HELII EOBANI Hessi Venus triumphans, ad Ioachimum Cam<erarium> Qu<aestorem>

IOACHIMI CAMErarii Querela, qua superiori carmini respondet.

IN NUPTIIS IOAchimi Cam. Epithalamion, seu Ludus Musarum, per Eob.

Eiusdem ad eundem in Hispanias abeuntem propempticon. Ex Schola Norica Anno M.D.XXVII.

 
Nürnberg: Johannes Petreius, August 1527

8o: 20 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. A critical edition, with translation and commentary, is to appear in Harry Vredeveld, ed., The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 5.



[a1r]

HELII EOBANI Hessi Venus triumphans,
ad Ioachimum Cam. Qu.

IOACHIMI CAMErarii Querela,
qua superiori carmini respondet.

IN NUPTIIS IOAchimi Cam. Epithalamion,
seu Ludus Musarum, per Eob.

Eiusdem ad eundem in Hispanias abeuntem
propemticon.

Ex Schola Norica Anno M.D.XXVII.




[a1v]

LECTORI.

Si nova delectant, haec sunt nova, seria quaeris
      I alio, nobis Musa iocosa placet.
Et quoniam castae sordent hoc tempore Musae,
      Quaerimus an possit gratior esse Venus.



[a2r]

EOBANI HESSI VENUS TRIUMPHANS.

QUae vis indomito vel quis furor adsit amori,
Vix aliqua ratione queas Ioachime pacisci,
Ut vere expedias, et si tibi pulchra sorores
Inspirant arcana Deae, cui favit Apollo
Ingenium laetum, et rebus melioribus aptum.
Quem neque Diva potens puero fallente sagittis
Cuncta medullivori plenis ardore veneni
Despicit, et nullos etiam non torret ad ignes.
Quare age si castos non aspernaris amores,
Communique putas hominum te lege teneri,
Quod facis, et curis liber [libet 1527] potes esse remotis,
Pauca triumphalem referentia carmina pompam
Aspice, quae nobis veteres recolentibus ignes
Nuper ab Idalii digressa crepidine saxi
Condidit ipsa Venus, ducente Cupidine dextram.
Ergo ego dum meditor quae prima exordia sumam,
Quidve canam, sic ille praeit, sic ipse sequebar.
      Iam Venus edomitum victore Cupidine mundum
Subdidit, imperioque premebat cuncta superbo,
Astra, Deos, elementa, homines, volucresque, ferasque.
Inflata ergo animis se non capientibus, alto
Pectore, et insignem spoliis ductura triumphum.
De tota rerum facie, cunctisque creatis
Constitit Idalii sublimi in vertice montis,



[a2v]

Cincta Cupidinibus, Nymphisque sedilia Divae
Plurima odoriferis circum texentibus herbis.
Tunc sic aligeros victrix affatur amores,
Ite triumphandum, vobis victoribus, orbem
Me duce, lustrantes huc sistite quicquid ubique
Vivit, et huic regno quotacunque tributa pependit.
      Illi praecipites similesque volantibus Euris
Deseruere Deam, totumque minacibus orbem
Pervolitant alis, matrisque ferocia victis
Iussa ferunt, vinclisque ligant, victricia doctos
Signa sequi, iamque ingentem et sine nomine turbam
Ante pedes Divae sistunt, mirabile dictu,
Non illo superum quisquam sua templa tenebat
Tempore, tum Stygii vacuata est aula tyranni,
Indigenis spoliata carebant aequora monstris,
Terra suis neglecta animalibus orba relicta est,
Non aliquas habuit volucres inglorius aer,
Cunctus ad imperium siquidem confluxerat orbis
Omnipotentis herae,
                               stabat iam sceptra perosus
Iuppiter, et veteres confessus imagine flammas
Multiplici, et secum reliquos undante trahebat
Agmine coelicolas, mediis Neptunus in undis
Arserat, amisit Stygium sua regia Ditem,
Plus penetrabilibus, quam quos regit, ignibus arsit
Phoebus, adhuc vinctum ridebat adultera Martem
Cypris, et informem tenuit placata maritum.
Nec tibi profuerat Maia sate mobilis Harpe,



[a3r]

Cuncta nec artificis ducentia verbera virgae
Nec sua bis genitum texerunt cornua Bacchum,
Quo minus insignem decoraret et ipse triumphum.
Quos inter positis [interpositis 1527] quis non rideret euntem
Arcubus Alciden, clava, spolioque leonis,
Hirta puellari stringentem pectora cultu,
Oechaliaeque manu ducentem stamen Ioles?
Quid tibi nunc prosunt totum tot monstra per orbem
Perdomita, o magni proles Iovis, addite Divis?
Omnia qui vincis tenerum non vincis amorem.
Venit et agrestum promiscua turba Deorum
Capripedes, Faunique leves, Satyrique salaces,
Et culti arboreis sylvani tempora ramis
Panes, et exhaustis Silenum turba culullis,
Omnia navigeri venerunt numina ponti,
Fassa suos propriis inventos fluctibus ignes,
Quos non ipse queat Nereus extinguere, ut undis
Deucalioneis iterum pater obruat orbem.
      Parte alia superum Divarum constitit agmen,
Et dominae Veneris victricia signa ferebat.
Nec iam poma duae repetebant aurea, nec se
Postpositas uni pudor est, puduisse, fateri.
Cum tribus Iliaca Paris arbiter esset in Ida,
Qua Ceres incaluit patria non traxit ab Aethna,
Nec flammam de fratre suo sibi Luna paravit.
Stabant et Charites formosae, et agrestia Nymphae
Numina, Naiades, Dryades, facilesque Napeae,



[a3v]

Arboribusque Deae agnatae. Quid plura? subibat
Opprobrium tanti Divum, genus omne triumphi
      Ibant et validis evincti colla cathenis,
Hic demum victi Heroes. Quos maximus inter
Iam non terribilem cristam quatiebat Achilles.
Constitit hunc iuxta populorum rector Atrides
Immemor irarum, et vultu solatur amico
Flavicomum Menelaon adempta coniuge moestum.
Nec procul hinc Venerem quondam crudelis in ipsam
Tydides, magnaeque olim duo fulmina Troiae
Aiaces, et adhuc sua vulnera flebat Ulysses,
Non quae Troia illi, non quae ferus intulit Hector,
Pulchra sed in medio quibus illum filia Solis
Aequore confectum tenuit, Iam Dardana pubes
Ibat, et aequabat numero quos Marte supremo
Non potuit, Paris, Aeneas, et maximus Hector,
Anchises, Capys, Assaracus, Tros, Ilus, et omni
Corpore Deiphobus laceratus fraude Lacenae,
Quosque referre piget numero, Quis in omnia fando
Sufficiat? minimae nobis quota portio turbae
Cognita vix nostras quadam tenus attigit aures.
Quid referam duplicis domitorem Thesea monstri.
Non tamen heu fortes domuisse Cupidinis arcus?
Quid thalamos sperare ausum Plutonis avari
Pyrithoum? Quid Agenoridas? Quid Iasona durum
In se vertentem quos non bene depulit ignes?
Nollet in hoc numero sed se patiatur haberi



[a4r]

Magnus Alexander, quantumque vacabit ab armis
Militet Idaliae dominae. Sive ille Philippum
Sive patrem Lybicae cultorem agnoscat arenae.
      Finiturus eram nisi me Romana volentem
Nomina detineant. Quis enim modus? aut ubi finis
Agminis immensi? Nam sive quis ultima Troiae
Cum summis Romae coniungat tempora, nullos
Inveniet vacuos genitricis imagine fastos
Aeneadum, quia matre Dea satus ipse Nepotes
Imbuit, et Venerem docuit coniungere Marti.
Nam bella ut taceam Latium conflata per orbem
Unius ob thalamum, quantum dedit ille paterni
Ingenii specimen, cui raptae praeda Sabinae
Concessere? sua dignum quoque matre duellum,
Stabat enim celebri ducendus et ipse triumpho
Agmine stipatus longo turbaque minorum,
Fascibus insignes alii, sellaque curuli,
Omnes materna redimiti tempora myrto
Longe alios supra soboles insignis Iuli,
Qui rem Romanam primus perduxit ad unum [unam 1527].
Caesar Acidaliae non tantum cuspidis ictu
Verum etiam laesus civilis vulnere dextrae.
I nunc quid dubitas victos Auguste triumpha
Arsacidas, ducende novo mox ipse triumpho.
Quis Tyberi nescit? quis diri stupra Neronis?
Ut valeant empti preciosis fastibus ignes?
Quae te vincla tenent si nunc potes abiice Claudi,



[a4v]

Absque tuo gemitu moriatur adultera coniux.
Lollia deponat quas non fert improba gemmas,
      Quis ferat, ut possim, cunctorum nomina amantum
Dicere, qui tenuere armis victricibus orbem,
Quos nunc stare vides victos puerilibus armis
Ante pedes dominae iam vincla iugumque minantis.
      Dum loquor a tergo voces audire gementum
Visus eram. Salve aeternum clarissime vindex
Romani eloquii, patriae pater, optime consul,
Par superis Cicero, quis te deus egit? an istis
Non potuit tua maiestas fore libera vinclis?
Sed video illa tuos etiam vis opprimit hostes.
Nam quid dissimulas tua furta nequissime Clodi
Veste puellari? Quales Antonius aestus
Dum miser auratis fugit Accia littora velis,
Exuit, et Phariae moritur male redditus aulae.
      Inde sacri vates et Divum cura poetae,
Ibant et querulis fundebant carmina nervis,
Carmina Cypriaden nunquam motura superbam,
Orpheus et Thamyras, Linus, et Musaeus, et ille
Qui mediis placidos flexit delphinas in undis,
Quique suis traxisse sequacia saxa camaenis
Dicitur, his Latii non invida turba poetae
Adsistunt, sacer ante alios Maro, cuius amores
Testatur moriens falsa sub imagine Dido,
Sive illum formosa calenti Lydia flamma,
Seu quaecunque fuit, quae tantis ignibus ussit



[a5r]

Omnia divino vincentem carmine vatem.
Foelix ante alias Heroidas, omnibus illam
Praetulero regum Berenicibus et Cleopatris,
Ante alios igitur stabat Maro, quemque canebat
Idem ille aversam deflesse Lycorida Gallum.
Tunc quoque non prudens tenerorum doctor amorum,
Ipse suis captus laqueis, tener inde Tibullus
Et formosa suis quem Cynthia coepit ocellis.
Cynthia verus amor quondam tibi docte Properti
Nunc quoque, cantati quia vivunt semper amores,
Quique lyra varios cecinit quos pertulit ignes
Pindarica, neque te numeris operose Catulle
Transierim, nec enim tibi Lesbia blanda pudori est.
      Hinc sua necquicquam veteres sapientia Graios
Texit, et iniectis praetendit pallia vinclis.
Quis tibi magne Plato crudeli corda sagitta
Sauciat? an quicquam divina in pectora flammae
Iuris habent Paphiae? Quis Simius iste cicutis
Pocula mista ferens? omnes nunc doctus elenchos
Nectat Aristoteles, dissolvet protinus omnes
Doctior ille puer flammis qui vincit et arcu.
Quid facis heu Veneri stultissima turba sophorum?
Cur, quia damnabas, non haec puerilia vitas
Ludibria? I procul hinc, non hic tua picta valebunt
Verba, quibus solis valuisti semper, ut autem
Ut video, nemo excedit, stant fortiter omnes.
Pallida praegravibus devincti membra catenis



[a5v]

      Barbara quinetiam stipantibus agmina turbis
Stabant, et leges ducis imperiumque manebant.
Musicus ante alios cytharaque insignis eburna
Davides, iuxta sapiens, at stultus amori.
Stirpis Iesseae Solomon decus, ordine eodem,
Ibat adhuc frendens effosso lumine Sanson,
I nunc Herculeas aequa fortissime laudes,
Nempe iaces, ut et ille, suis qui vicit utrunque,
Fortior ille fuit iaculis,
                                    hinc flecte retroque
Musa redi, viden immensa est ea copia? finem
Non habet iste labor, quod non potes esse nec optes,
Sed tenet, et frustra nova turba moratur euntem
Foemineo plangore, quis est Chorus iste? puellae.
Agnosco, quas durus amor tam saeva coegit
Vincla pati, formosae Heroides ite, triumpho
Laturae decus, en niveos formosa lacertos
Plangit, et Iliacum de crinibus eruit aurum
Tyndaris, Hermione iuxta soror, hanc Eryphile
Consequitur. Quid Phedra gemis? quid credula Procri
Respicis? obscuros cur quaeris Phylli recessus?
Inde aliae subeunt Phoenissaque Pasiphaeque
Laodamiaque Deianyraque Deidamiaque
Euadneque Ariadnaque Sapphoque Euridiceque
Innumeraeque aliae. Non plures aere guttae
Praecipitant cum saevit hyems Aquilone refusis
Imbribus, et plenis grassatur nubibus Auster,
      Area necdum omnes spaciosi immensa Theatri



[a6r]

Coeperat, intrabant alii, passimque ruebant
Ordine confuso, quoniam lex omnibus una est,
Frena pati, duris et subdere colla lupatis,
Quis furor hic? saevae quae tanta potentia pestis?
Omnes una agitat rabies, furor omnibus unus
In Venerem ruere, et puero servire tyranno.
Namque hic non tantum fatui promiscua vulgi,
Verum etiam tonsae stabat bona turba coronae,
Cura quibus Divum statuas et sacra tueri,
Qui coelos aperire et claudere posse feruntur
Cum libet, et scelerum perplexos solvere nodos,
Ah miseri quur non volucris coniecta puelli
Vincula solverunt? quid solvere posse putemus,
Quorum tam saevo libertas carcere clausa est?
Nam magis hos aliis vincit Venus, improba nam sunt
Turba voluptatum longe pars maxima, queis fit
Laeta Venus. Quibus illecebris pascuntur amores,
Ire coronatos videas vittisque superbos,
Insignes triplici quosdam diademate, quosdam
Corpora terribili deformes tota cucullo,
Nec procul indutae quaedam sacra pepla puellae
Annosaeque nurus, et abusae aetate sorores
Stabant cuncta suis animalia subdita signis,
Imperioque ducis respondent omnia Divae.
      Hactenus ausa fuit tali se Musa triumpho
Ingerere, et casto paucorum nomina versu
Dicere quos incestus amor confecit acerbis



[a6v]

Vulneribus, tum retro abiit, turbamque reliquit,
Ne forte indigno traheretur et ipsa triumpho.
      Hic est ille suis periens exercitus armis,
Quem sua devicto victoria tradidit hosti.
Quem satis est tanquam digito monstrasse, referri
Non poterat, non si plures meditentur Homeri
Tercentum Iliadas, non si mihi mille Marones
Omnibus innumeras texant Aeneidas annis,
      Dum tamen ecce ferox alis volat omnia circum
Agmina dinumerans et tradita signa Cupido,
Solae defuerant contempto numine Musae
Ignipotentis herae, et victore Cupidinis arcu,
Quae cur defuerint, cur non crudelibus istis
Paruerint dominis, aut num venisse putemus
Postquam coelivagos iterum Dea misit amores.
Et quibus has verbis sit respondisse putandum.
Dic age docte novem causis Iochime sororum,
Consulere arcanis, Sic te quoque blanda lacessat
Leniter, et placidum faveat tibi Cypris amorem,
Quod facit, et pariles in mutua pectora flammas
Urgeat, et thalamo fixos non distrahat ignes
Legitimo. Sic semper eas in coepta secundis
Auspiciis, animique tibi liberrima constent
Ocia, ut assuetas Veneri coniungere Musas
Possis, venturae solatia certa senectae.

Veneris triumphantis finis.



[a7r]

IOACHIMI CAMERARII QU.
Querela adversus Venerem, ad Eob. Hessum.


TANTA triumphato non coepit gaudia mundo
Alma parens volucrum quae nos non curat amorum,
Quanta tuum nobis dedit oblectamina carmen
Hesse novenarum decus et tutela sororum.
In quo dum pompas oculis, dum fercula lustro
Captivosque greges, et subdita colla cathenis,
Et multo armato castrenses milite turmas
Tu quoque praecipue medios conspectus es inter
Vates, imbelles Elegos et scripta recente
Sicanio dextra portans deducta magistro
Nos etiam denso cognovimus agmine vulgi
Deiectosque caput, manibusque in pectore iunctis
Auxilium divae, et iuga dulcia voce precantes,
Cum te deserto quo stabas ordine sensi
In stolidae plaebis me visum forte caterva
Antiqui memorem socii, accessisse repente
Et laetum amplecti et curarum quaerere caussas,
Qui mea corda dolor quae sollicitudo fatiget.
Accipe Pieridumque sacer Phoebique sacerdos
Pectoris afflicti flammas miserumque dolorem.
Cernis quo imperio qua se Cythereia iactent
Regna potestate et qua vi, regina, deorum
Numine contempto coelos terrasque fretumque
Infernasque premat domino pede, Cypria, sedes.



[a7v]

Et leges ferat et mollissima vincula nectat,
Vincula de foliis vernarum texta rosarum.
Me solum hoc populo in tanto dea respuit Hesse.
Me miserum nec amare iubet cogitve negantem
Quam semper colui, cuius praeconia versus
Fecerunt semper tenues, ut qualibus antra
Hercyniae resonant et Moeni glauca fluenta.
Ergo mihi flos arentis sine amore iuventae
Decidet, et nullos hominum carpetur in usus,
Anne aliquo tenerae flagrabunt igne medullae,
Laesa gemet nulla mens suaviter aegra sagitta?
Parce mihi heu Dea parce mihi, dabo munera supplex
Aris, delectas pecudes quas gramina pascunt
Pinguia Regnesi lapidosi fluminis unda.
Gloria non haec est sane accessura triumpho
Sed nec onus fuerit, sit plaebem inter latuisse,
Et sit amantum inter contemptum vivere coetus.
Tu quoque si quid opis potes o divine poeta
Affer et auxilio venias, Divamque vocato
Flebilibus numeris, etiam tua Iuppiter audit
Carmina iam sparsa sibi cognita carmina fama.
Illum de terris quoties non segnis, in aulam,
Mercurius superum, rediit, scitarier aiunt,
Ecqua nova Heliaco visantur carmina cultu.
      Sic ego sic dictis tunc es solatus amicis
Non ego inexpertos Edonos esse putarim
Diva tui pueri flammarum Ericyna, gelati



[a8r]

Quamvis non unquam liquantur Apolline montes.
Non rupem assiduis Blemyarum solibus atram
Nilus ubi extrema caput occulit orbis in ora.
Tu Saturnigenam tota cum gente suorum
Coelicolum, regem, posito moderamine, mundi
In se non dignas cogis transire figuras
Aestuat igne tuo mediis Neptunus in undis
Te colit et saevi Cocytia regia Ditis,
Te nymphae Stygiae venerantur, cuncta Deorum
Imperio subiecta premis Dea numina blando.
Se tibi se subdunt tigres fulvique leones,
Quos tuus unanimes iungit puer improbus, ante
Matris agit currusque feros stimulisque lacessit.
Parve puer tibi parve cave, ne quando furore
Percita te excutiat laniataque belua membra
Dissipet Idaliis in collibus, heu mihi quanta
Ista tuae rabies quanta est audacia mentis.
Ergo o communis Ioachime ignare pericli
Non etiam ferme communi praedite sensu,
In te solo arcus fractos iaculumque retusum
Gestat, quem nulli dicunt parsisse, Cupido?
Quin agis ergo bonis Dis foelicissime grates
Thuraque fers laticesque focis. An qualia nescis
Sint ea dona? mihi paucis communia crede,
Paucis quis [quos 1527] virtus, Veneris, sua spernere rara
Iussa superba dedit. Quin aspicis ut Dea vultu
Irato stet crebra minis convitia miscens



[a8v]

Quod non Thespiades faciant mandata puellae
Et quod eant toties frustra redeantque ministri
Illae [Ille 1527] indignantem spernunt, spernuntque minantem
Et virides colles et flumina pura tuentur
Victricisque Deae solae aspernantur habenas
Nec tantum Paphiae res est tamen ista dolori
Quantum Heliconiadum facto exemploque movetur
Dianaeque Choris et virginitate Minervae
Afficitur, minuique dolet sua regna fremitque
Non nati qui tela Iovis Titania temnit
Hic arcusve ferire, suas viresve valere.
Potandos [Potandis 1527] olim praebent qui se tibi fontes
Castalii solito pura magis undique lympha
Sic tibi se fundant, sic laurus in tua semper
Serta virere velit, cui nostri haud cura recessit.
      Atque utinam dictis quibus es solatus amicum
Non maiora forent animi fatalia damna.
Nam mihi quae ratio, nos hoc quoque praeterit ipsos,
Hic tantum valet ut pulcherrima dicta refutet.
Nec nos exemplis tangi patiatur ab istis.
Docte deum veniam mihi des arcana poeta.
Scilicet hic quaedam succurrunt facta minervae
Sive pudica parum seu non bene virgine digna
Et contemptrici Gnidiae contraria Divae.
Quippe haec sustinuit nudam se in vallibus Idae
Iudicis ante oculos inferre Cupidine formae.
An nihil esse putem caussae quod Persea quodque



[b1r]

Fautor Agenoriden sequitur. Nam casta Diana
De nihilo non est nocturni carminis auspex.
Nec tantum nudam sed turpia crimina nudae
Vidit falsa sua [suae 1527] qui gessit cornua fronte
Decaeptosque cruore canes satiavit herili.
O tristem errorem tales sunt virginis irae
Quae non saxa gradu properato Latmia linquens
Hospitis incisos aris depascitur artus.
Haec tamen illa facit Veneris quae gaudia nescit
Quid patrante etiam fertur quod lumine partus
Aspicere, et tremulos luci producere foetus?
Vestra Iovis natae foelicia numina magni
Sint mihi, vos Divae foelici Cypridos ausu
Sceptra recusatis, nec quo vocat illa venitis.
At non ut merito vobis [nobis 1527] Amathusia possit
Succensere tamen. Non haec truculentia Divae
Vos tangit. Qui se laedunt mala saeva minatur.
Vos neque despicitis, neque vos odistis amorem,
Ille tuus natus testis postrema sororum.
Sed qua nulla omnes tamen est praestantior inter
Testis et Odrysius Tydidae victima Rhesus.
Testes innumerique modi quibus usque soletis
Alterius matrem et puerum celebrare potentem.
Castus amor laudem per vos, odiumque meretur
Incestus, Geminum quod dilatavit ad axem
Vires, munus, ut est, vestrum Venus esse fatetur.
Inter vos arcu stat non feriente Cupido,



[b1v]

Et face seposita ludit pharetramque recinctus.
Seque puellares patitur contingere palmas.
Iam quoque si Venus accersat placare videbis
Verbis, vim flammae non aspirare recenti.
Audiet haec etiam suavissima contio dicta,
Quae missi Aonio referent de vertice Amores.
Aut hoc aut non dissimili prolata tenore,
Ore Thaleia tuo sive ore tuo Polymneia.
Non quia nos esse in Veneris ditione negemus.
Mollibus o similes pueri ora rubentia pomis
Et notos fontes et flumina nota tenemus
Nec sumus in turba pars vix noscenda frequente.
Sed quoniam teneras turbae inter adesse puellas
E tam confuso pudet agmine mansimus illa
In statione, minus nihilo tamen esse fatemur.
Nos Veneris famulas utetur cum volet ipsa
Sive Deae totum laus sit cantanda per orbem
Solis ad occasus lyra nostra sonabit ab ortu.
Seu quaeret tristes de pectore pellere curas,
Dextera laetifici percurret pollice chordas.
Quid quod et in nostro vestro de nomine coetu
Est soror o rosei ridentes oris amores.
Nunc et in Aonio peragemus vertice festum.
Ad numerosque fides et fila canora legemus
Tibia nec laetis deerit modulata choreis.
Quare ubicunque sumus socias agnoscite partes.
Sentiat imperium Paphiaeque potentia sceptra



[b2r]

Si quis vel nescit vel non veneratur amorem,
Flagitiisque suis praetendit quicquid ubique est.
Te Dea da facilem nobis, tua saeviat ira
In simulatores morum vitaeque severae.
His melius Divas [Divae 1527] sibi conciliare favorem
Pieridas cernes quam si mandata superba
Perficerent, gaudet vero Venus ipsa pudore.
Sed frustra heu frustra nunc commemoravimus ista,
Et frustra auxilium Divae veniamque rogamus.
      Tunc iterum es moestum sic Hesse affatus amicum.
Non semper pluvio volitant nigra nubila coelo,
Nec tristes hyemes semper maria aspera vexant.
Ille poli nuper minitans terraeque ruinas
Rex superum claro pacem nunc reddit Olympo
Te quoque spes vivum melioris nutriat aurae
Defunctum fato demum sperare vetabo
Et iam, sensit enim, limis nos spectat ocellis,
Propitiumque aliquid Venus annuit, et tibi vates
Omnia polliceor Ioachime in amore secunda
Neve moram timeas capit ecce Cupido sagittas
Aurata quarum resplendet cuspide ferrum
Intentatque tibi, heu miserum, quae vulnera quae te
Plaga manet, sonuit ni fallor amorifer arcus,
Non fallor sonuit, laterisque in parte sinistra
Tincta Cupidineis haeserunt spicula succis,
Inque iecur penitus velox intravit arundo.
Ecce autem puer arcum iterum curvatque capitque



[b2v]

Taela magis rutilo spectanda prioribus auro.
Et longe in densam defigit lumina turbam
Iamque alata volat, gemuit iam fixa sagitta
Et stetit in tenera externa de gente puella
Illa in te vultus stupet en coniecta modestos
Et conferre gradus cupiens pudibunda moratur.
Sed neque cerva potest in sylvis saucia certo
Stare loco, quin omne nemus vesana pererret.
Haec [Hanc 1527] quoque quo laesit Deus in te vertet amorem
Et iam, vertit enim, te prae omnibus eligit unum
Tu quoque virginibus prae cunctis eligis unam.
Tantane vis in amore subest, non viderat ante
Alter et alterius iucundo carpitur igne.
      Vera refers vates. Sed vos iam parcite Divi,
Parcite iam Divi, sic exaudire parati
Suppliciter factos quaestus. locus hic sacer esto
In quem perveni coelebs, discedo maritus.

Querelae Ioach. Cam. finis.



[b3r]

IN NUPTIIS IOACHIMI CAMERArii Qu.
Ludus Musarum seu Epithalamion per Eobanum Hessum.


[Greek:] Ta prosôpa.

      [roman:]

      Mercurius.
      Venus.
      Chorus Gratiarum.
      Musae novem, quae singulae loquuntur carmine vario.

Res agitur in urbe Norica.

 
MERCURIUS loquitur.

OMNIA qui celeres Divum mandata per auras
Exequor, imparibus quatiens talaria pennis,
Artificemque manu virgam rego, sive sub umbras
Mittere, sive opus est umbris arcessere manes
Hac loetum vitamque fero, plumante galero
Tempora contectus, qui qua nunc stare videtis
Succinctum latus hac Argum confecimus Harpe,
Argum per varium tot habentem lumina corpus,
Explicat instabiles quot avis Iunonia pennas.
Idem ego, quem superum rex summus Athlantide Maia
Progenuit, regnique volens in parte locavit,
Ingenioque dedit linguaque valere diserta,
Quaerendisque deum per mille pericula rebus



[b3v]

Praefecit varias variantem cuncta per artes,
Missus in hanc venio ripam Pegnesidos undae,
Norica quam pulchro circundant moenia flexu,
Conventum Venerem et musas Charitasque sorores,
Ecquis ut inveniam, dum Penea nanque relinquunt
Pegnesi hanc celebrem venisse feruntur in urbem,
Monstrabit tanto e populo, nemo? aut ego fallor.
Aut sonat a laeva nostras concentus ad aures,
Quali Pierides Divae super aethera nuper
Concinuere Iovi Genialia sacra paranti
Quin potius vocem sequar, experiarque videndo.

VENUS.

Quis procul Divum loquitur? sub aures
Venit o Musae sonus undequaque
Coelicum spirans, nihil ille praefert
Vocis humanae, nisi fallit autem
Visus, agnosco volucrem Deorum
Nuncium, cuius procul arma fulgent,
Virga, pennatum caput, Argicida,
Ensis, o Musae, Charitesque blandae,
Virgines mecum (quia sic decebat
Ire tam castas Hymenaea agentes
Sacra tam casto iuveni) venite,
Ille quas forsan petit, alloquemur.
Frater o magno Iove nate salve,



[b4r]

Causa quae terras nova te coegit
Visere et lapsu patrium citato
      Linquere coelum.

MERCURIUS.

Qualis eras Phrygia praelata duabus in Ida,
      Qualis ad Anchisen [Anchisan 1527] diceris isse tuum,
Talis in hoc coetu cum sis Venus, hunccine vultum
      Adsumptum frustra suspicer esse tibi?
Inde quid Aonides tecum venere puellae?
      Iste solet castis semper adesse chorus.

VENUS.

Quin tu dic prius esse quam putemus,
      Quae nova tam rarae sit tibi causa viae.
Tum nostri quoque certiora cultus
      Nomina praescripta cum ratione scies,
Cur nostrum latus Aonos puellae
      Cingant virginei numina sancta chori.

MERCURIUS.

Pater Deorum nubicoga Iuppiter
      Cum sciret urbem Noricam
Musis parare Hymenea non inutilem,
      Sed et petendum Gratiis,
Me virginales misit accitum choros
      Ab usque terra Phocide,
Et te soror genialis e templo Paphi



[b4v]

      Tibique adsistentes gratias.
Sed pervagatus quicquid usquam gentium
      Musis sacratum creditur
Nec te nec illas invenio usquam gentium
      Quod has relicta Graecia
Rumor fuit petisse rura Norica,
      Pegnesus amnis quae rigat.
Nunc quando vos in hisce moenibus simul
      Pulchre morantes conspicor,
Iovi obsequentes, huc adeste, qua domus
      Strepit hymnis nuptialibus,
Facesque fulgent, et caterva virginum
      Hymenea festum concinit.

CHORUS GRATIARUM.

Adeste Divae Mnemosyne satae [Mnemosinisatae 1527]
Musae supremi progenies Iovis,
      Frontes coronatae decoras
            Barbiton et cytharam ferentes.
Canenda vobis festa Hymeneia,
Sed tam pudicas qualia condecent.
      Adeste iucundae sorores
            Festa Hymenaea simul canemus.
Non ante Musis candidior Venus
Festa revinctum fronde Cupidinem
      Parere iussit, nec minacem
            Sed placidum levibus sagittis



[b5r]

Auro gravata fortis arundine
Quid erubescis? quemve times puer?
      Telo feri quos destinatos
            Legitimo socias cubili.
Blanditur eya sed ferit interim
Ictuque molli pectora sauciat,
      Nuptaeque formosae, virique
            Tela avidas agit in medullas.
Spectate Musae pectora dulcibus
Flammis perustos quis genialibus
      Telis adornatus Cupido
            In thalamum praeit auspicatum.
Vos concinentes carmina mutuis
Alterna plectris dicite nuptias
      Quales nec agnatum deorum
            Aesoniden celebrasse fertur.

 
CHORUS MUSARUM.

CALLIOPE.


Dicite foelicem faciles Hymenea camaenae,
      Qualemque vix videre meministis antea.
Non cum Threycii pulchris in vallibus Hemi
      Cesto iugali deligastis Orphea.
Non cum stella tuas violantillaeque beatas
      Vestro favore reddidistis nuptias.
Non cum te iuveni civilia bella canenti
      Ad sacra nostra natam Polla iunximus.



[b5v]

Eya igitur gratae tam grata luce sorores
      Ipsis adeste concinentes Gratiis.
Formosamque novis conspergite floribus Annam,
      Tibi futuram mox Ioachime coniugem.
Fronde maritalem thalamum redimite virenti
      Daphnes amatae praesidi nobis Deo.
Inde canora suis aptantes organa nervis,
      Paeana concinite septies laetissimum.
Foelix illa dies cupidos quae iunxit amantes,
      Nuptae virique gaudiorum conscia.
Vivite legitimi sociati foedere lecti
      Ioachime et Anna cura iusta coelitum.
Vobis dextra pii faveat clementia coeli
      Laetas Thobiae iunioris nuptias.

CLIO.

      Eya surgite pronubae,
Spectandam Charites ducite virginem
      Ad lectum, genialibus
Constratum Paphiae frondibus arboris.
      Et plenis date dexteris
Narcissos, violas, lilia cum rosis,
      Et conspergite lectulum
Foelicem duplici nomine lectulum,
      Quod rara iuvenem fide
Raris ingenii dotibus accipit
      Formae munere virginem



[b6r]

Aequandam Veneri, pace tua Venus
      Quod dixisse feras precor,
Nec castis modice moribus utilem
      Foelicem ter, et amplius
Hac sponsa iuvenem, coniuge virginem.
      O quae gaudia vos manent
Concordes animis, et studiis pares
      Annis tam Iuvenilibus.
Quos parca ad senium provehet ultimum
      Laetis laeta negociis.
Nunc ite et cupidis legitima fide
      Indulgete laboribus.
Hoc dandum Veneri est dum licet et iuvat.

MELPOMENE.

Illum dextra Dei fortiter augeat,
Et plenis cumulet copia cornibus,
      Quem nos dicere blando
            Concentu superi iubent.
Illam laeta Venus faustiter evehat,
Et Lucina bonis auspiciis velit
      Conservare puellam,
            Cuius nos hodie damus
Virtuti et meritis tot nova carmina.
Heu quantis iuvenem conficit ignibus
Tandem casta Venus, qua face virginem
      Flagrantem vice blanda



[b6v]

            Caesto colligit aureo.
Digno iuncta viro virgo, vir addite
Te dignis thalamis, coniugis o tuae
      Num gaudes Iochime?
            Gaudes Anna decus viri?
Ecquid dulcius hoc esse potest iugo,
Quo nec liberius, nec quid honestius
      Naturae moderator
            Humano generi dedit?

THALIA.

Oscula coniugibus non cedant vestra columbis,
      Brachia non hederis.
Nec bene vivendo superet vos garrula cornix
      Solave semper avis.
Contingant vobis Pythii praedivitis umbrae
      Et nemora Hesperidum.
Vos beet influxu largo Pactolus, inauret
      Divitis unda Tagi.
Villas Luculli vos possideatis, et hortos
      Dives Adoni tuos,
Vobis laeta sinu fundat fortuna benigno
      Totius orbis opes.
Pergat ut auspiciis foelicibus hic Hymenaeus
      Nuptaque virque tibi.
Hoc Musae Charitesque iubent, hoc Iuppiter ipse
      Fataque cuncta volunt.



[b7r]

Caede bonis avibus charae Iochime puellae.
      Annaque blanda viro.

EUTERPE.

Huc ades alma Venus iam te decet esse liberalem
      Notissimarum virium per orbem,
Quas casto iuveni castae simul influas puellae
      Ut esse digna prole se parentes
Possint, et sobolem multa vice procreare longam,
      Ut fructuosae palmites olivae,
Ut soliti [solitae 1527] teneris succrescere vitibus racemi
      Augent honorem vineae virentis.
Sic illis propriae gentis Venus augeas honorem
      Non absque multa dote Gratiarum,
Non sine fortunae ridentis amabili favore,
      Non absque nostri numinis lepore.
At vos o cupidi nostrum decus, ite nunc amantes
      Dum non pudendis ignibus caletis.
Mutua miscentes incendia dissipate flammam,
      Qua grata ducit, qua iubet voluptas.
Vestrum hoc officium est, vos hoc decet inchoare munus,
      Hoc casta suadet virginum caterva.
Non decet aetatis florem sine fructibus relinqui
      Exhauriendum frigidae senectae.

ERATO.



[b7v]

Prome de picta pharetra Cupido
Auream pulchris manibus sagittam
Et per amborum penitus calentes
      Fige medullas.
Mutuis flagrent facibus, nec unquam
Frigeant donec melior favebit
Spiritum sanguis spaciosa longae
      Semina vitae.
Iure foelices quibus hoc dederunt
Fata tam iustis coalere flammis
Inter ut veri bona consenescant
      Commoda amoris.
Non graves illis nocuisse casus
Nec leves rerum poterint procellae
Tuta, sed laetos vehit in beato
      Gratia curru.
Auream quod si mediocritatem
Forsan agnoscant, poterintque vani
Fastibus vulgi caruisse, vitae est
      Summa beatae.
Ergo te nostri Iochime regni
Unice charum decus, haec voluptas
Reddit et nobis superisque cunctis
      Semper amandum.
Teque divini specimen pudoris
Anna foelicem faciunt et aetas
Et decor formae, pudor, et mariti
      Vivida virtus.



[b8r]

Ite desponsi quia nuptialis
Hora vos lectum vocat in iugalem
Ite nec longum retinete dulcis
      Gaudia ludi.
Praeferunt blandi faculas amores
Gratiae nudos comitantur intro
Ad fores clausas thalami, canemus
      Carmina Musae.

TERPSICHORE.

Vere novo variis pubescit floribus orbis
      Quos insalubri decutit frigore tristis hiems.
Sic primaeva suis turgescit fructibus aetas
      Quos insuavi debilis falce senecta metit.
Qui sapis instabiles dum vernat collige flores,
      Hiems inanit pristinis floribus omne solum.
Utere flore tuo dum flos aetatis in herba est,
      Iam te occupabit praepeti curva senecta gradu.
Quis furor est prima florem consumere in herba,
      Ne forte possit fructibus luxuriare suis?
Vos igitur nova nupta novis operate Hymenaeis,
      Ioachime ne aetatis sinas dona perire tuae.
Sicut enim aetatis iam flores indole laeta
      Sic quo superbis nunc vigor non erit iste diu.
Et tibi tempus erit quo possis dicere amavi,
      Nunc ergo dum praesens adest temporis usus ama.
Et tetricos contemne severa fronte Catonas,



[b8v]

      Et quicquid usquam est tristium tanquam aconita fuge,
Sic libertatem, quam debes velle, tenebis,
      Et te et pudicam coniugem provehet aequa Venus.

URANIA

Non census, nec opes, nec veterum splendor imaginum,
      Nec quicquid usquam gentium
Mirantur quicunque, aut sapiunt, aut sapere expetunt,
      Vitam beatam continet.
Verum casta domi, nec petulans, uxor amans viri,
      Forma modesta praedita.
Caetera si spectes, sunt et enim caetera plurima,
      Quae posse contendunt idem,
Esse putes aliquid. Sed tamen est maxima coniugis
      Adhoc pudicae gloria.
Caetera saepe malis sors etiam lubrica contulit,
      Thori fides est rara dos.
Cui tamen illa bono contigerit munere coelitum,
      Quid ni beatum dixeris?
Macte igitur tali coniugio, quod reliquum est tibi
      Ioachime praestabunt Dei.
Ne modo desperes si qua Notis aura reflantibus
      Cursus retardarit tuos.
Ipsa ego de superis quae venio, spe iubeo bona
      Manere te dextram Dei.

POLYMNIA



[c1r]

Docte novem patria lingua Ioachime sorores
      Compellare, simulque Latina
Extendisse cheli digitos cantusque movere
      Qualibus Aonos antra resultent
Musica, quos patriam stupeat Pegnesus ad urbem
      Penea vincere iam meditatus
Postquam nos patria profugas in sede recepit,
      Muneribusque adfecit opimis.
Nunc age fortunate novis atque aucte Hymenaeis,
      Esse virum te perge docere.
Et quia facta Venus per te est charissima nobis
      Nostrarum velut una sororum.
Dum colis hanc, sicut debes tam pulchra merentem,
      Nos etiam coluisse memento.
Quae tibi foelicem lyricos Hymenaea per hymnos
      Non tantum in tua saecla dicamus.
Foedere legitimo concordes vivite amantes
      Tempore nuptaque virque perhenni.
Et date coniugii foelicia pignora vestri,
      Quos faustos precor ite per annos.
Ut vos posteritas intelligat omnis, ab illa
      Pulchros stirpe dedisse nepotes.

VENUS MUSIS.

Vivite nunc, et abite bona cum pace sorores,
      O sacer Aonidum turba pudica chorus.



[c1v]

Caetera quae restant per me nunc intus agentur,
      Castis virginibus non patet iste locus.
Fas tamen est Charitas mecum venisse, quod illis
      Illo praecipue convenit esse loco.
Vos precor hanc urbem Musae atque haec rura colatis,
      Dum Pegnese aliquas pulcher habebis aquas.
Ipsa quoque Idalia migrans ab sede, triumphum
      Hic, nisi de vobis, totius orbis agam

MERCURIUS spectatoribus.

Et vos abite spectatores, iam satis
Spectata est isthaec fabula, hoc restat tamen
Omnes bene ut precemini his peractis nuptiis
Nuptae viroque gratia, quorum datum est
Hoc ludicrum, quot adfuistis omnibus,
Itemque quot non adfuistis omnibus.
Nec vestra tantum hic, sed ratio est habita omnium
Qui sunt futuri, Nam quod istae virgines,
Quas stare nunc videtis ad thalami fores,
Semel dicarunt hoc perire non potest.
Has mecum abducere hinc animus nunc est mihi,
Quod ut feratis atque animo patiamini
Haud quaquam iniquo forsan exoravero.
Quando hasce vobis gratias reliquero
In hisce nuptiarum amaenitatibus.
Nam virgines et hae licet sint, attamen



[c2r]

Miscere sese nuptiarum gaudiis
Solent, et officiosae in his vagarier
Ultro citroque supra et infra lectulum
Thori genialis, et movere incendia,
Quae non refusa grandis unda Nerei
Restinguat, has vobis relinquam virgines,
Musas remittam cras ubi peregerint
Suum Venus suumque munus Gratiae.
Nam se manere velle pulchre dictitant
Ad hasce ripas inclytae Pegnesidos
Orae. Sed eya iam domum concedite,
Suumque quisque quod facit negocium
Meo favore et propitio faxit Iove.
Iam nunc Valete, et si placuere nuptiae
Cantusque blandi virginum trium et novem
Animis manibusque gratulantes plaudite.

FINIS.





[c2v]

AD IOACHIMUM CAMERArium
in Hispanias abeuntem
[Greek:] propemptikon
[roman:] Eobani Hessi.

LIttoris Hesperii populos aditure, propinquis
      Qua coit Herculei Gadibus unda freti.
Vade bonis avibus, quoniam sic ire necesse est,
      Non levis o animi pars Ioachime mei.
Non licuit sacras tecum coluisse sorores
      Nuper is exigui temporis usus erat.
Sed quae nunc rapiunt eadem te fata reducent,
      Dii faciant subito, sed meliore gradu.
Nobis interea mora longa videbitur omnis,
      Tristis et invisos exiget hora dies.
Sicut enim Aonidum comes unicus inter amores
      Contigeras, nobis te caruisse grave est.
Faverat hoc meritis forsan fortuna, sed ipsum
      Cur non perpetuum, quod dedit, esse dedit?
Tam pulchre coeptum cur interrupit, et ausa est
      Iniecta cursum detinuisse manu.
Dii faciant patrios fines exire parantem,
      Augurio teneat sed bona causa novo.
Vade tamen Tartessiaci pete littus Iberi,
      Et quod oliviferi Betidos unda rigat.



[c3r]

Inclyta non tantum veteris loca nomine famae
      Quam quia praesentes illa dedere Deos.
Praecipue qui nunc Romanum Carolus orbem
      Adserit, et reges Caesar in arma vocat.
Alter at imperium repetit Fernandus avitum,
      Hei mihi quas poenas proditor Hunne dabis?
Regia progenies, et sanguinis Aemiliani
      Optima pars, magni regna tenetis avi.
Vade igitur pete conciliis loca sacra Deorum,
      Caesar ubi est, aliquos quis neget esse Deos?
Vade per occidui scopulosa volumina Reni,
      Et pete foelici Gallica rura pede.
Littora contigeris Rhodani pulcherrima magni
      Perge, locus faciles non habet iste Deos.
Protinus Alpinas a leva liqueris arces,
      Alta Pyrenaei culmina scande iugi.
Ulteriora leges, foeliciter omnia, donec
      Constiteris magni Caesaris ante pedes.
Hic mihi dum supplex Augustum numen adoras,
      Aut hos aut similes concipe mente sonos.
Salve animo maior regnis invicte paternis,
      Et quod habes, vere Carole nomen habe.
Plura daturus eram occiduum mandata sub axem
      Sed fugis, et mecum posse manere negas.
Vade animo laeto [laete 1527], iuvenum decus, auspice sortis
      Sollicitae virtus est tibi causa [causae 1527] viae.



[c3v]

Vade, tuum comitentur iter, serventque frequentes,
      Quicquid adhuc Charitum maximus orbis habet.
Tu peregrinantes tecum Ioachime Camaenas
      Sic referas nobis sicut abire facis.

FINIS.



Last modified: April 18, 2017