DE NON CONTEMNENDIS Studiis humanioribus futuro Theologo maxime necessariis aliquot clarorum virorum ad Eobanum Hessum Epistolae.

Erfurt: Mathes Maler, 1523
4o: 14 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 4, Between Erasmus and Luther, 1518-1524 = The Renaissance Society of America Texts and Studies Series 6, ed. Harry Vredeveld (Leiden, Boston: Brill, 2016), 307-369, 630-641.



[A1r]

DE NON CONTEMNENDIS
Studiis humanioribus futuro Theologo
maxime necessariis aliquot clarorum
virorum ad Eobanum Hessum
Epistolae.

D. Martini Lutheri una
Philippi Melanchthonis duae
Petri Mosellani una
Iodoci Ionae una
Ioannis Draconis duae
Hessi una ad magnificum .D. Georgium
Sturtz Rectorem Gymnasii,
Eiusdem de Contemptu studiorum Ode una
Eiusdem ad magnificum Senatum Erphurdiensem
[Greek:] paraklêsis [roman:] Carmine Elegiaco,
      Cum quibusdam aliis.



[A1v]

MAGNIFICO VIRO D, GEORGIO STURtzio Rei Scholasticae apud Erphordiam
principi Rectori, Bene merenti Amicissimo Suo Eobanus Hessus S, D,

Cum postridie Calendarum Maii nuper habitis comitiis, frequentibus ordinum suffragiis princeps designatus paucis post diebus eum magistratum inisses Magnifice Georgi, certa spe erexisti animum meum fore ut collapsa res literaria, oppressaque, ac pene extincta studia, tua virtute, tuaque opera restituerentur. Qua pulcherrima de te concepta opinione cum tuum sit praestare ut ne fraudemur, tum ego quoque hoc libello (tantum abest ut desperem) et admonere te sum ausus et hortari ut huius provinciae administrationem fortiter suscipere, susceptam fortissime adversus communium hostium latrocinia tueri audeas. Indignum ratus minimeque ferendum bonis quibusque tantum audaciae, aut licentiae potius, adversariis permitti, qui praetextu pietatis magnam literarum studiis cladem, pestemque invexerunt, hodieque invehere non cessant. Quorum ut improbitati qua possem ratione obsisterem et navi plenis iam velis currenti ceu [Greek:] echenêida [echeneida 1523] [roman:] iniicerem ex multis aliis selegi aliquot clarissimorum virorum epistolas eius maximae [maxime 1523] rei testimonia longe maxima, quibus probarem conviciatoribus istis quibusdam indoctissimis, [( ]sunt enim ex praeconibus Evangelii plurimi et docti et boni, quis neget?) nequaquam suae sententiae accedere eos quibus ipsi tanquam eius rei authoribus falso gloriantur, cum contra hii nihil velint minus, ut ex eorum literis cognosces, committi quam ut a literarum linguarumque cognitionibus discedatur. Est omnino verum mi charissime ac humanissime Georgi, pestem esse maximam, emergente iam veritate Evangelica ea studia deserere, quae illam non solum conservare. sed et perpetuae posterorum memoriae possunt transmittere, et quod caput est, longe lateque gentium propagare. Quod si quis est qui ve-



[A2r]

rum esse non videat, oculos suos odisse, aut etiam eruisse iamdudum debuit. Quid igitur? Nobis adnitendum summa ope censeo, tibique in primis, cuius prudentiae fideique laborantium studiorum credita salus, commissaque instauratio est, ne quotidie ingravescentis mali contagio serpat latius, neve illud quod excitatum a coniuratis est literariae civitatis incendium ruina potius (quae istorum Catilinarum summa vota sunt) quam aqua extinguatur.
      Macte igitur animi istius clarissime Rector, conserva nobis literarum studia, nosque studiis teipsum utrisque. Non deerunt in tam praeclarum facinus auxilia tibi, habesque iam idem tecum sentientes viros cum optimos tum modis omnibus studiorum amantissimos D. Henricum Leonem literariae commanipulationis decurionem ac omnino in administranda re Scholastica collegam tuum D. Lodovicum Placentam Melosingum. Martinum Hunum aliosque, quos nominatim recensere non est huius epistolaris angustiae, inter quos me quoque, si quid in me opis esse putabis, habes in istam expeditionem, ut ne [Greek:] allêgorikôs kai metaphorikôs [methaphorikôs 1523] [roman:] desinam, militem non omnino instrennuum futurum. Cuius animi mei signum libellum hunc, quem tuo clarissimo nomini inscriptum volui, in vulgus emisi, Tuum iam est emissum sic accipere tuerique ut facile appareat omnibus, Nec te studiis, nec tibi studia ad conservandam dignitatem Scholae, cui praefectus es, defuisse.
      Vale
      Erphurdiae Ex aedibus nostris die Assumptionis Christi. M. D. XXIII.



[A2v]

MARTINUS LUTHERUS EOBANO Hesso Poetae in Christo fideli, fratri
suo charissimo S
.

Gratia et pax. Literas tuas suavissimas reddidit Crotus noster suavissimus comes Iacobi Fuchs et Petrei, Captivam vero exhibuit Philippus, Hactenus forte satis fuerit ad te scribere rudem Lutherum, tantum ut responderet tibi optime Eobane[.] Nam quid scribam amplius, qui vellem te non nisi tuis Musis digna legere? etiam si scio animi tui candorem ut viliora quoque non contemnas. De Captiva quid iudicem tu ipse poteris iudicare, neque enim adeo tibi cornea fibra est ut te non sentias, neque tam [Greek:] philautos [roman:] ut teipsum palpes. Sed ut etiam te superes, tamen in hoc te non superabis ut Captivam displicere vel mihi vel tibi credas, prodibit autem ipsa in lucem propediem et authorem suum, etiam sine nobis, qualis sit ostendet, nec invidiam ipsam formidatura, caeterum nisi scirem te responsurum pro decoro servando, abs te factum esse, causarer meo nomini nimium hoc insigni opusculo tributum, aliis des nominis (ait ille) huius honorem, feram tamen immeritam gloriam qui tot meritas ferre assuetus sum ignominias, caeterum timores isti vestri te nihil moveant ubi timetis fore ut barbariores fiamus Germani quam unquam fuerimus casu literarum per Theologiam nostram, habent quidam suos quoque timores sepius ubi nullus est timor[.] Ego persuasus sum sine literarum peritia prorsus stare non posse sinceram Theologiam, sicut hactenus ruentibus et iacentibus literis miserrime et cecidit et iacuit, Quin video nunquam fuisse insignem factam verbi dei revelationem nisi primo, velut praecursoribus baptistis, viam pararit surgentibus et florentibus linguis [et] literis, plane nihil minus vellem fieri aut committi in Iuventute quam ut poesin et Rhetoricen omittant, Mea certe vota sunt ut quam plurimi sint et Poetae et Rhetores, quod his studiis videam, sicut



[A3r]

nec aliis modis fieri potest, mire aptos fieri homines ad sacra tum [tam 1523] capessenda tum dextre et foeliciter tractanda, facit quidem sapientia linguas Infantium disertas, sed donum linguae non vult contemni. Quare et te oro ut et meo (si quid valet) precatu agas apud vestram Iuventutem ut strennue et Poetentur et Rhetoricentur, vivit Christus ego sepius indignor mihi etiam hac aetate et his moribus non permitti tempus aliquando Poetas et Rhetoras versandi, Homerum mihi emeram ut Graecus fierem. Sed satis te his nugis esse molestatum[.] Tu de Luthero tibi persuade id plane quod de tua Captiva persuadere possis, ac optime Vale in Christo fortis Amen.
      Die Palmarum. M.D.xxiii.
 
 
PHILIPPUS MELANCHTHON EObano Hesso Poetae fratri suo Charissimo S. D.

Captivam accepimus modis omnibus dignam quam manumittamus, quae quantum laudis adiectura sit, non dico nomini tuo, sed huic saeculo, facile potes coniicere, quod hoc argumento nihil antea scriptum extet. Quis enim ecclesiae calamitatem stylo miseratus est? fuere nuper etiam qui Satyris debacchati sunt in hominum vicia, cui generi nihil vereor anteferre querelas quae mitioribus affectibus constant, proinde operi tuo mi Eobane faveas, et de Ecclesia cui nonnullam tui partem debes bene mereri te hoc officio iudica.



[A3v]

Iam et futurum spero ut hos tandem, qui Theologicorum studiorum praetextu humaniores literas contemnunt, sui pudeat, ubi Theologicum argumentum tam graviter tractatum Carmine viderint. Aut ego vanus vates sum, aut hoc exemplo aliquos in viam revocabis. Intelligo enim te sortem casumque studiorum nostrorum communiter mecum dolere, quae cum nuper caput sustulissent frigere rursus incipiant, Verum nescis tu eam esse optimarum rerum conditionem ut conservari nisi summa cura pertinacique labore non queant? Nam qui prophanas literas fastidiunt, mihi crede, de Theologicis nihilo melius sentiunt, tantum hunc titulum ignaviae suae praetexunt[.] Nobis adnitendum est qui elegantiora studia probamus ut imperitam rerum Iuventutem excitemus, monstremusque optima[.] Id cum sedulo ago tum nuper oratiunculam habui hoc argumento, quam ubi vacarit locupletare auctiorem edemus, ut istos [Greek:] pseudotheologous [roman:] uramus, Bone deus quam praepostere Theologicantur qui solo rerum bonarum contemptu sapere videri volunt[.] Quid hic error aliud quam novam Sophisticen magisque illa priore et stultam et impiam pariet? Hic te mi Eobane declara [Greek:] basilea [roman:] esse, et Mydis istis praecipe [Greek:] krommua esthiein[.] [roman:] Nos minime segnes milites officium faciemus,
      Vale,
      Dolet quibus in Petreium non licuit satis officiosis esse, Nam Crotum (ut spero) totum habebimus,
      Vvittembergae [Vvittemberge 1523],
 
 
PHILIPPUS MELANCHTHON EOBAno Hesso Poetae [Poete 1523] [Greek:] kai mousôn archêgetêi [roman:] fratri suo charissimo

S. De Heroidibus tuis nichil est quod sis sollicitus Nam efficiam ut aut hic aut ad Rhenum cudantur: Nam Lottheranis quibusdam praelis ocium erit Post absolutam [Greek:] hermêneian



[A4r]

[roman:] novi testamenti. Macte animi istius incumbe operi, et ostende et Germaniae deos esse, vidi nuper Silesii Ursini Epigrammatum libros. Sed nescio qui fit ut nos tua magis delectent [delectant 1523] Quanquam videor mihi iudicio tua probare. Nimis verum est quod scribis negligi Poeticen a iuventute, et aut me omnia fallunt, aut praesagit hoc imminentem literarum ruinam ut habituri simus indoctiorem posteritatem quam fuere illa Scotorum et Anglorum saecula. Satis constat collapsa Poetice Rhomae inclinatam esse eloquentiam. Graecia quoad literas habuit excellentes [excellentis 1523] Poetas aluit, equidem assiduo in Scholis declamo hoc argumenti, alumnam eloquentiae Poeticen esse, et penu omnis sincerae eruditionis, Certe quos privatim doceo adhortor sedulo ad faciendos versiculos, neque id simpliciter, sed et praeludo nonnunquam quanquam malus Poeta. Mitto collationem Menelai et Ulyssis ex Homeri Iliade, perversam fortasse, sed versam tamen, utinam idem argumenti ludas tu quoque, nam hic multi sunt sequti, fecimus idem in plerisque Homericis concionibus. Secundum Iliados totum convertemus si quid ocii contigerit. Nam quo ad in hoc populo aliqua vocis nostrae authoritas erit nemo contemnet poeticen[.] Martinum opinor ad te scripturum, amat is unice ingenium tuum, dignus vir vel propter candorem et vere Christianam simplicitatem quem vicissim complectare, Ioachimus adhuc laborat sed remissius, spero Deum optimum maximum donaturum eum precibus suorum
      Vale mi Iucundissime Eobane[.] Petreium. Cordum, et universum gregem amicorum amanter ex me salutabis
      Vvittenbergae.



[A4v]

 
PETRUS MOSELLANUS EOBANO Hesso Poetae venae plane foelicissimae [foelicis. 1523] Suo.

S. Agnosco suavissime Hesse animi tui sincerum erga me studium facile per hoc, quod cum honoribus meis, tum prospera nostra valetudine eque ac tuis maximis bonis gaudere videris, sed utinam quam est gratulatio haec tua amica tam esset quoque vera, equidem honorem nihil moror, onus autem vel ipsa (quod aiunt) Aethna gravius humeris meis sustineo[.] Porro valetudo sic est affecta, ut a febrili ardore, vel Stromero meo iudice, parum absit, atque adeo hoc est illud morbi genus quod me, iam annus est, istic decumbentem in iecoris inflammationem coniecit. Spero tamen fore ut mitius nunc hic, quam tum istic, malo hoc defungar. Quo minus miraberis si et rarius ad vos scribimus, et hoc tempore non modo nihil parimus sed ne parturimus quidem[.] Vos vero nobis foecundiores qui scitum adeo argutissimorum [Greek:] epigrammatôn [roman:] partum adversus Leunculum istum baubantem aedidistis, mire vero Petrei Aperbacchi nostri epistola libello praefixa oblectavit sicut eiusmodi rerum studiosos omnes, meipsum in primis, ut inter legendum sepe mecum illud [Greek:] ballí outôs [roman:] occinerem, Et tu nobis, ceu rem novam, scribis istic procedere et florere recta studia, quasi non ipsi hoc coniecturis assequi possimus, fieri non posse quin ubi tot sint excellentes viri qui semina spargant, et optimarum rerum seges paulatim succrescat, etiam si ineptissimum illud genus hominum barbari nusquam non velut erucae obrepentes teneram adhuc literarum sementem si non corrumpunt, contaminant tamen. Quod autem fortunam accusas quae Mosellanum vobis inviderit vide ne illa ingratitudinis remuneretur te, qui tot honestissimis pariter et doctissimis viris Lango, Iona, Petreio, Dracone, Ioachimo atque aliis multis non contentus suspires hunc homuntionem qui praeter utriusque literaturae puerilem



[B1r]

quandam peritiam plane habeat nihil, dicam ingenue quod sentio sincerissime Eobane, Miror multos alioqui oculatissimos viros egregie doctos adeo [vel] coecutire in meis expendendis, vel mei amore labi, ut me aliquid esse putent. Nam ipse qui me odisse nec debeo nec possum, praeter honestarum rerum studium, idque mediocre, plane nihil agnosco tale quale vos et multi alii mihi tribuitis[.] Atque utinam quam mihi non sordet Erphurdia tam ipse essem dignus quem Schola tam insignis desideraret. Siquidem quod ad hunc animum attinet nusquam vivere amem, nusquam obirem libentius, quam apud eiusmodi sodales qui simul sint et integerrimi et iucundissimi[.] Sed occasio illa hactenus occipitium nobis obvertere pergit,
      Petreium nostrum resalutato et ut se studiis optimis adserat hortator. Indignum enim est foelicissimum hominis ingenium in leviculis rebus occupatum sterilescere, Scripsi haec sub coenulam quam Cordo hospiti nostro parabam
      Bene Vale et .D. Ludovicum Vicedominum ex me reverenter saluta. Item Doctorem Henricum Aperbacchum industrium corporis mei curatorem
      Lypsiae Nonis Augusti. M. D. XX.

 
IUDOCUS IONAS EOBANO HESSO Poetae
amico haud secus atque fratri Charissimo Suo.

S. Commigravi nunc Eobane mi charissime cum rebus meis omnibus Vvittembergam, In parvo oppidulo inveni incredibiles literarum et omnium bonarum rerum divitias, et certe sic res est, prae isto ardore studiorum Gymnasium Erphurdiense friget, friget autem maxime illorum culpa, qui quod assequi se posse desperant studiorum genus omne damnant[.] Questus est mihi nuper per epistolam Forchemius de Theologis quibusdam vestratibus quam secum, aspiraturo alias ad titulos Theologicos, tyrannice agant, Quid isti facturi



[B1v]

essent si in rebus magnis nocere possent, qui in tantillis nugis pileolo illo, et infulis magistralibus sic ingenia sua mala minime celant, Iuva Forchemium si potes, nam probe nosti quam sit tum de literis tum de literatis omnibus bene meritus[.] Carmen ad Lucam pictorem expecto, plura iam scribere vetuit aurigae festinatio, cui alioqui plures erant dandae[.] Saluta Draconem et amicos reliquos omnes.
      Vale in Christo charissime mi Hesse,
      Vvittembergae postridie Iacobi. M. D. XXI.
 

 
IOANNES DRACO CAROLOSTAdius Eobano Hesso Poetae
fratri suo omnium charissimo.

S.  Si neminem puto miserius institutum quam me (nil enim praeter barbariem imbibi), et quoniam flos ingenii atque aetatis a barbaris decerptus est, et idcirco vereor idem, ne non solum iis qui nunc sunt Iuvenes, veniat usu, Verum etiam qui futuri sunt, Si quidem non multa fortasse (Quid enim possem?) At tamen quae possum facere cogito quo fortiter, et tanquam extenso brachio decertemus, expurgemus, profligemus barbariem, ne dum isti coeci sunt, nos quoque



[B2r]

qui musas colimus politiores, nil vidisse aut certe (quod turpissimum puto) dormisse videamur. Itaque demus quaeso operam ita foeliciter studiis reflorescentibus, ne nil tam huic saeculo quam nosmetipsi defuisse putemur: veteremque exercitiorum usum revocemus, atque rem literariam dum vivimus (frementibus licet barbaris) adiuvemus, docendo, agendo, declamando, Quid porro magni consequetur in literis, qui fugitat labores? et si tali primum in minores animo simus, Qua de re aut [et 1523] coram latius colloquemur, aut agamus (si mavis) per epistolas, quas, quia ingenium tuum humanitatemque exosculor, divinitus a te scribi puto,
      Ecce autem Iuvenes quidam, quod paulo tardius ad Studia meliora ventum est, sic exerceri (si voles) te praeside gaudemus, ut si quid neglectum sit iniuria temporum: Id diligentia exercitationeque sarciatur. Equidem coepi mirabiliter cupere, videlicet recitare cum quibusdam idoneis Ciceronis oratorem, Cuius si priorem saltem librum rite (Quid autem tentare nocebit?) num putas divites in re latina, (Sic enim nobis blandiri interdum solemus) fieremus? Quid tibi videtur? ego vero permagni et plurimorum interesse putarem. Ad haec quid putas et ori et memoriae conduceret? quae duo nisi diligentius expolieris, non video quid inter nos et barbaros intersit. Sed da te mihi in hoc, adhibendumque censeo Capelium ad istiusmodi ludos quasi sculptum, Anthonium Nigrum satis aptum reor qui (ut Capelius Scaevolam) Anthonii partes tuebitur disertissime, ego autem quia in barbaros mire ardeo, Crassus esse valde gestio, ducamque mecum et Chunradum Foelicem nedum patronum sed fratrem meum, nec Lutheri nostri solum, Verum omnium doctorum, inprimisque Eobani Hessi Poetarum regis amantissimum: ut Sulpicium induat, quanquam dudum ille Ionae instar A Iureconsultis ad Erasmicos desciverit, Tum si qui deerunt, nos item videbimus, tu solum ut praesis ac moderere,
      Atqui rem (ais) difficilem, Quid? nisi enim difficilis esset nec recitaremus, et utilitas parva esset,



[B2v]

Tu vero nisi ardentissimo ad omnia summa ingenio planeque regio esses, non equidem scriberem haec, verererque ne derideres, scire igitur aveo et quid sentias et quando palestram quoque declamatoriam illam exaedifices, nam expectatione totus pendeo,
      De studiis vero publicis, age te virum praestes, nec obsecro patiamur ita barbariem revirescere, quin occidamus, opprimamus, extirpemus contortula Sophismata, ridiculas quaestiunculas, defendamus bonas literas literatosque vice capitis, Cognoscamus saeculum hoc nostrum certe plus quam aureum, intueamur tamen miseriam eorum qui Musas contemnunt (ut ait Cicero) mansuetiores, sed iccirco, ut infantes mutique sint, quam porro parum sciunt? quam loquuntur inepte? quam sentiunt humiliter? quam intelligunt nihil? quam nihil nisi tituli? etenim hoc me cruciat maxime, quod nemo doctus apud istos Simios in precio est, et tamen istos si velut soles ademeris quantae [quante 1523] tenebrae? quae caligo? quanta obscuritas? Quid nisi hara quaedam [quedam 1523] erit plenissima impudentissimorum idiotarum? an tandem quia tantos viros oderunt non ideo sint maximis honoribus dignissimi? Ergo tum demum sperent sese tranquillam pacatamque scholam habituros si politissimos quosque maxime amaverint, foverint, iuverint, nam quis non oderit barbarum? Quis non veneretur eloquentem? quanquam sane deplorandos potius dicerem quam contemnendos, quod hoc uno insigniter miseri sunt, quod non intelligunt sese miseros. Ego autem gratias ago Christo quod sitim infudit aliquam pectori meo incredibilem humaniorum studiorum, siquidem nil florentius, pulchrius, delectabilius, quibus nimirum ad literas divinas fingimur, quas qui nescit, perit, qui sine politioribus attrectat, conspurcat, violat, contaminat,
      Vide nunc inter quos versemur, et nisi dies noctesque cogitarimus, ut rem literariam velut erigamus, quantum ingeniorum periculum, miseria turpitudoque oritura sit studiis communibus, porro si contemptus eloquentiae primum



[B3r]

insciciae symbolum [est], et sine linguarum peritia in primisque grecae et latinae doctus esse potest nemo, et Divinus Lutherus centies nuper malle se trucidari dixit, quam semel veritatem reticere. Quis sileat tandem? Quis non omni (quod aiunt) taelo nervisque insectetur barbaros? praesertim si tota vita nil aliud agunt quam occidunt ingenia, quippe qui praepostere instituit alterum, occidit, Et equidem modestia rem tentandam putarem nisi nihil prorsus facerent, nisi vexes, agites, atque etiam irrideas, Coeterum ut hypocritae Christum, sic isti doctiores audire nolunt, quinimo ut isti in hominum traditiunculas, ita nostri in obsoletissima (nescio quae dicam) Statuta coniurarunt [coniurararunt 1523],
      sumamus et nos animum Invicte Rex provinciamque literas bonas tanquam Evangelium Christi defendendi, non odio quidem peccati (sint quippe indigni etiam odio) sed amore (inquam) ingeniorum tam praesentium quam futurorum, nec eos solum, qui nunc sunt curemus homines, sed eos etiam, qui futuri sunt, servemusque hanc ceu legem (non enim liceat a Christi decretis vel latum unguem deflectere)[.] quidquid prodesse pietati, literis, ingeniis, posteris videbitur, id toto (quod dicitur) pectore audeamus, curantes eorum qui contra stent, neminem. Quid ita? quia si concordia sit, aspirat Christus etiam
      O nos miseros qui barbaros tam diu passi sumus, O concordiam sine qua nil magni geri potest, Ego igitur strennue mea omnia polliceor, meque pro salute ingeniorum (si necesse Hesse sit) devoveo, quem enim non miseresceret istius divini partus Musarum id est tot animorum in studiis barbaris pereuntium? Me nullius vero tam paenitet quam vitae ante actae, in iisque literis consumptae quae mortem ingeniis afferunt sempiternam. Quid? an quia ego sic neglectus sum in pueris, paterer tandem et caeteros pari morbo interire? an quos servare possumus corrumpi sinemus? Quamobrem non te solum Hesse, sed simul omnes vos, qui literis, ingeniis, virtute polletis appello, ne committamus videlicet ut posteri



[B3v]

de nobis queri possint id, quod nos de superioribus queri iustissime possumus, Nec porro est, quod quisquam dicat, (Scio enim ut tirannis nil suspectius bonorum concordia ita istos rumpi solere quoties viderint nos consentire)[.] Hanc sententiam esse volunt perturbatricem ordinis literarii, Semperque antea fuisse optimis moribus Iuventutem praeditam, nunc autem cum literae emerserint esse corruptissimis cumque graecis literis (ut Cato Rhomanus ille dixisse fertur) importatos esse, graecos mores, Atqui quoniam barbari invidi sunt, non possunt bene loqui, quia indocti sunt, bene de studiis iudicare non norunt, Finem faciam igitur, teque satis diu rogo tacitum putes, aliquandoque scribendum [et] loquendum [esse], quod quanquam vel solus facias, ut perpetuo tamen agas etiam atque etiam obtestor,
      Nunc reliqua. De Luthero divine scio te iudicare, etenim [& enim 1523] nunc et vidimus et audivimus quantus vir sit, quanquam totus pendeat e coelo, num cecineris igitur aliquid[?] videbo tametsi Hessum ad scribendum incitare, quid aliud quam currentem ut dicitur? Fac [At 1520] tamen ut Lutheromastyges cernant liquidius, quem oderint, ac bis miseri fiant, Qui sanctum Lutherum insectantur, dum a te quoque viderint celebrari. Quid autem novi? Vellem Hesse charissime scires quas iste (inquam) omnis literaturae et verae pietatis hostis tragoedias moveat, Nos vero ut credimus cum Luthero in Christum sic non metuimus Epicurum illum. Quid multis? Quid heri passus sim contumeliae, malo te ex Croto omnium virorum candidissimo cognoscere, illud video, nullos longius a vera pietate abesse quam eos qui capita (Si diis placet) religionis videri gaudent, Charitas in sacerdotibus refrixit, contemnuntur bonae literae, negligitur divina scriptura. Qui profitetur Christum hac tempestate hereticus dicitur. Sic divus Martinus, sic ego, quia cum illo equitavimus, et tu es Hesse, secundum Epicurum nostrum,
      Atque quoniam Christus arundinem comminutam non defregit, nec linum fumigans restinxit antequam adduceret ad victoriam iudicium, ut ait Esaias, Quid nos miseri iudicamus ante tempus? Quid



[B4r]

audimus [audemus 1523] omnium literarum ac solidae [solide 1523] pietatis expertes [expetes 1523]? Cur tantum tribuimus mortuis ceremoniis? Cur longe plus credimus in Leonem Maximum quam Christum? Cur bullis plus quam veritati? Quid iniquissimo iuri magis quam verbo dei vivi? Cur tam coeci sumus? Ergo magnus ego inscitiae et fictae pietatis hostis fio, nilque omittam (credes michi) in omni vita quod ullo modo et ad literarum augmentum meliorum, eversionemque fucatae religionis pertinere videatur, Idemque a te Hesse doctissime non solum requiro, verumetiam (quia potens es doctrinis, ingenio, literis) exigo, atque quid omnibus de rebus iis sentias, ex te scire cupio,
      Vale,
      Ex Candida Rota. M. D. XXi
 

 
IOANNES DRACO EOBANO HESSO amico dulcissimo suo.

S. Non sum tui oblitus doctissime Hesse, sed gestio (crede mihi) te quoque videre et visere, Sed quid obsecro, me absente, barbari? quid moliuntur? Dii semel omnes hostes humaniorum literarum perdant, O Hesse quid agitur cum literis? novo consilio opus est, quo nos (sed concordes simus oportet) tot velut serpentes, id est, latrones ingeniorum enecemus, et oro, per musas cogitemus quo scilicet non pudeat olim nos vixisse[.] Etenim si tam concordes essent docti quam sunt miserrimi barbari non esset quod laboraremus, Ego profecto vellem essemus semel una ut de communi causa literarum ageremus, Nescio quid mali bonis literis impendere video, et moleste fero, sed viderint hostes illi studiorum[.] Ego et tu et caeteri qui amant Musas politiores adhuc, imo semper, una erimus, et sive hodie tu voles sive cras quocunque vis, modo ad aliquem e nostris, advolo
      Vale et crede te mihi nunquam nec excidisse nec posse excidere
      Erphurdiae: M. D. XXI.



[B4v]

 
EOBANI HESSI DE CONTEMPTU
Studiorum Querela.

Si quibus Ingenuae demersae fluctibus artes
      Bonaeque prorsus occidere litterae
Si qua fuit Studiis clades invecta, vel unquam
      In arce honorum constitere Barbari
Haec ego praecipue priscis conferre ruinis
      Nihil verebor execranda tempora
Quae Studiis adimunt pietatis imagine quicquid
      Honoris ante, quicquid et laudis fuit
Namque renascentem fidei, bona nuncia, cultum
      Dum susque deque spargimus boni et mali
Dumque redit populis pietas Duce vera Luthero
      Sibique notam quisque ducit Improbus
Ut fit sepe, bonos inter mala nomina surgunt
      Levi atque inani gloriae vacantia
Ut sapere ad populum videantur scilicet audent
      Quae nesciere fortiter contemnere
Plurimaque indoctae iactant convicia plebi
      In litteras et artium summum decus
Atque ita persuadent, Quis enim miretur? avaris
      Tumultuum, suaque sponte ad hoc malum
Propensis animis, atque in sua damna paratis
      Et hinc ruina tristis occidentium



[C1r]

Hinc illi studiorum hostes, Ignava hominum fex
      Iniqua semper eruditioribus
Nam quia desperant ista unica vota bonorum
      Calumniantur, execrantur, improbant
Ad sacra linguarum dotes prodesse negantes
      Satis superque posse barbaros loqui
Insita Teuthonicae divum mysteria linguae
      Latina, Graeca, nil referre utrum scias
Quis neget esse rudi populo satis ista tenere
      Profata Christiana quamvis barbare
At quibus incubuit populum labor illa docere [doceri 1523]
      Vel haec vel illa causa non tuebitur
Quo minus ingenii cultum, linguaeque nitorem
      Nec unius nec insuavis exigam
Eloquio infantum ditat sapientia linguas
      Quis hoc negarit esse verius nihil
Munere coelesti sed enim datur esse disertis
      Ad hoc paratis non inertibus viris
Linguarum superet iam nulla peritia, cessent
      Iam litterae artium bonarum vindices
Quis dabit ut maneat nostros ea cura nepotes
      Ut hoc agant, et hoc sequantur posteri
Quod proavi nobis, nos inde relinquimus illis
      Mores honestis cognitos ab artibus
Quin video, et certa video ratione, futurum



[C1v]

      Ut occidant et opprimantur omnia
Omnia quae studiis aliquem peperere decorem
      Quibusque vera vita constitit probe
Nam semel ereptas populi malus error habenas
      Ut occuparit, ecquis auferet malis?
Quandoquidem studiis genus haud infestius ullum est
      Quam qui fere distant ab his longissime
Horum stulticiam fovet indulgentia, quorum
      Placere vulgo cura sola et unica est
Quos levis ambitio, quos gloria vana comedit
      Quos movit aura blandientis gratiae
Heu pudet, et verum est, sunt qui sub imagine veri
      Amoliuntur vera, falsa seminant
Turpiter audentes studia exprobrare Iuventae
      Honesta digna Christianis omnibus
Quis sine sacra situ moerent obducta perhenni
      Silentque cassa lumine eloquentiae
Quod si desierit sacra illustrare, profecto
      Latebit ipsa concidetque veritas
Atque ita cum studiis terras neglecta relinquet
      Stare impotens ni sustinerent litterae,
Tempora quam metuo reditura in nostra Scotorum
      Inertiumque barbarorum Saecula
Quandoquidem indoctis permittitur esse, quod audent
      Humaniorum litterarum osoribus



[C2r]

Spes tamen est illis ducibus reditura bonarum
      Colenda regna, sceptra, lumen artium
Nempe illis ducibus quibus isti nuper abusi
      Fere negatas perdidere litteras
Quare age divinis studiis addicta iuventus
      Prophana ne relinque, neve spreveris
Haec tibi ad ista viam facient, qua scilicet ire
      Si forte non timebis, ibis optime
At tu parce odiis, et quae [que 1523] tibi deesse dolebas
      Nobis faveto gloriose Zoile
Meque fer haec proprio studiorum nomine questum
      Si pergis haud queremur armati, cave
 
 

AD MAGNIFICUM SENATUM ER-
phurdiensem pro instauratione collapsae
Scholae studiorum Eobani Hessi
Adhortatio,

Sepe graves dubiis nutarunt casibus urbes
      Quassataeque domus, nec cecidere tamen
Languida sepe suae rediere in corpora vires
      Sepe salus praeter spem recidiva venit
Quod si tam libeat, quam possumus, ista probare
      Quem dabis exemplis nostra Thalia modum?
Quidve peregrinis cumulare domestica prodest?
      Nulla magis laeso quam sua plaga dolet



[C2v]

Ipsa suas et regna vices et tempora mutant
      Quis vetet hac urbes conditione trahi?
Rebus in humanis ludit, lascivit, et errat
      Nixa volubilibus lubrica Diva rotis
Atque ita nobiscum vires experta potentes
      Qua modo spirabat blandior aura fuit,
Inclyta iam nimiis Erphurdia fracta procellis
      Sorte videbatur commodiore frui
Iam velut optatum spectabat naufraga portum
      Innumerabilibus fluctibus icta ratis
Horridus incubuit Boreas, et nubilus [nubibus 1523] Auster
      Tempestas subitam condidit atra diem
Parce tamen dubiis involvere vera, tuoque
      Quae canis Uranie carmina, more cane
Vos quibus est commissa salus et cura regendae
      Huius ut emineant, quam loquor, Urbis opes
Consiliis quorum veterem Respublica casum
      Sarcit, et utilibus damna priora levat
Conscriptique patres, lectique, sacerque Senatus
      Res mihi vobiscum est, vos mea verba petunt
Debuit hoc etiam vestris accedere fatis
      Huius ut occideret maximus urbis honor?
Ut velut e manibus maiorum tradita, vobis
      Eriperent aliae commoda vestra manus,
Ut quam tot, proavi voluerunt dotibus auctam



[C3r]

      Vos maneant vestrae damna pudenda scholae
Qua quantum multis Erphurdia floreat annis
      Utraque iam phoebi Regia scire potest
Quae nunc aegra suae florem cecidisse Iuventae
      Moeret honoratum pulvere sparsa caput
Quippe iacent studia, ingeniis laus omnis adempta est
      Non est ingenuis artibus ullus honor
Sed velut indoctae sint facta opprobria plebi
      Dicuntur sacris esse venena libris
Atque adeo nusquam magis haec sentina malorum
      Non alibi pestis foedius ista furit
Non sat erat veteres rerum vidisse ruinas
      Non tanquam patriae composuisse rogum
Non satis extinctae cineres legisse, novamque
      Ceu de relliquiis constituisse suis
Hoc nisi triste malum vos invasisset, et omni
      Parte laborantes depopulasset opes
Qua tamen haec culpa, quorumque venire querendum est
      Quae mala nunc vestri causa doloris erant
Non mala vis hominum, non vestra incuria patres
      Non aliqua coelum pestilitate nocens
Non neglectus honor studiorum, aut improbus ordo
      Vis alia accepti vulneris author erat
Nuper ut adseruit Christo sua signa Lutherus
      Rhomanique tulit frivola regna patris



[C3v]

Iamque satis populum multi doctique docerent
      Quorum clara patent nomina mille locis
Irrepsere novis studiorum fraudibus hostes
      Turba satis ficta simplicitate potens
Qui quoniam studiis nihil insumpsere laboris
      Nec nisi barbarica garrulitate valent
Hactenus abiecti, miserum et sine nomine vulgus
      Inscitiae in poenam delituere suae
Nunc quaerendi aliquos, ceu nacti tempus, honores
      Artibus indicunt bella nefanda bonis
Invenere etiam qui non modo cepta probarent
      Verum etiam auxiliis prosequerentur opus
Nam quis non videat studiis, eademque professis
      Maxima pars populi quam sit amica parum
Opportuna malis ergo ignorantia vulgi
      Huic fomenta igni materiamque dedit
Qui quia tam late est in proxima quaeque vagatus
      Non facile extingui qualibet arte potest
Vestro opus auxilio, vobis ea cura relicta est
      Sitque utinam, certe debuit esse, patres,
Aspicite ut iaceant istae sine honoribus artes
      Maxima quae vobis gloria nuper erant
Ut taceam nostrae quantas invexerit Urbi
      Divitias, huius prodiga fama Scholae
Hoc dicam, vos nulla magis commertia rerum



[C4r]

      Gentibus externis conciliasse liquet
Vera magis Pythii non sunt oracula phoebi
      Quam mea vix aliquam verba habitura fidem
Quam late, quam longa patet Germania, nusquam
      Fama obscura Scholae nominis huius erat
Namque omni circum confluxit ab orbe Iuventus
      Ceu data pacificae pignora amicitiae
Quae cum divitias multos huc usque per annos
      Intulerit multas, extulit inde nihil
Permutatio opum cives exhaurit et urbem
      Sepeque res vanis mercibus empta perit
Haec minime fallunt, haec certa negocia cives
      Pauperie, nullo foenore facta, levant
Adde quod a studiis Respublica floret, at illis
      Si careat, verum non habet illa decus
Quae nunc vana animos dementia fregit, ut essent
      Quorundam fallax qui sequerentur iter[?]
Inde quid? Invidiae, fraudes, discordia, sectae
      Falsaque libertas, et simulata fides,
Multa referre piget, puduit quoque talia, verum
      Me studiorum isthaec scribere iussit amor
Nec voluit pius ista seri documenta Lutherus
      Sed quid agat? pondus grandius ille tulit
Non potuit levibus leges praescribere linguis
      Quae gravibus propria sponte venire solent



[C4v]

Illum aliis curis exercuit area Christi
      Horrea multiplici dum sacra messe gravant [gravat 1523]
Vester hic ergo labor, vestrum hoc opus, Urbis honorem
      Quam colitis prompta restituisse manu
Quod facile est studiis ab iniqua clade redemptis
      Reddere, praedones quod rapuere decus
Ergo agite adscriptique patres et lecte Senatus
      Vestrae convulsas adserite urbis opes
Reddite quem studiis ferus abstulit hostis honorem
      Reddite labentis prodita regna Scholae
Inter tot pudeat probra et haec ludibria passos
      Quae vix simplicitas debuit ulla pati
Errorum [Errorem 1523] populi pudeat, fraudisque malorum
      Sit satis armatas non habuisse manus
Sit satis ista palam scelerum licuisse ministris
      Iam libeat nugis imposuisse modum
Et quod oves decuit pro munere sanguinis emptas
      Ex omni urgentes parte cavete lupos
Neu populi sanctos incauta licentia mores
      Exuat, et falso libera, peius amet,
Inclyta neve Scholae pereuntis gloria cesset
      Hic ego per superos vos monuisse velim
Quoque modo id fiat non est grave dicere, verum
      Velle satis magni ponderis instar habet
Velle prius liqueat, tum qua ratione resurgat



[C5r]

      In promptu est miserae dicere fama scholae
Vester honos agitur, vestrum decus, omnia vobis
      Scribimus haec, vobis consilia ista damus
Ipse licet vestrae sim vix quota portio plebis
      Ferre aliquid poterit pars quota forsan opis
Consilia exiguae modo ne contemnite Musae
      Sepe etiam magnos parva iuvare solent,
Quod si forte Scholae sortem casumque doletis
      Hanc velut e tenebris vos revocasse canam
Vivite concordes in tanta negocia nati
      Et patriae meritis talibus este patres.
 

 
AD IUDOCUM IONAM DE CASU
studiorum Ode. E. H.

Iona bonorum gloria nominum
Decusque nostrum, cui deus obtulit
      Florem Iuventae possidentis
            Omnia quae faciant beatum
Vidi et relegi qualia scripseris
Scholae occidentis quam doleas vicem
      Sic heu petitae barbarorum
            Morsibus, invidia, veneno
Cladem ruina non satiabilem
Ulloque vinci milite nesciam
      Amice deploras fideli



[C5v]

            Pectore, conquererisque iuste
Ut ille rapta coniuge Thracius
Lyrae Magister, flebilibus modis
      Frustra recantatos amores
            Dite preces fugiente, luxit
Haec certa lex, et dura necessitas
Quamvis iniqua est, Sed tamen accidit
      Ut pessimi semper bonorum
            Nominibus studeant nocere
An forte nescis hanc miserabilem
Cladem bonorum? nunquid et antea
      Expertus insanum furorem
            Prodigia ista cruenta rides?
Quando sibi ipsis carnificina sunt
Se praeter ipsos non aliquem praemunt
      Ceu plena flammarum procellis
            Pallida Vesuvii vorago
Aut Aethna, tristis Regia fulminum
Ipsam suis se conficit ignibus
      Quos nullus extinguat refuso
            Iuppiter Oceano per Orbem.
Sinamus istos desipere, et suis
Perire flammis, Nos fatuas aves
      Linguas moventes rideamus
            progeniti meliore fato



[C6r]

 
Eiusdem ad humaniores literas Adhortatio

Quo vana tandem mollium dicta aurium?
Quid usque nugas tam probare rancidas,
Modumne tandem barbaris ineptiis
Et improbum domabimus cupidinem?
Nam quid repertis frugibus glandem sequi
Uvisque, praestat Acheloa amare cornua
Dulces Ephebi dum Iuventa florida est
Dum vernat aetas, et viret pubes calor
Multum interest quam quisque sectetur viam
Qualem senecta vel probet vel non probet
Sed heu Deorum quae sit inclementia
Mala approbamus [opprobamus 1523], improbamus optima
 
 
 

Last modified: April 18, 2017