THEOCRITI SYRACUSANI IDYLLIA TRIginta sex, Latino Carmine reddita, Helio Eobano Hesso Interprete.

Haguenau: Johann Setzer, 1531
8o: 104 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v. A critical edition, with modernized punctuation, is to appear in: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, ed., trans., and annotated by Harry Vredeveld (Tempe: MRTS, 2004 ).



[A1r]

THEOCRITI SYRACUSANI IDYLLIA TRI-
ginta sex, Latino Carmine reddita,
Helio Eobano Hesso Interprete.


 
THEOCRITUS IN SUUM
ipsius Librum.

Haec ego composui, non ille Theocritus, ortu
      Chius, at e media plebe Syracusius
Praxagora genitore satus claraque Philina
      Externo cecini carmina nulla sono




[A1v]

ERASMI EBNERI
Epigramma.

Dum Siculas capras in Norica pascua ducit
      Hessus, ubi Arctoo frigore torpet humus.
Pastorem Siculae Musae deducite vestrum,
      Custodes teneri vos decet esse gregis
Esse alibi poterat forsan clementior aura,
      Sed melior nusquam, credite, pastor erat.
Hic vos ingenti studio veneratur, amatque
      Donaque pro meritis annua ferre solet
Hic quoties visum est exili ludere avena
      Sicelides Musas per sua rura canit
At cum non arbusta iuvant, humilesque Myricae
      Et populus gravius carmen in urbe petit.
Ille tuas laudes et fortia Carole facta
      Gestaque foelici praelia Marte canit.
Tunc inflata sonat graviores tibia versus
      Et vere Heroo carmina digna pede
Sic quondam Aeacides, sic est celebratus Ulysses
      Cuius sunt Priami moenia capta dolis
Ergo agite et vestrum Musae defendite vatem,
      Lascivumque illi vos cohibete gregem
Ne qua incauta suis egressa ab ovilibus erret
      Longius, inque avidas incidat agna lupos




[A2r]

MAGNIFICO AC ORNATIS. VIRO DN.
Hieronymo Ebnero, inclytae civitatis Nurenbergae
Senatori etc. Domino suo colendo, Helius Eobanus
Hessus S. D.

HAs tibi Trinacrio ductas e rure capellas
      Mittimus, et Latia pascua versa manu
Accipe, nec tenuis spernas Ebnere Poetae
      Quae tibi de fundo paupere dona damus
Munera sint quanquam non pauperis ista peculi
      Sunt tamen e patria nuper abacta sua
Nam quae velleribus niveis per plena nitebant
      Pascua, dum Siculo rure vagantur, oves
In Latios campos Romanaque pascua ductae
      Vellera pro nivea pallida veste gerunt
Non tamen hic tota color est ratione pudendus
      Proxima candori praemia pallor habet
Et quanquam gregibus color est mutatus, iidem
      Sunt tamen, et vitae quod fuit ante manet.
Accipe Simichidae lusus Hieronyme vatis
      Quo varium quicquam vix magis esse potest
Pastores, armenta, greges, oviumque boumque
      Concinit, et vitulos, caprigenumque pecus




[A2v]

Nunc teneras, Veneris gratissima regna, puellas
      Dicere me pueros, quos canit ille, pudet.
Nunc ita Cyclopi Nereida scribit amatam
      Ut Venerem nostrae cedere cogat opi.
Heroum celebrat laudes, Heroidas ornat
      Carmine pastorem quod decuisse queat
Pastor, venator, messor, piscator, et auceps
      Navita, miles, eques, pictor et agricola est.
Et ne quid non sit quandoque et Sphynga videbis
      Esse, lyra varios nunc sociare pedes
Tam varia Andino non est sua Musa Maroni
      Materiae cultor simplicis ille fuit
Et tamen agnoscas hic magni furta Maronis
      Plurima, sed nullo digna pudore legi.
Sume Syracusii pastoria scripta poetae
      Urbis et aetatis gloria magna tuae
Sume, nec insolitos ausus mirare, quod huius
      Te mihi patronum, carminis esse velim.
Nam mihi sollicito volventi pectore, cui nam
      Haec Mecoenati scripta tuenda darem.
In primis visa est, virtus tua tale mereri
      Inde tibi hoc etiam posse placere decus
Nam cum sis animo morum civiliter aequo
      Ausonidos linguae nec tibi desit honor
Cum nimis exulibus faveas hoc tempore Musis
      Unicus et patriae damna pudenda leves.




[A3r]

Quid mirum si te tantis virtutibus auctum
      Laudibus aeternis musica turba ferat?
Adde quod haec studiis tam sunt mala tempora, ut horum
      Si quos non pudeat dixeris esse bonos
Ut sibi non tantum pauci bona scripta dicari
      Aut sua cantari carmine facta petant.
Verum etiam si forte dices aut carmine laudes
      Indigna laesos se ratione putent.
Sed tamen est pestis nostro ista ferenda sub aevo
      Optima venturis, tempora fata dabunt
Accipe nunc iterum Siculas Ebnere camoenas
      Quae tibi nos Latio carmine scripta damus
In quibus haud modico versata industria nisu
      Nostra, nec exiguo pondere pressa, fuit
Hoc quoque si quaeras, verum, nec turpe fateri est
      Vix opus exactum tertia messis habet.
Non quia non poterat citius prodisse sub auras
      Sed quia saepe graves interiere morae.
Nam quia dura fuit vertendi Graeca facultas,
      Corrupta innumeris, et mutilata locis
Saepe animum subiit linquendi coepta voluntas
      Ne tamen hoc facerem, qui prohiberet, erat
Hic Ioachimus erat Camerarius ille meorum
      Et studii consors et comes ingenii
Huic bona pars operis debet, quia multa per illum
      Reddita vel melius, vel nova facta vides




[A3v]

Quod mihi si qua parum sunt explorata nec omni
      Plena modo, veniam res meruisse potest
Res ita difficilis duri res plena laboris
      Res quam nemo ausus nos prior ante fuit.
Et si non nimia est ea gloria, credere debes
      Non labor exiguo constitit iste mihi
Tot mihi brumali vigilatae sydere noctes
      Tot mihi sub calido sole fuere dies
Saepe meis Musis, insanae abscedite, dixi
      Res odiosa aliquem non habet ista modum
Plus decuit vestras vos lascivire per arteis
      Externi novitas carminis unde venit?
Quae nunc ignavo male perditis ocia luxu
      Impendenda horis illa fuere bonis.
At tu Noricidae decus et bona fama Senatus
      Conveniens meritis nomen adepte tuis
Accipe Trinacrio ductas e rure capellas
      Clare vir: et magni muneris instar habe
Sic tibi sint salvi, quos ornas solus honores
      Sic superent vitae tempora longa tuae
Sic tuus et patrios adolescat Erasmus in annos
      Et patriae fiat gloria prima suae
Quod si grata tibi fuerit mea recta voluntas
      Nullum operae precium grandius esse velim




[A4r]

THEOCRITI SYRACUSANI IDYLLIA, AB
Eobano Hesso Latina facta.

 
IDYLLION PRIMUM  THYRSIS.

Thyrsis et Aepolus.

      Thyr. AEpole dulcis hic est vicinae spiritus aurae
Dulcis et haec strepitu fontes prope consita pinus
Et tu quod dulci modularis carmen avena
Te facit esse loco dignum post Pana secundo
Quem si cornigero iudex donaverit hirco
Ipse feres foetam pulchro e certamine capram
Quod si capra magis Pana oblectabit, habebis
Ipse hornam teneramque enixa a matre capellam
Et caro non alia est iucundior ullius esu
Quam, quae mulctra recens non venit ad ulla, capellae
      Aepo. Thyrsi tuum nostrae carmen iucundius auri
Quam quae praecipitans alta de rupe suavi
Murmurat unda sono, quod si pro pignore Musae
Certantes mereantur ovem, tu pinguibus agnum
Visceribus fultum accipies, quod si magis illae
Praetulerint agnum pecus ipse tenebis ovillum
      Thyr. Vis age per Nymphas igitur, vis Aepole mecum
Hic residens tenera tumuli proclivis in herba
Has humiles subter calamos inflare myricas?
Interea pascam has ego te cantante capellas




[A4v]

      Aepol. Non licet et medium iam sol conscendit ad axem
Tempore quo nemus omne silet, nec carmina fas est
Ulla sonare levi calamo, nam Pana veremur
Corpora nunc siquidem venatu fessa quieti
Proiicit, haud quaquam facilis pastoribus ullis
Semper ut ingenio ferus est, et pronus in iram
Daphnidis interea nobis cane Thyrsi dolores
Et quia bucolicae dudum fastigia musae
Summa tenes, ulmum hanc sedeamus subter opacam
Contra hunc Lampsacii quo sunt simulachra Priapi,
Et positae fontana loco stant numina Nymphae
Qua virides praebent enata sedilia quercus,
Carmina si vero cantabis qualia et olim
Cantabas Libycum contra Chromin, hanc tibi dono
Capram, quae duplici partu foecunda quotannis
Et licet emulso binos alat ubere foetus,
Bis tamen uberibus mulctram lactentibus implet.
Praeterea ex hedera calicem molli atque suavi
Collutum caera, duplici concinniter ansa
Munitum, pulchrum atque novum, quod adhuc sapit ipsum
Artificem, teretes qui circumfuderit oras
Extantem foliis hederam flavo Helichryso
Distinctam, quae serpit Helix laetissima circum
Effundens croceos rubicundo germine fructus
Interiore sedet mulier formosa labello
Artifici caelata manu, peploque venusto




[A5r]

Reticuloque nitens exercita, quam prope compti
Tempora nuda viri, et promisso crine comantes
Certabant lenibus per mutua iurgia verbis
Sed verbis, quibus haud animum movere puellae
Illa salax oculis, nunc hunc, nunc aspicit illum
Arridens, alii interdum blanditur, at illi
Turgida sollicito torquentes lumina motu
Desudant nimio vanos in amore labores
Hos iuxta senior scopulo piscator adhaeret
Lataque festinans in iactum retia pandit
Iam vetulo referens iuveniles corpore vires
Mireris validum per membra senilia robur
Quo facile attractos pisces in retia cogat
Tantum illi cano tumuere in corpore venae
Quodque queat viridem robur decuisse iuventam
Nec procul ante plagas piscantis in aequore cani
Praegravida expressa est, maturis vinea botris
Quam iuxta sedet, et munitam sepibus altis
Custodit puer, at geminae per proxima vulpes
Adrepunt loca, maturas haec palmitis uvas
Praerodit, struit illa dolos peraeque propinquat
Haud puerum missura prius quam munere cassum
Destituat, vacuumque cibo ad ieiunia cogat
Ille autem insidiis cupidus captare locustas
Innectens iunco pulchras contexit aristas
Huic uni curae intentus, nec vinea tantum




[A5v]

Nec pera est animo quantum quas nectit, aristae
Talia digessit circum cratera magistri
Ingeniosa manus, inter quae mollis acanthus
Undique complectens pulcherrima pocula, circum
Funditur, agresti praebens miracula turbae
Portitor hunc nobis Calydonius attulit olim
Venalem, tanta simam pro merce capellam
Caseolosque dedi nivei de munere lactis
Nec dum illi labra admovi, nec pocula quamvis
Haec mea sint tetigi, sed tantum condita servo
Immaculata quidem, sed quae tibi prompta volensque
Detulerim, si forte canas pro munere carmen
Quale soles, neque enim invideo tibi, nunc age Thyrsi
Huc ades, haud equidem quae tu dulcissima cantas
Carmina ad infernae duces oblivia Lethes
      Thyr. Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Aetnigena hic Thyrsis, Siculi vox Thyrsidis haec est
Quae nemora aut qui vos saltus habuere puellae
Naiades, indigno cum Daphnis amore periret?
Pulchrane vos tenuisse putem Peneia Tempe?
Num iuga Thessalici Phoebo gratissima Pindi?
Nam neque detinuit placidi vos flumen Anapi
Non etiam scopuli flamma insuperabilis Aetnae
Non sacrum coluisse putem vos Acidis amnem
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Illum omnes flevere ferae flevere lupique




[A6r]

Pantherae Thoesque nec illius impia flentes
Funera sylvestres ignoravere leones
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Omnes haec placidaeque boves tenerique iuvenci
Et vituli et fortes qui stant ad flumina tauri
Daphnidis interitum et crudelia funera lugent
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Venit Atlantiades primus de montibus altis
Et quis, ait, te Daphni furor consumit et aufert?
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Pastores venere boum per pascua cuncti
Venerunt teneras soliti pavisse capellas
Omnes unde amor iste rogant tibi venit, et ipse
Impiger hortorum custos, dixitque Priapus
Daphni miser quo nam tanto consumeris aestu
Dum memor illa tui circum nemora omnia cursu
Fertur, et egelidas fontes et nota peragrat
Flumina, et intonsos saltus, montesque supinos?
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Solius illa tui cupiens, te sola requirens
Tu vero infoelix et iniquo perditus aestu
Cui neque par animo quid deficiente laboras?
At qui te dixere boum per rura magistrum
Nunc similem sterili pascenti in rupe capellas
Conspiciunt, namque hic salientem saepe capellas
Cum videt esse volet sese quem conspicit hircum




[A6v]

Et miser interea limos tabescit ocellos
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Sic quoque tu teneras spectans risisse puellas
Internas tacito consumeris igne medullas
Et tua sollicito liquuntur lumina visu
Frivola quod blando moveant incendia saltu
Te sine, nec sociae dignentur honore choreae
His nihil ille quidem quicquam respondit, at amens
In tam difficili tantum perstabat amore
Quantum quod reliquae superabant tempora vitae
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Venit et ipsa tamen suavissima mater amorum
Ridens dulce Venus, sed blando subdola vultu
Occuluit, tacitum turbato in corde dolorem
Tune, inquit, miserande puer pugnabis amori?
Tune illum domuisse paras? et posse fereris?
An potius tete ille domat? num vincis amorem
Urgentem infesto tua nunc praecordia telo?
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Cui Daphnis Dea saeva Venus, semperque nocendi
Prodiga, digna odio, Venus iracunda, minaxque
Narrat enim Phoebus iamdudum haec omnia nobis
Deficit hic vero Daphnis, ferturque sub umbras
Opprobrium miseri crimenque futurus amoris
Longe apud infernas Plutonia regna paludes.
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus




[A7r]

Quin potius pergis Phrygiam quin pergis in Idam
Qua Venus, ut perhibent pastorem est passa maritum
Quin petis Anchisen, quem circum plurima densent
Umbrosum querceta nemus, loca commoda furtis
Hic tantum virgulta virent humilesque cyperi
Dulcisonisque strepunt apiaria mellea bombis
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Est etiam tibi formosus dum pascit Adonis
Et timidos iaculo lepores configit acuto
Insequiturque feras, per devia lustra vagantes
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Quin iterum accedis Tydidae cominus arma
Et iactas Daphnin quia viceris ipsa relictum
Verum age, nunc mecum in iusto certamine pugna
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
O montana lupi quicunque haec lustra tenetis
Thoes, et o altis habitantes montibus ursi
Non ego vos ultra per devia lustra videbo
Per nemora haec Daphnin satis est vixisse. Valete
Tuque vale, patriis Arethusa celebrior undis
Et fluvii quicunque sacram sub Thymbridis undam
Influitis vos extrema nunc voce saluto
      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
Ille ego sum Daphnis propriis qui pascua bobus
Haec teneo, atque idem longo iam tempore Daphnis
Hos tauros, atque has vitulas ad flumina duco




[A7v]

      Dicite bucolicos mea carmina dicite cantus
O Pan Pan seu longa tenes dumeta Lycaei
Seu tu Menalias arces tua regna frequentas
Linque Helices altum qui excurrit in aequora montem
Linque Lycaonidae tandem sublime sepulchrum
Quod magnorum etiam mirentur numina divum
Oppositamque veni Siculae telluris in oram
      Claudite bucolicos mea carmina claudite cantus
Pan ades et calamos hos accipe dulce sonantes
Compactosque tibi, quos circa labra canentis
Illita complexu convolvit cera tenaci
Quandoquidem pereo saevo confectus ab aestu
Infernasque trahor non digna morte sub umbras.
      Claudite bucolicos mea carmina claudite cantus
Nunc violis frondete rubi florescite spinae
Nunc etiam pulchro Narcissi in flore comantes
Iuniperique breves pugnantia foetibus aedant
Omnia nativis, ferat haec, pyra mollia, pinus
Nunc timidae catulos agitent in retia cervae
Stridula vocali philomelae noctua certet
Dum perit extinctus crudeli funere Daphnis
      Claudite bucolicos mea carmina claudite cantus
Haec tunc ille canens placido sic fine quievit
Quem tamen aspiciens Venus ut miserata tacentem est
Erectura fuit, sed iam fatalia versis
Omnia fila retro ceciderunt languida Parcis




[A8r]

Ille quidem fluvium nautae transivit avari
Sustulit unda virum Musis vehementer amatum
Omnibus et gratum praestanti pectore Nymphis
      Claudite bucolicos mea carmina claudite cantus
Tu nunc trade scyphum, teneram nunc trade capellam
Ut Musis de lacte mero libamina ponam
Illius emulsae, nunc o mea numina Musae
Aeternum salvete, quibus mea fistula debet
Omnia quae reliquae superabunt tempora vitae
      Aepol. Mellibus Hyblaeis totum tibi docte poeta
Os fluit, atque merum spirant tua guttura nectar
Ipse favos loqueris, ceu ficu pastus opima
Quam vel ab Attidibus transmiserit Aegilus oris
Postquam ipsas superas arguta voce Cicadas
Hunc igitur cape Thyrsi scyphum, quem suavia olentem
Formosae lavere suis in fontibus Horae
Huc ades o Cyssetha, hanc mulge, huc ite capellae
Ne forte iste salax in vos lasciviat hircus

 
THEOCRITI PHARMACEUTRIA
IDYLLION II.

HAs lauros, haec mista fer huc age Thestyli philtra
Atque haec purpureae tege pocula vellere lanae
Excantare virum magno mihi amore molestum
Aggredior, quem nunc bis sex desidero soles
Qui nec utrum vivam nec utrum sim mortua novit




[A8v]

Nam mea nequaquam iam dudum limina pulsat
Improbus, anne alto placidos ille egerit ignes
Inconstans amor, et facili mutabilis aura
Timageti igitur cras fortis adire palaestram
Constitui, ut calido sudantem in pulvere visum
Incusem, quibus ille malis me ludat amantem
Nunc tamen excantabo virum, mihi sacra ferenti
Luna fave, claraque velis te in luce videri
Sacra tibi taciturna feram tibi carmina dicam
O dea, terrestrique Hecati quam luce carentem
Busta per et nigro gaudentem sanguine ad auras
Surgentem patulis catuli timuere sepulchris
Tu nunc salve Hecate Eumenidum dea magna potentum
In finemque adsiste, nec inferiora paranti
Pharmaca Medeaeve, aut flavicomae Perimedae
Aut quibus usa fuit stellati filia solis
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Farra tibi haec primum sacro conburimus igni
Sparge sed infoelix age Thestyli, quis tibi mentem
Eripuit furor? an derides improba? verum
Sparge simul dicens, haec spargo Delphidis ossa
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Delphis me malus urit, ego hanc in Delphide laurum
Atque ut in igne crepans incenditur illa, nec ulli
Amplius apparent cineres ustaeve favillae
Sic uno in cineres abeat caro Delphidis igni




[B1r]

      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Haec ut agente dea, flammis mihi cera liquescit
Sic in amore meo liquefiat Delphis, ut autem
Aereus hic Rhombus convertitur a Venere ipsa
Ipse volutetur sic ad mea limina Delphis
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Furfura nunc tibi sacrifico, tu Ditis in aula
Confregisse adamanta, et si quid durius illo est
Magna Diana potes, sed in urbe latratibus aedunt
Nunc mihi signa canes, certe Dea venit, et errant
In triviis, resonantque citis tinnitibus aera
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Ecce silent taciti tranquilla volumina Ponti
Et nocturna graves posuerunt flamina venti
At non illa tacet, non pectoris illa quiescit
Intima flamma mei, sed tota peruror in illo
Qui me legitima miseram pro coniuge fecit
Esse malam tristemque dolore pudoris adempti
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Nunc ego ter libo, ter et haec bona carmina dico
Sive levis mulier, seu quis puer accubat illi
Illius impediant tam crassa oblivia mentem
Thesea quam memorant quondam tenuisse superbum
Deserto cum pulchram Ariadnan in orbe reliquit
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Nascitur Hippomanes in montibus Arcados orae




[B1v]

Herba nocens qua tota armenta moventur equorum
In furias, rabidique feruntur in avia pulli
Sic ego te Delphim videam haec in tecta reverti
Correptum furia pingues liquisse palaestras
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Perfidus hanc Delphis de Chlaena perdidit oram
Hanc ego nunc vellens duro infero protinus igni
Heu crudelis amor quid inhaerens ossibus, omnem
Sanguinis humorem bibis ut fluvialis trudo
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Nunc ego virosae tero frigida membra lacertae
Pocula cras tibi praesentis missura veneni
Verum age sume venena haec Thestyli et ista subunge
Limina, quae nunc me retinent ceu reste ligatam
Quandoquidem de me nil curat perfidus ille,
Et tacito dic murmure spargo Delphidis ossa
      Iynx redde domum retrahens mihi redde maritum
Nunc certe nunc sola manens, quibus utar amorem
Deplorans lachrymis? quae prima exordia captem?
Nostra quis immisit deus hoc in corda venenum?
Plena canistra ferens Eubuli venit Anaxo
Filia, ad haec triviae nemoris loca sacra Dianae
Tempore quo sane variarum pulchra ferarum
Pompa parabatur, quas inter saeva Leaena.
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Et me Tencharide nutrix haec Thressa rogavit




[B2r]

Haec vicina meis foribus mulierque beata
Ut pompam aspicerem quam protinus ipsa sequebar
Infoelix pulchra circundata corpora bysso
Suspensamque gerens Clearistae Xystida collo
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Iam mediam permensa viam qua rura Lyconis
Sunt sita Delphin ego hic atque Eudamippon euntes
Conspexi simul, his coma flava aequans Helichrysum
Pectora splendidiora fuerunt lumine Lunae
Ut qui desererent calidae grave munus arenae
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error
Ut miserae mens laesa, ut formae protinus omnis
Dilapsus vigor effluxit, nec iam amplius ulli
Instabam pompae, nec tum satis ipsa sciebam
Quove domum pacto post illa reversa fuissem
Curabam, sed enim morbo populabar acuto
Noctibus ergo decem totis totidemque diebus
Decubui, duro recubans moribunda cubili
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Iam mihi corpus erat pallenti debile thapso
Pallidius, prorsumque leves cecidere capilli
Et cutis exanguis nudis vix ossibus haesit
Quas ego non scrutabar anus, quas posse putarem
Carminibus misero medicamina subdere morbo
Sed nihil hoc leniora mali contagia sensi




[B2v]

Interea cursu ceu praepete tempus abibat
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Protinus haec famulae nimium quoque vera loquebar
Heus agedum duri mea Thestyli quaere doloris
Curam aliquam, quia me totam nunc Myndius iste
Possidet, et miseram curis ingentibus urit
Ad Timageti tu nunc digressa palestram
Observa, nam saepe illic versatur oberrans
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Illum ubi conspicies abeuntem et nota palaestrae
Limina linquentem, tacite innue, et ista memento
Dicere, te Simaetha vocat, si adducere possis
Haec ubi dixissem citius dicto illa profecta
Adduxit iuvenem formoso corpore Delphim
Quem simul aspexi venientem praepete planta
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Obrigui nive frigidior, similisque pruinis
Humidus ex tota sudor mihi fronte fluebat
Iam quoque lingua stetit, nec tantum vocis habebam
Quantum chara vocans in somnis filia matrem
Pallenti similis bullae iam tota colorem
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Hic me ille aspiciens in terram lumine fixo
In lecto assedit blanda sic voce profatus
Praevenisse quidem tu me Simaetha videris
Haec in amica vocans tua nunc me limina, tantum




[B3r]

Quantum ego formosum cursu praeverto Philinum
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Venissem namque ipse, per ipsa Cupidinis arma
Tertius aut quartus venissem nocte futurus
Ipse tibi qualem non dedigneris amicum
Inque sinu placido Bacchi sacra mala tulissem
In capite Herculea gestans de fronde coronam
Populeam, cingens vestisset purpura circum
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Quod si me admisissetis laudandum et amicum
Fecissetis opus, quia dicor et ipse probatae
Et facilis iuvenes inter bonitatis athletas
Atque ita concubitusve tuos, aut oscula saltem
Sumpsissem formosa, alio si forsan amantem
Me repulissetis, sera si praefixa fuisset
Lampadas huc adduxissem cunctasque bipennes
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Nunc bone quod Veneri prima haec ego debeo, postquam
Tu me quo torrebar ab igne secunda levasti
O mulier tua grata vocans ad limina amantem
Semiustum misere. Nam Vulcano Liparaeo
Saepe superbus amor graviora incendia miscet
      Unde hic durus amor mihi venerit accipe Luna
Et castas terret furiarum verbere Nymphas
Linquentes thalamosque viri calidumque cubile
Dixerat hactenus ille, ego dudum credula, dextram




[B3v]

Illius attingens in mollia strata reclino
Mox calefiebat de corpore corpus, et ora
Fervebant solito vehementius, atque id agentes
Suaviter alterno confundimus ora susurro
Et ne chara diu nuger tibi Luna peractum est
Quod summe placuit, cupidi quod inivimus ambo
Hoc desiderium conceptum fovit amorem
Iurgia nec gravibus contraximus ulla querelis
Amplius, excepto quod heri turbavit amantem
Venit enim mater nunc in mea tecta Philistae
Illius illa meae tibicinis, atque Melixus
Quando hodie auroram rosei traxere iugales
Oceano, coeli ad fastigia prima relicto
Quae cum plura mihi, tum Delphida dixit amorem
Convertisse alio, sed seu puer ille fuisset
Seu mulier quam depereat se scire negabat
Sed tantum quod amet, nimioque offusus amoris
Aestuet ille mero, tandemque ut abisset, et illi
Dixisset se velle fores ornare coronis
Illius, haec mihi vera hospes verissima dixit
Et prius ipse ad nos persaepe venire solebat
Nobiscumque olearia vasa relinquere Delphis
Haec est nunc bis sexta dies postquam ille recessit
Nec rediit, fruiturne alio securus amore
Oblitus nostri? cui nunc haec Philtra paramus
Et certum excantare utrum est, si perget et istis




[B4r]

Amplius afficiet curis Plutonia quaeret
Regna, domos pulsans Parcarum, et fata subibit
Talia tamque potentia pharmaca Cistula dives
Haec tenet, Assyrio quod habemus ab hospite munus
      At tu nunc veneranda vale, niveasque quadrigas
Ad mare verte tuas, duros perferre labores
Sicut constitui, ipsa feram, nunc pulchra colorem
Salve Luna, aliae salvete et vos mihi stellae
Post axem tacitae subeuntia sydera nocti

 
THEOCRITI AEPOLUS VEL
Amaryllis, qui et Comastes.
Idyllion III.

FOrmosam aggrediar lascivo Amaryllida cantu
Dum prope pascentes errant in monte capellae
Quas bonus impellit mihi Tityrus heus age nostras
Chare mihi ante alios mi Tityre pasce capellas
Vicinique satis pastas age fontis ad undam
Hunc libycum tamen et coleatum et vellere toto
Albentem, quoniam cornu ferit ille, caveto.
      O dilecta Amarylli quid hoc tibi solus in antro
Deseror, et neque prospiciens, ut nuper, amantem
Blanda voce vocas? num nos odisse voluptas
Est tibi? sed facies laqueo ut mea guttura frangam
An potius videor tibi Simius esse supinis
Naribus? et prono mea pectora tangere mento?
En vero haec tibi mala decem, tua munera, porto




[B4v]

Arboribus decerpta illis quibus ipsa iubebas
Altera cras dabimus, nunc tu tamen aspice quantis
Conficiar penitus tristi sub pectore curis
O utinam stridentis apis miser induer alis
Protinus involitem quae tu colis antra, per herbas
Quae te Nympha tegunt hederae filicisque comantis
Nunc scio quid sit amor, numen grave, scilicet illum
Nutriit in sylvis mater saevaeque Leaenae
Praebuerunt mammas, qui me nunc urit, et intra
Viscera flammarum virus iacit, intima pascens
O vultu formosa, fero quae pectore saxum
Tota refers, o Nympha oculos frontemque decoris
Nigra superciliis, age me complectere amantem
Ut tibi quae decuit dudum nunc oscula figam
Vana licet fuerint suavis tamen ipsa voluptas
Oscula consequitur, quod si nihil ipsa moveris
Quam tibi nunc servo pulchra de fronde coronam
Intextum pulchris hederae de floribus albis
Atque apii gratum procul effundentis odorem
In minimas facies prope me conscindere partes
Hei mihi quid patior? cur tantum dura vocantem
Non audis? nunc ipse meo de corpore vestes
Abiiciens maria alta petam, fluctusque profundos
Insiliam, qua parte leves in gurgite thynnos
Observat, positis piscator retibus Olpis
Tunc siquidem cum me violentae iniecero morti




[B5r]

Plena erit illa tibi dudum sperata voluptas
Iamdudum scio, saepe quidem me multa rogante
Num mihi fida fores num me crudelis amares
Haud mihi Telephylon percussum molle crepabat
In digitis, verum moriente exaruit herba
Talia et Agraeo quaedam verissima dixit
Quae cribro divinat anus, dum tempore messis
Colligit elapsas spicas, quia totus amem te
Tu vero miserum spernas crudelis amantem
Nunc tamen hanc pasco bis foetam albamque capellam
Quam sibi iam toties Mermnonis Erithacis ultro
Filia deposcit corpus pulcherrima nigrum
Et certe feret, et quod tantum quaerit, habebit
Quandoquidem tu me multum spe fallis inani
Et tibi delitiae sunt haec ludibria nostri
Sed salit en oculus dexter mihi, nunquid adibo
Aspiciamque sub hac cantans mea carmina pinu
Respiciat si forte meos miserata dolores
Namque nec est credo totos adamantina sensus
Et certe Hippomenes Atalantae captus amore
Mala ferens manibus calida decurrit arena
Quem virgo interea rapido praevertere cursu
Ut vidit periitque profundumque hausit amorem
Thessalica sed et ipse gregem deduxit ab Othry
Antiqua sub grata Pyli consepta Melampus
Ipsaque tunc iacuit charum complexa Biantem




[B5v]

Quae mater tenerae formosa erat Alphesibaeae
Per montes sic nunquid oves dum pascit Adonis
Formosam Venerem flammis peioribus ussit
Usque adeo ut neque iam crudeli morte peremptum
Desinat iniectis amplecti Diva lacertis
Ipse quidem foelix multa mihi parte videtur
Endymion somno semper durante sepultus
Nunc etiam invideo quod possidet Iasioni
Tantum Amarylli bonum, quantum non ipse prophanus
Credere posse putem, sed me dolor urit, et atro
Conficit igne caput, nec tu mea vulnera curas
Nec canit ulterius quicquam mea fistula, verum
Hic iam crudeli confectus morte iacebo
Ingluvieque lupi rabida mea viscera pascent
Hoc tua ut oblectes prae dulci guttura melle.
 

THEOCRITI NOMEIS
Idyllion IIII.

Battus et Corydon.

      Bat. DIc [SIc 1531] precor o Corydon cuium pecus? anne Philondae
      Cor. Non, verum Aegonis, pascendum tradidit Aegon
      Bat. Clamne gregem totum sero sub vespere mulges
      Cor. Non licet, observat senior me nempe, quod illo
Tempore lactentes summittit ad ubera pullos
      Bat. Ipse autem non apparens quo se abstulit Aegon
Quamne petit, cuiusve abiit regionis in oram?
      Cor. Hunc Milo hinc abiens abduxit ad Elidis amnem




[B6r]

      Bat. Ecquando ille oleo vidit certare perunctos?
      Cor. Viribus, et pulchra specioso in corpore forma
Amphitryontadae dicunt contendere magno
      Bat. Et me mater ait magno Polluce priorem
      Cor. Nunc tamen ille abiens bis denos extulit agnos
Nodosumque manu portans victrice ligonem
      Bat. Ergo lupis etiam Milo persuadeat ipsis
Ut rabiant, mox in rabiem coniecerit omnes
      Cor. Nunc tamen haeae illum procul hinc abiisse iuvencae
Testantur mugitibus absentemque requirunt
      Bat. O miseras quaesisse malum potuere magistrum
      Cor. Nempe satis miseras, desiderio illius aegrae
Gramina non carpunt, nec pabula nota requirunt
      Bat. Illius ipsa quidem superant vix ossa iuvencae
Nunquid ut aestivae rorem sub sole cicadae
Aereum gelidas depascitur illa per herbas
      Cor. Non equidem, nam saepe virentis ad Aesaron altum
Graminis in campum duco, atque e mollibus herbis
Fasciculum obiicio, nunc alto iuncta Latymno
Prata colit, teneraque salax lascivit in herba
      Bat. Fulvus et hic macer est taurus, popularibus illum
Optem Lampriadae contingere sacra daturis
Fercula Iunoni, populo sine fruge et inerti.
      Cor. Atqui nunc gelido sequitur vicina Malymno
Pascua, et intonsi fruticosa cacumina Physci
Herbidaque undosi Neaethi littora servat
Pulchra ubi prata novo pubescunt omnia cultu




[B6v]

Aegipyrumque serunt, et odoriferam Melitaeam
Et dulcem viridi florentem germine Cnysam
      Bat. Infoelix Aegon tibi nunc victoria cordi est
Improba, at hae sterili vaccae morientur in herba
Atque haec in cariem solvetur fistula, quam nos
Non ita vulgari quondam compegimus arte
      Cor. Non ita nos Musae bene ament, non illa putrescet
Annosa carie, pulchrae ad certamina Pisae
Namque profecturus dono dedit optimus Aegon
Hanc mihi quod multa praestarem laude canendi
Hac ego nunc doctae decanto carmina Glaucae
Hac quicquid Pyrrhus cecinit, claramque Crotonem
Laudibus et pulchram celebro veteremque Zacynthum
Littoraque Aeoum protensa Lacinia in Eurum
Littora quae iuxta nuper fortissimus Aegon
Bis quater evaluit denos commandere panes
Solus et ingentem rapuit de monte iuvencum
Aereo, traxitque manu, pedibusque prehensum
Donum Amarylli tibi tulit hunc videre puellae
Ingentemque aliae clamorem voce dederunt
Ille autem ridens, animo laetatus abibat.
      Bat. O formosa amarylli animae pars maxima nostrae
Nulla tui nostrum possunt oblivia pectus
Ne post fata quidem subitae capere ultima mortis
Quam mihi sunt gratae, mea gaudia sola, capellae
Tam dolet illa mihi quae te mors tristis ademit




[B7r]

Eheu quam tristi genio me fata tulerunt
      Cor. Batte malis etiam confidere rebus oportet
Cras meliora dabunt superi fortasse benigni
Omnibus in rebus vivis sperare relictum est
Lumine nam vitae functis spes nulla medetur
Nubibus obscuris nunc Iupiter aera turbat
Nunc iterum claro coelum splendore serenat
      Bat. Fido equidem, sed tu vitulos age reiice ab istis
Quas avide carpunt oleis et germina laedunt
Huc age cultorum populator perge Leparge
Huc Cynaetha veni collem pete, nunquid obaudis?
      Cor. Iam propere veniam tibi praemia iusta daturus
Si minus, inde abeas, retro tamen ecce reserpit
Si mihi nunc nodosa pedi sint robora duri
Ut tua multiplici castigem verbere terga
      Bat. Aspice me Coridon, proh Iuppiter, acta sub imum
Spina pedem, duro traiecit vulnere talum
Ipsa igitur pereat quam dum sequor ipse iuvencam
Incauto miserum pede spina offensa momordit
      Cor. En tibi, nempe ipsa, quae te isthac cuspide laesit
Unguibus hanc teneo, spina est hec ipsa profecto
      Bat. Quantus ego vir ab exiguo nunc vulnere vincor
      Cor. Montes ergo petens iterum, ne Batte relinquas
Defendisse pedem nudum quae possit, alutam
Plura etenim crescunt spineta in montibus altis
Et niveo Aspalathi virides in flore comantes




[B7v]

      Bat. Dic Corydon, an adhuc senior molit illle puellam
Illam palpebras graciles et lumina nigram
Illam quam nimio quondam male pruriit aestu
      Cor. Nempe ita, namque superveniens ego nuper anhelum
Incumbentem operi salebrosi in fornice saxi
Conspexi, et tacito deprehendi furta sub antro
      Bat. O aetate hominem tam decrescente salacem
Aut tua progenies Satyrorum a gente profecta est
Aut crura exigui mittunt tua semina Panes.
 

THEOCRITI HODOEPORI
Idyllion V.

Lacon et Comatas.

      Com. ITe procul, fugite hunc furem Lacona capellae
Pastorem Sybaritanum, namque is mihi pellem
Sustulit insidiis hesterna luce caprinam
      Lac. Non a fonte meae fugitis quem nunc tenet, agnae
Furatus nostram nuper Syringa Comatas?
      Com. Quam Syringa mihi memoras dic serve Sybartae
An tibi qua caneres fuit unquam fistula? verum
Cur tibi cum calamo sit fistula facta palustri
Non satis est misero Corydona lacessere cantu?
      Lac. Hanc nobis dedit ipse Lycon liberrime, verum
Dic mihi quove ierit, quave est a parte profectus
Lacon, quando tulit tua vellera pulchra Comata?
Namque nec Eumaras tantum possedit, ut esset
In quo vel placidam posset cepisse quietem




[B8r]

Ille tui dominus gregis. et quae vellera iactas
      Com. Quod Crocylus dedit ipse mihi variantibus album
Inspersum maculis, Musis cum sacra capellam
Poneret, hoc ubi conspiceres perverse dolebas
Nunc linquis placido spoliatum tegmine pellis
      Lac. Non per arenoso versantem in littore Pana
Non ego te placidae spoliavi tegmine vestis
Lacon filius ille Calethidis, aut ego praeceps
De rupe insiliam subiectum in Cratidis amnem
      Com. Non equidem non per Nymphas sacra stagna colentes
Non ita me servent ipsae videantque vocantem
Non illam tibi subtraxit Syringa Comatas
      Lac. Si tibi credidero flammis crudelibus urar
Daphnidis, interea ne detrectaveris hoedum
Ponere, et alternis tecum certabo Camoenis
Ingenium donec consumas omne canendo
      Com. Immundo doctam sus provocat ore Minervam
Ecce tamen neque detrecto, tibi ponitur hoedus
Verum age tu pinguem pone, et certabimus, agnum
      Lac. Qua ratione precor poterint haec aequa videri
Improbe, quisve pilos pro lana carpserit unquam?
Aut quis primiparae cum possit lactea caprae
Ubera, degenerem cupiat mulsisse catellam?
      Com. Qui se posse putat vicinum vincere, ut ipse
Argutam stridens contra mala vespa cicadam
Sed tibi nec posito pro pignore sufficit hoedus




[B8v]

Ecce bonum, iam nunc certa, tibi ponimus hircum
      La. Ne nimium propera non ureris igne Comata
Hic meliora canes oleastrum subter amaram
Haec iuxta nemora irriguis ubi frigida rivis
Unda fluit, crescuntque toris in mollibus herbae
Vocibus et querulae vernant in flore locustae
      Co. Nil equidem propero quem tu si lumine recto
Conspicere audebis mirabor, eritque molestum
Plurima quem docui quondam puerilibus annis
En memor, illius quo serpit gratia facti?
I nunc ergo canum catulos nutri atque luporum
Ut cum nutrieris comedant tua viscera adulti
      La. Quando ego te didici, quae sit meminisse, magistro
Seu bona seu mala quae nobis tu plurima tactas
Invide sic, minimeque decens et homuncule prave?
      Co. Quando ego pulsabam duro tua terga flagello
Ipse dolore tenebaris, iuxtaque capellae
Balabant, ipsasque hircus terebrabat adulter
      La. Sic tua quam mea membra profundius ossa tegantur
Ut mea quo iactas tetigisti terga flagello
Huc tamen huc age serpe, ad me concede Comata
Ultima bucolico fundes hic carmina versu
      Co. Non veniam, sunt hic patulae bona robora quercus
Hic dulces fecere sedilia grata Cyperi
Dulcibus hic resonant apiaria mellea bombis
Hic ubi frigentis fontes duo grandibus undae




[C1r]

Erumpunt venis, densaque sub arbore cantu
Dulce loquuntur aves vario, nec gratior umbra est
Illius ista loci, sed et haec mihi proxima pinus
Desuper aerea nucleos e vertice mittit
      La. Atqui si ventes depexi in mollibus agni
Pellibus accumbes, somno et plus mollia lanae
Vellera calcabis te peius olentibus ipso
Pellibus hircorum tua pulchra sedilia sternis
Ipse novem statuam magnum cratera Camoenis
Lacte redundantem niveo, iuxtaque reponam
Mox alium praedulci olei liquamine plenum
      Co. Huc tu si venias tenera lanugine multa
Calcabis silicem, multumque virentis odoros
Pulegii flores, substernam denique pelles
Caprarum bis terque magis, quibus ipse superbis
Pellibus agnorum molles, bis quattuor inde
Constituam situlas magno libamina Pani
Lacte mero plenas, totidem plenos redolenti
Melle scyphos, plenumque favorum nectar habentes
      La. Illinc ergo canas, illinc age carmine certes
Bucolico, pellesque tuas quercusque teneto
Sed quis erit qui nos diiudicet, huc mihi tandem
O utinam veniat pastor de monte Lycopas
      Co. Illius haud quaquam indigeo, sed si libet istum
Non procul hinc convecta secantem ligna vocemus




[C1v]

Findendas qui de sylva comportat ericas
Et certe vir is est, forma est mihi cognita, Morson
      Lac. Clamemus. C. Quin ipse voces L. huc hospes adesto
Huc veniens nos certantes audi optime Morson
Bucolico sit uter praestans in carmine cantor
Nec mihi tu quicquam ceu gratificeris amico
Nec tua profuerit censura benignior isti
      Com. Certe per Musas Morson nec tu mihi quicquam
Plus opis adtuleris, nec gratificeris amico
Grex vero hic ovium Thurini est iste Sybartae
Hae sunt Eumarae quas cernis amice capellas
      Lac. De grege nunc isto verbum te nemo rogavit
Sive meum fuerit, sive illud ovile Sybartae
Neglecto mihi fine loquatior esse videris
      Com. Heus bone tu quid ais? siquidem vera omnia narro
Et neque glorior, ipse quidem mordacior aequo es
      Lac. Eya age si quid habes, vivum dimitte rogamus
Ad cives Morsona suos, effare Comata
Multa es Io Paean sine pondere verba loquutus
      Com. Ipse me cantore probant plus Daphnide Musae
His ego iam tenera mactavi a matre gemellas
      Lac. Et me Phoebus amat multum, cui nunc mihi pinguis
Pascitur hic aries [artes 1531] dum carnea sacra propinquant
      Com. Hae geminos pariunt, praeter duo corpora, caprae
Omnes virgo videns, inquit, miser ipsene mulges?




[C2r]

      Lac. Bis denos Lacon calathos prope mollibus implet
Caseolis, puerumque impubem in gramine versat
      Com. Malis me Clearista petit dum forte capellas
Propello, et dulci suaves canit ore susurros
      Lac. Et me levis amat Cratides, facit ille furentem
Obvius, ut tenero mota est coma pendula collo
      Com. Sed neque contuleris spinas cum flore rosarum
Qui prope fertilibus sepes nascuntur in hortis
      Lac. Sed neque deciduas glandes Orimalidos aequant
Illis nam fragilis testa est, haec mellicomantes
      Com. Ipse meae dominae mittam sua dona palumbum
Ex hac iunipero capiens namque insidet illi
      Lac. In chlaenam Cratidi vellus dabo molle parandam
Huic simul abstulero pecudi nigrantia terga
      Com. Hinc discedite ab hoc oleastro, huc ite capellae
Pascite ad acclivem tumulum facilesque myricas
      Lac. Nunquid abis? quercum fuge Conare, perge Cynaetha
Pascite ad has partes orientis ut ille Phalerus
      Com. Est ingens crater Situla est Cyparissina nobis
Praxiteles fecit nostrae haec dabo dona puellae
      Lac. Est mihi fida ovium custos canis, atque luporum
Devictrix, puer hac agitabit lustra ferarum
      Com. Quae mea rorilegae transitis septa locustae
Ne mihi maturas corrodite morsibus uvas
      Lac. Vos o vocales ut ego hunc irrito cicadae




[C2v]

Sic vos nunc calamos cantu irritate legentes
      Com. Odi caudatas vulpes quae cuncta Myconis
Semper oberrantes populantur vespere sero
      Lac. Ipse malos odi Scarabeos, namque Philondae
Arrodunt ficus, ventoque ferente recedunt
      Com. Num memor es quo te pulsarim verbere? ridens
Lene movebaris, quercumque hanc ipse tenebas
      La. Haud equidem memini, sed quo te verbere vinctum
Contudit Eumaras hoc nempe Comata recordor
      Com. Sentisne o Morson hic atra bile movetur?
Squillas a vetulae vadens mox velle sepulchro
      La. Ipse quoque his verbis quendam nunc vellico Morson
Infode nunc rapidum Cyclaminum in Alenta profectus
      Com. Himera lacte fluat, non unda, tu quoque Crati
Vino omnis rubeas, fructum Sia mollia portent
      Lac. Melle fluas Sybariti mihi, quo mane puella
Urceolos urnasque favis non flumine tingat
      Com. Aegilon et Cytisum, carpunt mea cura, capellae
Lentiscumque terunt per mollia fraga iacentes
      Lac. At nostris ovibus Melitaeae pascitur herba
Et multae florent hederae ceu texta rosarum
      Com. Non amo ego Alcippen quoniam dedit oscula nulla
Quando dedi placidum, sed vellicat aure, palumbum
      Lac. Verum ego amo Eumeden, cui cum Syringa sonoram
Porrigerem cupido dedit oscula multa vicissim




[C3r]

      Com. Non fas lusciniae picas contendere contra
Nec Cygnis epopas, sed tu mala iurgia quaeris
      Morson. Hunc igitur iubeo a cantu cessare Comata
Hanc tibi contribuens agnam, quam munera Nymphis
Quando feres mactans, mactate mittere partem
Morsoni cures sapidae de munere carnis
      Com. Transmittam per Pana, fremat nunc vocibus omnis
Hircorum grex, ecce autem ridebimus ipsi
Pastorem Lacona quod hoc certamine tandem
Carminibus nostris quaesitus cesserit agnus
Nunc ego sublimi contingam vertice coelum.
Cornigerae nunc ergo meae sperate capellae
Cras ego vos omnes Sybaritidos amne lavabo
Rupis, at o si quam conscenderis albe capellam
Qui cornu petis, ante feram quam munera Nymphis
Hunc agnum plagis onerabere, sed salit illam
Ecce iterum, quod si non te nunc improbe multis
Fustibus accipiam misere, nihil ipse recuso
Demens pro cantore Melanthius esse Comata

 
 
THEOCRITI BUCOLIASTAE
Idyllion VI.

Damoetas et Daphnis.

PAstores duo Damoetas et Daphnis Arate
Compulerant armenta simul, iuvenilibus ambo




[C3v]

Florentes annis, tenera hic lanugine rufus
Ille genas primo vestitus flore iuventae
Iamque dies medias aestiva reduxerat horas
Consedere alacrem iucundi fontis ad undam
Instructi pariles in mutua carmina avenas
Primus ab hoc orsus sic coepit carmine Daphnis
      Daph. En tua coniectis attingit ovilia pomis
Difficilem Galathea vocans Polypheme in amore
Quisquis agit teneras per frondea lustra capellas
Nec tamen interea hanc miser heu miser aspicis, atque
Dulce sedens tremula modularis arundine carmen
Rursus at illa canem crebro diverberat ictu
Quae te pascentem sequitur, custodiet ipsas
Quas tu pascis oves, sed enim latrat ipsa propinquum
In mare prospectans, et reddit imaginis umbram
Illius extrema currentis in aequoris ora
Fluctibus unda tumens paulatim lenibus, at tu
Prospice ne frendens in eburnea crura puellae
Irruat assueta maris egredientis ab unda
Dilanietque cutis pulchrum et sine labe colorem
Nunc tamen illa in te sic deliciatur ut olim
Spina comis, cum pulchra novis incanduit aestas
Solibus, et cupidum fugiens te spernit amantem
Aversum petit et fugientem saepe moratur
Eque sacra lapidem tabula movet, ultimaque audet




[C4r]

Omnia moliri, sed scilicet o Polipheme
Quae minime sunt pulchra ea pulchra videntur amori
Reddidit huic suavi Damoetas talia cantu
      Dam. Vidi equidem nostro cum poma iniecit ovili
Et neque me latuit, per Pana, per hunc tibi iuro
Unum in fronte oculum, qui nunc videt omnia, deinceps
Omnia visurus, nam quae mihi pessima dicit
Telemus illa domum vates ferat omnia secum
Conservetque, suis veniant ut talia natis
Sed tamen hanc etiam stimulis ago, namque nec ipsam
Aspicio, atque aliam fingo mihi adesse puellam
Hoc ubi fama illi levis attulit, ardet et amens
Quam furit o Paean, quantum tabescit ab imo
Aequore prospectans, oculosque ad ovilia flectens
Lustrat et assuetis secreta cubilibus antra
Ergo canem revocans hanc allatrare vetabam
Namque illi, toto cum pectore nuper amarem
Blanda fuit, rostrumque sinus immersit in altos
Allusitque meae canis officiosa puellae
Haec igitur cum me facientem saepe videbit
Forsitan illa preces et verba rogantia mittet
Sed frustra, namque ipse fores et limina claudam
Donec se nostro iurarit amore teneri
Straturamque mei iucunda cubilia lecti
Hic brevis aequoreo qua tunditur insula fluctu




[C4v]

Et neque deformis tam sum quam dicor, in unda
Nuper enim vidi ipse meos e littore vultus
Cum nulli flarent tranquilla per aequora venti
Formosaeque genae fuerant, formosus et ipse
Unicus hic oculus, me iudice, deinde venusti
Et nivei Pario certabant marmore dentes
Tunc ego ne caperer propriae sub imagine formae
Ter secreta sinus tetigi sputamine nostri
Sicut anus docuit nos ista Cotyttaris olim
Quae clari cecinit messoribus Hippocionis
      Talia Damoetas ubi concinuisset, ad ipsum
Conversus Daphnin libavit ut oscula, utrunque
Vocales calamos hic, ille Syringa, dederunt
Ut vero modulis cecinerunt suavibus ambo
Damoetas calamis, Syringa Daphnis acuta
Armenta in molli saltabant protinus herba
Tam pulchro tamen hoc neuter certamine vicit
Musarum arte pares invicti namque fuerunt.

 
THEOCRITI THALYSIA
vel Hodoeporicon Vernum.
Idyllion VII.

TEmpus erat, curis cum nuper et urbe relicta
Tecta petebamus vicino proxima Alenti
Eucritus, et mecum qui tertius ibat Amyntas




[C5r]

Annua cum Cereri Phrasidemus sacra pararet
Et simul Antigenes, fratres duo, patre Lycopeo
Et genere illustres, et ab ipsis denique, si quid
Res habet ista boni, Clytia et Chalconte profecti
Ipso qui fontem Burrhinam evexit ab imo
Difficili enixus fastigia ad ista labore
Quem iuxta tenerae assuetaeque paludibus alni
Atque ulmi graciles foliis ceu crine comantes
Formosum nemus intexunt frigentibus umbris
Nec dum forte viam mediam perfecimus, et nec
Apparebat adhuc Brasilae sublime sepulchrum
Ecce virum nacti convenimus inter eundum
Quem Musae docuere, Cydon dedit inclyta mater
Nomen erat Lycidae, patrio de more solebat
Pascere scandentes semper iuga summa capellas
Quem nemo inspiciens queat ignorasse, quod esset
Omnia pascenti similis, nam corpora totus
Tectus erat rufis villosi pellibus hirci
Prima novi dicas redolere coagula lactis
Pectora sed veteri districtus fortia peplo
Costarum latam subduxit ad infima zonam
At gravis in dextra nodosae robur olivae
Clava fuit, tum sic placido ridentia vultu
Lumina demittens, tamen intra labra decorum
Astringens risum, quo te nunc proripis inquit




[C5v]

Simichida? quo te ducit via tempore quo nunc
Sol medium coeli curru ferit igneus orbem
Et virides recubant subter consepta lacerti
Nec sua luctificis cassitae funera plangunt
Vocibus, an forsan preciosae ad fercula coenae
Festinas? an calcandum ad torcular anhelas?
Saxa quidem celeri sic proteris omnia cursu
Ut gemitu resonent crebro pedibusque resultent
Huic ego, quandoquidem Lycida charissime fama est
Vincere pastores omnes te posse canendo
Perque agros passim flaventia farra metentes
Quae fama est animo longe gratissima nostro
Quanquam spero equidem tibi me fecere Camoenae
Aequalem, nisi me falsum sententia ludit
Haec vero ipsa via est, haec ipsa Thalysias, ergo
Hoc solenne viri curabunt munus amici
Iustaque honoratae Cereri convivia ponent
Primiciasque dabunt opulenter, et omnia solvent
Namque referta dedit deus ipsis horrea plenis
Messibus, et pinguem pensavit frugibus annum
Verum age quandoquidem via nos communis euntes
Accipit, et lux est eadem nobisque tibique
Bucolicum cantemus, habent et carmina multum
Quod iuvet, hinc nobis aliqua est ventura voluptas
Et mihi blandiloquum dedit os in carmina Musa




[C6r]

Et me pastores cuncti dixere Poetam
Optima qui cantem, sed ego non credulus illis
Iudice me, nec enim Siculum devicero vatem
Qui Samon incoluit, neque Coi pulchra Phileti
Carmina, sed vere mea carmina talia dicas
Qualia ranarum fuerint collata locustis
Haec ubi dixissem, Lycidas subrisit, et inquit
Muneris ergo loco quo dignus es accipe clavam
Hanc tibi, iam certe es natum Iove germen ab ipso
Et mihi non unquam placuit faber Oromedonti
Aequalem struxisse domum qui forte laboret
Odi et Musarum volucres mala nomina quasdam
Qui Chium studeant vatem superare canendo
Dum contra strepitent vano coccytides ausu
Verum age bucolicos repetamus carmine cantus
Simichida, cognosce igitur, si forte placebunt
Carmina quae patrio iamdudum in monte coegi
Navibus Ageanacta ferentibus in Mytilenem
Cursus erit bonus et venti prosperrima flantes
Occiduis etiam tumidas si forsan ab oris
Impulerit niger Auster aquas, licet altus Orion
Extiterit pedibus super aequora summa levatis
O utinam Ageanax me liberet ipsius aegrum
Quem Venus ardentem coquit ignibus, o mea saltem
Vulnera conspiciens duro medeatur amori




[C6v]

Fluctibus Halcyones sternent caedentibus aequor
Atque Notum atque Eurum extremas qui commovet algas
Dilectae Halcyones Nymphis Thetidique marinae
Prae reliquis quaecunque aliquos ex aequore praedas
Consectantur aves, portantes in Mytilenen
Ageanacta meum naves, atque omnia eunti
Tempestiva ferant, placidumque attingere portum
Luce illa nova serta geram, vel olentis anethi
Liliave alba rosis contexta rubentibus addam
Atque meo viridem faciam capiti inde coronam
Inde haec vina bibam pateris Pteleatica plenis
Ante focum residens, aliquis mihi grata fabarum
Segmina de sociis calido torrebit in igne
Lectus erit vero variis densissimus herbis
Cnysaque Asphodeloque reflexibilique selino
Suaviter ipse bibam chari memor Ageanactis
Evacuans plenos [plenis 1531] toto crateras Iaccho
Donec in allapsis immergam fecibus ora
Pastores duo cantabunt quorum hic sit Acharnan
Ille Lycopites, sed et hic mihi Tityrus ipse
Cantabit, Daphnis quibus ignibus arserit olim
Quando peregrinae flagravit amore puellae
Ut miser errarit montesque et inhospita circum
Culmina, ut aereae quercus stridoribus illum
Deflerint querulis, remorantibus Himera cursum




[C7r]

Nymphis, quaeque vagum ripis nascuntur ad amnem
Quando miser nimio totus contabuit aestu
Ut nix qui summi de vertice liquitur Hemi
Sive comantis Atho, Rhodopesve nivosa fluentis
Culmina, Caucaseas vel agentibus imbribus arces
His addet quibus ille latentem regis ob iram
Artibus indiderit furtivis Aepolon arcis
Dulcia ut intulerint Cedrinae ientacula cistae
Simae nuper apes e florum mollibus herbis
Illius idcirco nectar fundebat ab ore
Musa canens, o foelicem te dive Comata
Tam iucunda quidem tibi contigit ista voluptas
Pastus apum studio Cedrina conclusus in arca
Perficis aeriis totum nutricibus annum
O utinam tua vita meos venisset in annos
Per iuga pavissem pulchras tibi summa capellas
Pinibus interea iacuisses saepe sub altis
Aut gratas pecori facturis quercubus umbras
Carmina grata canens Musis divine Comata
      Haec ubi concinuit facto tum fine quievit
Cui tum rursus ego, Lycida bone me quoque Musae
Multa quidem docuere, alti iam cognita fama
Ante thronum Iovis, e quibus hoc tu nobile, pronis
Auribus auscultato, tuo damus illud honori
      Simichidae infaustum laeva de nare Cupido




[C7v]

Sternuit ille quidem Myrtus miser ardet amore
Quantum veris amant simae nova pabula caprae
Verum illi interea multum dilectus Aratus
Ardentes tacito depascitur igne medullas
Formosique miser pueri tabescit amore
Optimus hunc ignem iamdudum novit Aristis
Carmina quem citharae cantu iucunda sonantem
Ad sacros tripodas non dedignetur Apollo
Ut miser in puero vivens moriatur Aratus
Verum age Pan Homolaee solum sortite beatum
Effice sponte sua veniat puer aureus illi
Sive quis est alius, sive est tener ille Philinus
Haec si praestiteris Pan optime, nec tua duris
Arcades adfligent pueri femoralia squillis
Aut humeros si quando parum de munere carnis
Appositum est, votumque pusilla ferina fefellit
Sin minus haec dederis laniatus corpore toto
Nudus in urticis iaceas, in montibus altis
Edonum versere gravis sub frigore brumae
Culmina qua gelidus Rhodopeia praeterit Hebrus
Fronte pruinosa gelidam conversus in arcton
Cum vero medios sol ardentissimus aestus
Excitat Aethiopum per prata calentia pascas
Rupe sub infausta Blemiarum fronte carentum
Qua vagus in calidas Nilus se condit arenas




[C8r]

At vos o pueri qui suave rubetis amores
Purpureis similes malis, nunc linquite gratam
Hyetidos dulcemque habitatae Biblidos undam
Altaque Flavicomae Veneris delubra tenentes
Formosum iaculis configite et igne Philinum
Hospitis ille mei quia non miseretur Arati
Mollior ille Apii tenera lanugine pomi
Atque illi tenerae clamant persaepe puellae
O formose Philine quid hic tibi inutilis aevi
Flos cadit, et primo tantum tibi defit ab ortu
Amplius excubias nec nos peragamus Arate
Nec toties pedibus nostris via trita nocebit
Ne laedat crocitans Phoebi praenuncius ales
Quin alium potius quam te moerore molesto
Afficiat, sed in hac unus desudet arena
Ipse Molon, placitisque sibi affligatur in armis
Nos tranquilla quies maneat tremulumque susurrans
Adsit anus, mala quae procul arceat omnia rauco
Murmure, tantum effatus eram, cum protinus ille
Arridens dat habere pedum, ceu munus ab ipso
Musarum hospitio magna cum laude profectum
Ille viam secat abscedens a parte sinistra
Aspera per virides qua ducit semita buxos
Eucritus et mecum qui tertius ibat Amynthas
Nota petebamus Phrasidemi tecta beati




[C8v]

Mollibus accepti secura per ocia lectis
Lentisci virides, et adhuc nova pampinus aptos
Constravere toros, crispantes desuper alni
Umbrabant, placidis et plurima frondibus ulmus
Nec procul hinc sacro Nympharum fontis ab antro
Fluxerat allabens iucundo murmure rivus
Aestivae tenera fruticum sub fronde cicadae
Rumpebant resono stridentia guttura cantu
At procul in densis spineta per aspera dumis
Dulci quaeque suas iterabant voce querelas
Ante alias quae passa nefas est ulta tyrannum
Et querulum cassita sonans, et carmine turtur
Lugubri, fontes hinc atque hinc, dulcia circum
Adstrepuistis apes passim sicientibus aestu
Floribus atque arvis, nihilo minus omnia nobis
Divitis autumni superabant munera, namque
Innumera ante pedes pyra volvebantur, abunde
Ad latera, in terram depressi pondere rami
Prunorum Syriae quae mittunt rura Damasci
At vinum e doliis deprompserat ille vetustum
Quatuor annorum fracta pice frontis opertae
Scilicet o Nymphae Parnasia templa tenentes
Tale fuit quod ad antra Pholi saxosa dicavit
Phyllirides magno Alcidae cratere superbo
Tale fuit quod cum biberet saltare coegit




[D1r]

Nobile ad undosum pastorem nectar Anapum
Maxima praevalidum Polyphemum saxa rotantem
Qualia Pierides nobis tunc vina dedistis
Sacra apud omnigenae Cereris celebrantibus aram
Illius o iterum liceat defigere acernis
Rustica signa mihi, quo rideat illa feratque
Fasciculos molles et rubra papavera quassans

 
THEOCRITI BUCOLIASTAE
Idyllion VIII.

Daphnis et Menalcas.

DAphnida formosum gelida convenit in umbra
Aereo qui pavit oves in monte Menalcas
Ambo aetate pares tenera, flaventibus ambo
Crinibus, et pulchro docti contendere cantu
Daphnin ibi inspiciens coepit prior ista Menalcas
      Men. Optime bucolici custos gregis huc age Daphni
Num libet alterno mecum contendere cantu
Posse meo vinci arbitrio te protinus aio
Huic igitur tali respondit carmine Daphnis
      Daph. Lanigerarum ovium custos argute Menalca
Non tu certe aliqua me viceris arte canendi
Non si perpetuo rumpas tua guttura cantu
      Men. Vis igitur certamen obire et ponere pignus
      Daph. Et libet hoc certamen obire et ponere pignus




[D1v]

      Men. Pignora digna satis quae ponimus ergo canentes?
      Daph. Hunc ego depono vitulum tu mollibus agnum
Velleribus pulchrae similem depone parenti
      Men. De grege non ausim, quicquam deponere tecum
Nam mihi difficilis pater est et provida mater
Solis ad occasum numero pecus omne recensent
      Daph. Ergo quid in medium ponis? quid victor habebit?
      Men. Est mihi pulchra novem referens discrimina vocum
Fistula, quam molles aequalibus undique cerae
Connectunt nodis, et adhuc nova, fecimus illam
Iam pridem his manibus, nunc si libet hanc tibi ponam
Res ego non ausim sorti obiecisse paternas
      Daph. Est etiam nobis tot vocum fistula, ab omni
Parte sibi aequalis, cera compacta tenaci
A me facta etiam paulo prius, et mihi nuper
Hunc male dissultans digitum confregit arundo
Quem doleo, sed quis certaminis arbiter huius
Ecquis erit sub quo victoria iudice constet?
      Men. Quid si vicina servantem in rupe capellas
Aepolon an partes volet has obiisse rogemus
Albus ubi canis has agnas prope latrat et hoedos?
      Tum, pueri quem vicina de rupe vocarunt,
Aepolus advenit, iudex de lite futurus
Postquam sorte data sortitus prima Menalcas
Munera cantandi, suscepit mutua Daphnis




[D2r]

Tum prior arguta sic coepit voce Menalcas
Men. Valles et fluvii divum genus, ante Menalcas
            Si cecinit vobis quod placuisse queat
      Has placide pascatis oves, si venerit autem
            Daphnis habens vitulas ne minus inde ferat
Daph.      Fontes et vegetae, plantatio nobilis, herbae
            Si reddit Daphnis quod philomela canit
      Hoc facite armentum pinguescere, forte Menalcas
            Venerit, inveniat pascua plena sibi
Men.      Omnia tunc vernant, tunc omnia pascua florent
            Omnia plena boves ubera lactis habent
      Cum virgo huc formosa venit, postquam illa recessit
            Flaccescunt herbae, pastor, et omne pecus
Daph. Tunc geminos pariunt ovis et capra, dulcia mella
            Stipat apis, ramos altior arbor agit
      Cum venit huc Milon formosus, ut ille recessit
            Pastor et ipse aret, marcet et omne pecus
Men.       Vir gregis o hirti caper, o lustra invia sylvae
            O simae, o hoedi, huc agite ite ad aquam
      Hic ille, i Cole Miloni dic pascere Phocas
            Prothea deformes non puduisse deum
Daph.      Non mihi sit regnum Pelopis non fulva talenta
            Non possim celeres antevolare Notos
      Sed tecum canere, ac hoedos de rupe vagantes
            Prospicere, et Siculi cerula regna maris




[D2v]

Men.      Arboribus mala pestis hyems, sitis arida terrae
            Squalor aquis, cervis retia, fiscus avi
      Poena viro muliebris amor, proh Iuppiter, o rex
            Solus ego haud patior tu quoque amare soles
Talibus hi pueri decertavere vicissim
Queis iterum incipiens superaddidit ista Menalcas
      Men. Parce hoedis lupe parce etiam lupe matribus horum
Ne rogo me laedas ideo quia corpore parvus
Tam multas sequor, et per devia pascua duco
O Lampure canis, quam te nunc ista profundo
Stertentem somno requies tenet, haud ita fas est
Obdormisse canem cui credat ovilia pastor
At vos gramen oves et molli pascite in herba
Neve laboretis quando illa repubeat olim
Pascite pascite oves, et ut ubera plena ferentes
Lacte fovere agnos non deficiente queatis
Et sit quod calatho possit durante reponi
Huic iterum tali respondit carmine Daphnis
      Daph. Hos tauros atque has vitulas, me praeter agentem
Ex antro conspexit heri formosa puella
Et veniant vobis foeliciter omnia dixit
Huic ego nulla quidem respondi verba, sed ibam
Defixis in terram oculis gressumque tenebam
Dulcis vox vitulae dulcis quoque spiritus ipse est
Dulce quidem vitulus canit hic et dulce canit bos




[D3r]

Dulce etiam suaves sub divo carpere somnos
Aestivo sub sole fluentem fontis ad undam
Ilicibus glandes, pomo sunt poma decori
Vaccarum vituli pastorum gloria vaccae
      Sic pueri cecinere, sed et de rupe propinqua
Aepolus hac ipsos certantes voce diremit
      Aep. Os tibi dulce deae vocemque dedere canoram
Pierides o Daphni, mihi te audire canentem
Multo praestiterit quam dulcia lingere mella
Has igitur Syringas habe quas ipse canendo
Victor es emeritus, merito et nunc solus habebis
Quod si non fuerit tibi me docuisse molestum
Et si forte voles, quae tam bona carmina cantas
Hanc mutilam tibi Daphni dabo, non vile, capellam
Doctrinae precium, quae semper et omnia mammis
Lacte redundanti distendit lacte profusis
      Daphnis ad haec velut in viridi tener hinnulus herba
Ad matrem salit, atque illo gavisus abibat
Indicio, sed mentis inops et moestior alter
Lugebat ceu Nympha novo data nupta marito
Inter ab hoc igitur pastores tempore Daphnis
Primus habebatur, gratoque potitus amore
Instituit nympha iuveniles coniuge lectos.

 
THEOCRITI NOMEUS VEL
Bubulci. Idyllion IX.

Daphnis et Menalcas.





[D3v]

BUcolicum cane Daphni, sed et prior incipe cantum
Incipe carmina prima sequatur deinde Menalcas
Ipsis interea vitulos submittite bobus
Et vaccis non dum parientibus addite tauros
Ut simul hi pascantur, et in crispantibus errent
Herbarum foliis, nec de grege prorsus aberrent
Carmina tu vero cane pastoralia Daphni
Hic coram, respondeat ipse aliunde Menalcas
      Daph. Dulce sonat vitulus, bovis est vox grata canentis
Fistula dulcis et haec, et pastor dulcis et ipse
Dulce canens tereti modulor sub arundine carmen
Propter aquam gelidam viridi mihi lectus in herba est
Albarum pelles quem constravere iuvencum
Quas Notus e scopulo deiecit mollia saevus
Arbuta rodentes, vultuque afflavit amaro
Torrida ego aestatis tam curo tempora siccae
Quantum verba iuvat natos audire parentum
Sic Daphnis cecinit, sic reddidit inde Menalcas
      Men. Aetna parens, et nos viridi recubamus in antro
Hic ubi sunt pulchri per concava saxa recessus
Tot bona possideo, quot vel per somnia cuiquam
Apparere queant, mihi maximus est ovium grex
Alta mihi innumerae rodunt dumeta capellae
Ad caput atque pedes pelles ponuntur ovinae
Pinguia ad aeriis congestum e quercubus ignem




[D4r]

Exta coquo, quem fagineis tunc nutrio lignis
Cum mala venit hyems, qui sic brumalia curo
Tempora, ut esse nuces duras edentulus, adsit
Dummodo decocti gratissima copia pultis
      His applaudebam mox ipse, et debita utrique
Dona dedi, tibi Daphni bonam de robore clavam
Quam patris ab radice mei produxit agellus
Sponte sua, quam nemo faber reprehendere possit
At testa haud fragili conchylia pulchra Menalcae
Cuius in Icarii captae maris aequore carnes
Ipse ego pastus eram, partes in quinque resectas
Convivis totidem, tum protinus ille recepta
Argutum resona cecinit testudine carmen
      Men. Vos o Bucolicae salvete ante omnia Musae
Et mihi nunc faciles carmen concedite, quale
Ipse prius cecini praesens pastoribus illis
Ne gravis in summa surgat mihi pustula lingua
      Formicae formica placere cicada cicadae
Accipitri solet accipiter, mihi carmen, et ipsae
Pierides, quibus optarim mihi semper abundet
Plena domus, nec enim somnus, mihi dulcior ullus
Obrepat qui sponte sua, nec tam mihi gratum est
Si neque sperati subita extent gaudia veris
Non apibus tam picta placent per gramina flores
Quam mihi sunt Musae super omnia gaudia charae




[D4v]

Nam quos aspiciunt illae exhilarantque videntes
Laedere nulla queant hos dirae pocula Circes

 
THEOCRITI ERGATINAE VEL
Theristae. Idyllion X.

Battus et Milon.

      Mil. QUid nunc erumnose tibi Bucaee sinistri
Contigit o messor, quia non velut ante solebas
Ordine deducis recto nova farra metentes
Nec simul incedis segetem tibi falce propinquam
Sed longe sequeris velut agnus ovilia, cuius
Cuspide spina pedem pungens discidit acuta
Qualis eris mediae cum venerit hora diei
Aut fugiens revehet cum sera crepuscula vesper
Qui nunc incipiens sulco nil deteris ulli
      Bat. Sero farra metens Milon durissime, nunquid
Ullius absentum tangunt tua pectora curae?
      Mil. Haud quaquam, quid enim Cereali operantis in agro
Ullius absentum contingant pectora curae?
      Bat. Nunquid amor vigiles adigit te ducere noctes?
      Mil. Nolim equidem, haud gustant tuto intestina catellae
      Bat. Undecimum nunc ipse diem miser ardeo Milon
      Mil. Tu velut e dolio quantum tibi sufficit hauris
Parvula cum vilis mihi copia desit aceti
      Bat. Scilicet iccirco sunt inculta omnia nobis
Quae mihi pro foribus quondam cultissima stabant




[D5r]

      Mil. Cuius amore Venus cruciat tua corde puellas
      Bat. Pulchra meam cruciat Polybutae filia mentem
Quae canit egregii messoribus Hippocyonis
      Mil. Invenit Deus iniustum, nunc ergo quod olim
Optabas constanter, habes, nunc garrula vates
Tecum multa nocte locusta cubabit agrestis
      Bat. Incipis insectari igitur, sed lumine Plutus
Non solus caret, imprudens etiam ipse Cupido
Non videt, et caeco sua spicula dirigit ictu
Tu modo in iratum ne magna loquaris amore
      Mil. Non loquar, oppositam tantum ne deiice messem
Atque aliquod charae carmen cane dulce puellae
Sic levior gravis iste labor tibi fiet opinor
Iamdudum siquidem praestabas arte canendi
      Bat. Musae Pierides tenuem cantate puellam
Nam quae vos canitis facitis pulchra omnia divae
Bombyce formosa Syram te sole perustam
Corpore praetenuem dicunt vulgariter omnes
Vultu solus ego specioso mellicolorem
Sunt etiam violae florum pars maxima nigrae
Decolor et rubros hyacinthos litera signat
Praecipue tamen haec in florida serta leguntur
Capra salax viridem cytisum, lupus ipse capellam
Incurvum [In curvum 1531] sequitur grus errabundus aratrum
Te sequor, in te praecipuo feror ipse furore




[D5v]

O utinam mihi sint, opulentum qualia Croesum
Possedisse ferunt, flaventis dona metalli
Protinus amborum statuas ego ponere vellem
Reginae Veneri, calamos tu et poma teneres
Sive rosas, verum ipse pedem soleatus utrunque
Bombyce dilecta tuae candoribus aequant
Astragalos plantae, Strychno vox mollior omni
Quos habeas mores non est mihi dicere promptum
      Mil. Quam iucunda canens latuit nos carmina Bucus
Ut belle expressit numeros ipsumque colorem
Vae tibi quam stolido nutristi pectore barbam
Tu nunc dicta vide Lytiersae carmina divo
      Et spicis redimita Ceres, et frugibus almum
Cincta caput da frugifero seges ista labori
Caedat, ut optatos ferat ipso in tempore fructus
At vos qui legitis messarum segmina frugum
Cogite dispersos constrata per arva maniplos
Ne qui praetereunt impensam dicere possint
Mercedem periisse, et inutilis esse laboris
Sumptam operam, cumuli Boreae frigentis ad ortus
Aut Zephyri spectent fuerint qua parte recisi
Sic quia pinguescunt retinentes semina spicae
Qui gravibus plenas ferulis quassatis aristas
Tempora ne mediae somno captate diei
Praecipue tunc e stipulis flaventia grana




[D6r]

Coguntur, gravidasque calens terit area fruges
Incipere est vere tempus messoribus aptum
Cum sua cassitae nocturna cubilia linquunt
Cum somno rursus dulci tentantur eaedem
Desere messor opus placidamque capesse quietem
Praeterea tolerare aestum durosque calores
Est operae precium, quo pulchro tempore ranis
Vivitur o pueri, nec te gravia effundentem
Pocula tunc curant, quia multa superfluit illis
Copia tunc etiam nimium curator avare
Lenticulam coquere instructum tibi praestat ad ignem
Ne digitos fodias cupiens secuisse cuminum
      Ista laborantes cecinisse decebat in aestu
At tu pestiferum matri narrabis amorem
Ante reversurae vigilanti tempora lucis.
 

THEOCRITI CYCLOPS
Idyllion, XI.

ARte pharetrato factum grave vulnus amori
Si medica curare voles, seu pulvere sicco
Nicia conspergis, seu pulvere collinis udo
Haud quaquam prodesse queas, nisi pharmaca Musae
Quae laesis adhibere solent apponere cures
Iucunda illa quidem mortalibus esse videntur
Vulnereque affectis attactu lenia molli




[D6v]

Qua tamen inveniant multi ratione laborant
Et paucis ea nosce datur, sed enim tua Musae
Pectora cum foveant studii coelestis amore
Et Phoebi medicas tractes foeliciter artes
Haud ignota tibi Musarum ea dona putarim
      His igitur magno Galateae captus amore
Commodius potuit nobiscum vivere Cyclops
Ille vetus Cyclops, Sicula Polyphemus in ora
Vix dum prima genas illi cum barba notaret
Vernarentque leves iuvenili in fronte capilli
Sed nec amor levis ille fuit quem poma rosaeve
Oblectent visaeve levetur imagine formae
Intima laetifico sed pectora saucius [sautius 1531] ictu
Omnia post habuit ceu frivola, saepe sine ullo
Pascebantur oves virides custode per herbas
Saepe domum sera redeuntes nocte, subibant
Limina caularum, miser ille canens Galatheam
Fundebat tristes algoso in littore questus
Perdius aurorae primo surgentis ab ortu
Tabuit infixo sub mollia pectora telo
A magna Venere, et victore [victor 1531] Cupidinis arcu
Sed tamen hoc contra plus quam letale venenum
Reperit antidotum, Siculae nam Doridos undam
Prospiciens, scopulo sic est auditus ab alto
      Formosa o Galathea quid aversaris amantem




[D7r]

Candida caseolo magis, omni mollior agno
In molli vitulo erranti lascivior herba
Tristibus omphacinae succis mihi acerbior uvae
Nam mea cum placidae demisi [demisit 1531] membra quieti
Huc formosa venis, cum dulcis lumina somnus
Deserit, haud aliter quam quae conspexerit altis
Agna lupum fugiens in montibus effugis ultro
Verum ego te o virgo quo primum tempore vidi
Montibus in nostris dulci cum matre legentem
Purpureos flores, et odoriferos hyacinthos
Haustis incautum flammis in pectus, amavi
Et tua praecedens mea per vestigia duxi
Ex illo nequeo requiescere tempore, vultus
Inspiciens formosa tuos, sed totus amore
Tempore ab hoc pereo, nec tu miserata dolentem
Respicis, aut nostrum curas proh Iuppiter ignem
Sed scio cur fugias, cur me charissima spernas
Densa supercilio, quia frons est plurima longo
Idque aurem flexu contingat utramque superbo
Unus inest oculus, supraque capacia nasus
Vasta mole iacet mea labra, atque imminet ori
Verum talis ego, et forma non optimus ista
Mille meas pasco Siculis in montibus agnas
Dulcia quas mulgens nivei bibo pocula lactis
Caseus haud ullo defit mihi tempore, non cum




[D7v]

Aut aestas venit, autumnusve aut bruma nivalis
Cuius stant calathi semper mihi pondere pressi
Nec me carminibus quisquam prestantior uno
Cyclopum qui pascat oves hec culmina circum
In quibus assidue dum te mea sola voluptas
Et de me tibi multa cano te nomine vero
Malum dulce vocans, iamdudum fallere noctes
Insomnes didici, sed nunc tibi nutrio cervas
Ter tres atque duas foecundas foetibus omnes
Quattuor ursorum catulos quin utere mecum
Huc ad me veniens, nihilo minus ipsa tenebis
Quam tibi qui lustris ea sum venatus in altis
Interea glauci feriant sine littora fluctus
Et potes hoc viridi mecum requiescere in antro
Et melius, vacuam curis, traducere noctem
Hic lauri virides, hic sunt graciles cyparissi
Nigrantes umbrant hederae, nec bacchica vitis
Nec gelidum spirantis aquae gratissima desunt
Flumina, de summis nemorosae rupibus Aetnae
Liquatae iucunda nives mihi pocula praebent
Pro quibus Oceanum quis amet coluisse profundum?
Quod si rusticitas tibi displicet haec mea forsan
Hirsutumque supercilium, sunt robora nobis
Sunt quercus fomenta futuro protinus igni
Qui nunc sub cinere irrequietus vivit adusto




[D8r]

Subiice me flammis, crepitantibus ure caminis
Hanc animam, hunc oculum, quo, cum tantum unicus extet
Charius esse nihil potuit mihi, fortiter istuc
Perpetiar tantosque volens tolerabo dolores
Hei mihi quod piscem me non genuere parentes
Protinus expassis tranans liquida aequora pinnis
Ad te virgo abeam dulcissimaque oscula ferrem
Ah saltem manibus si nolis caetera tangi
Impleremque sinum foliis, et lilia plenis
Alba darem manibus rubroque in flore papaver
Quo crepero miseri consuerunt ludere amantes
Nec tibi forte dari possent simul omnia, namque
Horum quaedam aestas, quaedam fert bruma nivalis
Nunc tamen o virgo liquido dare brachia ponto
Condiscam, si forte quis huc advenerit hospes
Qui doceat, certam tali ratione per artem
Experiar quae nam vobis sit tanta voluptas
Aequoreos habitare sinus fluctusque profundos
O utinam maris informes egressa lacunas
Retro obliviscare domum Galathea reverti
Sicut ego hac in rupe sedens, quin pascere mecum
Ipsa velis potius mulgere ex ubere lactes
Foecundo niveos, et ferre coagula plenis
In calathis graviter redolentia, denique molles
Caseolos manibus componere, sola tamen me




[D8v]

Dura parens offendit, ut autem conqueror illi
Vulnera quae patior, semper tacet, et nihil unquam
Dulce tibi de me loquitur, sed ut illa vicissim
Indoleat, dum me sine succo et sanguine toto
Corpore defectum videt, hic mendacia texens
Atque aegrum doleo caput, et pede labor utroque
Hisque ea torquetur, namque et male torqueor ipse
      O Cyclops Cyclops quae te dementia coepit
Quam fuerat melius calathos contexere, et altos
Lanigeris ovibus in pabula sternere ramos
Hanc mulge interea, quid enim fugientia captas
Gaudia? forte aliam quae sit formosior illa
Invenies Galathean, amarunt me quoque multae
Et mecum longa cupierunt nocte puellae
Ludere, dulce omnes, et suavi voce canentes
Ridentesque effuse omnes postquam obsequor illis
Non adeo passim contemnor, et ipse aliquis sum
Sic bonus ille canens rexit Polyphemus amorem
Ipse suum curans meliore nomine vulnus
Quam si divitias atque aurea dona dedisset.

 
THEOCRITI AITAS
Idyllion XII.

VEnisti dilecte puer iam tertia nox est
Tertia iam revehit croceos aurora iugales
Cum tamen una dies cupidis afferre senectam




[E1r]

Possit, et assidui depressis pondere voti
Quantum hyemi praestant genitivi gaudia veris
Ut gravibus malis superantur pruna Damasci
Lanigero est ut ovis tenero villosior agno
Ter nuptae quantum vetulae mollissima virgo
Praeferri poterat, quantum levis hinnulus omni
Concedit vitulo, quantum dulcissima cantu
Perpetuo cunctas vincit philomela volucres
Tantum inter reliquos mihi tu charissimus omnes
Tantum tu oblectas mea pectora, scilicet ergo
Non aliter cursu te festinante petebam
Quam properat sudans calido sub sole viator
Egelidam ramos fagi pandentis in umbram
Atque utinam spirent in utroque Cupidinis aestus
Aequales, et mutua amor praecordia servet
Nostra, nec ulla dies celebri nos eximat aevo
Verum grata memor de nobis carmina dicat
Posteritas, et sic aliquis canat, una duorum
Mens fuit, atque duo flagrabant ignibus aequis
Isti olim iuvenes, quorum ille, quod esset amator
Ispnelus gravibus dici potuisset Amyclis
Hunc, quod amaretur, merito dixisset Aitan
Thessalus, hi siquidem praedura Cupidinis arma
Aequali traxere iugo. nam scilicet illo
Tempore progenies hominum fuit aurea, quando




[E1v]

Mens fuit una eademque et mutuus ardor amantum
Et redamabatur quisquis constanter amavit
Hoc utinam pater ipse velis Saturnie vosque
Perpetuo iuvenes divi, semperque virentes
Ut mihi iam fatis Acherusia templa tenenti
Nunciet haec aliquis seclis post verba ducentis
Nunc tuus ille amor, et formosi nomen Aitae
Cuncta per ora virum volitant et fabula passim
Precipue iuvenum verbis celebrantur amantum
      Ista sed ut feret ipsorum divina voluntas
Curabunt superi, coelestia regna tenentes
Verum ego te laudans formose haud mentiar unquam
Nec tenui gravis innascetur pustula nari
Nam si forte aliqua me parte momorderis, ipsum
Ne possit nocuisse statim facis, adficis autem
Laeticia duplici mea pectora teque relinquens
Mensuram cumulis semper fero pluribus auctam
      Nisaei Megarae cives qui vincitis omnes
Arte peragrandi gravibus vada cerula remis
Vestra boni servent foelicia moenia divi
Qui tam Cecropium celebratis honore Dioclem
Illum quem iuvenum tenuerunt semper amores
Praecipuo, quam non aliquem qui vestra subisset
Tecta peregrinus, sub cuius busta sepulchri
Vere novo semper pueri florentibus annis




[E2r]

Conveniunt, certantque per oscula mutua palmam
Accipere ut quicunque labris ad labra coactis
Basia molliculo suavissima fixerit ori
Ad matrem redeat meritis gravis ille coronis
O fortunatum qui mollibus ista puellis
Oscula distribuit, multum namque ille precatur
Formosum Ganimedea, ut ora simillima Lydo
Accipiat lapidi, quo verum scilicet aurum
Argenti artifices possunt discernere pravo.

 
THEOCRITI HYLAS
Idyllion XIII.

NOn solis peperit nobis, ut opinor, amorem
Nicia amariferum, quisquis fuit ille deorum
Qui peperit, neque nos primi sumus ordine ab omni
Pulchra quibus pulchra esse etiam videantur, et ipsi
Mortales cum simus humum cras forte obituri
Verum etiam hunc sensit praeduro pectora fultus
Robore Thebano satus Amphitryone, ferocem
Qui prius obtinuit dextra victrice leonem
Formosum iam victus Hylam cum victor amaret
Cui niveos flaventi humeros contexit amictu
Candida cesaries, quem quod charissimus esset
Omnibus haud aliter quam si pater esset, abunde
Artibus instruxit docuit simul omnia, per quae




[E2v]

Ipse olim meritis factus celeberrimus esset
Nunquam solus erat, non illum Phoebus ad axem
Igniferum mediae permensus tempora lucis
Non roseis aurora iugalibus alta revisens
Templa Iovis potuit solum vidisse, nec illo
Tempore solus erat quo pulli nocte propinqua
Respiciunt dulcis consueta cubilia somni
A trabe fumosa matrem quatientibus alis
Sic ut non aliquis puer illo firmior esset
Aut animo melior, sed ad optima semper anhelans
Ipse vir ad veras virtutum evaderet arces
      Sed postquam auricomum vellus petiturus Iason
Aesonides parat insuetis vada coerula remis
Currere, delecti cunctis ex urbibus omnes
Convenere simul, quorum fuit usus, in illis
Venit et exanclator iniquorum ille laborum
Filius Alcmenae Mideatidos Heroines
Divitis ingrediens Iaolei moenia Pelei
Cumque ipso formosus Hylas advenit, et Argo
Robustam conscendit, ut autem caerula nabat
Per freta, Cianeas nihil ad Symplegadas usquam
Impacta est, sed perrupit, Phasimque tenebat
More aquilae per magna vagi spacia aequoris, ex hoc
Tempore constiterunt Symplegades aequore fixae
Et iam Pleiadum stellis orientibus, et iam




[E3r]

Extremae pavere novos cum scilicet agnos
Converso iam vere, memor tunc tempus in altum
Divinus flos heroum deducere navim
Conscendere cavam, primum hoc iter aequoris, Argo
Per tres inde dies vela impellentibus austris
Hellespontiaci venerunt littoris oram
Inque sinu portum tenuere propontidis altae
Qua sulcos duxere boves et aratra Cianum
Hic vero digressi in littora proxima laeti
Vespertina brevi struxere sedilia coenae
Cum paribus paria in numerum, pars plurima stratis
Decubuere toris in humo, nam plurima circum
Planicies laetos extendit gramine campos
Butomon hinc acidam resecant altamque Cyperum
Inde abiit formosus Hylas, tum forte parandam
In coenam laturus aquas, ut ferret et ipsi
Alcidae magno, atque intrepido Telamoni
Qui mensam socii convivabantur ad unam
Semper, at hic urnam manibus gestabat ahenam
Flavus Hylas, propere conspecto fonte sub antro
Obscuro nigroque loco quem plurima iuxta
Ficubus umbrabant folia enascentia densis
Coeruleumque chelidonium viridansque adianthum
Et serpens agrestis, et utilis herba selini
      At Nymphae media quaesiti fontis in unda




[E3v]

Saltantes duxere choros Nymphae irrequietae
Agricolisque graves divae semperque molestae
Eunice Malisque, et veris amica Nychia
Iam puer admorat potandis haustibus urnam
Tingere festinans, Nymphae cum protinus omnes
Iniiciunt manibusque manus et fortiter haerent
Nanque amor eripuit mentem simul omnibus idem
Argivo in puero, nigram miser ille sub undam
Non aliter cecidit, quam stellae flamma rubentis
In mare tota cadit, cum nautis arma parari
Imperat, et ventum dicit quis adesse secundum
At Nymphae in genibus lachrymantem multa tenentes
Solabantur Hylam blandis, sua gaudia, verbis
      At puero amisso turbatus pectore toto
Amphitryoniades, inflexos corripit arcus
Et clavam quam dextra manus gestare solebat
Quaesitumque abiens magna ter voce vocavit
Quantum plena potest de gutture ducta profundo
Vox fecisse sonum tanta ter voce petitum
Inclamavit Hylam, nigrante ter ille sub unda
Audiit, et tenuis vox venit ad Herculis aures
Ex unda quae proxima erat, procul ille vocanti
Esse videbatur cum non procul esset, ut autem
Cruda leo comedens si quando in montibus altis
Cervinum audivit pullum male vociferantem




[E4r]

Proripuit sese e latebris praedamque paratam
Expetit, haud aliter qua densis semita spinis
Nulla fuit, quaerens puerum per iniqua locorum
Lustra ferebatur, miseros o semper amantes
Quanta est emensus magno spacia ille labore
Montibus et sylvis errans, et Iasona totum
Posthabuit, magnae et sublimia carbasa navis
Vela quidem iuvenes media sub nocte ligabant
Herculis adventum longa in statione manentes
Ille pedes quacunque viae praefracta ferebat
Semita pergebat, multo furiosus amore
Hepar enim morsu deus intus edebat acuto
      Sic formosus Hylas pars additus est quota divis
Alcidae proceres convicia multa serebant
Desertori operum coeptorum, nanque moratus
Esse ferebatur praestantem pluribus Argo
Remigiis, pedes ille autem pervenit ad ipsam
Colchida, et auriferi desertam Phasidos oram.

 
THEOCRITI AMOR CY-
niscae vel Thyonichus.
Idyllion XIIII.

Aeschinus et Thyonichus

      Aesch. CHare vir, et multum dilecte Thyoniche salve
      Thyo. Tantundem totidemque tibi precor Aeschina verbis




[E4v]

      Aesch. Cur tam serus ades? quae te nam caussa morata est?
      Thy. Forsan serus eram, sed quae te cura fatigat?
      Aesch. Non agitur cursu sors nostra Thyoniche recto
      Thy. Ergo tuum macies tenuavit pallida corpus
Atque haec barba gravi mento tibi multa pependit
Neglectaque breves sordent in fronte capilli
Talis erat qui nuper in haec loca Pythagoraeus
Venerat informis, pallens, pede nudus utroque
Palladiis natum quem fama ferebat Athenis
Nempe videbatur quod et hic macilentus amaret
Sed tostum et pingui panem de farre coactum
      Aesch. Tu siquidem ludis cura non anxius ulla
Me vero excruciat formosa Cynisca, sed ante
Quam sensisse queam furor opprimet aeger amantem
Certe inter medium dicas non esse capillum
      Thy. Talis es ipse quidem semper, nunc mente quietus
Nunc vehemens, qui cuncta tuis succedere rebus
Oportuna cupis, sed enim nova dissere quae sint
      Aesch. Ipse ego et Argivusque et Thessalus Hippodiactes
Apis, et aeratis Cleonicus fortis in armis
Nanque subintrarunt mecum mea tecta, bibentes
Forte sedebamus geminos ego protinus illis
Mactabam pullos, lactentemque ubere porcum
Quin et odoriferum perculso vase relevi
Byblinon annorum tam quattuor, et tamen ipsum




[E5r]

Tanquam germen adhuc et torcularia spirans
Sumebantur item crudi bona prandia bulbi
Et cochleae molles, prorsus fuit illa suavis
Symposii facies, quo procedente placebat
Fundere saepe merum cuius voluisset amicae
Nomine quisque suae, simul aedere cuius honori
Nominis affundi vinum sibi vellet, amantum
Ergo bibebamus nostros per nomina amores
Ut prius inter nos convenerat, illa tamen me
Quamvis praesentem simul et facere ista videret
Cum nihil omnino cupido loqueretur amanti
Quos animos, quem tunc sensum mihi rere fuisse?
Dixerat hic aliquis media inter pocula ludens
Non loqueris, vidisse lupum puto, protinus illi
His tibi quam sapiens verbis ait esse videris
Et simul immodica fervens incanduit ira
Ut facile extinctae stuppam accendisse lucernae
Illius a vultu potuisses, sed lupus ille est
Ille labi lupus est vicini filius, aevo
Florenti tener, et procero corpore firmus
Idem qui vulgo forma bonus esse videtur
Ipsius haec siquidem manifesto tabuit igne
Quae licet ipsa meas olim fama attigit aures
Non tamen ulterius fuit hanc exquirere curae
Et frustra vir eram frustra barbatus habebar




[E5v]

Iamque graves nimio, et repleti pectora vino
Quattuor ut fuimus cum Thessalus Hippodioctes
Ipse Lyci primus tenerum cantabat amorem
Carmine Thessalico quo, mens mala, mota Cynisca
Flevit, et humentes demisit lumine guttas
Non aliter quam nata duos et quattuor annos
In gremio cupiens matris latuisse puella
Hic ego, quem dudum tu me ipse Thyoniche nosti
Ipsius adducto candentia colla cecidi
Ingeminans pugno, tum vestes illa recinctas
Colligit, atque foras se proripit ocyor Euro
Heu amor infoelix semper mihi, non ego certe
Certe ego non placeo, sed enim tibi gratior alter
Accubat, inque sinu placido lascivit amator
Illum tu hinc digressa fove, quas fuderis illi
Poma fluant lachrymae, tum vero qualis hirundo
Garrula saepe cibum pullis sub tecta reponens
Exilit hinc, alium celeri latura volatu
Talis et illa fuit plumosa sedilia linquens
Per bifores elapsa domos valvasque patentes
Fertur et hoc olim, in sylvam quoque taurus abivit
Viginti fluxere dies octoque novemque
Atque aliae bis quinque, hodie et lux altera certe est
A decima, mensesque duos his adde duosque
Tempore tam longo nunquam convenimus, ex quo




[E6r]

Thracum more comae squalent impexaque barba est
Interea illa Lyco fruitur noctesque diesque
Illa Lyco patet, at neque nos ratione videmur
Nec numero digni velut infausti Megarenses
Sortis in extrema miserandae parte locati
Quod si oblivisci longi possimus amoris
Nostra haec nunc melior sors atque decentior esset
Nunc gustasse picem ceu muri damna, quod aiunt,
Attulit ista mihi, quod enim medeatur amori
Pharmacon invenio nullum, nisi quod modo pulchram
Aequalis meus ille Epichalco Simus amavit
Natam, ubi veliferum transmisit navibus aequor
In patriam rediit depulso sanus amore
Ipse quoque infidi verrens vada caerula ponti
Transiliam remis, neque pessimus et neque primus
Qui mare transierint, tamen haud sine nomine miles
      Thy. O utinam ex animo cedant tibi cuncta volenti
Aeschina, quod si forte placet peregrina videre
Regnaque militiamque sequi, belloque merere
Martia magnanimi Ptolemaei castra sequaris
Fortibus hic poterit solvisse stipendia factis
      Aesch. Sed qualis vir is est. Thy. Qualem liberrima possit
Vita optare hominis, multa est virtute benignus
Munificus, Musas colit, haud ignarus amorum
Praecipue ornatus comi dulcedine morum




[E6v]

Inter amicitias discernere doctus, et inter
Fucatam veramque fidem, tum plurima multis
Distribuens, facilisque petentibus aequa piumque
Ut regem decuit, nec enim petere omnia oportet
Aeschina, quod si circa humerum tibi fibula dextrum
Summam connectat vestem, et pede nixus utroque
Fortiter insistens audebis ferre protervi
Militis insultus, et agentis verbera scuti
I celer Aegyptum pete, nam per tempora nobis
Paulatim veniens obrepit cana senectus
Invasura brevi niveo candore genarum
Ergo aliquid faciendum operis dum sustinet aetas
Dumque virente genu possis satis esse labori

 
THEOCRITI SYRACUSIAE VEL
Adoniazusae. Idyllion XV.

Gorgo. Praxinoe. Eunoa. Anus. Hospes.

      Gor. NUnquid Praxinoe manet intus in aedibus istis?
      Eu. Intus iamdudum est, sed quam tu lenta fuisti
      Prax. Quamvis sera venis Gorgo, tamen hoc quoque miror
Quod tandem venias, sed tu nunc protinus isti
Eunoa porrecto cervical pone sedili
      Eu. Recte hoc compositum est. Prax. hic Gorgo chara sedeto
      Gor. Heu furor, o fatui quanta est insania vulgi




[E7r]

Vix vobis servata, incommoda multa viarum
Evasi quae lativagae vis plurima turbae
Multa quadrigarum faciunt crepidaeque molestae
Et passim chlamydata cohors effusa virorum
Praeterquam quod iniqua via est et longior aequo
Tu quoque quam vellem nunc longius ipsa moraris
      Prax. Has meus extremas est ille profectus ad oras
Terrarum, et nido insidet huic, non incolit aedes
Scilicet ut ne nos vicinia commoda iungat
Ille malum me discrucians, et semper iniquis
Litibus exercens, meritum quem taliter odi
      Gor. Per Venerem ne tanta tui malefacta mariti
Dixeris, aut isto culparis nomine coram
Hoc puero, viden aspiciat te ut parvulus ipse
      Prax. Zopyrion confide animo dulcissime fili
Non ut rere tuum signant mea verba parentem
      Gor. Percipit ipse infans, bonus est pater ille profecto
Ut me magna iuvet coniux Plutonis avari
      Prax. Ille quidem pater ille forum cum nuper adisset
Empturus nitrumque recens fucumque marinum
Retulit insipidi demortua grana salilli
Hic vir inutilis ulnarum bis quinque triumque
      Gor. Et talis meus est argentum perdere natus
Arte Dioclides simili, nam vellera quinque
Emit heri penso drachmarum munere septem




[E7v]

Vellera quae dixisse canum, frugisque vetustae
Frustra queas, sordesque meras, opus ex opere ipso
I nunc sume tuos quos fibula nectit amictus
Plurima regalem Ptolemaei divitis aulam
Ibimus, ut pulchro quae pulchra paravit Adonidi
Adsimus pompae, quam nunc formosa paratu
Magnifico regina, ut fama fertur, adornat
      Prax. Sponte beata sua succedunt cuncta beatis
Quae tu vidisti, quia, qualia sint ea, nosti
Dixeris his etiam qui non videre. Gor. Sed instat
Tempus, et ire monet, sunt ocia semper inerti.
      Prax. Huc age profer aquam gravibus contrita flagellis
Eunoa, pone iterum, quam quaerunt mollia feles
Ocia, tolle moras, fer aquam cito, nanque lavandum est
Ante viae quam ineamus opus durumque laborem
Aspice quam tulit officiosa, sed heus age semper
Esuriens, et multa vorans, ne infuderis undae
Plus nimio, infoelix cur vestem aspergine foedas
Hanc mihi, iam lavi, si diis placet, attamen arcae
Clavis ubi est magnae defer mihi protinus ipsum
      Gor. Praxinoe quam multiplici ratione plicatum
Emperonama tibi est, quam te decet illud habentem
Dic quanti ab textore ad te pervenerit ipso
      Prax. Ne quaeras, pondo uno emptum est aut forte duobus
Simplicis argenti quo nec sit purius ullum




[E8r]

Praeterea est tanto vita haec appensa labori
      Gor. Sed tamen ex animo res haec cessisse videtur
      Prax. Hoc equidem pulchre atque ut res habet ipsa loquuta es
Affer palliolum velumque decenter adapta
Sed neque te ducam fili plena omnia larvis
Et Mormo, mordent et equi, lachrymare licebat
Quantumcunque voles, fieri te denique claudum
Non volo, sed quoniam tempus nos urget eamus
Tu vero hunc Phrygia accipiens collude puello
Atque intro catulum revoca dudumque patentes
Claude fores, dii quantum hominum quam plurima turba est
Qua ratione malum superabimus illud eundo
Agmen enim formicarum est sine lege modoque
Immensum numeroque carens, non turba virorum
      Multa tibi et praeclara opera et benefacta deorum
Venerunt Ptolemaee [Ptolomaee 1531] secundo numine, postquam
Divorum numerum genitor tuus auxit, habetque
Coelum cum superis, nemo malefactor euntem
Laedit ab Aegypto veniens, ut nuper iniqua
Fraude latrocinia urgentes, impune ferebant
Multa viri similes inter se lusibus istis
Quid nunc de nobis fiet dulcissima Gorgo?
En celerum turmas Ptolemaei regis equorum
Heus bone vir ne conculces me, rectus in ambos
Se quatit ille pedes insurgens corpore rufus




[E8v]

Aspice quam ferus est, audacia nempe canina est
Eunoa an expectas? nec adhuc fugis? opprimet ipsum
Sessorem, bene habet, quod adhuc mihi parvulus intus
Ipse manet, bona caussa meae fuit illa salutis
      Gor. Praxinoe confide animo, iam venimus extra
Hos equites sese tuta in statione tenentes
      Prax. Iam mihi reddor et ipsa animique recolligo vires
Semper equum timui et frigentem pellibus anguem
A puero, ne cunctemur properare necesse est
Turba quidem nobis non contemnenda propinquat
      Gor. Unde ades o mater regali nunquid ab aula?
      An. Regali venio charissima filia ab aula
      Gor. Num facilis datur accessus subeuntibus aedes?
      An. Venere ad Troiam penetrantes omnia Achivi
Crede puellarum pulcherrima, quicquid agendum est
Perficit, et certum dabit experientia finem
      Gor. Haec anus oraclum divino ex ore loquuta est
Atque abit ipsa, sciunt mulieres cuncta profecto
Duxerit utque ipsam Iunonem Iuppiter olim
Aspice Praxinoe foribus quae turba propinquat
      Prax. Immensa est haec turba, manum charissima Gorgo
Da mihi succedens, sed et Eunoa te praeeuntis
Eutychidos comprende manum, ne forsan oberres
Tam stricte simul urgentes intrabimus omnes
Nos curae constanter habe, nos Eunoa specta




[F1r]

Heu miseram semel atque iterum mihi palla tumultu
Scinditur o Gorgo, sic te o homo quisquis es ipsum
Iuppiter auctet ope assidua, serva hanc mihi vestem
      Hosp. Ad me res equidem nihil attinet ista, sed ipsam
Curabo tamen. Prax. Immodica haec et plurima turba est
Ceu fodiente sues turbantes omnia rostro
      Hosp. Esto animi forti mulier, iam tuta tenemus
      Prax. Tuta precor teneas et in hac, et in omnibus horis
Chare vir, officio qui nos coniungis amico
Utiliterque iuvas, et opis miseraris egentes
Sed male comprimitur subeuntibus Eunoa turbis
Infoelix quam te videntis viribus urgent
Sed bene successit sunt omnes intus, ut olim
Dixit amans capta claudens sua limina sponsa
      Gor. Huc age Praxinoa varia haec circumspice primum
Quam parva, artifici quam sunt exacta labore
Non opera haec hominum sed dixeris esse deorum
      Prax. O veneranda Minerva, manus quam docta labores
Hos dedit, o quales quae talis vellera lanae
Tractarunt, qualesque fuisse putabimus ipsos
Talia qui pinxere novis animalia formis
Quam stant vera locis, quam pene et vera moventur
Quam possunt animata, et non intexta videri
Res quaedam sapiens certe est homo, nunc tamen ipse
Quam venerandus in argento iacet ubere lecti




[F1v]

Florescens prima lanugine pulcher Adonis
Qui ter amatus, adhuc et in ipso Acheronte adamatur
      Hosp. Desinite o miserae, garritibus omnia vanis
Turturibus mos est implere loquacibus olim
      Gor. Unde homo? quidve tibi si nos iuvat esse loquaces?
Si potes imperio nos obrue, nepe iubebis
Ista Syracusiis, sed noveris hoc quoque cives
Nos sumus e clara pars non spernenda Corintho
Sicut et ipse fuit volucer pede Bellerophontes
E Peloponneso sermo nos esse fatetur
Dorica verba loqui cum simus Dores opinor
Possumus, et nobis, nisi fallunt omnia, fas est
      Prax. Ne sine coelifuga umbrarum regina silentum
Ut quisquam imperitet nobis nisi fortior unus
Non metuo ne mensura tibi ludar inani
      Gor. Iam taceas rogo Praxinoe, cantabit Adonim
Plurima cognoscens Argivae haec filia cantrix
Vicit et haec iam Sperchin Ialemon ante canendo
Nunc quoque quicquid erit pulchrum, mihi crede, loquetur
Et nunc gestit ut incipiat praeludia captans
      Quae Golgon Cytherea colis Venus Idaliumque
Excesamque Ericen, Venus auro candida gaudens
Qualem latiflui de sede Acherontis Adonim
Mense duodecimo tibi deduxere reversum
Mollipedes ac tardigradae plus omnibus Horae




[F2r]

Coelicolis, sed gratae etiam mortalibus Horae
Semper enim referunt venientes plurima secum
O Cytherea Venus tu reginam Beronicen
Ex mortalibus, ut dicunt, iam morte carentum
Iunxisti numero Divum, formosa puellae
Pectora rore fovens, et succo nobilis herbae
Cuius membra deum sunt immortalia pastu
Nunc tibi quae tot habes cognomina, cuius honori
Templa tot exurgunt, nata auricomae Beronices
Arsinoe, quae forma Helenen aequaverit ipsam
Gratificans tibi dilectum iam rebus Adonim
Omnibus eximiis colit invitatque colentes
Quem iuxta arboribus quae munera cunque beatis
Nascuntur cumulata iacent, et germine florum
Vernantes horti tenero, candentibus aere
Argenti calathis, servati molliter adsunt
Aurea praeterea satiata alabastra liquore
Unguinis Assyrii, sunt et preciosa ciborum
Qualia saepe bonae coxerunt fercula matres
Cum posita flores alba sartagine farri
Miscuerunt varios, quos in dulcissima mellis
Munera coniiciunt olei liquamina mollis
Adsunt praeterea volucrum sublime volantum
Reptantumque solo tot milia, sunt viridantes
Et foliis depressae umbrae florentis anethi




[F2v]

Quem superinvolitant teneri petulanter amores
Quales Lusciniae sub frondibus arboris altae
Considunt strepitantque alis, ramosque volantes
Nunc hos nunc alios penetrant, suavissima fragrans
O Hebene O radiis fulgens flaventibus aurum
O Aquilae puerum miscentem pocula eburnae
Portantes superum regi, supraque tapetes
Purpurei, molli plus mollia stragula somno
Dixerit aut Samius, Mileti aut civis aquosi
Stratus adest autem formoso lectus Adonidi
Atque hac parte iacet Venus, hac rubicundus Adonis
Annorum sponsus ter sex aut grandior uno
Nec dum etiam pungunt rubicundis oscula labris
Nunc amplexa tuum salve Venus alma maritum
Nos ipsum primo simul omnes rore feremus
Littoris aequoreas extra spumantis ad undas
Solventesque comam sinibusque ad pulchra ligatis
Pectora dulcisona sic illi voce canemus
Dulcis Adoni venis nos ex Acheronte revisens
Atque illo remeas Heroum solus, ut aiunt
Namque nec hoc potuit cunctis Agamemno Pelasgis
Praelatus gravitate, nec insuperabilis Aiax
Non viginti Hecubes natorum maximus Hector
Non etiam magno Patroclus charus Achilli
Non capta referens Pyrrhus patria agmina Troia




[F3r]

Sed neque qui Pyrrho Lapythae vixere priores
Nec gens diluvii superatrix Deucaliones
Non Pelopis genus, aut Argivum fama Pelasgi
Sis foelix nunc dulcis Adoni, et adhaec tua laetus
Templa veni, et dexter cum veneris esse memento
      Gor. Praxinoe quanta haec sapientia? certe ea magna est
Plusquam foelicem quae tam bona carmina cantat
Sed nos hora domum revocat, sed enim Dioclides
Optimus haud quaquam meus est vir acutus et atrox
Qui simul esuriat non tuto occurreris illi
Salve dulcis Adoni et nobis dexter adesto
Quae tua laetifico celebravimus orgia cantu.

 
THEOCRITI CHARITES
sive Hieron. Idyllion XVI.

SEmper habet Musas ea cura, ea cura poetas
Illas facta deum canere, hos benefacta virorum
Nam cum sint divae coelestia numina Musae
Divinas possunt divorum dicere laudes
Nos homines quid ni mortalia facta canamus
Et laudes hominum, et meritum virtutis honorem
Sed quis in hoc adeo mortalis munere vitae
Quis nunc tam bonus est sub aperti lumine solis
Qui nostras aliquo Charitas dignetur honore
Excipiatus domo gratas, et munere donet




[F3v]

Quamlibet exiguo, nec forte remittat inanes
Illae autem iratis plangentes pectora palmis
Et pedibus redeant nudis, et acerba dolentes
Saepe mihi, quod frustra terint convitia dicant
Saepe revertantur nudae investesque puellae
Et miserae vacuas iterum referantur ad arcas
Et genibus sedeant gelidis capita aegra tenentes
Hanc etenim sedem quoties spe lusit inani
Eventus repetunt, atque haec sua limina servant
Nulla quidem Musis nunc est reverentia, linguae
Nullus honor docta quantumvis voce disertae
Nec quisquam est hodie, qui per benefacta mereri
Ut quondam studeat praeclarae nomina famae
Quin potius lucro insistunt et rebus inhaerent
Augendis quocunque modo, quascunque per artes
Nunc homines, et ut est mos temporis huius, avaras
Semper habent sub veste manus, dum crescat et arca
Clausuras gravidae congesta pecunia rumpat
Unde nec impendens tantum quis donet amico
Quantum decedat deterso eruginis aeri
Quod si forte aliquis quicquam petat, ocyus inquit
Sura genu propior mihi ut est ita semper habenda est
Sed nihil ipse moror, versus et carmina vatum
Et potius divina requirunt numina vates
Quis vero attentas aliis accommodet aures




[F4r]

Cum sit et efficiat satis omnibus unus Homerus
Ille Poetarum mihi maximus esse videtur
Qui nihil accipiens nihil hinc auferre laboret
O miseri quo tanta lucri sitis ista? quid auri
Congeries miseram tanta strue degravat arcam?
Non sic divitiis uti decet, utitur autem
His bene, qui neque se fraudans indulgeat ipsi
Quod satis est genio, vitaeque accommoda servet
Quaedam distribuat, quos approbet ipse Poetis
Multa quoque agnatis et multa benignus amicis
Exhibeat reliquis, aras et sacra deorum
Muneribus colat, hospitibus sit largus habendis
Accipiatque lubens alienae sortis egentem
Et mensae socium sumat sibi, deinde volentem
Ire sinat placidis demulsum pectora verbis
Ipsos praecipue Musarum sacra ferentes
Praecipuo vates colat et veneretur honore
Ut secum Stygias laudem ferat ipse sub umbras
Nec tristes peragat luctus Acheronte sub imo
Sicut inops patrio duram qui plorat in agro
Pauperiem, rigidis versato robore callum
Inducens manibus, defessaque brachia iactans
Maximus Antiochus regum, praedives Aleuas
Imperio fuit, his servorum multa tyrannis
Milia parebant, quorum ditissima luxu




[F4v]

Atria magnifico plures pavere ministros
Quam numerare queas Scopadum quoque thessala Penei
Pascua lauriferi laetas armenta per herbas
Servabant immensa illis ad nota redibant
Limina caularum vitulorum milia multa
Mille greges ovium, mugitibus omnia vaccae
Cornutae stabula implebant, et florida tempe
Errabat dumeta olim Cranonia circum
Hospicioque bonis per pinguia culta Creondis
Delectos pavere greges oviumque boumque
Non tamen haec illis tantarum copia rerum
Profuit, aut verae laudis decora ulla tulisset
Postquam per Stygiam semel enavere paludem
Et dulces superi liquerunt luminis auras
Desertis quin his opibus sub nocte iacerent
Perpetua tristes inter sine laudibus umbras
Carmine venturis nisi Ceius omnia vates
Prodisset populis, illorum plurima plectro
Aeolico benefacta sonans, per carmina vatum
Victores celebrantur equi, quibus inclyta parta est
Palma per Elaeos sacro certamine campos
Quis Lycios Heroas adhuc, quis nosse comatos
Priamidas queat, et muliebria tempora Cygnum
Canentem, veterum nisi fortia facta virorum
Bellaque divini cecinissent carmine vates




[F5r]

Inclyta multivagi nec fama maneret Ulyssis
Errantis duo lustra viri maria omnia circum
Circum omnes populos, tandem et subeuntis avari
Limina Plutonis, quod vivo contigit illi
Nec notum populis ulla ratione fuisset
Speluncam fugisse feri Cyclopis eundem
Ipse quoque Eumaeus tacito latuisset in agro
Inter aras interque sues, te nemo Philoeti
Pinguibus audisset servantem pascua bobus
Retro lapsa pii Laertis fama perisset
Si non invissent divini carmina vatis
Nomina viventes mortalibus optima Musae
Atque aeterna ferunt et nulli obnoxia fato
Verum res pereunt, et qualescunque reliquit
Quantascunque etiam dives post fata reliquit
Divitias haeres rapit et consumit avarus
Sed labor est idem numero comprehendere velle
Quot vento rapidi veniant ad littora fluctus
Aut laterem liquido lutulentum fonte lavare
Et vicisse virum lucri dulcedine captum
Sed valeant quos talis amor sine fine fatigat
Et nullum miseri inveniant finemve modumve
Tristis avariciae, quin semper plura repertis
Accumulent et sollicito crucientur amore
Argenti atque auri, caecaque cupidine tristes




[F5v]

Intereant, me famam hominum populique favorem
Emeruisse iuvat plus quam si dentur equorum
Milia multa mihi, et mulorum quicquid ubique est
Quis tamen exhibeat, quem quaero, cui mea possint
Scripta placere viro? nostrae cui carmina Musae
Sint cordi, atque animum moveant virtutis amantem
Difficiles sunt nanque viae durique labores
Musarum, placido nisi Iuppiter ipse Camoenis
Aspiret vultu, sed nec dum desinit annos
Et celeres menses fessum producere coelum
Quin et adhuc multi currusque rotasque movebunt
Aeripedes, erit ille meo qui carmine dici
Se volet, et magnum factis imitetur Achillem
Et meritis illi cedat Telamonius Aiax
Qualibus hos circum Phrygium Simoenta potentes
Dardanii videre viri, quo littore quondam
Excelsum veteris monumentum constitit Ili
Iam Phoenissa tremit Chartago Libyssidos orae
Ultima, conatu metuenda parantibus omni
Bella Syracusiis, medias subeuntibus hastas
Et clypeis passim quatientibus arma salignis
Quos inter veteres Hieron Heroas et ipsos
Semideos vultu referens animoque decenter
Cingitur, et cristis galeam quatit acer equinis
Iuppiter illustris regnator maxime olympi




[F6r]

Tuque Medusaea venerabilis Aegide Pallas
Tu quoque quae magnam sortita es et incolis urbem
Quam praeclara Ephyra profugi posuere coloni
Hic ubi Lysimelaea vagis sonat icta procellis
Magna Ceres, Cererisque Proserpina filia magnae
Pellite devictos Siculis regionibus hostes
Ut trepidare fuga vis ultima cogat inermes
Lataque Sardoi tranantes aequora Ponti
Acceptas narrent clades et funera natis
Coniugibusque suis, quos hauserit ensis amicos
Doricus, et Siculo prostratas Marte cohortes
Iam tunc noscendas numero tot cladibus actis
Tunc propriae salvis habitentur civibus urbes
Deiectaeque arces iterum, quas perfidus hostis
Demolitus erat, tunc nudi cultibus agri
Et neglecta novo reparentur prata labore
Mille greges ovium viridantia gramina rursum
Pascant, et saturae balent in pinguibus herbis
Vespertina mero portantes ubera lacte
Plena boves, iterum repetant sua tecta gregatim
Messe sua longis viduata novalia bellis
Incipiant reparata novas producere fruges
Cum sua vocales repetunt arbusta cicadae
Insidiasque cavent servantum pascua, quando
Solibus aestivis mediae est lux plena diei




[F6v]

Arma sibi sua cum fragiles net aranea telas
Tunc et in arma tubae sileant funesta vocantes
Et bellum ne voce quidem quis nominet ullum
At laudum celebres Hieroni summa Poetae
Constituant decora aeterno quae praedita cantu
Transcendant Scythici spaciosa volumina Ponti
Quaque tenaci altum vinxisse bitumine murum
Dicitur, et latae regnasse Semiramis urbi
E multis tamen unus ego, quibus esse Poetis
Musa dedit, qui facta suis Arethusia plectris
Et fortem celebrant bellis Hierona gerendis
O Etheoclisatae Charites Minycia quondam
Invisa Orchomeni Cadmaeis moenia Thebis
Quae colitis, si nemo petat mea carmina, nulli
Invito obtrudam quos non mereatur honores
Sin aliquis petat, et laudari quaerat, ad ipsum
Cum Musis veniam nostris, et gaudia nostra
Musarum comitante choro sequar ipse nec unquam
A vobis patiar divelli, nam quid ubique est
Munere quod charitum dempto sit amabile cuiquam?
Vobiscum o utinam liceat mihi vivere totum
Quod superest vitae, et reliquum finire laboris

 
THEOCRITI ENCOMION
Ptolemaei. Idyllion XVII.





[F7r]

 
AB Iove principium Musae, Iovis ultima Musae
Sit ratio, cantu cum maximus ille Deorum
Dictus erit vestro, merita tum laude feremus
De mortalibus extremum primumque virorum
Et medium Ptolemaeon, in his nanque optimus ille est
Chari olim virtute viri quicunque fuerunt
Diis geniti, et noti primis Heroes ab annis
Cum nihil abiectum, nihil ulla ex parte pudendum
Omnia sed gererent patrio dignissima coelo
Invenere suos opera immortalia vates
Qui canerent, famaeque darent memoranda futurae
Verum ego quem faciles Musae fecere Poetam
Illustrem pulchro Ptolemaeum carmine dicam
Nam bona laudatos decorant quoque carmina divos
Arboribus densam veniens lignator in Idam
Anxius ingentis circumspicit omnia sylvae
Unde opus incipiat, quae primo iusta labori
Caussa sit, haud alia mentem ratione fatigat
Nunc mihi materiae pondus grave fine carentis
Quae prima expediam, de tanto tamque bonorum
Immenso numero, quibus immortalia tanti
Dii non difficiles decorarunt nomina regis
Usque ab divina maiorum gente suorum
Qualis et ipse fuit Lagides, qui maxima posset
Perficere, ingenio meditari talia quisquam




[F7v]

Haud alius qui posset erat, sic scilicet illum
Diis pater aequalem provexit honoribus auctum
Divinis etenim Iovis in penetralibus illi
Ex auro stat facta domus, quem proxima iuxta
Magnus Alexander constrata sedilia servat
Persarum gravis in populum Deus, immortali
Subdita cuius adhuc sapientia pectore regnat
Quos contra sedem solido ex adamante paratam
Amphitryoniades statuit Iove natus et orbis
Monstrorum domitor clava metuendus et arcu
Cum reliquis celebrans convivia splendida divis
Ipse suis gaudens spectare nepotibus ortos
Atque sui generis dignos virtute nepotes
Quod deus illorum viridem per membra iuventam
Fuderit et procul invisam tristemque senectam
Iuppiter arcuerit, quod et ipsi morte carentes
Dicantur Divi, nullo iam corporis usu
Et nec opus pedibus, ceu qui nascantur, habentes
Nam fuit amborum proavus satus Hercule forti
Et genus amborum totum numeratur ab ipso
Hercule per proavosque atavosque ab origine prima
Donec in ipsorum deducas tempora gentis
Divinae seriem, qui cum saturatur odoro
Nectare convivas superos mensasque reliquit
Ambrosias Iove natus amatae in coniugis aedes




[F8r]

Ingrediens raptum ex humeris hinc protinus arcum
Cum pharetra dedit, illi autem Cyclopea ferri
Robora et exsculptam nodoso stipite clavam
Atque illi in thalamum divino nectare odorum
Deducunt Hebes albentis crura parentem
Prognatum Iove, et arma simul, iam qualibus ipsa
Laudibus evicit parentes clara puellas
Pignora, matronas inter sapiens Berenice
Huius enim regina Cypri veneranda Diones
Filia, molliculos digitos complexa manusque
In fragrante sinu fovit, quia scilicet unquam
Nulla puella viro tantum placuisse putatur
Uxorem quantum ipse suam Ptolemaeus amavit
Et redamabatur certe, et plus uxor amabat
Ex tam legitimo tam firmo ab amore creatus
Committunt pueris tuto omnia remque domumque
Si quando vir amans in lectum vadit amantis
At mulier fido quae non respondet amori
Illa viri lectos alieni in pectore versat
Semper, et hinc faciles nascenda in pignora foetus
Sed nunquam similis natorum forma paternae
Divarum veneranda Venus pulcherrima vultu
Ipsa tibi curae fuit excellens Berenice
Per te Cocyti moestam non transiit undam
Sed prius obscurae quam littora prima paludis




[F8v]

Attigit, et tristem morientibus undique nautam
Hanc rapiens Venus in tua templa sacrata locasti
Favistique tuos ceu natae mater honores
Omnibus illa favens mortalibus est dea, quorum
Pectoribus vacuis molles aspirat amores
Atque leves fido dat amanti ducere curas
Nigra superciliis Argea amplexa torosum
Tydea, sternentem Diomeden fortia partu
Enixa es clarum terra Calidonide regem
Alta sinus undosa Thetis tibi Thessale Peleu
Hectorei peperit domitorem Martis Achillem
Te generose dedit partu Ptolemaee beato
Diva parens Berenice indevicto Ptolemaeo
Nutriit alta Coos puerum te a matre receptum
Tempore quo primum vidisti lumen et auras
Vitales teneris hausisti flatibus infans
Nanque ibi solventem gravido de corpore zonam
Ilithyian parturiens in vota vocavit
Nanque laborabat graviter tum filia pulchrae
Antigones, illi partus tum diva levatrix
Adfuit, atque omnem pepulit per membra dolorem
Aeditus ergo patri similisque et amabilis ipsi
Est puer, hunc spectans media Cos insita ponto
Contrectans manibusque et amica in brachia sumens
Talibus est tenerum verbis affata puellum




[G1r]

Euge beate puer foelix age fulgeat ortus
Hic tuus, ah tu me tanto digneris honore
Quanto caeruleam Delon manifestus Apollo
Et Triopon cultu collem venereris eodem
Quo rex aequalem Rhenaean amavit Apollo
Haec ubi dixisset maternis insula verbis
Protinus insonuit clara ter voce sub altis
Nubibus augurio firmans Iovis ales aperto
Omnia, at hoc magno signum de rege secundet
Qui dedit ipse Deus, nam certe est maximus ille
Atque vir egregius, quem mox ut prodit in auras
Sic amat, et primo confirmat Iuppiter ortu
Illum sponte sua foelicia cuncta sequuntur
Divitiae veniunt illi, nunc possidet ergo
Et maris et terrae spacia infinita, tenetque
Innumeras gentes quae festa pace quietae
Frugifero pingues exercent vomere campos
Continuisque colunt crescentes imbribus agros
Sed non ulla magis facili se prodiga partu
Terra aperit quam plana suis Aegyptia tellus
Frugibus exuperat reliquas, cum Nilus inundans
Fructifero putres emollit flumine glebas
Tot nemo populos, nemo tot possidet urbes
Plenas artificum, plenas opera omnia agentum
Illi tercentum celsis stant moenibus urbes




[G1v]

Inde supra tres Myriadas tria milia, porro
Adde duas triadas, pone insuper hendecadas tres
Tot populis dat iura, tot urbibus imperat ille
Gloria magnarum Ptolemaeus maxima regum
Praeterea partemque tenet Phoenicidos orae
Atque Arabum partem foelicia thura legentum
Divitis et Syriae Libyaeque propinqua tenentis
Quicquid et Aethiopum vicino sole calentum
Possidet a populis, nihilo minus imperat omni
Pamphyliae Caribus levibus, Lyciisque protervis
Et Cilicum quicunque habitant foelicibus arvis
Cycladibusque vago dispersis orbe per aequor
Navibus ille quidem praestat classesque per omnem
Mittit et innumero consternit milite pontum
Et maris imperium late tenet, illius omnes
Mandatis parent terrae fluviique sonantes
Plurima sunt equitum claudentes agmina turmae
Sunt clypeis densi pedites, nitidoque cohortes
Aere refulgentes aciebus in ordine pulchro
Densatis, strepitu ferientibus astra sonoro
Divitiis et opum fastu magnoque paratu
Omnes terrarum reges premit, omnia fundit
Assidue foelix foecundo copia cornu
Tempore non aliquo dives vacat aula beatis
Muneribus toto ac diverso ex orbe profectis




[G2r]

Incumbunt operis populi durosque labores
Tranquilla exercent in pace et ab hoste quieti
Nemo pedes siquidem piscosi littora Nili
Transgreditur, manibusque aliena invadit iniquis
Aut bellum movet, aut ullo Ptolemaeia regna
Miscet agens subitos arrepta per arma tumultus
Nemo etiam quamvis celeri de nave propinquum
Exilit in littus praedatum oviumque boumque
Armenta, et spolians Aegyptia regna colentes
Talis habet regem servandi cura paterni
Imperii, talis populo rex praesidet ipsi
Flavicomus Ptolemaeus, in omnia maxima natus
Praecipue vir in arma potens, cui cura parentum
Omnia conservare laboribus aucta, vicissim
Parta labore suo patrias augere per artes
Sed nec inutilibus tam regia dives abundat
Divitiis, quibus in capsas et avita repostis
Scrinia parcatur nullum admittentibus usum
Ceu formicarum congestis nuper acervis
Sed quorum bona pars divorum cedat honori
Vel cum templa novo reparat pereuntia cultu
Vel nova constituit, vel splendida munera solvit
Primitias, cumulatque suis altaria donis
Rex pius in superos, quin plurima regibus idem
Dona aliis tribuit, sed et urbibus inclyta multis




[G2v]

Munera transmittit, socios quoque larga fideles
Dextera prosequitur, sacra ad certamina Bacchi
Nemo unquam veniens cantor discessit inanis
Quin potius docta praestantibus arte canendi
Munera contribuit, se digna nec arte minora
At laudes Ptolemaee tuas sacra carmina vatum
Pro meritis celebrant quoniam bona multa Poetis
Tu facis, et veros Musis impendis honores
Nam quid amabilius, quid pulchrius esse per orbem
Integrum poterit quam pulchrae nomina famae
Accipere atque homines inter virtute mereri
Illustrem aeternos quae gloria duret in annos
Haec manet Atridis etiam nunc, illa profecto
Infinita domus Priami bona divitis altae
Et si legitima belli ratione tulerunt
Haud tamen illa manent, sed in atri partibus orbis
Clausa latent, reditum duris adimentibus umbris
Solus hic extinguens vestigia prisca parentum
Adscriptus numero divum facit esse videri
Ergo patri divo divaeque insignia matri
Thureque odorifero fumantia templa dicavit
In quibus ipsorum statuas dum collocat auro
Addens nobile ebur, divos facit esse vocandos
Omnibus, et toto laturos orbe salutem
Atque illis dum sacra facit praepinguia adurit




[G3r]

Viscera multa boum, taurosque rubentibus aris
Imponit mactans totius mensibus anni
Ipse et amans coniux qua non foelicior unquam est
Ulla puella virum cupidis complexa lacertis
Nulla boni meliora tulit connubia sponsi
Ergo amat ex animo coniux fratremque virumque
Taliter in thalamum quondam coiere iugalem
Quos Rheam genuisse ferunt, quibus omnia parenti
Sic se complexi fratrem soror, ille sororem
Iuppiter et Iuno lectum venere in eundem
Quem stravisse ferunt redolentibus Irida palmis
Salve rex Ptolemaee tuos ego semper honores
Sicut et Heroum laudes et facta aliorum
Carmine non humili, nec quod contemnere possit
Posteritas ventura, canam, tibi Iuppiter aequus
Virtutem dabit, et faciet virtute beatum

 
THEOCRITI EPITHALA-
mion Helenes. Idyllion XVIII.

AD veteres clarae quondam Lacedaemonis arces
Constitit igniferis Hymenaeus tempora ramis
Evinctus, qua regia flavicomi Menelai
Stat vetus, huc viridi bis sex in veste puellae




[G3v]

Delectae numero ex omni, quas illa tenebant
Moenia progressae festas duxere choreas
Ante recens pictum thalamum, cum filius Atrei
E geminis natu minor, et florentior annis
Tyndaridam sibi dilectam despondit et intra
Duxit legitimi secreta cubilia lecti
Ergo omnes una plaudebant voce canentes
Complexuque pedum quatiebant praepete terram
Ipsa domus festo resonabat tota Hymenaeo
      Ergone [te] placidae sic indulsisse quieti.
Optime sponse iuvat? celeresque ita carpere somnos?
Ceu tremebunda genu tibi sura vacillet acuto
Nunquid amans somni nimium es? num vina bibisti
Plurima, quae tibi membra gravent? quia pectore toto
Irruis et placidi petis alta cubilia lecti
Ipsum te siquidem decuit dormire per horas
Quas velles longae quo tempore cunque diei
At dulcem sineres circa sua gaudia matrem
Ipsam virginibus mistam lusisse puellis
Quae tibi nupta data est in multae tempora lucis
Quandoquidem quae nupta tibi est tua nupta futura est
Perpetuo, sive oceani se condat in unda
Sive novo Phoebus terras illustret Eoo
Praeterea non illa tibi subeuntibus annis
Deerit, et in longi spacium deserviet aevi




[G4r]

Foelix o Menelae, novisque beate Hymenaeis
Foelici auspicio Spartae praeclara petisti
Moenia, mille aliis primas quaesita virorum
Nunc quia te faciunt voti pia fata potentem
Semideos inter tu solus habebere magni
Et gener ipse Iovis, socer et tibi Iuppiter ipse
Et tecum thalamos Iove nata subibit eosdem
Qualis Acheiadum non est alia ulla per urbes
Tam non mortalis divino munere formae
Quae satis eximium dederit tibi candida prolem
Si matri similem foecunda effuderit alvo
Nos igitur quibus una aetas, quas unus ad undam
Eurotae labor exercet iuveniliter unctas
Lauriferoque sacrae currentes margine ripae
Sexaginta quater numero sumus, omnibus idem est
Virginitatis amor, muliebris et apta iuventus
Non tamen e nobis tam forma est ulla beata
Quae caruisse nota possit collata venustae
Tyndaridi, nam sicut ubi nox alma recessit
Os croceum coelo profert aurora renascens
Sicut et invisae cum cedunt tempora brumae
Ver placidum terras aperit candore nivali
Sic Helenae formosa chori decora omnia nostri
Exuperat, tali nos inter lumine fulget
Illa decens et magna, ut in arvis plana novelli




[G4v]

Exuperant sulci, velut hortum pulchra cupressus
Sicut equus currum velocem Thessalus ornat
Sic roseas formosa genas Lacedaemona claram
Ornamento Helene decorat, tam pulchra profecto
Nemo opera in calatho distinxerit omnibus ullo
Floribus, aut radio texens tam stamen acuto
Neverit in variam per longa volumina telam
Tam docte citharam nemo percussit eburnam
Sive canens latum clypeatam Pallada pectus
Sive tuam radiis nitidissime Phoebe sororem
Quam formosa Helene, cuius de lumine utroque
Spirant omnigeni desyderia inter amores
O formosa puella, o dotibus inclyta gratis
Tu siquidem nunc tecta domus petis alta maritae
Nos cursum solitum, et campestria prata petentes
Inter odoriferas foliis crispantibus herbas
Dulcia spirantes vario de flore corollas
Texemus tibi, nosque tui meminisse iuvabit
Ubera ceu lactens desyderat agna parentis
Sic memores nos Diva tui de fronde coronam
Nectemus per humum Loti crescentis, et ipsam
Umbrosa platani ponemus in arbore, post haec
Promentes oleum quod vasa argentea servant
Lativagae gelida platani fundemus in umbra
Scribemusque levi molles in cortice versus




[G5r]

Ut legat hoc aliquis, sed scriptum Doride Musa
Planta Helenae sum sacra hospes venerare sacratam
Salve sponsa tuo salveto sponse beatae
Et foelix socero Latona puerpera vobis
Det vobis Latona puerpera pignora fausto
Successu parere, et plures superesse per annos
Vobis alma Venus, vobius Venus ignibus aequis
Concedat flagrare extremos usque sub annos
Iuppiter auctet opes vobis, vos Iuppiter ipse
Augeat, ut multa firmata propagine vestri
Nobilitas generis longo extendatur in aevo
Mutuaque ut pariles aspirent pectora curae
Ut vester quicquid desyderat impleat ardor
Nunc geniali operam lecto date, surgere neve
Excidat, Eoos quando conspecta iugales
Diva pudoricolor croceo velabit amictu
Atria nos certe redeuntes ista videbunt
Mane ubi purpureae lucis praenuncius ales
Aediderit primam vocem et concusserit ales
Nunc o nunc Hymenaee vale, nunc ista secundo
Auspicio, et laeto celebra connubia vultu

 
THEOCRITI EPITA-
phium Bionis
Idyllion XIX.





[G5v]

TRistia lugentes suspiria ducite sylvae
Nunc mihi Sicelides, et amarae Doridos undae
Flumina nunc deflete peremptum morte Biona
Nunc tristes plantae lachrymarum fundite guttas
Nunc nemora et saltus miseris ululate querelis
Tristibus o moesti flores spirate Corymbis
Nunc lugubre rosae rubeant, nuc triste papaver
Nunc hyacinthe sonet tua littera, scilicet, ai ai
Non tamen hoc satis est ai ai, plus ergo loquatur
Litterulasque velis foliis inscribere plures
Occidit indigna confectus morte Poeta
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Strimoni nunc flete ad aquas lugubria cygni
Clangite flebilibus funebria carmina collis
Qualem de vestris labris dedit ipse canorem
Quale melos cecinit, per stagna Oeagria nymphis
Dicite Bisthoniisque palam narrate puellis
Interiit fato crudeli Doricus Orpheus
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Quem pecus omne cupit, quem grex desyderat omnis
Non canit amplius ille, sub arboribus desertis
Non sedet amplius ille canens, sed ditis in aula
Immemores hymnos, et longa oblivia cantat
Nunc omnes muti scopulosa cacumina montes
Omnia nunc armenta tacent taurique bovesque




[G6r]

Errantes ululant, nec dulcia gramina carpunt
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Ipse tuam mortem flavus deflevit Apollo
Ante diem sublate Bion, te lumine cassum,
Et satyri lugent, et nigra in veste Priapi
Longaque capripedes ducunt suspiria Panes
Per sylvas etiam lugent te Naiades Udae
Omnis et in lachrymas conversa est unda profusas
Ipsa vagans tacitis petrosa per avia lustris
Moesta dolet quoniam tibi non respondeat Echo
Quod sileat, quod non imitetur labra canentis
Amplius, ad cuius mortem sunt protinus omne
Arboribus fructus deiecti, floribus omne
Interiit vigor, ipse ovibus defecerat humor
Lactis, et alvea non aliquo iam melle fluebant
Sed caera moriebantur lugubre sub ipsa
Extincto nec melle tuo divine Poeta
Promere mel aliud nobis vel habere necesse est
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Non tantum aequoreis Delphin lugebat in undis
Nec tantum in scopulis questa est philomela remotis
Nec tantum aerios per montes flevit hirundo
Nec tantum Alcyone potuit sensisse dolorem
Amissum Ceyca suum quo tempore flebat
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae




[G6v]

Nec vero tantum glaucis in fluctibus olim
Cerylus ingemuit, nec tantum in vallibus Euri
Memnona deflerunt volucres ad busta volantes
Quantum omnes lugent extincti fata Bionis
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Lusciniae cantu suaves, atque omnis hirundo
Ille canens olim quos oblectare solebat
Quasque loqui docuit densa sub fronde sedentes
Mutua flebilibus diffundunt carmina linguis
Et quibus ipsae olim recinebant saepe columbae
Tristia lugubri recinunt sua murmura cantu
Nos quoque triste levi modulamur carmen avena
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Quis nunc quis calamosque leves Syringaque dulcem
Inflabit, ter et amplius o adamate Poeta?
Ore quis audebit tales contingere cannas
Nanque tuum spirant et adhuc os, guttura flatum
Ipsa tuis densa sub arundine vocibus Echo
Pascitur, et cupidis mandit tua carmina labris
Quae nunc ipsa fero Pani, qui forsan et ipse
Carminibus certare tuis vereatur et ori
Ne tecum cantando ferat fortasse secundas
Nunc etiam quo te quondam oblectare solebat
Spectantem fluctus in littoribusque sedentem
Flet Galathea melos, nec enim tu qualia Cyclops




[G7r]

(Hunc fugiebat enim) cantabas carmina, sed te
Aspiciens formosa choros Galathea movebat
Nunc oblita maris deserta in littore vaccas
Pascit adhuc quas tu quondam servare solebas
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Omnia Musarum demortua munera pastor
Sunt tecum, periere tenerrima basia tecum
Cuncta puellarum latam per Doridos oram
Impia nunc moesti tua fata queruntur amores
Ante sepulchralem tumulum, te Cypris amavit
Plus quam quae charo dedit oscula nuper Adonidi
Illo quo iuvenem morientem contigit ore
Hic tibi nunc fluviorum o vocalissime moeror
Hic alter dolor ille tuos depascitur artus
Interiit siquidem quondam divinus Homerus
Ipsius hoc os Calliopes tam dulce sonansque
Quem tu flebilibus lachrymis et voce sequutus
Impia tam dulcis deploras funera nati
Littora, et indigno implesti maria omnia planctu
Filius en alter tibi nunc defletur, et aegro
Illius ob mortem consumeris ossa dolore
Musarum siquidem biberant de fontibus ambo
Pegasidum latices de fontibus ille bibebat
Sicelis huic cupidas fauces Arethusa rigabat
Ille malum cecinit Troiae fatale Lacenam




[G7v]

Et magnum Thetidis lachrymosa ad Pergama natum
Et cum forti Agamemnone flavicomum Menelaum
Hic vero non bella aut tristia facta canebat
Sylvestrem sed Pana, boves in pascua ducens
Oblectabat amoeno carmine, pavit et ipsos
Componens tenui dulces Syringas avena
Formosis docuit dare basia grata puellis
Inque sinu Venerem et dulces nutribat amores
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Omnes praeclaris orbatae civibus urbes
Illustres flevere suos ceu numina cives
Te luget brevis ipsa suo plus Ascra Poeta
Carmina nec tantum Boeotides aurea sylvae
Pyndaricae flevere lyrae, quantum tua lugent
Alcaeo plus ipsa suo te Lesbos ademptum
Luget, et ipsa suo plus Ceia moenia vate
Te plus Archilocho Paros ingemit, inclyta Sapphus
Carminibus positis tua cantat adhuc Mitylene
Carminibus, quicunque valent et voce Poetae
Deplorant tua fata Bion, te funere mersum
Sicelides decus ille Sami deplorat, at inter
Consuevit quibus ille prius ridere, Cydonas
Luminibus lachrymas Lycidas nunc fundit inanes
Triopidum vero te deflet in urbe Philetas
Testaturque suos lugens ad Alenta dolores




[G8r]

Ipse Syracusiae tua fata Theocritus urbi
Conqueritur monstrat, sed et haec ego moesta doloris
Ausonici sero officio tibi carmina solvo
Qui non hospes in haec pastoria carmina veni
Sed quae discipulus didici tuus atque Camoenas
Adsero ceu proprias Siculae per Doridos oram
Divitias aliis mihi carmina sola relinquens
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Heu mihi quod malvae virides et adhuc redolentes
Atque apium viride, et quod totum floret anethum
Saepe reviviscunt, et in annum deinde reverso
Sole renascuntur, nos magni nosque potentes
Cum semel occidimus, quam prima fata subimus
Condimur in terram, atque intra cava busta reclusi
Perpetuo durum dormimus tempore somnum
Et tua clare Bion nunc molliter ossa quiescunt
Perpetuoque tacens, terra sepeliris in alta
Batrachon at nymphis placuit superesse Poetam
Et semper cantare aliquid, quod scilicet illi
Haud quaquam invideo, nam pessima carmina cantat
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Noxia crudeli tibi sunt data pharmaca dextra
Clare Bion, certe tu dira venena bibisti
Quis tamen accessit quem non tua labra sonoro
Moverunt cantu? quis tam ferus [serus 1531] ille? quis autem




[G8v]

Tam crudelis erat qui vel tibi miscuit? aut qui
Mista dari iussit tibi pharmaca, nec sit captus
Carminibus miraque tui dulcedine cantus?
      Dicite Sicelides lugentes dicite Musae
Iusticiam sed nemo potest evadere quisquam
Verum ego nunc luctu afficior te propter acerbo
Et lachrymas fundo, quod si descendere possem
Vivus ad inferni Phlegethontia tartara ditis
Sicut et Ismarius cithara venerabilis Orpheus
Et Laertiades Troiae populator Ulysses
Sicut et Alcides quondam descendit, et ipse
Forte domum peterem Plutonis et alta silentum
Limina, ut inspicerem nunquid pallentibus umbris
Et magno caneres et qualia carmina Diti
Audirem, sed tu dominae nova carmina Ditis
Bucolicum Siculumque melos cane, quod iuvet illam
Illa quidem Siculis etiam consueverat olim
Ludere littoribus patriaeque in vallibus Aetnae
Dorica virginea modulari carmina lingua
Non sine honore canes, non praemia nulla dabuntur
Ut blandis citharae modulanti cantibus Orphei
Reddidit Eurydicen, sic te quoque forte remittet
Montibus his divine Bion, quod si mihi Musae
Sint faciles nihil addubitem, quin protinus ipsam
Accedam, et blando Plutonem carmine tentem




[H1r]

 
THEOCRITI EUROPA
Idyllion XX.

EUropae placidum quondam per membra soporem
Immisit Venus, et nocturno dulcia visu
Somnia non vanis dedit apparere figuris
      Tempus erat iam sydereae pars tertia noctis
Transierat, prope erat roseis aurora quadrigis
Tempore quo mollis gratissima munera somni
Irrepunt vinclisque ligant praedulcibus artus
Veraque per cunctas pascuntur somnia terras
Excelsa placidam carpebant in arce quietem
Virginitatis adhuc vernans in flore pudicae
Filia Phoenicis formosa Europa superbi
Talia cum tacita sub nocte insomnia vidit
      Forte duas terras Asiam quaeque obtinet oram
Littoris oppositi pro se certare putabat
Utraque foeminei praestabat imagine cultus
Ex his plus Asie contendere visa, puellam
Esse suam se vitales aedisse sub auras
Se genitam sibi praesentes aluisse sub annos
Altera praevalidis manibus tractabat, et ipsam
Non tamen invitam rapiens fatalia dixit
Ista dari Iovis arbitrio sibi praemia magni
Europen, placida cum nox excussa quiete est
Desiluit thalamis, ut erat conterrita pulchris




[H1v]

Et stupefacta novis animum per talia monstris
Visa, diu tacite sedit, manibusque quietis
Sicut adhuc oculis geminas adsistere coram
Matronas cupido contendere cerneret ausu
Tandem haec attonita, sibi reddita, voce loquuta est
      Quis superum nova monstra? quis haec mihi somnia misit?
Corpora quae grata requie defessa foventi
Mollibus in lectis thalamique cubilibus alti
Tam certis vacuum venere per aera pennis
Quae nam visa mihi dulcis sub imagine somni
Hospes erat mulier? quam me succendit amore
Illa sui? quam me vultu suscepit amico
Agnovitque suam ceu quae peperisset et ipsam
Sed tamen ista bono faciles mihi somnia divos
Testor ut eveniant, haec illa loquuta requirit
Protinus aequales genere atque aetate puellas
Dilectasque sibi socias quibus ipsa solebat
Collusisse, choros si quando aut festa parabat
Gaudia, sive undis liquidi laveretur Anauri
Aut varios legeret per prata nitentia flores
Atque illi sociae mox apparere puellae
Incipiunt, calathos implendos floribus omnes
Gestantes manibus niveis et prata petentes
Proxima littoribus quo saepe venire suetae
Quaerebant roseis grata oblectamina campis




[H2r]

Curvaque spectabant ferientes littora fluctus
Quas inter calathum de vimine textilis auri
Ipsa tulit pulchrum Vulcania dona laborem
Quem Libyae dedit ignipotens quo tempore primum
Neptuni intravit thalamos, haec Telephaessae
Sanguine coniunctae sibi Telephaessa pudicae
Mater Agenoridi tantum dedit inclyta donum
Munera Dedaliam multum spectanda per artem
Illic artifici desculpta erat Inachis auro
Ipsa bovem referens et adhuc mugitibus Io
Apta, sed ingenium retinens animumque puellae
Triste videbatur rapido pede nare per aequor
Caeruleum, nanque ignipotens desculpserat aequor
E regione viri stabant duo littore in alto
Mirantes liquida arva bovem transire natantem
Verum illic inerat quoque Iuppiter, ille iuvencam
Leniter attrectans manibus coelestibus, illi
Blandus erat, tandemque exutam cornibus Io
Ad vaga delatam septemplicis ostia Nili
Pristina restituit formosae in membra puellae
Stabat enim referens argentea cornua Nilus
Aerea vacca fuit, caelatum Iuppiter aurum
Extrema circum calathi rutilantis in ora
Sculpserat idem opifex Iove natum et Pleiade Maia
Quem prope sicut erat virga confectus et Harpe




[H2v]

Lumina perpetuo, quondam intentissima, somno
Fractus in aequorea iacuit vigil Argus arena
Cuius ab effuso quae sanguine prodiit ales
Florigeris varios pennis imitata colores
Stabat et amplexu caudae ceu nave tegebat
Extremas calathi pennis umbrantibus oras
Talem cum calathum speciosa Europa ferebat
Ut simul in pratum variis venere virentem
Floribus, hic alias aliae coepere parato
Vere voluptates, hyacinthum haec legit odorum
Ista verecundo Narcissum flore comantem
Haec brevibus foliis serpilla virentia carpsit
Multaque declivi nascentia proxima terrae
Germina, molle crocum carpentes floris odori
Gramina contundunt, quas inter regia virgo
It media incedens et lilia summa rosarum
Demetit ignito veluti fulgore micantum
Qualis cincta choro Charitum Venus, omnibus una
Plus decet, illa quidem nec virginitatis honorem
Servatura diu, nec lilia pulchra legendo
Indultura animo, nam visa Iuppiter illa
Vulnera Cypriaca nova fixus arundine sensit
Sola quidem cytharea Iovem domat ipsa superbum
Qui nunc zelotypae metuens Iunonis ab ira
Et teneram captare volens in virgine mentem




[H3r]

Esse deum caelat, solitaeque insignia formae
Ponit, et induitur speciosi corpore tauri
Non tamen aut qualis stabulis nutritur in altis
Aut qualis domito trahit esseda grandia collo
Hunc formae melioris honor commendat, in omni est
Parte color flavus formosi corporis, albam
Aequali spacio distantia cornua frontem
Ornabant, non magna quidem, sed qualia lunae
Dixeris, in medium cum se vaga contrahit orbem
Talis ubi in prati viridantia pascua venit
Non torva timidas terrebat fronte puellas
Sed magis allectos vultus probitate trahebat
Nullaque non fieri propior cupiebat, et ipsum
Contrectare manu, cuius de corpore spirans
Immortalis odor, fragrantia lilia prati
Vincebat, stetit ante pedes ab Agenore natae
Lambebatque manus et eburnea colla puellae
Decepitque animum non durae virginis, ipsum
Illa tenens manibus sensim contrectat, et albam
Abstergens labris spumam, simul oscula iungit
Ille sonans blanda summugit voce, putaris
Mygdonis audiri quos reddit tibia cantus
Iam vero ante pedes sese inclinatus amator
Proiicit Europae, simul hanc cervice reflexa
Aspicit, ostentans lati mollissima dorsi




[H3v]

Tergora, longicomas cum sic affata puellas
Dicitur ipsa, agite o sociae considere mecum
Quid prohibet tergo bovis huius amabilis, et iam
Non secus ac navem placidissima terga reclinans
Omnes accipiet vultu mansuetus, et ipso
Blandus ab aspectu, non tam simulantia tauris
Ora gerens aliis, et certe vivus in ipso
Est animus, tantumque humanae vocis egebat
Haec effata bovem ridens conscendit, et alto
Insiliit tergo reliquas cunctatio praesens
Detinuit praedam raptor mox taurus amatam
Constringebat agens, et proxima littora saltu
Contingens rapido cursu pervenit in aequor
At conversa retro socias vocat ipsa puellas
Europe, tenditque manus, timor impedit illas
Nec potuere sequi iam marmora salsa tenentem
Atque altos fluctus delphini more secantem
Tum vero ex ima Nereides aequoris unda
Grandia progressae Ceteia terga tenebant
Innantes, mare Neptunus tranquillat, ab undis
Grandisonum caput attollens, fratrique marinum
Sternit iter, circum hunc madidi Tritones euntes
Coerulei maris indigenae conchisque sonantes
Oblongis Paeana Hymenaeaque sacra canebant
Ipsa sedens Iovis in tergo bovis, hac tenet uncum




[H4r]

Cornu, laeva manus vestes legit, uda plicatas
Ne riget unda maris, nam quae per longa pependit
Ex humeris tremulo sinuata est flamine vestis
Non secus ac levibus volitantia vela carinis
Sic ut et Europen quadam tenus ipsa levaret
Quae postquam patriae de littore longius orae
Abfuit, et neque iam littus montesve videntur
Iamque nihil vacuum nisi desuper aera cernit
Praeter aquas infra vasta feritate patentes
Circum prospiciens timido sic ore loquuta est
      Quo me taure rapis? quis eras? quibus artibus usus
Has potes ire vias, nullis hominumve ferarumve
Emensas pedibus, neque te mare terret euntem
Cum tantum rapidae superent vada caerula naves
Et tauros sit fama vias metuisse marinas
Unde tibi dulcem potu mare proferet undam?
Unde cibum dabit? anne aliquis tu taure deorum
Quod si es, cur indigna deis facis? at neque sicci
Per terram delphines eunt, neque per mare tauri
Tu vero et terra vadis neque mergeris unda
Aequoris, officium remorum sustinet anceps
Ungula, quam vereor ne mox, et in aera summum
Sublatus volites, aviumque simillimus alas
Aerias moveas, miseram me scilicet, ecquid
Ipsa domum linquens patriam taurumque sequuta




[H4v]

Nave peregrinas tauro feror exul in oras?
At tu magne vagae Neptune tridentifer undae
Sis placidus, quem luminibus iam cernere veris
Ipsa mihi videor, sternentem passibus undas
Lenibus aequoreas, cursumque tridente regentem
Non haec absque deo peragro freta caerula ponti
Humentesque utas pelagi, sic illa loquuta
Conticuit quam sic affatus corniger est bos
      Fide animo, ne virgo time quas aspicis undas
Aequoreas, ego sum magni moderator olympi
Quem nunc adsimilem tauro sub imagine falsa
Ire vides, quoniam possum apparere figura
Qua volui, quandoque libet, tuus ardor amantem
Me trahit, et taurum tanti maris aequora iussit
Metiri, iam te Crete, quae me quoque parvum
Nutriit, excipiet sponsam Iovis, ipsa iugales
Creta tibi thalamos, et sacra Hymenaea parabit
Ipsa ex me paries clarissima pignora, natos
Sceptrigeros, reges in maxima regna futuros
      Dixit, et evenit quod dixerat, inclyta nanque
Iam Creta apparet quem postquam Iuppiter orbem
Attigit, hic falsi deponit cornua tauri
Fitque quod esse decet solventem virginis oram
Atque pudicitiae primum libantis honorem
Huic lectum celeres sternebant pluribus Horae




[H5r]

Floribus, ipsa prius virgo, Iove sponsa marito
Prodiit, et facta est non uno pignore mater

 
MOSCHI AMOR FUGITIVUS
Idyllion XXI.

QUaerebat profugum quondam per devia natum
Cypris, et inclamans clara sic voce locuta est
Nonne quis in triviis errantem vidit amorem?
Ille meus puer est, qui nunc fugitivus aberrat
Mercedem tali feret index munere dignam
Suaviolum Veneris, si vero adduxeris illum
Non iam suaviolum tantum, plus hospes habebis
Plurima signa insunt puero, si videris inter
Forte quater quinos alios cognoscere promptum est
Non est alba cutis, color inficit igneus, acres
Flammantesque oculi, mens improba, mellea linguae
Gratia, quod loquitur non sentit, atrocibus irae
Si quando stimulis agitur mens aspera saevit
Fraude dolisque puer fallax, mendacia miscens
Crudeles ludos agit, aurea vernat in ipsa
Vertice cesaries, fronti non est pudor ullus
Parva manus, verum longe iaculatur, in ipsum
Saepe Acheronta iacit Plutonia regna lacessens
Nudum corpus habet mentem fallacia velat
More avium quatit excutiens per brachia pennas




[H5v]

Nunc hos nunc alios petit, atque in viscera serpit
Saucia saepe viri, percussae saepe puellae
Parvulus est illi quem contrahit omnibus arcus
Impositum nervo telum breve, quo tamen ipse
Sydera summa ferit, tergo tenus aurea pendet
Plena venenatis calamis et parva pharetra
Me quoque saepe ipsam calamis ferientibus, et sunt
Omnia saeva isthaec, sed multo saevior illa
Parva manu fax est, qua solem saepe perurit
Quod si ceperis hunc strictum preme, ne qua videto
Te capiat flentis miseratio, riserit autem
Fortius ipse liga, consurget in oscula, noli
Consentire, mala haec sunt oscula, labra veneno
Tota tument, atque ipsa malum sunt labra venenum
Dixerit, hospes habe nostra haec tibi tradimus arma
Et simul obtulerit, nihil accipe, talibus armis
Fallit, et ignitum derivat in ossa venenum
Omnia nanque ferunt certum dona illius ignem

 
THEOCRITI CUPIDO
Mellilegus. Idyllion XXII.

MElla pharetrato furanti nuper Amori
Extremis manuum digitis mordentia figunt
Spicula mellificae volucres, dolet ille, pedemque
Incutiens terrae, citus avolat, actaque matri




[H6r]

Vulnera commonstrans queritur, quod parva volveris
Cum sit apis, faciat tam grandia vulnera, at illi
Subridens dea, cur apibus non aequus es, inquit,
Tu quoque cum facias non vulnera parva pusillus

 
IDEM ALITER.

Flava tener quondam petiturus mella Cupido
      Ad loca parcarum cognita venit apum
Iamque manus avidas redolentibus intulit antris
      Et tenero gratas ungue petebat opes
Mellificae invadunt volucres et spicula figunt
      Membraque non uno vulnere prima notant
Ille dolens terram pede pulsat, et evolat alis
      Membraque dum matri saucia monstrat ait
Cum sit apis animal tam corpore parva pusillo
      Qua ratione precor vulnera quanta facit?
Cui Venus arridens, apibus quid iniquus es, inquit
      Tu quoque cum facias vulnera quanta puer?

 
IDEM.

Mella pharetratum furantem nuper Amorem
      In digitis manuum parva momordit apis
Ille dolet terramque ferit pede, dumque dolorem
      Conqueritur matri quem pateretur, ait
Cum sit apis tam parvum animal quibus artibus utens
      Viribus exiguis vulnera tanta facis




[H6v]

Cui Venus, haud quaquam mirabere, si tua spectes
      Quae puer exiguus vulnera tanta facis

 
IDEM.

Spicula passus apum dum captat mella Cupido
      Dum queritur matri, quid patiatur, ait
Vulnera quanta facit tam parvo corpore monstrum
      Cui dea, et ipse puer vulnera quanta facis?

 
THEOCRITI EPITAPHION
Adonidis. Idyllion XXIII.

LAmentamur Adonin, obit formosus Adonis
Pulcher Adonis obit, teneri allachrymantur amores
Iam non purpureis Venus amplius aurea pallis
Indormi, quin surge stola circundata nigra
O misera, et gravibus tua pectora plange lacertis
Et dic omnibus interiit formosus Adonis
      Flemus Adonin Acidalii ploretis amores
Saucius albo dente iacet formosus Adonis
Dente femur percussus apri, Veneremque dolore
Afficit exspirans paulatim, cuius ab albo
Corpore destillat sanguis niger, ipsa sub altis
Bina superciliis flaccescunt lumina, et oris
Purpurei rosa dulcis abit, simul oscula secum




[H7r]

Illa rapit moriens, quae tempore non tamen ullo
Deseret alma Venus, siquidemque et lumine cassi
Oscula sumpta placent Veneri, sed nescit Adonis
Ultima quis dederit morientibus oscula labris
      Flemus Adonin, flentibus allachrymantur amores
Lugubre lugubre vulnus habet percussus Adonis
In femore, at multo gravius sub pectore Cypris
Vulnus habet, nam turba canum fidissima circum
Adsistens puerum lugent, haec funera Nymphae
Lamentantur Oreades, ipsa soluta capillos
Et sine sandaliis, incinctaque corpus honestum
Et luctu confusa Venus per saxa, per altos
Fertur iniquarum sylvarum culmina montes
Corpore quam nudo per devia lustra vagantem
Hirsutique rubi lacerant sentesque molesti
Et sacer exprimitur laniato e corpore sanguis
Illa querens alta per valles voce profundas
Fertur, et Assyrium clamat sine fine maritum
Et puerum sibi dilectum cui sanguine nigro
Iam quoque molliculi foedantur tubera ventris
Pectoraque effuso contacta cruore rubescunt
De femore, et niveae quondam sub pectore mammae
Purpurea iam tabe rubent sanieque cruenta
      Eheu heu Venerem teneri allachrymantur amores
Formosum illa virum primis amisit in annis




[H7v]

Cunque viro formam divinam perdidit, ipsi
Namque decens Veneri donec superesset Adonis
Forma fuit, cum quo vitali munere functo
Forma simul Veneris ceu vitae munere functa est
      Heu heu ingeminant lachrymoso murmure montes
Arboreaeque trabes, et sylvis insonat heu heu
Plorant et fluvii Veneris grave vulnus Adonim
Alba prius florum capita icta dolore rubescunt
Per colles Venus ipsa omnes, per rura per urbes
Conqueritur carmenque canit miserabile questu
      Eheu heu Venerem periit formosus Adonis
Ipsa echo resonat periit formosus Adonis
Quis magnum Veneris non deploravit amorem
Ut vidit durum ut cognovit Adonidis ulcus
Ut femur aspexit rubicundo sanguine foedum
Molliculas proiecta manus mane, inquit, Adoni
Ut loquar extremum, et complectar, et oscula sumam
Surge parum mi dulcis Adoni atque oscula sume haec
Ultima tuque dato, sed quantum vivida possunt
Oscula perdurare, anima dum prorsus ab ipsa
Per mea labra means, iecorisque sub intima nostri
Spiritus ille tui dulcissimus influit oris
Ipsa ego dulce tuo mulgebo ex corpore philtrum
E totoque bibam mansurum pectore amorem
Suaviolum tamen hoc in Adonin dulce reponam




[H8r]

Quandoquidem tu me fugis, et me linquis Adoni
Et longum fugis infoelix Acheronta sub atrum
Crudelemque petis Regem Plutona, sed ipsa
In vita hac invita moror, dea nempe, velimque
Praepetibus tua posse sequi vestigia plantis
      Accipe nunc inferna meum Proserpina Adonin
Me siquidem es melior, te nanque tuumque maritum
Omnia pulchra petunt ad vos pulchra omnia tendunt
Et nimis infoelix ego sum quia tristor, et ipsum
Quod doleo nulla sanabile vulnus ab arte est
Et ploro extinctum qui me oblectabat Adonin
Teque simul metuo, verum optatissime rerum
Tu moreris, mihi dulcis amor ceu somnia vana
Effugit, in vacuo iaceo vidua ipsa cubili
Cunctaque iam vacui per tecta vagantur amores
Et simul ipse tibi mea maxima munera cestus
Deperiit, quid enim puer audacissime fortes
Exagitare feras cum formosissimus esses
Tam libuit? num tanta tuam vesania mentem
Cepit, ut usque adeo velles luctator haberi?
Sic est questa Venus, sic allachrymantur amores
      Eheu heu Venerem periit formosus Adonis
Tantum diva putres lachrymarum fundit in herbas
Quantum Myrrhigeno de corpore sanguinis exit
Quae simul ad terram pulchri labentia flores




[H8v]

Fiunt, nanque rosam sanguis parit ipse rubentem
De lachryma Veneris procera papavera surgunt
      Lamentamur Adonin, obit formosus Adonis
Desere iam sylvas, tam desine flere maritum
Diva tuum, iam lectus habet bene stratus Adonin
Illum lectus habet Cypri iam tuus, ille peremptus
Est etiam formosus adhuc ceu dormiat ille
Mortuus est formosus Adonis, age accipe, et illum
Mollibus impositum facito requiescere stratis
Qualibus ille cubans tecum tot noctibus olim
Carpebat dulces somnos, cum lectulus aurum
Totus erat qui vos capiebat, nunc tamen ipsum
Tristis adhuc tristem suspira mater Adonin
Alma Venus, iam pone suis in floribus ipsum
Cunque ipso omnia florigeris impone coronis
Nanque ipso moriente vigorque et gratia florum
Marcuit et posita defloruit omnis in herba
Nunc asperge oleo preciosis unge venenis
Ah pereant nunc unguenta omnia, quando unguentum
Dulcis Adoni tuum periit, nunc ipse recumbit
Vestibus infectis ostro formosus Adonis
Circunstant teneri, et multum lachrymantur amores
Flavicomos pulchro detonsi a vertice crines
Ille manu teretes tractat moerente sagittas
Hic arcum tenet, exermem trahit ille pharetram




[I 1r]

Alter parva pedum tibi vincula solvit Adoni
Alter aquam properat fudisse lebetibus aureis
Ille femur lavat, hic a tergo concutit alas
Ut iuvenem relevet motaque refrigeret aura
Ipsi omnes lugent Veneris grave vulnus amores
Lampadas extinxit cunctas Hymenaeus in ipso
Limine, et excussit genialem a fronte coronam
Dulce melos quondam non amplius insonat Hymen
Amplius haud Hymen canitur, placet hoc magis heu heu
      Eheu heu et Adonin et amplius heu Hymenaeum
Lugent et niveae Charites Cynareide natum
Interiit formosus Adonis, id alternantes
Alta voce canunt et te Venus alma querendo
Exuperant, lugent etiam fatalia Parcae
Numina Adonidis, et cantu lachrymantur Adonin
Quas, et si cupiat, Stygia non audit ab umbra
Namque ipsum duro cohibet Proserpina vinclo
Desine moesta Venus nimios iam desine luctus
Pone modum lachrymis hodie, nam flere necesse est
Saepius atque alium lachrymabere rursus in annum

 
THEOCRITI BUCOLISCUS
Idyllion XXIIII.

EUnice tumido derisit me improba fastu
Oscula formosae cum dulcia ferre pararem




[I 1v]

Nuper et a sese repulit convitia iactans
Vade malum procul hinc nec me per inepta proterve
Oscula contigeris, neque enim sylvestria promptis
Oscula sed didici civilia stringere labris
Os mihi non poteris tu tam tetigisse venustum
Ne pervisa quidem tacitae nocturna quietis
Quales nanque oculi? qualis tibi forma? quis autem
Iste ferox lusus? quam mollia verba profaris?
Quam teneram barbam? quam molles fronte capillos
Demittis? sed enim morbo tibi labra laborant
Ipse color manuum niger est tibi, spiritus ater
Sordet, et os foedum putens exhalat odorem
I procul attactu ne me foedaveris ullo
      Haec effata sinum ter conspuit ore sequaci
Ipsa suum, meque attente lustravit ab ipso
Vertice ad usque pedes, et totum lumine corpus
Ore loquens, oculis obliquis torva tuetur
Mollior et forma fit luxuriante, superbo
Me ridens vultu mihi circum pectora bilis
Fervescit, trahit accitum cutis atra ruborem
Et simul aversa est, et me digressa reliquit
Ipse iram tacito magnam sub corde premebam
Quod me sic pulchrum forma, sic ore venustum
Pessima derisit meretrix, et inutile scortum
      Dicite pastores verum mihi, sumne ego forma




[I 2r]

Praeditus, anne aliquis divum mea corpora mutat?
Et certe decus hoc nuper mihi floruit aevi
Sicut pulchra hederae frondentes brachia ramos
Conscendunt, sic barba sua lanugine nostra
Vernabat, similis viridi per compta Selino
Tempora crinis erat, frons splenduit addita nigris
Alta superciliis, oculorum gratia talis
Qualis cum glauca possit certare Minerva
Dulcius os quocunque cibo, quod ab ore fluebat
Vocis opus, mel atque favos dixisse licebat
Fistula sive mihi sive aedit tibia cantus
Seu resonum tenui modulor sub arundine carmen
Sive horum quocunque cano, sive omnibus istis
Dulcia verba loquor, dulcissima carmina canto
Et me formosum dicunt in montibus omnes
Quae modo cunque habitant Nymphae, quaecunque puellae
Et me suspiciunt, et amant, haec civica tantum
Non amat, et quia sum pastor, quod et exprobrat ipsa
Non audit quecunque loquor, neque curat amantem
Per tamen ipse cavas valles Dionysus oberrans
Cum grege lascivos sequitur pascente iuvencos
Scilicet ignoret volucrum quod mater amorum
Aegra aliquando Venus pastoris amore fuisset
Irriguis Phrygiae pascens in vallibus Idae
Ipsa quoque in sylvis formosum servat Adonim




[I 2v]

Extinctum in sylvis eadem deplorat Adonim
Quis fuit Endymion? nunquid non pastor et ipse
Candida pastorem tamen hunc dea noctis amavit
Syderii veniens alto de vertice olympi
Latmia saxa petit, pastorem amplexa iacentem est
Et tu pastorem ploras Rhea tristis amatum
Tu quoque num puerum pascentem Iuppiter ardes
Atque illum propter latis in vallibus erras?
Non amat Eunice pastorem sola proterva
Quae Venere est melior lunaque altaque Cybele
Amplius ergo tuum pastorem candida Cypri
Iam nec amare velis, munitas sive per urbes
Sive per umbrosos montes, quin ipsa per omnes
In vacuo iaceas noctes et sola cubili.

 
THEOCRITI PISCATORES
Idyllion XXV.

SOla novas homini paupertas excitat artes
Sola docet varios eadem Diophante labores
Nanque nec assuetis operum dormire molestae
Permittunt curae, quod si qua brevissima somni
Tempora contigerint alicui, mox denique fessa
Pectora turbantur surgentibus anxia curis
      Forte senes duo squamosos ex aequore pisces
Venantes, siccam sternebant littoris algam




[I 3r]

In texta foliis casula de more iacentes
Quos prope depositi manuum iacuere labores
Flexibiles calathi, calamique hamique tenaces
Funiculi in spiras contorti, et retia spumis
Humida, fallaces e viminibus labyrinthi
Et laquei teretes, et vellera, et inde vetustum
Navigium vinclis haerens, vestesque sub ipsis
Fulturis capitum constratae, pileolique
Exiguoque breves textae de vimine sportae
Hic labor omnis, opes hae piscatoribus omnes
Non illis brevis olla fuit, non una profecto
Tota ea difficili de paupertate coacta
Praeda videbatur, nec enim quisquam accola iuxta
Nec vicinus erat, casulae prope limen, in ipso
Aequore paupertas ceu deliciata natabat.
      Nondum nox medio volvebat sydera lapsu
Cum labor ostriferum rediit scrutantibus aequor
Et nocturna viris patefecit lumina somnus
Illi hoc humentes cecinerunt carmen in auras
      Falluntur quicunque putant breviora quietis
Tempora nocturnae cum torrida volvitur aestas
Ulla dari, longos cum Iuppiter ipse dierum
Adfert circuitus, iam somnia tempore noctis
Vidimus infinita, nec est dum sydus obortum
Aurorae sed me num forsitan orta fefellit?




[I 3v]

Insolitae quae caussa rei est? quae tempora noctis
Ista soporiferae tam nobis longa fuerunt?
      Falso formosi reprehendis tempora veris
Nam neque sponte suos festinant tempora cursus
Cura sed optati quae distrahit ocia somni
Saepe breves noctes longas facit esse videri
Verum age num tales doctus quandoque per artes
Somnia coniectas? etenim pulcherrima vidi
Nec patiar te visa meae nescire quietis
Ac veluti praedam, sic dividere omnia tecum
Ista velim, quae grata deus mihi somnia misit
Haud etenim virtute animi devinceris ulla
Optimus ille quidem est qui somnia iudicet, idem
Qui didicit potuitque alios simul ipse docere
Ingenioque et mente valet, sed et ocia nobis
Commoda nunc adsunt, quae frustra insumere nolis
Nam quid agat recubans aliquis somnumque capescens
In foliis teneras constrata fronde per herbas
Propter aquas rapidi qua pulsant littora fluctus
Nec facile admittens inter loca senta soporem
Horridus enectas qua carduus opprimit herbas
Lucet et in Prytanaeo clara lucerna, quod aiunt,
Semper habere aliquid dulcis consuesse rapinae
Ergo age dic tandem turbatae insomnia noctis
Omnia nempe tuo monstra haec recitabis amico




[I 4r]

      Tempus erat prono stabat iam vesper olympo
Per mare desumpti cum corpora fessa laboris
Deposui, et vacuos requies obrepsit in artus
Tum neque corpus eram distentus mole ciborum
Postquam spirantes vacui ieiunia ventris
Pertulimus, multam Phoebeae lucis in horam
Ut poteras meminisse, sedens mihi forte videbar
Praerupto in scopulo toto conamine pisces
Observare vagos, calamis fallacibus escam
Concutiens, ibi tum de piscibus unus opimus
Appetit hamato circumsita pabula ferro
(Omnis ut optatos sopita canicula panes
Somniat, ipse vagos mea vota et gaudia pisces)
Ille quidem praestans hamo et praegrandis adhaesit
Et niger attracto sanguis de pisce fluebat
Et calamum praeda curvum quatiente tenebam
Capturam vero manibus dum prendere tento
Res fuit ingentis certaminis ista profecto
Quo tantum tenuisse queam conamine piscem
Vulneris in mentem venit mihi, scilicet, inquam
Vulnere nunc vires ad me tardante natabis
Ac simul extendi, nec enim fugiebat, utrasque
In piscem aureolum et subtus mea lina retraxi
Aurum totus erat, toto contectus ab auro
At mihi sollicitum subita formidine pectus




[I 4v]

Diriguit, ne forte sacer foret Ennosigaeo
Et multum dilectus ita aureus undique piscis
Thesaurus vel coeruleae suus Amphitrites
Paulatim ergo ipsum, solvi retinacibus hamis
Ne quod ab hamatis teneatur retibus aurum
Amplius, atque illum subeunte rudentibus auro
In siccum traxi littus, tum frivola, demum
Sacramenta dedi, iurans quia scilicet essem
Haud ultra placido facturus in aequore cursum
Sed magis in terra semper mansurus et auro
Regnaturus, at haec monstrosae somnia noctis
Excussere mihi, sed in haec tu cuncta sagacem
Intendas animum simul ordine noveris hospes
Ius quia iurandum metuo, nec ledere fas est
      Non est quod metuas quae non iuraveris ipse
Non etiam aureolum piscem conspexeris usquam
Nec sis venatus per coerula lustra profundi
Somnia nam vanis sunt ista simillima nugis
Quod loca si vigilans excusseris ista, fovebis
Spem somni de pisce magis qui carneus adsit
Ne tibi dum fallax deus aurea somnia mittat
Emoriare fame falso delusus ab auro.




[I 5r]

 
THEOCRITI MEGARA
uxor Herculis. Idyllion XXVI.

QUid curis adeo te nunc mea mater acerbis
Affligis? magnoque animum moerore dolentem
Conficis? et tua non ullus iam tempore longo
Inficit ora rubor, sed vultu marcida palles
Nempe malis premitur clarissimus ille tuorum
Filius, et requiem non invenit erumnarum
Rege sub ignavo, tanquam si forte leonis
Serviat imbelli generosa ferocia cervo
Heu cur me tantis coelestia numina divum
Affecere malis? cur me genuere parentes
In tam vivacem crudelia fata futuram?
O ego non foelix quando non illa merentis
Invenere viri thalamum mala, cuius honorem
Tam colui quanti charissima lumina feci
Quem quoque nunc animo venerorque coloque fideli
Quo neque viventum quisquam contemptior unquam
Extiterit, neque qui tantos perferre labores
Aut poterit tales invicto pectore curas
Infoelix qui, quas vel ei dedit author Apollo
Vel mala Parcarum vel Erinnyos impia turba
Occidit gravibus sua pignora chara sagittis
Perditus atque furens animo per tota vagatus




[I 5v]

Limina, caede replens et caesis omnia natis
Quos oculis vidi ipsa meis a patre peremptos
Infoelix, nam quisquam alius non talia vidit
Ne per visa quidem tacitae nocturna quietis
Nec tamen auxilio me saepe vocantibus ipsis
Mater eram, nec erant vires mihi tale potentes
Nanque aderat fatale malum vincique negatum
Parvula ceu vero volucris tristatur ubi illi
Implumes pereunt pulli, quos improbus anguis
Vepribus in densis rapiens vorat ore cruento
Quos supra querulum stridens volat anxia mater
Nec tamen auxilii quicquam pereuntibus affert
Nam pavet, et saevum propius timet ire draconem
Sic ego quae pariens sum facta miserrima mater
Dilectos lugens quondam mea pignora natos
Per mea non sano currens pede tecta vagabar
Atque utinam tristi confixa sub hepate dirum
Ipsa experta forem telum, natisque peremptis
Mortua sim simul ex illo confecta veneno
      Cynthia foemineis numen venerabile turbis
Sic poterant chari tibi nos flevisse parentes
Plurimaque in manibus funebria dona ferentes
Imposuisse pyris aequalibus, ossaque eodem
Mandassent tumulo, quacunque in parte sepultis
Nunc pueris foecunda colunt hi moenia Thebas




[I 6r]

Possessa Aonii perarantes pinguia campi
Verum ego Tiryntho sterili Iunonis in urbe
Pluribus infoelix cor fracta laboribus angor
Nec variat fortuna modum mihi saeva malorum
Nec lachrymis requies nunquam cessantibus ulla est
Quoque utrum videam vix temporis hora pusilli est
Aedibus in nostris etenim numerosa laborum
Ocia vertentes terraque marique superbis
Viribus affligit saxo vehementior omni
Durior et ferro pectusque animumque ferocem
Ac tu non aliter quam si de flumine pleno
Stillet aquae rivus, noctesque diesque profusis
Fletibus indulges, sed enim nec qui mea praesens
Vulnera soletur quisquam est affinis amicus
Non etenim mecum nunc tecta domestica servant
Verum omnes nemorosa ultra praedivitis Isthmi
Regna colunt, nec adest quisquam mihi cui mea curae
Sint mala qui placida soletur voce relictam
Sola ego cunctarum sum facta miserrima matrum
Sed quae sola meos potuit lenire dolores
Et quadam tenus est animo levis aura iacenti
Pyrrha soror, sed et ipsa sui nunc aegra mariti
Flet super Iphiclo nato tibi et hoc quoque, nam te
Mortalique deoque viris peperisse putarim
Natos per totum miseros magis omnibus orbem




[I 6v]

      Hactenus illa quidem querulo sermone profata est
Et simul undanti demisit lumine guttas
Plus pomis viridi lectis, de fronde recentes
Dum memor infoelix natorum est atque parentum
Haud aliter lachrymis humectans ora genasque
Constitit Alcmene et suspiria tristia ducens
Sic affata nurum verbis prudentibus infit
      O nimis infoelix adverso filia fato
Quid venit in mentem res haec tibi? tristibus ambas
Quidve mones lachrymis, miseros dum mente labores
Enumeras memori, quos tam deflevimus olim
Num satis haec tolerasse fuit, si sola fuissent
Nunc mala continuo crescunt, nunc nulla dierum
Non aliquid nostris lugubre doloribus addit
Et luctus vehementer amans queat ille videri
Qui nostri studeat titulos numerare doloris
Fide animo, non haec sumus ex Iove fata supremo
Sortitae, sed enim te fine carente laborum
Involvi cumulo video mea filia, verum
Ipsa tuo possum facile ignovisse dolori
Cum nulla invitent saciatam gaudia mentem
Amplius, et nunc te supra quam credere possis
Lugeo, et ex animo miseror, quia te quoque nostri
Participem fieri voluit sors improba fati
Et quae triste gravant nostrum caput, erumnarum




[I 7r]

Numina Persephones Acherusia testor, et ipsam
Spiciferis Cererem redimitam tempora sertis
(Quas prudens aliquis nostris ex hostibus optem
Peieret, ut magno luat haec periuria damno)
Non minus esse mihi charam, nec peius amari
Quam si te proprio peperissem sanguine, quam si
Sola domi superes, atque unica filia nostrae
Quod te non dubie meminisse fatebere, quare
Ne te deliciae nostrae dulcisque voluptas
Hac mihi neglectam tam dura sorte queraris
Non si vel graviora fleam, vel largius atris
Pulchricomae Niobes lachrymis, nec plurima lugens
In mala deiectum genitrix, ut nos quoque natum
Ex ulla penitus reprehendi parte meretur
Ipsa quidem longos menses bis quinque peregi
Grande laboranti, pondus sub pectore gestans
Ipsum qui Stygii me pene subire coegit
Praevalidas portas et ferrea limina Ditis
Talia tamque gravis tolerantem incommoda partus
Nunc tamen externo mihi perditus ille sub orbe
Forsitan ad saevi pergens certamina Martis
In nova bella ruit, nec adhuc rationibus ullis
Auguror infoelix num sit rediturus, et ipsum
Exceptura ego sim, vel an hoc quoque fata negarint
Nunc quoque me terrent quae tristia somnia vidi




[I 7v]

Nuper cum placidae demisi membra quieti
Quam metuo ne triste aliquid portendere nobis
Visa horrenda velint, mihi enim sub nocte silenti
Adstitit attritum retinens utraque ligonem
Herculis invicti virtus illa inclyta, tanquam
Agricola, aut magno conductus munere fossor
Ingentem viridi fossam facturus in agro
Nudus et investis, nec amictus, ut ante, virili
Corpus erat tunica, neque crassae tegmine lenae
Postquam ceu valido cui cincta est vinea vallo
Imposito totum confecit fine laborem
Ferrato innitens excelso pectore telo
Iam sumpturus erat, quos ante solebat, amictus
Cum subito emicuit rapidae vis ignea flammae
Pro magnae tumulo caecaque voragine fossae
Iamque furens immensus et insedabilis ignis
Ante ipsum iuxtaque et in ipsius ora ruebat
Ille quidem pedibus semper velocibus usus
Dirum Vulcani prompta virtute furorem
Vitabat, cedensque retro, sua membra ligone
Non secus ac scuto defensans, denique circum
Omnia lustrabat, huc illuc lumina versans
Impia pugnantem ne flamma prehenderet ipsum
Cui dum subsidio, nisi vana insomnia vidi,
Magnanimus venit Iphiclus procumbere terrae




[I 8r]

Visus erat labens nec posse resurgere rectus
Sed miser immotus iacuit ceu debilis aevo
Decrescente senex, quem viribus invida magnis
Invitum populatur et opprimit aegra senectus
Stratus humi iaceat, donec quis praetereuntum
Sublevet exhibeatque manum, sic ipse iacebat
Scutifer Iphiclus, latera aegre ignavia versans
Ipsa videns natos cassos ope denique flebam
Donec nostra levis dissolvit lumina somnus
Et rubicunda diem veniens aurora reduxit
Talia per tacitae quae vidi insomnia noctis
Excubias, quae cuncta precor, vertantur in ipsum
Eurystheum genere a nostro, sed fiet et illi.
Maximus hic vates animus meus, omnia divi
Sic et non alia ducant ratione faventes.

 
THEOCRITI DIOSCURI
Encomiasticon. Idyllion XXVII.

CAntemus pueros Ledae et Iovis Aegide clari
Castora, Pollucemque manu clavaque timendum
Taurinis media insertantem brachia loris
Cantemus bis terque viros quos mascula virtus
Extulit, e clara genitos Lacedaemone fratres
Pignora Thestiados cunctis veneranda puellae
Humano generi qui certam ferre salutem




[I 8v]

Saepe solent, cum iam res est in acumine ferri
Quorum numinibus turmae servantur equestres
Crudo sanguinei periturae fulmine Martis
Saepius, et rapido iactatae ex aequore naves
Quando vel occiduis vel iam surgentibus astris
Incubuere graves vento quassante procellae
Evertuntque mare, et magno cum turbine fluctus
In puppim proramve ruunt, vel denique navis
In quancunque furens partem tulit impetus illas
Iamque adeo rumpunt miserae tabulata carinae
Utroque a latere antennis iam carbasa ruptis
Armaque confractis male pendent nautica malis
Obduxit nox atra polum iam grandine nymbi
Praecipitant, densisque strepit niger imbribus aer
Plangit et horrisonis mare flatibus omne remugit
Omnia sternit hyems et inexsuperabilis aestus
Vos tamen e medio demersae saepe profundo
Naufraga membra ratis tranquillae redditis aurae
Pene metu mortis torpentibus undique nautis
Tunc saevi fugiunt pacata per aequora venti
Rarescunt nebulae, pontum lux missa serenat
Et iam Parrhasides depulsis nubibus ursae
Apparent, asinosque inter praesepe refulget
Obscurum, factumque notat mare navibus aptum
O propere qui fertis opem mortalibus ambo




[K1r]

O equites gemini, cantores, et cytharoedi
Pollentesque feri certamine Martis athletae
A quo principium sumam? quem carmine primum
Castora Pollucemne canam? sed utrunque canentes
Pollucem in nostro dicemus carmine primum
      Cum Pagasea ratis patria solvisset ab ora
Diis genitos clarosque ferens Heroas, acutis
Cotibus horrentes Symplegadas evasisset
Ostiaque exisset cani nive devia Ponti
Venit ad intonsos Bebrycas, tum denique fessi
Heroes posito tabulata per utraque ponte
Navis Iasoniae, multi per littus apertum
Egrediebantur, siccoque in margine lectos
Sternebant, manibusque focos ignemque parabant
Hic sobole insignis variorum Castor equorum
Et Pollux subfuscus aberravere relictis
A sociis, loca per deserta et devia lustra
Obsita condensae peragrantes omnia sylvae
Rupe sub horrisona petram reperere fluentem
Fonte perennis aquae, nec foedae sordibus ullis
Quem prope erant alii quorum crystallina venis
Argento similis turgentibus unda fluebat
Stabant et piceae nutantes vertice pinus
Et platani latis facientes frondibus umbram
Et circum Herculeae variis sacrata coronae




[K1v]

Populus alba comis, et coniferae Cyparissi
Hinc qui gratus apum labor est nova mella legentes
Spirabant vario fragrantes germine flores
Quales vere suo viridem tot milia campum
Distinguunt, pinguntque novi nova prata colores
Haec loca vir multa praestans virtute colebat
Armorum visu horrendus, contendere doctus
Cestibus, et duris confractus tempora pugnis
Huic pectus fuit excelso thorace rotundum
Durus robusti latissima tergora dorsi
Corpore firmus erat ceu ferreus, ultima vero
Magnos circa humeros extabant brachia, duris
Fulta toris, velut e saxis fabrefacta rotundis
Qualia saepe rapax rotat aucto vortice torrens
Videris, ingentem possis dixisse Colossum
Hirta tegens spolium truculenti terga leonis
A summa cervice pedes pendebat ad imos
Hunc prior est Pollux verbis affatus amicis
      Pol. Salve hospes, quis? et unde genus? quae sunt loca? qui nam?
Hic habitant homines? quales? quae nomina genti?
      Am. Quid salvere iubes? quae sit mihi caussa salutis
Quando viros video quales non vidimus ante?
      Pol. Sed confide, nec iniustos te crede videri
Quosque nec iniusti tales genuere parentes
      Am. Confido, nec habet quisquam mea pectora terror




[K2r]

Sed me voce tua, nec oportuit ista moveri
      Pol. Moribus et saevis et agrestibus esse videris
Et qui difficili contemnas omnia fastu
      Am. Quales esse vides tales sumus, at tua nunquam
Vidimus aut cupido pede regna subivimus hospes
      Pol. Si venias tamen eximiis cumulabere donis
Et dextro hospitii susceptus iure redibis
      Am. Sed neque muneribus tu me susceperis ullis
Et neque res credas nostras tibi posse parari
      Pol. Percite vesanam furioso numine mentem
Numne precor sterilem bibere hanc permiseris undam
      Am. Hoc novisse potes tunc cum cruciabere siccus
Et tua labra siti pendebunt arida multa
      Pol. Dic precor argentone velis aliave pacisci
Qua possim meruisse tuum mercede favorem?
      Am. Fige pedes, intende oculos celer unus in unum
Tolle manus adversa viro vestigia firmans
Pugil ut es, vestraene forte peperceris arti
      Pol. Ergo quis est cui me iubeas concurrere caestu?
      Am. Mene vides? hic pugil erit tibi proximus ipsi
      Pol. Numne parata locas venturae praemia pugnae?
      Am. Tu meus, ipse tuus, si vicero habebere victus
      Pol. Cristatarum avium sunt ista simillima pugnae
      Am. Sive avium similes igitur seu forte Leonum
Haud alia extiterint nostrae nunc praemia pugnae




[K2v]

      Dixerat, et concham capiens immugit anhelo
Ore fremens Amycus sonitu testudinis autem
Bebryces audito promisso crine comantes
Subtus inumbrantes platanos coiere vocati
      Ipse quoque armorum praestans virtutibus, omnes
Convocat Heroas Castor magnesidos Argus
Qui postquam rigidis firmati pellibus artus
Armavere manus, et longis fortia loris
Membra tegebantur, tum durae caedis avaros
In medium duxere viros, ibi plurimus ipsis
Exortus labor est uter obvia lumina solis
Aut uter a tergo acciperet, sed tu inclyte Pollux
Tales ingentem vicisti Heroa per artes
Solis enim radiis Amyci frons tota patebat
Et feriebantur Phoebaea lumina flamma
Ergo furens animo adversum tendebat in hostem
Protensis longe manibus plagasque virumque
Acriter observans, cui summi robora menti
Ossea Tyndarides illato contudit ictu
Quanque prius tum collecta commotior ira
Aestuat, et caestum quatiens vehementius urget
Adversum, iam iamque magis premit, ille trementi
Membra genu nixus, vasto stat pondere nutans
Quo visu horribili fremitu magnoque tumultu
Bebryces inclamant, alia de parte faventes




[K3r]

Magnanimi Heroes vires clamoribus addunt
Forti Tyndaridae, ne forsan in arcta coactum
Praevalidis loca viribus opprimat ille vir, ipsi
Terrigenae similis Tityo, sed et ipse resistens
Fortiter ambabus terrens cohibebat ab acri
Impete, pennigero natus Iove, fratre creatum
Ipsius aequoreo, quamvis immanior esset
Qui cum iam gravibus plagis velut ebrius, atri
Sanguinis evomeret venis manantibus undam
Rursus ibi ut videre oculos sub fronte tumentes
Maxillasque gravi foedatas ulcere, et oris
Vulnera contusi, magno clamore sequuntur
Vincentem chorus Heroum, tunc undique Pollux
Intentans, plagasque minans agitabat inanes
Elusitque virum donec iam corpore fessum
Sensit, et hic demum caestu ferit inter utrunque
Lumen, ubi mediae coeunt discrimina naris
Et cute detracta nudavit ad intima frontem
Ossa viri, iam stratus humi, terramque supinus
Contigit, et virides extenditur ille per herbas
Nec mora consurgens postquam se in crura levavit
Acrior incumbens pugnae vis mutua miscet
Vulnera, sic duris feriebant corpora loris
Ipse sed incusso Bebrycum dux pectora caestu
Neglecta cervice ferit, sed tempora plagis




[K3v]

Utraque bellipotens Pollux immitibus urget
Adversi, et totos defoedat sanguine vultus
Iamque fluens toto calidus de corpore sudor
Manabat, iamque ex magno et de corpore tanto
Exiguus fuit, et tantis vir inutilis armis
Ipse animo praestans et viribus alta ferebat
Pectora Tyndarides, et membra valentia Pollux
Et color huic melior fulgebat corpore toto
      Qua ratione virum devicerit omnivoracem
Nunc age Musa refer, nam tu dea singula nosti
Ipse aliis ex te possum percepta referre
Quaeque placent tibi quaeque tibi memoranda videntur
Eloquor, ipse igitur magnum et memorabile factum
Aedere percupiens Amycus, laevaque prehensam
Laevam Pollucis tenuit, sed corporis artus
Ingentes latere a dextro ferus extulit, et se
Obliquum obiiciens validos surgebat in ictus
At Pollux caput, elabens, subtraxit, et inter
Luctandum caestus in laevum tempus adegit
Afflixitque gravi percussum vulnere, donec
Contuso niger efflueret de corpore sanguis
Verbera dehinc repetita Amyci clamantis in ora
Ingessit, malis dentes sonuere revulsi
Nec modus oppressae faciei infligere plagas
Donec luxatae fracta compagine malae




[K4r]

Conciderant, iam quantus erat quantusque supino
Corpore planxit humum pene exanimatus, utrasque
Extendens cum voce manus renuente laborem
Amplius, et subito victum certamine fassa
Nam prope erat durae confinia pallida mortis
Nec tamen indignum quicquam, nec labe notandum
(Quamvis victor) in hunc patrasti maxime Pollux
Ipse sed aequorei per caerula regna parentis
Iuravit sacro Neptunia numina voto
Testatus, sese hospitibus non amplius ullis
Iniustum fore, non ullis in rebus iniquum
      Hactenus haec igitur de te rex inclyte Pollux
Deque tuis cecini laudes virtutibus istas
Nunc te magne canam simul et tua praelia Castor
Tyndarida, qui flectis equos, qui dirigis hastam
Quolibet, aerato pectus thorace coruscans
      Tyndaridae gemini geminas rapuere puellas
Leucippo genitas geniti Iove, quos duo cursu
Pone sequebantur fratres Aphareia proles
Leucippus quibus has desponderat ante puellas
Acre tuens Lynceus et bello fortior Idas
Qui postquam ad tumulum vitali lumine cassi
Concurrere Apharei, rapidis de curribus ambo
Desiliunt clypeisque cavis, et grandibus hastis
Membra graves, acuunt in mutua praelia vires




[K4v]

      Hic nitida Castor galea cana tempora tectus
Alloquitur, fratres magno clamore coaevos
      Quis furor o vesani animis et pectore caeci
Impia crudeles armare in praelia dextras?
Cur aliena novo petitis connubia raptu?
Cur tam difficiles? cur tam sine moribus estis
Humanis? cur infertis fera bella? quid enses
In manibus nudi? nobis Leucippus habendas
Tradidit ipse suas aeterna in foedera natas
Quas nuptas nobis prius omnibus esse futuras
Iure ratum fecit iurando, turpiter ipsi
Et praeter ius fasque alieni foedera lecti
Turbantes mulisque utrum bubusque paratis
Atque aliis rebus male corrupistis amicum
Atque haec furati connubia frivola habetis
Muneribus, quoties vero haec praesentibus ipsis
Ipse egomet dixi vobis, non vana et inepta
Garrulitate loquax? non hoc Heroes amici
Vos decet, ista viris non sunt accommoda magnis
Munera, despondere sibi, et vi ducere nuptas
Quae sponsos habeant sibi iam cum dote paratos
Et Sparte populosa, et equis memorabilis Elis
Et praestans ovibus regio plena Arcados orae
Messeneque potens, et Acheia dives, et Argi
Et quae Sisyphiae sunt littora iuncta Corintho




[K5r]

Innumerabilibus sunt haec loca plena puellis
Nec naturae opibus, nec nobilitatis egenis
Nec virtute animi, quarum fit copia vobis
Ducere quas libeat, vobis quo nomine plures
Esse velint soceri, vos et vestrique parentes
Et patrius longo proavorum ex ordine sanguis
Aequatis meritis Heroas laudibus omnes
Praecipuo decore insignes, nunc illud amici
Desinite, et nostris precibus permittite iustum
Coniugium, vobis aliud nos inveniemus
Talia multa quidem vobis, et plura loquebar
In mare sed celeres rapuerunt omnia venti
Nullaque inutilibus parta est mihi gratia verbis
Vobis nanque ferum est et inexorabile pectus
Sed vel adhuc monitis parete salubribus ambo
Praecipue nobis patrueles sanguine iuncti
Quod si forte magis bellum lachrymabile cordi est
Et discernentes odium crudele necesse est
Tingere manantes defluxu sanguinis hastas
Fraterno Pollux iunctus mihi sanguine et Idas
Innocuas belli dextras a clade tenebunt
Nos duo tu Lynceus, ego Castor, nempe minores
Qui natu sumus, assumptis pugnabimus armis
Ne nimio doleant nostri moerore parentes
Ex una satis esse domo si concidat unus




[K5v]

Quis dubitet? reliqui sociis iucunda parabunt
Gaudia, proque neci missis optata tenebunt
Connubia, et dulces celebrabunt inde Hymenaeos
Nos decet exiguo magnum discrimine bellum
Effugere, his dictis tacuit, quae dixerat autem
Non passurus erat deus irrita dicta futura
Illi igitur natu maiores arma reponunt
Ex humeris in humum iacientes, inde minores
Prosiliunt, primum proles Aphareia Lynceus
Oblongum quatiens clypei sub tegmine telum
Nec minus ingentem generosis viribus hastam
Impiger arripuit Castor, tum vertice summo
Ambobus capitum cristae micuere comantes
Principio utentes hastis gravioribus omni
Arte laborabant, observabantque notantes
Si qua parte cutem possent contingere nudam
Sed prius inflicto quam quisquam vulnere laesus
Ingemeret, summo extremi sub acumine ferri
Confractae cecidere hastae, durisque refixae
In clypeis haesere, truces tum protinus enses
Vaginis rapuere, iterum per mutua caedem
Vulnera tentantes, pugnae mora nulla petitae
Fiebat, sed adest saevi iam libera Martis
Copia, saepe ferox Apharidae afflixit equina
Tyndarides galeam crista a cervice comantem




[K6r]

Contudit et multo spaciosum verbere scutum
Multa quoque et Lynceus oculis insignis acutis
Cominus ense petens in Castora torsit, et illi
Perstrinxit rigido conum mucrone rubentem
Illius afflixit summam tum denique palmam
Castor, et e manibus gladium portantis acutum
Excussit, laevumque pedem subduxit, at ille
Protinus elabique fuga atque evadere tentat
Ad patris alta sui monumenta ubi belliger Idas
Adsistens consanguineis spectabat in armis
Inter se certare viros, sed protinus illum
Adsequitur, ferroque ruens transfigit acuto
Per medium latus, et medii per lubrica ventris
Viscera, at ille cadens nutanti poplite terram
Contigit, atque ipsi circum cana tempora somnus
Ferreus incubuit, Lethaeam lumina noctem
Clausa trahunt, sed et haud alium, fuit amplius illum
Ad patrios visura focos dulcesque penates
Laocoossa parens Hymenaeia sacra parantem
Nam patris e tumulo extantem Messenius Idas
Corripiens statuam fuit emissurus in hostem
Authorem necis, atque ulturus funera Lyncei
Sed tulit auxilium correpto Iuppiter illi
Marmore decusso e manibus, tum fulminis ipsum
Ignibus exustum violentis perdidit Idam




[K6v]

      Pectora sic bello fortissima Tyndaridarum
Impetere haud facile est, fortes e fortibus ipsos
Victoresque satos, vos o clarissima Ledae
Progenies salvete, meisque ante omnia laudem
Versibus aspirate bonam, quicunque Poetae
Musica sacra colunt, isto sunt nomine chari
Tyndaridis Helenaeque aliisque Heroibus, altum
Quicunque evertere potentibus Ilion armis
Auxiliumque tibi iustum Menelae tulerunt
Aeternum decus o reges et nomina vobis
Immortalia perfecit divinus Homerus
Dum canit atque urbem Priami navesque Pelasgas
Iliacas simul pugnas, dum laudat Achillem
Infractam belli turrim, sed et haec ego vobis
Carmina, Musarum blandissima munera, canto
Qualia et hae praestant et fert mea parva facultas
Talia sponte fero, pulcherrima munera magnis
Carmina sunt, nec honor Diis carmina gratior ullus.

 
THEOCRITI ERASTES
Idyllion XXVIII.

VIr fuit in durum quidam resolutus amorem
Totus et insano flammae Cythareidos aestu
Perditus, hic puerum formae praestantis amabat
Verum difficilem, nec saevo in pectore formae




[K7r]

Respondente animo, miserum nanque odit amantem
Et neque curabat, saevum neque novit amorem
Quis sit, quanque potens deus, et quae vulnera quantis
Viribus infligat, quam spicula figat acerba
In pueros, sic indomitus fuit ille puellus
Omnibus in verbis, atque in congressibus, et nec
Ulla aderant misero nimiae solatia flammae
Non qui formoso nitor effulgebat ab ore
Non iubar ex oculis niveaque a fronte renidens
Mellea non roseum referentia mala colorem
Sermo refrigerium nullus, non grata ferebant
Oscula, quin diro sic contabesceret aestu
Sicut enim fera sylvestris quam cura sagacis
Venatoris agit suspectum praecavet hostem
Sic puer ille virum fugiebat et odit amantem
Ac velut indignum patiens quid, percitus atra
Bile ferebatur, faciesque simillima bili
Palluit, attenuabantur labra, floridus ipso
Fugit ab ore color, torvumque tuentia quandam
Lumina vim prae se turbata mente ferebant
Corporis illa tamen species indigna superbi
Sic quoque contemptum magis exacuebat amorem
Tandem non ut amans lachrymas emisit inanes
Sed pueri veniens ad limina flebat amati
Vestibuloque iacens dedit oscula postibus atris




[K7v]

Extrema miserum testatus voce dolorem
      Dure puer quem crudeles peperere leaenae
Saxee saeve puer, nec amari digne, tibi isthaec
Ultima dona ferens veni quo guttura frangam
Feralem laqueum, non amplius inde videbis
Tristibus iratum fatis puer improbe apud te
Sed vadam funesta petens loca protinus, in quae
Tu me condemnas, qua fertur amantibus esse
Communis via, qua Lethe fluit alta furori
Inducens oblivia, sed licet hanc ego totam
Epotem non haec desyderia extinguantur
Et nunc extrema tua limina voce saluto
Non equidem ignarus quid sit post ista futurum
Et rosa formosa est sed tempore marcet et aret
Formosae et violae verni sub sydere solis
Sed cito conteritur flos et nitor illa senescit
Candida sunt etiam per amoenas lilia valles
Sed cito marcescunt, et quae modo candida nix est
Tabescit moriturque brevi liquefacta sub aestu
Et puer est primis formosus et utilis annis
Sed manet exigui vivens breve temporis aevum
Tempus et hoc veniet quondam quo tu quoque amabis
Dura cupidineo praecordia saucius igni
Et miser ingratos heu multum flebis amores
Nunc tamen extremum hoc misero da munus amanti




[K8r]

Dulce precor, quando egrediens haec limina, celsa
De trabe suspensum me videris ultima passum
Te propter ne praetereas, sed siste parumper
Et fleto modicum lachrymas e lumine fundens
A laqueo me solve, tuoque e corpore vestes
Iniice, et abscondens tege me, sed et oscula demum
Grata fer exanimi, et quae vivo sepe negaras
Gratificare mori per te formose coacto
Sed neque me timeas, non possum vivere, non si
Conciliatus ames me totus et oscula iungas
At tumulum mihi conde meum qui condat amorem
Quem si forte adeas, ter ab imo pectore clama
Dulcis amice iaces, quod si non forte graveris
Hoc quoque succlama, bonus est mihi raptus amicus
Et breve concisis inscribe epigramma figuris
Versibus exactum tibi quod signabo duobus
      Hunc amor extinxit ne transgrediare viator
      Siste pedes et dic durum est sortitus amicum
Haec fatus lapidem capiens in limine fixit
Terribilem medio, tum funem tristia clamans
Nexuit, et collo laqueum circundedit atrum
Atque ita devolvit sellam qua constitit aptans
Colla truci laqueo morientia, iamque pependit
Mortuus, at foribus postquam puer exit apertis
Et videt ante suum limen pendere necatum




[K8v]

Sponte virum, nihil est fato commotus acerbo
Nec flevit miseranda novae spectacula mortis
Sed misero vestes in funere polluit ipsas
Quas habuit deinde ad certamina gymnica tendens
Et magis his etiam iucunda lavacra petebat
Venit et ad divum cuius modo numina facto
Laeserat audaci, stabat pede factus ab imo
Marmoreus iuvenum super uda lavacra Cupido
Continuo statuam deus impulit, illa superbi
In caput incubuit iuvenis pressitque iacentem
Ille brevem rubro vitam cum sanguine fundens
Verba dedit lingua vix hec moriente loquutus
      Aequanimi perit osor amoris, vivite amantes
Et socios adamate, Deus videt omnia iudex.




[L1r]

THEOCRITI FISTULA.
Idyllion XXIX.

      Fistula es, ipsa tibi inspirat sapientia melos
Neminis o coniux longi genitrix Ptolemaei
Nutricis celerem hostipatris genuisti actorem
Non Cornutum illum nutritum taurigenis
Sed quem linquis onustum umbone gravis clypei
Quemque biformem Geriones amor usserat
Virginis aeriae Meropis genere aeditae
Qui Musae obtulit hulcera florigerae
Suavia amoris cordis ab igne sui
Per quem fracta avicidae consona
Et Tyriae iacet alta potentia
Nunc animam bona perigerum
Cui Paris affers Simichides
Gratum opus o viricalca
Lydae flamma puellae
Furigena absque patre
O Solidungule ave
Dulceque canta
Virgine muta
Calliopa
Occulta




[K6v]

THEOCRITI IN MOR-
tuum Adonim. Idyllion XXX.

ADoniden Cytharea
Ut vidit interemptum
Nuperque purpurantes
Genas colore foedum
Et illitum cruore
Nigerrimo capillum
Cupidines vocavit
Et iussit ut vocati
Suem ferum sibi ipsi
Adducerent praehensum
Qui iussa prosequentes
Mox lustra pervolarunt
Horrentis alta sylvae
Tristemque et imbecillem
Suem grave ligarunt
Rigore vinculorum
Alius trahebat autem
Laqueo truci revinctum
Hic terga verberabat
Et arcubusque et ipsum
Urentibus sagittis
Et ibat ille tristis




[L2r]

Veneris quidem timebat
Superba iussa durae
Cui dixit ipsa postquam
Conspexit esse captum
Quid pessima o ferarum
Tune hoc femur decorum
Meumne tu puellum
Insana vulnerasti?
Cui sic recepit ille
Te diva Cypris ipsum
Per et tuum puellum
Per haec et ipsa iuro
Quae vincla me coarctant
Item per hos amores
Qui me tulere captum
Laesisse non volebam
Quem nunc doles puellum
Iniqua fata passum
Sed ut decora vidi
Labra et vultus honesti
Pulcherrimum nitorem
Statuam ratus deorum
Fuisse perpolitam
Flammae nocentis hausi
Quo subruebar ignem




[L2v]

Quem non ferens ut illi
Nudum femur volebam
Insanus osculari
Illi sed innocenti
Miser et mihi nocebam
Hos nunc Venus prophanos
Puni recide dentes
Superfluas, quid autem
Fero amplius, sed haec si
Satis ampla poena non est
Et ipsa labra puni
Haec, illius querentis
Venus miserta iussit
Amoribus protervis
Ut vincla dura solvant
Et liberent ligatum
Qui mitis inde sylvam
Nunquam subivit altam
Sed ignibus propinquans
Suum nocentem amorem
Incendit et perussit.




[L3r]

THEOCRITI HERCULISCUS
Idyllion XXXI.

QUinque bis Alciden menses aetatis habentem
Alcmene Mideatis et una nocte minorem
Iphiclum, quandoque lavans ac lactibus implens
Ambos imposuit clypeo, quem fortis ahenum
Amphitryon Pterelae, scutum haud ignobile quondam
Eripuit caeso, capita hinc puerilia tangens
Sic pueros affata suos est provida mater
      Claudite nunc oculos dulcemque capessite somnum
Infantes animaeque meae, dormite beati
Evigilate iterum venturae lucis ad ortum
      Haec ubi dixisset velut incunabula leni
Versabat motu clypeum, tunc mollior illis
Obrepsit somnus. Sed adacto tempore postquam
Frigida iam mediam volvebant sydera noctem
Humentemque poli stabat Borealis ad arcton
Ensifer, et magnos humeros monstrabat Orion
Tunc meditata dolos furiis exercita Iuno
Horrentes squamis duo pessima monstra dracones
Coeruleis immisit, at illi limine ab ipso
Plana pavimenti verrunt loca nigra trahentes
Corpora, sanguineos oculis spirantibus ignes




[L3v]

Membra voraturi ceu protinus Herculis ibant
Triste minabundo spargentes rore venenum
Iamque propinquabant pueris, vibrantibus ora
Sibila lambentes linguis, Iove cuncta vidente
Excutiebantur somno Mideatide nati
Alcmena, tum lux visa est insueta per omnem
Effulgere domum, postquam tunc vidit in ipso
Serpentes clypeo, dentesque horrore tremendos
Aspexit, mox Iphiclus puerilia multo
Frigidus ossa metu vagitus aedidit altis
Disiiciens pedibus villosae tegmina vestis
Tanquam qui cuperet fugere atque evadere ab hoste
At puer Alcides nihilo conterritus, ambas
Extenditque manus, anguesque prehendit, et urgens
Pugnisque et gravibus connectit guttura vinclis
Plurima qua tetri sunt semina parte veneni
Quos etiam superi oderunt, serpentibus atris
Illi autem crebro repetita volumina circum
Nectebant puerum, paulo ante in luminis auras
Progenitum superas, et adhuc lactentia labris
Ubera sugentem, neque sub nutrice gementem
Mox iterum passo dissolvunt corpore gyros
Namque fatigati spinas, evadere quaerunt
Vincula quae nimio iam dura labore ferebant




[L4r]

Audiit Alcmene clamorem, ac territa primum
Consurgit, talique virum sermone fatigans
      Surge ait Amphitryon, nam me timor anxius urget
Surge age, nec pedibus circundare sandala cures
Numne audis pueros? quam clamat iunior autem
Nonne vides intempesta quia nocte refulgent
Luce nova claraque haec tota cubilia, nondum
Cum tamen ulla dies croceos detexerit ortus
In nostram nova monstra domum venere, quod adsit
Est aliquid mihi crede novum, sic dixit, at illi
Moriger Amphitryon consueta cubilia liquit
Artificique manu factum prorupit ad ensem
Appensum clavo quem cedrina sponda tenebat
Tunc primum zonae pulcherrima cingula nuper
Contextae petit, inde manu properante praehendit
Vaginam nigrae grave opus de stipite Loti
Tunc ingens thalamus caligine rursus opaca
Et multum tenebris oppletus inhorruit atris
Hic multum famulos efflantes pectore somnum
Ipse nocans afferre focis iubet ocyus ignem
      Surgite, ferte citi, foribusque repagula apertis
Deiicite, o operum patientes, hactenus ille
Clamabat, propere lychnis ardentibus illi
Accurrunt, iam parte domus properantibus omni




[L4v]

Plena fuit servis, tam clara in luce videntes
Exiguis manibus duo frigida monstra tenentem
Alciden puerum, tum laeta voce sonabant
Ille autem dextra serpentia monstra prehendens
Extulit, atque manu versabat in Amphitryonem
Altius, exultans, ridens, et morte gravatos
Ante pedes patris abiecit quos vicerat angues
Ipsa sinu rapit Iphiclum fidissima mater
Exanguem siccumque metu, nec secius aufert
Amphitryon altum sub tegmine vestis ovillae
Involvens puerum, solitique cubilia lecti
Tum repetens, placidi reminiscitur ocia somni
Et iam tempus erat, dilucula proxima Galli
Concinuere alacres terna vice vera loquentem
Omnia Tyresiam vatem vocat anxia mater
Exponensque novi casus miracla, iubebat
Dicere quid tali portendant numina monstro
Dic ait o vates, nec sit pudor aedere, quicquid
Vel si triste etiam, denunciat ira deorum
Nec tege quicquid erit, nec enim ex mortalibus ulli
Effugere est quaecunque Deae fatalia nerunt
Fila suum certo carpentes stamine fusum
Nunc tamen haec vates doceo te cuncta scientem
Hactenus Alcmene, cui talia reddidit ille




[L5r]

      Foelix prole bona sanguis clarissime Persei
Fide animo mulier, per enim mihi dulcia quondam
Lumina, nunc caeca caligine perdita, iuro
Inter Acheidas vivet tua fama puellas
E quibus innumerae quondam data pensa trahentes
Per totos tua facta dies laudesque sonabunt
Ipsa eris Argivae decus et reverentia famae
Talis in astriferum quondam ascensurus olympum
Est tuus iste puer, talis vir in orbe futurus
Heros magnanimus robusto pectore fortis
Cui totum cedent animalia cuncta per orbem
Omnes atque viri tanta virtute minores
Huic fato bis sex restat superare labores
Inde domos Iovis ingrediens habitabit Olympum
Quicquid erit mortale feret Thrachinius ignis
Ille etiam superum fiet gener, hic erit infans
Quem nunc hi rabido morsu petiere Dracones
Hic erit illustris totum virtute per orbem
Illa dies aderit quando lupus acer in altis
Conspiciens cervam recubare cubilibus olim
Non volet appetere, aut atroci laedere morsu
Verum age nunc curato intus tibi lucidus ignis
Ardeat Asphalathi de lignis, aut Paliuri
Aut spinosa rubi concidite ligna virentis




[L5v]

Aut etiam sicci quod ventus movit Acherdi
His dein subiectos lignis incende dracones
Tempore quo noctis puerum venere volentes
Occidere, hinc cineres sub primum syderis ortum
Colligat et fluvii ferat ad vada proxima rivi
Una ministrarum ventique ad flabra secundi
Spargat arenosis petris, non ipsa retrorsum
Respiciens propere redeat, tum sulphure puro
Hanc primum lustrate domum, ramoque virenti
Rite coronatam et mistam sale spargite lympham
Et facitote Iovi porco mare sacra supremo
Sic vestris proprios vincetis viribus hostes
Dixit conversusque in sella adsedit eburna
Tyresias, multis gravis et iam debilis annis
At puer Argivi qui filius Amphitryonis
Creditus est, ut planta recens adolescit in agro
Ubere, et aerias crescendo surgit in auras
Crescebat sub matre suos nutritus in annos
Litterulas puerum docuit Lynus inclyta Phoebi
Progenies, vigil et curis, atque impiger Heros
Robustum nervis intendere fortibus arcum
Eurytus ex magnae genitus patre divite terrae
Sed canere et manibus citharam pulsare canoram
Dicitur ostendisse Philammonides Eumolpus




[L6r]

At quae divitibus certamina cunque sub Argis
Commovere viri plantis pernicibus acres
Quasque Palaestritae Luctatoresque tenaces
Et sua qui crudo committunt robora caestu
Invenere artes apud Harpalycum Phanopea
Mercurio genitum didicit, quem nemo ferebat
Ne per longa quidem procul intervalla locorum
Aspiciens, duro in certamine, tam fuit hirto
Densa supercilio metuendae frontis imago
Sed coniungere equos curru vertente rotarum
Ad metam radios et campi tuta tenente
Amphitryon puerum sapiens et ad omnia promptus
Ipsemet edocuit, namque ipsi plurima palmae
Multiplicis, servata domi stant praemia, currus
Olim victorem magna cum laude sequuti
Tunc quoque qui stabant infractis axibus illi
Moenia ad Aeripedum gregibus praestantis equorum
Argeos, absque ullis longo iam tempore loris
At longas torquere hastas robustaque latis
Terga tegi clypeis, gladiorum ferre labores
Concertare viris, aciem disponere, cautas
Occulere insidias, turmas educere in hostem
Hortari posse, edocuit fortissimus armis
Castor eques, qui venit equestribus exul ab Argis




[L6v]

Moenia cum Tydeus iam tunc Argiva teneret
Adrasto cedente locum sortemque paternam
Viniferumque solum, quo tempore non fuit alter
Tot claros inter virtute heroas et armis
Huic profugo similis, donec tulit integer illum
Sanguis, et aetatem non carperet aegra senectus
At sic instituit puerum fidissima mater
Illius ut semper coniuncta cubilia patris
Haererent thalamis, cui multum grata leonis
Pellis erat lectus, consuetae fercula coenae
Ignibus assa caro, atque ingenti pondere panis
Doricus, appositi depromptis ab ore canistri
Qui saturare etiam possit fossoris inanem
Ingluviem, crudisque diurnae tempore lucis
Et paucis contentus erat, nec prorsus ab ulla
Arte laboratas vestes, talesque ferebat
Quales vix genuum media internodia tangant.




[L7r]

HACTENUS QUIDEM
Theocritus. Deest enim praesenti Idyllio
finis, quem Ioachimus Camerarius Graecis
Versibus a se descriptum adiecit, hos ita
vertimus.

Venator vero montes sylvasque peragrans
Haud unquam sine fuste feras sectatus agebat
Aut timidas cervas, aut pictos corpora Lyncas
Tunc equidem teneris, et adhuc impubibus annis
Filius ille Iovis parvus, sed et inde futurus
Maximus, atque humeris magnum laturus Olympum
Namque illi nondum telis metuendus Apollo
Ipse suas arcus dederat celeresque sagittas
Cum tamen ipse etiam patre proditus esset eodem
Ex Iove, qui cum formosa consueverat olim
Alcmena thalamosque Deus mortalis inibat
Nec clypeum versare manu tum robur habebat
Flammifero lucentem igni radiisque micantem
Astrorum adsimilem, quem fidus mulciber illi
Vulcanius dederat, pulcherrima munera, quamvis
Iunonis faber ille inimicae filius esset




[L7v]

In quo cuncti inerant quos gignit terra labores
Laeticiae risusque hominum saevique tumultus
Bellorum et variis animalia picta figuris
Omnia, saevorumque minacia colla draconum
Atque lacus senio venerabilis Amphitrites
Divorumque sacer coetus, quos regia coeli
Dives habet, quo fretus ademit Marte creato
Eluctantem animam cygno, cygnique parentem
Vulnere conciso percussit in inguine Martem
Sic Iovis ille quidem et formosae filius idem
Electryoniadis, dum flos aetatis ab ipso
Ore renidebat primaque virebat in herba
Prima tulit claris nutritus tempora Thebis
In charae genibus matris, iuveniliter alta
Delectans utrumque adeo virtute parentem
Verum ubi iam molli tenues lanugine malae
Vestirentur, et in fortes adolesceret annos
Tum vero strepitum Martis meditatus et arma
Conseruisse viris, fortesque lacessere bello
Heroas, magnasque ausus praesumere vires
Aggrediens ursasque feras, saevosque leones
Et quaecunque colunt altas animalia sylvas
Saepe suae solus confecit robore clavae
Sed postquam Amphitryon senio est confectus inerti




[L8r]

Cui coniux Alcmena fuit magni inclyta mater
Herculis, ad durum vis hunc Eurysthea fati
Misit inhumani laturum iussa tyranni
Namque ea nascenti puero vis indita fati est
Cum pater ipse dolo captus Iunonis iniquae
Iuravit cunctis Eurysthea iura daturum
Regibus ex sese genitis, postquam impiger autem
Tergora raptori Nemees detracta leoni
Induit Alcides, duros exinde labores
Suscipiens horrenda tulit certamina, quanta
Qualiaque Eurystheus invictum ferre iubebat
Nunc quoniam pueri, qui filius Amphitryonis
Creditus esse fuit, celebravimus Herculis acta
Carmina dehinc maiore sono meliora canemus.




[L8v]

THEOCRITI HERCULES
Leonicida. Idyllion XXXII.

[Sidenote:] Huic Idyllio principium sicut et praecedenti finis deerat, quod et
ipsum ab Ioachimo Camerario scriptum, atque huc appositum nos ita vertimus.

INclyte nubifrago nunc te Iove nate canemus
Salvator miserorum hominum durasque ferentum
Aerumnas, vel ab iniustis quos saepe Tyrannis
Aut loca pestiferis vastantibus omnia monstris
Ceu praesens aliquis Deus aethere missus ab alto
Salvasti, non una aliqua in regione moratus
Sed quacunque aliquis vasti patet angulus orbis
Gentibus afflictis requiem pacemque dedisti
Qui ditem pecorum quandoque profectus in Elim
Venisti, quo tempore regia sceptra tenebat
Elidis Augeas, cui tot pecorumque boumque
Atque ovium pingues pascebant milia campos
Totque recumbebant virides armenta per herbas
Ut vix sufficerent et pascua vasta iacerent
Plurima, et ipsa fimo tellus contecta lateret
Tunc Hyperionides ingentia munera pactus
Et decimum tibi quodque pecus promisit, ut esset
Haec tibi virtutis certissima praemia merces
Si stabula egesto purgares tota fimeto
Verum opere exacto, qua te deceperit arte
Quoque modo tecum deserto patre profectus




[M1r]

Iverit Augeades Phyleus, aut carmine nostro
Aut alio quocunque olim dicetur opinor
Nunc ut ad hos ipsos pecorosam veneris Elim
Dicere conanti faveas precor optime divum
      Liquerat Alcides terram Trezenidos orae
Sparsus adhuc calido Marathoni sanguine tauri
Et robusta nova Nemeaei pelle Leonis
Corpora tecta gerens pervenit ad Elida, palmam
Et nova maioris quaerens certamina pugnae
Iamque iter accelerans pecorosum accedere regem
In loca pervenit quaesita, immensaque vidit
Agmina, sed non tot numero quot littus arenas
Continet, ut famae narranti credidit olim
Hic senior virides pascens armenta per herbas
Rustica fingebat titubanti pocula dextra
Molliaque inductis texebat vimina iuncis
Hunc ubi conspexit Mideatidos Heroines
Filius, accedens verbis affatur amicis
      Salve annose senex, cuius regionis in ora?
Cuius et hoc foecunda greges in pascua ducis?
Nunquid opum fuit haec Augeae summa beati?
Huic ego plura viro certe prius esse putabam
Quam quae nunc video caprarum armenta boumque
Atque ovium, certe grex hic cuiuslibet esse




[M1v]

Evulgo potuit, nec clari divite censu

 
HACTENUS IOACHIMUS
Sequentia Theocriti sunt.

Huic senior quod agebat opus coeptumque laborem
Omittens pastor placido sic reddidit ore
Omnia liberius quaecunque rogaveris hospes
Expediam, sua Mercurio qui compita servat
Munera gratificans, nanque hunc ex omnibus unum
Irasci facile et multum coelestibus aiunt
Si quis forte viatorem contemnat, eundo
Cui sit opus durum pedibus superare laborem
      Non eadem veniunt Augeae in pascua regis
Praepingues nitidique greges, diversaque servant
Inter se loca, nanque alii nascentia ripis
Gramina latiflui tondent Elisuntis ad amnem
Stant alii ad sacras Alphei fluminis undas
Hi iuga Buprasii circum pecorosa vagantur
Hi vero, quos ipse vides, haec pabula carpunt
Non omnes eadem veniunt in septa, seorsum
Quilibet e gregibus stabulant, et plurima quamvis
Sint armenta gregum sua sunt tamen omnibus illis
Pascua, sunt etiam semper florentia circum
Depressas quas Menius efficit ipse paludes




[M2r]

Praeterea dulces ultro pascentibus herbas
Rossida prata ferunt riguisque uberrima pratis
Unde suum bobus robur succrescit et auget
Corpora cornutis, quibus hic a limite dextro
Est stabulum, quod et ipse vides nullius egenum
Structurae, trans ulteriorem fluminis oram
Qua stant perpetua platanisci fronde comantes
Et viridis ramos foliis oleaster inumbrat
Hic ubi templa tenet sua pastoralis Apollo
Maximus ille deum, ne tu ignoraveris hospes
Illic ampla satis sunt diversoria nobis
Agricolis, qui iusticia et probitate tuemur
Divitias regi immensas, qui semen in agros
Mittimus, et certos per aranda novalia fructus
Quaeque reversuro quater everruntur aratro
Qui loca ruricola fodimus montana ligone
Et premimus gravibus nova torcularia praelis
Cum matura graves vindemia rettulit aestus
Tota quidem regio haec, quam cernis, et omnia circum
Iugera fructifera ditantia messe colonos
Omnes hi nemorum saltus, haec plana vireta
Divitis Augeae bona sunt, haec omnia prudens
Possidet Augeas, usque ad iuga montis aquosi
Usque sub extremas manantes fontibus arces




[M2v]

Omnia quae totis nunquam cessanda diebus
Nos opera exercemus, et arva agrosque colentes
Est aequum facere agricolas dominoque fideles
Verum age dic, nanque hinc aliquid tibi forsitan hospes
Utilitatis erit, quibus huc iam rebus egenis
Venisti? numne Augean? an forte requiris
Illius e famulis aliquem? quicunque sit ille
Ipse tibi haud dubie quo nomine, qua facie sit
Dixero, nanque hominum te de genere esse malorum
Haud puto, quive malos inter sis natus, ut isthaec
Forma decens et honesta satis testatur, et ipsum
Haud scio an hoc recte dubitem, talesne deorum
Sunt pueri si sint pueris hominum collati
Huic ita respondens natus Iove reddidit Heros
      Augean certe o senior qui regnat Epeis
Caussa viae fuit, ut videam, mihi nanque necesse est
Convenisse virum, quod si nunc civibus ille
Praesidet, et populum curans aequalia iura
Tractat in urbe manens, tu me deducere manda
E servis aliquem, qui de senioribus agros
Hos colat atque opera sit non fallente minister
Qui queat, atque audire loqui opportuna volentem
Atque simul iucunda et cognoscenda referre
Nanque alias alii norunt res munere divum




[M3r]

Huic senior tali respondens voce profatur
      Non sine consilio, non huc sine numine divum
Venisti, tam cuncta tibi sunt protinus hospes
Queis opus est, perfecta, equidem Phoebeia proles
Augeas comitante suo pater huc quoque Phyleo
Venit heri, caussisque aliis atque urbe relicta
Inspecturus opes quas ex tot pinguibus agris
Possidet innumeras, ut regibus esse videtur
Sanior et servata domus curantibus ipsis
Sed nunc tempus adest ut nos properemus ad ipsum
Ipse ego praecedens te ad nostra bovilia ducam
Haud dubie regem nos inveniemus in illis
Haec fatus praecedebat duxitque sequentem
Multa animo secum ipse movens, cum fulva leonis
Tergora conspiceret, grandisque insueta pharetrae
Pondera, venisset quibus hic novus hospes ab oris
Iamque rogaturus quae mirabatur ab ipso
Continuit vocem conceptaque verba repressit
Hoc quoque formidans properantem vocibus ipsum
Compellare virum, non apto tempore dictis
Non etenim facile est alienae noscere mentis
Consilia, et tacito quid pectore sentiat alter
Ergo propinquantes stabulis, ad septa locati
Cognovere canes, quod odorem nare sagaci




[M3v]

Aure pedum strepitus sensere utriusque subinde
Vastos horrisona latratus voce dederunt
Hinc aliunde alius magno incurrere tumultu
In Iove progenitum, coram sene procumbentes
In primos iacuere pedes, caudasque movebant
Sicut adulantes blandi, tum denique saxis
Arreptis ab humo retro fugere ipse coegit
Adiiciensque minas terrebat voce manuque
Atque ita latrantum vesana coercuit ora
Laetus ob hoc animo stabuli quod septa tenerent
Sese non praesente, simul proh Iuppiter, inquit
Quale hoc esse animal superi voluere, simulque
Vivere cum miseris mortalibus? ut sapit autem
Quod si plus etiam forte hoc rationis haberet
Ut sciret quibus irasci, quibus esse benignum
Conveniat, non quisquam adeo contendat honori
Quadrupedum, nunc iracundum hoc, et nimis acri
Bile tumet, facilique est irritabile motu
Dixit, et ad stabulum pariter venere profecti
      Flexerat ignivomos prono temone iugales
Phoebus Atlantiaci subituros aequoris undas
Tempora deciduae ducens extrema diei
Protinus herbosi linquentes gramina campi
Innumeri venere greges stabula alta petentes




[M4r]

Lanigerarum ovium, et magnorum plena iuvencum
Corpora, quae numero nequeas comprendere postquam
Post alios alii subiere, nec agminis ullus
Finis erat, densusque oculis apparuit ordo
Non secus ac nubes gravidae coelestibus undis
Saepe alias aliae pellunt, primisque sequentes
Succedunt, quas sive Noti, sive impetus urget
Threicii Boreae, quarum numerumve modumve
Haud quaquam expedias, tam nubila plurima venti
Convolvunt, aliisque alia impedientibus arcent
Talis agens armenta fuit praepinguia pastor
Innumerosque greges quibus omnis campus, et omnis
Implebatur ager, nec erant loca nuda viarum
Prae turba veniente boum, mugitibus arva
Lata resultabant, spaciosas grandia caulas
Implerunt armenta, suis in ovilibus agnae
Stabant inclusae, sed erat labor improbus intus
Nec quisquam cessabat, opus qui posset agendo
Exercere aliquod, funes et vincula vaccae
Iniiciens alius pedibus mulgebat adhaerens
Matribus ille suis lactentes subiicit agnas
Aut vitulos avide dulci de lacte bibentes
Hic mulctram calido fumantem lacte tenebat
Ille novi pressit coitura coagula lactis




[M4v]

A vaccis alius tauros abduxit, et intro
Compulit, Augeas vero bubilia tota
Circumiens opulentum admirabatur honorem
Cum nato simul et multa virtute beato
Amphitryoniade regi testante superbas
Divitias, verum insuperabile pectus habente
Infractumque animum, et semper se digna gerentem
Miratus tamen est hic innumerabile vulgus
Cornuti populi, nec enim quis dixerit uni
Esse viro tot opes, nec tantas possedisse
Vel bis quinque alios, quicunque ex regibus unquam
Forsan abundarint gregibus, nam maximus olim
Sol dedit hoc nato, quo non praestantius ullum
Munus, honore viris ut ditior omnibus esset
Quadrupedum, cuique ipse greges armentaque tota
Auxit, et eximii dedit incrementa peculi
Ista quidem nulli repsere in ovilia morbi
Nulla per armentum contagia, plena laborum
Pascua sunt vacuis, cornutae plena iuvencae
Corpora semper habent, et ab anno semper in annum
Accrescit melius robur, cunctaeque fuerunt
Foecundae nimis, et vitali robore fultos
Aedebant foetus, quorum pars maxima vaccas
Enixae iacuere, simul per amoena trecenti




[M5r]

Errabant saliceta boves, praegrandibus omnes
Cruribus, et nigri quidam, iuxtaque ducenti
Phoeniceo picti villos et membra colore
Omnes hi poterant teneras iam inscendere vaccas
Bis sex inde alii similes candentia Cygnis
Corpora, quos Phoebo sacraverat ipse parenti
Errabant aliis praestantes robore multo
Nec tam forma decens fuit ullis de grege toto
Curvipedum, siquidem a reliquis seiuncta tenebant
Pascua, et errabant soli in viridantibus herbis
Prae cunctis aliis propria virtute superbi
Quod si progressi densis e saltibus ipsi
Nonnunquam in campum petituri armenta ruebant
Bella lacessiti primi pugnamque subibant
Corporibus vastis et magno robore fulti
Et fremitu horrisono caedemque et vulnera torva
Fronte minabantur, quos inter maximus omnes
Viribus, et solido praestabat robore multae
Virtutis, Phaeton quem stellae saepe solebant
Dicere pastores similem, quia lucidus ibat
Incedens alios inter, claroque nitebat
Corpore conspicuus, qui flavi pelle leonis
Conspecta, mox incursu sublatus in ipsum
Irruit Alciden, robustaque cornua, frontemque




[M5v]

In latus inclinans, cuius tunc ille prehendens
Cornua laeva manu robusta et pondere quamvis
Cervicem validam terrae prostravit, et ipsum
Reppulit innitens humero, ferus ille valentes
Intendens nervos, summa de parte torosi
Pectoris erectus robustis constitit armis
Res vero tantas admirabantur agentem
Tam rex Augeas quam fortis pectore Phyleus
Et qui bobus erant custodes fortibus, istam
Virtutem tantam et tam fortia facta videntes
Herculis, at Phyleus, et multo robore praestans
Amphitryoniades agros et pinguia linquunt
Pascua, vicinae tendentes alta sub urbis
Moenia, iamque viae popularis prima tenebant
Exiguum celeri callem pede conficientes
Qui per amoena ferens loca vitibus obsita duxit
A stabulo, viridi, in sylva, via cognita paucis
Hic satus Augea formoso corpore Phyleus
In dextrum vertens humerum caput, atque sequentem
Respiciens summo natum Iove, sic prior infit
      Certe equidem de te iamdudum audivimus hospes
Quod memori subit hic animo, quodque ipse recordor
Nanque vir Inachiis ad nos huc venit ab Argis
Flore nitens aetatis adhuc, et gentis Acheae




[M6r]

Littorea ex Helice, qui multos inter Epeos
Dixit ut Argivorum aliquis se praetereunte
Perdiderit magna saevum virtute leonem
Prodigium et pestem cultos habitantibus agros
Cui stabulum fuerit sub adeso monte cavatum
Qua lucus Iovis et Nemeaei est sylva tonantis
Non tamen hoc meminisse sacrisne advenerit Argis
An claram Tiryntha colens, ditesne Mycenas
Sic tunc ille quidem, sed et huic genus esse ferebat
Si recte memini, claro de sanguine Persei
Spero non alium nisi te perferre laborem
Tam durum potuisse, ex attingentibus aequor
Urbibus, et pellis quae te tegit ista leonis
Testatur manifeste opus hoc manuum esse tuarum
Nunc age dic primum hoc heros fortissime nobis
Prorsus ut hoc animo captam, rectene secusne
Augurer, ille ne sis de quo narraverit hospes
Ille olim nobis Helicensis, et omnia recte
De te credidero, simul hoc narraveris hospes
Qua nam terribilem confeceris arte leonem
Utque leo Nemees regionem accesserit, undis
Irriguae, nec enim spacium Per Acheidos orae
Talem te reperire feram potuisse putarim
Et si praecipue cupias vidisse, quod illa




[M6v]

Nunquam monstra fere producat talia, verum
Horribiles ursas, et aduncis dentibus apros
Et genus armentis saevorum triste luporum
Qua propter quicunque haec audivere loquentem
Miratos nimium memini tum dicere quosdam
Ista viatorem mentiri gratificantem
Immodicae linguae nimio praesentibus usu
Haec dicens medio cessisti tramite Phyleu
Ut via sufficiens brevis esset euntibus una
Talia dicentem natus Iove Phylea fortem
Pone sequens, ipsa sic est quoque voce sequutus
      Augeada Phileu super his quae prima requiris
Factus es ad stabulum iamdudum certus opinor
Nunc super hoc monstro, quod et haec audire voluptas
Est tibi, quo sint gesta modo tibi singula dicam
Non tamen unde profecta loco tam noxia pestis
Venerit, hoc etenim nemo tibi dicere possit
Ex tot Abanteis quicunque morantur in Argis
Nos tamen e superis aliquem neglecta volentem
Ulcisci sacra, conceptum effudisse furorem
Coniiciebamus, super arva Phoronidis orae
Omnes Pisaeae siquidem regionis alumnos
Infestabat atrox raptu leo Bembinaeos




[M7r]

Praecipue, velut exundans atque obiice rupto
Omnia qui sternit torrens, hi nanque propinqui
Damna novae patiebantur lugubria cladis
Hoc igitur mihi principium iubet esse laborum
Eurystheus certamen, et haec me maxima prima
Sternere monstra manu tumido ferus imperat ore
Ipse manu capiens properanti flexile cornu
Et vacuam pharetram, quam telis inde replevi
Digrediens, longamque suo cum robore clavam
Et bene compactam, viridi truncum ex oleastro
Ipse ego quem sacro divis Helicone repertum
Cum densis totum radicibus inde revulsi
Iamque ubi contigeram diri fera lustra leonis
Corripiens arcus ad nervum torta reduxi
Cornua, et imposui saevo lita tela veneno
Circumquaque tuens oculis si forte leonem
Aspicerem prius horrendum quam me ille videret
Et iam tempus erat summi quo partibus aequum
Solis erat spacium cursus ab utrisque relictum
Nulla videbantur vestigia ducere in antrum
Rugitus vox nulla meas pervenit ad aures
Nulli homines usquam, nec qui grege pascua servent
Nec qui rura colant durosque laboribus agros
Interarent versis mandantes semina sulcis




[M7v]

Qui possunt aliquid mihi respondere roganti
Sed procul esse timor caulasque tenere coegit
Pallidus agricolas, et alentes pascua bubus
At non ante ego frondosum perquirere montem
Cessavi, quam de propria virtute periclum
Fecissem, quando ecce suum subiturus in antrum
Incessit leo, crudus carne et sanguine, et ora
Squalidus, horrendum variarum caede ferarum
Pectus habens, faciemque informe cruoris avara
Lambebat lingua mentum, tunc ipse latebam
Sylvarum densis sub opaca frondibus umbra
Observans humili frondosi e vertice collis
Dum praetergrederetur, ut autem venit, euntis
In latus emisi iaculum, sed inane, sinistrum
Nullo etenim duram transegit vulnere carnem
Conversa at viridem cecidit male cuspis in herbam
Ille caput fulvum et multa tam caede cruentum
Sustulit a terra stupefactus, et omnia circum
Intentis oculis lustrat loca, rugiit autem
Vociferans, dentesque simul denudat aperto
Praegrandes rictu, sed in hunc ego missile telum
Mox conieci aliud, quod iniqua mente ferebam
Frustratum prius atque manu quod inerte fuissem
Et medium certo confixi vulnere pectus




[M8r]

Qua sua pulmoni sedes sita fertur anhelo
Sed neque sic penetrans pervenit ad intima telum
Ossa dolorificum, sed et illud inutile pronos
Ante pedes cecidit, cum tertia tela pararem
Frendens atque dolens animo missurus, et arcum
Fortius attraherem, vidit me belua torvis
Inspectans oculis, et longae verbera caudae
Convolvens circunque movens, animoque parato
Extemplo ruit in pugnam, micat ardua cervix
Plena furore gravi, similes quatit horrida flammis
Ira iubas, curvae velut adductissimus arcus
Extabant scapulae compressius undique tortae
Sub latera et lumbos, nec enim secus ac ubi multis
Artibus excellens vir carpentarius, igni
Admovet exsiccans caprifici scissile lignum
Idque ubi praevalidum conatur flectere in orbem
Et demum axiferis circundare curribus, illi
Dissilit e manibus, sic me leo saevus anhelo
Aggressus saltu petiit, mea membra cruento
Ore voraturus, laeva mox ipse sagittas
Direptamque humero duplicem, mea tegmina, vestem
Praetendi, at sicco nodosam robore clavam
Sustollens dextra, validoque interritus ictu
In caput impegi, atque oleastri ex germine truncum




[M8v]

Immanis fregi dura in cervice leonis
Corpore deficiens tactam mox ille momordit
Pronus humum, tremuloque stetit pede nixus, et aegro
Nutabat capite, atque oculos iam lumine cassos
Obruerant tenebrae, fracti vis tota cerebri
Concussa est, ego iam nimiis cruciatibus aegrum
Ante dato spacio quam respiraret, adurgens
Totus in exanimem insilui pressique iacentem
Proiiciens arcumque manu pharetramque capacem
Aegra premens manibus fessi spriramina colli
A tergo tenui, ne forsitan unguibus artus
Dilaniare meos posset, tum crura premebam
Posteriora ferae pedibus validissima figens
In terram, laterum tota vi fortiter ambas
Comprendens coxas, donec protenta reduxi
Brachia ad ora ferae, et vitae spiracula clausi
Illi anima in tenuem fugiens evanuit auram
Plutonisque domos inamabilis umbra petivit
Mox animum mihi cura subit quibus artibus utens
Detraherem densa pellem cervice tenacem
Mortuaque exanimi nudarem membra leonis
Magnam sane operam, non spernendumque laborem
Postquam nec ferro, nec acuti cuspide saxi
Nec ligno scindi poterat, mihi talibus autem




[N1r]

Sollicito curis divum quis in anxia misit
Pectora, ut in corio rescindendo uterer ipsis
Unguibus, his igitur detracta pelle leoni
Ipse ego sum deinceps pro tegmine corporis usus
Adversus duri subeunda pericula Martis
      Hactenus haec homines populantis et arva gregesque
Diximus o Phyleu Nemeaei fata leonis
Illius hic finis fuit, hic tulit exitus illum.

 
THEOCRITI LENAE
seu Bacchae. Idyllion XXXIII.

INoque Autonoeque sororque duabus Agave
Pomicolor, tres in montem de more ferebant
Pampineos viridi Thyrsos velante Corymbo
Tum folia e densa carpentes aspera quercu
Vivacisque hederae ramos, terraque iacentem
Asphodelum, viridi in campo qui purus ab omni
Arbore erat, posuere simul ter quattuor aras
Tres harum Semeli, ter tres tibi Bacche sacrarunt
Sacra dein manibus cista deprompta tenentes
Quo ritu docuit Bacchus Semeleia proles
Has sibi concilians, posuere recentibus aris
Quae procul aeria dum conspicit omnia Pentheus




[N1v]

E specula, ramos in eodem vertice natae
Lentisci irrepens, prima hunc matertera vidit
Autonoe, miserumque feris clamoribus urget
Et simul insiliens furiosi concita Bacchi
Orgia conturbat pedibus, quae scilicet ulli
Haud quaquam licitum est sacra conspexisse prophano
Illa quidem praeceps furiata mente ruebat
Nec minus hac alias insana urgebat Erinnys
In scelus, ac totis fugientem Penthea campis
Turba sequebatur Baccharum infesta sororum
Crure tenus longas vestes a ventre recinctae
Tum Pentheus, cur sic agitis? vel cuius egetis?
Quid petitis matres? citius cognoveris, inquit,
Autonoe, quam audisse queas, Ibi mater Agave
Abstulit arreptum misero caput impia nato
Tantum ululans quantum vacuo rugire sub antro
Foeta leena solet, crudi trabe roboris Ino
Contudit ingentes humeros, rapidisque supinum
Calcibus insiliit ventrem, nec discrepat illi
Autonoe, carnes aliae et restantia Bacchae
Membra truces laniant tum caede et sanguine foedae
Funestaeque omnes Cadmeida cursibus arcem
Insanis repetunt luctum non Penthea ab alto
Monte reportantes, quae qualiacunque fuerunt.




[N2r]

Facta nihil moror, et neque curet talia quisquam
In quibus offendat contempti numina Bacchi
Non si vel graviora malis patraverit istis
Ipse ego seu nono, seu Bacchica sacra sub anno
Bis quino redeant, nunquam Bacchantibus ulla
Defuero ratione, choroque intersitus illi
Musica Thyrsigeris decantem carmina Bacchis
Hoc nanque augurium supremo est ex Iove verum
Cuncta piis meliora dari peiora prophanis
Tu salve Dionyse pater quem Iupiter olim
Ex utero solvens femori apposuisse fovendum
Dicitur ipse suo Dracani prope rura nivosi
Formosa o Semele salve, valeantque sorores
Cadmo progenitae, quae multis anteferentur
Ex Heroidibus, quae instinctae numine Bacchi
Tale peregerunt nec vituperabile factum
Nemo etenim debet reprehendere facta deorum

 
THEOCRITI COLUS
Idyllion XXXIIII





[N2v]

BOnum Cecropiae lanificans o Cole Palladis
Matronis labor et cura domos semper amantibus
Tu nunc fide animo, et nos sequere in Nileos inclytam
Urbem, qua nemus est in viridi littore consitum
Sacratum Veneri, ventus eo nos feret a Iove
Obtentus precibus, navigium nanque rogabimus
Quod non flatibus ullis egeat prosperioribus
Illic hospitis ut chara mei pectora Niciae
Oblectem aspiciens, et simul oblecter ab illius
Aspectu, Charitum nam vir hic est germen amabile
Te nos ex elephanti validis ossibus aeditum
Uxori dabimus munera non optima Niciae
Cui tu continuis efficies multa laboribus
Vestimenta viris, quasque ferant et mulierculae
Pallas coeruleas foeminei tegmina corporis
Nam tondent bis oves lanigeras, temporis annus
In quovis spacio, Theugenidem propter amabilem
Sic est et celer et fructiferis nata laboribus
Rerum semper amans quae deceant non nisi praeditam
Casto pectore, nequaquam igitur te Cole mittimus
Ignavae domui, non adamanti male ferias
In nostris adeo progenitum te regionibus
Nam certe patria est clara tibi quam vetus Archias
Olim constituens ex Ephyra condidit inclyta




[N3r]

Praestans Trinacriae civibus urbs fortibus Insulae
At nunc sacra coles tecta domus famigerae, viri
Qui multam didicit quam tenet et nunc sapientiam
Morbos pharmaciis eiiciens utilibus graves
Mileti siquidem clara coles moenia nobilis
Cum Graecis habitans scilicet Ionibus, ut nurus
Per gentilicias emineat filia Theugenis
Te prestante Colo, te memorem possideat notam
Musas hospitis et semper amantis bona carmina
Nam te forte aliquis conspiciens dixerit hospitum
O quam muneris est magna satis gratia parvuli
Nam quae dona ab amicis veniunt cuncta probanda sunt

 
THEOCRITI AMORES
Idyllion XXXV.

IN vino puer est sita candida veritas
Ut verbum vetus est nec habet dubiam fidem
Verum dicere nos quoque convenit ebrios
Ergo nunc animi tibi sensa ego detegam
Toto me puer improbe pectore non amas
Nanque hoc dimidium superest animae mihi
Formae munera rara adeo reputans tuae
Iamque id quod reliquum est animae simul occidit
Quod si forte voles ego munere vixero




[N3v]

Tuo cum superis, sed ubi nihil annuis
Cogis in tenebris male tristibus emori
Sicut convenit, et miseris in amantibus
Semper tristiciae locus est, tamen o puer
Si vis te senioris et utilibus tibi
Uti consiliis melius tibi cesserit
Et laudans mea pectora sana probaveris
Fac nidum tibi in arbore qualibet unicum
Quo non reptile serpere possit agrestium
Ullum, nunc alia tibi fronde hodie places
Atque cras alia, nec ab altero in alterum
Insanire pudet, siquidem tua contuens
Si quis corpora laudet, et omnia dixerit
Formosum, huic bonus incipis esse triennio
At te qui prius arserit hic triduanus est
Cordi forsitan alta superbaque sunt tibi
Et sperare videre nisi eximios viros
Sed tu si sapies similem tibi deliges
Quem constanter ames utinamque ita feceris
A cunctis etenim bene civibus audies
Et nec durus amor tibi fiet et impius
Qui mentes hominum domat et facile allicit
Me qui ferreus ante nec edomitus fui
Mollem fecit, et hactenus edomuit probe




[N4r]

Sed nunc me miserum tua forma decens rapit
Et captum tua labra tenerrima detinent

 
THEOCRITI COLLOQUIUM.
Daphnidis et puellae
Idyllion XXXVI. et ultimum

      Da. FErtur amans Helenam Paris abduxisse Lacenam
Pastor et ipse boum, sed me formosior illa
Plus amat haec Helene, qui sum formosior illo
      Pu. Ne vero Satyrisce tume quia pauca tulisti
Quae nihil ad votum iactantibus oscula prosunt
      Da. Vana licet fuerint, dulcis tamen ipsa voluptas
Oscula consequitur, cupidosque oblectat amantes
      Pu. Quid: nisi quod liquido simul os in fonte lavaro
Despuo ab invitis quae tu rapis oscula labris
      Da. Perge lava, dum quo magis os formosa lavabis
Hoc magis ipse mihi suavissima basia sumam
      Pu. Oscula quin melius nostris dabis improbe vaccis
Quam mihi virginei vernanti in flore pudoris
      Da. Ne vero ne virgo tume, ne stulta superbi
Quam cito discussa vaga somnia nocte feruntur
Quam cito demittit, quo floruit, una vigorem
Quam rosa sicca perit tam flos cadit ille iuventae




[N4v]

Quin magis huc gratis ubi nos oleaster inumbrat
Frondibus, huc concede tibi ut nova dulcia narrem
      Pu. Non sequar ipsa, voces licet improbe, namque recordor
Ante quoque elusam fallacis carmine linguae
      Da. Sed tamen has mecum virides concede sub ulmos
Ut tibi virgineas mea fistula mulceat aures
      Pu. Quin potius propriam oblectet tibi fistula mentem
Nam me nulla iuvat quae sit dolitura voluptas
      Da. Eheu quin Venerem metuis, solet illa superbas
Ulcisci, ingrata nec virginitate movetur
      Pu. Nil tecum mihi blanda Venus Cytherea valeto
Dum mihi casta suum servet Diana favorem
      Da. Talibus adde modum verbis ne diva furorem
In te acuat, laqueoque premat tua colla superbo
      Pu. Ut volet iniiciat laqueos mihi, dummodo salvam
Me volet et castum mihi Cynthia servet honorem
Ne continge manu quam non decet improbe, ne dum
Vim facis ungue comas vellam tibi et ora cruentem
      Da. Quo fugis optandum ne etiam aversaris amorem?
Iamdudum quem non aliquae fugere puellae
      Pu. Pana per et Nymphas fugio, nam rusticus ipse es
Curvaque depressi versas iuga semper aratri
      Da. At qui non modicus timor est ne forte cupido
Peiori te indigna viro per foedera iungat




[N5r]

      Pu. Multi saepe meos iuvenum petiere Hymenaeos
Nullius ipsa tamen precibus preciove movebar
      Da. Ipse quoque e multis et non indignus amari
Te mihi legitimi sociam peto iungere lecti
      Pu. Ut faciam quae vis, dolor haec mea vota sequetur
Quando aliae multos nuptae sensere dolores
      Da. Nunquam foelices Hymenaeos ulla sequuta est
Tristicia, at veniens per gaudia multa voluptas
      Pu. Sed nuptae timuere viros, semperque quod aiunt
Coguntur miserae dominis servire maritis
      Da. Quin potius (quid enim vel quos metuisse putandum est?
Multo iure viris dominantur amantibus ipsae
      Pu. At partum metuo nimios habet ille dolores
Partus lucifugae telo gravis Ilithiyae
      Da. At regina tua est nemorum Latonia custos
Quae placata suo parientes numine servat
      Pu. Sed metuo, quia quae pariunt, ut saepe videmus
Vivacem succo perdunt fugiente colorem
      Da. Sed si quae paries charissima pignora fient
Luce nova bonus ille color tua lumina pascet
      Pu. Forsan ut annuero qua nuptam dote rependes
Quae nostros aequet digna mercede Hymenaeos?
      Da. Pascua tota feres, tota haec armenta tenebis
Quae circum tota regione errantia pascunt




[N5v]

      Pu. Nunc igitur iura ne post nova foedera lecti
Deseruisse velis te non tua dona sequutam
      Da. Ut pia sylvicolae faveant mihi numina Panos
Non etiam si me tota iam mente sequaris
      Pu. Ergo mihi gratamque donum gratumque cubile
Claudendisque paras nostris stabula alta capellis?
      Da. Te dignos thalamos gratumque cubile parabo
Quasque vides pulchrae, mea sunt haec omnia, caulae
      Pu. Sed pater est longis aevo confectus ab annis
Huic ego quid dicam? quo factum nomine purgem?
      Da. Ne dubita factum tota ratione probabit
Nomen ubi audierit nostrum specimenque paternum
      Pu. Aede igitur quod nomen habes? genus unde paternum
Sit tibi, nam quaedam est in nomine saepe voluptas
      Da. Daphnis ego, Lycidas pater est mihi, matre Nomea
Haud quaquam obscuris natalibus aeditus, ipsa
Indole te generis supero, quae patre Menalca
Prodita, non adeo virtute excellis avita
      Pu. Quas numerosa tibi pascunt armenta per herbas?
Qua sylvae regione tenes in montibus agnas?
      Da. Huc ades, en florent densa sub fronde cupressi
Laeta haec interea depascite gramina tauri
Rodite nunc frondosa meae dumeta capellae
Dum loca demonstro nemorum secreta puellae




[N6r]

      Pu. Quid facis o Satyrisce? quid has insane papillas
Contrectas, casto quas cogit fibula nexu?
      Da. Prima haec vere suo ceu pubescentia mala
Hic animus [animos 1531] miro cognoscere gestit amore
      Pu. Obstupeo atque omnes gelidus timor occupat artus
Testor Pana, manus procul hoc a corpore tolle
      Da. Sume animos cur sic metuis? ceu mente labores
Non est cur fugias tibi gaudia blanda ferentem
      Pu. Verum age ne dum me loca sordida in ista reclinas
Commacules pulchras immundo in pulvere vestes
      Da. Hoc tua substernam tenerum sub corpora vellus
Ne tua sub tergo maculentur pepla supino
      Pu. Eheu hanc etiam quo parvam Daphni relegas?
Cur abiit? quo me trahis improbe: quidve resolvis?
      Da. Has ego primicias Veneri gratissima solvo
Munera, et hoc illi debemus munus amantes
      Pu. Daphni mane, nisi vana meas vox fertur ad aures
Iam veniet qui nos deprendat et omnia turbet
      Da. Oscula concubitusque tuos virides Ciparissi
Alternante vicem sonitu ceu voce loquuntur
      Pu. Quin reficis, quam rupisti mihi perfide vestem
Quippe domum nudam pudet et sine veste reverti
      Da. Quam tibi diruptam quereris meliore rependam
Veste tuam, cultuque volens ornabo decenti
      Pu. Omnia promittis prompta mihi munera lingua




[N6v]

Post paulo fragili non dignature salillo
      Da. Imo etiam si largiri tibi talia possim
Hanc animam grato cupiens pro munere solvam
      Pu. Parce precor dea, ne saevi Latonia virgo
      Da. Mitte deam, nuptae tibi non favet amplius illa
      Pu. Nunc vitula faciam qui me sibi subdit amari
Eximiumque bovem Veneri mactabo maritae
Quando huc perveni thalami sine crimine virgo
Hinc abeo casti violato flore pudoris
      Sic illi membris aetate virentibus ibant
Blandaque fundebant alterno verba susurro
Linquentes placidi furtiva cubilia lecti
Haec placide pascebat oves, iam grata sub imo
Gaudia corde premens, vultu simulante pudorem
Taurinum ille gregem, furtivo Cypridos usu
Pascua prospiciens pecori, laetatus abibat.

FINIS.




[N7r]

VERSUS SUNT IN THEOCRITI
Idyllio XV.

Huc age profer aquam gravibus contrita flagellis
Eunoa pone iterum, quam quaerunt mollia feles
Ocia, tolle moras, fer aquam cito, nanque lavandum est
Ante viae quam ineamus opus durumque laborem
Aspice quam tulit officiosa

 
HI VERSUS ITA REDDI
potuisse videntur.

Eunoa tolle isthaec filamina texta, reponens
Protinus in medium, quam quaerunt mollia feles
Ocia, tolle moras, fer aquam cito nanque lavandum est
Ante viae quam ineamus opus durumque laborem
Attulit haec autem contexta,

Last modified: February 13, 2014