Encomium Nuptiale divo Sigismundo Regi Poloniae Scriptum. Anno Christiani calculi M.D.XII. Magistri Eobani Hessi diligentia.

Cracow: Johannes Haller, 1512

4o: 6 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 2, Journeyman Years, 15091514 = Renaissance Text Series 20, Medieval and Renaissance Texts and Studies 333, ed. Harry Vredeveld (Tempe, 2008), pp. 137, 43950.



[1r]

Encomium Nuptiale divo Sigismundo Regi Poloniae Scriptum. Anno Christiani calculi M.D.XII. Magistri Eobani Hessi diligentia.


Ad Librum.

Scripte liber gelida: gelida placiture sub arcto
      Non poteras titulo candidiore legi
Si tamen et celebri te miserit Istula Rheno
      Ista: sed ex nostro pectore verba refer
Parte meis nulla quod par sum fratribus: haec est
      Causa: fere nullo tempore scriptus eram.



[1v]

Serenissimo Potentissimoque principi Sigismundo Regi Poloniae. Magno duci Lithuaniae Russiae Prussiaeque domino et heredi. Domino suo clementissimo Eobanus Hessus S. D.

PApinium Statium imitatus Serenissime Rex Sigismunde: scripsi Encomium potius quam Epithalamium nuptiarum tuarum: Sed bone deus quam precipitanter absolutum? Quod non tam subito mihi (ut ait ille) calore effluxerat: quam mandato et authoritate principis mei Iobi Pomesaniensis presulis (viri profecto tuae celsitudinis et gloriae studiosissimi amantissimique) quasi invita (ut aiunt) Minerva deductum. Qui etiamnum cum tantam tamque pene incredibilem tuae Maiestatis in peragendis istis nuptiarum tuarum cerimoniis magnificentiam liberalitatemque animadvertisset: dignam putavit quae et litteratioribus litteris commendaretur: et poaetico stilo futurae posteritati transmissa aeternitati consecraretur. Quod ubi per me fieri posse confideret: hanc serenitatis tuae nuptiarum scribendarum provinciam ingeniolo meo ad id negocii iamdudum impense aspiranti demandavit. Quo et tuae gloriosae celsitudini de tam splendido apparatu princeps ille gratificaretur: aliisque quibusdam de sua quantulacunque liberalitate supra modum gloriosis nauseam iniiceret: ut indulgentissimae tuae magnificentiae testimonium velut exemplar quoddam intuentes suae eos angustiae cum tua amplitudine collatae poeniteat. Et profecto quis te principum magnificentior? Quis opibus splendidior? Quis cultu lautior? Quis regno latior? Quis armis potentior? Certe nemo: nisi ad universitatem quandam et collegium Christianae communitatis respicias. Qui vero in tuenda orthodoxae fidei religione te uno sit occupatior: exercitatiorque: quocunque respexeris offendes neminem. Quid enim ensis ille tuus continua infidelium caede rubens nisi pro pietate christiana: nisi pro catholica societate: tam servanda quam partim occupata redimenda: invictum sese flagrantemque: et semper expeditum ostendit? Testes sunt (etsi nollent) toties fusi Tartari: Toties strati: totque gravissimis per te antecessoresque tuos cladibus affecti Valachi: Toties fugati Moschi: Toties profligata Turcarum perfidia.
     Sed quae istuc Pallas in mentem misit tuarum virtutum excellentiam vel titulotenus attingere. Quibus pleniter exequendis non hoc quod in me est ingenii (quod sentio quam sit exiguum) sed ne illustre quidem aliquod satis sufficere quis non videat? Habes tamen inclyte rex: et meae fidelitatis: et principis mei in te pietatis et observantiae exemplum in Encomio in mediis nuptiarum tuarum celebritatibus a nobis non tam laboriose quam tumultuanter effuso magis quam excogitato. Toto enim quadriduo libellum hunc: quasi foetum immaturum: excussimus Quem et tuae Maiestati nuncupatum dedicatumque emittere: totque Aristarchis: non secus ac cupaedias quasdam exoticas: obiicere decrevimus: nihiloque sumus veriti Sperantes et libellum ipsum sub tui praeclarissimi nominis tutela a circumforaneis quibusdam criticis tutum fore. Nosque tuo patrocinio magis posse innocentiam nostram tueri. Quem si placuisse tuae celsitudini cognovero: nec operae me nec impensae poenitebit. Vale.
     Cracoviae Decimotertio Kalendas Martias. Anno Christianorum. M.D.xii.



[2r]

REgalis thalami pompam: taedasque iugales
Coniugiique datam pro conditione coronam.
Canturo non Phoebe veni. Sed numina forsan
Si licet in parvis rebus tua Christe vocare.
Et te iamdudum per mille poemata falsis
Praetulimus divis: veterumque insignia musas
Sprevimus: et Clariis nunquam innatavimus undis.
Sed neque nunc Latias refero per pascua Musas
Ut quondam: baculo pastor contentus agresti.
Pectora nec Paphia percussus arundine nitor
Concoeptum Aoniis extinguere fontibus ignem
Nulla iterum hic molli canitur mihi Flavia versu
Denique non scriptis diversa Epigrammata sylvis
Qualia florenti tot milia lusimus aevo
Quicquid id est quod prima aetas iuveniliter ausa est
Et quod adhuc teneris nondum desuescimus annis
Interea paulatim abeat: requiescite nuper
Sudantes Elegi. Dum grandia plectra moventur
Sed paucis Heroa modis referentia magnum.
      Terra Lycaoniam late protensa sub Arcton
Sarmaticae princeps operosa Polonia gentis
Immensum complexa iacet. Quam plurima circum
Bella sonant infesta cruci. Christumque perosi
Christicolis populi insultant: Quos Tartarus inter
Epoto satiatus equo: celeresque Valachi
Fortibus arma movent: diverso Marte: Polonis
Qui toties victi nondum cognoscere pacem
Aut nolunt: aut non possunt: Tam barbara gens est.
Hinc Russi vicina tenent: hinc Teutona pubes
Martia terra viris: Cerealibus inclyta pratis
Dives inexhausti pecoris: generosa metallis
Christiferae tutela Crucis. quam sepe ruentem
Restituit: stravitque armis victricibus hostem
      Hanc igitur Scythico praelatam viribus orbi
Tempore iam Caesar quo Maximus Aemilianus
Fulminat in Venetos. contra socia arma moventes
Rhomanas aquilas: et fortis lilia Galli.
Sceptriger augusta princeps in pace regebat
Flore Sigismundus Iuvenili in regna vocatus
Maximus ingenio iuvenis: Fortissimus armis
Militiae nulli veterum virtute secundus
Hannibal ingenio vincendi: Caesar in armis
Ad facta expedienda celer Pompeius alter
Consilio Fabius: Frangendos Scipio in hostes.
Denique Alexander bellis utcunque regendis



[2v]

Hiis aliae accedunt virtutes agmine facto
Continuo magnum stipantes ordine regem
Inque sacro admissae tandem omnes corde residunt
Sicut apum redolenti errans examen in Hybla
Nunc hos: nunc illos florum scrutatur odores
Pallentes violas: et purpureos hyacinthos
Atque ubi praeteriit fruticum tot milia: tandem
Invento stridens apiastri in flore resedit.
Non secus in tanti concordat pectore regis
Virtutum chorus heroidum: sed cuncta molestum est
Colligere in numeros: quando gravitate Catonem
Relligione Numam: generoso pectore: Achillem
Quando omnes veteres virtutibus omnibus aequat.
Quando omnes omni superat virtute coevos
Naturae meritis plus quam regalibus auctus
Formosus simul et sapiens: in principe rarum
Sit licet hoc: tamen hoc rarum se gaudet adeptum
Nobilis ex atavis de stirpe propaginis ortus
Caesareae: factis: titulisque insignis avorum
Quos memor ad superas evexit gloria sedes
      Talis hic et tantus: cui nec desideret addi
Gratia quicquam hominis sibi convenientis ad unguem
Talis hic et tantus: magnorum gloria regum
Heres imperii defuncto fratre relictus
In regnum (ut memini) iuvenili in flore vocatus
Iam vir inaudaces aliquatenus exuit annos
Regia iam celebs sine coniuge sceptra gerebat
Maturusque aevo: taedasque subire iugales
Dignior: et regni laturam insignia prolem
Sufficere: intereaque aliquos promittere Note: praemittere 1512 reges
Ergo ubi consilio procerum sententia stabat
Quaerere consortem thalami: sociamque coronae
Dignam cui tanto liceat convivere regi
Legitimo esse parem genialis foedere lecti
Tantaque non rudibus circumdare colla lacertis
Quae reges: quae regna timent: quae Tartarus audax
Expertus metuit tot cladibus: altaque gentes
Ad Thanaim quaecunque colunt deserta nivalem
      Illis digna tamen tandem est inventa: per omnes
Saemideum quaesita nurus: dignissima certe
Regales ire in thalamos: regalibus uti
Deliciis: quam blanda Venus: quam gratia ridens
Quam facilis rectum natura polivit ad unguem
Quam Phrygia si forte Paris vidisset in Ida
Aurea non Veneri stupefactus poma dedisset



[3r]

Quam sibi nec Iuno: nec Pallas glauca doleret
Praelatam: tantum formosior omnibus illa est.
Barbara Pannonicis de regibus aedita: quamvis
Paulatim titulos abolevit longa vetustas
Ut solet in reges etiam exercere superbum
Imperium: omnigenum rerum mutabilis ordo
Sola tamen titulos virtus: et clara meretur
Nomina: De sola potior Note: patior 1512 virtute paratur
Nobilitas. quam nulla potest abolere vetustas
Sic te digna deas Heroidas inter haberi
Nobilis ex atavis Regi transmisit habendam
Nobilior virtute parens. Quem gloria coelo
Bellica sublimem tollit: tituloque coronat
Egregio Stephanum: Quo nomine dicta corona est
      Ergo ubi iam promissa dies Foelicibus astris
Advenit: Qua Note: Quo 1512 nupta erat excipienda marito
Speratosque diu primum tactura lacertos
Hic procerum collecta cohors. Quae nuper ab omni
Confluxit parte Insignem visura triumphum
Conveniunt: nuptamque parant deducere in urbem
Regibus ut mos est. Ludum subeuntibus istum
Protinus exultant animis ingentibus. Omnes
Clamantes Hymenaea: Sonant hymenaea per urbem
Fervet hymen: hymenaea sonant: hymenaea frequentant
Qualiter umbrosis Phrygiae sub vallibus Idae Note: Ideae 1512
Intonuit celebratus hymen: Simoentis ad undam
Cum senior magnum Protheus praedixit Achillem
Formosae Thetidi: ruiturum maenia Troiae
      Fit clamor: pulsatque leves tuba ductilis auras
Tergora tensa crepant: concurritur undique ad arcem
Regalem: lectas populo impediente cohortes
Certatur quis nobilibus praestantior armis
Exeat: et reliquis preciosius induat aurum
Sicut ubi radiis nubes discussit: et imbrem
Sol pater: agminibus fervent per compita densis
Formicae: parvisque trahunt ingentia rostris
Grana: nec assiduo caedunt utcunque labori
Sarmatica haud aliter consurgit in arma iuventus
Gaudia: non luctum facientia: Qualibus aiunt
Troades abductam quondam excoepisse Lacaenam
Cum fureret Phrygios fax incensura penates
Iamque novis properata: cohors fulgebat in armis
Non qualem Rhomanus eques sub signa coegit
Sed qualem claudant vix milia multa cohortem
Qualis Dardanios exercitus ibat in hostes



[3v]

Magnanimum quoties Hector metuisset Achillem
      Ergo eques insignes auro phaleratus habenas
Egreditur tecto: et paulatim deserit arcem
Non solus patrio spectandus honore Polonus
Sed qui diverso nuper confluxit ab orbe
Regales spectator opes visurus: ut olim
Ludicra cum populo mollis spectacula Caesar
Aederet: et strata miles gestiret harena
Belliger ante alios duro ferus ense Polonus
Agmine progreditur longo sublimis et auro
Gemmifero sublimis equo: Sublimis et ostro
Qualis non Tyrias miretur purpura conchas
Cui Ruber antiquum murex concedat honorem
Talis apud nullas est magnificentia gentes
Promptior in gemmis nusquam: nec largior usus
Gemmiferas quamvis Indus despumet harenas
Et vagus undanti Pactolus fluctuet auro
Venerat et gravibus Cataphrattus Teuton in armis
Precipue armipotens quos misit Slesia tellus
Slesia confini nimium vicina Polono
Et quos laudato generosa Moravia Baccho
Magnanimi Venere duces non unus et alter
Sed plures: numerare piget: nec forte necesse est.
Pannonico pugnax venit gravis Ungarus auro
Regalem patriis nuptam comitatus ab oris
Venit et Herciniae: quondam bonus: incola Sylvae
Teutonico doctus ritu pugnare Bohemus
Oraque frigoribus rigidi squalentia Russi
Sarmaticoque ruens pannosus ab aequore Livo
Venerat et Scythica canus nive: Venit et alti
Accola Bosphoreos: et qui vada frigida potat
Undosi Tanais: iuxta Maeotin et Hebrum
Et quot preterea populos numerare molestum est
      Et iam tempus erat: vernum nix alta decorem
Abstulit: et Mariae celebrabant Februa Mystae
Iamque omnis portis exercitus ibat apertis
Ordine quo ductor turmas eduxit Achivum
Aut aliquis magnae ruiturus moenia Troiae
Cum subito ecce aderat tantum decus illud: amore
Digna tuo coniunx: te digna futura marito
Pulchra prole parens: quamvis tu dignior illa
O et Sarmatici moderator maxime Sceptri
Rex: et Christicolae fidei sanctissime tutor
Illa aderat nuribus merito praelata Polonis
Barbara non vultu: Sed nomine Barbara tantum



[4r]

Nobilium quam lecta manus stipantia circum
Agmina densabat: longisque effulsit in armis
Non secus ac Nymphae quondam sub gurgite vasto
Nudam Cyrenem: vel glaucam Cymodocaeam
Immenso circum famulantes agmine stipant
Milia sive equitum formosa Semiramis inter
Oppressam impexo capiat Babilona capillo
Quid memorem effusos in tot dispendia sumptus?
Quid gemmas? Quid tot preciosa monilia dicam?
Quid loquar in multo radiantes pectore bullas
Quos labor est numerare idem: et contendere frustra
Quid memorem auratos memoranda insignia currus?
Qualibus Andromache vecta est: et adultera coniunx
Connubium ut patriae Paris exitiale coegit
      Iam prope constiterant. Curru cum Regia virgo
Exit inaurato: Regem amplexura maritum
Virgineas ornata comas: ornata lacertos
Dii superi quales vultus? Quam candida colla?
Qualis in ore rubor? Quae fax in lumine utroque?
Certe ea quae tanti possit succendere regis
Pectora: et ardentes iaculare in viscera Flammas
Quam tener exiguo pulvis spirabat in ore?
O etiam quaerenda Iovi constanter olori
Oscula: Vel si quis superum descendit in auro
Denique talis erat: talem se laeta ferebat
Qualis Athlantiaco Pallantias exit ab astro
Cum redit: et rebus reddit lux alma colorem
Nec minus innata Rex maiestate verendus
Contra progreditur: molli quem lubrica lapsu
Esseda portabat: plenoque advexit in auro
Hic vero postquam est congressum parte ab utraque
Quam sit regali: quam pleno excoepta favore
Dicere non patitur presens angustia: Nanque
Haec res est alicui graviter dicenda Maroni
Nos humiles: puerique sumus sine numine Vates
Ne tamen incoepto properata Thalia labori
Parce: refer parvis ingentia facta Camaenis
      Affuit ante omnes lingua facundus Ulysses
Quem sacra nuper Presul Rhomanus ab urbe
Miserat: illustrem venientem in regna puellam
Excipere: et longam pro se mandare salutem
Ianitor aethereae iussit pater optimus aulae
Post quem Pannonio presul de rege legatus
Cui celebris clarum dat Vratislavia nomen
Commissam patriis nuptam comitatus ab oris



[4v]

Tertius et merito sequeris pater optime: nigra
Pallia signatus cruce candida: Presul Iobe
Inclyta cui celebres titulos Pomesania foecit
Teutonicae ductor fortissime militiai
Stipabat sponsum Venerabilis infula Regem
Pontificum chorus. ante alios qui primus habetur
Per regnum: Vir consilio maturus: et annis
Presul Iohannes. Quo principe Gnisna superba est
Aurea cui puppis signum est: Quem nulla laborum
Curarumve unquam moles ita Fregit. Ut esset
Tardus: ad utilibus firmanda negocia rebus
Publica: precipue si quid pro nomine Christi
Servando fuit audendum: Se prebet in omnes
Invictum casus. Qualem Thoronia nuper
Christicola vidit pro relligione molestum
      Qui simul accepta: dictaque salute vicissim
Sic fatur. Vultusque in se convertit: et ora
Plaudentis populi: et verbis Hymenaea vocantis
Barbara virginei flos inviolate pudoris
Pannonicas formosa nurus: interque Polonas
Magnanimo Regi quae nubere digna reperta es
Nobilis ingentem regni latura coronam
Te sibi promissam comitem: sociamque futuram
Excipit: et gaudet venisse faventibus astris
Rex populis pietate pater: Qui te sibi solam
Delegit: cui sola places: cui sola futura es
Ingredere: et fausto pede rura Polonica tange
Ingredere: adventuque tuo data sceptra secunda
Ingredere: et magno foelix coniungere regi
Iam tibi foelicem spondet Venus aurea cursum
Fervet hymen: hymenaea sonant: hymenaea frequentant
Sexus uterque tibi et vulgi promiscuus ordo
Missa bono auspicio gelidam regina sub Arcton
Et nos: et tua regna adeas pede dextra secundo
      Sic breviter fatus tacuit. Cui regia virgo
Quantum virgineus potuit pudor: annuit ultro
      Te quoque regali Ruthena Leopolis urbi
Metrarcha misit caput insignite Tiara
Sed neque Sarmaticae mihi Cancellarius aulae
Praetereundus erat: magna sed voce Mathias
Cantandus: Qui nunc Premislia templa gubernat
Quemque patrem tonsae Cracovia docta coronae
Praetulit: et sacris: rarum decus: addidit aris
Preterea Erasmus Plocensis Episcopus: omni
Laude vir insignis: Quantum se Stoica vulgo



[5r]

Laudari virtus patitur. Tuque optime doctos
Pontifices inter Ludbranti gloria: quem nunc
Dives honorata Posnania sede tuetur
Et cui clara subest Prutheno Varmia Lucae
      Musa etiam meritos presenti defer honores
Et qui preterea plures insigne ferebant
Pontificale viri: quos et numerare volebam
Ni se contemni brevitas causata fuisset
Temporaque in longum non sufficientia carmen
Claudere in occiduas properaret Lucifer undas
      Ergo ubi dicta salus utrimque: et reddita: Iamque
Duxit anhelantes prono temone iugales
Vesper in Oceanum: coelumque nigrescere coepit
Audisses sonitu terreri summa tubarum
Sydera: percussamque melos resonare sub auram
Fit reditus: stratoque iterum procaeditur ostro
Et patulas iterum longo subit ordine portas
Iam duplicata acies: ibi primum hymenaeus ad arcem
Regalem sonat exultans. Tum regia luxu
Magnifico domus instruitur: pictisque recumbunt
Nobilium pars multa thoris: pars ordine mensas
Instruit: apponuntque epulas: atque ordine longo
Plena coronato libant Carchesia Baccho
Illic multifori non unus arundine Triton
Non unus Misenus erat: sufflare monaulon
Doctus: et argutam pleno ore lacessere buxum
Non etiam unus erat cythara spectandus Iopas
Non unus faciles chordas tangebat Arion
Multus ibi aequabat multos Amphionas Orpheus
Denique Syrenum non vox erat una: sed omnes
Auditis quibus ipse ratem reflectat Ulysses
Atque ut plura brevi complectar: ibi omnibus omnis
Gratia laeticiis commixta sororibus ibat
Et tamen haec veris quasi progymnasmata ludis
Maiorem pompam: maioraque festa manebant
      Iamque polo humentes lux postera dispulit umbras
Ad sacra conveniunt rex et regina: iugalem
Iam primum in copulam coituri: hic flamen utrunque
Corripiens utraque manu. Sic maximus infit
      Quod faustum: foelixque: et vobis caedat: et orbi
Quem regitis frigente sub axe Lycaonis ursae
Vos ego coniungo: christo sponsore iugatos
Foedere legitimo mentem: duo pectora: in unam
Ite pares igitur: nec brachia vestra sequaci
Concaedant hederae: Paphiis non ora columbis



[5v]

Foecundique genus numerosa extendite prole
Et date semideos spaciosa in regna nepotes
Prolificoque thoro generosas vincite vires Note: vites 1512
Sic facilis castae faveat Lucina puellae
Nullaque sit rigido cutis exponenda Luperco
Omnes sic vobis currant foeliciter anni
Nullaque sit vestro labes obnoxia regno
      Finierat presul: facile in suffragia vulgus
Acclamat gratum sonitu testante favorem
Dii faciles coeptis faveant: nuptaeque viroque
Rex bone vive diu: longum vive optima coniunx
Tum strepitus: clamorque virum: clangorque tubarum
Exoritur: Rursusque instant nova gaudia: Rursus
Aurea regales velant aulaea diaetas
Discumbuntque altis: procerum stipante corona
Nuptaque virque thoris. Sed iam post rite peractam
Coniugiique datam pro conditione coronam
Tempus erat. Quo rex placido frueretur amatae
Virginis amplexu: In primo iam frigida cursu
Nox erat: Ut primum ad dominum deducta puella est
Regalem in thalamum: castoque oblata cubili
Regia tum incensis lucebant atria taedis
Omnia laeticiis: celebri plena omnia luxu
Nox ea reddiderat. Qua nec formosior esset
Ulla dies: licet aestivum Sol colligat ignem
Postquam est ingressum in thalamos: clausaeque negabant
Ire fores quenquam ulterius: Ibi musa pudicos
Demisit vultus: retroque ignava recessit
      Caetera quae longo dici vix carmine possent
Non uno: verum multis celebrata diebus
Gaudia Caesareo non inferiora triumpho
Ut sit robustis concursum protinus hastis
Ut cursu certatum in equis: Dicenda poaetis
Quos habet insignes Cracovia docta relinquo
Rem mihi summatim satis est tetigisse: Nec omnem
Hystoriam tantae scripsisse ab origine pompae
Vos quibus est tranquilla quies: maiorque facultas
Divitis ingenii: meliorque aspirat Apollo
Dicite quae superant nobis intacta Poaetae
Certatimque alacres regem celebrate potentem
Et nobis: si quid versu peccamus inepto
In veniam faciles ignoscite: Non ego vobis
Ista (deos testor) scripsi contrarius. At me
Hic non defuerat qui cogeret esse poetam
Qualemcunque tamen: Nec enim mihi grandia Phoebus



[6r]

Plectra movet: nec me gravitas Heroica coelo
Sublimem rapit attollens: sed parvula forsan
Connectentem Elegos commendat gratia molles
Et mihi fama etiam scriptis est parta libellis
Nostra nec exiguum Germania respuit Hessum
      Iam satis est. Hymenaee fave nuptaeque Note: nuptae 1512 viroque
Quos breviter cecini subitis utcunque Camaenis.

Nunc age qui nuper mihi Zoilus esse solebas
      Insani: Nos te novimus esse nihil.


                Conscientia mille testes.


Last modified: April 14, 2013