mors est requies, sed terra cubile,
Causa mei reditus de nece Christus erit.
Cur mortem metuam, mors nil nisi mortis imago est,
Nam merito nitor Christe benigne tuo.
Vermis adhuc spiro, moriturus forte sub horam,
Mors equidem certa est, funeris hora latet.
Ergo nate Dei tibi me nunc offero totum,
Vivam, seu moriar, sanguine vivo tuo.


page Aa8a, image: s382

ELEGIA IN PENTECOSTE

CUm Deus ex nihilo per Verbum condidit orbem,
Res genitas fovit Spiritus ipse Dei.
Mox ubi iussa Dei violasset credulus Adam,
Iustitia amissa est, morsque recepta fuit.
Sed Natus flexit Patrem, cui cura salubri
Temperie poenis constituisse modum.
Dumque reum se supponit pro nomine nostro:
Poenam pro nobis Filius ipse luit.
Et Patris, atque suum Flatum in pia pectora fundit,
Iustitiae ut lapsas ille refingat opes.
Flatus enim lustrat sanctorum lumine mentes,
Et tales motus, quos habet ipse, ciet.
Primaque in hac vita debent fundamina poni,
Donec ad integrum restituamur opus.
Quod nostra exuviae sunt sacri habitacula Flatus:
Certe divinum nos genus esse probat.
Sed domo huic pura est servanda in corpore nostro,
Nec foedam ingluviem tam sacer hospes amat.
Doctrina, et precibus venit hic in pectora Flatus:
Disce igitur, studiis votaque iunge tuis.


page Aa8b, image: s383

Et qui iustitia est pietate iuncta vicissim:
Doctori merces debita danda pio est.
Ergo quisque suum deponat munus ad aram,
Et gratae mentis signa det ante Deum.

ELEGIA IN DIE S. IOHANnis Baptistae

NUlla potest reddi summo par gratia patri,
Quod munus Verbi servat in Orbe sui:
Sicque suam nobis declarat ab aethere mentem,
Colligit et coetus in sua regna sacros.
Hac cum lege tamen servat venerabile munus,
Ut velit egregia pectus ab arte coli.
Ex grege qui linguas, et honestas percipit artes
Excerpit quosdam qui sua sacra ferant.
Ergo aliquis coetus semper fuit arte peritus,
Ceu custos libris additus usque sacris.
Pone tabernaclum collegia certa manebant:
Et prope Iordanem rexit Elisa scholas.
Abiaden Vatem, et Vatum te Christe magistrum
Agmina discentum visa fuere sequi.


page Bb1a, image: s384

Hi mox res gestas Christi sparsere per Orbem,
Monstraruntque homini quae sit ad astra via.
Utque forent similes ventura in saecula coetus:
Adiunxit templis cura vetusta scholas.
Clarus Alexandri stetit olim ludus in urbe,
Quaque urbs Antiochi nomine dicta iacet.
Sic Ephesus Musis dedit hospita tecta disertis,
Et semper pietas artibus aequa fuit.
Talis in hoc nostro nunc cernitur ordine coetus
Ad sacros usus tempus in arte terens.
Velle libros sacros legere, atque educere sensum,
Nec cultum studiis pectus habere bonis:
Est sine subsidiis alarum ad nubila niti,
Et nullis remis currere velle mari.
Ergo Dei moveat primum te gloria, et usus
Publicus, et multa pectus in arte colas.
Et quia vim mentis studii exploratio format:
Hunc morem ludi docta iuventa sequar:
Ut, qui iudicii vult ferre insignia nostri,
Ille suum nomen det mihi more scholae.


page Bb1b, image: s385

ELEGIA DE URBE SLAcawalda

COlligat ut sacros coetus sibi: cogit in unum
Urbibus exstructis agmina certa Deus.
Mutuaque ut vitam servare negotia possint:
Res varias variis addidit ipse locis.
Mittit odoratas messes niger accola Gangis:
Dant Chalybes ferrum: tura, Sabaeus ager.
Hala, salis fontes: vallis Ioachimica, massas
Exhibet argenti: terra Boema cupri.
Scoria dat nomen silvae, qua nobilis urbs est,
Haec albi ex plumbi semine vasa facit.
Nam nigros lapides educit fossor ab antris,
Argenti species his tamen igne venit.
Fusilis et massa haec variae accipit ora figurae,
Quae decus, ac usum convenienter habet.
Sed natura loci, situs urbis, forma domorum,
Et terrae ratio est commoda, et apta coli.
Gens ipsa, officii plena est: fas, iura, fidemque
Curat, et in pretio est cum probitate pudor.
Tum rectis studiis locus est, et in arte peritos
Subsidiis retinet turba verenda patrum.


page Bb2a, image: s386

Suaviaque exercent cives discrimina vocum,
Musas ut sedes hic habuisse putes.
Externisque viris patrum facit ordo benigne,
Et generosa offert munera Bacche tua.
Hic mos, officiumque valet, quo Roma vetusta
Nomine, quo Cecropis gens celebrata fuit.
Massiliae laudem tribuunt, quod regula morum
Stricta, quod artis ibi plurimus esset amor.
Huic urbi melior laus est, quod caelica templis
Vox sonat, et rectam pandit ad astra viam.
Quodque piis gregibus sedem, victumque ministrat,
Nec falsae admittit religionis opus.
Et mores populi flectit reverentia legum,
Nec sine censura turpia facta manent.
Magnaque pars mecum sub eodem educta magistro
In studiis hausit semina prima bonis.
Quare cum veteri mihi cognita turba sit usu,
Quae nunc eximium possidet ampla decus:
Iure meae Musae afficiunt hanc laudibus urbem;
Te pax immunem turbine Martis alat.
Et tu nate Deo praesenti numine serves
Cum patria patres, cum dominisque domos.
Seminibusque datis fecundas effice venas,
Cum Patre, cum flatu cuncta metalla creans.


page Bb2b, image: s387

Atque sacros coetus hac collige semper in urbe:
Sic aeris venae, sic tibi crescet honos.

IDYLLION

GRex avium quidam cui pinguia carmina curae,
Hostis erat cantus o Philomela tui.
Nec post fata piae volucris volucrum ira quievit,
Versa in discipulos pestis acerba fuit.
Nam si Lusciniae regnaret Musa per hortos,
Non erit agresti gratia magna sono.
Ergo conventus agit, et tua carmina carpit,
Carminis et socios o Philomela tui.
Sed dum quisque loco sua sensa reponere tendit,
Discordi solvit guttura quisque sono:
Nec potuit ferri sententia certa sub auras,
Coetus ita infecta lege solutus erat.
Saepe Dei numen res explicat ordine verso,
Saepe malas etiam dispulit Auster aves.
O rauci artifices formandae vocis, abite,
Nam geritis curvis aemula rostra tubis.
Insita sunt vobis odia in candoris amantes,
Et verax ratio non habet ulla locum.


page Bb3a, image: s388

Nostra salus posita est discordi in carmine vestro,
Ite, nec argutis auribus este graves.
Litora amant strepitus raucarum curva volucrum,
Horti cum placido carmine foedus habent.

ELEGIA DE BUBONE

NOcte fere media volat in sacra culmina Bubo,
Raucaque ferali dimovet ora sono:
Hic ubi nunc sacri cineres in pace quiescunt
Magne Luthere tui, docte Philippe tui.
Ex vitio caeli praesentit funera terrae;
Naturis avium vis solet esse sagax.
Haec quid avis diri prae se ferat ominis, audi;
Cum cycnis ululae sunt in honore pari.
Hae vota et studia impediunt, rumpuntque quietem.
Ut quis non homines, sed putet esse feras.
Ergo relicta pio grege stabunt atria ludi,
Martiaque hic sedes est habitura cohors.
Dum premitis verbis gravibus nos, nostraque cives:
Poscitis ad vestros talia fata lares.
Non ego, sed Bubo vobis haec omina dictat,
Cui querula in tota contio nocte sonat.


page Bb3b, image: s389

Voce lacessiti manes, et membra Philippi,
Numinis appellant nostra per ora fidem.
Leucorin asperitas morum, et mala gratia perdet,
Hospitibus Musis scilicet hostis erat.
Fata suos alia cultores sede reponent;
In melius cedunt fata sinistra piis.
Si lux doctrinae fulgeret, honestaque vita:
Extraheret poenae tempora forte Deus.
Sed quae sint hominum facta immoderata, videtis
Fata igitur factis convenienter eunt.

ELEGIA IN DIE MATTHAEI, Apostoli et Evangelistae: Matth. Cap. 9

OBvia lux memorem Matthaei servat honorem,
Qui res descripsit codice Christe tuas.
Is primum Solymae tradens praecepta per oras
Eloquio flexit pectora dura suo.
Moxque iugo Christi Macedum ferra colla subegit:
Inde sitos Austris sub regione viros.
Hyrtaceo tandem vita privatus ab ense
Conditus in molli Persidos urbe iacet.


page Bb4a, image: s390

Nec tormenta viam potuerunt claudere luci,
Sed caedes aliis nil nisi semen erat.
Hic redimens portus, et pascua publica manceps
Exegit quaestus, aera, tributa, lucrum.
Qui tamen invitat sontes ad taedia culpae
Huic latus in mensa contulit ipse suum.
Vertat ut errantes ad callem, apparuit Orbi;
Est lassis medico, qui mala tollat, opus.
NOS igitur pressos morbo, auxiliumque vocantes
Fomento miseris conveniente leves.
Ipse latus confer nobis in crimina lapsis,
Ac animi pastu tabida corda fove.
Concipe nunc curam coetus tua iura professi,
Cui corpus senii languet inerte situ.
Afficit hoc varii moles congesta laboris,
Et pars fatali non caret ulla lue.
Vertitur in pompam pia sors, hamumque lucelli;
Religio ad quaestum per fora sacra sedet.
SEd tu cassa notae talis quaedam excipe membra,
Quae morbi artificem te statuisse velint:
Nos quia censura solvisti legis acerba,
Et patre placato vitaque fasque redit.
Quodque foro Mosis, rituque leventur, et umbris,
Auctor es his pacto qui subiere novo.


page Bb4b, image: s391

Arguis et sensus Pharisaeae fecis inanes,
Quod prior officio est scaenica pompa sacri.
Fraus ea nocte premit doctrinae lumina verae,
Et falsa specie nescia corda capit.
Non Deus est gestu, sed mente, fideque colendus;
Nec mos, sed fidei regula pondus habet.
Non hominum inventis, sed Christi nitere legi;
Non veteri standum est more, sed ore Dei.
ERGO situ absterso sententia vera triumphet,
Omnis et in ventos ritus inanis eat.
Obsequium tabulae conforme utrique refinge,
Et similes motus effice Christe tibi.
Nixa fides Christi merito, et mens conscia recti,
Haec sunt militae parmaque et arma piae.
His animum induti, ac ad libera iura reducti,
Nos erimus lateri consita turba tuo.
Felices animae, supero quibus annuis orbe
Perpetuum mensae fodus habere tuae.


page Bb5a, image: s392

ELEGIA IN DIE RECORDATIonis Apostolorum Simonis et Iudae, filiorum Mariae, sororis matris Christi.

CUm Stygio asseruit vinctas a praeside mentes,
Et subiit lusus, vulnera, fata Deus:
Tum pompam instituens supera ad convexa revertit,
Vincla premens vinclis, infera monstra pede.
Ite, ait, o socii, et dispergite semina vitae,
Et meriti famam voce referte mei.
Mox in nube cava caelo successit aperto,
Et patrio lateri contulit ipse latus.
Hinc sacra collectos invadens Aura ministros
Omnia linguarum munera nosse dedit.
AEtheris hoc haustu suscepto, et numine pleni
Per varia eductos regna tulere pedes.
Iustitiae Solis fervor deduxit euntes,
Praetuli et lucem dives amore fides.
Ergo resolverunt delusum ambagibus Orbem,
Et fas, et ritus exeruere pios.
Quaque pater vastis humana potentia terris,
Diffudit placidos gratia laeta sonos.


page Bb5b, image: s393

Exemitque animis nubem, lucemque reponens
Ad caelum e Stygia colla palude tulit.
Et rabiem flexit procerum, submissaque Christi
Legibus effecit sceptra profana sacris.
Non quod rem gereret ferro, sed voce magistra
Subiiceret leni pectora mota iugo.
Non vi, sed verbo Christus sua regna tuetur,
Et praesul generi iura dat ipse pio.
Iura Dei accepit Pharos excita voce Simonis,
Germina quae terrae est, et venerata canem.
Effera gens Ponti Iudae sacra frena recepit,
Inque animum induxit caelica iussa sequi.
Inter et Euphratem, celeremque iacentia Tigrim
Ad superum leges oppida culta tulit.
SED si moverunt verbis odia aspera mundi,
Iuris et expertem vim subiere ducum.
Nam quia mortali sors horum a fece recessit:
Gratia mortalis nulla secuta fuit.
O regio infelix quae pellis lumina mundi,
Et pascis catulos in tua fata lupi.
Non hominum favor excepit pia sacra ferentes,
Doctrinae pretium triste tulere suae.
Invidiae vitam subiectam egere, nec ullo
Crimine tormentis membra terenda dabant.
Praebuit exemplum suffixus membra magister
Quam det pro meritis splendidus ordo vicem.


page Bb6a, image: s394

NOS quoque diversos a sordibus excipe mundi,
Nec tua communem pars trahat icta luem.
Adiice nos ad sacra tui commercia coetus,
In quo vult sedem numen habere suam.
Unus amor iunctos, Patri conducat in unum,
Hunc nexum Flatu conciliante tuo.
Non mundi incutiat censura sinistra pavorem,
Nec vis a vera nos ratione trahat.
AEquo animo tecum communia fata feramus,
Crimina, terrores, vim, probra, vincla, neces.
Excepere eadem meliores fulmina nobis;
Ferre homines par est, quae tulit ipse Deus.
Signa sui domini servant impressa ministri,
Conformesque eadem mortis imago facit.
Sed tua mors sola est pretium pro crimine mundi,
Assertrix pretii mors modo nostra tui est.
Qui te Christe animo fert, nulla pericla veretur;
Vivit, et est rerum Christus ubique potens.
Non sine caelesti venia quicquam evenit ulli;
Mens supera in toto digerit Orbe vices.
Pellite nos vestris, si fas est, pellite regnis,
Nexibus in cunctos aut retinete dies:
Membra reponatis radiis inserta rotarum:
Erigite in nostras garrula tigna gulas:


page Bb6b, image: s395

Non genua inflectet sua Mardochaeus ad illum
Qui sibi divini poscit honoris opus.
Fac domino placeas, nec praefer iniqua potentum
Iussa; fugax horum est gratia, firma Dei est.
Spiret Hamam laqueos, trabibusque cadavera nectat,
Pondus erit trabibus non minus ille suis.
Post vatum caedes sibi cor mucrone resolvit
Crudus Achab, vindex criminis ipse sui.
Omnes flant animam non sicca morte feroces,
Et furias vivi quae comitantur habent.
Hinc errore movent cumulum fora fanaque in unum:
Obvius invidiae est qui meliora monet.
Non odiis ullus vacat ordo, et turbine regnum:
In subitam erumpet tecta favilla facem.
Vix rudis in tacito cohibet se fomite flamma,
Omnia quin lato vertice tecta premat.
Ut cessent proceres, tamen excitat arma Sophistes,
Gloriaque est, tumidos quae latuisse vetet.
Semper ab his caedes, offensa, repulsa, resultant,
Nosque movent nidis, ordine, luce, gradu.
Accidit haec sanctis etiam fortuna magistris,
Facta sit ut verbis non nisi morte fides.
CAsibus his tacti te Christe in vota vocamus,
His aliqua ut serves tu tibi membra locis.


page Bb7a, image: s396

Tu gregis es custos pretio tibi sanguinis empti:
Hauriat ergo tuos pectore, et aure sonos;
Obstruat [(printer); sic: Observat] horrendis etiam sermonibus aurem;
Serpentum hos mores more referre iuvet.
Cetera simplicibus respondens vita columbis,
Nil habeat fellis, saevitiaeque nihil.

ELEGIA IN DIE PURIFICATIonis Mariae; Lucae 2.

CUra Dei Isaciae civilia foedera gentis
Constituit nervis, ordine, lege, modo.
Addidit et ritus, qui vim pro corporis usu,
Proque foro, et sacra sorte latenter habent.
Lex de sorde data est, neque vult hanc corpore tangi
Quae sub Lucinae vincta labore iacet.
Est quoque de matrum lex fetibus edita primis,
Qui per torquatas mox redimantur aves.
Ordinis in vita praecepta arcana notantur,
Gratiaque officio quod sit habenda sacro.


page Bb7b, image: s397

Quin etiam hanc vario pollutam crimine massam
Innuit abstergi sanguine Christe tuo.
Primus es ante omnes genitu, sed temporis exsors,
Ac de natura Patris imago sata.
Tuque voluntatem Patris ore interprete pandis;
Ipse pater gentes ad tua dicta vocat.
NOS nostra illuviem residentem in carne dolemus;
Te lustrante novus migrat in ossa vigor.
Auxilium morbi nostri te pendet ab uno;
Tu nisi des vitam, massa iacemus iners.
Utque sacri Flatus animum integritate refingis,
Cum comes it, quando gratia voce trahit.
Nam legere hac gressum debet submissa voluntas,
Qua caelestis agunt iussa verenda Patris.
Nosque tui causa genitor complexus amore
Insita pro veris pignora semper habet.
Quam sit in humanum genus illius aequa voluntas:
In cruce tu pendens es manifesta fides.
Ut servum eriperet leti de iure merentem:
Labe carens natus traderis ipse neci.
Quique fide tua dona suos convertit ad usus,
Sive animo a meritis pendet hiante tuis:
Huic non horrifica turbantur imagine sensus,
Sed mens ex luteo tegmine laeta volat.


page Bb8a, image: s398

Nam Christi est merito et prece reddita gratia Patris;
Lex sine censura, mors sine dente iacet.
Insita membra tibi non sensus funeris angit,
Sed pax est animo, corporibusque quies.
Hinc praeter solitum caeli dulcedine tacti
Dant animas inter vota canora pias:
Qualis olor vere Simeon in crinibus albis,
Amplectens Christum pectore, fata vocat.
Exprimit huic caeli gustus sub funere carmen,
Praeque pio motu lumina rore madent.
Tum sic et pueri, et matris, coetusque sacrati
Fata, Dei flatu pectus agente, canit.
ETSI res hominum in melius fert sanguine Christus,
Et lux est gentis quam necis umbra premit:
Huic tamen opponent animos, dictisque negabit
Plurima divinis gens adhibere fidem.
Dumque utrumque latus lapis in fundamine iungit,
Ac una populos nectit utrosque fide:
En lapis a templi structoribus iste repulsam,
A sacri officii praeside gente, feret.
Vox, habitusque Dei pariet fastidia multis,
Et causa abducent a meliore pedem.
Hei scelus, impingunt dictis in numen acerbis;
Corporis aut veri remque modumque negant.


page Bb8b, image: s399

Pars, quibus in sese est fiducia falsa salutis,
De meritis huius verba minora ferent.
Officium Christi voce asperiore notabunt,
Qui Christum afficiet laude, nefandus erit.
Mundus habet sanctos pro diro pondere terrae;
Nil aeque miserum est quam pia sacra ferens.
Mater inops rerum, et pia gens velut altera mater,
Saucia non uno corda dolore geret.
Omnis vis procerum, et si qua experientia mundi est,
Cum Christo audebit conseruisse manum.
Vincla, fugas, caedes, et quae non fata subibit?
Summa dies ipsi est prima futura quies.
PAUCA tamen sacrae se tollent semina gentis,
Sed Domini a fatis non aliena sui.
Huius nixa fides erit hac in rupe salutis,
Ne veniant Stygii sub fera iura ducis.
Non hi percipiunt sensum ex aspergine leti,
Sed merito pueri dona salutis habent.
SENSUS hic oracli est, senior quo numine plenus
Et pueri, et matris fata futura docet.
ANNA suas centum prope spes extendit ad annos,
Quas tandem explevit Numinis ora videns.
Asserit esse Deum hunc quem cingit fascia carnis,
Quique iugo Isacium subtrahet omne genus.


page Cc1a, image: s400

Vi Stygia, et leti pedicis, et mole reatus
Sanguinis absolvet vi potiore sui.
Cura sibi, votis dare tempus, templa tueri,
Et maestos vidua ducere forte dies.
Cui sua sors curae est, morumque imitator Oniae
Non mundi ingeritur lite, beatus erit.
Et cum fata prement adverso turbine mundum:
Transferet hunc Lothi more superna manus.
Urunt igne faces, et ab igne uruntur eodem;
Qui fax est belli, seditione perit.
LIBERA non illa vox tempestate sonabat,
Sed gravis in Solymo limite motus erat.
Rectorum furiae, et velati in fronte tiaris
Doctrinae ad cursus opposuere moram.
Semper habent foedus vis cruda, et cultus inanis,
Nec nisi vi, fallax promovet auctor opus.
Non tamen a recta Simeon ratione recessit,
Propositique tenax Flamine factus erat.
Huic promissa animos tollebant edita caelo
Ante diem fati cernat ut ora Dei.
Ergo pium versans tremula inter bracchia pondus
Corda fide, et visu lumen utrumque levat.
Tum plausu excipiens has rumpit pectore voces
Cantator Simeon funeris ipse sui.


page Cc1b, image: s401

Nunc rex summe tuum cultorem in pace resolvis,
Et res respondet vocibus ipsa tuis.
Nam prius his oculis quam nox offusa sit, offers
Ora Dei, de quo provenit alma salus.
Hunc, et non alium, proponis gentibus Orbis,
Ut mentem, atque oculos in sua dona ferant.
Luxque vagae gentis rationem ad sidera pandit,
Ac est Isaciae gloria vera domus.
ECCE fidem rebus quae sint sine more futurae
Astruit in vario sexus uterque gradu.
Virgo, Deum generat; parit infecunda tot annis;
Mutus verba sonat; Helisabeque canit;
Dona sagax caeli fert advena; gestit in alvo
Matris honos, vates; praedicat orba viro.
Expectat vitae dominum is cui vita peracta est;
AEthere promissum, cernit in orbe Deum.
NOSTRA fides oculos etiam ad te Christe reflectit,
Spesque a pollicitis pendet anhela tuis.
Notitiaque tuae personae emergit ab umbris
Quae mundum falsis implicuere sonis.
Non res naturae, natura ex virgine tracta
Verbi personae nexa repente fuit.
Non homo, sed natura hominis de virgine sumpta est;
Nec nata est, quamvis illa creata fuit.


page Cc2a, image: s402

Cum sine re nasci nequeat natura: recepit
Hanc Verbum in propriam rem, specimenve suum.
Unde Deus, Verbumve Dei de virgine natum est,
Quae persona genus continet una duplex.
Nestoriusque negat Christum cum numine natum:
Quod natura Dei lucida matre caret.
Hinc errore duas personas addidit uni,
Ex quibus una polo nixa sit, una solo.
Semper erat Verbum, velut et Pater, Auraque vivax
Divinum specimen, resve vigore suo.
Tempore sed certo factum est res carnis; et illa
Quae fuerat Verbi res, modo carnis erat.
Carnis rem propriam Verbum praevenit, et huius
Naturam, in propriam rem sibi traxit idem.
Et quia re propria natura humana carebat:
Hinc Deus, haud aliquis virgine natus homo est.
Hincque pati ignarus, natura est passus in illa
Quae potuit casus, tormina, fata pati.
Seu: quia non vicibus Deus est obnoxius ullis:
In propria voluit carne subire vices.
Quem Simeon ulnis gestat, fer pectore Christum,
Sic poteris laeto claudere finde dies.
Hunc oculis ac mente hausit; nam Christus in una
Est homo persona, verus itemque Deus.


page Cc2b, image: s403

Quoque oculo fuit haustus homo, Deus haustus eodem est;
Sed non naturae pro ratione suae.
Quin, quo visa caro est, visum est quoque tempore VERBUM;
Accipe, personae pro ratione suae.
Namque caro in Verbi propria re consita nexu est,
Ac eadem carnis res, eademque Dei est.
Verbum, sive Deus, concreta, abstractaque vox est;
Naturam haec, specimen denotat illa Dei.
Est pro natura, aut abstractis vocibus usus
Nestorius, (Verbum, seu Deus), hisce notis.
Nemo Deum vidit; naturam scilicet huius,
Hunc tamen et Simeon lumine mentis obit.
Perque fidem agnovit Numen; tum mente notavit
Quod fuit assumptum virgine carnis opus,
Et quod idem ac unum specimen carnisque Deique est,
Expendit lancis sub ratione piae.
Sic Deus in terris est visus, et agmina iunxit,
Obviaque in mediis coetibus ora tulit.
Quodque in re Verbi duplex natura cohaeret:
Integra naturae vis utriusque manet.
Eutychis impietas confundit utrasque sub unum,
Naturasque inter se coiisse putat.
Hinc sua iura Deus carni communia reddat,
Et neutrum maneat quod fuit ante genus.


page Cc3a, image: s404

Nec Deus, aut homo sit, sed quidam ab utrisque resultans,
Et divinus homo, et factus in Orbe Deus.
HOS furiae impulerant, ut Christo indigna referrent,
Et monstro afficerent corda, domosque Dei.
Omnibus his Cuculi mores, et carmine corvi;
Ungue manus horrent, angue plicante pedes.
His furiae inspirant texta illudentia Christum,
Suntque hominum clades, monstra, procella, lues.
NOS te nate Dei complexu ac mente tenentes
Pax animi, et cantu mors obeunda manet.
Nos animi luctas inter, tormentaque leti
Christe fide arripimus te, meritumque tuum.
Teque pio motu suprema in sorte vocamus,
Nec tua de nostro pectore imago cadit.
Qualis vel Simeon, tuus aut luctator avitus
Dicitur Isacides implicuisse manus.
Flamine tu sacro vires impelle remissas,
Lumen et in tenebris praefer, ad astra gradum.
Ambiguos abole sensus, et vera reclude,
Ac animi morbos in meliora refer.
Pande Dei famam, et voces sine teste refuta;
Assere ad Isaciae nos quoque membra domus.
Tu decus, et flos es populi; tu publicus index
Certa quod huic populo est edita fama Dei.


page Cc3b, image: s405

Trade tui meriti nobis, et numinis usum,
Quo natura dolis capta Draconis eget.
Obtege nos blandis veniae quibus uteris alis:
Sis patris ad iustas tegmen et umbra faces.
Tu Sol iustitiae, et vitae melioris origo;
Lux tua, nostra via est, mors tua, nostra salus.

ELEGIA IN NATALEM Domini

OMnis agit grates hodie gens credula Christo,
Quod sumpta reparat carne salutis opus.
Non vult perpetuam a caelo nos ferre repulsam,
Sed veniam nobis impetrat ante Patrem.
Fasciaque aerumnis subiecta apparet in Orbe,
Insertosque humeris portat ad astra suis.
Utque deos faceret nos terrae ex stirpe creatos,
Ipse Deus veniens aethere factus homo est.
Semper erat cum patre Deus par numine et aevo:
Nec tamen amisit quod sibi semper erat.
Vult fieri quod fecit opus; res mira, quod implens
Cum patre cuncta Deus ventre tenetur homo.


page Cc4a, image: s406

Ipse Deo vicibus factis hominem addidit imum,
Inque homine haud summum perdidit ipse Deum.
Tempora nascendi per matrem accepit in Orbe,
Qui sine temporibus de patre natus erat.
Perque hominem satus ipse Deo gressum intulit orbi,
Ante hominem cuius vi satus Orbis erat.
Salve laeta dies, et tanti conscia partus,
Qua de patre Deus matre resultat homo.
Non sero impletum est quod semper credidit Orbis;
Pectore gessit Adam, quem premit ore Ioseph.
Ergo genus duplex persona substat in una,
Salvaque vis generi perstat utrimque sua.
SED qua nos ratione deos Deus efficit auctor,
Nos, qui vile lutum, et vermibus esca sumus?
Venit nos homines consortes reddere rerum,
Et quicquid caeli regia lucis habet.
Copia quae rebus nullis est apta creatis,
Soli, iure sui numinis, apta Deo est.
Sed quia naturae non vis est ista creatae,
Qua tanti finis copia facta datur:
Tunc positis supra naturam rebus egebat,
Lapsus ut hunc finem consequeretur homo.
Nam nos restituit cum patre in foedus avorum,
A quo disiunxit pectora nostra lues.


page Cc4b, image: s407

Inde via ad caelum, non velo, ut tempore Legis,
Sed cum doctrinae luce reclusa fuit.
Vimque suae vitae exemplis, Deus addidit ipsi;
Legis et instituit mystica signa novae.
Tum, quae non ortu, progressu, morte, regressu,
Ascensuque tulit munera parta suo.
Et quicquid meruit, nobis concedit habendum,
Quaeque tulit nostro nomine, nostra facit.
Et nos iustitia fruimur sibi sanguine parta;
Quodque Deo partum est munus, id omne meum est.
Tum sumptam carnem pro nobis, fataque carnis,
Seu pretium, ad Patris iugiter ora refert.
Flaminis is ritu pro nostra vota salute
Exhibet, ac ipsum se litat ante patrem.
Hac prece, et his meritis, et gratia prima, vigorque
Huius: item Flatus sunt bona parta sacri.
QUAS tamen is vires agit in pia pectora lapsus?
Luce sua replet, torret amore suo.
Subiicit his robur, pascit dulcedine sensus,
Fert animo pacem, cor sine labe creat.
Huc tua tendebant merita ac benefacta redemptor,
Spiritus ut fibris incidat iste piis.
Namque ut propositae tangatur meta salutis:
Omnigena praesens vis sua praestat ope.


page Cc5a, image: s408

Et quid abesse potest illis ad lumina vitae,
In quibus hic vitae praeses et auctor inest:
Qui monitis formet, freno regat, obtegat umbra,
Offensa vacuos reddat, ab hoste levet?
Omnia quae nobis merito ac vi contulit unus,
Qui datus in medium est conciliare duos.
Hicque suae insertos massae nos servat in ipsa,
Ac in carne sua reddita nostra Deo est.
Nati victa prece est patris ira, solutaque nexu
Gratia proposito pignore facta fuit.
Ordine iustitiae fuit aequum ut poena valeret,
Si luat hanc sontum nomine, labe carens.
Utque pari ad culpam pretium se pondere ferret:
Qui solvat pretium conguit esse Deum.
Nam Verbi et carnis specimen conventus in unum
Pro nostra pretium labe valere facit.
Nulla patris flammas natura abolere valebat:
Vitae ac iustitiae dona referre novae:
Nullaque consilium ingreditur natura paternum,
Offerat ut nostra pro vice vota Deo.
Gratia, promissique fides, res ipsa, sine umbris
Cum nato nobis nata fuere Deo.
Pertinet ad miseros quam perfert gratia Christus;
Munera sed nobis applicat ista, fides.


page Cc5b, image: s409

Excipe cum venit, nec voce repelle vocantem;
Quam poenam in rigidos sancit, Apella docet.
Te puerum spernit, doctorem expellit, adultum
Occidit, maius non potuere nefas.
Egit amor nostri te nostram assumere carnem,
Verus homo humanas res ut ab hoste feras.
HAEC bona cum sacri spargant in voce ministri:
Declaret gratam munere quisque vicem.

ELEGIA IN TUMULUM FILIOlae carissimae, ANNAE, quae in oppido Beltzig Anno 1582. 30. Novemb. in Christo obdormivit, ac circa aram templi, in spe resurrectionis, deposita est.

QUAM Maior vates Cunegunda ex matre creavit:
ANNA tori primum quae mihi pignus erat:
Quae patris ingenium, et virtutem matris habebat:
Hei dolor, ante diem rapta quiescit humo.
Huc ex Leucorea pater illam transtulit urbe
Declinans rapidae semina sparsa luis.


page Cc6a, image: s410

O Vatum ignarae mentes; vis humida, fluxu
Continuo pectus, vocem, animamque premit.
Amisi sociamque precum, curaeque levamen,
Delicias, lusus, gaudia, fulcra, decus.
Post superum numen, (pietas divina dolori
Ignosce humano;) tu mihi numen eras.
Indoli cum mira species fuit oris honesta;
Mens, sine praeceptis fasque piumque colens.
Maior erat sexu virtus, aetate, facultas
In prece, in obsequiis, inque timore Dei.
Perque fidem vivens habitabat pectore Christus,
Et Flatu ad speciem finxit agente suam.
Spes de te tacito laetas in corde fovebam,
Ut iucunda viro virgo aliquando fores:
Nam tibi virtutum tot consita semina menti,
Dulce patri specimen flore recente dabant.
Hei mihi, mors subito tulit ictu semina, florem,
Et spes iucunda frugis adempta patri est.
Quicquid dulce fuit mihi, quicquid amabile terris,
Id tecum in tumulo conditur omne tuo.
Spicula te mortis strinxere: ego vulnera sensi;
Vox sensum hunc lenit spes mihi certa tui.
Namque tuae exuviae quod et instrumenta fuerunt,
Per quae viva suum Flamma peregit opus:


page Cc6b, image: s411

Quodque fide in Christi massa vivace cohaerent:
Vita quoque ex Christi Flamine rursus erit.
Mens vigilat, cernitque triplex in lumine numen:
Sed massam repetet quae modo dormit humo.
ANNA, patris quondam Maioris sola voluptas,
Hanc pro delitiis carmine reddo vicem.
ANNA sono Hebraeo est mater cui gratia curae est;
Gratia seu retro, aut ante legaris, eras.
O cito dulce iubar tollat, quae praeside CHRISTO
Te mihi, meque tibi reddat amica dies.

IN EFFICIEM EIUSdem, sub cuius pedibus Mors est expressa.

VIta, via ad mortem est; Mors sub pede denotat istud;
Sed tantum exuvias ora reflexa petunt.
Ultra non potuit; Nam de me CHRISTE reatum
In te convertens vita, salusque mea es.
Hinc tibi nixa fide somnum pro morte recepi;
Mors igitur nihil est, sub pedibusque iacet.


page Cc7a, image: s412

Beatis Manibus Filiolae suae, CONCORDIAE, quae eodem anno 15. Decemb. ANNAM sororem eodem morbi genere secuta est.

CUi MAIOR pater est, et habet CONCORDIA nomen,
AEqua sequens ANNAE fata sororis obit,
Patris imago fuit, cui gestu, murmure, risu
Indolis optatae signaque spemque dabat.
Sed spem cum signis mors nono mense recidit,
Et desiderium liquit inane patri.
Sed quid inane vocat? Tu CHRISTE obnoxia morti
Labe sua, reddis sanguine viva tuo.
Felices animae quae sacro in fonte dederunt,
Inque data Christo se tenuere fide.
Vidit enim, et vicit subito discrimina vitae;
Ergo brevem vitam est longa secuta salus.
De pictura in monumento eiusdem expressa.
ERigor ex urna, dum tu mihi tendis in urnam
CHRISTE manum ex cunis officiose tuis.
Innuis esse tuo mortis medicamen in ortu;
Perque tuas cunas urna cubile meum est.


page Cc7b, image: s413

Estque Deum ac homines inter concordia factus;
Ergo mihi prosit quod gero nomen idem.
IN TUMULUM ANNAE, D. IOHANNIS Maioris, Poetae ac Theologi CL. Filiolae, ut ingeniosissimae ita desideratissimae, e)pi/vgramma.
HAc Amor et maeror patris, Anna, quiescit in urna,
Quae Maiore tulit nobile vate genus.
Ante suos virtus se plurima prodidit annos,
Indolis et patriae signa notanda dedit.
Hinc patris in subolem maior, cum viveret, ardor,
Maior adhuc maeror, cum moreretur, erat.
Iustus uterque patri ciet alto corde querelas,
Nec scit amor finem, maeror habere modum.
Digna Sibyllinos fuerat superasset ut annos,
Et patris optata fata levasset ope:
Sed quia maior erat Superi Patris ardor in Anna:
Hanc Deus ante diem morte sub astra tulit.
Hic cum laetitiae consors sit facta perennis:
Nata vetat maestum fata dolere patrem.
Namque piis vitae mors cum sit origo beatae,
Vivere debet amor, maeror amore mori.
Hos quia nata rogat, monitis Iova maximus urget,
Obsequio cedat victus utrisque pater.


page Cc8a, image: s414

Ergo quiescat humo maeror, qua nata quiescit,
Vivat et in caelo, mens ubi vivit, amor.
Quod precor, eventu probet alti gratia IOVAE,
Nomina quae natae grata, patrique dedit.
Wilhelmus Actius Iutrebocensis.

ALIUD EIUSDEM

CUi Charites nomen, vates cui stemmata Maior,
Maior Apollinea maximus arte, dedit:
Anna Sibyllinis fueram quae dignior annis,
Ante diem, fati lege soluta cado.
Vivida mens caelo successit, at ossa sepulcro,
Mortua quae vitam patris ab arte ferent.
Nomen et ingenium mihi quae tribuere Camenae,
Ludibus ornabunt hic mea fata suis.
At tuba caelicolum summis ubi clanget ab astris,
Astra fide, quae mens nunc tenet, ossa petent.

FINIS.


page Cc8b, image: s415

[Gap desc: errata]