COROLLARIVM SIVE Appendix.
MVlta sunt et varia Lusuum praesertim Poeticorum genera: quae partim Aenigmatis, partim Logogriphis accommodari possunt. De quibus in calce opusculi huius quaedam monere operae pretium fuerit.
Sunt vero ex his persimiles Logogriphis primum versus deriuati: cum scilicet casus casum, et simplex suum compositum sequitur: vt
Inuia virtuti nulla est via:
Item.
Longae procul longis via diuidit inuia terris.
Cuius generis sunt et illa Graecorum: et id genus alia.
Deinde et versus serpentini (quos vocant) huc pertinent: qui in se recurrunt, initio consentiente fine: vt in illo Horatii:
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
Item versus declinati siue coniugati, cuiulmodi sunt hi:
Mala mali malo mala contulit omnia mundo.
Mors mortis morti mortem nisi morte dedisset:
Coelorum nobis ianua clausa foret.
Mors mortis morti mortem mors morte redemit.
Morti morte tua mortem moriendo dedisti:
Mors tua sit mortis Christe medela meae.
Esto quod es quod et est alius, sine quemlibet esse:
Quod non es, nolis: quod potes esse velis.
Nescio quid sit amor, nec amo, nec amor, nec amaui:
Hoc scio, quisquis amat, vritur igne graui.
Praeterea versus retrogradi, seu (vt Sidonius vocat) Recurrentes, retrouersis scilicet scandendo dictionibus, vt in illo Maronis:
Musa mihi caussas memora, quo numine Laeso.
Laeso numine quo memora caussas mihi Musa.
Cuiusmodi est quoque hoc de Abelis et Caini sacrificio vulgatum distichon, sensu plane diuerso:
Sacrum pingue dabo, non macrum sacrificabo:
Sacrificabo macrum, non dabo pingue sacrum.
Item illud:
Saluificas quia nos profuso sanguine Christe,
Pectore nunc grato te pie prosequimur.
Et alterum hoc Artomedoeum.
Thariade tibi cum sancto par gloria cedet:
Pectore par sancto sis modo Thariadae.
Item hoc alterum.
Patrum dicta probo, nec sacris belliger abo:
Belligerabo sacris, nec probo dicta patrum.
Cui respondet illud Bellaii de Carolo Caesare et filio eius Rege Philippo.
Casareum titi sit felici sydere nomen
Carole: nec fatum sit tibi Casareum.
Coniugium tibi sit blandum: nec foedera iungas
Irrita, sis foelix nec cito dispereas.
Coniugium tibi Rex foecundent numina longe
Semine: nec sterilis sit tua progenies.
Item et hoc:
Es bonus, haud malus es: coelos non Tartara quondam,
Gaudia, non planctum dent tibi coelicolae
Cuius generis est quoque versus Sotadeus: de quo est apud Martialem.
Nec retro lego Sotaedem Cynedum.
Cuius exemplum hoc ponit Scaliger.
Fata sibi Medulus fabricans est perfidus hostis.
Tale est item Murmellii illud.
Donet munera mel, non fel, pax candida nobis.
Idque siue in eodem siue alio recurrant versus genere: vt in illo exemplo, vbi ex Pentametro fit Iambicus.
Altera regressu metra recursa meant:
Meant recursa metra regressu altera.
Item in illo, vbi ex iambico fit Trochaicus.
Diserta vox, amica lex, ius optimum:
Optimum ius, lex amica, vox diserta
Quibus multo etiam operosiore et difficiliores sunt versus illi retrogradi, , qui singulis retrocurrunt literis: in quibus singulare est artificium: vt in illo Milleartificis.
Signa te signa, temere me tangis et angis:
Roma tibi subito motibus ibit amor.
Et conuersi vel eadem verba referunt eundemque sensum, vel cum aliis verbis alium sensum.
Idem sensus iisdem verbis, vt in his:
Tetrastichon. Ad Christum Iesum, cuius posteriores duo versus sunt contrario literarum ordine .
Pestis atrox et Turca furunt, quid, Christe, moraris
Adesse fidelibus tuis? Coeli Deus.
AXE VENI MATVTINI TVTAMINE; VEXA
VNA MALOS SVB IN ANIBVS SOLA MANV.
Marp. meditabatur M. Conrad. Bachmannus 10. Septemb. Anno 1597.
*
Roma tibi repara cara peribit Amor.
*
Roma Sinonis Amor. Ibis inanis ibi.
*
E Roma nemo te diuidet omen amore.
*
Arida in motu sumemus vt omina dira.
*
Nemo tenet noctu solos vt contenet omen.
*
Si bene tale moues tot seuo mela tenebis.
*
Nemo re pallida ad illa per omen.
*
Spes, vt tela, valet, tu seps.
*
Otto tenet mappam madidam mappam tenet Otto.
Qui versus etiam est reciprocus vocum serie.
*
Si bene te tua laus taxat sua, Laute, tenebis.
Et hi quatuor Michaelis Meieri P. Caesarei.
Nemo Nepen omeN
E re ferre ferE.
Videt non; Te diV
Sol attigit taloS.
Exstant et bina disticha eiusdem artificii in altera factura Iac. Fabricii, Poetae L.
Arua subi. Cultis ore sit lucibus aura.
O Votis date, Res seret adsit cuo.
Aliud in Musarum laudem.
Si bene Te Musis sanas si sume, tenebis,
Mitis ero, ore geras, aregero ore sitim.
Cuiusmodi est et hic Magnentii Rabani Mauri de sancta Cruce, figura XXVIII.
Oro te Ramus aram ara sumar et oro.
In hoc genere alia verba alium sensum referunt, vt in hoc eiusmodi Rabani, figura XXVII.
Si dote tibi metra sono his te Iesus in odis.
Qui a fine vsque ad initium relectus, ira sonat:
Si do nisus ei et si honos artem ibit et odis.
Et hi cuiusdam, in nuptiis vbi sponsa oriunda fuit e nobili prosapia Rideseliorum, id quod per Mulam innuitur:
E Roma (B) abit ira, malum te diuidet omen.
Qui votum nuptiale indicat, solutis tamen verbis:
Nemo Te diuidet, Mula mariti ab amore.
Itemque illa sensus obscurioris: in quibus tamen plus operae et difficultatis, quam ingenii aut vtilitatis esse videtur.
Nemo si diri subsis Busiridis omen.
Rara teres animi limina seret Arat.
Vt sero memores, oro sero memores tu.
Sacco tu suberis, sanas si rebus vt occas.
Et necat ager amor non Roma rege tacente.
Roma reget vna non anus aeges amor,
Quale est et hoc Iacobi Peletani Medici de seipso.
Ira te lepide si vis edi peletavi.
Fere oblitus eram cuiusdam distichi a Iacob Fabricio ad me ex Thermis reuersum scripti.
Arua subi: cultis oro sit lucibus aura:
O votis da te: Res seret, adsit: ouo.
Explicatio.
Arua subi Iena: in quaete Deus ipse locauit:
Quem precor, vt niueis lucibus aura micet.
Atque meis da te votis: nihil amplius opto,
Vt Phoebus mihi, qui res seret, adsit ouo.
Sed et idem Fabricius alia duo Epigrammata eiusdem generis . ad me misit: quae et ipsa huc adscribere libet.
Si bene te Musis sanas, si, sume, tenebis,
Mitis ero, ore geras, et regere ore sitim.
Iura teget si vir summus, riuis teget arui
Arca, saluat et it, sistit, et aula sacra.
Tales versus retrogrados Graeci appellabant , hoc est, cancrorum instar recurrentes: quorum exempla leguntur ista apud Ioannem Tzetzem in singulis versibus.
Item hi Ptochoprodromi.
HAEC EPIST. CANCERIS IN MODVM RETROGRADA, INGEnii exercitio ab insigni Franc. Petracha conscripta, lecta siquidem in genere demonstratiuo versatur, a principio decursa laudat, a fine incepta, vituperat.
Francisc. Petracha Amico S.
IVcunda ipsa felicitate, latisque iisdem successibus te prosperis potiturum, nunquam qualibet te passurum aduersas, probatare vera fide et operibus amice non ficte, vir intimis affectibus gestio, ac iugiter Deum oro. Prolongentur diestui, nec tibi sic vita breuis. Diuitiis affluas, nique careas ergo cunctis optatis, debita quaepiam haec tuae virtuti non vitiis. Versus ad commendationes tui, promere nolui, stylo sonante dispositus fidelitatis in tuae laudes non iurgia criminandum, si quid fuerit, tegens de tuirubore, pandens tua tamen egregia, non infima opera praedicanda. Cognoui te moribus perfectum, in cunctis quadruplici virtutum cardinalium radio,
absque vitiorum maculis aspersum, sic iugiter exstit sse. Virtutum ipsarum ordinem seruandum non iam proposterandum ideo duxi, singula ordinata in te facere, quoniam semper noui. Prolas te Prouidum in futuris, caues semper pericula, neque prospera fortuna nisu animi complecteris. Disposita in te praesentiae, solerti nonsegni studio, certain actitw tuis ostendis, compositum hic animum, nonque rudem offectibus monstias. amplectenda sunt vtique, non aspernenda operum tuorum gosta, probanda re ipsa exemplorum veterum illustrium memorem, non excordem, namque tefuisse prorsus, et esse homines proclamant, promta non disgrtgata memoria. Tribiss itaque teneporibus tuus aminus. manet, dispensantibus in singulis, prudentia omni acperitia rerum absque cordis ignorantia quorumcurque naturaliter insita tibi dilectam te iustitiam in iudicando foues, praemia bona, non supplicia iustis, in'quis poenarum diserimina non coronas, dudum tribuere didicisti. Veritati sitnilis, abdicatis tibi flagitiis reddis, hominibus omnibus sua, non piger, aut iniquissimus censor, seruas dubio proculmiseric erdiam in seueris, et pietatem in rigoribus, semper
tuis cedens ex animo clementis in adiectionibusque poenarum. Donator liberalis, nemini parcius, largitor munificus, non quarus. Exsecraris vitia non virtutes, mores honestissimos insectaris, honestum nilque penit us est, iniquum quod opt aris, iustos et bonos sequeris, per omne tempus, pius in consilies, iustus in omnibus operibus tuis. Constantem in
animo te certe noti ferunt, felici status humiliari non exaltari, aduersis euentibus fortem non depressum tereddere. Fortitudinem ac virtutem omnibus temporibus inuincibilem, sic seruans agnosceris. Declamaris animo probo, revera, famaque publica longa nimis non trepidus feruidus non remissus, strenuus non vecors, diceris apparere. Sancta modestia, pulsa gastrim argiafungeris, castimonia reiecta lasciuia, delectaris. Temperatum in verbis et actibus cibis et potibus, te die ac vitae experti manifestius attestantur. Deo atque hominibus gratia omnibus opera tua patent. Meditaris nam iugiter quodque fas et pereas anima malanece. Felicem in gradibus singulis dicere malimte, probandum te consona veritate perspicua, cunctis nota, regno dignissimum, indignissimum rure, cunctis notoria.
Sunt et ex eodem genere versus correlatiui: in quibus verba singula, casus singuli referuntur: vt in illo Vergilii de seipso.
Pastor, arator, eques, paui, colui, superaui,
Capras, rus, hostes fronde, ligone, manu.
Tale est quoque illud de M. Tullio Cicerone.
Defendi, tenui, vetui, face, caede, cruore,
Ciuis, dux, consul, tecta, patres, Latium.
Exstatque eiu dem generis in Epigrammatis Graecis hoc distichon de Ioue.
Fit cycnus, taurus. Satyrusque, aurumque, ob amorem.
Ledes, Europes, Antiopes, Danaes.
Et apud Rebuffum in lit. concord. de publicis concubinariis simile de foemina legitur.
Corpus, opes, animam, consortia, foenera, famam,
Debilitat, perdit, necat, odit, destruit, aufert.
Sed et in hoc genere quidam alii luserunt: vt est illud de Iacobo Patriarcha ob mortem Iosephi filii lugente.
Lumen, lingua, manus, fletu, clamoribus, hamo,
Ora, locum, crines, abluit, implet, arat.
Item et Hoc.
Hircus cum pueris, puer vnus, sponsa maritus
Cultello lympha, fune, dolore cadit.
Item et hoc de concubinis.
Corpus, opes, animam, consortia, foedera famam
Debilitat, perdit, necat, odit, destruit, aufert.
Item et Matthaei Vindocinensis illa.
Odit, amat, reprobat, probat, exsecratur, adorat,
Crimina, iura, nefas, fas, simulacra, Deum.
Fas simulacra, Deum, probat, exsecratur, adorat:
Odit, amat, reprobat, crimina, iura, nefas.
Tales sunt quoque sequentes variorum auctorum.
Antonii Mokeri, Professor. Erphurd.
Ingenii, frontis, sortis, manet, interit, errat,
Docta, venusta, Vagum, Notio, forma, bonum.
Ioannis Exlini, D. in tumulum D. Ludouici Ducis Wirtenbergici.
Seruus, Dux, Princeps, colui, foui, cumulaui,
Numen, agrum, ciues, pectore, pace, bonis.
Orbis, Olympus, Hamus, diffundit, recreat, abdit,
Famam, animam, corpus, laude, salute, sinu,
Conradi Bachmanni de Lantgravio Hassiae. Dn. Mauritio.
Lantgrauius, Psaltes, Vates, vegit, intonat, orat.
Cattos, suaue, Deum, numine, Voce, metro.
Eiusdem Bachmanni, de Hermanno Kirchnero, I. V. D. et Poeta Caes. Profess. Marpurg.
Candida, casta, grauis, coelestis docta, diserta
Suada, Venus, virtus, Musa, Minerua, Themis,
Curet, agat, releuet, complaudat, suppleat, ornet,
Corda, virum, pectus, versibus, ora, comas,
Rite, libens, blande, concinne, iute, decenter,
Rote, face, aspectu, numine, melle, rosis,
Figens, dans, firmans, signans, portans, superaddens,
Ore, manu, factis, carmine, lance, typis,
Suauia, grata, bonum, clarissima, dulcia, co~stans,
Basia, serta, genus, nomina, dona, decus,
Eiusdem C. B. de Rodolpho Goclenio Seniore.
PHILOSOPHVS
Bonus
explicat
Ingenii
dexteritate
Ingenuas artes
multis
recte
VATES.
Inclutus
ornat
Musa
Sono
diuina poemata
promeritis
riteque
GOCLENIVS.
Eiusdem de merito Christi.
Mors, Satanas, Christus, stridore, furore, cruore,
Frangit, edit, purgat, membra, cor, atque animan.
Aliud eiusdem.
Inficit, intterimit, releuat, cor, membra, animamque
Munaus, mors, Christus, labe, furore, cruce.
Aliud.
Excruciat, perdit, sanat, lue, caede, cruore
Mors, Satanas, Christus, pectora, membra animam.
Aliud.
Eua, Satan, Christus, vitam, peccata, salutem.
Perdidit, induxit, reddidit: Huic sic honor.
Ioh. Frid. Faust ab Aschaffenburgk. 1588.
Nectit, ait, cingit, vioena et tertia Aprilis
Dextras, vota, caput, foedere, voce, rosa.
Hieron. Megistegeri Comitis Palat. P. L. de Comoediis Nic. Frischlini.
Prisciades, Hildegardis, Susanna, Rebecca
Nostri Poetae fabulae,
Indoctos, innocentes, matronas, nuries,
Docet, iubet, vult, instruit,
Rite loqui, Mala ferre pie, thalamumque tueri,
Virisque caste nubere.
Tu quisquis ergo, Lector, hasce perlegis
Nostri Poetae fabulas
Barbariem vita: bene fer mala: Ius coli Lecti.
Morasque castos dilige.
Indoctus, Innocens, Matrona cum Nuru
Sic rite vitam transigent.
Conradi Bachmanni.
Despice, virtutem, vitium, cole neglige Christum
Crimina disce nega vera caduca pete.
Eiusdem.
Viue vale flore longum inultumque diuque
Opto precer posco pectore voce metro.
Alberti Bodenii de M. Ludouico Hunnio.
Infans vir Iuuenis plocuit coluit recreauit
Matri sacra partem mente fide ingenio.
Philippi Eckarti, Alsfeld. I. V. Candidati.
Xerxis, Mausoli, Clius ruit, occidit, exstat
Vi lapsu scriptis Pompa, columna, decus.
Trophaeum saeculi prioris in Victoriam D. Lutheri.
Sceptrum, Bulla, Scholae, Regis, Papae, Monachorum,
Vni Luthero nil sociata valent.
Iulius Caesar Scaliger in Hyla Poetica Cap. 30.
Instruit, inducit, iacit, admouet, extimet, vrget,
Classica, tela, faces, tormenta, tonitrua, classes.
Ex Oda Bernhardi Praetrii P. L. Ad Illustriss. Princip. Mauritium Hass. Lantgr.
Flore viue Vire Cresce Viresceque
Annis Fama animo corpore robore
Multis clara alacri Sospite masculo,
Princeps inclute perpetim.
Rodolphi Goclenii Prof. Marp.
Plaudite pangite clangite pandite fundite flate
Palmis metra tubis ora Poema melos.
Fingite psallite tangite tollite ducite lati
Harmonias odas plectra manus choreas.
Conradi Bachmanni.
Corpus mentem animam perdit necat interimitque
Turpis iners coecus crapula somnus amor:
Corpus mentem animam seruat sanat releuatque
Sobria naua piae vita Minerua preces.
Sed et huc vel maxime pertinent versus aequiuoci, a nescio quibus etiam Leonini vocaci: qui aequali modo in caesura et fine terminantur, vt in illo M. Tullii Ciceronis.
O fortunatam natam me consule Romam.
Et in altero illo Ouidii.
Quot coelum stellas, tot habet tua Roma puellas.
Item et eiusdem auctoris illa.
Nec nisi finita per plurima vulnera vita.
Si Troia fatis aliquid restare putatis.
Item in Pentametris.
Quaerebant flauos per nemus omne fauo:.
Si mihi quod prodest, hoc tibi lector obest.
Eiusdem generis sunt illa.
Tunc bene res ibunt, pariter si nectere quibunt,
Mens sua pensa colo, mens sua sensa polo.
Item et Scholae Salernitanae praecepta de sanitate tuenda: cuiusmodi sunt illa.
Saluia cum ruta praestat tibi pocula tuta:
Vt sis nocte leuis, sit tibi coena breuis.
Item et hoc.
Si dat oluscula
Mensa minuscula
Pace referta:
Ne pete grandia,
Lautaque prandia.
Lite repleta.
Item et illud.
Quod Deus est, scimus:
Et si plus scire velimus,
Vltra, non minus,
Deus est summus et imus,
Vltimus et primus:
Nec plus scire possimus.
Item et hoc.
Aulica vita
Non est vita:
Aut si est vita,
Non est ita,
Vt pia vita.
Item et Adriani Imp. strenui et Flori Poetae molliculi versus:
Florus.
Ergo nolo Casar esse
Equitare per Britannos,
Scythicas pati ruinas.
Respondit Caesar facete et salse.
Ego nolo florus esse
Ambulare per tabernas:
Pulices pati rotundos.
Et est:
Velle suum cuique est, nec
Voto viuitur vno.
Tale est etiam illud tritum numeris lege solutis
Annis mille iam peractis,
Nulla fides est in pactis:
Melin ore, verba lactis.
Fel in corde, fraus in fractis.
Item Epigramma illud ad Henigii olim Decani Misnensis tumulum.
Aue Pater, rex creator,
Aue Fili, lux seruator,
Aue pax et caritas
Aue simplex, aue Trine:
Aue regnans sine fine:
Vna summa Trinitas.
Exstat et lusus eiusdem generis antiquus, qui cuidam Raymundo vistatus fuisse dicitur: vt suis versibus semper aliquem ex Poeta antiquo subiiceret, et ita rythmum conficeret.
Vt mens se videat, posita caligine fumi,
Quis vet at apposito lumen de lumine sumi.
Quod si perfecte nequeo res edere cunctas,
Vt desint vires, tamen est laudanda voluntas.
Praeterea huc vel maxime pertinent versus , quorum meminit A. Gellius in Noctibus suis Atticis: vbi fit mentio cuiusdam nominis, qui Damagoras dictus est, in Epigrammate quodam Graeco: quasi sit istud eum nomine eo quod vtraque haec vox referat numerum CCCCXX. Qua eadem ratione etiam apud Heliodorum fluuius aliud nihil esse dicitur, quam Annus: vt et fluuius Franciae in Germania: si scilicet vtrinque computentur
numeri literarum: qui totidem, quot anni solaris dies sunt, hoc est, CCCLXV. vnitates efficiunt: de quibus Epigrammata exstant Philippi Melanthonis et Pauli Eberi in aenigmatis supra relata.
Sunt et ex eodem genere anagrammatismi: in quibus plerunque inest omen nominis alicuius: cuiusmodi est illud, quod Plinius narrat, M. Crasso nauim aduersus parthos conscendenti, omen fecisse vocem predicantis Cauneas: quasi voce illa (vt interpretari licet) ei denuntiatum fuerit, Caue ne eas. Nec alienum ab eo est alterum illud, quod de Q. Petilio consule refert T. Liuius eum aduersus Balistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter seiumgit, castra habuisle: ibique adhortantem pro concione milites immemorem ambiguitatis verbi, dixisse: Hodie Letum capiam: quod ei omen lethifuit: siquide~ eo ipso die traiectus missili telo cecidit. Fuisse autem A anagrammatum vsum iam olim etiam apud Graecos antiquissimos vsurpatum, qui ab Hebraeis fortassis mutuati sunt, exemplo Lycophronis, qui vnus fuit eseptem Poetis Lyricis Pleiadum nomine celebratis, notissimum est: quem ob hoc ipsum studium Ptolemaeo Philadelpho Aegyptiorum Regi fuisle acceptissimum interpres ipsius Tzetzes refert: Quippe a quo dictus fuit aliter dispositis literis : vt et coniux ipsius . Meminitque adeo Anagrammatum quoque Eustathius in Iliade, vbi plurima
eorum exempla recenset. Quo etiam pertinet Platonis illud in Cratilo: quod a legislatore , occulte , principio eius in fine posito nominetur: idque ex eo maxime cognoscatur: quod si saepius proferatur, resonet manifesto : innuens Iunonem ab aera denominari: propterea quod , hoc est, aer, per anagrammatismum sit quod est Iuno. Sed de tota ratione anagrammatismi in Saturnalibus a nobis prolixe est explicatum: exstatque de ea elegans libellus Guilielmi Blanci Iurisconsulti. Sunt et a nobis integri libri numero nouem Anagram matum editi, vt et a quibusdam aliis, in quibus praecipue excellunt Nicolaus Clemens, Ioannes Lauterbachius, Nicodemus Frischlinus, Huldericus Buchnerus, quorum postremus iste septem libros Anagrammatum conscripsit admodum lepidos et venustos, Pleiadum nomine insignitos. Postremo (vt alia omnia genera omittamus) referri huc quoque debent versus Sonorifici, et in quibus Echo resonat, et pars extrema dictionis reperitur in altera, hoc modo.
Tempora fatalis quoniam sic limitis itis:
Tristia concentu funera solor olor.
Item et in Ausonii illo.
Exercet mentis fraternas grata malis Lis.
Exstatque huius generis perelegans dialogus Erasmi Roterodami in colloquiis, nomine Echo inscriptus: et in medio aliorum auctorum exempla quam plurima, quae omnia hic adscribere
prolixum foret, sufficiat hoc loco pauca quaedam singularia annotasle, in quibus non immerito primum sibi vindicat locum Echo Framcisci Panigarolae in Christi natalem scripta.
Hac Bethlemitae Pastores verba referte:
Audita est Echo, que iuga montis habet.
Quis natus? dixit, natus patrisne Iudaei?
Illa, Dei. verusne est homo? dixit, homo.
Atque hic idem nonne Deus remanet? manet: estne
Vt Pater omnipotens? rettulit ista, potenos.
Hunc quid de coelis duxit? Lis duxit. at istam
Dic vtrum vincet? vincet, et ipsa refert.
Litis erat radix longaeua? Eua. an mala? mala.
Num gula sic potuit? illa refert, potuit.
An puer hic fiet magnus? quae reddidit, agnus.
Ipse ait hoc? ait hoc. cur ita clamat? amat.
Is maius nostro nunquid dare possit amors?
Reddidit illo nihil qisam gemebunda, mori.
Hoc faciet? faciet. moriens? Oriens. Deus ille?
Heus ille, est forsan caussa tua? ausa tua.
Diligere hunc ergo par est super omnia Christum?
Istum. nonne Deum? dixit, eum et tacuit.
Est et haec Antonii Tebaldei Echo admodum elegans, sed amatoria, vt et sequentes aliae nonnullae, quas huc assignare lubet:
Dic, Echo, quid vult, vt semper viuam ego moestus?
Aestus. non facit hoc spes moriens? Oriens.
Mene vrit facies? acies. aciesne fauillis?
Illa. diis miserum me fore reris? eris.
Respicit hunc ramum? hamum. laurum? aurum. et amor cor
Accensum? censum. corde recedet? edet.
Estne silex? ilex quae caussa meae est sacis? Acis,
Orem animo pestiferam aestiferam.
Quid per tam longum parient mea lumina fletum?
Lethum scis quid sit, quodtu adamas? Adams.
Talis est quoque Echo illa Georgii Sabini Poetae Germani.
Dic mihi Nympha cauis habitans in vallib. Echo:
Semicaper Faunus cur it a clamat? amat.
Quae tamen illa, furit cuius male sanus amore?
Diuitis an Codri filia Nais? ais.
Est opulenta quidem, sed turpibus obsita rugis:
Debuit hanc bifrons ducere Ianus? anus.
Candida me vero Taumantias vrit amantem:
Cuius forma decens et generosa: rosa.
Huius amore flagro: sed dic resonabilis Echo,
Quae res ergo graues sunt in amore? morae
Ver est conueniens, blandis et amoribus aptum:
Vere nouo sponsum mefore reris? eris:
Interea gelidis in vallibus ipsa valeto:
Vox tua sape mea voce sonabit: abit.
Sed et venustate his respondet illa nescio cuius auctoris Echo.
Quae celebrat thermas Echo, et stagna alta Neronis:
Deludit voces concaua saepe meas.
Saepe hic Narcissum exspecto: simul illa moratur:
Si queror, hoc queritur: si gemo, et illa gemit.
Quisnam clamor? amor. quinam furor? vror. an Echo?
Echo, quae maior poena in amore? morae.
Exspectas Narcissum? ssum. quae caussa morand?
Orandi. non haec dicta not abit? abit.
Adfuerat? fuerat. num ist hic? hic. quem fugit iste?
Is te, etiam me. quod malum amare? mare.
Non veniet? veniet. quae spes? aes vincitur auro?
Auro. victor ero prodigus aeris? eris.
Sunt pueri fragiles? agiles. non muneris? aeris.
Quis docet haec? Echo. cur bene clamat? amat.
Poterant haec, quae posuimus, exempla sufficere, exstatque elegans praeterea Echo IO. Secundi Hagiensis Phalaecio carmine scripta, vt et nostra inter Epigrammata in lib. Euphronon 2. qui inscribitur, Panace, siue Terothermae: Sed nos his omissis, adhuc duo eiusdem generis exempla subiiciamus admodum venusta. Ex his vnum est Pauli Melissi Echo. in Spinis istiusmodi.
Echo, qualis (amabo) quaeue Nymphae es,
Quae valles colis hasce, proter antra
Palatina? Latina. vin' loquelas
Dignari resonantiore Paulum?
Paulum terogo quidpiam, quod hercle
Nescio Scio. me sed ecquis audit
Te prater, mera verba per nemus qui
Dem? Nemus quidem. ain? sed auris auris
Inest! auris inest, capace lucus
Aures sic habet obuias meatu?
Au! res sic habet, ob vias mea tu.
Dic sodes modo, cor flagrans mihi vnde est.
Et furens adeo? a Deo an liquere
Tinctus, destituatur furore? rore.
Et quo rore? liquente dum marino?
Marino, dabit hunc Rosina cordis
Margarita? Ita cuius esse gustus
Arbitraris, amare et haud amari?
Amari. Id stomachi est acerbioris?
Acerbi oris. at ipse nilacerbi
Sentio, ora fibris carent amaris?
Amaris. quid (age) est, quod illa tam sit
Clemens? Mens, adcene mitis in me
Haec mens perpetua est? Tua est. erit mel
Cum concorde Adamus fauore semper?
Cum concorde adamas fauore semper.
Qur mensis decus addet inde maius?
Maius sed mihi quos dabit petenti
Sermones comes ille et illa? comes.
Ille et illa. repulsa nec parata est?
Rata est. ambigue loqui videris:
Forsan, o Dea, veritate aberras?
Erras. quam vereor? reor. cupis me
Irritare: quid anger? Irrita re
Quid angor? mihi onne praestituta est?
Tuta est. et mihi destinata? nata.
Fato sciliset? Illicet. puella
Nubet ergo mihi illa vere? vere.
Sponsae rite acrabo liba? liba.
Melissaeque vocabo nomen: omen.
An post ducier huc sines Rosinam?
Sinam illi ipse dehinc, mihi illa iunget
Basio oscula suauiore? suaui
Ore. et mellea blanditer profundet
Verbagutture dulciore? dulci
Ore Labra per haec litum sapis mel
Isse cerno: Sapis Melisse cerno.
Interim mihi suauiter valebis:
Vale bis. mihi dulciter vale? Ter
Vale. et sta requieta, Re quieta.
Alterum exemplum est ioculare Iurgium Vrsini iuuenis cum Fabulla coniuge vetula, quae more Echus ad finem versus relatrat marito, a quo vpulauerat, scriptum a Nicodemo Frischlino, eodem carminis genere Hendecasylabo.
Anus rancida foeda, plangis? angis,
Ecquis te angit anus maligna? ligna.
Quod lignum? viridis ne cornus? ornus.
Quid si te feriam prae amore? more.
Linguae es foemina nequioris? oris.
Et mens est tibi plena fraudis? audis.
Ah quantus tuus ille fastus? astus.
Astus tute dolique plena: lena.
Certe es lena nimis seuer a: vera.
Nuns places, quia confitere: de re.
Places o anus, o amanda: manda.
Mando, dic mihi, mi marite, rite.
Dic rursum mihi, care passer, asser.
Heus! prabe tua mi labella, bella.
Nunc te diligo amoque rursus, vrsus.
Vrsino mihi dulce nomen: omen.
In te noster amor remansit: an sit.
Certe sum tui amore captus: aptus.
An non sum tibi vbique primus? imus.
At vir sum grauitate magnus? agnus.
Morum temporis haud probrosus? osus.
At penu locuplete mirus? Irus.
Et docta indole pene onustus? vstus.
Cunctis denique gratiosus? o sus
Quid? num ludis anus profana? vana.
Nescis, vnde mihi propago? pago.
Quid tu, foeda anus increpanda? panda.
Anus panda caue loquare. qua re?
Quia es pessima, tetra pestis, estis.
Ah cur non ferio atque plecto? lecto.
In lecto? quid ais nefanda? fanda.
Quis possit tibi so applicare? care
Tam turpi vetulae? recede cede.
Nam quid vsquam habeas amoris? oris.
Dens vnus tibi, foeda mater, ater.
Frons rugosa, cauusque ocellus, ellus.
Lippa es, osque saliua abundat, vndat, vndat,
Labra incana situ molente, lente.
Noctuae tibi luce visus, i sus.
Et rictus Crocodilianus, anus.
Faux pedore nigrante marcet, arcet.
Ipse anhelitus, aegra pestis, est is.
Ceu putens redolet lacuna, cuna.
Ceu ceromata foeculenta, lenta.
Ceu serpentis olet cubile, bile.
Ceu foetent nebulosa Auerna, verna.
Ceu piscina vetus palude, lude.
Quia? quod labra catella lambit? ambit.
Non miror tua lambi oleta? lata.
Quis neruus tibi, amica, saluus? aluus.
Cum pedit tua vox gemella? mella.
Imo fella tui saporis? oris.
At vox rauca, nec arte claret? aret.
Rana scit melius sonare? nare.
Et cantu superat te asella? sella.
Quid? quod venter ab igne lassus? assus.
Et pes fvigore et imbre lasus? esus.
Pallens nasus, ab igne falsus? alsus.
Aestas est tibi bruma tristis? istis.
Nempe cruribus hisce tristis? istis.
Quid poscunt tua macra crura? rura.
O si te tegerent sepulcra! pulcra.
Pro te iuger a dem paterna. terna.
Nam quis fructus erit salutis? ???.
Anus foeda proculrecede, cede.
Aeterna cruce mox peribit, ibis?
Ibo in praelia dira Martis, artis.
Et te deseram anus profana, vana.
Tace iam tace anus cremanda. manda.
Hoc mando, hoc iubeo Fabulla. bulla.
Hem bullam tibi, trunce Sueus. vae vae.
Quid clamas rabiosa, vt Echo? Eho.
Os nunquid relatrare gaudet? audet.
Et pugno referire plaudo. laudo.
O te putidulam! repungis? vngis.
Vngam fustibus hoc cuile? vile.
Perquam vilis es, o Fabulla? bulla.
Videre aridus esse truncus? vncus.
Et foetens mihi pene porcus? orcus.
O cariiuuenes, adhortor: hortor.
Sponsis talibus abstinete. ne te
Ne vos fallat anus senecta, necta.
An nondum mea lingua vicit? icit
Quisnam corporis iste sulcus? vlcus.
Cur hiscit tibi quaeso rictus? ictus.
Certe haec vulnera facta ploro. loro.
Hem loro tibi faux premenda. menda.
Tace putide funge Sueue. vae vae.
Quid vox flebilis iste plorat? orat.
Tua vt contegat ossa gramen? Amen.
Logopriphus.
Qui capit vxorem litem capit atque dolorem
Qui caret vxore lite carit atque dolore
Et canis in syluis venatur et omnia seruat.
Et lupus in syluis nutritur et omnia vastat.
Amicus Amore
verus More
cognosci: Ore
tur Re.
Seruiendum Deo toto corde, id est
Amore, Summo,
More vero,
Ore fideli
Re omni.
Griphis.
Quos anguis dirus tristi cum funere strauit
Hos sanguis mirus Christi cum vulnere lauit
Vel.
Quos anguis dirus tristi de funere strauit
Hos sanguis mirus Christi de vulnere lauit.
Griphi.
Alpi pen ca bas tot habet ni nas quot habet gras.
Hoc est.
Alba pica pennas tot habet, quot habet nigras.
Mistnegra cum muras faciunt rectissima curua.
Id est, Argentum et aurum, retro legendo more diauli.
Ioannis Tzetzis , Singuli XXXIII. literas Graecorum continentes.
Versus , omnes partes orationis in Grammatica complectens.
Ad me continuo licet absona verte precantem.
Versus , omnes Alphabeti literas continens.
Vix Phlegethon Zephyri quares modo flabra Mycillo.
*
Causidicis, Erebo, fisco fas viuere rapto:
Militibus, medico, tertori occidere ludo:
Mentiri astrologis, pictoribus atque Poetis.
Gradatio.
Parit ira furorem.
Turpia verba furor: verbis ex turpibus exit
Rixa: ex hac oritur vulnus: de vulnere lethum.
DECLINATI VERSVS.
Mortis Declinatio.
Mors mortis morti mortem nisi morte dedisset,
Coelorum nobis ianua clausa foret.
PETRI LINDENBERGII.
Omnia Mors soluit sunt omnia terrea mortis,
Mortalis viuo viuere disce Deo.
Omnia debentur Morti, Mortemque sequuntur,
Mortalis verum disce timere Deum.
Omnia, Mors, tua sunt, morientur et emnia morte,
Discits mortales viuere, itemque mori.
Dum tibi, dumque, aliis pater alti ianua coeli
Non cras, cras serum est discere, disce hodie.
Eiusdem Scamni declinatio.
Tune premas scamnum, velte magis, Aulice, scamnum,
Scire aueo, scio, te premit inc lementia scamni,
Atque a te premitur misero, ah valedicito scamno,
Et duris, durum, perdurum, linquito scamnum,
O tu quam magnum damnum das futile scamnu~,
Cui placet in rigido stolide requiescere scamno.
Scamna odiosa viris sunt, sunt odiosa iuuencis,
Scamnum scamnorum flectenti podice nudo
Nulla salus scamnis, lectum te poscimus omnes,
Scamna premunt asinina asini vilesque colons,
Queis lecto recubare negatum. o scamna valete,
Tuque tibi a duris caue posthac Aulice Scamnis.
De eodem incerti Auctoris.
Quam durum scamnum! quanta inclementia scamni!
Insideo scamno, toto premo corpore scamnum,
O scamnum scamnum! rigido non gaudeo scamno.
Scamna iuuent alios, scamnorum nulla voluptas,
Dico vale scamnis, aliis ege scamna relinquo,
Scamna valete. malo duris absistere scamnis.
Declinatio Aulae.
Aula Tubis gaudet: Mauortem suspicit Aula.
Proprius est tumidae risus Sardonius Aulae.
Aula nulla fides, non tuto creditur Aulae.
Aula malum exitiumque placens bene dixeris Aulam
Aula caue, sed corde caue sape occulis Aula.
A Ioue et horribile est pralustri fulmen ab Aula.
Laudibus extollunt Colaces et honoribus Aulae.
Praecipites poenae benefactaque lenta Aularum.
Viue Tibi, seruique Deo: male viuitur Aulis.
Vincere si cyathis nescis, fuge si sapis, Aulas.
O Ter felicem qui vos vitauerit Aulae.
Nam praeter damnum nihil asportamus ab Aulis.
N. N. fecit, Clarissimo Domino Nicod. Frischlino adiiciente, Anno 1586. Mense Octobri.
*
Mala mali malo mala contulit omnia mundo,
Malo carere malis, quam malum mandere malis.
HENRICI RANZOVII.
Pax pacis pacis pacem cum pace precatur,
Quando Deo ex toto pectore fidit homo.
SEBASTIANI SCHEFERI. Puellae declinatio.
Semper dulce fuit malum Puella:
Et vox blanditiis potens Puellae:
Si quis crediderit semel puellae;
Lusus post odiis habes Puellam.
Et moerens ait, o vale Puella,
In tota nihil est boni Puella.
Peiores cane sint licet Puellae:
Mos gratus tamen est Puellularum.
Et stamus fide supplices Puellis:
Et donis emimus datis Puellas.
O felix genus, o decens Puellae.
Diuellet iuuenes quit a Puellis?
Eiusdem ad Donatum Hofmannum.
DONATE maior Goliade maximo,
Meus et priore coniuge.
Te plurima impertit salute filius
DONATVS aptus iam scholae:
Et or at vt die DONATI (crastinus
Quem Lucifer terris feret)
Misena quo celebrat vtilissimas
Hermundurorum nundinas:
Sibi Donatum emas. DONATVS vt meus
Pulsis Donati feriis,
Fatris Donati cum Donato paruulo
Possit Donatum discere.
His si petitionibus locum dabis
DONATE; donabo tibi
Edentulam, quae te beet bellissimis
Mater patrem Donatulis.
TOBIAE ALEVTNERI. Lusus de quinque inflexionibus nominum.
Musa cui blanda est, sit doctus in arte Magister:
Interea Scamnum saepius ille premit.
Res bene succedit: Sacrauit in aede Sacerdos:
Aut Felix Medicus, iure peritus homo.
Illius hinc sentit varios respublica Fructus:
Quis Species omnes enumerare queat?
Tria tempora.
Quod fuit, est, et erit, perit articulo breuis horae,
Ergo quid prodest esse, fuisse, fore.
Esse, fuisse, fore, tria florida sunt sine flore.
Nam semel omne perit, quod fuit, est, et erit.
Praedicamenta decem.
Quid sum quis? qualis? quantus? quotus? vnde? quibusue,
Ortus auis? quorsum tendo? quibusue viis?
Vermis, homo, malus, exsanguis, postremus ab imo,
Talibus et cretus, nitor ad astra fide.
Incerti auctoris.
Vita humana.
O vitam inuitam, o incommoda commoda! sortem
Exsortem! exspem o spem! vana omnia et omnia vana!
Vincit amor; pudor hunc castus, mors vincit vtrumque,
Mortem fama: dies famam: deus omnia vincet.
Puluis et vmbra sumus, puluis nihil est nisi fumus,
At nihil est fumus, nos nihil ergo sumus.
*
Quia succurro, supprimor,
Dum supprimer, succurro.
Sucurro despiciens.
Despiciendo succurro.
* Mantuae.
Ex paucis plurimi:
Ex plurimis pauci:
Ex omnibus nullus:
Omnes per vnum.
*
Omnia ab vno:
Omnia ad vnum:
Quicquid ab vno,
Tendit ad vnum.
*
Viuimus ex te:
Fidimus in te:
Tendimus ad te,
Non nisi per te
Optime Christe.
* Fistula Imago concordiae.
Gewilte last, Gemeine rast
Gleiches gemess Mindert verdriess
Fordert das Werck Erbelt bey sterck
Versus Quadrati.
Foemina fidentis Fraus Fortis Flexio Flentis
Fidentis poena Casti Mors Cordis Habena
Fraus Casti Vera Vena Tradendo seuera
Fortis Mors Vena largitur praesto venena
Flexio Cardis tradendo praesto que ministras
Flentis Habena Seuera Venena Ministrat auena.
Alii qui leguntur, Bardesholmia in Templo monasterii.
EPITAPHIVM EPISCOPI VICELINI.
Aldenburch Prasul Holsaris Nobile Germen
Prasul finalis prastans iutamen Alumnis
Holsatis prastans lumen purissima Gemma
Nobile tutamen purissima gemma refulgens
Germen alumnis gemma. refulgens o Viceline.
Encomium Musicae vbi literae initiales, medicae et finales sunt MVSICA, Auctore Michaele Raido.
Multos multa iuuant, Me vero Musica tantuM
Voce sua cuncto Vinaicat a gemitV
Salve supremi Soboles donumque donantiS
Ipse fauet Phoebus Iupiter ipse tibI
Constabit tua laus Clarissima sydera doneC
Alta poli decorant Atria luce suA
Eiusdem Iesuita.
Impius Impostor Iactator Inutilis Infans
Excors Ebrius Eluuies Effrenis Erynnis
Sus Stultus Sciolus Sceleratus Sardanapalus
Vanus Vinosus Vacuus Virtute, Venenum
Insipiens Insulsus Iners Inflatus Iniquus,
Tartareae Tuba Tysiphones Turpissima Talpa
Absorbens Animas Applausor Alastor Auernus.
Eiusdem de ducenda vxore.
Ergo mihi vxorem qualem ducam, anne puellam?
Haec forsan veniet non satis apta mihi.
An viduam? dominam quis posset ferre tonantem?
An vetulam? toleret quis patienter anum?
Foecundam? foecunda domum mihi prole grauabit?
An sterilem? sterilis non decus arbor habet.
An ditem? nihil est magis intolerabile dite.
Ast inopem? quid opis ferre valebit inops.
Pauciloquam? non me poterit recreare loquendo,
Verbosam? mulier res onerosa loquax.
Formosam? variis est subdita forma periclis.
Deformem? poenam ducere nunquid amem.
Non igitur ducenda vxor quia foenore tuto
Apparent Socii damna timenda thori.
Sed cum sic visum tibi sitque perutile nobis,
Tu vita sociam da mihi Christe piam.
Eiusdem De ortu et origine Monachorum.
Cum Deus omnipotens esset facturus Adamum,
Ferret vt hinc ortus cetera turba sucs.
Confisusque sui diuino numine verbi
Diceret, ex isto cespite fiat homo.
Post carecta latens Sathanas dumosque virentes
Forte per angustas viderat illa vias.
Extemploque volens diuini numinis esse
Simius, immensa victus ab inuidia.
Arripit et manibus versans tractabile caenum,
Tentat opus veluti fecerat ante Deus.
Verum gnarus adhuc linguae non rite latinae
Cum vellet FIAT dicere, PFVAT ait.
Nec mora, formatur Monachus mirabile monstrum,
Vtque patrem facie sic quoque mente refert.
Quem post Romanus sumens sibi Papa dolandum,
Induit arbitrii pro ratione sui.
Tempus captiuitatis vrbis Monasteriensis.
RegIs CarnIfICIs, VatIs, SartorIs, In Vno
CIVe MonasterII Westpha Le faCta Lege.
EIVSDEM CARMEN AB EODEM elemento incipiens oblatum, REVERENDISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, Dn. LVDOVIco, Regalis et Exemtae Ecclesiae Hirsfeldensis Abbati Electo et confirmato.
PEricipias pingui perarata poemata Phoebo,
Prestanti Princeps pro pietate, precor.
Pradurosque pedes, postquam puerilia promunt
Plurima, proponunt pauca polita, probes.
Pauperie pressus peruersa poemata pangit,
Pauperie pulsa plectra petita placent.
Perge pater patriae princeps raeclare probari,
Perge piis portus praesidiumque peti.
Pectore pauperibus patrio praebeto patronum,
Pieridum precibus perfugiumque pate.
Principibus placeant Phoebaea propago Poetae,
Praemia principibus pulcra, Poeta parit.
Plurima praetereunt praestantia pondere pulcri,
Perstant perpetuum praemia Pieridum.
Praeterea pietas princeps praeclara putatur
Pauperibus placida pace patere probis.
Plurima pensabit Phlegetontis praua potestas,
Praestabit pietas post patefacta polos.
In Laboriosum et ingeniosum Michaelis Raidi carmen Petri Pagani Poetae Laureati, Epigramma.
Daedalicum miretur opus Minoia Creta,
Rabanique colat Fulda vetusta typos.
Pyramides Nilus celebret, Rhodos alta Colossos,
Et Mausolas Caria iactet opus.
Inclyta mirificas imitans Hirsfeldia tricas,
Non vult Rabani cedere victa typis.
Gaude igitur princeps Ludouice, Hirsfeldia gaude,
Nam tibi Rabanus Raidius alter erit.
Ardua res magnos est adfectasse labores,
Arduus est, studiis vincere dura, labor.
FINIS.