POETARUM OMNIUM SECULORUM LONGE PRINCIPIS HOMERI ILIAS,
HOC EST, DE REBUS AD Troiam gestis descriptio, iam recens Latino carmine reddita,
HELIO EOBANO HESSO Interprete.

Basel: Robert Winter, 1540

8o: 328 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v. A critical edition, with modernized punctuation, is to appear in: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, ed., trans., and annotated by Harry Vredeveld (Tempe: MRTS, 2004 ).





ILIADOS HOMERICAE LIBER SEPTIMUS.


HAec simul admonuit, bello fortissimus Hector
Et Paris, egressi portis, in aperta ruebant
Agmina, et intrepido repetebant praelia cursu:
Qualem saepe deus fessis immittere nautis,

Comparatio.
Longa per immensi luctantibus aequora ponti,
Aut Eurum Zephyrumve solet, qui membra laborum
Fessa levet, facilemque ferat per marmora cursum:
Tales tum Phrygibus fratres duo in arma ruentes

Hector cum
Esse videbantur. primumque ibi versus in hostem

Paride in
Fulmineo Paris ense, Menesthion excipit, ipsum

pugnam redit.
Regis Areithoi, formosae et Philomedusae
Semine progenitum, qui pulchra habitarat in Arne.
Strennuus hinc Hector gladio ferit Eioneum,
Thoracem galeamque inter mucrone recepto.
At satus Hippolocho Glaucus, Lycia agmina ducens,




[163=L2r]

Iphinoum medio in pugnae fervore peremit
Dexiaden, feriens hasta, detraxit equorum
Tergoribus, quibus insiliens insederat ille.
Sic igitur Danaos spectans dea glauca cadentes
In pugna, mox coelum et Olympia templa relinquens,

Pallas Graecis
Ilion, et sacram Troiae descendit ad urbem.

auxilio venit,
Huic, qui Pergamea pugnam spectabat ab arce,

Apollo Troianis
Quique suos cuperet pugnando vincere Troas,
Obvius e Troia descendens ibat Apollo.
Hique ubi convenere sacrae sub tegmine fagi,
Hanc prior alloquitur rex et Iove natus Apollo:
      Quid tu, inquit, Iove nata leves delapsa per auras

Apollo Palladi.
Hic ades? et quae nunc animo sententia surgit?
Quidve paras? quae magna tuo sub pectore versas?
Nunquid enim Danais cupis ut victoria cedat
Pulchra tuis, Troasque meos ut perdere possis?
Quin si me audieris, et in hoc mea sana sequaris
Consilia, iniecto dirimamus foedere bellum
Praestiterit, nec deinde hodie pugnare sinamus
Amplius hos pugnaturos post, donec ad imum
(Quando ita nunc vobis cordi est, ea cura fatigat)
Argivi proceres Neptunia Pergama vertant.
      Huic dea glauca oculos respondens talia fatur:

Pallas Apollini.
Haec eadem mihi pulchra animo sententia visa est,
Quam loqueris, coelumque ideo superosque reliqui,
Troianos Danaosque petens, bellumque revisens.
Sed qua tu ratione viros avertere bello,
Quoque modo censes haec praelia posse morari?
      Hectoris (inquit Apollo) animum, nova semper amantem,

Apollo Palladi.
Inducamus, ut Argivis ex omnibus unum
Provocet, ut secum solo in certamine solus,
Et dubium solis martem experiatur in armis.
Illius a Danai virtute et pectore moti




[164=L2v]

Magnanimo, mittant aliquem qui congrediatur
Magno Priamidae, nec sit vir inutilis armis.
      Sic ait. at Pallas Phoebi rata dicta probavit,
Atque hic Priamides Helenus, cum certa deorum
Colligeret decreta animis, adit Hectora fratrem,
Atque ait: O magni Priami clarissime fili,

Helenus Priami
Consilio pare, quod nunc tibi frater amicum

filius vates
Adfero: fac reliquos omnes consistere Troas

Hectorem
Et Danaos retro, pugnamque inhibere quietos:

alloquitur.
Tu deinde e Danais, qui se fortissima iactet
Arma movere, voca, qui se tibi conferat uni,
Et solus conferre manum sciat, audeat, optet.
Nec mortem metuas: non hic tibi debita vitae
Fata modum statuunt, crede Hector vera monenti.
Vocem ego percepi, statuentum talia divum.
Audiit haec animo exultans laetissimus Hector,
In medios vadens cuneos, media agmine Troum,
Utque retro sessum concedant innuit hasta,

Apparatur
Quam dextra tulit: ac illi data iussa capessunt.

monomachia.
Nec secus ipse suos consistere iussit Atrides,
Ordine praescripto. quae dum sic cuncta geruntur,
Pallas et arcitenens in sacrae culmina fagi
Vulturibus similes, armata utrinque sedebant

Pallas et Apollo
Agmina spectantes laeti, quae plurima ferro

fago insident.
Horrebant, clypeis, gladiis, mucronibus, hastis.
Qualis ubi ex imo Boreas ciet aequora fundo,

Comparatio.
Immensosque iacit fluctus, ferit alta procellis
Littora, et insani reclamant murmura ponti:
Tales tum Troianae acies Danaumque fuerunt.
Hector ibi in medium pulchris progressus in armis,
Utraque prospiciens, sic utraque ad agmina fatur:
      Auscultate viri Troes, Danaique superbi,

Hector Troianis ac
Quae mihi nunc animus iuvenili in pectore dictat,

Graecis.




[165=L3r]

Et proferre iubet: Nuper Saturnius icta
Foedera turbavit nobis utrisque malignus,
Ut vos aut omnes perimatis Troas, et urbem
Aequetisque solo, flammaque cremetis acerba,
Aut nos cum vestris vos manibus excindamus.
Nunc, quia vobiscum sunt praestantissima Graium
Pectora, sunt animi mavortis amore potentes,
Invictique manu proceres, nunc si quis in illis
Qui conferre manum mecum volet, audeat, optet,

Provocat
Solus cum solo procedat, legibus aequis

in singulare
Quas referam, quarum Saturnius aequus utrisque

certamen.
Testis erit. Si me ille sua confecerit hasta,
Abstuleritque animam, pulchris contentus in armis
Detractis abeat, navesque hinc portet ad altas,
Corpus inane domum reddat, cui iusta cremantes
Condentesque solo Troiani funera solvant.
Si vero (quae fata ferat mihi dexter Apollo)
Quisquis erit nostrae cadet ictus robore dextrae,
Arma tulisse satis fuerit mihi, et illa ego victor
Iusta trophaea locans, ad Apollinis atria figam,
Funeribus reddam iustis exangue cadaver:
Aut si forte volent criniti tempora Achaei,
Ad naves referant pulchras, condantque sepulchro,
Et monumenta locent longos abitura sub annos,
Hellespontiaci primam sub littoris oram,
Praeter ut haec olim qui forsan littora nautae
Transibunt, remisque legent vada caerula ponti
Spectantes tumulum, sic secum dicere possint:
      Hic situs est vir in arma potens, et maximus olim,

Epitaphium per
Quem sibi congressum occidit fortissimus Hector.

anticipationem.
Dixerit haec aliquis, mea semper gloria vivet.
Sic ait: alta viri tenuere silentia, nec quem
Detrectare pudor sinit, aut timor esse ferocem.




[166=L3v]

      Tum minor Atrides, alto suspiria ducens
Pectore, et exurgens, sic exprobravit Achivis:
      O verbis animosi altis, at pectora fracti.

Menelaus Graecis
Quis vos aut non dicat Acheidas? aut quis Achaeos

exprobrat.
Vos vocet? en quo verba, et iurgia plena minarum?

Imitatus hunc locum
O grave flagitium, grave dedecus, hocne feremus?

est qui dixit, O vere
Nemo sit e Danais tam praestans pectore, nemo

Phrygiae, neque
Tam sibi confidens, ut de tot millibus unus

enim Phryges.
Audeat Hectoreis occurrere viribus? o si
In tellurem et aquam redeatis muta sedentes
Corpora, et ignavi, timidi, sine nomine ventres:

Non est in
Ipse ego ne desim decori patriaeque meoque,

Homero ventres.
Induor arma resumpta, nec obvius ire recuso.
Cui meritam ventura ferat victoria laudem,
,,

In manibus positum est, et in aequo numine divum.
,,

      Sic ait, incusans, simul arma abiecta resumens
Induit. At Menelae tibi lux illa fuisset

Armatur Menelaus,
Ultima, sub manibus, fortique sub Hectoris hasta,

congressurus Hectori.
Robore quod valido te longe fortior esset,
Si te non Danaum tenuissent fortiter ausum
Primores, et pulchra retro tua facta tulissent:
Praecipue Atrides Agamemnon, ille furentem
Corripiens fratris dextram, compescuit iram
Ipsius, hoc sermone domans, animumque ferocem.
      Insanis Menelae, nec aut quo progrediare,

Agamemnon
Aut quod opus conere vides. quin abiice porro

Menelao.
Stultum istum fervorem animi, nec te meliori
Congredere, aut conferre stude, certaminis ergo:
Praecipue cum Priamida, quem Graia iuventus
Tota reformidat, quem bello invictus Achilles
Nonnunquam exhorrere solet, cum te sit Achilles
Fortior, et longe sumptis praestantior armis.
Nunc age te recipe, et retro concede quiescens




[167=L4r]

Cum reliquis. nos hinc aliquem, qui fortibus armis
Hectora stare queat contra, inveniemus Achivum
E numero. quamvis etenim sit strennuus Hector,
Aequo animo tamen abscedet: modo vivere detur.
Affirmare ausim, magnas diis insuper ipsis
Acturum cupide curvato poplite grates.
Sic ait, et placido persuasit pectore fratri.
(Nam bona erat, multumque decentia verba loquutus)
Hoc laeti videre tui Menelae ministri,
Armaque deponunt humeris, paulo ante resumpta.
      Tum gravis assurgens sedato pectore Nestor,
Verba facit, tali compellans voce sedentes:
      O facinus, Danai, non aequa mente ferendum.

Nestor graecos
Quantus enim luctus complebit Acheida terram,

alloquitur, et in
Quo moerore animi senior sua pectora Peleus

Hectorem incitat.
Conficiet? qui consilio bonus, imperioque
Myrmidonum regit et coetus, et sceptra gubernat,
Aeacides Peleus: a quo cum multa rogatus
De vestris genere, ac patria, patribusque fuissem,
Omnia me laetus referentem audivit, et illi
Gloria virtutis vestrae fuit una voluptas.
Idem ubi nunc fortes inter tot milia Graios
Non audere aliquem contra stare Hectora fortem
Audiet heu quales lachrymas, heu qualia ab imo
Tristia fata querens, suspiria pectore ducet?
Heu quoties indigna ferens haec facta, seniles
In coelum cum voce manus attollet, ab ipsis
Diis orans, ut se potius sub tartara mittant,
Quam sic ut videat Danaos maioribus ipsos
Degenerare suis. quod si mihi Iuppiter annos

O si praeteritos referat
Praeteritos referat, si Pallas amica iuventam

mihi Iuppiter annos
Restituat, talem faciat me magnus Apollo

Qualis eram, etc.
Qualis eram quando Pylios atque Arcadas inter
Bella gerebantur sub littore rauca sonantis




[168=L4v]

Ocyroi, quae praeter Iardanus inclyta Pheae

Longiore digressione
Labitur, et refluo circundat moenia cursu:

res suas gestas narrat.
Hic cum bella forent, atque ipse in partibus essem

qua in re decorum a
Magnus, Ereuthalion quidam fuit inclytus armis,

persona observandum
Membra deo similis praegrandia corporis alti,

est.
Arma gerens humeris, quae principis ante fuerunt
Regis Areithoi, cui vulgo nomina clavae

[Greek:] ton epiklêsin
Indiderant, quod non arcu, non ense, nec hasta,

korunêtên.
Sed clava tantum crudelia bella gerebat,
Qua sola hostiles perrumperet ille phalangas:
Ferrea namque fuit. tamen hunc et corpore tantum,
Atque armis, cum non posset virtute Lycurgus,
Arte tulit: quippe observans angusta viarum,
In quibus haud aliquis clavae foret usus, et hasta
Aggressus, medium perfodit, humique supinum
Prosternens, vitaque simul spoliavit, et armis,
Muneribus Gradivo hinc usque a Marte profectis.
Atque ea donec erat iuvenili in corpore robur,
Arma tulit, fera bella gerens, aetate Lycurgus
Deficiens: ubi consenuit, dat Ereuthalioni
Arma ferenda suo. tunc ergo arma inclyta gestans
Ibat Ereuthalion, vultuque animoque superbus,
Ante alios longe progressus, ad arma vocabat
Secum decertanda, ut quisque vel optimus esset,
Vel validae virtute potens et robore dextrae.
Cumque alii tremerent, seque intra tuta tenerent,
Nec quisquam dubio sese committere marti
Auderet, tum solus ego, licet infimus essem
Annorum numero, tamen hoc perferre nefandum
Dedecus haud potui, si nemo auderet in hostem
Tam contemnentem nostros capere arma, paratus
Ipse arma arripui, confisus ad omnia divae
Pallados auxilio. nec me spes ista fefellit:




[169=L5r]

Victor enim redii, spolia ampla ex hoste perempto
Ipse meis referens. Is vasta mole iacebat
Corporis, in campum extensus, terramque tegebat.
Quod si talis adhuc essem, si robur in isto
Corpore tale foret, non me nec maximus Hector,
Nec quisquam frustra in certamina sola vocaret.
Nunc cum militiae florem, roburque virorum

Redit ad
Hic videam superesse, tot inclyta pubis Achivae

institutum
Nomina, demiror nulli superesse vigorem,

sermonem.
Aut animum, pugnare manu contra Hectora fortem.
      Hactenus haec senior contendens voce molesta,
Conticuit. tunc semideum chorus ille virorum

Chorus novem
(Qui ter tres fuerant) consurrexere, paratum

optimorum
Sese quisque ferens decernere fortibus armis

e Graecis.
Priamidae magno, nec detrectare duellum.
Sed longe ante alios Agamemnon rector Achivum:
Post hunc vindicibus Diomedes fortis in armis:
Tum gemini Aiaces, saevi duo fulmina Martis:
Post bonus Idomeneus: et proximus Idomeneo
Meriones, Marti similis: tum Euaemone natus
Eurypylus: fortique Thoas Andremone cretus:
Nec sapiens fortisque manu detrectat Ulysses.
Omnibus his amor unus erat super Hectore pugnam
Conserere, et pulchra laudem virtute pacisci.
Nestor ad hos clara sic voce Gerenius infit:
      Quin agite, et dubiae nunc rem committite sorti,

Nestor consulit,
Quem fortuna virum sub tanta pericula Martis

sorte eligendum,
Destinet, ut cunctis decus inde reportet Achivis,

qui cum Hectore
Saltem si redeat certamine vivus ab isto.

congrediatur.
      Sic ait. at sortes illi signare, notantes
Quisque suam, mox in galeam misere capacem
Principis Atridae: tenuere silentia turbae.
Inde quis aspiciens ad aperti sidera coeli,




[170=L5v]

Attollensque manus: Da maxime Iuppiter, inquit,
Exeat aut Aiax Telamonius, aut Diomedes,
Aut rex ipse etiam cunctorum ductor Achivum.
      Sic ille. at galeam quatiens Neleius heros,
Quamque manu primam de casside protulit idem,

Sors Aiacis
Sors fuit Aiacis: quam circum deinde ferendam

prima exiit
Praeconi dedit. ille omnes haud segnis obibat,
A leva in dextram vadens ostendit Achivis.
At nullo agnoscente suam, perrexit ad omnes,
Donec ad Aiacem pervenerat. is venienti
Porrexitque manum cupide, sortesque ferentem
Concussit galeam, quamque extulit ordine sortem
Ipsius illa fuit, quam spectans pectore laeto
Agnovitque suam, terraeque abiecit, et adstans,
      O proceres (inquit) Danai, mea prodita sors est,

Aiax Graecis.
Agnoscoque libens, et toto pectore laetor
Esse meam: quoniam videor devincere forti
Hectora posse manu. vos nunc, dum fortibus armis
Induor, obsecrate Iovem, votisque favorem
Conceptis ambite deum. verum ista silentes
Exigite, et taciti, ne Troes id esse timoris
Signum forte putent: vel si libet, omnia clara
Luce palam. quid enim verear, ne forsitan illi
Plus animi capiant? certe virtutis egentem
Nemo me arguerit, nec non in bella peritum.
Et nec me generisve pudet, patriaeve potentis
Navibus, et quia sim primo Salaminius ortu.
      Hactenus ille: Iovi proceres at vota ferebant.
E quibus haec aliquis, vultus ad sidera tollens:
      Maxime piniferae dominator Iuppiter Idae,
Da pater Aiaci victoria cedat, ut hoste
Eximia Danais redeat cum laude subacto.
Quod si forte tibi cordi est et strennuus Hector,



[171=L6r]

Da pugnent virtute pari, da roboris aequis
Viribus abscedant, laude et decorentur eadem,
Post pugnamque eadem comitetur gloria utrumque.
      Talia forte quis. interea fortissimus Aiax
Induit arma, gravi late rutilantia ferro.

Armatur Aiax.
Quae postquam induerat, postquam processerat armis
Omnibus instructus, sic sese corpore agebat
Ingenti, ipse ingens animo, discordia qualis
Mars in bella hominum graditur, quos Iuppiter actis
Pungit agens stimulis in mutua bella ruendi.
Talis erat vadens in pugnam maximus Aiax,
Aiax praesidiumque et propugnator Achivum,

Procedentis in
Mollia subridens, pleno tamen ore minarum

pugnam contra
Concita terribili miscebat gaudia vultu,

Hectorem Aiacis
Pleno magna gradu torquens vestigia, dextra

habitus et incessus.
Concutiens vibrante trabalem viribus hastam
Grandibus. hunc Danai capiebant laeta videntes
Gaudia, Troianis formidine plena tremebant

Hectoris
Pectora, Priamidae saliunt praecordia, et alto

formido.
Icta pavore micant. sed enim neque detrectandi
Iam locus ullus erat, neque retro velle reverti
In coetum populi, postquam ipse vocaverat hostem
Marte lacessitum dubio. tum maximus Aiax
Accedens propius, scutum hoc immane ferebat,

Clypeus Aiacis
Instar pinniferae turris, quod fecerat illi

turri assimilatur.
Arte bonus Tychion, quo non praestantior alter

Tychion faber.
Scuta virum, et forti clypeos obducere ferro.
Ipse colens habitabat Ylen: is maxima septem
Terga boum clypeo inducens, variaverat arte
Mirifica, replicans septenis orbibus, acri

Hinc illud,
Octavum ferro solidans, atque aere corusco.

Dominus clypei
Sic ergo incedens, instructus talibus armis,

septemplicis Aiax.
Cum propior venisset ad Hectora, talibus infit:




[172=L6v]

      Hector Priamide, nunc experiere profecto

Aiax Hectori.
Quales tu Danaos in praelia sola lacessas,
Quales sint qui nos inter fortissima gestant
Pectora, quam fortes, invictum praeter Achillem.
Sed nunc ille animo indulgens, iratus Atridae,
Languida pontigradas ad naves ocia ducit.
Qui tamen haec tecum certemus praelia, plures
Nos sumus. ergo manu capiens arma, incipe pugnam.
      Ad quem respondens galeam pulcherrimus Hector:
Aiax dux populi, germen Iovis, haud ita verbis

Hector Aiaci.
Mecum age terrificis, pueriles qualia possint
Verba movere animos, et quae muliebria forsan
Pectora commoveant, magnarum nescia rerum.
Ipse ego bella manu didici, caedesque virorum
Perficere, et clypeos atque arma movere per artem
Quo libeat, seu dextra opus est, seu vindice laeva,
Seu caesim pugnare, et forti verbera dextra
Inferre, aut ab equis ferrum distringere in hostem,
Aut firmo in stadio atque acie certare pedestri.
Ipse tamen talis cum sis, cum tantus in armis
Adsurgas, non occulto te invadere flexu
Est animus, sed aperta mihi feriere per arma.
      Sic ait, et validam repetitis viribus hastam

Confligunt
Torsit in Aiacem: quae vincla per extima ferri

Hector et Aiax.
Transiit, et sex terga boum, sed in orbe morata est
Septeno. mox ipse suum Telamonius Aiax
Roboris invicti coniecit in Hectora telum,
Quod clypeum per et aeratum thoraca peractum,
Venit ad ipsa ferox nudi vitalia ventris:
Rupissetque, nisi exiguo letalia motu
Vulnera vitasset Priamo satus. inde revulsis
Quisque suo telis utriusque e corpore, magno
Impete concurrunt, similes immanibus apris,




[173=L7r]

Magnorum aut etiam comedentum cruda leonum.
      Hector in Aiacis medium tela aspera scutum

Pugnae singularis
Fixit, at haud rigidi perfregit robora ferri,

descriptio.
Quin stupido ad durum chalybem mucrone reflexo
Hasta resultabat: mox Aiax rursus in hastam
Consurgens, medium parmae ferit Hectoris orbem,
Nec tamen hoc ictu ruptam perfregit ad imum.
Hector enim facili vitans venientia motu
Spicula, aberranti collum praebebat apertum,
Imprudens hastae: de quo cum missa tenorem
Conservat, modici perstrinxit vulneris ictum,
Unde ater cruor emanans effluxit, adacti
Vulneris indicium. nec ab hoc tamen Hector ab acri
Abstinuit pugna, sed mox vestigia flectens
Pauca retro, saxumque manu quod forte iacebat
In campo praegrande, arreptum torquet in hostem,

Saxis pugnant.
Et clypeum ferit. illo icto, fragor intonat ingens.
Contra aliud rapiens saxum Telamonius Aiax,
Grandius Hectoreo, conatu fertur in hostem
Terribili, vibransque manu iacit, inque rotundum
Impingit clypei medium, vastaque revulsum
Mole secans perfringit, et introrsum omnibus urget
Viribus. ille genu fractum labante recumbit

Hector subsidens
In clypeum resupinus humi, quem dexter Apollo

in genua.
Sublevat, et mox restituit sibi. tum quoque strictis
Ensibus egissent rem comminus, atque dedissent
Quod reliquum pugnae foret in discrimen apertum,
Ni duo praecones, superumque hominumque ministri,
Legatique Iovis, Troiana Idaeus ab urbe,
Talthybius Danaum, manibus data sceptra gerentes,
Ambo prudentes, clari virtutibus ambo,
Qui cum sumpta manu dirimendae nomine pugnae
Sceptra tetendissent, verbis Idaeus amicis




[174=L7v]

Alloquitur: Ne pergite certantes, immanibus ultra

Praecones
Ne pugnate animis, satis est certamine summo

pugnam dirimunt.
Perspectum, quam magnanimi, quam sitis et acres,

Idaeus ambobus.
Qua fulti virtute viri. vos Iuppiter ambos
Diligit, et dignos vos ambos esse fatentur
Quos dii quos hominesque probent. nunc humida caelo

[Greek:]
Nox ruit, adventantque tegentes cuncta tenebrae,

chronographia.
Nox requiem suadet, nocti parere decorum est.
,,

      Huic ita respondens Telamonius intulit Aiax.
Ista iube potius denunciet inclytus Hector,

Aiax Idaeo.
Cuius id officium est: qui sicut ad ista vocavit
Decertanda prior certamina, sic prior aequum est
Desinat a pugna, tum nos parebimus ultro.
      Hector ad haec placido respondens pectore, fatur:
Aiax, quandoquidem tibi tam deus inclyta fautor

Hector Aiaci.
Corporis atque animi tribuit bona, magnus ut idem
Eximiae virtutis opes, cum robore tali
Coniunctas habeas, tibi nec prudentia desit,
Atque omnes facile Danaos certamine Martis
Exuperes, nunc a pugna cessemus, et armis
Conflicturi iterum quoties id nostra feret sors
Post hunc saepe diem, donec quos vincere fatum
Aut deus ipse velit, casu decernat aperto.
Et iam praecipitans coelo nox humida, pugna
Abstinuisse monet, cui fas parere monenti est:
Ut tu laeta tuis apud altas gaudia naves
Incolumis referas, Troianis ipse futurus
Et sociis nova laeticiae et iucunda voluptas,
Si Priami salvus redeam senioris in urbem,
Troiadumque nurus, uxores, atque puellas
Exhilarem, quae nunc ad divae templa Minervae
Vota humiles et dona ferunt, pro meque precantur.
Praeterea nos muneribus cumulemus utrinque




[175=L8r]

Eximiis et honorificis, ut dicere possint
Seu Troes fuerint, seu vestrae partis Achivum,
En quibus hostiles animi, quibus ante cruentum
Pro vita certamen erat, nunc dona vicissim
Dantque feruntque alacres, et digrediuntur amici.
      Haec simul admonuit, simul ensem argentea habentem

Hector Aiacem
Robora clavorum, nec non argentea lori

gladio donat,
Arte fabrefacti mira retinacula magno

Aiax Hectorem
Obtulit Aiaci. cui zonam reddidit Aiax,

zona: quae munera
Murice distinctam Tyrio, quem purpura late

utrique deinde
Fulgentem eximio Phoenicia pingit honore.

exitiosa fuerunt.
His ita muneribus donati utrinque revertunt,
Quisque suos repetens, atque agmina nota revisens,
Hic ad Achaeorum coetus populumque reversus,
Ille suos Troas: quibus immoderata fuerunt
Gaudia, non modo quod salvum vivumque viderent,
Verum etiam ereptum violenta Aiacis ab ira.
Quem summa incolumem deductum in Pergama sistunt.
Aiacem parte ex alia comitantur Achivi,
Ducentes magno Atridae, cui parta sub armis
Extulit ingentes animos victoria, postquam
Regia venerunt tentoria fortis Atridae.
Ille Iovi mactans taurum sua sacra ferebat

Sacrificium
Quinquennem, adstantes alii retinacia longis

pro victoria.
Tergora diripiunt costis, et viscera nudant,

Virgilianum.
Pars in frusta secant, verubusque trementia figunt.
Subiiciunt alii prunas, et hiantia torrent
Segmina, tum verubus longis exempta reponunt,
Finitoque labore parant in fercula coenae:

Convivium a
Qua posita, laeti dapibus vescuntur opimis.

sacrificio.
Tum bovis assumptis cum tergore cornibus atro
Aiaci tulit, hoc illum veneratus honore
Muneris eximii, populorum rex Agamemnon.




[176=L8v]

Ut sitis est exempta, et amor compressus edendi,
Nestor ibi ante alios, qui consilia optima paulo
Ante suis dederat, sic est affatus Achivos:
      Atrida rex, vosque alii qui prima tenetis

Nestor graecos
Nomina Graiugenas inter, cum plurima passim

alloquitur.
Corpora de nostris iacent inhumata, suoque
Sanguine caesorum foedata cadavera circum
Et super attoniti non tarda fluenta Scamandri,
Quorum animae subiere domos Plutonis avari,
Est opus a bello cras nos cessare gerendo,
Bobus ut ad currus iunctis hinc mortua campo
Corpora deportemus, et hinc congesta feramus
In tumulum procul haud distantem navibus, illic
Funerea in cineres flamma redigantur, ut inde
Quilibet ossa legens referat collecta suorum
In patriam, cineresque sepulchris reddat avitis.
Non procul inde pyra tumulum faciamus, in altos
Spectantem campos, altum satis, inde patentes
Turribus excelsis portas addamus, ut illinc
Ire redire queant facili moderamine currus,
Quae nobis itidem sint propugnacula, et ipsis
Navibus. exteriore loco latam atque profundam

Nestor graecis
Ducamus fossam, aggeribus valloque tenaci

suadet ut castra
Munitam, quae nos castris tutetur, equosque,

muniant.
Si forsan Troes bello nos aggrediantur,
Si superent, et nos fuga subtrahat ultima fessos.
      Sic ait. at reliquis placuit sententia Graiis.
At grave quod summa cogebant Troes in arce
Concilium, ante fores Priami, discordia totum

Antenor suadet
Turbabat. Tum vir pietate verendus, et annis,

ut Helena cum
Consurgens Antenor, in haec est verba loquutus:

universa gaza
      Troes Dardanidaeque omnes, quique agmine nobis

reddatur Graecis.
Laturi venistis opem de partibus orbis




[177=M1r]

Lonquinqui, audite haec aequo quae pectore dicam,
Quae animus iubet effari, et mens optima suadet.
Formosam huc Helenen sistamus, et omnia gazae
Munera conquiramus, iniqua per arma receptae:
Deinde ipsam, gazamque omnem reddamus Atridis.
Nunc data fallentes his sacramenta, sinistro
Numine pugnamus, nec spes est ulla futuri
Eventus melioris, in haec nisi concordemus
Omnia quae dixi: siquidem facere ista necesse est.
Tum Paris, ille Argivae Helenes formosus adulter,
Surgit, et haec contra respondens verba profatur:
      Antenor, quae tu nunc frivola verba profaris,

Paris Antenorem
Sunt odio, minimeque placent mihi. namque solebas,

optimum consilium
Et potes his meliora loqui, modo recta voluntas

dantem redarguit.
Sit tibi: nosti etenim verum distinguere falso.

Notatur his exemplis
Si tamen ex animo es, quae nunc es verba loquutus,

pugna rationis cum
Tum fateor tibi dii mentem eripuere, nec ullum

affectib.
Pondus habere sinunt, quae nunc temeraria iactas.
Verum ego te contra, praesentibus omnibus istis
Qui mihi nunc adsunt Troianis, nostra refundam
Sensa animi: gazae praedivitis omnia reddam,

Gazam reddere
Quam mecum ex Argis retuli: sed reddere caram

vult, Helenam
Uxorem, non fert animus. reliqua omnia pleno

non vult.
Restituam numero, sed et his plura omnibus addam
Divite de proprii gaza et mercede peculi.
      Sic ait, et residens tacuit. tum surgit, et astans
Dardanides Priamus superis, prudentibus, aequus
Consiliis, atque haec placido sermone profatur:
      Me quoque Dardanidae, sociique, et Troes amici

Priamus Troianis.
Percipite, et quae sit nostrae sententia menti
Discite. Nunc abeat coenatum quisque per urbem,
Quo consuevistis iamdudum more locantes
Excubias, ubi tempus erit, custodia pernox




[178=M1v]

Ut vigilum subeat vicibus, quibus ante, suetis.
Cras ubi prima novos Aurora reduxerit ortus,
Idaeus Danaum ad navalia nuncius ibit,
Atridis mandata ferens, et avita futurae
Qualiacunque Paris defert nunc foedera pacis
(Cuius, quod gerimus, conflatum est crimine bellum)
Si forte accipiant: praeterque haec, nomine nostro
Supplicibusque roget verbis, si fors quod honestum est
Impetret, absistant bello, dum sparsa legamus
Corpora caesorum, et funebria iusta feramus,
Condamusque pyras, extremoque igne crememus.
Post iterum sumpta experiemur eatenus arma,
Quatenus ipse deus decernat, cuius ab isto
Marte futura cadat partis victoria, cuius
Iuppiter esse velit, nostrum vestrumve [vestrumne 1540] triumphum.
      Haec omnes Priamum prompti audivere loquentem,
Dilapsi coenatum omnes, quo quemque ferebat
Aut sors, aut ratio. Iamque orbi illuxerat orto
Postera sole dies, Danaum per castra requirens
Venerat Idaeus proceres, invenit ad ipsam

Idaeus ad classem
Puppim Agamemnoniae navis, de rebus habentes

Graecorum.
Concilium communibus, ac simul adstitit, isthaec
Clara voce refert. Atridae, vosque aliorum
Primores Danaum, quae dicam mentibus aequis

Idaeus Graecis.
Accipite: huc Priamus, qui Troiae sceptra gubernat,
Et proceres alii me dimisere, relatum
Qualia nunc vobis Paris offert foedera pacis,
Quae causa et ratio fuit huius maxima belli,
Ante haec tartareas qui debuit ire sub umbras
Tot mala: res omnes vobis cum divite gaza,
Omnia quae secum claris devexit ab Argis
Navibus ad Troiam, nunc pluribus aucta rependit
Restituitque bonis, si restitui illa velitis




[179=M2r]

Forsitan, ut patrias olim referatis ad oras:
Formosam vero Ledaeam reddere nondum
Sustinet Atridae Menelao, quam neque reddet
Tempore deinde alio, quanquam suadentibus ipsis
Reddere Troianis. Sed et haec ego dicere iussus,
Et petere huc veni, bello absistatis, et armis,
Dum subiecta pyris extremoque igne crememus
Sparsa per ingentes caesorum corpora campos.
Post iterum pugnae tentabitur alea, donec
Aut nobis vobisve favens victoria cedat.
      Sic ait. ast illi tenuere silentia, pressa
Voce diu. tandem Diomedes verba profatus
Talia respondit. Nec divitis omnia gazae,

Diomedes Idaeo.
Nec Ledaeam Helenen posthac acceperit unquam
E nostris aliquis, quando est huc usque profectum,
Ut iam vel pueris appareat, ultima Troas
Excidio plus quam certo iam fata manere.
      Sic ait: acclamant alacres ad talia Graii,
Mirantes responsa viri domitoris equorum.
Tum rex Idaeum sic est affatus Atrides:
      Ipse audis Idaee, nec hic repetisse necesse est,

Agamemnon
Quae responsa tibi verbis et qualia reddant

Idaeo.
Primores Danai, quorum et mihi dicta probantur.
Sed quod ad occisos et sparsa cadavera campo
Attinet, hoc tota faveo ratione, nec ipsis
Invideo extremi funebria iusta sepulchri.
Nec debent iam bella geri cum lumine cassis,
,,

Quos omni caruisse odio pulcherrima laus est.
,,

Quos ita nemo bonus cupiat crudeliter ultos,
,,

Ut tumulum neget, et supremo obtrectet honori.
,,

Audiat haec, testemque velit se in verba vocari
Iuppiter, et certa confirmet foedera lege.
      Sic ait, et pulchrum protendit ad aethera sceptrum.




[180=M2v]

At celer Idaeus postquam inde reversus in urbem est,
Coetum expectantem sese est ingressus inermem
Dardanidum Troumque ducum, mandata peregit,
Et claris responsa renunciat omnia verbis.
Auditis quibus, accingunt se protinus omnes
Troes ad atra virum relegenda cadavera: partim
Plaustraque ferratosque parant educere currus,

Troiani corpora
Sparsa quibus revehant caesorum corpora: partim

caesorum legunt.
Materiam caedunt, faciendis ignibus aptam.
Nec minus Argivi per campos ossa suorum

Nec minus
Strata legunt, navesque ferunt properanter ad altas,

suorum Graeci.
Donec ab Oceano summum conscendit Olympum
Sol novus, et terras lustraret postera claro

Solis ortus.
Mane dies. ibant permisti Troes Achivis,
Nec promptum novisse suos fuit hisve vel illis,
Donec ab immundo foedatos sanguine vultus
Totaque iam turpi manantia corpora tabo
Abluerent: tum quisque suos agnoscere cives,
Et socios coepere: gravi tum lumina fletu
Currere, tum lachrymis manantibus ora rigabant,
Ponentes in plaustra cadavera quisque suorum.
In cineres redigenda leves ad busta ferebant,
Subiectoque pyris crepitantibus igne cremabant.

Cremantur mortui.
Sed Troes taciti, Priamo prohibente, querelas
Prodere cum lachrymis. atque his hoc more peractis,
Hi naves rediere, illi ad sacra moenia Troiae.
At Danai longam in noctem cum frigida nondum
Proderet orta suos ignes aurora, legentes
Ossa leves inter cineres, quae quisque suorum
Nosse potest, mox qui spectaret in aequora campi
Communem aedificant tumulum, qui conderet omnes.
Quem circa, quo tuta virisque et navibus esset
A pugna statio, excelsas educere coelo




[181=M3r]

Incipiunt turres, portasque ingentibus addunt

Muniunt castra
Postibus, et lata valvarum mole patentes,

Graeci consilio
Qua currus et equi facili moderamine versi

Nestoris.
Ire redire queant: circumque haec omnia fossam
Certantes ducunt studiis latam atque profundam,
Quae loca castrorum longa complexa meatu
Turribus excelsis coniungeret, aggeribusque
Congestis vallum iaciunt, fortissima castris
Munimenta suis. quod opus certamine tanto
(Ingens namque fuit) Danaos attollere coelo,
Molirique manu, postquam videre sedentes
Cum Iove dii reliqui, torquente tonitrua rauca,
Hic terram quatiens Neptunus fuste tridenti
      Talia verba dabat: Pater optime maxime divum

Neptunus Iovi.
Iuppiter, ecquis adhuc mortales inter habetur,
Qui quaecunque parans opera ardua, numina divum
Invocet, exploret, quaerat, scrutetur, adoret
Quae sit et ipsorum mens et divina voluntas?
Nonne vides quantis Danai fortissima ducant
Certantes studiis munimina? moenia quantis
Molibus attollant? et clausas aggere fossas
Turribus impositis cingant? nec debita divis
Sacra prius tulerint, solito nec more litarint.
Atque huius tam late operis se gloria pandet,

Verum quidem hoc
Quam late terras oriens prospectat Eous.

factum est oraculum,
Contra fama operis, quod egoque et magnus Apollo

sed Homeri potius
Struximus haud parvo conamine Laomedonti,

quam Neptuni.
Ad nihilum recidet, famaque peribit iniqua.
      Iuppiter hunc spectans, stomacho commotus acerbo
Talibus alloquitur. Num te Neptune profari

Iuppiter Neptuno.
Verba indigna pudet? quam nunc tibi sermo prophanus
Excidit? an metuis tam frivola? quod tibi turpe est,
Nec decuit te, sed divum de gente minorum




[182=M3v]

Quemvis hinc alium. fama huius nominis, inquis,
Perpes erit: tantum se extendet gloria facti,
Quantum cuncta videns terrarum Phoebus oberrat.
      Ergo age, si tam parva movent te nomina rerum,
Postquam hinc in patrias ierint cum navibus urbes
Quisque suas, Danai, tu demolire superbam
Hanc molem, invisumque tibi rue, deiice murum,
Et prosterne solo: vel (si libet) in mare vastum
Praecipita vallum et fossam cum turribus altis,
Atque hoc inducta totum obrue littus arena,
Ne sint ulla super vestigia gentis Achivae,
Nec stationis opus compareat amplius ullum.
      Talibus inter se diis concertantibus, ibat
Iam Sol Oceano propior, finemque labori

Solis occasus.
Attulit Argivis. hique in sua quique reversi
Mactavere boves tentoria, cocta parantes
Ad positos ignes speratae fercula coenae.
Praecipue cum dulcis adesset copia vini,
Navibus advecti plenis e divite Lemno.
Miserat haec Euneus Iasonides, generosae

Euneus rex
Filius Hypsipyles: speciatim miserat idem

Lemni.
Mille cados temeti, gratissima dona, duobus
Fratribus Atridis, tibi maxime rex Agamemnon,
Et Menelae tibi. vario tum munere Graii
Dulcia vina aliis mutantes rebus emebant.
Aera dabant alii, quidam splendentia ferri
Munera, taurinis coriis hi, plurima bobus
Turba datis: alii praedas ex hoste receptas
Mutantes vino, sibi pocula grata parabant.
Atque ita per totam vacuantes pocula noctem,
Et patinas, Danai convivia laeta trahebant.
Contra epulabantur sacra intra moenia Troes
Cum sociis, quibus ipse volens male Iuppiter illa




[183=M4r]

Nocte graves misit per fulmina crebra pavores.
Sic pavidi, attonitique, solo crateras Iaccho
Plenas fundebant, nec dulcia vina bibebant,
Ante Iovi quam libassent, tam dira minanti.
Tum potu atque cibo satiati, nota petebant
Atria, capturi membrisque animisque quietem.
 
 
ILIADOS HOMERICAE LIBER OCTAVUS.

ET iam prima novo terras Aurora revisens

[Greek:] periphrasis
Lumine lustrabat, croceos nitidissima vultus,

[roman:] matutini
Concilium cogit divum pater atque hominum rex,

temporis.
Qua suprema sita est stellantis regia coeli.
Omnibus hic tacitis, tum sic est Iuppiter orsus:
      Coelicolae magni, quicunque huc diique deaeque

Iovis ad deorum
Venistis, capite haec animis, et discite toto

concilium oratio.
Pectore, quae dicam, quae me depromere certa
Mens ratione iubet, quibus haustis auribus aequis
Nemo sit e vobis qui contradicere verbis
Audeat, is fierit seu mas, seu foemina, verum
Pareat, et mea dicta probet, ne forte volentem
Impediat, quae nunc nulla mutabilis arte
Perficere est animus: quemcumque ex ordine vestro
Auxilio Danaumve armis, Troumve profectum
Audiero, vel ego hunc deformi verbere caesum
Ridendum superis, et in haec mea regna remittam:
Aut hinc ad Stygias Plutonia regna paludes

Portae adamantinae
Detrudam, qua vasta patent immanis abyssi

apud inferos
Tartara, qua duro stant portae adamante revinctae,

Fecit hunc locum suum
Ferreaque Eumenidum tam longe tecta sub imis

Virg. adiiciendo, Bis
Dissita terrarum, quam longe hinc restat eundum

patet in praeceps tantum,
In terras spacium. vosque hac ratione scietis,

tenditque sub umbras, etc.
Quam sim vos inter longe fortissimus omnes.




[184=M4v]

Quare agite, ut mea dicta omnes vera esse sciatis,
Efficite e coelo dependeat aurea restis,

Aurea restis.
Quam cuncti manibus prensantes diique deaeque
Detrahite in terram superis me sedibus unum,
Vanus et ille labor vires frustrabitur omnes,
Vanus et is conatus erit, vestra irrita virtus.
At mihi si libitum fuerit, vos desuper omnes
Solus ego in terras et in aequora vasta, prehenso
Fune traham, facili conamine, et absque labore.
Idem ego si cupiam, sursum huc trahere omnia possim,
Ad summas coeli partes huc reste ligata:
Tantum homines supero propria virtute, deosque.
Iuppiter haec: intra se longa silentia divi
Continuere omnes, reputantes mentibus altis
Acria dicta Iovis. tandem alta silentia rumpens
Talibus alloquitur genitorem caesia Pallas:
      O pater altitonans Saturnie, maxime regum,

Pallas Iovi
Nos quoque compertum non dissimulanter habemus,

respondet.
Quam sit in omnigenis tua magna potentia rebus,
Quam longe superes alios virtute: sed aegris
Nos animis alii clades spectamus Achivum,
Quorum tot latis cumulari funera campis,
Et cadere indigna tot corpora morte videntes,
Ipsorumque vices et tristia fata dolemus.
Nunc quia tu prohibes suffragia ferre relictis,
Auxilioque levare viros, nos bella sinemus
Qualiacunque gerant, nec nos miscebimus armis.
Sed si consiliis egeant, et nostra requirunt,
Pace tua dabimus quae possumus omnia, prompta
Rebus in afflictis, ne te aversante relicti
Omnes intereant. cui talia verba loquutae
      Iuppiter arridens: Animo mea filia forti

Iuppiter Palladi.
Esto, inquit, confide, feres quaecunque petisti.




[185=M5r]

Nam tibi gratificari animo sententia certa est
Fixa meo. Sic dixit, et ad iuga splendida currus
Iungit equos celeres, et comptis crinibus auro

Iovis equi.
Insignes: mox arma manu capit aurea, circumque
Induit ipse sibi, tum longae verbera virgae

Iuppit. curru
Auro intersectae forti capit aurea dextra,

vectus de coelo
In currum insiliens, et equorum terga flagellis

in Idam descendit.
Pungit agens, celerique iubet properare volatu.
Illi inter coelum medii terramque volabant,
Aera scindentes, et inanes cursibus auras,
Donec ad arboribus densam frondentibus Idam,
Foecundamque feris, ad summi culmina montis
(Gargara voce vocant) ubi templum illi, ara, nemusque
Relligione patrum longa sacrata manebant.
Quo postquam pervenit, abactos curribus altis
Solvit equos, densoque super contexit amictu
Fumantis nebulae: tum summi in vertice montis
Ipse sedens, sacrae spectabat moenia Troiae,

Iuppiter ex Ida
Castraque Graiorum, stantesque in littore naves.

Troiam et castra
Et iam tempus erat, dapibus mensisque remotis

Graecorum spectat.
Discurrunt sua quisque petens tentoria, bello
Arma resumentes, se quisque nitentibus armis
Ornantes Danai: nec secius arma petebant

Armantur
Sumebantque Phryges, quamvis tot ab hoste redacti

utrique exercitus.
Ad paucos, duri tamen in certamina Martis
Non timido venturi animo, cogentibus ipsos
Casibus extremis, defendere ab hoste potenti
Pignora, et uxores, carosque a morte parentes,
Cognatosque alios. patefactis ergo repente
Liminibus portarum, ex urbe tot agmina cursu
Et pedites equitesque ruunt in plana citato
Aequora camporum: quae postquam ex ordine stantes
Utraeque tenuere acies, infestaque telis




[186=M5v]

Tela repercussis sonuerunt ictibus, hastis
Hastae insultantes, et scutis scuta vicissim
Haererent condensa, viro vir, pes pede pressus,
Armaque multiplici longo clangore sonarent,
Tum vires patuere, et fortia pectora bello,
Atque animi, quos quisque suo sub pectore ferret.
Hic fremitus gemitusque virum sub marte cadentum

Confligunt acies.
Sanguineo, et clamor vincentum laetus ad auras.
Iamque graves fuso currebant sanguine rivi,
Plurima iam crescens miscebat corpora strages
Troianis Danaisque cadentibus undique, ab ortu
Solis ad usque diem medium victoria cursu

Anceps victoria.
Stabat in ancipiti. sumpta tum Iuppiter aurea
In manibus libra, diversaque fata duorum

Libra Iovis aurea
Lancibus imponit populorum, hinc Dardanidarum,

Virg. transtulit.
Hinc Danaum, mediam librans ubi traxit in altum

Macrob. 5.
Ima petit fatum Danaum, terraeque resedit
Sicut erat fixum: Troum coelestia versus
Astra ferebatur. Sic postquam Iuppiter illum
Fatalem esse diem Danais cognovit, ab Ida
Fulgure terribili fulmen tonitruque corusco

Fulmen in
Misit in Argivos: quo fortia pectora nuper

Graecos mittit
Attoniti, et stupefacti omnes in castra redibant,

Iuppiter.
Ut non Idomeneus, non ipse maneret Achivum
Arbiter Atrides, nec item duo fulmina belli
Aiaces: solus remanebat ad agmina Nestor,
Custos Graiugenum. sed enim nec et ille manebat
Sponte sua: fugisset enim, reliquosque sequutus
Castra revertisset: sed equo tardante moratus,
Vulnere percusso teli, quod fortis ab acri
Misit Alexander tormento, quod stetit alta
In cervice tremens, primarum in parte iubarum,
Qua locus est morti iumentis proximus atrae.




[187=M6r]

Saucius ergo iugum sonipes dum concutit, et se
Vulneris impatiens in crura attollit, habenasque
Excutit e manibus domini, dum lora rescindens
Ense secare parat senior, quibus ille quadrigae
Iunctus erat, iam vectus equis volitantibus Hector
Victor adest, Danaum fugientia pone sequutus
Agmina, forte loco ferus oppressisset eodem

Nestor periclitatur.
Nestora, ni vocem bonus inclamasset Ulyssem
Tydides: Laertiada consultor Ulysses,
Quo fugis hinc praeceps? quid terga fugacia vertis?
Ceu de turba aliquis vecors. num vulnera tergo
Accipies? sed siste fugam, retroque revertens
Affer opem, dum formidabilis Hectoris arma
A sene propulsemus, et ipsum in tuta locemus.
Sic ait. ast horum nihil exaudivit Ulysses,
Praepropero cursu naves tendebat ad altas,
Non secus ac prius institerat. nihilominus ipsis
(Quanquam solus erat) Diomedes se inserit armis
Pugnantem ante alios, et Nestoris ante iugales
Constitit, his hominem verbis affatus amicis:
      O senior, cui multa negocia saepe facessunt

Diomedes Nestori.
Experti bello iuvenes, nunc ista senectus
Te tua destituit, viresque exhaurit in aegro
Corpore, nunc etiam comites te pectore tardi,
Et pedibus remorantur equi. nunc ergo relinquens
Hunc currum, conscende meum, simul experieris
Quales ducat equos Troia inclyta, quos ego nuper
Aeneae eripui, quam sint in bella feroces,

Aeneae equos
Quam celeres validique equites. nunc ergo petentes

Diomedes eripuit.
Ibimus adversum Troas, tum sentiet Hector

Equites pro equis.
Quam forti torquere manu iacula omnia possim.

Diomedis currum
      Sic ait. at Nestor Diomedis dicta facessens

Nestor ascendit.
Approbat, in currum ascendens: Stheneloque remoto,




[188=M6v]

Ipse subit, vacuam siquidem tenuere quadrigam
Cum Sthenelo bonus Eurymedon: Neleius heros
Aurigae officium, Diomedes arma gerebat,
Vibrabatque manu. iamque obvius egerat ipsis
Hector equos, iam se expediens infestus in hostem
Ipse ferebatur, quem Tydei filius hastam
Misit in adversum: sed inanis ab Hectore magno
Venit in aurigam (Thebaei hic filius alti
Eniopeus erat) cui pectus adegit, et intra
Mammillam stetit acre tremens in vulnere ferrum.

Hectoris aurigam
Qui moribundus equos, et quae pauloante regebat

Diomedes occidit.
Frena manu linquens, animaque abeunte supinus
Excidit e curro, pavidosque hac ipse ruina
Inde avertit equos. dolor Hectora magnus habebat
Amissi aurigae: qui se mox proripit istinc,
Inquirens alium qui frena gubernet equorum,
Et moderetur equos, qui iam rectore carentes
Nil poterant. Iam nactus erat quem crederet Hector
Et cursus moderari, et equos compescere frenis,

Alium aurigam
Iphitiden Archeptolemum, quem curribus altis

currui imponit
Praeficit aurigam, tunc magna ibi facta fuisset

Hector.
Pernicies, stragesque virum promiscua Troum
Et Danaum, clausi cum Troes in Ilio alto
Sicut oves, pavidique latent sub matribus agni,
Ni pater ipse hominum divumque hoc esse futurum
Prospiciens, purum misisset ab aethere fulmen

Aliud fulmen
Terrifico sonitu, Diomedis ob ora superbi.

mittit Iuppiter
Cuius ab ignito perculsi lumine, currum

Graecis
Aeripedes quatiunt, et tinctas murice habenas

contrarium.
Nestoris e manibus rapiunt. quo territus ille
Ostento: Tydide (inquit) converte retrorsum

Nestor fugam
Et currus, et equos, naves fugiamus ad altas,

suadet.
Adverso Iove, nonne vides, quia nulla supersit




[189=M7r]

Spes bona? nemo potest virtuti obsistere divum,
,,

Quantumvis valeat, quantovis robore praestet.
,,

Ille hodie hoc belli decus est laturus in hostem:
Illud idem nobis post, si volet ipse, rependet.
      Reddidit huic contra Diomedes voce canorus:

Diomedes Nestori.
Vera quidem (fateor) nobis nunc omnia narras,
Care senex: sed ut haec faciam, dolor urit acerbus
Hunc animum, retrahitque pedes pudor, iraque mentem
Extimulat, quando haec olim mea facta loquetur
Improbus, et sese iactabit Troibus Hector,
Tydiden fugisse suae formidine dextrae
Perculsum, seque ad naves hunc usque sequutum.
Haec ubi iactabit, mihi tum patefacta dehiscat
Terra velim, Stygiasque adeam non mortuus umbras.
      Rettulit huic Nestor responsa Gerenius isthaec:

Nestor Diomedi.
Hei mihi magnanimi Tydei fortissime fili,
Qualia nunc loqueris? Quod si te forsitan Hector
Imbellem timidumque vocet, quis credere possit
Troum, Dardanidumve, aut omni Troiadarum
De numero? quarum tot straveris ipse maritos.
      His dictis avertit equos, currumque retorsit,

Fuga Diomedis.
Insanum cupiens belli vitare tumultum.
Tum Troes reparati animis, tum fervidus Hector
Tela intorquentes, fugientum terga sequuntur
Terribili sonitu. ante alios fortissimus Hector
Horrendum clamans, haec est probrosa loquutus:
      Tydida, ante alios quem nuper honore ferebant

Hector Diomedi
Eximio Danai, quem prima in sede locabant,

exprobrat.
Et potiore cibo venerati, et pocula vino
Plena et prima dabant, posthac privabere tantis
Laudibus, ab generoso animo delapsus, ad istam
Pene puellari trepidam formidine mentem.
Effuge, abi, ferto hinc oculos tam torva tuentes:




[190=M7v]

Nam nec, ut optabas, tibi nostra intrare licebit
Moenia, nec pulchras hinc asportare puellas:
Quin potius tibi ego ipse malum dabo. talibus Hector
Exprobrabat agens verbis Diomedea fortem.
      Tydides duplici turbatus pectora cura,
Retrone vertat equos, redeatque in praelia pugnans,
Ter cura haec animum subiit, ter magnus ab Ida
Iuppiter intonuit, terrens, ne vertere retro
Ausit equos, Teucris victi decora inclyta belli
Sedare significans. successu animosior isto,
Voce manuque suos hortatur et increpat Hector:
      Magnanimi Troes, Lyciique, et Dardana pubes,

Hector suos
Nunc nunc este viri, nunc illas promite vires,

hortatur, laetus
Quas prius, et victum saepe ostendistis in hostem.

successu.
Agnosco propensum animum Iovis altitonantis
In mea vota dari: nostra est victoria, nostrum
Hoc decus, haec bello nos gloria parta sequetur:
Exitium Danais certum clademque minatur.
Stulti, qui tales circum navalia muros
Condiderint, turresque et fossas insuper altas
Addiderint, infirma, et nullius omnia curae,
Quae vel ab exigua nequeant mea parte morari
Robora. nam facili fossam conamine saltus
Transgredientur equi: quo postquam evasero victor,
Attigeroque cavas naves, tum proximus ignem

Minatur incendium
Quisquis erit, flammasque manu, stuppasque ministret,

navium Hector.
Subdita ut undivagas pascant incendia naves,
Et fumo involvam Danaos, caedamque cadentes,
Lymphatos atrae subita caligine noctis.
      His socios hortatus, equos quoque fatur ad ipsos:

Equos hortatur.
Xanthe volans agedum, praeceps in crura Podarge,

Nomina equorum
Aeripes Aethon, cursu validissime Lampe,

Hectoris.
Nunc mihi pro potu atque cibo persolvite grates,




[191=M8r]

Et cura, qua vos toties pascitque fovetque
Coniux Andromache, magni genus Eetionis.
Illa prius vobis dulces apponere fruges
Consuevit, vinumque manu miscere bibendum

Vinum equis.
Cornibus infundens, quoties tulit ipsa voluntas,
Quam mihi, qui dicor tamen ipsius esse maritus:
Sed nunc festinate sequi, si forte prehendam
Nestoris ingentem clypeum, quem plurima fama est

Nestoris clypeus.
Ex auro totum conflatum esse intus et extra:
Ex humeris vero Diomedeos armipotentis
Eximium thoraca feram, quem daedala fingens

Thorax Diomedis.
Vulcani manus artifici virtute peregit.
Hos ubi ceperimus, spes est mihi certa sub isthac
Nocte profecturos Danaos cum navibus omnes.
      Sic ait. exultans animo laetissimus Hector:
Quae Iuno indignata, throno ut consedit in alto,
Ingentem motu secum concussit Olympum,
Atque ita Neptuno, contra tum forte sedenti:
      O facinus Neptune indignum, nulla tuumne

Iuno Neptunum
Aut animum subit ira, aut commiseratio Graium,

alloquitur.
Hectore sub saevo tam diro Marte cadentum?
Qui te muneribus tantis venerantur ad Aegas,
Atque Helicen, quos victores saepe esse volebas.
Si quotquot Danais divique deaeque favemus,
Arma repellamus Troum, tum Iuppiter ira
Percitus, excelsa forsan remanebit in Ida,
In qua nunc sedet, atque omnes nos ipse timebit:
      Sic ait. ille gravi suspiria pectore ducens,
O Iuno, quae nil metuis, quae verba loquuta es?

Neptunus Iunoni.
Ipsene nos, quosvisve alios contendere divum
Cum Iove consuluisse queam? qui fortior unus
Omnibus est, quotquot coelestia templa tenemus.
      Talibus inter se dum fallunt tempora dictis,




[192=M8v]

Interea quicquid fuit usque a turribus altis
Ad naves spacii, totum hoc atque omne recepto
Milite complerant Danai, densisque frementum
Quadrupedum turmis, sic undique ab Hectore clausi,

Inclusi ab Hectore
Hectore, qui Martem gravibus referebat in armis,

Graeci intra
Cui decus hoc ingens tribuit Iovis alma voluntas.

munimenta.
Ille etiam naves flamma incendisset Achivum,
Subiecta, si non Agamemnona regia Iuno,
Hortantemque suos, atque acria bella cientem,
Misisset propere ad naves, unde ille morantum
Accendens clamore animos, revocaret ad arma.
Purpureum ille manu peplum, longeque refulgens
Concutiens velum, navem conscendit Ulyssis

Signum manu
(Haec etenim media fuerat regione locata

extulit Agamemnon.
Inter et Aiacis Telamonis, atque inter Achillis,
Hi namque extrema naves statione tenebant)
Atque ita per totas resonanti voce cohortes,
In dextram laevamque acies clamore replebat.
      Num pudor o Danai? num vestras turpia mentes

Agamemnon
Isthaec probra movent? specieque et nomine tantum

suos hortatur
Mirandi, vos praecipue sine rebus habentes

exprobrando.
Nomina vana ducum: quo nunc recidere superbis
Verba olim iactata animis, quae regna tenentes
Lemnia, sparsistis saevarum plena minarum
Nubila verborum, cum plenae ad fercula coenae
Terga voraretis taurorum ingentia, rectis
Cornibus armatorum, et cum dulcissima raptim
Vina coronatis crateribus ebiberetis:
Tum vestrum centena dari sibi corpora Troum,
Aut ducena (manu quae sterneret) optabatis
Quisque parem bello tot se ratus esse futurum.
Nunc non sufficitis contra unius Hectoris arma
Tales totque viri, qui nostris protinus ignem




[193=N1r]

Navibus iniiciet, lateque incendia sparget.
      Iuppiter omnipotens, quem regum talibus unquam

[Greek:] apostrophê
Cladibus affectum, risum probrumque tulisti

[roman:] ad Iovem.
Hostibus esse suis? cui tantum visus es unquam
Eripuisse decus, quod certo fine futurum
Persuasit mihi dextra fides, tua numina supplex
Turicremas quoties ego sum veneratus ad aras,
In tua templa ferens magnorum terga iuvencum,
Ardua me sperans capturum moenia Troiae.
Verum age summe deum, nunc gratificare roganti,
Hoc mihi praesentis Danaos a clade ruinae

Oratio.
Eripe, ne Troum domiti virtute ferantur.
Talibus orantem, lachrymasque in vota cientem
Audiit, auguriumque alto demisit Olympo,
Significans non hac perituros clade, nec esse
Hoc Danais fatale malum. Nam praepes in alto
Cervinum rapuit pedibus Iovis armiger uncis

Aquila hinnulum
Hinnuleum, circumque volans demisit in aras,

rapit, dextrum
Quas sacras statuere Iovi Pelopoea iuventus.

Graecis signum.
Augurium Danai mox agnovere profectum
Ab Iove: tum nova pectoribus, tum firma resumptis
Robora concoepere animis, conversaque retro
Rursus in urgentes vertebant agmina Troas.
Hic licet innumeri qui retro signa referrent,
Pugnarent Danaum, tamen omnes fortibus armis
Ante ferebatur Diomedes, primus in hostem
Exiliens transmisit, equis curruque citato,
Et fossam vallumque et cinctas aggere turres,
Atque hostem retro procul a navalibus egit.
Forte fuit praestans virtute et robore Troum
Phradmonides Agelaus. is ut fugientia retro

Diomedes
Terga dabat, iaculo cecidit Diomedis acuto,

Agelaum conficit.
Terga per intorto, per et intima pectora adacto




[194=N1v]

Inter utrunque humerum: quo vulnere victus, ab altis
Curribus in terram cecidit: procul arma dedere
Ingentem strepitum. duo post Diomedea fortem
Atride, Menelaus, et armipotens Agamemnon,
Ardentes animis, armisque in bella ruebant.

IX Graecorum
Inde duo Aiaces, ingenti robore fulti

praestantissimi
Pectora: post hos Idomeneus, huiusque minister

post Achillem.
Meriones, magno similis fera pectora Marti.
Eurypylus subit his, Euaemonis inclyta proles.
Teucer nonus erat, qui tela ferebat, et arcum
Intentum nervis: hic magni fortia fratris
Subter scuta latens, quo subducente frequenter

Sub scuto Aiacis
Ingentem clypeum, feriebat cominus hasta

latens Teucer,
Quem voluit. sed quos feriebat, protinus omnes

feriebat quos
Occidit, post sese iterum sub scuta recepit.

destinaverat.
Ut puer, accurrens sub carae pallia matris:
Sic Teucer clypeo Telamoni tectus amico,
Quem primum feriit Troum, quem perculit arcu?
Orsilochum primum, post Ormenon, inde Ophelesten,

Quos Teucer
Daeteraque, Chromiumque, et divinum Lycophontem,

perculerit.
Et Polyaemoniden Amopaona, tum Melanippum,
Omnes accumulans terrai frugiferai.

Lucretianum.
      Hunc ita conspiciens perturbantem agmina Troum
Maximus Atrides adit, et stans, talia fatur:

Agamemnon Teucrum
Teucer amice, caput carum mihi, ductor honestae

hortatur, et promittit
Militiae, sic perge hostem turbare superbum,

munera, etc.
Sic incesse manu, telisque frequentibus urge,
Sic te ostende tuis, aliquod ceu lumen obortum
His velut in tenebris, rerum et discrimine tanto,
Patri gratus ob haec Telamoni facta futurus,
Qui puerum teneris tete enutrivit ab annis,
Suscepitque domo, meritisque ingentibus auxit:
Quanquam legitima non sis genitrice creatus.




[195=N2r]

Ipse ego, si reditum mihi Iuppiter aegida quassans,
Et Pallas veneranda dabunt, et Pergama bello
Excidero, tibi polliceor satis ampla daturum
Munera: primus eris post me cui praemia larga
Digna feram dextra, tripodemve, duosve iugales
Cum curru, aut aliquam te dignam coniuge nympham
Quae iucunda tuo possit dare gaudia lecto.
      Huic ita respondens Teucer Salaminius infit:
Inclyte rex regum Atrida, cur talia agentem

Teucer
Sponte mea, nunc sollicita me voce precaris?

Agamemnoni.
Et velut abiectis cessantem turpiter armis
Extimulas? nec enim quicquam mihi parte relictum est
Ex aliqua, quod nostra queat praestare facultas.
Ex quo etenim verso nos marte repellere Troas
Coepimus a castris, quotquot directa fuerunt
Ex arcu hoc mihi tela, tot his hostilia stravi
Corpora, quae certe bis quattuor ipsa fuerunt,
Omnes egregios bello, primosque virorum.
Hunc autem stravisse canem, rabidumque ferumque,

Hectorem dicit
Non datur, aut aliqua possum ratione ferire.
Haec ubi dixisset, celerem de more sagittam
Imposuit nervo: quam sicut in Hectora misit,
Sic spe falsus erat. nec enim pervenit ad ipsum,
Aversum iaculum, sed Gergythiona sub ipso

Suo more ad
Pectore percussit, forma et virtute superbum,

levandum taedium
Quem Priamo peperit pulcherrima Castianira,

narrationem iucundam
Ex clara Aesymo quam duxerat ipse, deabus

immiscet.
Adsimilem forma: Qui sicut molle papaver

Comparatio elegans
Pubescens horto in viridi, quod ab imbre gravatum

quae [Greek:] pathos
Demisit caput, in scapulas humerumque reclinans.

[roman:] habet. Virg.
Ergo aliud iaculum contorsit in Hectora Teucer,

in Pallante imitatus est.
Atque iterum spe frustratus (nam avertit Apollo)
Non hunc quem voluit, sed telum in pectore fixit




[196=N2v]

Magni Archeptolemi, durum in certamen euntis,
Hectoris aurigae. curru mox ille supinus
Cum caderet, pavor egit equos diversa petentes,
Iam currum quatere, et plantas attollere in altum.
Hector ob amissum confusus pectore fidum
Aurigam, tamen hunc stratum tellure relinquens,
Cebrionem fratrem, stantem prope, iussit habenas
Suscipere, et currum moderari. is iussa capessens
Perfecit, trux ipse minis, atque efferus ira

Hector in
Desilit e curru, raptoque e pulvere saxo

Teucrum.
Ingenti, cupiens atrae demittere morti
Tam male de sese meritum: mox Teucer ab ima
Educens pharetra telum, librabat ad ictum,
Imponens nervo. cum talibus inclytus Hector
Intentum curis, retro et curvata trahentem
Cornua, iuncturamque manus confregit, et arcum
Percutiens saxo, atque humeros et pectus (ubi ictus
Letiferi sunt praecipue) sed rupit et arcum.
In genua ille cadens terrae se acclinat, obortis
Ante oculos tenebris: manibus cecidere remissis
Et iacula, atque arcus. Sed enim non immemor Aiax
Fraterni casus, citus advolat, atque iacentem
Protegit obiecto clypeo, et tutatur ab ictu.

Aiax Teucrum
Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem,

protegit.
Defectumque animo, graviterque dolore gementem,
Pictas ad naves humeris in castra reportant.
Hic iterum vires immisit in agmina Troum
Iuppiter, et retro Danaos ad castra coegit

Cedunt iterum
Cedere: quos ardens animis, et viribus Hector

Graeci.
Confisus, toto fugientes aequore campi
Urget agens. ut saepe canis venaticus olim
Sylvestrem sectatus aprum, rapidumve leonem

Comparatio.
Mordicus arreptum retro trahit, ipse volantum




[197=N3r]

Confisus virtute pedum, nunc ilia morsu
Perstringens, nunc extremis in clunibus haerens
Posteriora ferae carpit: sic Hector Achivum
Extremos quosque interimit. iamque agmine toto
Cum fugerent acti, subiti formidine Martis
Transcendunt fossam, munitumque aggere vallum.
Pluribus amissis, postquam ad tentoria ventum est,
Sistunt inde gradum, tum sese in bella vicissim
Hortantes acuunt, tunc omnia numina divum
Sublatis coelo palmis in vota vocabant.
At quocunque alacres currus converteret Hector,
Quocunque obvertisset equos, simul omnia lustrans,

Hector terribilis
Assimilisque oculos et Gorgonos ora Medusae

omnibus.
Esse videbatur, gaudenti aut sanguine Marti.
Quae dea conspiciens miserata est candida Iuno.
Ergo his alloquitur stantem prope Pallada verbis:
      O veneranda Iovis supremi filia Pallas,

Iuno Palladi.
Num scelus indignum moveat nos? hocne feremus?
Ergone nunc Danaos in summa pericla redactos
Deserimus? nec opem miseris nunc ferre licebit,
Unius oppressis virtute et robore forti
Hectoris. hic etenim mala tot pereuntibus infert
Solus, et affligit plusquam crudelibus armis.
      Huic dea glauca oculos verbis respondit amicis:
Ponet et ille animos, duraeque ferocia mentis

Pallas Iunoni.
Robora, qui Danaos tantis nunc cladibus urget,
Atque horum manibus quos nunc populatur Achivum
In patria cadet ipse sua. Sed iniqua voluntas
Me patris absterret, semper contraria nostris
Consiliis, meritorum etiam nunc ille meorum
Immemor, Alcmena quoties Minyatide natum

Hercules.
Rege sub Eurystheo tolerantem mille labores
Eruerim bis mille modis, delapsa per auras




[198=N3v]

Aethereas: quoties erumnis ille gravatus
Implorabat opem, toties me Iuppiter illi
Auxilio demisit, et erumnis educere iussit.
Quod mihi si praesaga horum mens forte fuisset,
Non Acherontaeas duce me penetrasset ad undas,
Traxissetque canem custodem Ditis avari:
Non Stygias liquisset aquas: non exolvisset
Duras Plutonis, adamantina vincula, portas.
Sic meritam nunc me durus pater horret, et odit,
Ut Thetidi placeat, quae nunc ipsius utrunque
Est complexa genu manibus, barbamque comantem,
Hoc laeva, hanc dextra, supplex ut honoret Achillem
Facta Iovi: sed et exoravit. at ipsa futurum
Auguror, ut sibi me dilectam Pallada dicat
Rursus egens operae. sed tu nunc ito iugales
Instrue, donec ego Iovis atria ad alta profecta,
Illic depositis fulgentibus induar armis
Ipsius, ut videam si gaudeat Hector euntes
In bellum nos conspiciens, Danaisque ferentes
Auxilium: caesus tum si quis ab agmine Troum
Pascere possit aves inhumata ad membra volantes,
Carnivorosque canes, convivia talia amantes.
Hactenus haec Pallas, quibus annuit inclyta Iuno,
Et simul aptat equos, et in aurea frena revincit
Iuno summa deum, Saturni filia magni.
Tum Iovis in solio vestem dea multicolorem
Deposuit, peplumque decens, quae plurima texens
Fecerat ipsa suis manibus: vestemque virilem

Pallas Iovis
Induit ipsa Iovis, simul omnibus omnia membris

vestes et arma
Arma suis aptans, quibus ille in praelia iturus

sibi induit.
Induitur, sic veste nitens, sic arma coruscans,
Ardentem fulgore et aheno lumine currum
Insilit, ipsa ardens iraque, animique dolore.




[199=N4r]

Tum validam grandemque manu dea corripit hastam,
Qua solet Heroas prosternere, quando dolore

Hasta Palladis
Ira animum stimulat iusto. cui regia Iuno

heroum
Sese addens comitem, velocia terga flagellis

interemptrix.
Pungit equum. postquam portarum ad limina ventum est,
Quae servant Horae, toto notissima coelo,

De his supra
Sponte sua patuere fores, sonitumque dedere

lib. 5.
Ingentem. his omnis commissa est cura duabus,
Siderei coeli nigrantes altera nubes
Rebus ut inducat, revocatas illa reducat.
Has igitur portas per equis volitantibus ibant:
Cum subito ecce ipsas alta prospexit ab Ida

Iuppiter ab Ida
Iuppiter: hoc etenim iamdudum in monte sedebat:

Iunonem et Pallada
Auricomam pennis vocat ad se protinus Irim:

prospicit.
      Iri vola, fuge, vade (inquit) revocaque volentes

Iris mittitur.
Longius ire, retro, ne bellum forte capessant,
Neve mihi occurrant: nec recte in praelia mecum
Descendent. nec enim res haec erit utilis ipsis.
Nunc etiam edico, quod ni mox ista iubenti
Paruerint, ego, sicut erunt in vincla coacti
Membra caballorum frangam, de curribus ipsas
Deiiciam, et sellas immundo in pulvere sternam
Praecipites. quod si perstrinxero fulminis ipsas
Afflatu, tum facta illis bis quinque per annos
Vulnera, vix poterunt medicas curare per artes,
Ut videat quid sit patri contendere Pallas.
Non etenim Iuno tantam mihi commovet iram:
Semper enim gravis illa mihi est, semperque reclamat
Iussis illa meis, aura mutabilis omni.
      Iuppiter haec. alta aeripes volat Iris ab Ida,
Nubila regna petens, et summo proxima Olympo.
Illic nacta Deas invenit ad ardua coeli
Limina portarum, quarum sic obvia cursus




[200=N4v]

Continuit: tum magna Iovis mandata peregit.
      Quo tandem, quo vos Divae rapit alma voluntas?

Iris Iunoni
Quae vos tanta animi vesania coepit, ut ausae

et Palladi.
Sitis opem Danais laturae excedere coelo?
Non haec ipse sinet summi regnator Olympi.
Nunc etiam vobis haec tristia facta minatur,
Iunctis ad currum suffringet crura caballis,
Praecipites rheda vos deturbabit ab alta,
Evertetque rotas, et sellam desuper ipsam.
Vos si contigerit violenti fulminis ictu,
Vulnera vix decimo vos ista abolebitis anno,
Ut discas quid sit patri contendere Palla.
Nam neque Iunoni sic succensere videtur,
Quod iussis parere suis nunc illa recusat:
Quod semper faciat, factu hoc minus esse molestum.

Facile facit, quod
Sed tibi succenset, tibi plus irascitur, ausae

semper facit.
Telum ferre Iovem contra letale parentem.
Haec effata, cito pede discolor avolat Iris.
      Tum Iuno paucis affata est Pallada verbis:
Heu Pallas, quam nunc nos fata indigna morantur

Iuno Palladi.
Ab Iove, qui nos causa hominum decernere bello
Non sinit, et sumptis iam nunc deterret ab armis:
Cuius ad imperium nobis parere necesse est,
Et sua fata hominum generi permittere, quorum
Ut sua quemque feret sors, vixerit, occideritve.
,,

Quando illi est libitum, permixtos Troas Achivis,
Illos vincere, et hos vinci: nos ista sinamus,
Quam volet ipse diu. valeat Iovis alma voluntas.
,,

Haec effata, retorsit equos, quos curribus Horae
Solventes, praesepia ad alta et plena ligarunt

Horae Iunonis
Ambrosiae, bigamque ad limina prima reclinant.

famulae.
Tum Iuno et Pallas nitidis in sedibus ambae
Ex auro, coetu divum stipante sedebant,




[201=N5r]

Sub tacito tristes volventes pectore curas.
His ita sollicitis, Ida venit ecce relicta
Iuppiter, in coelum curru fulgente reversus.
A quo dum Neptunus equos dissolvit, et ipsum
Sepositum, pulchroque super contexit amictu,
Ipse thronum residens conscendit Iuppiter aureum:
Cuius sub pedibus ceu territus omnis Olympus
Contremuit: iuxtaque Iovem Tritonia Pallas,
Et Iuno sedere, nec ipsi verba loquentes
Ulla, nec inter se. quod spectans Iuppiter, ambas
Talibus alloquitur: Qui pectora vestra dolores,

Iuppiter Iunoni
Quae curae, quis moeror habet? sed vestra profecta

et Palladi.
Troianos odia ista petunt immensa, nec ullis
Exaturanda modis, quos qua ratione potestis
Perdere cunque iuvat. sed cum sint robore tali,
Invictasque manus habeant, quaeque omnia possint,
Non me proposito cogent divertere fato
Quotquot in his habitant domibus lucentis Olympi
Dii superi. num vos paulo ante tenerrima totae
Membra tremebatis? mea per mandata priusquam
Bella videretis, tetrique opera anxia Martis.
Nunc tamen edico, quod et exequar ocyus, ipsa
Et re perficiam, si pergitis esse molestae,
Vos ego sic feriam violenti fulminis aura,
Ut nequaquam iterum vestris cum curribus ambae
Ad sedes superum, et magnum redeatis Olympum.
Sic ait: atque illae secum taciturna fremebant
Pectora, Troianis meditantes pessima quaeque.
Pallas ut indignata animo, taciturna manebat,
Nempe irata patri: sed Iuno fervida bilem
Non tenuit. Quae quaeso (inquit) nunc verba loquutus

Iuno Iovi.
Iuppiter effudisti? etenim quae robora, quasque
Ipse tuas iactas vires, super omnia, et ipsae




[202=N5v]

Novimus, invictum te scimus et esse fatemur.
Sed tamen Argivum nobis miseranda videntur
Funera, quae tot strata iacent: tabescimus istam
Perniciem Danaum, tot et impia fata videntes.
Nunc ita quando iubes, et fert tua magna voluntas,
Bello absistemus, neque nos miscebimus armis
Vel Danaum, vel Troiugenum. quam possumus autem
Consilio expediemus opem, ne forte relicti
Omnes intereant, quos tu sic oderis omnes.
      Huic ita respondit pater ardua nubila cogens.
Quin si forte voles, cras his maiora videbis

Iuppiter Iunoni.
(Quando haec magna putas) Danais me damna ferentem,
Sternentemque acies, et latis agmina campis.
Laetus enim tantis rerum successibus Hector,
Non avidas a caede manus revocabit Achivum,
Donec ad undivagas ingentia funera naves
Aediderit, celeremque pedes iam victor Achillem
Excitet, iratum Patrocli caede perempti.
Cuius ad exanimum de parte utraque cadaver
Ante ferox certamen erit, qua semita callem
Cogit in angustum congressos comminus armis.
Haec mihi fatorum sic perficere omnia certo
Ordine decretum est: nec me cura ulla moratur,
Quantumvis stomachere animo: non si ultima tentes
Terrarum spacia, et magni vasta aequora ponti,
Qua Saturnus et Iapetus sub tartara clausi
Perpetuo sine sole sedent, sine flaminis aura
Iucundi, vitaeque procul regione remoti:
Non si isto veniens, his inferiora peragres,
Me quod nulla tuae movet impatientia bilis,
Nota subest ratio, quia te nil durius usquam est.
Sic ait. ipsa nihil contra nive brachia Iuno
Candidior, tacito sub pectore verba premebat.




[203=N6r]

Et iam Solis equi prono temone sub altas

Occasus solis.
Oceani, magnaeque subibant Tethyos undas.
Et veniens rebus nox abstulit atra colorem,
Troianis invisa, sed optatissima Graiis.
Agmina tum cogens Troum fortissimus Hector,
Ad fluvii ducebat agens divortia, longo
Fine cadaveribus loca dissita, quadrupedumque
Atque hominum. tum Troes equis descendere iussi:
Quos Hector dextra retinens, cui fideret, hastam,
Sex et quinque ulnas oblongae fustis habentem,

Hectoris hasta.
Cuspide fulgentem chalybaea, cuius obibat
Extremum ligno connectens circulus auri:
Cui tunc innitens, sic est affatus amicos:
      Percipite haec animis atque auribus omnia Troes,

Hector Troianis.
Dardanidaeque, et qui nobis socia arma tulistis,
Quae dicam: spe certus eram, nos nomina bello
Esse relaturos hodie clarissima, Graiis
Omnibus extinctis, ipsis cum navibus altis,
Et nos victores redituros Ilion altum:
Sed tenebras referens nobis infesta fuit nox,
Certa ferens Danais solatia, certa carinis,
Quae tam longa tenent nostri nunc littora ponti.
Nunc quia parendum nigrae est ante omnia nocti,
Quod restat, solito curemus corpora pastu,
Expediamus equos, quos primum a curribus ipsos
Solvite, post apponite pabula larga solutis.
Inde ex urbe cibum nobis curate vehendum,
Et panem, curasque animi mulcentia vina,

Vina parant
Eximiosque boves, et oves pinguedine crassas.

animos.
Copia lignorum simul ut non parva paretur,
E quibus ingentes nocturna incendia flammas,
Innumerasque pyras statuamus littore toto,
Quarum stelliferum contingat splendor Olympum,




[204=N6v]

Ne tenebras tacitae captantes noctis Achivi
Aufugiant, latique resulcent aequora ponti,
Ne tacito celeres conscendant remige naves,
At furtim tentare fugam conentur, in ipsis
Navibus accipiant a nostris vulnera telis
Percussi, aut iaculis, aut acre urgentibus hastis,
Inde alii ut metuant Troianis Martia forti
Arma inferre manu, fortesque lacessere bello.
Praecones simul hinc vacuam mittantur in urbem,
Ut pueros qui flore virent impuberis aevi,
Tempora iamque senes sparsos candore nivali,
Custodes vacuae ponant in moenibus urbis.
Matronae, reliquaeque nurus, timidaeque puellae,
Quaeque suas servent incensis ignibus aedes,
Ne forte irrumpat vacuatam civibus urbem
Hostilis furtim raptis exercitus armis.
Sic se habeant igitur, sic fiant omnia, Troes,
Ut dico: quae nunc sententia iure probanda est,
Nempe salutaris, super huius tempore noctis.
Cras ubi prima novos Aurora ostenderit ortus,
Quae superent, et quae restent peragenda docebo.
Nunc mihi spes animum melior divinitus implet,
Auxilio Iovis, et reliquorum numine divum
Cras fore, ut hos catulos parcarum numine laevo
Advectos, eadem per nigra volumina ponti
Fata domum referant: nunc caecae tempora noctis
Haec prohibent, et nos vigiles adsistere suadent.
Cras ubi prima novo lustrarit lumine terras
Orta dies, Danao bellum instaurabimus hosti
Acre, sed ante ipsas, et in ipso littore naves,
Mene sit experiar Diomedes robore et armis
Fortior, an me altis a navibus ille repellat

Minatur
Ad muros, an ego interimens Tydidea ferro,

Diomedi.




[205=N7r]

Arma cruenta domum referam, spoliisque potitus
Laeter et ipse, alii et mecum laetentur, opimis.
Cras sua virtuti certissima signa dabuntur,
Illene victrici quae mittam spicula dextra
Ferre queat: sed non feret, et certamine primo
Primus et ipse cadet, circa morientibus ipsum
Pluribus e sociis, primae cras lucis ad ortum.
Quod si fata dabunt, ut cras ego marte secundo
Extremo exitio cunctos complectar Achivos,
Immortalis ero, et semper iuvenilibus annis
Florescens, nunquamque senex, et honoribus auctus

Attende stolidam
Divinis, quales arcu metuendus Apollo,

Hectoris ferocitatem
Et Iove nata, potens belli, Tritonia Pallas.

et iactantiam.
Hectoris haec magno Troes clamore sequuntur
Dicta, alacres animis. tum solvunt curribus altis
Quadrupedes, tergumque artus sudore fluentes,
Et currus prope quisque suos in vincula nectunt.

Troianorum securitas
Inde ex urbe ferunt, sapido commixta Lyaeo

et apparatus in
Dona laboratae Cereris, tum crassa iuvencum

nocturnas vigilias.
Terga coquendorum, tum viscera pinguis ovillae.
Inde pyras nocturna struunt in lumina, passim
Congesta strue lignorum, faculasque crepantes
Subiiciunt: tum flammarum fumantia lambunt
Astra globi, densum impellentibus aera ventis.
Desuper in latum campum spectantibus, ignes
Mille locis positos, toto lucentia coelo
Astra videbantur: quae dum sine flatibus aether
Tranquillus stetit, igne micant purissima pleno:

Ignes Troianorum
Fulgentis circum crescentia cornua Lunae,

astris similes.
Sidereo late circum loca luce refulgent,
Aerii montes, scopuli, vallesque supinae,
Et iuga sylvarum, positaeque in rupibus arces.
Pastores animo exultant, et gaudia captant.




[206=N7v]

Tales in campum, qui Xanthi interiacet undas
Et Troiam, late positi spectantibus ignes
Esse videbantur: quorum prope quemlibet unum
Excubias quinquageni pro tempore agebant,
Pervigilem noctem ducentes: atque futurae
Laeti expectabant gratissima tempora lucis
Interea aeripedes, mandentes hordea flava,
Et steriles aliis, iucundum gramen, avenas
De prope littoreo stantes in gramine currus.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER NONUS.

TAlibus excubias per noctem Troes agebant
Consiliis, nocturna hoc ordine castra tenebant.
At Danaos fuga semper iners, gelidique pavoris
Fida comes, procul ad naves in castra receptos
Abstulerat, quorum miseri tunc tristia luctus
Intolerabilibus versabant pectora curis.
Praecipue bello egregii, primique virorum
Perturbati animis, et cassi lumina mentis,
Consilia ad tantos non expediere labores.
Sicut ubi aut Boreae, aut Zephyro contrarius Auster

Comparatio.
Incubuere mari, fundoque exaestuat imo
Thracius, et nigras eructat pontus arenas,
Nec solitum ingenti luctatus turbine cursum
Expedit: haud aliter luctantes pectore curas
Volvebant Danaum proceres. quos inter Atrides
Maximus, ille animum curis ingentibus aeger,
Praecones adit argutos, primosque vocari
Praecipit Argivum, queis cum consultet agendis
De rebus: quin ipse alios vocat ordine Achivos,
Cum sociis ipsum comitantibus. ergo vocati
Primores, postquam in coetum venere frequentes,




[207=N8r]

Tristes, demissi vultus, surrexit Atrides
Rex Danaum, lachrymis manantibus instar aquai
Fontanae, quam petra vomens effundit ab alto

Re male gesta
Vertice, largifluoque humectat flumine campum.

tristatur Agamemnon.
Tum gemitu perculsi animi testante dolorem,
Talibus alloquitur: Ductores pubis Achivae

Agamemnon Graecis.
Et socii reges, gravibus me Iuppiter hostis
Deiicit erumnis, deiectum affligit acerbo
Vulnere, crudelis nimium mihi, saevus et atrox:
Qui mihi spondebat quondam, nos Pergama nostris
Capturos manibus: nunc me tot lumine functis,
Tanto hic amisso populo, sine nomine, laudum
Indecorem, patrias iubet inde revertar ad oras.
Sic etenim cordi esse Iovi: quem fallere possit?
Quis dubitet? cum tam multas everterit urbes,
Evertetque alias deinceps, cui maxima virtus,
Cuius habet summas immensa potentia vires.
Quare agite unanimi consensu nostra probate
Consilia, et quae nunc vobis ego mente fideli
Suadeo, perficite: et vestras conscendite naves,
Ut dulces patriae cuncti redeamus ad oras.
Quandoquidem nostris excindere Pergama dextris
Non datur, et frustra Iliacam pugnamus ad urbem.
Sic ait. alta diu tenuere silentia cuncti,
Et tristes sedere, animosque et pectora fracti.
Tandem consurgens Diomedes, talibus infit:
      Atrida, si verba tibi nunc stulta loquenti

Diomedes Agamemnoni
Acrius obsistam, ne bilem traxeris ullam:

respondet.
Prima etenim lex est, in coetu quemque loquentem
,,

Dicere quae libeat, tum libera verba profari.
,,

Tu nunc e Danaum populo mihi primus es ausus
Exprobrare animi virtutem, et dicere mollem,
Imbellem, ignavumque vocans coram omnibus istis,




[208=N8v]

Tam senibus quam robusto florentibus aevo.
Dicere nec metuam, tibi Iuppiter optimus, unum
E geminis (quibus ornavit te) rebus, ut esses

Agamemnon maximus
Maximus imperio, tribuit: sed ut inclytus esses

imperio, sed parum
Viribus, atque animi superares robore cunctos,

fortis notatur a Diomede.
Non dedit. atqui haec est in bello maxima virtus.
Improbe, sicne aliquem sperasti posse notari

Animosa Diomedis
Degenerem, fractumque animo, bellique fugacem

oratio.
Omnibus e Danais, qui te tam foeda loquentem
Audiret, promptoque animo tua dicta probaret?
Quod si tantus habet te nunc pavor, atque ita fractum
Despondes animum, patriamque revisere mavis,
En tibi aperta via est, et iturum nemo moratur,
Turba frequens comitum est, stant altae in littore naves,
In mare deductas repetens ascende carinas.
Ipse licet magnas turba comitante Mycenas,
Et patrium redeas diis non renuentibus Argos:
Attamen hic alii, quos ipse relinquis, Achivi
Bella cruenta gerent, ad Pergama celsa manentes,
Donec ad exitium perducant Troas, et urbem.
Si tamen inde fugam tecum meditentur et ipsi,
In patriae dulces abituri navibus oras,
Certe ego cum Sthenelo, vel solus ad alta resistam
Pergama, dum Troas ferro excindamus, et urbem,
Numine divorum freti, quibus inclyta magnae
Venimus huc ducibus ruituri moenia Troiae.
Talia dicenti, plausu testante favorem
Acclament Danai. sapiens cum talia Nestor
Incipit, assurgens: Tydide, maximus armis
Cum semper fueris, nec sis aequalibus ullis

Nestor Diomedis
Consilii ratione minor, tibi nullus Achivum

consilium probat.
Non modo non probro vertet quae es verba loquutus,
Ingenua sed laude ferent dignissima cuncti.




[209=O1r]

Sed non colloquio tamen huic imponere finem
Fas nostro fuerit, cum sint quae plurima possint
Forsan adhuc dici. cum sis iuvenilibus annis
Talis, ut esse queas mihi filius, inter Achivos
Excellens, tua laude tamen prudentia reges
Eminet, ut decuit, qui tam rite omnia dicas.
Ergo ego qui senior te sum tot euntibus annis,
Post te quicquid erit dicendum, dicere pergam,
Omnia percurrens quae nobis scire necesse est:
Nec quisquam secus accipiens mea dicta refellat [revellat 1540],
Quae dicam, non ipse etiam princeps Agamemnon.
Flagitiosus enim est, sceleratus, inutilis, excors,
,,

Quisquis amat populis bella intestina movere,
,,

Quae mala tanta ferunt secum, causasque malorum
,,

Innumeras sine fine serunt civilibus armis.
,,

Nunc quia suadenti recte parere necesse est,

Suadet Nestor,
Corpora curemus, custodibus ante paratis

quid facto opus sit.
E numero iuvenum, qui muros scilicet extra
Pro fossa excubias peragant. tu maxime regum
Atrida, quod opus nequaquam turpe putaris
Esse tibi, sed praecipua virtute decorum,
Communem procerum primoribus instrue coenam.
Nam tibi multa domi iucundi est copia vini,

Vinum
Martia per lati quod misit Thracia ponti

Thracium.
Aequora, Achivorum convectum navibus altis.
Nec famulos aliunde opus est accersere, cum sint
Cuncta parata tibi, cunctis et rebus abundes.
Illic ut multis praefectus es unus, habebis
Multos quos audire queas, ut et optima possis
Eligere, et consulta sequi: quo tempore nostris
Consilia adferri cuperem pulcherrima rebus,
Quando tot hostiles non longe a navibus ignes
Cernimus accensos, quisnam queat esse quieto




[210=O1v]

Ista videns animo? nox est haec ergo, vel omnes
Quae bene conservet, vel quae male perdat Achivos.
      Assensere omnes Nelidae, haec verba loquuto.
At mox e iuvenum coetu lectissima Graium
Corpora, processere viri, fulgentibus armis
Omnes conspicui ter tres, audacibus omnes
Indevicti animis: Thrasymedes Nestore cretus,

Ad excubias
Ille virum dux: Ascalaphusque, et Ialmenus, ambo

agendas electorum
Marte sati iuvenes. comes his fortissimus ibat

nomina.
Meriones, Aphareusque superbus, Deipyrusque,
Et Creonte satus Lycomedes inclytus armis.
His ibant ducibus centeni quemque sequuti,
Hastis armati iuvenes, nocturna obituri
Tempora pervigiles. postquam hi tenuere quod inter
Est medium spacii murum fossamque relictum,
Ignes quisque suis infidae in lumina noctis
Incendere locis, curantes corpora coenis.
At rex Atrides coena dapibusque paratis,
Accipit eximios procerum, lautissima ponens
Fercula. vescentes illi extendere paratas
Ad captanda manus obsonia. post ubi facta est
Prima quies epulis, et pocula plena remorant,
Tum senior, cuius paulo ante oratio cunctis
Audita et laudata fuit, Neleius heros,
Talia consulto de pectore verba profudit:
      Atrida, Danaum fortissime rex Agamemnon,

Nestor
A te principium sumam sermonis, et in te

Agamemnoni.
Desinere est animus, quoniam tu pluribus unus
Imperitas, populosque regis, tibi sceptra ferenda
Iuppiter ipse dedit, qui nobis omnibus esses
Consiliis dux et rebus: quapropter et ipsum
Te decet et multos audire, et dicere multa,
Cedere deinde locum verba opportuna volenti




[211=O2r]

Dicere, et utilibus pensare negotia dictis,
Et quae sint meliora sequi, non fidere soli
Ipse tibi. Sed enim quam nunc ego dicere verbis
Aggredior, longe mihi, ut est, sic esse videtur
Optima de nostris dubiis sententia rebus,
Et qua nemo alius possit meliora referre:
Qualis et illa fuit nuper, quam diximus illo
Tempore, quo forti Briseida solus Achilli
Praereptam, abductamque viro in tua castra tulisti,
Materiamque illi irarum causamque dedisti,
Me licet invito, et contraria multa loquente
Ne faceres. at tu praeceps, et fervidus ira,
Per tua facta virum, quo non est fortior alter,
Quem sibi honorandum dii confiteantur et ipsi,
Ipse nec es veritus cara spoliare puella,
Nec Danaum populo tantas inducere clades.
Omnia nunc igitur circumspiciamus, ut ipsum
Et quibus officiis placemus, qualibus autem
Muneribus, quo verborum captemus honore.
      Huic ita respondens hominum princeps Agamemnon:

Agamemnon
Plane (inquit) generose senex, dum nostra recenses

Nestori.
Detrimenta, nihil fallis, nil cautus omittis.
Et nocui, fateor: nec enim nego, quin sit Achilles
Multorum populorum instar, quem Iuppiter unum
Sic amet, et toto dilectum pectore honoret,
Quem nunc propter in has clades immittit Achivos.
Quem quoniam offendi, vesana concitus ira,
Rursus ut exorem. prona atque parata voluntas
Est mea, si placare queant amplissima forsan
Munera quae mittam: quae nunc ipsa omnia vobis
Omnibus exponam, simul ordine nomina dicam.

Munera ad
Principio, septem tripodas non ignibus unquam

Achillem
Admotos, auri inde decem preciosa talenta,

deferenda.




[212=O2v]

Aere bis inde decem gravidos fulgente lebetas:
Tum praestantis equos bis sex in corpore formae
Pernices, validos, qui cursus praemia pulchram
Saepe reportarunt pulchro e certamine palmam.
Ut qui possideat tot praemia sola, quot illi
Victores retulere mihi, non pauper is esset
Vir merito censendus. ad haec dabo corpora septem
Lecta puellarum, quas ille e divite Lesbo
Abstulit eversa, pulchras, muliebria doctas
Cuncta opera, e multis quas prima sorte puellis
Ipse mihi elegi: nunc has ego Lesbidas illi
Sponte dabo. quibus adiungam Briseida pulchram,
Quam rapui demens. sed nec iurare gravabor,
Quantacunque volet me relligione gravari,
Illam nulla unquam sociasse cubilia mecum,
Nec mihi commistam, quo se miscere puellae
Consuevere viris, aut hi quo more puellis.
Atque haec cuncta quidem praesentia dona dabuntur:
Post ubi dii dederint praeclaram evertere Troiam,
Ipse urbem ingrediens, tantum feret aeris et auri,
Quantum ferre queat secum satis una phaselus.
Inde ubi nec praeda reliqui potiemur Achivi,
Partem cuique suam communi sorte ferentes,
Eliget ipse sibi praestantes divite forma
Post Argivam Helenen bis quinque decemque puellas
Troiadum quascunque volet. Si victor ad Argos,
Et patrias urbes remeavero Acheidos orae,
Si gener esse mihi dignabitur, inter Orestem
Atque ipsum fidei nullum discrimen habebo,
Unicus ille mihi, quanquam et carissimus idem est,
Deliciaeque patris, nostrae et spes una senectae.
Sunt mihi praeterea in patrio tres limine natae,
Chrysothemis, tum Laodice, post Iphianassa:




[213=O3r]

Harum si quam forte volet, quamcunque libebit
Auferet uxorem super ardua limina Pelei.
His ego divitias, dotalia munera, quantas
Nemo pater carae dedit ullo tempore natae,
Septem urbes dabo munitas, populoque refertas,
Cardomylen, Enopenque, et sacram Poeeessen,
Pherasque eximias, atque Anthean viridantem,
Et pulchram Aepean, et Pedason uviferacem,
Omnes littoreas, omnes circum ubera magnae
Arva Pyli positas: quas qui coluere, coluntque,
Armentis ovium boumque frequenter abundant.
Hi donis illum ceu numen ab aethere lapsum,
Muneribusque colent, atque omnia iussa facessent.
Haec utinam Pelida velis, et versus ab ira
Te mihi restituas, ut sic tibi levior adsit
Ille deum generi humano infestissimus hostis
Pluton: idem in me tanto nunc aequior extet,
Quanto te imperio supero, atque aetate relinquo.
      Huic ita respondens Nestor Neleius infit:

Nestor Agamemnoni
Atrida rex magne hominum, princepsque virorum,

suadet mittenda
Dona quidem quae tu magno decernis Achilli

munera per legatos.
Haudquaquam aspernanda puto, nec vilia habenda.
Verum age festinemus ad ipsum mittere quosdam,
Qui cito Pelidae magni ad tentoria pergant,
Donaque iussa ferant. quos tu, si forte requiris,
Deligere ipse velim. primum atque ante omnia Phoenix,
Carior ille Iovi, ducis hic fungatur honore.
Huic veniant comites, Aiax, et dius Ulysses.
Hos duo praeconum Eurybatesque Odiusque sequantur.
Ergo et aquam manibus propere huc afferte lavandis,
Et bene fortunanda in coepta iubete precari,
Si nostros possit miserari forte labores
Iuppiter, et veniam precibus dare, et esse benignus




[214=O3v]

Omnibus. Haec dicens, dixisse est commoda visus.
Mox manibus lymphas famuli fudere ferentes,
Plena coronabant iuvenes carchesia, cunctis
Vina propinantes, circum et gustanda ferebant.
Ordine quae postquam libarunt cuncta, bibentes
Quantum cuique satis fuerat, tum denique coetu
Prorumpunt adytis Agamemnonis. omnibus autem
Ipse dabat mandata Gerenius omnia Nestor,
Nutibus hos et voce monens quae vellet: Ulyssem
Praecipue, quibus iratum speraret Achillem
Posse remolliri. Digressi protinus ibant

Legati mittuntur ad
Legati ad longe resonantis littora ponti,

Achillem, Phoenix,
Multa tridentifero facientes vota parenti,

Aiax, Ulysses.
Ut facile irati Pelidae flectere donet
Elatos animos, et duri pectoris aestus.
Postquam Myrmidonum tentoria, et aequore stantes
Ventum est ad naves, ipsum invenere canendo
Oblectantem animum cithara, iucunda sonanti,

Cithara Achillis.
Artifici, pulchra, et varia: nam tota superne,
Et circum extremas argentea protulit oras.
Hanc ille Eetioneam cum verteret urbem,
Repperit inter opes immensas divitis aulae.
Hac tunc Heroum laudes, et Martia facta
Cantabat, sicco residens in littore Achilles,
Et blanda recreans animum dulcedine cantus.
Quem contra residens Patroclus, iussa manebat,
Donec et arguto finiret carmina plectro.
Iamque propinquantes, alios anteibat Ulysses.
Legati coram adstabant: quos magnus Achilles
Conspiciens, propere e solio, quo forte sedebat,
Cum cithara exiluit: Patroclus et ipse, ferentes
Adventare videns Argivi nuncia regis,
Protinus adsurrexit. at his pede firmus Achilles,




[215=O4r]

      Salvete o animae, quales neque candidiores

Achilles Legatos
Dorica terra tulit, neque queis magis utar amicis.

benigne excipit.
Et si etenim saevo iamdudum irascor Atridae,
Vos tamen e reliquis summo complector amore.
      Sic ait, et sessum praeeuntes duxit Achilles.
Quos ubi purpureis constrata in sede tapetis
Composuit, mox est prope stantem affatus amicum:
      Care Menoetiade, cratera huc siste capacem,
Et statue in medium, vinoque meracius imple.
Nam subiere viri nostrae nunc limina sedis,
Queis neque carius est quicquam, nec amicius usquam.
Sic ait: at caro paret Patroclus amico.
Ipse parato ingens igni suspendit ahenum,
Tergora ovilla ferens, et pinguis viscera caprae,
Et tenerae suis immersit brevia inguina lumbi.

Apparat
Quae cum cuncta manu Automedon porrecta tulisset,

convivium
Conscidit in partes lanians, et frusta reponens

Achilles.
Infixit verubus, magnumque admovit ad ignem,
Quem flamma imbuerat crepitante Menoetius heros,

Principes ipsi servilia
Ille deo similis. postquam autem flamma resedit,

munera obeunt, ut
Consternit prunas, verubusque infixa reponit

alibi quoque.
Frusta igni torrenda, salemque inspergit amarum:

[Greek:]
Postquam tosta satis fuerant, Cereremque canistris

hupotupôsis.
Depromens bonus apposuit Patroclus edendam
Convivis, in frusta [frustra 1540] secans Peleius heros
Distribuit, Laertiadae e regione sedentis
Ante oculos, iusso libare ante omnia divis
Patroclo: postquam ille manu coniecit in ignem
Primitias, mox illi avidas ad fercula mensae
Extendere manus. postquam compressus edendi
Impetus, et cyathis sitis est extincta remotis,
Annuit Oemonio Phoenici maximus Aiax.
Quod Laertiades ubi conspexisset Ulysses,




[216=O4v]

Atque intelligeret, magnum cratera Lyaeo
Ipse implens, magno praegustans fatur Achili:
      Salve hospes generose, virum fortissime Achilles,

Ulyssis ad
Quandoquidem tibi nec coenae et convivia desunt,

Achillem oratio.
Et nos ante sumus lautis a principe Atride
Sumptibus accepti, sed et hic lautissima tecum
Coenati, nec sunt nobis convivia curae
Ulla satis: sed enim clades et fata videntes
Ultima, destituit spes, et timor anxius urget,
Quo vos ingenio tueamur ab hoste superbo,
Vel ne amittamus stantes in littore naves,
Vel nos exitio pereamus funditus uno.
Non alias metus est nos posse cavere per artes,
Quam tua si nobis vis maxima et inclyta virtus
Auxilium ferat, et praesentia fata repellat.
Nec procul a muris etenim, nec navibus altis
Castra loco Troes capto posuere superbi,
Cum sociis peregre socia arma ferentibus ipsis,
Incensis noctem superantes ignibus atram
Pluribus, haud ultra nos posse resistere victos
Clamantes audimus, et ad navalia, et intra
Sanguineis naves perituros ensibus omnes.
Prospera ad haec ipsis Saturnius omnia dextris
Fulguribus fore promittit. iam turgidus Hector
Viribus, horrendum furit, et virtute superbit
Confisus propria, nec quenquam hominumve deumve,
Ipsum qui prohibere queat, Iove fretus amico,
Quo minus excindens naves exurat, et ipsos
Interimat nos, et fumi fuligine caecos
Involvat, sectetur, agat, captosque trucidet.
Quapropter reditura novae sibi tempora lucis
Quamprimum votis reddi ferventibus optat.
Quae ne vota illi saevarum plena minarum




[217=O5r]

Fortunent superi, nobis incessit Achille
Ingens corda timor, ne sit fatale perire
Nos procul a patria, Troiae sub moenibus altis.
Verum age, pene licet sero, expergiscere, et istam
Quam potes affer opem Danais, violentia Troum
Quos misere premit afflictos, ne turpiter olim
A te desertos doleas, nec tempore possis
Quam sero forsan cuperes adhibere medelam
Lugubri exitio: sed temporis ista futuri.
Hic nunc praevideas, qua possis arte cavere,
Et Danais ferre auxilium, mala plurima passis.
Quamvis heu facinus, quantum tibi tradita Pelei
Exciderunt mandata patris, quo tempore laeta
E Phthia magno comitem te misit Atridae.
Dicebat, memini: Fili carissime, Pallas
Et Iuno, si forte volent, tibi corporis amplas
Praestabunt vires, tu saevi pectoris aestus
,,

Atque animum cohibe, nimis alta et magna volentem.
,,

Sperne simultates, lites fuge, desere rixas,
,,

Comis et urbanus concordibus utere amicis.
,,

Hinc tibi laus et honor venient, hinc nomine magno
Te venerabuntur Danai iuvenesque senesque.
Haec senior mandata dabat. tu iussa parentis
Oblitus, nihil obsequeris, nihil omnia ducis
Esse ea quae memini. Sed nunc age siste ferocis
Iram animi, satis indultum est huc usque dolori,
Cum tibi praesertim culpam confessus Atrides
Dona dari iubeat multarum amplissima rerum,
Et te digna satis, quae nunc tibi singula iussus
Ipse recensebo, quoque accepi ordine pandam.

Dona commemorat
Principio septem tripodas non ignibus unquam

repetitione Homero
Admotos, post quos auri bis quinque talenta,

familiari.
Inde quater quinos fulgenti ex aere lebetas:




[218=O5v]

Tum praestantis equos formae ter quattuor addet
Pernices, validos, celeris qui praemia cursus
Saepe reportarunt pulchro e certamine palmam:
Ut qui possideat tot praemia sola, quot illi
Victores retulere ipsi, non pauper is esset
Vir merito censendus. ad haec dat corpora septem
Lecta puellarum, quas per te divite Lesbo
Abstulit eversa, pulchras, muliebria doctas
Cuncta opera, e multis quas prima sorte puellis
Ipse sibi elegit: quas nunc tibi Lesbidas ille
Sponte dabit, quibus adiunget Briseida pulchram,
Quam rapuit demens. sed nec iurare veretur,
Quantacunque voles se relligione gravari,
Et quocunque voles iurandi numine iuris,
Illam nulla unquam sociasse cubilia secum,
Nec sibi commistam, quo se miscere puellae
Consuevere viris, aut hi quo more puellis
Atque haec cuncta quidem praesentia dona dabuntur.
Post ubi dii dederint populosam evertere Troiam,
Ipse urbem ingrediens tibi sumes aeris et auri
Quantum ferre queat tibi ponderis una phaselus.
Inde ubi iam praeda reliqui potientur Achivi,
Partes cuique suas communi sorte ferentes,
Duces ipse tibi praestantes divite forma
Post Argivam Helenen, bis quinque decemque puellas
Troiadum quascunque voles: si victor ad Argos,
Et patrias urbes remearit Acheidos orae,
Et gener esse illi dignaberis, inter Orestem
Teque ipsum fidei nullum discrimen habebit,
Unicus ille sibi quanquam et carissimus idem est,
Deliciaeque patris, serae et spes sola senectae.
Sunt quoque tres illi pulcherrima corpora natae,
Chrysothemis, tum Laodice, post Iphianassa,




[219=O6r]

Harum si quam forte voles, quamcunque libebit
Uxorem abduces super ardua limina Pelei.
His quoque divitias, dotalia munera, quantas
Nemo pater carae dedit ullo tempore natae,
Septem urbes dabit eximias, populoque refertas,
Cardomylen, Enopenque et sacram Poeeessam,
Pherasque excelsas, atque Anthean viridantem,
Et pulchram Aepean, et Pedason uviferacem:
Omnes littoreas, omnes circum ubera magnae
Arva Pyli positas. quas qui coluere, coluntque,
Armentis oviumque boumque frequenter abundant.
Hi te muneribus ceu numen ab aethere lapsum,
Officiisque colent, atque omnia iussa facessent.
Haec tibi nunc offert amplissima dona Agamemnon,
Placet ut iratum sibi te fortissime Achilles.
Qui si forte tibi est odio, nec munera cordi
Sunt tibi quae spondet, reliquos at respice Graios,
Et miserare malis pressos, et clade subactis
Affer opem, qui te ceu numen ab aethere lapsum
Observant, venerantur, amant, reverentur, honorant.
Nunc tibi praecipue decus immortale parabis,
Si magnum valido confeceris Hectora ferro:
Qui nunc tam vicinus adest, et castra locavit
Proxima, nec quenquam esse parem sibi iactat, in omni
Hoc Danaum populo (rabie tam concitus atra est)
Quicunque huc ratibus per apertum venimus aequor.
      Huic contra pedibus velox respondit Achilles:
Care Iovi Laertiade consultor Ulysses,

Achilles Ulyssi
Me tibi aperta loqui decet, ut semel omnia noris

respondet.
Facturum quae constitui, nec ab omnibus illis
Cessurum parte exigua, ne forte molesti
Et frustra toties sitis mihi deinde futuri
Et vos, atque aliunde alii, quicunque adeuntes




[220=O6v]

Me deinceps vanis ausint obtundere dictis.
Odi etenim, ceu claustra Erebi, quicunque loquuntur
,,

Ore aliud, tacitoque aliud sub pectore claudunt.
,,

Atque ideo quae iusta mihi, quaeque optima factu
Esse videbuntur, non falso pectore dicam.
Non Agamemno unquam mihi persuadebit Atrides,
Non Graiorum alius quisquam, descendere rursus
In pugnam, cum nulla prius mihi gratia rerum
Sit data gestarum, cum fortiter omnia bello
Pertulerim, quaecunque solet Mars durus in armis
Obiectare viris. Nec refert qualia quisquam
Praestiterit vel clara opera, aut ignava navarit,
Seu modicam seu multam operam: mors una parata est
,,

Omnibus, unus honos, eadem sunt praemia praedae.
,,

Cum mihi praeterea constet nihil esse tributum
Prae reliquis, qui tot terraque marique labores
Erumnasque animo non deficiente tulissem,
Securus nunquam ipse meae per talia vitae,
Qualia saepe tuli cunctorum nomine Graium:
Sicut avis, quae pro pullis implumibus ipsa
Evolat, et pastum miseris parat: haud secus ipse
Pro Danais mala multa ferens, quot saepe peregi
Pervigiles noctes? quot luces marte cruentas
Assiduo, dum bella gero, dum praelior, ipsis
Proque viris et coniugibus, Danaumque salute?
Cepi etenim bis sex bellis navalibus urbes,
Oppida sex et quinque recepta pedestribus armis
Sunt mihi de lata Troiae ditione feracis:
Horum cuncta tamen bona qualiacunque tulissem,
Thesauros, et opes, gazas, Agamemnonis omnes
Ante pedes abieci, illi dono omnia cedens:
Qui post ad celeres dum distrahat illa carinas,
Multa aliis tribuens procerum, primisque virorum




[221=O7r]

Regibus et ducibus, tanquam sua praemia veris
Adsignans meritis: quae cum sua cuique supersint
Salva et tuta satis, cumque et mihi pauca dedisset,
Quem dedit eripuit, meritum virtutis honorem,
Solum de Danais dignum isthoc nomine ducens
Dedecoris, dum me spoliat Briseide cara,
Quae mihi erat cordi, quam coniugis esse volebam
Uxorisque loco mihi. qua ut nunc ille fruatur,
Si fas esse putat, sane se oblectet, et ipsam
Quo velit usque suam teneat. quid bella movebat?
Quid fuit armatos opus huc deducere Graios,
Impia Dardaniis moturos bella colonis?
Nunquid ut hinc Helenen abduceret, atque marito
Redderet Atridae? nisi solos tangit Atridas

Virgilianum.
Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis,
Coniuge praerepta. sed idem fecere mariti
Saepe boni, nec stulti animo solatia amantes
Uxorum, velut ipse meam Briseida amabam,
Quamvis sanguinei captam certamine Martis.
Quam quoniam velut e manibus mihi munus ademit
Pro virtute datum, decepto fraude maligna,
Ne mihi persuadere aliquo conetur inani
Incoepto. quin et tecum consultet Ulysse,
Et reliquis ducibus, quanam ratione repellat
Vobiscum a vestris hostilem navibus ignem,
Me sine. nempe vides quos perferat iste labores,
Aedificat murum, muro praetendere fossam
Cogitur ingentemque, et cingere castra praealtis
Aggeribus, circumque tenaces figere palos.
Nec tamen haec ipsum eripient a caede cruenti
Hectoris, arcebuntve superbum viribus hostem.
Atqui donec ego in castris versabar, et armis
Arma adversa tuli Troianis Dorica, nunquam




[222=O7v]

Hector ad Argivas pugnam producere naves
Ausus erat, murisque suis abscedere, verum
Ad Scaeae tantum pugnabat limina portae.
Atque illic remanere ausum, cum tempore quodam
Aggressus peterem, vix est elapsus in urbem,
Velocem faciente fuga. quocum quia certum est
Ulterius non velle manus conferre, nec arma,
Cras ubi solis equi primo exorientur Eoo,

Minatur abitum.
Postquam sacra Iovi reliquisque peregero divis,
Rebus et instructas et multo remige naves
In mare deducam: quas tu si forte videre
Expetis, idque tibi est curae, super aequor ituras,
Primo mane aderis, tum piscosum Hellespontum
Ingrediar promptis et ad omnia agenda paratis
Remigibus. quod si faveat Neptunus amicum
Tranquillumque secundus iter super invia ponti
Terga, dies patriae reddet me tertia Phthiae,
In qua divitias multas, et multa reliqui
Quae mihi praesto aderunt reduci. sed ad ista revertens,
Multa etiam mecum referam fulvi aeris et auri
Pondera, et accepti splendentia munera ferri:
Complures etiam forma praestante puellas,
Quae nullus mihi contulerit princeps Agamemnon,
Sed quibus et virtus mea me donarit, et aequas
Huic referens fortuna vices. ergo omnia dici
Verba palam iubeo, quae nunc loquor: audiat omnis
Coetus Achivorum, prius irascantur et ipsi
Primores Danaum, si defraudare maligne
Sperat adhuc aliquem notas sibi posse per arteis:
Ut quem nil pudeat committere turpiter unquam.
Nam me (sit licet impurus, positique ruboris)
Amplius affari, nec, si volet, ora tueri
Audebit mea, commissorum conscius in me




[223=O8r]

Ipse sibi scelerum: nec pertulero ipse volentem
Factis aut verbis mecum commercia inire.
Sit satis, incautum quod me semel iste fefellit
Perfidus, et subiti spoliarit honore laboris.
Ocia nunc secum tractet iucunda, quiescens
Si volet, atque animo secum afflictetur acerbo.
Illi magnus enim tunc mentem Iuppiter omnem
Eripuit, cum me probro affecisset iniquo.
Munera praeterea, queis me placare laborat,

Munera respuit.
Tam mihi sunt odiosa, inimica, ingrataque dictu,
Quam queat esse ferox duri inclementia fati.
Non si bis decies deciesque tot addita mittat,
Me sibi placarit: non si daret omnia quae nunc
Possidet, aut aliis post est habiturus in annis:
Non si quicquid in Orchomenon infertur amoenam,
Aut etiam veteres Aegyptia moenia Thebas,
Urbem divitiis celebrem, quam limina centum
Portarum claudunt, per quarum quamlibet unam
Agmina saepe viri bello pulcherrima ducunt,
Curribus instructi rapidis, et equestribus armis.
Non si tot mihi dona daret, quot arena lapillos,
Quot pulvis corpuscula habet: non omnibus istis
Hunc animum poterit sibi conciliare, priusquam
Audiero meritas tanto pro crimine poenas,
Atque ignominia, scelere, atque libidine, et ira,
Et moerore animi quo nos affecit acerbo
Persoluisse virum. Iam quod socer esse volebat,

Affinitatem
Frustra se voluisse sciat, generatus Atreo.

quoque aversatur.
Nec gener esse velim merito tam pessima, non si
Ipsius, quamcunque daret mihi, filia, nuptum,
Exaequet forma Venerem, studiisque Minervam
Foemineis. alium sibi deligat ille volentem
E Danais generum, qui sit magis aptus, et auctus
Imperio maiore, et regno ditior amplo.



[224=O8v]

Me si forte domum superi, patriamque reducant
Incolumem, genitor Peleus uxore beatum
Eximia faciet. nam sunt et Acheidos alto
Sanguine progenitae, multaeque per Helladis oram,
Et Phthian, omnes e magnis regibus ortae,
Praestantes forma atque opibus, donoque iuventae:
Quarum quae fuerit cordi mihi, ducere nuptam
Fas erit, atque aevi iucundum degere quicquid
Esse volent superi, quod perficere expetit ingens
Praecipue hic animus. carae me adiungere sponsae
Praestat, deliciisque frui, rebusque paternis,
Quas Peleus peperit senior, quam perdere bello
Tam preciosam animam: quam nullis posse rependi
,,

Divitiis certum est, non quantis Pergama fama est
Enituisse opibus quondam, quo tempore nondum
Arma huc intulimus Danai: non quanta feruntur
Esse reposta sacra in templo donaria Pythi,
Spicula ab aerato mittentis Apollinis arcu.
Sarciri nam praeda potest oviumque boumque,
,,

Et toties armenta viris reparantur equorum,
,,

Et tripodum iactura redit: sed vis animai
,,

Cum semel excessit, nunqum redit amplius intra
,,

Corporis humani testudineum figmentum.
,,

Mater enim Thetis admonuit me argentea plantas,
Ancipitem mihi fata modum praescribere vitae.
Nam remanens magnae si circum Pergama Troiae
Bella geram, reditum in patriam mihi fata negare:
Inde sed immortale decus, laudemque futuram
Perpetuam, dulcem in patriam si forte revertar,
Ultima longaevae visurum tempora vitae:
Sed famae decorisque mihi nihil inde futurum.
Non mihi nunc igitur soli haec facienda videntur,
Verum aliis quoque, ut in patriam redeamus, ab isto



[225=P1r]

Cessantes oppugnandae certamine Troiae.
Nec dum finis enim: nec vos capere Ilion altum
Spes reliqua est, cum latisonus nunc Iuppiter ipsis
Auxiliumque ferat, vicesque immittat apertas,
Ipsorumque acuat concoepta ferocia mentes.
Quare agite hinc primis abeuntes dicite Achivum
(Hoc etenim munus proprie est senioribus aptum)
Consilium capiant aliud, melioribus usi
Iudiciis, quibus et populum navesque decoras
Conservent: quando haud sententia cesserit ipsis
Ex animo, mecum quam tentavere priorem
Irato. Nunc ergo Aiax, et maxime Ulysses,
Ite, relinquentes mecum Phoenica manentem,
Nobiscum ut somnum capiat, cras navibus altis
Praedulces patriae mecum hinc abiturus ad oras:
Si tamen ipse volet: nam invitum ducere nolim.
Talibus Aeacides. Illi alta silentia agentes
Conticuere diu, tam frivola dicta stupentes.
Tum senior Phoenix, lachrymis in verba profusis
(Namque fuit Danaum de navibus anxius altis)
Sic coepit. Si tanta tibi clarissime Achilles,

Phoenicis ad
Tamque ferox animo sedet indignatio, ut omni

Achillem oratio.
Auxilio nos destituas, nec navibus ignem
Hostilem avertas, atque hinc tibi certus eundi
Est amor, ipse ego quo pacto carissime fili
Hic tibi, quave unquam potero ratione relinqui?
Qui tibi, quo patria iuvenem te tempore Phthia
Misit ad Atriden Peleus, comes atque magister
Sum datus, ut praecepta tibi rerumque bonarum
Verborumque darem, rebusque ut fortis agendis
Esses, et verbis posses orator haberi.
Nondum etenim poteras primis haec nosse sub annis,
Queis rebus laus magna viris, et summa paratur



[226=P2v]

Gloria, bellorum meritis, atque arte loquendi.
Post haec omnia, mi fili, tene ipse relinquam?
Non si quis superum mihi spondeat. haec senioris
Depositurum aevi mala tempora, et appositurum
Rursus praeteritae iuvenilia robora pubis:
Qualis eram, latam quo primum tempore liqui

Morem senum
Hellada, devitans genitoris Amyntoris iram

observat, qui de
Ormenidae, nec dura ferens maledicta quibus me

praeteritis libenter
Devovit: causa irarum fuit ista parenti.

solent meminisse.
Huic pellex formosa fuit, quam stultus amabat
Usque adeo, ut matrem ille meam contemneret, uxor
Quae fuit, et multos illo cum exegerat annos.
Illa igitur precibus me nocte dieque fatigans,
Et genua amplectens rogat, ut concumbere pergam,
Et me commiscere mei genitoris amicae,
Ut sic illa senis commertia talia vitans,
Odisse incipiat nostro oblectata cubili.
Pesuasit tandem genitrix, quodque illa rogabat
Perfectum est. quod ubi ille amens accepit, ab illo
Tempore multa in me mala et execranda precatus,
Sic me tartareis devovit Erynnibus, ut ne
Ex me progenitum natum natamve videret.
Talia cum lachrymis dii exaudivere precantem,
Iuppiter infernusque, et iniqua Proserpina vivis.
Tunc animum subiit, nos aedibus haud in iisdem
Posse habitare diu concordes, in quibus esset
Tantopere infensus genitor mihi. iamque parabam
Cautus abire fuga: cum circumsistor amicis
Et sociis ac cognatis, qui me simul omnes
Orabant ne sic facerem, ne cedere vellem.
Nec tantum precibus, verum et per sacra deorum
Numinibus data, conati retinere fuerunt:
Mactantes pinguesque boves, oviumque suumque



[227=P2r]

Omnibus e gregibus lectissima corpora, flammis
Apponunt, torrentque, et mensae protinus aptant.
Multa etiam patris e doliis epota lagena est
Viniferacis, odoriferique liquoris Iacchi.
Noctibus inde novem me servavere, manentes
Quique suis vicibus iuxta, excubiasque trahentes,
Ignibus incensis tota sub nocte duobus:
Quorum alter fuit in medio praedivitis aulae,
Alter vestibulum thalami e regione tenebat
Clausarum forium. sed cum mihi tempora noctis
Venissent decimae, quae tunc obscura fuisset,
Proripui, fateor thalamo me, et vincula rupi
Claustrorum, exiliens per apertae nota fenestrae
Limina, et egrediens famulos famulasque fefelli.
Atque ita cum fugerem spaciosam emensus eundo
Hellada, perveni Phthiam praegnantibus armis
Praecipuam, matremque ovium: quo tempore Peleus
Non secus excepit, quam si illi filius essem
Unicus, ipse mihi genitor, quem tanta maneret
Vis insignis opum, tantique opulentia regni:
Et me divitiis susceptum pluribus auxit.
Quippe mihi Dolopum curam commisit agendam,
Qui populi extremis habitant in partibus orae
Frugiferae Phthies, et parent legibus aequis.
Hic te (qui superis nunc assimilaris Achilles)
Talem perfeci formando a mollibus annis,
Qualem nunc videt haec aetas, et plena iuventus.
Ex animo siquidem te fere et semper amavi.
Qui nunquam egrediens forium praesepta mearum,
Nolueris aliena sequi convivia, quique
Nusquam unquam fueris nisi me comitante profectus:
Sumere nulla domi nisi primum fercula velles,
In genibus residens nostris incisa petebas,




[228=P2v]

Praegustata etiam nostris obsonia labris.
Praeterea mihi vina tuis admota labellis
Saepe refundebas, vestemque sinusque replesti,
Nondum aetate potens, nec sensu aut arte loquendi.
Haec ego tum nihil offensus te propter Achille,
Atque his plura tuli, quia tunc cum vera negarent
Semina difficiles divi, te semen haberem
Ceu fictum expressumque manu, natumque fidelem,
Qui me a pernicie, qui fractum cladibus ullis
Tutarere manu, qua tam paulo ante valebas.
Verum age, vince animum ipse tuum fortissime Achille,
Vince iram, fera corda doma, ne pectore saevo
Esse aliis videare, atque implacabilis irae,
Quod minime decet, atque indignum est laudibus istis.
Cum neque sint tales, quoniam placantur et ipsi,
,,

Dii superi: quorum virtus, vis, robora vitae,
,,

Omnia sunt nostris meliora, priora. sed illi
,,

Placantur tamen officiis, sacrisque litatis
,,

Et precibus votisque, eadem si iusta feramus,
,,

Ignoscuntque malis nostris, qui offendimus ipsos.
,,

Et nunc esse preces genitas Iove, noris Achilles.
Hae sunt ergo Litae, coelesti semine natae,

Litae, hoc est preces,
Non aequis rabidam comitantes passibus Aten.

Iovis filiae.
Sunt etenim claudaeque pedes, et lumina paetae,

Ate, id est, calamitas,
Molliaque exiguis peraratae corpora rugis.

noxa, etc.
Ipsa Ate neque clauda pede est, neque lumine paeta,
Nec deformato per aniles corpore rugas:
Sed cursu velox, et viribus integra plenis.
Atque ideo celeri longe pede praevenit illas,
Omnia lativagae terrai regna peragrans,
Omnia conturbat, nocet omnibus, omnia miscet
Litibus et rixis, cuius vestigia passu
Cuncta Litae meditante legunt, tacitaeque sequuntur.




[229=P3r]

Has quicunque ad se venientes atque rogantes,
Ut veniam factis quibus est offensus amicam
Deferat, admittit, captat, reveretur, et audit:
Hunc ipsae si quando opus est, ususque, vicissim
Admittunt, facilemque adhibent tum vocibus aurem:
Tum ratione iuvant qua possunt cunque rogantem.
Sin vero excludat, votique remittat inanes,
Illae indignantes iniuria facta parenti
Conquestae referunt, orantque ut protinus Aten
Immittat contemptori, et praedura nocenti
Supplicia immissuram homini, poenamque repulsae.
Tu quoque ne summo natas Iove maxime Achilles
Aversere preces, turpive extrude repulsa.
Quin potius venerare, et praebe rogantibus aurem.
,,

Cum soleat placare etiam reverentia magnos
,,

Saepe viros: et tanta data et tot praemia, quantis
,,

Et quot nunc placidum sibi te conatur Atrides
Reddere. quae si nulla tuo iam offerret honori,
Sed magis offensum tibi se praeberet, et esset
Erga te praefracto animo, nunquam ipse iuberem
Hac ut deposita (qua nunc everteris) ira
Auxilium Danais ferres, pene ultima passis.
At nunc quanta tibi in praesens tempusque futurum
Offerat, ipse vides. nec solum praemia defert,
Verumetiam quos praecipue tibi novit amicos,
Et summos ad te Danaum dimisit, ut essent
Quorum tu non argueres, nec credere posses
Dicta carere fide, nec quos fortissime velles
Accessu prohibere tuo: ne forte (quod absit)
Si pergas rabidae servire diutius irae,
Hoc animi vicium videatur inesse tibi ipsi.
Verum age deponens ferventes pectoris aestus,
Quod veteres memorant quondam fecisse Heroas,




[230=P3v]

Quos sua gestarum commendat gloria rerum,
Muneribus placare, et nostris annue votis:
Ne te poeniteat post facta novissima, mitem
Non habuisse animum. quod multis contigit: id quod
Exemplo videor sane meminisse vetusto.
Quod vobis referam, si non offendit, amici.
Bellum erat Aetolos fortes, Curetas et inter,

Alium inserit
Urbe super Calydone: vicissim et multa cadebant

narrationem de
Funera, dum cives urbem defendere certant

bello Aetolico.
Aetoli, capere insistunt Curetes in armis
Fortibus eximii. causam dedit aurea bello
Ulta Diana nefas, quod, cum Calydonius Oeneus
Pro frugum sacra primiciis fecisset, et omnes
Sacrifici divos veneratus honore fuisset,
Solam praeteriit sine sacri parte Dianam.
Forsitan imprudens commiserat: illa furore
Mota repentino, per agros, per prata, per urbes,

Aper Calydonius
Per sylvas immisit aprum vastumque ferocemque,

causa belli.
Et membris et dente ferum, qui protinus Oenei
Omnia devastabat, agros Calydonidos orae
Insolita feritate terens, sata, pascua, fruges,
Spiciferas messes, pecora, horrea, consita, saltus,
Non etiam arboribus parcens, non mollibus herbis,
Omnia protrivit. donec miseratus egentem
Auxilio patriam, Meleagros filius Oenei
Et iuveni Oenidae multis ex urbibus una
Lecta manus iuvenum, venatorumque latrantum,
(Nam neque cum paucis potuisset tanta domari
Belua) confectam socialibus abstulit armis.
Tum stimulante dea, contentio multa coorta est
De capite et corio villosi tergoris apri,
Inter et Aetolos, Curetas et inter amicos,
Utris haec merito virtutis honore darentur.



[231=P4r]

Atque hinc rixa fuit, post immedicabile bellum.
In quo donec erat Meleagri cognita virtus,
Curetum res deterior fuit: et licet illi
Milite abundarent, tamen extra moenia nunquam
Audebant conferre manus, aut figere castra,
Irarum donec Meleagros concitus oestro
(Quod solet et gravium percellere saepe virorum
Pectora) deposuit quae sumpserat arma, parenti
Althaeae iratus, formosa cum Cleopatra

Althea mater
Coniuge multa querens iacuit, quae filia pulchrae

Meleagri.
Marpisses fuit, Idaeique: virum fortissimus aevi
Longe erat ille sui, qui sumptis arcubus ipsum
Impetere est ausus torquentem spicula Phoebum,
Quod sibi dilectam raperet deus ipse puellam
Marpissen: quam, donec erat sic rapta, parentes
Halcyonem dixere domi, quia sicut amatam
Halcyonem deplorabat moestissima mater,
Haec quoque deflebat, simili tristissima fato.
Huic igitur tunc assistens, animique dolorem
Atque iram sub corde premens, communicat uni
Oenides natae Idaeo, et pulchra Marpissa.
Causa erat irarum: fraternae caedis ob iram
Impatiens Althaea soror, quia filius illum
Sustulerat Meleagros, humi proiecta, genuque
Assidue posito, tensis ad sidera palmis,
Saepe solum feriens, divos in vota vocavit,
Infernum Plutona, Hecatemque, et Erinnyas atras
Prona, sinum lachrymis implentibus, ultima nato
Fata rogans, mortemque suo. quam dira precantem,
Et neque maternum iamdudum pectus habentem.
Audiit ex imo Phlegetonte chorus Furiarum.
Hac ratione igitur cessante et bella peroso




[232=P4v]

Oenida, repetunt Calydona, armisque lacessunt
Curetes, subeunt portas, et moenia cingunt,
Suffodiunt muros, suffringunt ariete turres,
Exoritur clamorque virum, fremitusque cadentum.
Exanimati omnes ad tanta pericula, primi
Aetolum, misere deum sacra omnia summos
Ferre sacerdotes, et opem petere auxiliumque
Oenidae, simul addiiciunt amplissima dona
Quae vellet legeret subiecti uberrima campi,
Et quocunque loco cuperet, Calydone sub alta
Viniferum collem, qui passibus esset ubique
Quinquaginta patens, dulcissima vina ferentem
Parte sui media: Cereales altera messes
Planicies facili produceret obruta aratro.
Multa quoque orabat iam natu maximus Oeneus,
Egressus celsi vestigia summa cubilis,
Pulsans claustra manu forium surdissima nati,
Et quibus hic supplex frustra fuit. inde sorores,
Et mater veneranda inflectere conabantur:
Tum socii, civesque, et amici prima tenentes.
Ille nihil, sed verba, precesque, et vota rogantum
Respuit, abiecit, renuebat, ad omnia duro
Infractusque animo, crudeli victus ab ira.
Interea in muros, et murorum ardua turres
Contigerant saltu Curetes, et alta tenebant
Moenia, iam celeres sparsere per omnia flammas
Culmina tectorum, plena urbs erat hostibus ingens:
Tum primum formosa virum Cleopatra superbum
Affatur lachrymans, edens simul omnia planctu
Tristia, ut occidant homines, urbs ardeat igni,
Abducant pueros, matronas atque puellas
Captivas rapiant, et quae mala cunque feruntur




[233=P5r]

Oppida capta pati. Tum demum fractus, et irae
Oblitus, rapit arma manu, civesque propinquo
Servat ab exitio, patriamque urbemque receptas
Praestitit incolumes. tamen haec et talia praestans
Civibus, haudquaquam gratus fuit, et neque tantum
Quantum polliciti fuerant solvere bonorum
Praemia, quae permulta et maxima dona fuerunt:
Quod quae fecisset, non civibus illa dedisset,
Sed sibi, sed proprio stomacho, mentique superbae.
Quod tu per superos ne feceris optime Achilles,

Epilogus.
Nec sinat ut facias Genius tibi fidus amicus.
Durum etenim fuerit tibi, iam flammantibus igni
Navibus auxilium ferre, et praestare salutem
Ambustis. iam nunc fer opem, dum tanta feruntur
Munera, dum facto potes hoc (mihi crede) parare
Immortale decus tibi. nam te Graia iuventus
Non secus ac divum statuet. nisi protinus ergo
Subvenias, etiam si post sine munere bellum
Suscipias, gratisque geras quaecunque rogamus,
Non erit ulla tui, quam nunc est, gratia facti
Magna tibi, nec te tam gloria certa sequetur.
      Huic ita respondens cursu violentus Achilles:
Care pater, venerande senex (ait) optime Phoenix,

Achilles Phoenici.
Hoc mihi non opus est quem nunc ostendis honorem,
Sed quem iudicio Iovis adsequor, hic mihi gratus
Est honor, hoc merito cumulatus honore quiesco,
Quo me nunc apud incurvas fastigia naves
Ornat, et ablatum nostra clade urget honorem.
Hoc ego dum vivam, dum spiritus hos reget artus,
Dum genua officium facient, laetabor honore.
Quod tibi nunc igitur dicam, fac sensibus imis
Demandes: Tu ne deinceps conere loquendo




[234=P5v]

Talia persuadere mihi, talesque per artes
Velle animum movisse statu, quo fautor Atridae
Gratificere tuo: nec te esse decebat amicum
Illi, qui meus hostis erat, ne forsan amicus
Esse ita desineres mihi tu, quem denique pulchrum est
Qui me cunque odere, viros odisse, tenentem
Et regni mecum partes et nominis aequas.
Isti ergo referent quae diximus omnia Atridae:
Tu mecum remanebis, et hanc dignabere noctem
Mollia somniferi subiisse cubilia lecti,
Cras ubi prima diem referens aurora rubebit,
Consultaturus mecum, si forte manendum,
An patrias nobis sit eundum navibus oras.
Sic ait, et nutu Patroclo iussit amico,
Mollis adornaret subeunda cubilia lecti.
Is propere egrediens mandata facessit Achillis.
Inde deo similis coepit Telamonius Aiax:
      Care Iovi Laertiade consultor Ulysse,

Aiax Ulyssi
Hinc age quamprimum nos proripiamus, et ultro
Cedamus, quoniam nihil hoc in munere verbis
Proficimus, quae vana cadunt, et frivola finem
Non habitura volant, et nos decet ista referre
Quamprimum, quamvis non laeta, manentibus istic
Ad naves Danais, avide expectantibus ecquae
Iussa reportemus. namque hic crudelis Achilles
Immanem duro versat sub pectore sensum,
Nec fidei, nec amicitiae iura ulla suorum
Respicit, impensi iamdudum oblitus honoris,
Quo nos pro reliquis ipsum exornavimus omnes
In castris, et apud curvatas summa carinas,
Saevus et immanis, ferus, implacabilis, excors.
At fuit, occisi qui nati aut fratris ob iram
Acciperet poenam, et fieri sibi munere sumpto




[235=P6r]

Posse satis pateretur, et obversarier omni
In populi sontem: Sed nunc tibi maxime Achilles,

[Greek:] apostrophê
Dii rabido insanam posuere in pectore mentem,

[roman:] ad ipsum
Unius ereptae vesano ab amore puellae.

Achillem.
Pro qua nunc septem (sed et hac tamen ante remissa)
Offerimus tibi praestantes ex omnibus ipsas,
Plurima praeterea. Tu tantum age pectoris alti
Comprime fervorem, placa iram, discute qui te
Conficiunt aestus. tibi nos constanter amici
Et sumus, et fuimus, cunctisque manebimus annis
Omnibus e Danais: da nostro hoc quaeso pudori,
Da iuri hospitii, caris da munus amicis.
      Huic ita respondit celerando invictus Achilles:
Aiax care Iovi, Telamoni exercituum dux,

Achilles Aiaci.
Omnia quae loqueris mihi pulchra et iusta videntur,
Et quae te deceant. Sed enim mihi corda tumescunt,
Et fervens toties furit imo in pectore bilis,
In mentem quoties revoco, mecumque recordor,
Qua me ignominia complerit filius Atrei,
Ceu stolidum vanumque, nihil virtutis habentem
Prae Danaum reliquis contempserit, ac velut omni
Extorrem patria dignum vice duxerit ista,
Ludibrio ut cunctis me ponere vellet Achivis.
Sed vos ite citi, reliquisque haec dicta referte,
Non me sanguinei prius in commercia belli
Venturum, quam caede ferox, et marte cruentus
Caesorum Danaum, atque incensis navibus igni
Omnibus iniecto celeres Priameius Hector
Myrmidonum ad naves, et ad haec tentoria pergat:
Si tamen huc pergat, quod non audebit opinor.
Sic ait. ac illi, postquam spumantia pleno
Pocula libarunt Baccho, rediere citati
Ad celeres, Laertiade praeeunte, carinas.




[236=P6v]

Interea Patroclus, ut illi fidus Achilles
Iusserat, ancillis sociisque iubebat, adornent
Mollia strata seni: quod iussae protinus ipsum
Perficiunt, pellesque super, pictasque reponunt
Lodices, mollesque et, linea stragula, lanas.
Fessus in haec senior cubitum concessit, ibique
Usque sub Aurorae redeuntis dormiit ortum.
Tum quoque Pelides cubiturus ad intima tecti
Secessit loca: quem mulier formosa sequuta est,
Quam tulit e Lesbo Phorbantis filia magni,
Pulchra reflexibiles Diomede ornata capillos.

Diomede concubina
Quem contra iacuit Patroclus: et hunc comitata est

Achillis.
Iphis, et ore decens, formosa et corpore toto,

Iphis Patrocli.
Quam captam e Scyro urbe Enyei magnus Achilles
Munus habere dedit, quo se oblectaret, amico.
Legatos posthac tentoria ad alta reversos
Atridae, cuncti excipiunt, et pocula dextris
Aurea plena ferunt certatim, et vina propinant.
Illi autem adstantes sumebant: tradita demum
Iussa requirentum prior omnibus infit Atrides:
      Dic age, dic venerande mihi et clarissime Ulysses,

Agamemnon Ulyssem
Vultne ille a nostris propellere navibus ignem

interrogat, quid
Hostilem? an potius concoepta perstat in ira?

Achilles responderit.
Reddidit huic contra patiens et fortis Ulysses:
      Inclyte rex, exercituum princeps Agamemnon,

Ulysses Agamemnoni.
Non vult ille quidem nostris a navibus ignem
Pellere, nec coeptas irarum extinguere flammas,
Sed magis increscit sub pectore vulnus acerbum
Ad verba, atque preces nostras, adeo usque perosus
Est tecum donis simul omnibus, hoc quoque iussit
Dicere nos, quonam classem molimine serves,
Qua populum ratione queas defendere ad hostem,
Tu tibi provideas, sine se quando omnia possis.




[237=P7r]

Se quoque dicebat, cum crastina fulserit hora,
In mare ducturum naves, et littore ab isto
Esse soluturum: quod idem faceremus et ipsi
Consuluit, patriasque omnes redeamus ad oras.
Quandoquidem fatum populosam excindere Troiam
Nos vetet, et superi faveant hostilibus armis,
Praecipue ingenti affligens nos Iuppiter ira,
Troianisque animos, magnasque in pectora vires
Praeteritae indiderint certamina perdita pugnae.
Haec ita praefracto nobis sermone loquutum
Hos testor, qui sic mecum stupuere loquentem,
Aiacem in primis praestantem pectore forti,
Praeconesque duos, acres rationibus ambos.
Nam senior Phoenix illo mandante remansit,
Quem secum patrias cras sit ducturus ad oras,
Si volet: invitum siquidem deducere nolit.
      Sic ait, alta diu tenuere silentia cuncti,
Volventes ea dicta animis, et pectore moesto,
Dura quidem mandata viri, nec iusta stupebant.
Tandem sic clara est Diomedes voce loquutus:
      Inclyte Achivorum dux o Atrida Agamemnon,

Diomedes
Non erat ut velles ad saevum mittere Achillem,

Agamemnoni.
Moturas adamanta preces, et munera coelo
Deductura Iovem: quia scilicet iste superbus
Nec prece, nec precio, nec nostra clade movetur.
Sed magis hoc facto praecordia saeva tumentem
Efficis, haud alioqui iraeque animique capacem.
Illum igitur mittamus, et hinc vel abire sinamus
Si volet, aut remanere: iterum fera bella capesset,
Cum feret aut animi renovata cupido superbi,
Aut deus indiderit menti Mavortis amorem.
Nunc mea dicta aequis advertite mentibus omnes,
Indulgete cibo, vinoque, ut fessa refecti



[238=P7v]

Membra, levem toto capiatis pectore somnum:
Haec etenim, vires animique et corporis augent.
,,

Cras ubi prima rubens digitos Aurora reducet
Tempora Luciferi, peditumque equitumque phalangas
Eductas capere arma iube, tum signa acierum
Instrue, et in primis ut pugnes ipse memento.
      Talia Tydides, cuius cum cuncta probassent
Verba duces admirantes, tum pocula Baccho
Ebria libantes, tentoria quique reversi
In sua, fessa levi tradebant corpora somno.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER DECIMUS.

IAm placido dulcem carpebant pectore somnum
Primores reliqui Danaum sub navibus altis,
Solus ademptrici curarum fessa quieti

Curis anxius
Corpora non potuit demittere rex Agamemnon,

Agamemnon noctem
Tantas ille suo volvebat pectore curas,

pervigilem ducit.
Tam multa in diversa animum rapuere gravatum
Mole laborantis sub iniquo pondere sensus.
Sicut ubi obscurum cum Iuppiter aera nymbis

Comparatio.
Grandibus obducens, pluviamque aut grandinis imbrem,
Aut nivis ingentem gelida de nube pruinam
Spargit in albentes hybernis roribus agros,
Aut gravibus dextra rutilanti fulgurat Austris:
Sic crebra ex imo suspiria pectore ducens
Anxius, insolitoque tremens praecordia motu
Atrides, quoties vertebat ad agmina Troum
Lumina, per campum late metantia, crebras
Collucere faces admirabatur, et ignes
Tot simul ad Troiam versos, tot musica duci
Organa, tot vocum nocturnis iubila castris
Audiri, fremitusque virum, strepitusque sonoros




[239=P8r]

Quadrupedum. cum vero oculos navalia retro
Ad sua deflexit, castrisque induxit Achivum,
Tum stupido tristes evellens vertice canos,
Tristia fata Iovi questus, dolor anxius intus
Cor quatit, et gemitus imo de pectore fundit.
Dumque ita multa animo volvens secum, omnia versat,
Optima res factu visa est, ad proxima magni
Nestoris accelerare gradum tentoria, et ipsum
Consulere, afflictis si forte quid utile rebus
Consilii expediat. consurgens ergo decoram
Induitur tunicam, pedibus tum fortia nectit

Habitus Agamemnonis
Vincula, dein magni rutilantia terga leonis

de nocte consurgentis.
Ex humero sibi ad usque pedes suspendit, et hastam
Corripit ingentem dextra: cui talia agenti,
Iunior Atrides venit obvius, ille quoque altis

Menelaus.
Confectus curis: nec enim captare quietem
Aut somnum potuit, pro sorte et rebus Achivum
Anxius. ii siquidem causa ipsius, aequora ponti
Caerula tranantes, animoso Pergama bello
Aggressi urgebant. humeros cui discolor altos
Pardi contexit pellis, galeamque nitentem

Menelao Pardi pellem,
Indutus capiti, dextraque hastile tremendum

Agamemnoni
Concutiens, ibat rupturus tempora somni

leonis attribuit.
Germano, qui cunctorum dominator Achivum
Non secus ac aliquis divorum humana gerentum
Sceptra colebatur. quem latis arma gerentem
Pulchra humeris, stantem in puppi, gratissimus hospes
Adventu, fratrem sic est affatus Atrides:
      Quid tantum hoc noctis carissime frater ad arma

Menelaus
Consurgis? quid te sic excitat? ergone mittes

Agamemnoni.
Exploratum aliquem quid agant ad moenia Troes?
Quidve parent? quod si proficisceris ipse, verendum est,
Ne quis oberrantem te invadat, et occupet isthoc




[240=P8v]

Tempore, quo scelerati animis imbellibus audent
,,

Omnia, noxque animum peccare volentibus addit.
,,

Illi respondens Agamemnon, talibus infit:
      Consulere, o Menelae, mihique tibique necesse est,

Agamemnon
Qua ratione malis praesentibus occurramus,

Menelao.
Quo vitare modo liceat quod ab hoste superbo
Imminet exitium nobisque, et navibus altis,
Postquam tota Iovis retro nos versa reliquit
Gratia, et Hectoreis pronas accommodat aures
Votisque et precibus, nosque aversatur, et hosti
Obiicit insontes, nec nostra negotia curat
Amplius ulla, precesve ullas admittit ad aures.
Talia gessit heri siquidem Mavortius Hector,
Qualia nemo virum tam parvo in tempore gessit
Unquam aliquis, quem vel prior, aut haec viderit aetas,
Nec patre ipse deo, nec diva matre creatus,
Tot mala, tot clades, tot vulnera solus Achivis
Intulit, ut longos possint meminisse per annos.
Tu celeri cursu ad naves i, perge vocatum
Aiacem praestantem, atque Idomenea superbum
Viribus, huc veniant, consultum: ego Nestora magnum
Pergo vocaturus, ne totam dormiat horam
Noctis, ad excubias ipsum, nisi forte recuset
Deducturus, ut edoceat quid restet agendum.
Praestat enim vir consilio, rebusque gerendis.
Ipsius est siquidem praefectus filius illic
Una et Meriones vigilum, necdum inde reversi.
      Frater ad hunc Menelaus: Utrum tamen inde reverti,

Menelaus
Aut istic remanere iubes, ubi rite vocaro

Agamemnoni.
Quos memoras? simul excubias adeamus ut una,
Aut proficiscentem propere te consequar isto?
      Reddidit huic magnus generosi filius Atrei:

Agamemnon
Illic ut maneas iubeo, ne forte revertens

Menelaum




[241=Q1r]

Ipse alia gradiare via (nam multa viarum

hortatur ut
Per castra incautos compendia fallere possunt)

principes blande
Et mihi non iterum occurras. Iam cautus ibi esto,

excitet.
Ut quibus excuties mulcentem pectora somnum,
A genere et meritis atque a virtute paterna
Compelles, tribuas et avitae laudis honorem,
Et reverenter agas, nec vocem mitte superbam,
Et nihil elatum, nec verba tyrannica profer.
Sortis eo siquidem nos aversatus adegit
Iuppiter, ut nostri immemores generisque domusque
Cogamur submissa aliis et blanda profari.
Talibus instructum fratrem dimisit: at ipse
Nelidae vicina petit tentoria magni.
Quo cum pervenisset, agentem mollia somni
Munera ad undivagas invenit Nestora naves.
Pone thorum varii pendebant arma laboris,
Fulgentis primum clypei pulcherrimus umbo,

Arma Nestoris.
Tum duo splendenti praefixa hastilia ferro,
Et galeae fulgens cristato vertice conus.
Baltheus his aderat, variantibus undique bullis
Insignis, quo praecingi de more solebat
Ducturus nocitura senex in bella cohortes:
Nondum etenim totum confecerat aegra senectus.
Hunc ubi per strepitum praesensit adesse, levatus
In cubitum, laevaque tenens caput: Ecquis, ad isthaec

Nestor
Nocturnos, inquit, tendis tentoria gressus,

Agamemnoni.
Castra per ad naves, dum somno tota quiescunt
Agmina, qui solus nocti confidere possis
Obscurae? sociumne aliquem, profugumve requiris
Iumentum? ne me propius taciturnus adito,
Fare age quid venias, si afferre quid utile forsan
Me tibi posse putes. Ad quem sic rex Agamemnon:

Agamemnon
      Nestor Nelida, magnorum insignis Achivum

Nestori.




[242=Q1v]

Gloria, num sentis ex ipsa Agamemnona voce
Huc venisse tibi? quem Iuppiter impius urget
Prae reliquis, erumnarum saevique laboris
Mole premens, adeo ut donec mihi vita supersit,
Donec et incedens vestigia ducere possim,
Sim miser, et maneam, per tempora cuncta futurus.
Et nunc quando oculis placidi capere ulla quietis
Munera non possum, venio de cardine rerum
Anxius, et belli discrimine, et omnis Achaei
Nominis et famae, quibus haec tristissima nox est,
Et mihi corda aegro prorsus moerore fathiscunt,
Nec sibi mens constat, verum de pectore moesto
Exilit, et totos trepidat per corporis artus.
Ergo age si quid habes (postquam nec tu quoque somnum
Concipis) in medium proferto his utile rebus,
Tam miseris simul, et vigiles invisere mecum
Excubiasque velis, ne forte laboribus aegris
Hi quoque defessi iaceant, et corpora somno
Abiiciant prostrata, nec excubialibus adsint
Officiis, cum tam exiguo distemus ab hoste
Camporum spacio, nec scire queamus an huius
Sint aggressuri forsan nos tempore noctis.
      Illi respondens Nestor Neleius infit:

Nestor
Atrida praeclare hominum princeps Agamemnon,

Agamemnoni.
Non equidem, ut reris, nunc expedit omnia magnus
Consilia Iliadae, nos contra, Iuppiter hosti:
Quin magis hoc credo, curis ingentibus ipsum
Secum angi, et torqueri animo, ne magnus Achilles
Placatus redeat iam nunc tibi factus amicus,
Deposita tandem qua sic deferbuit ira.
Nil tamen ipse sequi quo duces cunque gravabor:
Quin alios etiam tecum dormire vetabo,
Sed vigilare viros, nobis et adesse iubebo,




[243=Q2r]

Robustum Diomedea, et aptum rebus Ulyssem,
Et celerem Aiacem, genitumque parente Megetem
Phyleo. atque utinam sit qui volet ire vocatum
Aiacem Telamoniaden, atque Idomeneum,
Qui procul hinc absunt castrorum extrema tenentes.
Sed tamen in primis cuperem Menelaus adesset
Noster, in has partes promptissimus: acribus illum
Arguero verbis, etiam si tu ipse vetaris.
Qui, te nunc tantos pro se tolerante labores,
Admittens placidam secura mente quietem
Dormiat, et nostros nolit iuvisse labores,
Quos tot, et in primis clari toleramus Achivi.
      Illi sic Danaum princeps respondit Atrides:

Agamemnon
Magne senex, hoc ut faceres te saepe rogarem,

Nestori.
Hortarerque alias: quia se solet ille labori
Subtrahere, et paulo cunctantior esse videri:
Non equidem, quia lenta piger velit ocia, non quod
Deficiat virtute animi, potiora volentis:
Sed quia respiciens me observat, ut omnia primus
Incipiam expectans, mea consilia inde sequatur.
Nunc tamen ille prior me longe hoc tempore noctis
Surrexit, meque ipse adiit, quem protinus istos
Quos tu commemoras reges iussi ire vocatum.
Nunc igitur celeri cursu hinc properemus ad ipsas,
Quas iuxta accitos iussi consistere portas,
Cum turmis vigilum partes curantibus istas.
      Illi isthaec responsa Gerenius intulit heros:
Tali nempe modo nemo tua iussa maligne

Nestor
Accipiet Danaum, nemo indignabitur isthaec

Agamemnoni.
Tam bona pro populi cura parere iubenti.
Sic ait, et tunicam induitur, tum vincula nectit

Habitus et armatura
Pulchra ligans pedibus: tum laevam murice tinctam

Nestoris.
Purpureo, duplicem, latamque, et tergora villis




[244=Q2v]

Horrentem. validam manibus mox corripit hastam,
Quae ferro praefixa alte fulgebat acuto.
Atque ita ad Argivum tentoria nota profecti,
Quos inter Laerte satum, diis aequiparandum
Consiliis, primum invenere. illi ocyus altum
Excutiens somnum Nestor, clamore sonanti.
Ille senis postquam vocem intellexit, ad ipsum
Provolat e thalamo: cui talia verba profatur:
      Ecquid ob haec nocturna viri vos castra vagari

Ulysses Nestori
Compulit, has iuxta naves, tentoria circum,

et Agamemnoni.
Per tenebras? quae causa duos tam frivola adegit?
      Huic ita Nelides responsum reddidit heros:
Laertis generose animi sate sanguine magni,

Nestor Ulyssi.
Ne nos argueris, neve indigneris Ulysse,
Quod facinus, Danaum sors nos miseranda coegit
Ut faceremus opus. reliquos advenimus autem
Excutere e somno: quas te quoque sumere partes
Nobiscum decet, et fractis succurrere rebus,
Quantum consilio possis, et pectore forti
Cum reliquis, fugiamus, an hic pugnemus in hostem.
      Sic ait: at thalamum ingrediens consultor Ulysses,
Ingentem ex humero clypeum suspendit utroque,
Adque ipsos rediit, mox ad tentoria magni
Tydidae proficiscentes, in pellibus ipsum
Taurinis extra tectum offendere cubantem,

Bubulo corio
Armatum, iuxta sociis recubantibus ipsum,

Diomedes incubat.
Sub capita appositis per aperta cubilia scutis:
Quos prope ferratae stabant fulgentibus hastae
Cuspidibus, sed et arma tholis suspensa micabant
Eminus, in morem magno Iove fulguris acti.
Ipse quidem corio incubuit bovis inclytus heros,
Insigni nixus fessa cervice tapeto.
Quem prope consistens Neleius excitat heros,




[245=Q3r]

Calce pedum feriens, ultroque haec verba profatur:
      Surge age, ne dormi Tydei clarissime fili.

Nestor Diomedem
Quid iuvat integram noctem te stertere somno?

calce feriens excitat.
Non sentis tumulum Troas cepisse, nec ipsos
Esse procul? campus qui interiacet inter utrosque
Quantulus est etenim? Sic dixit. at ille levatum
Sustulit e somno corpus, dehinc talia fatur:
      Dure senex, atque irrequiete, laboribus ipsis

Diomedes Nestori.
Indurate animo nunquam cessante quiescis.
Numne aderant alii quos posses mittere ad istuc
Officii iuvenes, qui quos voluistis Achivum
Primores ad vestra viros consulta vocassent?
Nec tibi opus fuerat per te hunc subiisse laborem.
Sed tibi difficilem tribuit natura senectam,
Quae nullis rerum succumbat victa procellis.
      Reddidit huic Nestor: Nae tu haec es amice loquutus

Nestor Diomedi.
Omnia, et ut decuit, verissima, et optima dictu.
Sunt etenim mihi praestantes fortissima nati
Pectora, sunt urbes, populique virique fideles,
Quorum isthaec potui mandare negocia curae.
Sed nunc me dolor angit iniquae sortis Achivum
Maximus, atque animo nullam sinit esse quietem,
Ex quo res posita est extremo in acumine ferri

[Greek:] epi xurou
Omnis, et ancipitem casum fortuna minetur

akmês, [roman:] adag.
Talis, ut aut fato crudeli sit pereundum

Theocritus in Dioscuris.
Omnibus, aut aliqua vitam ratione tueri.
Sed tu nunc pedibus praestantem vade vocatum
Aiacem, fortemque manu Phylidea, postquam
Viribus ipse viges validi melioribus aevi,
Et nostri absumptum miserere aetatis honorem.
      Sic ait. ille feri rutilantia terga leonis
Induitur latos humeros et brachia circum,
Tegminis extremum talos defluxit ad imos.




[246=Q3v]

Mox hastam capit, it, vocat, adducitque vocatos.
Postquam est ad vigilum ventum loca, singula reges
Opportuna vident, praefectos omnia cautis
Disposuisse modis, nullum demittere somno
Lumina, sed vigiles omnes loca iussa tueri,
Armatos omnes, in castra hostilia habentes
Intentos oculos, solertibus omnia curis
Spectantes. ceu plena canes ad ovilia, si quem
Audivere lupi fremitum, venientis ab alto

Comparatio.
Vertice, rapturi pecudes, quem pastor et ipsi
Latratu fremituque suis ab ovilibus arcent.
Talia conspiciens senior, sic Nestor agentes
Alloquitur: Vigilate viri, atque insistite curae,

Nestor vigilibus.
Ut facitis, somnumque oculis arcete nocentem
Rebus in afflictis, saevo ne forsitan hosti
Ludibrium risumque incuria nostra pararit.
      Sic dicens, extra vallum processit, et ipsum
Pone sequebantur reges consulta daturi,
Cumque his Meriones, et Nestoris inclytus armis
Filius: hi siquidem super hoc venere vocati
Consilio. iamque egressi munimina fossae,
Consedere duces, ubi multa cadavera bello
Caesorum iacuere loco, qua strennuus Hector
Caedibus a Danaum venientis munere noctis
Summotus fuerat. residentes ergo serebant
Mutua colloquia: hic Nestor Neleius infit:
      Ergone nos virtus, adeone audacia liquit

Nestor principibus
Omnis, ut hoc nostro numero nemo inveniatur,

graecorum.
Qui sibi tantopere confidat, ut audeat hostes
Accedens propius, quid agant, quae, qualia tractent
Consilia, explorare? istic num forte manere
Constituant, an sint redituri in moenia Troes,
Post tantam inflictam Danais hoc tempore cladem?




[247=Q4r]

Aut aliquem capiens postremo ex agmine Troum,
Aut prope succedens, voces et verba loquentum
Audiat, auscultetque? ferox quid cogitet Hector?
Quod si haec explorata renunciet omnia nobis,
Salvus et illaesus quanto post tempore vivet,
Illi honor immortalis erit, quaeque inserat astris
Gloria, et a nobis pulcherrima dona dabuntur.
Namque huic praefecti ratiumque et pubis Achivae
Singula dona ferent, nigrantes terga bidentes
Pinguia, foetam quisque, gerentes utribus omnes,
Cui similis possit possessio nulla videri.
Semper et inter erit solennibus omnibus idem,
Et festis epulis, gestarum nomine rerum.
      Sic ait. hi pressis tenuere silentia linguis
Certa diu: tum sic Diomedes voce canorus
Excipit. Est animus Nestor mihi pectoris alti,

Diomedes Nestori.
Prompta voluntatis ratio est, cupio ista subire
Quae tu castra mones hostilia, et omnia certis
Explorare modis, quae nunc ante omnia Troes
Consilia expediant, cum tam prope castra locarint,
Si modo consilii comitem, sociumque laboris
Des aliquem. nam maior adest et plena duobus
,,

Pectoris atque animi praestantia, copia rerum
,,

Uberior, vis consilii praesentior omnis,
,,

Dum nunc hic, nunc ille aliquid, quod et utile credat,
,,

Invenit, alter et alterius saepe indiget usu.
,,

At qui solus erit, si forte quid utile rebus
,,

Cogitet, inveniatque, animo persaepe labanti
,,

Deficit, et timidum fugit omnis consilii vis.
,,

      Sic ait, atque illi comitem se quisque volebat,
Praecipue Aiaces, quorum Telamonius alter,

Idem de
Alter Oilides, magni duo fulmina Martis,

Scipionibus dixit
Optabant comites in tanta pericula ituro

Virgilius.




[248=Q4v]

Tydidae fieri: voluit Menelaus, avebat
Meriones, cupiit Thrasymedes Nestore cretus,
Optabat patiens et ad omnia durus Ulysses,
Sicut erat fidenti animo, semperque parato
Castra subire virum Danais tum dira minantum.
      Ad quos Atrides hominum rex talia fatur:

Agamemnon
Tydida generose, animo gratissime nostro,

Diomedi.
Cum tibi tot comites in aperta pericula ituro
Esse velint Danaum primi, tu delige quem tu
Esse bonum ducas, qui sit, videatur et idem
Optimus e numero hoc: nec te reverentia honorum,
Aut generis moveat: nec te ulla potentia regum
Aversum rapiat, quos praeteriisse malignum
Forte putes. haec Atrides est verba loquutus,
Quod Menelae tibi, ne tu legerere, timebat.
      Ad quem Tydides: Quod si permittitis, inquit,

Diomedes Ulyssem
Ut quemcunque velim praesentis ab ordine coetus

socium sibi ad
Ipse legam comitem, quo tandem crimine Ulyssem

exploranda hostium
Praeteream? cuius sapiens, et ad omnia promptus

consilia deligit.
Est animus, quamvis metuenda pericula, quemque
Pallas amat. comite hoc per Martia castra, per ignes,
Per mala quaecunque evadam. Sic ergo loquuto
Respondens Laertiades: Noli inclyta Tydei
Progenies, nimis aut laudare aut carpere Ulyssem,
His coram ducibus, qui me novere. Sed hinc nos
Tempus abire monet, siquidem nox prona minatur
Adventum aurorae, quae non procul esse videtur,
Iam spacia emensis coeli longissima stellis.
Partibus exactis etiamnum pene duabus,
Tertia sola super cursu peragenda relicta est.
      Haec ubi dixisset, correptis protinus armis
Membra tegunt. gladium Diomedi tum Thrasymedes
Commodat ancipitem, galeamque utrinque comantem




[249=Q5r]

(Nam sua pontigradas ad naves arma reliquit)
Taurinam, non excultam, non denique comis
Ornatam, proprio quam cassida nomine dicunt,

Armantur
Utilis et tantum est capiti tutela tegendo.

exploratores
Inde suum clypeum, magno tunc fidus Ulyssi

duo, Diomedes
Meriones, arcumque gravem, pharetramque decoram,

et Ulysses.
Et gladium, galeamque dedit, de tergore factam
Taurino, multa interius retinacula habentem,
Intentam, rigidam. dentes extrinsecus albi
Visebantur apri, qui densi parte ab utraque
Extabant, medium setae tenuere ferinae.
Hanc Eleona olim populatus, Amyntoris urbem
Ormenidae, vertens opulenti tecta tyranni
Sustulit Autolycus: quam protinus Amphidamanti
Ipse Cithaereo dono dedit, ille vetusti
Hospitii dat iure Molo, Molus ipse paternum
Munus habere dedit nato tunc arma ferenti
Talia Merioni, queis tunc armabat Ulyssem.
Taliter armati, linquentes castra suorum,
Castra inimica petunt: quibus incedentibus ultro
Augurium a dextra laeto dedit ardea cantu.

Augurium ex
Tecta ave Pallas erat, quam postquam agnovit Ulysses,

cantu ardeae.
(Quamvis per tenebras volucrem vidisse nequibant)
Laetus adesse deam, deinde hac est voce precatus:
      Audi me Iove scutifero nata inclyta Pallas,

Ulyssis ad
Sicut ubique soles, sicut mihi in omnibus adstas

Palladem oratio.
Casibus adversis, nec me oblivisceris unquam
Conantem praegrande aliquid: nunc ergo vocantem
Praecipue exaudi, da nos in castra reverti
Acto opere immortali aliquo, quod tempore longo
Troianis doleat. Tum voce valens Diomedes:
      Me quoque diva (ait) exaudi Tritonia virgo,
Da mihi te comitem, quondam ut comitata parentem es




[250=Q5v]

Tydea, cum virides Asopi fluminis undas
Linqueret, et solus reliquorum nomine Graium
Missus ad excelsas Cadmaeia moenia Thebas
Iret, et expositis quae propter venerat, isthac
Digressus duce te hoc opus immortale peregit,
Hostibus edomitis. cui ut tu dea sola fuisti
Dux, comes, auxilium: sic nunc mihi fautor adesto,

Fautor
Me rege, custodi, reducem siste, adsere, serva.

foemininum.
Robustum tibi diva bovem, cui cornua latam
Obtendant frontem, quem nec iuga tracta domarint,
Quem statuam ante tuas auratis cornibus aras,
Sacrificans voti solvam reus. Ista precati,
Non renuente dea, tenebras per noctis opacae,
Sparsa per arma virum, per fusa cadavera campo,
Per loca caede virum iam lubrica sanguine fuso
Ibant praecipites, geminorum more leonum.
      Sed neque magnanimis Troianis inclytus Hector
Ullam permisit requiem, nec tempora somni.
Consilium procerum sed et ipse coegit, et omnes
Iussit adesse simul: quibus ad mandata coactis,
      Ecquis erit vestrum (inquit) ad haec se offerre paratus

Hector Troianis.
Quae dicam peragenda negocia, temporis huius
Nocturni, patrato habiturus munera facto
Digna satis. mercedis erit nam summa futurae,
Corpora bina dabo cursu pernicia equorum
Cum curru, Danaum de cunctis optima: si quis
Audeat ad Graias speculatum hic currere naves,
Quam poterit propius, nunquid velut ante solebant
Ad celeres Danai circum sua castra carinas
Excubias peragant, hodierni an clade laboris
Et nostris domiti manibus nocturna relinquant
Officia, et vigilum curas, et navibus altis
Effugere hinc statuant. Sic inclytus Hector. at illi




[251=Q6r]

Mutua voce diu tenuere silentia pressa.
Vir Troianus erat, patres dixere Dolona,

Dolon se offert
Filius Eumedis clari praeconis, et idem

exploratorem.
Unicus, et solus nunc fratrum quinque superstes,
Vir locuples auri atque aeris, sed prorsus inepta
Deformis facie, verum pernicibus aptus

Dolon vir deformis,
Et volucer pedibus, cursuque invictus anhelo:

sed cursu celerrimus.
Is tunc alloquitur sic Troas et Hectora magnum:
      Hector, in hoc animo virtus, in pectore promptum
Robur adest, ad perficienda negocia rerum
Quae tu cunque iubes, ea me confidere debes
Facturum: licet informis sim corpore toto,
Non tamen iccirco malus explorator habebor.
Ad naves itaque accedam fidenter Achivas,
Quam potero propius, tibi et haec in castra retrorsum
Explorata feram. sed tu nunc omnia sceptro
Protenso firmare velis, mihi te esse daturum
Frena, et equos, currusque invicti nuper Achillis.
Sic ego pervadam castra intima, sic ego naves
Usque Agamemnonias veniam. nam forsan Achivi
Nunc ibi consultant proceres, an praelia rursum
Instaurent, an forte fugae se credere malint.
      Sic ait. ille manu vibrabat nobile sceptrum,
Iurabatque viro: Nunc Iuppiter ille maritus
Iunonis, mihi testis ad haec sit rite vocatus.

Hector Doloni
Nemo istis potietur equis te praeter in omni

per Iovem iurat.
Hoc Troum populo, te illustrem gloria reddet
Talis, et aeternum tanta celebrabere fama.
Atque ita iuratus postquam est haec verba loquutus
Instat, ut approperet, fortissimus Hector. at arcum
Fulgentem ex humero suspendit utroque, lupina
Tectus pelle Dolon, super utraque tempora adaptans
Hircinam galeam, iaculum tum sumit acutum,




[252=Q6v]

Atque abit adversus naves Argivaque castra,
A quibus haud iterum rediturus navibus esset,
Nulla relaturus quae audisset ad Hectora magnum.
Namque ita digressum a sociis, vestigia pleno
Torquentem properata gradu, cum primus Ulysses
Vidisset, sic alloquitur Diomedea fortem:
      En tibi, nescio quis, pedes huc vir ab hoste profectus

Ulysses Diomedi.
Tendit, an hic forsan nostras petit advena naves
Explorator? an ad dispersa cadavera campo,
Captans praedae aliquid? Sed nos hunc ire sinamus,
Dum nos praetereat, rapidis mox cursibus ipsum
Prensuri. quod si cursu praeverterit, et nos
Dexteritate pedum superaverit, ipse memento
Ad naves urgere hasta, semperque retrorsum
Cogere, ne retro queat in sua castra reverti.
Haec ubi dixisset, paulum ambo declinantes
De regione viae, post funera foeda latebant.
Tum cursu celerante Dolon praetervolat ambos,
Quanto praeveniant spacio telluris arando
Ducentes muli tardos iuga curva iuvencos:
Mulus enim tauro citius molitur aratrum.
Cum subito exorti post hunc velocibus ambo
Cursibus urgebant: sonitu miser ille sequentum
Audito trepidante pedum, spe plenus inani
Constitit, argutans animo, succurrere plures
Ipse sibi comites quos mitteret inclitus Hector.
Verum iam spacio, quam quisquam mittere telum
Possit, erant propiore illi. tum scilicet hostes
Esse nihil dubitans, fugit ilicet: acrius autem
Illi instant fugienti alacres, urgentque Dolona.
Non secus ac venatores per aperta ferarum

Comparatio.
Lustra canes gemini, quos efferat usus et aetas,
Hinuleum leporemve agitant, per inhospita sylvae




[253=Q7r]

Pascua, praetrepida formidine multa gementem:
Sic ibi Tydides, et rerum eversor Ulysses,
Instabant tibi fata Dolon extrema ferentes,
Arcebantque procul versus navalia Graium,
Ne tua castra retro cursu in Troiana redires.
Iam procul haud aberat quin excubitoribus ipsis
Incideret, cum diva suo Tritonia vires
Tydidae immisit, ne forte quis alter Achivum
Hoc illi decus eriperet. nam primus in ipsum
Misit agens celerem divae vi roboris hastam,

Dolon
Vulnere quem fixum sic est affatus: Ab ista

apprehenditur.
Aut tu siste fuga cursum, aut te consequar ipso
Hoc iterum telo: nec enim tu effugeris unquam,
Quam tibi nostra feret miserandam dextera mortem.
      Dixit, et attollens hastam sine vulnere misit
Sponte sua. nam dextri humeri retinacula supra
Missa volans, ante ipsum affixa est cuspide terrae.
Substitit attonitus miser, et formidine pallens,
Dentibus increpitans, titubans pede, vocibus edens
Murmura confusis: manibus quem deinde prehensum
Ambo ad se retrahunt. quos ille in verba fluentes
Effundens lachrymas, sic dicitur esse precatus:
      Servate incolumem, et vivum me abducite quaeso,

Dolon Ulyssi
Ipse ego me redimam. sunt namque ingentia nobis

et Diomedi.
Dona reposta domi, ferri, argenti, aeris, et auri,
Unde pater vobis amplissima munera mittet
Si me servari incolumem cognoris Achivis.
      Huic ita consilio praestans respondit Ulysses:

Ulysses Doloni.
Aude animo, confide, omni formidine mortis
Deposita, mihique haec edissere vera roganti,
Quid tu ita solus in hac nigrae caligine noctis
Tempore, quo sopiti alii defessa quieti
Corpora deposuere homines? an mortua captas




[254=Q7]

Funera, praedae aliquid sperans? an te inclytus Hector
Exploratorem ad naves dimisit Achivum?
An te sponte tulit huc te insana voluntas?
      Ad quem voce Dolon trepidans, et corpore toto:
Multis me exagitans rationibus impulit Hector,

Dolon Ulyssi.
Deceptum: currus et equos se namque daturum
Praeclaros mihi Pelidae promisit, ut irem
Quid fieret naves exploraturus ad altas,
Vestraque castra viri: positasne ageretis ut ante
Excubias, an forte pares non sitis ad isthaec
Edomiti nostris manibus, pugnaeque hodiernae
Cladibus attriti patrias redeatis ad oras.
      Ad quem subridens sapiens ita fatur Ulysses:
Munera magna Dolon equidem, si tu ista petebas,

Ulysses Doloni.
Pelidae currus et equos adeo generosos,
Ut nulli parere alii nec cedere possint
Mortali, nisi soli ipsi: qui matre creatus
Aequorea, divum de semine venit Achilles.
Verum age et haec mihi responde, et dic vera roganti,
Quae loca servantem, quave in regione morantem
Hectora liquisti, cum digredereris ab illo?
Arma ubi deposuit? stabula et quae legit equorum?
Quid Troes reliqui, vigilantne, atque ordine servant
Excubias? an membra fovent defessa quieti?
Hacne etiam, quam nunc retinent, statione manere
Decernant? an forte in moenia celsa redibunt,
Post tantam nostro factam de milite stragem?
      Huic ita voce Dolon sed adhuc titubante profatur:
Haec quoque vera tibi, quicunque es amice, fatebor.

Dolon Ulyssi.
Ad veteris monumenta Ili sese ipse recepit,
Cum ducibus primis et consultoribus Hector,
A turba, ut secreto illic de rebus agendis
Consultent: vigiles etiam, quos castra tueri




[255=Q8r]

Iussit, et excubias agere, hi parere recusant,
Et neque comparent, nisi soli Troes: ad ignes
Hi siquidem, et nocturna sedent ad lumina soli,
In partes alios etiam et loca iussa vocantes.
At socii dilapsi omnes, secura quieti
Corpora deposuere, nihil superesse pericli
Persuasi, nihil inde mali cladisve timentes
Pro natis, pro coniugibus, quando hinc procul absint.
      Cui Laertiades: Age et hoc edissere, nunquid

Ulysses Doloni.
Commistaene iacent Troum sociumque catervae,
An semoti aliis alii? quo noscere possim.
Quem celer Eumedis contra sic filius infit:
      Haec quoque vera tibi referam. tentoria duri

Dolon Ulyssi.
Ad mare Cares habent, et habentes Poeones arcus
Incurvos, Lelegesque, et Caucones, inde Pelasgi.
Tymbreum vero versus, loca proxima, campum
Haec Lycii sortita tenent, Mysique superbi,
Inde equites Phryges, hos cristati Maeones ultra.
Singula cur autem disquiritis omnia? quod si
Vultis adire viros, Troianaque castra videre,
Discite et hoc: Thracum, Troiae qui nuper ad urbem
Laturi auxilium venere, novissima turba est,
Qui dirempta loco posuerunt castra seorsum,
Quorum rex Rhesus clarissimus Eionei
Filius, huius equos forma atque aetate probandos,
Qui candore nives anteirent, cursibus auras,

Virgilianum.
Conspexi his oculis. currus vehit aureus ipsum,
Argento inserto fulgens. arma aurea regis
Tota nitent, ipso miranda stupendaque visu.
Videris, esse deum dicas dignissima membris,
Non hominum, qui tam preciosis excolerentur:
Vos nunc ad celeres naves me abducite captum,
Aut hic firmo aliquo religatum linquite vinclo,




[256=Q8v]

Donec vos ambo Troiana in castra profecti,
Verane detulerim vobis an falsa sciatis.
      Ad quem torva tuens Diomedes, talibus infit:
Ne vero ne deinde fuga speraveris ulla

Diomedes Doloni.
Elabi te posse mihi, licet omnia nobis
Commoda detuleris, molitum hostilia postquam
Te nostrae cepere manus, ut scilicet olim
Huc iterum redeas naves speculator ad altas,
Aut nos oppugnes. quod si tibi spiritus isthac
Demptus erit dextra, nunquam tu deinde redibis
Perniciem Danais meditans. verba ista loquenti,
Iamque paranti ictum, barbae cum vellet honestam
Tangere caesariem supplex, caput ense reducto

Occiditur Dolon.
Dissecuit medium, quo vulnere utrinque solutis
Nervorum involucris, sed adhuc cum murmure linguae
Fractum pulveribus iacuit caput, ilicet illi
Exuvias atque arma adimunt iam lumine casso,
Hircinam galeam, sagulumque e pelle lupina,
Inde retortum arcum, tum duri roboris hastam.
Omnia quae dextra victrice invictus Ulysses
In coelum tendens, hac Pallada voce precatur:
      Diva fave, spoliis per nos tibi rite dicatis,

Oratio Ulyssis
Te siquidem primam colimus, te in vota vocamus

ad Palladem.
Divorum: tu nunc nos in tentoria Thracum
Dirige, qua currus et equi stant, aureaque arma.
Haec ubi dixisset, spolia ista Dolonis avari
Extulit ad summos ut iusta tropaea myricas.
Et ne forte locus redeuntes nocte sub atra
Falleret, apprensa ponebat arundine signum,
Adiecta viridis numerosa fronde myricae.
Hinc per et arma virum properant, nigrumque cruorem,
Indicio Thracum tentoria nota petentes.
Quorum ubi ad extremos ventum est, ipsosque iacentes




[257=R1r]

(Utpote defessos cursu) sopor altus haberet,
Sed tamen ordinibus digesti, namque iacebant
In serie triplici, iuxta sua quemque reposta
Arma solo iacuere, et equi prope pabula stantes
Carpebant, ipse in medio rex agmine Rhesus

Rhesus rex
Somno indulgebat, iuxta ipsum parte capistris

Thracum.
Quadrupedes media tecti ad praesepia stabant
Curribus appositis. quem postquam vidit Ulysses,
En tibi amice virum, Diomedi proximus inquit,
Commonstrans, en iuxta et equos, quos verba Dolonis
Signarunt, quem nos paulo obtruncavimus ante.
Nunc age vim, viresque tuas, nunc robora profer,
Nunc virtute opus est, res exigit, hora requirit.
Nec tu nunc spectator eras adhibendus, in armis
Tam bene compositus: sed tu nunc solve iugales,
Ipse viros perimam. quod si te forte iacentes
Obtruncare iuvat, pulchrum esto, ego solvere pergam
Quos abigamus equos in castra Argiva trahentes.
      Sic ait. at vires Diomedi caesia Pallas,
Et mentem dedit. ergo avide per castra iacentes
Aggreditur, nunc hunc ferro, nunc corripit illum.
Tum gravia ignota suspiria morte cadentum
Audiri, tum terra atro manare cruore.
Sicut enim leo sive ovium seu forte caprarum

Comparatio.
Per deserta gregem nactus, pastore carentem,
Irruit infrendens, mactans vorat ore cruento:
Sic tunc Threiicios iuvenes Tydeius heros
Corripuit, mactans. bis sex iam corpora victor
Orco tradiderat, cum stans prope fortis Ulysses,
Tydides quemcumque manu confecerat, illum
Ipse trahens pedibus, cupiens ut transitus esset
Liber equis, retro abiecit, ne forte paventes

Cuius
(Ignorabat enim quales, vel cuius essent

trissyllabum.




[258=R1v]

Indolis) ad totis obiecta cadavera castris
Consternati agerent subitum per castra tumultum.
Iamque erat ad regem ventum, qui tertius illis
Et decimus cumulandus erat, quo tempore dulcem
Ille quidem toto proflabat pectore somnum.
Pestifer illi autem supra caput astitit aegrum
Somnus, ab Oenidae manibus ferroque profectus
Palladis auxilio. Interea cordatus Ulysses

Ulysses equos
Solverat aeripedes, frenisque tenacibus omnes

solvit.
Nexuerat, iamque educens ex agmine abibat
Instigans arcu, quoniam sumpsisse flagellum
Festinans oblitus erat de curribus altis.
Tum socium admonuit per sibila cognita. at ille
Perstabat, volvens animo memorabile factum,
Num currum arripiens, in quo arma reposta iacebant
Aurea, pertraheret temone, aut tolleret altis
Deportans humeris: an plures forte trucidet
Pubis Threiciae. volventi talia, Pallas
Adstitit, et, Quid, ait, tibi Tydeos inclyte fili,

Pallas Diomedi.
Excidit, ut redeas? trepidusne forte carinas
Hinc pulchras repetas, ne Troas forte deorum
Excitet hic alius. iam desine, tempus eundi est.
      Sic ait, ille deae vocemque et verba loquentis
Agnoscens, conscendit equos, quos verbere Ulysses
Urgebat, propere ad naves venere citatis
Cursibus aeripedum: nec segnis amicus Apollo
Troianis fuit. Ille ut Pallada vidit euntem,
Consilia et verbis Diomedi recta ferentem,
Iratus, loca et ipse petit, qua castra locarunt
Troiani, Thracesque, et ab illis Hippocoontem
Excitat, agnatum regi, rebusque valentem,
Consilioque bonum. qui somno excussus, ut ipsos
Abductos cognovit equos, regisque iacentis




[259=R2r]

Sanguine foedatum corpus, tum plurima circum
Corpora caesorum, miseraque a caede moventum
Semineces artus, amens exclamat, et omnem
Implevit clangore locum, tum nomine regem
Aequaevum, agnatumque vocans, tum tota tumultu
Castra repentino Troum commota fremebant.
Undique concursus fieri, ruere undique Troes

Tumultus in castris
Cum sociis, mirari hostes ingentia facta

Thracum ob
Esse ausos, sua ab his potuisse in castra reverti.

caesum regem.
Illi ubi pervenere locum, quo morte Dolona
Perculerant, ibi cautus equos retinebat Ulysses,
Desilit in terram Diomedes, atque cruentas
Exuvias rapiens, socio tradebat Ulyssi.
Mox in equos iterum insiluit: qui verbere Ulyssis
Et stimulis acti, repetunt omissa repente
Ad naves dudum coepti vestigia cursus,
Quos trepidante pedum cursu Neleius heros
Sensit ubi adventare prior, sic fatur amicis:
      O socii Danaum proceres, et sceptra tenentes,

Nestor Graecis.
Mentiar? an verum mens augurat? id quod et optem,
Certus equum strepitus pavidas mihi perculit aures,
Quos et Tydides huc et consultor Ulysses
Adducunt, Troum sociumve ex agmine captos.
Verum ego quam timui, quam me metus anxius egit
Sollicitum, ne quid paterentur triste, suaque
Indignum virtute viri, duo maxima Graium
Lumina, ne soli obruerentur ab agmine Troum.
Vix ea fatus erat, cum protinus ecce cruentis
Adsunt ornati spoliis, mox inde decoris
Desiliunt ab equis, quibus omnia laeta precati
Exhibuere manus, gratantes talia dextris
Ominibus perfecta, duces, multaque salute
Accipiunt. Tum Nestor in haec est verba loquutus:




[260=R2v]

      Dic age, dic ingens Argivum gloria Ulysse,

Nestor Ulyssi.
Quos nobis adducis equos? aut unde paratos?
Nunquid ab agminibus Troum? num forte deorum
Obtulit hos aliquis, similes coelestibus omnes
Luciferi radiis? equidem iam tempore longo
Troianis conversor, ad haec navalia bello
Consenui, nec tale aliquid vel tempore vidi hoc,
Vel vidisse alio memini, tam scilicet albos,
Talis equos formae. Nunc munus id ergo deorum
Esse ego credidero, quia vobis obvius ambos
His donarit equis aliquis deus: ipse equidem vos
Caros esse Iovi cogenti nubila novi,
Atque ipso genitae dilectos Palladis ambos.
      Olli respondens multorum expertus Ulysses,
Nestor (ait) Nelide, ingens decus Argivorum,

Ulysses Nestori.
Id facile esse deo quis nesciat, his meliores
Si dignetur equos dare posse? quod omnia longe
,,

Humana exuperet virtus divina. sed isti
,,

Quos nunc cernis equi, sunt tota ab origine Thraces,
Quorum hodie regi Diomedes abstulit hasta
Obluctantem animam, cum de incumbentibus una
Bis sex lectorum iuvenum, quibus additus est rex
Rhesus tredecimus. Sed et hunc navalia iuxta

Dolona dicit.
Cepimus, exutum spoliis, et vulnere caesum
Liquimus: explorator enim veniebat ab ipso
Hectore, Troianisque aliis, ut nostra peragrans
Castra, suis quaecunque ageremus, nota referret.
      Sic dicens, adigebat equos per grandia fossae
Munimenta cavae, gaudens simul ipse, simulque
Laetantes alii. Sed equi tentoria magni
Ingressi Diomedis, ibi ad praesepia pulchris
Alta ligabantur nullo prohibente capistris,
Iuxta alios Diomedis equos, qui farre cibari




[261=R3r]

Triticeo soliti fuerant. spolia inde Dolonis
In proram navis posuit veterator Ulysses,
Consecranda Deae ventura per ocia glaucae.
Ambo deinde in aquas abeuntes aequoris alti,
Abluturi artus multo sudore fluentes,
Omnia membra lavant, suras, femora alta, lacertos.
Corpora postquam autem nimio sudore levarunt,
Fluctibus aequoreis lotique, animisque refecti,
Post haec calda petunt spumantia balnea labro
Arte laborato varia, defessa lavabant
Corpora, odorifero succo praepinguis olivae
Ungentes: tum coenatum post balnea pergunt,
Atque ibi praecipuum libant cratera Minervae,
Plurima praedulci vacuantes pocula vino.
 

ILIADOS HOMERICAE LIBER XI.

AT iam prima diem referens mortalibus almum,

Orditur a
Orta senis thalamos et grata cubilia liquit

descriptione
Diva pudoricolor, cum Iuppiter aethere ab alto

temporis.
Mittit ad Argolicas numen crudele carinas,
Pacificas mentes solitam dissolvere Litem,

[Greek:] erida,
Spargere et irarum causas, et iurgia belli.

[roman:] alii
Illa manu prae se monstrum deforme ferebat

contentionem
Martis, et insanae per tot discrimina pugnae.

vertunt.
Haec delapsa petens navem pugnacis Ulyssi,
Constitit alta super tabulata, quod esset in omni
Classe loco medio, sicut duo cornua habebant
Hinc Telamoniadae naves, hinc fortis Achilli.
Qui duo quod validi atque invicti viribus essent,
Ultima castrorum merito loca iussa tenebant.
Stans igitur celso in malo saevissima divum
Navis Ulyssaeae, clamorem voce sonora




[262=R3v]

Edidit horrendum. qui sic persuasit Achivum

Contentio ardorem
Pectora, ut iniiceret viresque novumque vigorem

bellandi Graecis
Omnibus, atque animos pugnae crudelis amore

iniicit.
Inflammaret agens, quem copia nulla fatiget
Pugnandi, atque ipsis aleretur caedibus, et qui
Esse videretur patria iucundior ipsa.
Hic prior Atrides exclamat, et imperat, omnes
Arma resumentes adsint, et bella capessant.
Ipse arma induitur lato fulgentia ferro,
Principio teretes ocreas, argentea habentes

Armatur
Vincla pedes circum et talos: tum grandibus aptum

Agamemnon.
Et pulchrum thoraca humeris, memorabile donum
Antiqui Cinyris, qui cum regnaret in alta
Iam senior Cypro, famaque audisset Achivos
Classibus et magno petere inclyta Pergama bello,
Gratificans munus regi donaret Atridae.
Visebantur in hoc veluti bis quinque viarum

Thoracis
Lineolae, quas caeruleus color inficiebat.

Agamemnonis
Bis sex aureolo radiabant terga colore,

descriptio.
Signa quater quini referebant stannea, post haec
Tres inerant squamis depicti terga dracones
Caeruleis, magni, immanes, ceu colla petentes
Porrecti ad iugulum: videas, cognoscere possis
Esse Iridi perquam similes. quam Iuppiter altis
Nubibus infixit referentem mille colores,
Et miseris voluit mortalibus esse stupori.
Post humeris magnum validis accommodat ensem,
Auratis firmum clavis: hunc aurea pulchre
In latus ex humero pendentem cingula nectunt.
Taliter ornatum, vagina argentea condit.
Tum clypeum capit ingentem, prorsumque stupenda

Clypeus
Arte laboratum, circum bis quinque subibant

Agamemnonis.
Orbes aerati, gyro interiore plicatum.




[263=R4r]

Bis totidem stanno rigidi candente. sed ipso
In medio extabant Phorcynidos ora Medusae,
Caerulea facie, et forma vultuque minaci,
Terribili, saeva, cingentibus undique diris
Numinibus, terrore animi, tristique timore.
Pondus id, hos orbes argentea zona tenebat,
Quam super in spiras tortus draco gutture vastus,
Ore triceps vertebatur, capita ardua quassans:
Quae tamen ex uno surgebant omnia trunco.
Tum galea crista horribili caput armat equina,
Quadruplici serie magnum incutiente pavorem.
Postremo ingenti praefixa hastilia ferro
Bina manu rapit. his longe fulgebat in armis,
Sidera ut immodicus percelleret aurea splendor.
Tanta Mycenarum regis decora esse volebant,
Iuno regna tenens, et lumina caesia Pallas,
Ut sonitu ingenti fremerent ex aere summo.
Aurigae tum quisque suo praecepit, ut armis
Et currus et equos subter munimina fossae
Instructos, aptosque obeunda ad bella tenerent.
Ipsi sublato pedites clamore feroci
Erumpunt castris, armisque animisque parati.
Atque ibi munimenta extra discrimine parvo
Distantes ab equis, sese nil tale timenti
Ostendunt hosti a tergo. tum Iuppiter atram
Immittens Litem, vesano castra tumultu
Complet, et ex alto pro dulci rore cruentas
Depluit in terram guttas, sub tempus obortae

Cruentae guttae
Aurorae: quo prodigio tot parte ab utraque

pro rore.
Illustres animas fuerat missurus ad orcum.
Troes ab adversa venientes parte, relicto
In quo constiterant tumulo, contra arma ferebant
Quique suis nixi ducibus, magnum Hectora circum,




[264=R4v]

Circum Pulydamanta sui, circumque potentem
Viribus Aenean, quem Troes honore colebant
Eximio, ceu divum aliquem: tria et agmina circum
Tris Antenoridas, Polybumque, et Agenora fortem,
Diis similemque Acamanta, virentem caelibe vita.
Hector ibi ante alios circumtulit arma suorum,
Ultima nunc lustrans, nunc prima sub agmina cursu
Se recipit. gravibus iam conspiciendus in armis,
Iam subductus ab aspectu, nec ubique videtur.
Non aliter quam stella nocens, quae nubibus atris
Apparetque latetque vicissim: hic impiger Hector
Totus ab armorum radiabat luce corusca,
Ceu Iovis armati clypeo trepidabile fulgur.
Pugnantes igitur congressi Troes Achivis,
Talia praebebant de se spectacla vicissim,
Qualia messores hominis locupletis in agro

Comparatio.
Edere saepe solent, aut hordea flava metentes,
Triticeam aut segetem, duplici stant ordine nixi,
Atque ut ibi in terram crebri cecidere manipli,
Sic Troum, sic Argivum prostrata cadebant
Corpora, sic aequata edebant mutua pugna
Funera, nil memores mortisve atrive timoris,

Acerrimi
In sua grassantes rabidorum more luporum

conflictus
Viscera, et alterna furibundi caede madebant:

descriptio.
Cedere nec quenquam, nec se submittere pugna
Spectares. tum triste homini Lis improba numen,
Laeticiae tacito capiebat pectore sensum,
Ista videns. nam sola aderat, pugnamque ciebat.
Nam reliqui divum iussi intra tecta manebant
(Quae speciosa tenent in Olympi vertice summo)
Irati superum regi, qui contrahit atras
Aera per vacuum nubes: quia scilicet esset
Illa Troianis decus ingens luce daturus,




[265=R5r]

Nec Danais foret auxilio. namque ipse sedebat
Solus, et a reliquis divum secretus, et urbem
Troianam Danaumque rates in littore spectans,
Spectans armorum ceu fulgura mutua, laetus
Funera spectabat, caedentum, et multa cadentum
Milia, per multo rorantes sanguine campos,
Iucundo istarum rerum gaudebat honore.
Tam stetit ista diu fortuna aequata laboris
Sanguinei, multique acie ex utraque cadebant,
Donec adaucta dies medium aspiraret ad orbem,
Tempore quo gravida nemoroso in monte securi,
Arboreasque trabes aeternaque robora scindens
Lignator, manibus fessis et corpore toto,
Iam revocante fame linquens opera atque laborem,
Apparat optatae iamdudum fercula coenae.
Fortia tum Danai socios in facta vocantes,
Pro se quisque suos, Troum rupere phalangas
Vi valida, ac virtute animi. quos inter Atrides
Primus in adversos Agamemnon se intulit hostes,

Quos Agamemnon
Occiso praestante Bienore principe, post quem

in hoc conflictu
Stravit Oileum, qui frena regebat equorum.

interemerit.
Ille quidem dominum ulturus, de praepete curru
Desilit, ac illi plagamque et tela ferenti
Obvius Atrides, ita frontem perculit hasta
Elapso, ut galeae summum mucrone feriret.
Quo frustrato ictu, media inter lumina fronti
Infixa est ferrata acies, quae ossa intima frangens
Transiit, et media cerebri madefacta medulla est.
Sic domuit plagas et vulnera ferre paratum.
Hos igitur diro confectos funere, et armis
Exutos, ut humi caesi iacuere reliquit.
Inde duos Priamo genitos, quorum nothus alter,
Alter legitima fuerat de matre creatus,




[266=R5v]

Antiphon atque Isum paribus conspexit in armis,
Et curru stantes in eodem. capta regebat
Frena nothus, dextra rotat Antiphus arma minaci.
Hos quandoque ambos nemorosae in montibus Idae
Servantes armenta ovium, generosus Achilles
Ceperat, et precio dimiserat inde redemptos.
Fertur in hos ferus Atrides, Isumque priorem
Interimit, figens iaculo penetrante papillam:
Antiphon infixo mox conficit ense sub aurem.
Quos dum praecipites curru deturbat, et armis
Exuit, esse viros quos quondam invictus Achilles
Traxerit ad naves captos e montibus Idae
Agnovit, quoniam exuviis nudaverat ambos.
Tum velut immanis leo foeta cubilia cervae

Comparatio.
Ingressus rapit hinuleos, et dentibus atris
Dilaniat, toto pavet anxia pectore mater,
Nec ferre auxilium potuit pereuntibus ullum,
Quamvis constiterit propior, fugit abdita in altos
Sese proripiens saltus, et inhospita tesqua
Sylvarum, sudore fluens, nam robore tota est
Immanis stupefacta ferae. Sic pectora Troum
Attonita, et stupefacta retro cessere, nec ullum
Auxilium potuere suis aut ferre salutem,
Sed nova grassantum metuebant robora Graium.
Post haec Atrides Pisandrumque, Hippolochumque,
Ambos Antimacho genitos in praelia forti:
Hic erat Antimachus, Paridis qui victus et auro
Muneribusque aliis, Helenen gazamque rependi
Dissuasit Menelae tibi: hoc patre ergo creatos,
Et curru stantes in eodem, cum timor aegros
Coepisset (nam frena manus fugere remissas,
Nam currus et equos simul et data frena regebant)
Insilit Atrides violenti more leonis




[267=R6r]

Ambos delaniaturus. sed ab axe rotarum
Desiliunt genua amplexi, regisque voluti
Ante pedes, tali victorem voce rogarunt:
      Conserva incolumes Atrei clarissime fili,

Pisander et
Digna recepturus pro nostra dona salute.

Hippolochus
Nam pater ampla domi locupletis munera gazae,

supplices
Aeris et argenti, fulvique recondidit auri,

Agamemnoni.
Pro quibus has animas redimet tibi maxima mittens
Praemia, si vivos nos noverit esse retentos.
Talia cum lachrymis illi. pro mitibus autem
Verbis et gemitu, responsum immite tulerunt:
      Ergone vos geniti Antimacho, qui Troica quondam

Agamemnonis
Concilia hortatus monuit, ne parcere vellent

responsum triste.
Legatis, Menelae tibi, tibi fortis Ulysse,
Nec sinerent remeare domum, patriamque reverti,
Sed velut exigerent inimico a sanguine poenas.
Nunc igitur culpae nati luitote paternae
Supplicium, poenamque. Haec dicens, perculit hasta
Pisandrum adverso sub pectore, praepitemque
Stravit humi. quo sic terram mordente supino
Irruit Hippolochus, gladio cui vindice palmas
Praescidit, et summae cervicis vincula solvit.
Quem postquam stratum fulgentibus exuit armis,
In medios truncum calcandum propulit hostes,
Non secus atque pila pauxilla in frusta molari.
Post haec praecipuos ubi conspicit esse tumultus,
Proripuit sese in medias comitante phalangas
Agmine Graiugenum, tum sparsa per agmina late
Irruit, adsequitur peditem pedes, actus equestri
Agmine eques: fugit hic, fugat ille, usumque videndi
Abstulit atra levi commota e pulvere nubes,

Praeclara [Greek:]
Per totum campi spacium, quem cursus equorum

hupotupôsis.
Implerat sonitu ingenti. Sed rex Agamemnon




[268=R6v]

Et fugienti instans hosti, exhortansque frequentes,
Tantas edebat strages, tantamque ruinam,
Quantam iniecta solent densis incendia sylvis
Edere, quam pascunt afflantes undique venti:
Sic Agamemnonio sub milite et ense superbo
Innumeri Troes peditumque equitumque cadebant.
Cernere equos erat errantes, currusque trahentes
Aurigis vacuos passim, dominisque carentes,
Ceu desiderio motos et amore suorum,
Ipsos ceu vasti per plana requirere campi.
Hi vero abiecti terrae, exanimesque iacebant,
Vulturibus quam coniugibus potiora daturi
Gaudia. per medios tanti discriminis aestus,
Tela per, et mortes, per fusi stagna cruoris,
Umbrantem campos per nubem pulveris atri,
Iuppiter incolumem servavit, et Hectora tutum
Praebuit. at ferus Atrides socia agmina Graium
Terribili clamore vocans hortatur, et urget
In Troas: qui iam veteris monumenta sub Ili
Constiterant, cursu fessi medio aequore campi,
Sylvestrem ad ficum cupidi urbis contingendae.
Qui postquam Scaeae stabant prope limina portae
Ad fagum veterem, tum primum sistere cursum,
Stare loco, atque inhibere fugam, sociosque peractae
Colligere ex errore fugae: quos segnior autem
Cursus in hostilis perduxerat agmina turbae,
Hos necat, hos mactat virtute ferox Agamemnon.
Atque ut saepe leo caecae sub tempore noctis
Corripiens armenta boum, cum dissipat omnes,
Tum rapit eximium, quem mox cervice resecta
Dilaniat, carnemque vorat fera saeva cruentam,
Visceraque insano depascitur intima morsu:
Non secus Atrides fugientibus omnibus unum




[269=R7r]

Postremum rapiens aliquem mactabat: et illum
In faciem sternens, rapta hunc cervice supinum
Conficit, aut ab equis retrahens, aut axe citato.
Sic variis periere modis tot milia Troum,
Sub manibus magni Atridae. qui iam prope muros
Iliacos pugnans pene irrupisset in urbem,
Cum pater omnipotens coelo delapsus, in altis
Fontibus irriguae consedit montibus Idae,

Iuppiter
Tela manu retinens acie metuenda trisulca,

in Idam
Tum sic alloquitur plantis velocibus Irim:
      I fuge, vade, vola pennis pernicibus Iri,

Iuppiter Irim
Hectora conveniens, cui talia verba loqueris:

mittit ad
Donec in agminibus pellentem Agamemnona primis

Hectorem.
Viderit hostiles acies, multosque suorum
Ense trucidantem, se subtrahat ipse, manumque
Compellat reliquam Troum producere pugnam
Cum Danais. postquam ille autem vel punctus ab hasta,
Vel caesus gladio repetitum ascenderit axem,
Tunc illi tantas immittam in corpora vires,
Ut Danaos vice iam versa trepidante repellat
In sua castra fuga, per captaque castra sequutus
Ad naves redigat: nec caedibus ante modumve
Aut finem statuat, quam sol occumbat, et almae
Adveniant noctis tenebrae, lucemque recondant.
Talia dicenti est assensa volatilis Iris,
Et lapsa Idaeo de vertice ad inclyta Troiae
Moenia, et invenit Priamo sapiente creatum
Hectora, stantem ad equos, currusque et frena tenentem.
Quem prope consistens, roseo sic ore loquuta est:
      Hector Priamide, diis aequiparande, deum rex

Iris Hectori.
Iuppiter haec celeres tibi me mandata per auras
Ferre iubet, quibus haudquaquam parere recuses.
Donec in agminibus pellentem Agamemnona primis




[270=R7v]

Videris hostiles acies, multosque tuorum
Ense trucidantem, retrahas tete ipse, manumque
Compellas reliquam Troum producere pugnam
Cum Danais. postquam ille autem vel punctus ab hasta,
Vel caesus gladio repetitum ascenderit axem,
Ipse tibi immittet tantas in corpora vires,
Ut Danaos vice iam versa trepidante repellas
In sua castra fuga, per captaque castra sequutus
Ad naves redigas, nec caedibus ante modumve
Aut finem statuas, quam sol occumbat, et almae
Adveniant noctis tenebrae, lucemque recondant.
Haec effata, leves evanuit Iris in auras.
Hector ut armatus stabat, se immisit ab alto
Praecipitem curru, quatiens horrentia celsa
Tela manu, circumque pedes volat agmina Troum,
Multa rogans et multa monens hortatur, ut armis
Fortiter hostiles pergant urgere phalangas.
Cuius ad imperium recruduit alea pugnae,
Inclinata prius, tanta virtute resumptis

Restituitur
Viribus atque animis collidebantur Achaeis:

pugna.
Nec minus Atrides Danaos animabat, et armis
Longe alios intersuperans, et in agmine primus
Pugnabat, pugnamque suis aequabat Achivis.
      Dicite nunc Musae coelestia templa colentes,

Musas invocat,
Primus in Atriden quisnam incidit, obvius ipsi?

ut in re difficili.
Numne aliquis Troum? num quis socia arma ferentem?
Is fuit Iphidamas, praeclaro Antenore natus,
Et genere et virtute bonus, vir corpore et armis
Magnus. is in Thrace genitrice et divite terra
Lanigeri pecoris, fuit enutritus ab annis
Puberibus, materno ab avo tum principe Thracum
Cisseo, cui filia erat formosa Theano,
Hanc Antenoridae sociatam lege marita




[271=R8r]

Uxorem, dedit aetatis ceu flore virenti
Primaevo: cuius tunc ille reliquit amatae
Et sibi desponsae thalamos, et ad alta profectus
Pergama pervenit, famae immortalis amore,
Si Danaos contra gereret fera bella, parandae.
Venerat ergo suis Percotae navibus oram
Bis sex, littorea quas in statione reliquit
Hellespontiaci mensus vada salsa profundi.
Ilion ad sacrum Troiae pedes inde profectus,
Hoc tunc infoelix Atridae tempore factus
Obvius, audacis persolvit sanguine poenas
Incoepti. nam cum spacio breviore venirent,
Alternis teretes vibrantes viribus hastas,
Alter in alterius torquebant corpora ferrum.
At prior Atrides telo frustratus et ictu,
Infixum telluri etenim trans Iphidamanta est:
Iphidamas validis intorquens viribus hastam,
Cingula thoracem subter ferit integra lamnis
Argenti Atridae: sed non perruperat ictus
Vincula, at ille manu mucronem urgente iuvabat.
Sed neque sic potuit superare argentea balthei
Robora, sed duro ferrum est super aere reflexum.
Tum ferus Atrides violentam exarsit in iram,
Ferrum a se reprimens, et ab Iphidamante revellens,
Fertur in adversum truculenti more leonis,
Cervicemque viri gladio haurit prorsus adacto
In cerebrum, ac illi solvuntur corporis artus,

Agamemnon
Ferreus et claudit morientia lumina somnus.

Iphidamantem
Sic bonus Iphidamas cecidit melioribus annis,

interficit.
Infoelix: qui dum popularibus esse saluti,
Praesidioque cupit, pressis hostilibus armis,
Desponsae thalamos et nondum experta reliquit
Gaudia, praecipue formosam et flore virentem,




[272=R8v]

Aetatis tenerae, cui tanta armenta dedisset,
Tot dare pollicitus, quorum illi copia latis
Pascebatur agris, quaeque innumerabilis esset,
Principio centena boum praepinguia opimum
Corpora, pollicitus caprarum mille daturum,
Totque ovium capita. Hunc igitur cum rex Agamemnon
Iphidamanta ferox vita spoliasset et armis,
Exuviasque ferens per tela, per arma, per hostes,
Conspectus generose Coon tibi forte fuisset,
Eximio qui primus eras Antenore natus,
Ingens te subiit fraterno ex funere moeror,
Oppleruntque oculos lachrymae tibi, quando iacentem
Vidisti tetro confectum vulnere fratrem.
Hic ergo ille Coon ut erat fortissimus armis,
Stabat pone latens Agamemnona, et a latere ipsum

Coon
Aggressus, mucrone manum confodit, ut hastae

Agamemnonem
Extaret parte ex alia de vulnere cuspis,

vulnerat.
Qua mediae iunctura volae coit. ille repente
Quamvis accepto de vulnere territus esset,
Non tamen abstinuit pugna, sed dira Cooni
Fata ferens, meritaque ut in hostem percitus ira
Irruit, intentans invicti roboris hastam.
Iphidamanta Coon fratrem tum forte trahebat
Exanimem pedibus raptum, primosque suorum
Quosque vocans. hunc ergo cadaver inane trahentem
Occupat Atrides, et acuta vulnerat hasta
Sub clypei medio, et victor caput abstulit illi

Coonem quoque
Iphidamanta super fratrem: tum frigida toto

interficit
Corpore linquuntur sublato membra calore.

Agamemnon.
Sic Antenoridae gemini periere sub uno
Unius ense viri, portusque et flumen avari
Traiecere senis, Stygiasque adiere paludes.
Nec tamen interea cuneos propellere Troum




[273=S1r]

Destitit Atrides, nuncque hos nunc perculit illos,
Hos hasta, ense alios, quorundam pectora saxis
Grandibus incessens, donec de vulnere sanguis
Fluxit adhuc calidus: qui postquam frigore nervos

Naturalem doloris
Constitit adstringens, et vulnus inaruit intus,

rationem expressit.
Tum gravis invasit dolor et cruciatus in artus,
Quales saepe solet mulier sentire dolores
Parturiens, saevae quos mittunt Ilithyiae.
Quas Iuno Lucina deas enixa profudit,
Tela laboriferi mittentes plena doloris.
Sic gravis invadens animum dolor ursit Atridae.
Tunc currum insiliit iusso ad tentoria cursus
Dirigere auriga, pulchrasque revisere naves,
Sese animo crucians, socios sic voce monebat
Inclamans clara, curru sublimis ab alto:
      Argivi proceres, vos nunc defendite naves

Agamemnon
Contra hostes, sine me, quem Iuppiter arcet iniquus

Graecis.
E pugna, nec adesse sinit per tempora lucis
Integra, dum Hectoreas prosternam marte cohortes.
Haec ubi dixisset, rapidos auriga iugales
Cogit ad ornatas celeri pede tendere naves.
Illi ad nota ducis tentoria pene volabant,
Collectas udo reddentes pectore spumas,
Et femora, et multo foedati pulvere coxas,
Afflictum pugna regem procul inde ferentes.
Hector ut agnovit cessisse Agamemnona pugnae,
Troasque et Lycios clara sic voce monebat:
      Troes, et audaces Lycii, tuque inclyta pubes

Hector suos
Dardanidum, nunc este viri, nunc quisque suetae

hortatur.
Virtutis memor esse velit, nunc pectore robur
Quisque suum revocate, et in hostem pergite, quando
Iuppiter in partes nostras inclinat, ut hostem
Praestantem virtute aliis Agamemnona pugna




[274=S1v]

Avertit. nunc ergo equites immittite pugnae,
Et currus, et equos. Haec dicens inclytus Hector,
Omnibus ardorem pugnandi iniecit, et ipsos
Instigabat agens verbis et rebus: ut acres
Saepe canes venator agit per lustra, ferocem
Seu conatus aprum, sive exturbare leonem.
Sic Hector celeres Danaeia in agmina Troas
Concitat, ante alios vadens ipse inclytus armis,
Et Marti similis, versos irrupit in hostes.

Hectorem nunc
Non secus ac coelo tempestas fusa sereno,

venatori, nunc
Desuper extortis grassatur in aequora ventis,

tempestati
Insanosque ciet fluctus, saevitque procellis.

comparat.
Hic age quem primum, quem postremum impiger Hector
E numero Danaum vita spoliavit et armis,
Quando illi eximium dederit virtutis honorem
Iuppiter, et decus hoc victoria tanta pararet.
Assaeum primum, mox Autonoumque, et Opitem,
Et Dolopem Clytiden, et Opheltion, atque Agelaum,

Quos Hector de
Aesymnumque, Horumque, ac Hipponoum generosum,

Graecis occiderit.
Atque hos de primis Argivum sustulit omnes.
Atque ut ubi in pluvium nubes everberat Austrum,
Incumbens Zephyrus, vi colluctantur, et alto
Incubuere mari, totumque e sedibus imis
Converrunt, magnosque adigunt ad littora fluctus,
Aequoreae illisa rorant aspergine cautes,
Et pluvia grassatur hyems, et grandine nymbi:
Sic Danaos agitans Hector, ceu turbine belli
Obruit involvens, et plurima funera vulgo
Edebat, de plebe virum capita omnia mactans
Obvia. tum pestis Argivos pene tulisset
Ultima, cum sua castra fuga navesque petissent,
Nec minus haec intra caderent, ni dius Ulysses
Inclamans magna Diomedea voce vocasset:




[275=S2r]

      Tydide, quid adhuc non ullo vulnere laesos

Ulysses
Virtutis nostrae immemores, sic vertere terga

Diomedem
Non pudet? huc age ades vir amice, et fortiter hostes

inclamat.
Hinc mecum cohibe, ne captis navibus Hector
Tristitiam nobis ignominiamque relinquat.
      Huic ita respondit virtute potens Diomedes:

Diomedes
Tecum stabo equidem, eventumque paratus in omnem

Ulyssi.
Quicquid erit patiar. sed erit brevis ista voluptas:
Quandoquidem a nobis aversus Iuppiter, astat
Troibus auxilio, viresque et robora mittit.
      Sic ait, et Thymbraeon equis deturbat, acuto
Confodiens iaculo papulae sub parte sinistrae.
Eximium fortemque Moliona stravit Ulysses.
Hos ita linquentes medii per aperta tumultus
Agmina vadebant, sicut duo fortibus apri
Dentibus audaces freti, si quando latrantes
Incurrere canes, invadunt robore forti:
Sic illi Troas mactabant ambo, reversi
In pugnam. et quanquam quosdam fuga dulcis Achivum
Abstulerat pugnae ereptos, et ab Hectore tutos,
Hi tamen eximios quosdam de curribus altis
Deiaculabantur, quos inter nobile fratrum
Par fuit, e Meropis Percosi semine creti,

[Greek:] pathos
Percosi Meropis, qui ventura omnia vates

[roman:] ex
Praecinere, et cunctos potuit superare per artem

repetitione.
Divinatricem: qui nec demittere natos
Ipse suos voluit, nec ad arma volentibus ultro
Pergere persuasit laribus remanere paternis:
Ipsos ad mortem nanque impia fata trahebant.
Quorum Tydides animas dum corpore solvit,
Atque animos, simul et preciosis exuit armis
Exanimes artus, hasta violentus Ulysses
Interea Hippodamumque et Hypirochon omnibus armis,




[276=S2v]

Atque etiam vita spoliat. Tum Iuppiter alto
Prospiciens pater Idaei de vertice montis,
Viribus aequabat paribus pugnam inter utrosque,
Cum ferus immissa percussit Agastrophon hasta
Poeoniden heroa, femur prope, Tydeos alti
Filius. aeripedes procul ille reliquerat autem,
Et currum, quibus effugeret, sorte actus iniqua.
Nunc procul ablatus pugnabat in agmine primo,
Et pedites pedes ipse inter, iuveniliter audax
In sua fata nimis, donec vitam abstulit hostis.
Hunc cecidisse, aliosque, ferox ubi comperit Hector,
Vociferans ruit in Danaos. hunc agmina Troum
Tota sequebantur. quo conspecto Diomedes,
Hac (prope stabat enim) voce inclamabat Ulyssem:
      In nos iste ruit, nobis ferus imminet Hector,

Diomedes Ulyssi.
Exitium clademque ferens. Sed stemus utrinque
Alter ope alterius nixi, et pugnemus in hostem.
Sic ait, et iaculum contorquet in Hectora vibrans,
Quod nec aberravit, sed conum contigit altae
Affixum galeae, sonat aerea cuspide cassis
Ferrata perfracta, triplex licet illa fuisset:
(Tam firmam siquidem dedit illi magnus Apollo)
Quae licet haud aliquo perstrinxit vulnere corpus,
Sic tamen afflixit, sic perculit Hectora fortem,
Ut celer in cuneos seque in loca tuta referret,
Misceretque suis, insueta nocte suborta
Circum oculos, nitensque manu genua aegra levaret,
In quae procubuisset humi. Dum deinde requirens
Tydides, hastam longe tellure iacentem
Hostibus e mediis conatur tollere rursum.
Iam reparatus erat, iam se collegerat Hector,
Iam frenarat equos, currumque evasit in altum,
Stipatus cuneis Troum, de morte propinqua




[277=S3r]

Ereptus, durique ab acerbo vulnere fati,
Tydides mediis repetita ex hostibus hasta,
Concutiensque manu, sic fatur ad Hectora fortem:
      Evasisti, inquit, tetram canis improbe mortem,

Diomedes Hectori
Quae tibi proxima erat, de qua (tibi dexter) Apollo

[Nestori 1540].
Te nunc eripuit, quem saepe in vota vocare
Debebis, lachrymosi initurus praelia belli.
Quod si iterum occurres mihi in huius pulvere campi,
Me quoque propitius si quis deus adiuvet, hastam
Hanc non effugies, quin morte neceris acerba.
Prosequar hinc alios, et consequar ipse tuorum.
Post haec Paeonidae spolianti membra iacentis
Insidias Paris intentat, Paris ille maritus

Paris insidiatur
Pulchricomatae Helenes. nam post loca foeta sepulchri

Diomedi.
(Quod fuit in campo monumentum Dardanidae Ili)
Delituit. iam Tydides detraxerat ipsum
Pectore Paeonidae manibus thoraca cruentis,
Ex humeris clypeum, galeam de vertice fortem,
Cum subito e latebris observans omnia adulter
Expulit ancipitem nervo stridente sagittam,
Nec frustrata manum mittentis, missa fefellit:
Nam plantam dextri pedis irrevocabile telum

Vulneratur Diomedes.
Transadigit, fixumque solo stetit. ergo superbo
Exultans animo Paris, et vanissima iactans
Gaudia, et insultans Diomedi, talia fatur:
      Ictus es, haud etenim me iacta sagitta fefellit:

Paris Diomedi
Ictus es, atque utinam summi vitalia ventris

vulnerato insultat.
Contingens, tibi ademissem dulcissima vitae
Munera. sic etiam bene habet: nam parta laborum
Troianis quaedam est requies, qui te improbe tantum
Quam pavidae vastum caprae timuere leonem.

Diomedes
      Cui nihil attonitus Tydeius intulit heros:

Paridi molliciem
Vane sagittator, molles ornate capillos,

exprobrat.




[278=S3v]

Mollis, iners, lascive, salax, imitate puellas,
Quas tantum venaris, amas, corrumpis, inescas,
Si mihi quantumvis operosis tectus in armis
Obvius occurras, non te iacula ista, nec isthaec
Arma tuebuntur: nunc te vanissime iactas,
Quod leviter mihi summa pedis perstrinxeris imi,
Quod tanti facio, quanti si foemina vecors,
Aut puer infligat mihi vulnus inutile demens.
Non etenim possunt aliquem sentire dolorem
,,

Vulnera, quae vir iners, et nulla laude probatus
,,

Infligit. quod si vel adhuc te consequar hasta,
,,

Vix primo nostri tentabere acumine teli,
Sic ut id esse scias penetrabile. scilicet ictus
Hoc quicunque fuit, iacuit cito lumine cassus.
Quem dum cara domi luget cum tristibus uxor
Filiolis, iacet ille avium stipante caterva,
Non turba muliebri ipsum, putrescit in ipso
Ipse solo moriens, quem dudum sanguine tinxit.
      Sic ait. at propior veniens generosus Ulysses,
Ante ipsum stetit. ille trahens de vulnere telum
Subsidit, quo detracto cum sanguine multo
Insequitur dolor acris. at in currum ille receptus,
Aurigam iubet ad naves advertere cursum,
Vulneris impatiens, animum dolor urit acerbus.
      Hic ubi se solum Laertius ipse relictum
Vidit, et Argivos alios timor abstulit omnes,
Ingemuit, vocemque imo de pectore traxit,
Ipse suum solans animum, verbisque lacessens:
      Hei mihi, quid patior? quo me fortuna redactum

Ulysses secum ipse.
Cogit in ancipiti turba restare malorum?
Magnam etenim pestem metuo mihi, solus in istam
Si turbam ingruero, Danaos cum Iuppiter omnes
Verterit hinc nimia captos formidine Troum.




[279=S4r]

Quid tamen haec animum subeunt mihi? quidve tremisco?
Cum videam ignavos tantum discrimina belli
Declinare viros, sed quorum maxima virtus
Emineat, fortes medio in certamine, capto
Stare loco, vel ut accipiant vel mutua faxint
Vulnera, constantes, et ad omnia dura parati.
Haec animo secum prudens dum versat Ulysses,
Iam clypeatae acies Troum venere propinquae,
Iam circumsteterant unum tot, ab omnibus unum
Partibus urgebant, cladem exitiumque minati:
Sicut aprum saltu egressum, quem plurima circum

Apro comparatus
Turba canum venere, et iniquis morsibus urgent,

Ulysses.
Latratuque fero terrent, fera dentibus albis
Terribilis, rictuque canes frendente repellit,
Et stridore fugat. sed nec minus eminus illi
Insistunt, magnisque feram latratibus urgent:
Non secus egregium tunc circumvenit Ulyssem
Turba fremens Troum. multa tum fervidus ira
Irruit in clarum magna vi Deiopiten,
Cui vibrans humerum iaculo traiecit acuto.
Inde Thoona petens occidit, et Ennomon, atque hinc
Chersidamanta ferit, iuga scandere nota parantem.
Qui tamen accepto super imum vulnere ventrem,
In latus, et clypeum subter, curru ille relabens,
Ac terram cubito quatiens, in pulvere foedo
Exanimis iacuit. missa tum vulnerat hasta
Hippasiden Charopem generoso e sanguine Soci
Germanum fratrem: qui cum properaret ut esset
Auxilio fratri, sic est affatus Ulyssem:
      O nunquam satiande dolis, aut mole laborum,

Socus in Ulyssem.
Aut hodie stravisse duos laetabere Ulysse
Hippasidas, vitae spoliatos lumine, et armis:
Aut hac amittes animam confectus ab hasta.




[280=S4v]

Sic dicens iaculum torsit, quo protinus omnem
Traiecit clypeum, thoracaque versicolorem,
Et latus omne viri. sed non vitalia ferrum
Contigit: hoc etenim vetuit Tritonia Pallas.
Ille ubi ab hoc sensit mortem non esse timendam
Vulnere, pauca retro cedens vestigia pressit,
Et Socum alloquitur: Miser, ut tibi fata propinquam

Ulysses Soco.
Perniciosa ferent mortem, qui vulnere parvo
Abstrahis a pugna, bellandique eripis usum.
Hic tibi praedico mortem, et crudelia mortis
Fata tuae, moriere, meoque domabere telo,
Idque hodie moriere loco hoc: mihi nomina reddes,
Et decus immortale, animam Plutonis avari
Infernae domui. sic dixit, et ultima Soci
Terga gravi (fugiebat enim) sic perculit hasta
Circa humerum, ut medio extaret de pectore ferrum.
Ingenti sonitu ille cadens, in pectore pronus
Procubuit: cui sic ferus insultabat Ulysses:
      O Soce Hippaside, nunc te certe ultima fati

Ulysses
Occupat hora mali, nunc mors tibi lumina claudit,

Soco morienti
Quae tibi non cari potuerunt Soce parentes

insultat.
Claudere, at infaustae volucres inhumata petentes
Effodient, rostrisque ruent, et viscera pascent.
At mihi defuncto funebria iusta sepulchri,
Et tumulum statuent patriae regionis alumni.
Haec fatus, validum eduxit de corpore telum,
Quo membra Hippasides transfixerat extima Socus
Ipsius, et clypei medium, quo sanguis aperto

Vulneratus
Vulnere defluxit, dolor unde sequutus acerbus,

et Ulysses.
Afflixitque animum, membris et robur ademit.
Postquam Ithaci fusum Teucri videre cruorem,
Mutua adhortantes sese per verba vicissim,
Et simul irrumpunt, et in unum tota feruntur




[281=S5r]

Agmina. at ille retro vestigia lenta referre,
Intentos vitare ictus, arcere ruentes,
Inclamare suos quam posset voce sonora.
Iam ter clamantem socios, et ad arma vocantem
Audiit invictis Menelaus strennuus armis,
Et prope se stantem mox est affatus amicum
Aiacen. Audita meas vox perculit aures,

Menelaus
O princeps Telamoniade, vox sicut Ulyssis

Aiaci.
Marte laborantis dubio, velut undique circum
Hostibus effusis, ipsumque urgentibus unum.
Sed propere adiutum medios abeamus in hostes
Insignem virtute virum, cui pectore toto
Praemetuo, ne quid forsan tot ab hostibus unus
Oppressus patiatur, et ingens forsan adempti
Nos desiderium subeat, si forte morantes
Deserimus, nec vindicibus defendimus armis.
Sic ait, ante volans: sequitur comes impiger Aiax,
Undique quem ferro cinctum atque hostilibus armis
Inveniunt. Troes nam circum quaque premebant,
Sicut ubi rapidum loca per sylvestria cervum

Cervo comparatus
Urgentes cinxere lupi, quem forte sagitta

Ulysses.
Confixit venator agens, ille ardua saltu
Elapsus per saxa fugit, tum saeva luporum
Circumagitat veniens rabies, iam viribus aegris
Defectum, fessumque fuga, iam pectora fuso
Sanguine frigentem, iam vix genua aegra trahentem
Aggressi laniantque et raptant, cruda vorantes
Sive lupi seu thoes, ut illo forte leonem
Aut sors aut casus tulerit, tum protinus omnes
Diffugiunt, et lustra petunt, praedamque relinquunt
Praestanti virtute ferae: sic maximus Aiax
Proximus ut magno stetit et coniunctus Ulyssi,
Auxilio subiens, vibransque atrocibus hastam




[282=S5v]

Viribus, et clypeum tanquam instar turris habentem
Extulit, in diversa fuga mox Troes abibant,
Dilapsi quo quemque tulit casusve deusve.
Tum minor Atrides apprensum duxit Ulyssem
Ex acie, donec currus auriga citatos

Acie excedit
Attulit, et fessum pugnae subduxit Ulyssem.

Ulysses.
Interea in Teucros delatus maximus Aiax
Insiliit, primumque gravi transverberat hasta
Priamiden, sed matre nothum genitrice, Doryclum.
Vulnerat hinc magna percussum Pandacon hasta,
Post hunc Lysandrum, post Pyrason, inde Pylarten,
Atque ita grassatus nunc hos, nunc proterit illos:
Non secus ac fluvius praeceps de montibus altis,

Aiacem torrenti
Imbribus aeriis auctus, plana omnia inundat

omnia prosternenti
Per campos, secumque rapit quaecunque per agros

comparat.
Obvia sunt, quercus multas, et plurima tedae
Robora, tum piceas, pinusque, et rudera passim
Iacta solo, secum violentus in aequora defert.
Talis erat sternens per campos maximus Aiax
Obvia quaeque manu. Sed et haec fortissimus Hector
Ignorabat adhuc. is namque in parte sinistra
Praelia tunc miscebat, ad alti rauca Scamandri
Flumina, qua moles fuit et pars maxima belli,
Unde oriebantur fremitus, clamorque virorum,
Qui tum praecipue Hectoreo sub marte cadebant,
Circa magnum Nestora et Idomenea superbum.
Hos etenim gravis Hector equis urgebat, et hasta.
Nec tamen ulla loco cedebant agmina Graium,
Donec Alexander, vir coniugis ille Lacenae,
Emissa triplici nervo stridente sagitta
Praestantis multa virtute Machaonis armum

Paris Machaonem
Fixisset dextrum, belloque dedisset ineptum.

vulnerat.
Pro quo solliciti spirantes fortia Graii,




[283=S6r]

Cum non sufficeret bello amplius ille gerendo,
His bonus Idomeneus affatur Nestora dictis:
      O Nestor Neleiade, laus inclyta Graium,

Idomeneus Nestori.
In currus agedum conscende, Machaona tecum
Suscipiens, pictas cursu pete praepete naves.
Vir medicus siquidem multis virtutibus unus
,,

Praevalet, ante alios multos, seu tela sagaci
,,
Laus medicinae.
Corporibus defixa manu trahit, intima scrutans:
,,

Mitia seu docta miscet medicamina dextra.
,,

      Talia dicenti parens Neleius heros,
Ascendit celerem comitante Machaone currum,

Nam [Greek:]
Qui fuit Asclepi medicorum principis olim

Asklêpion [roman:]
Filius. inde iter ad naves feriente flagello

Graeci vocant, quem
Carpere iussit equos: illi loca nota petentes

Latini Aesculapium.
Sponte sua, sic currebant, ut pene volarent.
Cebriones turbata videns hic agmina Teucrum,

Cebriones Hectori.
Sic fratrem alloquitur: Nos hic extrema tenentes
Congredimur Danais Hector, quando esse tumultum
Parte alia videam, peditumque equitumque phalangas
Turbari Teucrum, quorum Telamonius Aiax
Sternit agens cuneos, nosco gestamina dextrae,
Ipsius ingentem clypeum. nos protinus illo
Obvertamus equos, currusque, ubi maxima moles
Haeret, et est equitum peditumque acerrima pugna,
Unde etiam nostras sonus ingens perculit aures
Mutua sanguineis edentum funera dextris.
      Talia vociferans celeres stridente flagello
Urget equos: illi plagis et verbere saevum
Spirantes raptant per caesa cadavera currum,
Per clypeos, per et arma virum, tum extrema rotarum
Sanguine rorabant. sed et ipsae grandibus axes,

[Greek:]
Et sellae undabant guttis, aspergine quarum

hupotupôsis.
Desuper opplebantur equi, cum mortua campo




[284=S6v]

Ferratae aeripedum calcarent corpora plantae.
Sic avidus, sic praecipiti fortissimus Hector
Mente ferebatur: simul acri percitus ira
Perrumpendi aciem, subiti vesana tumultus
Damna relaturus Danais, perrupit et hasta,
Et gladio turmas equitum, peditumque phalangas
Saxa simul iaciens avertit, et omnia late
Implevit trepidante fuga: simul optimus Aiax

Aiax pugna
Deseruit pugnae ardorem. nam Iuppiter illi

excedit.
Implevit subita gelidum formidine pectus,
Constitit attonito similis, confusus, inopsque
Consilii Telamoniades, septemplice iacto
Post tergum clypeo retro se avertit, et ultro
Respiciens, vix aegra genu vestigia moto
Conficiens, tardoque gradu conversus abibat.
Sicut ubi agrestes immanem saepe leonem,

Aiax leoni
Ingressum stabula alta boum, iamque unguibus atris

incluso et oppresso
Dilaniaturum per tota bovilia taurum,

comparatur.
Praestantem reliquis, canibus telisque lacessunt
Urgentes, totam insomnem per talia noctem
Praelia ducentes vigilant, ille impiger intus
Consistit, circum quem tela frequentia duris
Missa volant manibus, coniectisque ignibus arcent
Agricolae, tot ab insidiis hominumque canumque,
Tot facibus circumventus, licet improbus ira,
Discedit tamen, et moestus sub prima diei
Lumina deserto redit in sua lustra bovili.
Sic Aiax circum venientibus undique Teucris
Moestus abit, retroque dolens vestigia torquet,
Et retro Argivum de navibus anxius ibat.

Iterum asino comparatur
Sicut ubi ingressum pueri sata laeta molarem

Aiax: id quod nonnulli
Fustibus exercent asinum, sic tergora bruti

reprehendunt, ut Vidas.
Caedentes, ut flagra etiam roburna fatigent.




[285=S7r]

Nec minus hoc agrum depascere pergit asellus,
Contemptis iuvenum vi, robore, verbere, plagis.
Nec prius eiicitur, quam pabula plurima pastus
Ventre domum redeat pleno: sic maximus Aiax
Troiano inclusus, sic circumventus ab hoste est,
Sic illum pariter socii Troesque sequuntur,
Caedentes clypei medium, quem spicula contra
Ingentem obvertit venientia ab hoste. sed Aiax
Virtutis memor ipse suae conversus, ab acri
Instantes cursu cohibebat. ut ocyus autem
Concessit, secum rapit agmina tota suorum,
Una omnes fugere retro, navesque petebant.
Atque ita cedentum Danaum, Troumque sequentum
In medio incedens ibat, quaecunque feroci
Mittebant Troiani animo successibus istis
Excepit clypeo ingenti, cui plurima in orbe
Haerebant medio, praeterque volantia quaedam,
Aut ictum frustrata, solo defixa steterunt.
Illum ubi sic telis Euaemonis inclyta proles
Audiit Erypylus pressum, mox praepete cursu
Tendit ad Aiacem: cui postquam proximus ipsi
Adstitit, emittens iaculum percussit in imi
Iunctura femoris praeclarum Apisaona bello
Phausiaden. quem sic liquentem lumina vitae,
Collapsumque solo, spoliat fulgentibus armis.
Quod Paris aspiciens, clademque insignis amici
Aegro animo patiens, nervum contendit, et arcu
Emittens certum non vano verbere telum,
Eurypyli femur afflixit sic vulnere dextrum

Vulneratur
Ingenti, ut teli confracta extaret arundo.

Eurypylus.
Hoc ictu Eurypylus sic est affectus, ut armis
Abiectis humero longe, spoliisque relictis,
In sua castra retro lente conversus abiret,




[286=S7v]

Tardante incessum subita vi vulneris atri,

Excedit pugna
Inclamans socios sic tristi est voce loquutus:

Eurypylus.
      O animis rebusque duces, o pubis Achivae

Eurypylus graecos
Delecti proceres, versi succurrite magno

hortatur, ut Aiaci
Aiaci, quem subversum sors aspera belli

subveniant.
Affligit, tot corporibus, tot et undique telis
Obruitur, vix ut sperem hanc evadere cladem
Posse virum, sic et mortem praesensque superbi
Exitium intentant hostes. haec verba loquuto
Eurypylo, coeunt armisque animisque parati,
Laturi auxilium socii. quibus obvius Aiax
Constitit, et versum sese obvertebat in hostem,
Tam fortes socios postquam sibi adesse videbat.
      Talia per campos varia dum sorte geruntur,
Nestora quadrupedes bello eripuere quadrigae,
Fluminis instar equis sudantibus. huic comes ibat
Filius Asclepi, clarus virtute Machaon.
Quos ita vadentes puppi prospexit ab alta,
In qua constiterat spectans tristissima belli
Munera, et insanum duro sub marte laborem,
Filius aequoreae Thetidis generosus Achilles,
Et mox unanimem Patroclum accersit amicum
Voce vocans: ille audita clamantis amici
Voce, domo exiliens celer advenit, haud ita multum
Marti dissimilis: sed et illi haec causa malorum
Prima fuit. tunc sic prior est affatus Achillem
Filius illustris generosa ab stirpe Menoeti:
      Num quid Achille iubes? qua me ratione vocatum

Patroclus Achilli.
Accersis? operane aliqua tibi fungar amici?
Cui praestans animis et ad omnia promptus Achilles:
      Die Menoetiade, huic animo gratissime nostro,

Achilles Patroclo.
Nunc puto se nostris genubus postrema rogantes
Auxilia advolvent Danai, sic numine laevo




[287=S8r]

Persequitur miseros iam non tolerabile fatum.
Tu vero celeri magnum pete Nestora cursu,
Et quemnam diro confectum vulnere, pugna
Extulerit, secumque ad naves duxerit altas,
Percontare senem. cum nostris namque carinis
Non procul hinc veherentur equis, curruque citato,
Non licuit novisse aversi lumina vultus.
Attamen a tergo vidisse Machaona divum
Credo Asclepiaden, sic namque simillimus illi
Terga humerosque fuit. dicenti talia amico
Paruit Aemonius iuvenis, cursuque citato
Avolat ad pictas Danaum tentoria naves.
Interea ingressi tentoria Nestoris illi,
Stabant digressi de curribus, ut pede terram
Contigerant. famulo tum Nestoris Eurymedonti
Mandarunt, ut solvant equos, currumque reponat.
Atque ita sudorem siccabat uterque fluentem
Veste sua, stantesque undosi in littore ponti
Defessis gelidas captabant vultibus auras.
Postquam introgressi tentoria nota subibant,
Consedere ambo: quibus aegra et languida fessis
Corpora, miscebat potum formosa Hecameda,

Hecameda Nestoris
Quem Cyceona vocant. Hecameda haec filia magni

famula.
Arsinoi, Tenedum cum devastaret Achilles,

Cyceon potus ex
Cesserat in praedam Nelidae tradita forti,

variis speciebus
Argivum reliquis ea dona ferentibus illi,

compositus. Interpres.
Consiliis melior quod habendis omnibus esset.
Tum mensam apposuit mulier pulchram atque decoram,
Cum cepis mordacibus, ut praesentia potus

Cepae potus
Condimenta forent. quibus attulit addita mellis

condimenta.
Munera grata novi, sacroque ex farre placentas.
Intulit hinc mensae calicem tam pondere grandem,

Nestoris poculum.
Quam multa egregium virtute atque arte magistri,




[288=S8v]

Quem patria senior secum asportaret ab alta,
Distinctum auratis clavis, cui quattuor aures
Supremam decorant oram, quarum ordine iuxta
Unamquanque suo tanquam proiecta videntur
Ex auro geminae depascere grana columbae,
Innixum pedibus diversa ex parte duobus:
Tanta mole gravem, vix ut sustollere mensa
Convivarum aliquis repletum nectare possit.
Quem senior facile attollens admoverit ori
Nelides, quando poturo cunque liberet.
Hoc igitur miscens mulier quaecunque parandum
Ad Cyceona valent, affudit Pramnia vini

Pramnium vinum.
Munera, caseolosque addens e lacte caprino

Caseoli e
Aerato secuit cultro, tum grana minuti

lacte caprino.
Pollinis aspergens commiscuit, atque bibendum
Apposuit Cyceona. avide potantibus ipsis,
Protinus extincta est sitis arida. mutua deinceps

Nam sitis remedium
Verba resumentes sese oblectare volebant,

esse dicit interpres.
Cum celer ecce aderat Patroclus ad ostia pulsans,

Observanda hoc
Ora oculosque deo similis: quem Nestor euntem

loco est veterum
Adversum aspiciens, thalamo assurrexit, et ipsi

frugalitas circa
Obvius, apprensumque manu residere iubebat

convivia.
Intro perductum: sed rennuit ille vicissim,
Talibus excusans: Nunc non vacat inclyte Nestor

Patroclus Nestori.
Ut sedeam, nec tu me pergas cogere, missum
A magno Aeacida, qui te perconter iniquae
Quem modo subductum pugnae perduxeris hasce
Ad naves: quem non opus est ostendere, postquam
Ipse Machaona conspiciam. nunc munere functus
Hoc ego, dicturus mox cuncta revertar Achilli.
Ipse etenim nosti, quam sit proclivus in iram
Ille vir, et culpa quam culpet saepe vacantes.
      Illi verba senex reddebat talia Nestor:




[289=T1r]

Quo tandem ergo animo Danaos evertit Achilles,

Nestor Patroclo.
Cur miseros perimi patitur? cur mactat Achaeos
Hectoreis manibus, qui nunc e caede cruenta
Elapsi, pars magna iacent, et saucia lugent
Corpora, praecipue proceres, primique virorum,
Navibus illati celsis, et ab hoste cruentis,
Vulneribus foedati omnes. iacet inclytus armis

Vulnerati,
Tydides, iacet infractae virtutis Ulysses,

Diomedes. Ulysses.
Armipotens iacet Atrides dux magnus Achivum,

Agamemnon.
Ormenius iacet Eurypylus, iacet ecce Machaon,

Eurypylus. Machaon.
Quem vix ereptum pugnae haec in castra reduxi,
Percussum graviter contra veniente sagitta.
Talia fata videns Danaum nec curat Achilles,
Nec miseratur opem praestans. an forte manebit
Donec ab hostili conflagrent igne carinae
Argivum, nobis invitis omnibus ipsi
Littore in hoc misera confecti morte cadamus.
Sed mea nunc validae languentia corpora vires
Destituunt, nec robur inest iuvenile, gravatis
Annorum serie membris, utinamque revertens
Me mea restituat virtusque repubeat omnis
Pristina, qualis eram iuvenis quo tempore bellum
Eleos contra gessi, quando Itymoneum

Garrula et loquax
Ingentem hac caesum dextra sub tartara misi

senum aetas: quod
Victor Hypeirochiden, qui tunc habitabat in alta

et in suo Euandro
Elide, dives opum, locuples et bobus opimis,

pulchre observavit
Cui nos intulimus bellum, quod credita nollet

Virgilius.
Reddere, nec praestare fidem quo iure decebat.
Hunc ego confeci iaculo stridente, soloque
Prostravi abiectum. quod cum vidisset agrestis
Caetera turba virum, totos effusa per agros:
Nos igitur totis populati viribus oram,
Duximus ingentem regione ex divite praedam,




[290=T1v]

Quinquaginta boum, totidemque armenta trahentes
Lanigerarum ovium, totidemque immunda vorantum
Porcorum, totidem scandentum summa caprarum,
Omnia multorum capitum, quae ventre ferebant.
Praeterea attulimus flaventum grandia equarum
Corpora, quae numero ter quinquaginta fuerunt.
Omnes hae gravidae ventres, et plena ferebant
Ubera: pars etiam lactantes plurima pullos,
Sponte sequuturos in pascua nostra trahebant.
Haec adducta domum tot belli praemia Neleus
Conspiciens senior, nova gaudia pectore, vultu
Laeticiae nova signa dedit, tum divite praeda,
Tum virtute mea motus, qui plura dedissem
Militiae documenta novae, quam nostra tulisset
Aut aetas, veniens aut primis usus ab annis.
Nocte igitur Pylon ingressi, cum postera solem
Redderet orta dies, praecones ire vocatum
Rex iubet ad praedam, quibus Elida cunque superbam
Qui cives habitent deberent credita, quorum
Copia magna fuit: quibus omnibus ordine certo
Inde satisfactum est, quantum sua cuique tulisset
Debita sors. sic in Pylios pars maxima praedae
Dispertita fuit, causas cognoscere iussis
Principibus procerum quae debita cuique fuissent.
Et Pyliis certe debebant plurima Epei,
Nos pauci numero, qui tum Neptunia Nelei
Tecta colebamus, vacuatam civibus urbem,
Et male multati, et pressi potioribus armis.
Nam memini (iam longa aetas, iam fama vetusta est)
Ipse Iovis veniens invictis filius armis,
Monstrorum domitor, patriam, nostrosque penates
Evertit, victorque viris spoliavit et armis,
Me solum e numero bis sex de semine Nelei




[291=T2r]

Natorum minimum natu, puerumque reliquit,
Occidens alios omnes, populumque trucidans,
Usque adeo ut paucis habitandam traderet urbem.
Tum nos iniustis insectabantur Epei
Ludibriis, et iniqua movebant arma superbi,
Tale nihil meritis. et ob hoc sibi plurima Neleus
Sustulit e praeda captiva, armenta boumque
Atque greges ovium, numero de quolibet uno
Tercentum capita, adiunctis pastoribus horum.
Debebantur enim sibi plurima ab Elide celsa.
Quattuor assuetos pernici vincere cursu
Miserat ad certamen equos pater, Elida ad altam
Dona relaturos tripodem, quos ductor Epeum
Augeas sibi detinuit, cum curribus omnes,

Augeas Epeorum rex,
Turpiter auriga sine equis curruque remisso.

cuius stabulum
Quae tum (sicut erant indigna atque impia factu)

repurgavit Hercules.
Indigna accipiens [eccipiens 1540] genitor, sibi plurima servans,

meminit et Theocritus.
Caetera distribuit populo de divite praeda,
Ne Pyliorum aliquis lucri discederet expers.
Haec ubi legitimo perfecimus omnia ritu,
Et sacris etiam patriis lustravimus urbem,
Tertia iam roseos revehens aurora iugales

Descriptio
Reddidit orta iubar mundo, rebusque colorem,

temporis.
Ecce tibi Eliades (licet ipse vocaris Epeos)
Innumeris adsunt instructi viribus omnes
Armatis equitum cuneis, peditumque maniplis.
Ducentes Molium, tum castra inimica sequutum.
Cui puerilis adhuc aetas, et inutilis armis
Tum fuit, et parvae primaevo in corpore vires.
Urbs est alta situ Thryoessa, prope Elidis amnem
Alpheum, procul a nobis, nostri ultima regni:
Hanc circumveniunt, hanc cingunt robore toto
Militiae, certantque armis evertere promptis.




[292=T2v]

Isthaec ad Thryoessan agi, Tritonia nobis
Nunciat, aethereas noctu delapsa per auras.
Excitat et Pylios, capere arma, exire volentes
Ordinibus iubet instructis tum ducere in hostem.
Quae dum cuncti agerent alacres, me talia solum
Ne facerem, vetuit durus pater, et simul omnes
Tollit et abdit equos: quod diceret esse minorem
Quam qui tanta manu gererem, tam mollibus annis.
Sed neque sic potuit prohibere exire volentem,
Quin pedes exierim. sic me iam caesia Pallas
Laudis et insano belli inflammarat amore,
Unde decus peperi maius quam quisquis equester,
Ipse pedes, magnaque domum sum laude reversus.
Est fluvius propior, Minyeion accola dicit,
In mare praecipitans Arenen propter amoenam,
Duximus hic primam pubes Neleia noctem,
Usque sub aurorae croceum referentis honorem,
Agmina post paulo peditum ventura manentes.
Inde armis instructi omnes, telisque profecti,
Tempore quo medio sol est altissimus orbe,
Venimus Alphei sacrata ad flumina ditis:
Illic sacra Iovi celebravimus annua magno,
Alpheo taurum, taurum tibi maxime ponti
Regnator, bovis eximiae sacra terga Minervae.
Post haec apposita curantes corpora coena
Sedimus, et viridi in ripa prope flumina strati
Cepimus effusum defessa in corpora somnum.
Magnanimi interea vi nitebantur Epei
Expugnare urbem, quam circum fortibus armis
Sidebant, celso Thryoessan vertice tutam.
Postera iamque novo lustrabat lumine terras

Virgilianum.
Orta dies, nos vota Iovi, nos vota Minervae
Dicentes, ipsis nos sicut eramus in armis




[293=T3r]

Hostibus instructos ostendimus, atque ita cursu
Invecti celeri, aggredimur, pugnamque paratis
Conserimus manibus. tum fortem vindice dextra
Primus ego occidi Molium: gener ille superbi
Augeae fuit. huic etenim formosa Agamede
Nupserat, Augeae natarum maxima, et idem
Praefectus turmis equitum: qui pharmaca norat
Omnia, quae tellus vel habere salubria possit,

Medicus.
Vel mala producat. tamen hunc talem, hunc ego tantum
Hasta percussum graviter de curribus altis
Deiectum terrae stravi, atque in pulvere mersi
Ipsius in currum insiliens, quem fida suorum
Agmina spectantes, meque ipsius alta tenentem
Lora iugi, pugnamque manu victrice cientem,
Multaque per totam miscentem funera campum,
Diffugiunt qua quisque potest, qua cuique licebat.
Non secus ipse alacris nymbosae more procellae
Irruere in medios, fugientum caedere terga,
Instare aversis, miscere cadavera campo,
Donec quinquaginta isto e certamine victor
Obtinui currus, et circa quemlibet horum
Corpora bina virum violenta morte peremi.
In quibus Actorione sati duo forte fuissent,
Quos ego stravissem leto, terramque cruento
Ore momordissent, Neptunus ni pater illos
Nube cana septos media de caede tulisset:
Unde mihi et Pyliis decus immortale dedisset
Iuppiter, et magno cumulasset honore parentem.
Nos tamen immissis equitum pernicibus alis
Omnem caede locum complevimus, arma legentes,
Emensi Aspideos edendo funera campos,
Usque ad Buprasii foecundam fertilis oram,




[294=T3v]

Rupis et Oleniae fines, ad Alesion altam,
Unde urbs nomen habet. nos inde redire relicto
Buprasio iubet alta Pyli sub moenia Pallas:
Namque ibi devictis stetit hostibus ultima caedes.
Sic sumus ergo domum multa cum laude revecti,
Dantibus ut superis palmam tibi maxime divum,
Sic mihi prima viris devictae nomina pugnae.
Talis eram, talem gessi me in fortibus armis.

Redit ad institutam
Solus at has inter clades feriatur Achilles,

narrationem a tam
Improbus, et sociis virtutem subtrahet istam?

longa digressione,
Quem scio, si pergat tanto indulgere furori,

et mox evagatur
Et nos interea pereamus ab hostibus omnes

in aliam.
Confecti, immodice doliturum clade suprema
Nominis Argivi, quod nunc servasse licebat.
Quanquam o, quo recidere tibi mandata paterna,
Quae dabat e Phthia mittens te ad Atridea magnum,
Ille tuus pater, ille Menoetius inclytus heros?
Intereramus enim duo nos, divinus Ulysses,
Atque ego, qui claris audivimus omnia verbis
Quae genitor mandata dabat tibi, quando per omnem
Venimus et circum foelicis Acheidos oram,
Excitum populos, regesque in bella futuros.
Quos inter praeclara subivimus atria Pelei,
Intra quae patremque tuum, teque insuper ipsum
Repperimus, magnum residentem propter Achillem.
Illo forte die senior solennia Peleus
Sacra ferens, bovis ardentes adolebat ad aras
Viscera tosta Iovi gaudenti fulmine misso,
Aulae in parte ferens plenum cratera Lyaeo
Aureolum, fundens super haec ardentia vina,
Vobis interea curantibus ilia pinguis
Tosta bovis, cum tu socium sequereris Achillem.




[295=T4r]

Talia nos inter venientes sacra, reclusas
Ante fores stetimus. quos ut conspexit Achilles,
E cathedra exiliit stupefactus, nosque prehensis
Deduxit manibus, geminaque in sede locavit.
Tum mensam apposuit coenae regalis habentem
Fercula, ut hospitibus mos est dare munera gratis,
Postquam deinde cibo fuimus potuque refecti,
Et reparati animis, et erat iam copia fandi,
Sermonem incipiens ego vos hortabar ut una
Inclyta nobiscum et famam paritura perhennem
Bella subiretis. quo cum vos vestra cupido
Promptaque mens ageret, vobis mandata dederunt:
Ipse quidem nato genitor Peleus Achilli,
Ut praestare aliis, ut et optimus esse studeret:
Verum quae tibi iussa Menoetius Actore cretus
Edidit, ista fuere: Vides carissime fili,
Te prior est genere, et natalibus anteit Achilles,
Illum tu superas aetate, at viribus ille
Te multo est melior, tu illum debebis amicis
Consiliis regere, et moderari fervida dictis
Pectora: namque tibi parebit recta monenti.
Haec tibi mandabat senior, quae tu omnia ducis
Irrita, et oblitus nihil horum tempore duro
Exequeris. sed nunc age iussa haec defer Achilli,
Rectorum admonito, si fors parere monenti
Recta volet. quis enim novit si forte remittat
Instinctu divino iras, animumque ferocem.
Multum saepe valet veri exhortatio amici.
Quod si relligione aliqua fortasse tenetur,
Aut Iovis absterrent oracula, cognita mater
Quae Thetys attulerit, te mittat in agmina saltem,
Induat arma tibi sua, Myrmidonumque phalangas




[296=T4v]

Attribuat, si forte salus aliqua inde resultet
Argivis, specie ut vana conterritus hostis
Abstineat pugna, respiret Achaeia pubes.
Auget enim vires brevis intermissio pugnae.
,,

Tum validi vos, ac plenis iam viribus aucti,
Vel solo clamore ferum cohibebitis hostem,
Defessum pugna, a castris et navibus hisce
Moenia difficilis redigetis ad inclyta Troiae.
      Hactenus ista senex. quibus hic commotus, Achillem
Assiduo repetens cursu Patroclus, abibat.
Iamque volans praeter naves transibat Ulyssis,
Quas iuxta fora iudiciis causisque referta
Atque arae stabant circum, sortesque deorum.
Hic illi Eurypylus venit obvius, ilia telo
Saucius, huic niger effluxit de vulnere sanguis,
Tum caput atque humeri multo sudore fluebant.
Ipse pedes claudus de vulnere tardior ibat,
Verum mentis adhuc compos. quem sese adeuntem
Complorans, miseransque, his est affatus amicum:
      Heu miseram sortem Danaum regumque ducumque,

Patroclus Eurypylo.
Haeccine fata manent? vosne huc fortuna redegit,
Ut procul a patria caesi velocibus escam
Ferretis canibus vestra inclyta corpora? verum
Hoc age, nunc mihi dic Euaemonis inclyta proles,
Nunquid adhuc Argiva manus par, Hectora fortem
Sustinet, an victi pariter succumbimus omnes?
      Huic bonus Eurypylus suspirans talia contra
Reddidit. O Patrocle, genus qui ducis Olympo,

Eurypylus Patroclo.
Afflictis iam nulla salus, non robur Achivis,
Non spes ulla subest, omnes moriemur inulti
Navibus in nostris. namque et fortissima nostrum
Saucia turba iacet, proceres regumque ducumque




[297=T5r]

Vulnera curantes intra tentoria, Troum
In nos assidue virtus vehementior auctis
Viribus insurgit, roburque accrescit eundo.
Sed tu me serves precor ad navalia ducens,
E femore incidas quod inhaesit ad ilia telum,
Inde laves calida de vulnere sanguinis atri
Illuviem tetram, tum mitia pharmaca plagae
Aspergas, quae te docuit divinus Achilles.
Illum etenim Chiron iustissima nubigenarum

Chiron Achillem
Progenies, cuncta edocuit medicamina rerum.

medicinam docuit.
Nam medici fratres Podalyrius atque Machaon,

Podalyrius et
Alter hic ad naves iacet, et sua vulnera curat,

Machaon medici.
Non aliena levat credo: manet alter in armis,
Sustentans campo durissima praelia Troum.
      Talibus Eurypylus. cui reddidit ista Menoeti
Filius. O heros, qui possint talia curae

Patroclus Eurypilo.
Nunc licuisse meae, cum sint mandata ferenda
Nestoris Aeacidae magno? sic ille iubebat
Servator Danaum princeps, Neleius heros.
Sed neque neglectum patiar te, vulnere tali
Affectum. haec dicens, medium complexus, et amplis
Imponens humeris, tulit in tentoria nota.
Quod cernens famulus, substrata pelle bovina
Concinnat thalamum. cui, postquam hunc intulit audax
Patroclus, femore ex imo mucrone resectum
Eduxit telum, lavitque a vulnere tetram
Sanguinis eluviem calida: tum denique quandam
Radicem, tritamque manu, tristemque sapori,

Aristolochiam
Sed quae vi propria leniret vulnus acerbum,

hanc fuisse
Apposuit, per quam dolor est sedatus, et una

putat Interpres.
Constitit in sicco compressus vulnere sanguis.




[298=T5v]

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER XII.

SIc apud Eurypyli curandum vulnus amicam
Et medicam Patroclus opem dum praestat egenti,
Interea totis concursum est viribus inter
Troianos Danaosque: sed hos inclusa tenebant
Munimenta novi nuper circundata muri:
Sed nec fossa satis Teucros prohibere valebant,
Nec superinducti nova propugnacula muri,
Quos circum lato duxerunt aggere fossam
Perpetuam, ut naves tuta in statione tenerent
Immemores Danai divum, queis nulla tulissent
Sacra hecatombaeo superis gratissima ritu,
Ut naves intus celeres praedamque tenerent
Omnia tuta satis placato numine divum.
Quae diis invitis nunc munimenta pararant,
Atque ideo interitura brevi, nec longius ullos
Duratura dies, quam donec maximus Hector
Viveret, et maneat Graiis iratus Achilles,
Et senior Priamus, Priamique arx alta, manerent
Pergama, nec tristem sentiret Troia ruinam,
Starent et muri, et fossa, haec opera inclyta Graium.
Postquam autem cecidere duces, et maxima Troum
Una salus Hector, Danaum pars maxima partim
Cladibus absumpti belli, partimque relictis
Esse superstitibus, quibus et fortuna pepercit
Hi decimo demum patriam rediere sub anno,
Tunc primum unanimes Neptunus et acer Apollo

Neptunus et Apollo
Murum everterunt, totumque a sedibus imis

murum Graecorum
Luctabantur opus rescindere, pluribus undis

everterunt.
Labentum celsae fluviorum e montibus Idae

Nomina fluviorum
Immissis, Rhesi, Heptapori, Rhodii, atque Caresi,

Troiae.




[299=T6r]

Grenici, sed et Aesepi, flavique Scamandri,
Et Simoentis aquis, ubi tot conduntur arena
Scuta virum, galeae, et fortia corpora leto

Virgilianum.
Tradita, nunc horum fluviorum magnus Apollo
Ostia detorsit retro. namque ille diebus
Ter tribus huic operae deus institit, in quibus ipsum
In murum pleno torquebat flumina cursu.
Imbribus et pluvia torrentes Iuppiter auxit,
Quo citius populentur opus, murumque resolvant.
Neptunus muros, magnoque emota tridenti

Virgilianum.
Fundamenta quatit, truncosque et saxa revellens,
Omnia quae magno Danai struxere labore,
Neptunus refluum iaciebat in Hellespontum,
Ipse operis princeps. tandemque evertit in ipso
Quicquid erat positum spacioso littore muri,
Et super inductis flaventibus abdit arenis.
Omnia deinde suos revocavit flumina in alveos,
Hunc finem statuere operi, post pauca futurum
Tempora, dii Graiis neglecta ob sacra maligni.
De quo tunc dubiis decertabatur in armis
Usque adeo, ut turres tabulataque summa sonarent
Ictibus assiduis, dum murum irrumpere Troes
Conantur, Danai defendere, Iuppiter ipsis
Incusso terrore animum detraxerit omnem,
Navibus inclusi metuentes Hectora fortem
Fracti animi Danaum sese intra tuta tenerent.
Hector at ante alios pugnam, sociosque ciebat,
Turbinis in morem, aut quatientis cuncta procellae.

Hectorem procellae
Sicut ubi immanem circumvenere leonem

et leoni comparat.
Turba virum venatorum, comitantibus ipsos
Innumeris canibus, confisi in mutua plures
Auxilia, iniiciuntque ferae venabula, et ipsam
Undique circumdant canibus, telisque lacessunt.




[300=T6v]

Conscia at illa animi, nullos terretur ad ictus,
Tela nec ulla timet, sed se convertit, et ultro
Quo se cunque movet secum trahit arma, virosque,
Atque canes. Sic magno animo fortissimus Hector
In quascunque tulit se tota per agmina partes,
Et socios secum atque hostes convertit, et illos
Audacter prompteque iubet transcendere fossam.
Sed iam nulla viris audacia profuit, aeque

Munitiones
Sicut equis crebro hinnitu testante timorem,

Graecorum
Tam fossam superare altam, quam scandere vallum,

oppugnat Hector.
Nec facile insiliisse fuit, nec stare in iniquo
Aggere, praecipiti quando esset ad omnia lapsu.
Nam super extabant ab utraque crepidine fossae
Asperitate sudes et acuta fronde timendae,
Quos magnos crassosque suis ut grande locarant
Perfugium Danai, quos currus nulla trahentum
Vis superarit equum, sed tantum forte pedestres
Si fossam transire queant tentare licebat.
      Haec animadvertens, adit Hectora, talibus orsus
Poulydamas: Hector bello invictissime, vosque

Polydamas Hectori
Troianorum alii, vos qui socia arma tulistis,

consilium sanum dat.
Stulta et inepta via est, ratio perversa, per altam
Ducere equos fossam, firmatosque aggere palos:
Ardua nam res est, nec finem habitura petitum,
Propter et insertos praeacutos undique palos,
Desuper et ductum longa compagine murum,
Ut nec eo demittere equos, nec stare queamus
Pugnantes loco in angusto, qua clade repulsi
Nostra aliqua, potius referamus vulnera, quam nos
Hosti inflixerimus. Quod si male cogitat illis
Iuppiter altitonans, et nobis consulere aequum
Censet, et auxilio est, iustis ante omnia votis
Optarim procul a patria hic et dulcibus Argis




[301=T7r]

Mactari, et nostris deleri viribus hostes,
Et monumenta ipsis sine nomine foeda relinqui.
Sin minus, atque ipsi versa vice Martis iniqui
Navibus a propriis conversi, nos quoque turpi
Vertere terga fugae cogant, et in ista profundae
Incidere et latae metuenda pericula fossae,
Nemo relinquetur credo qui nunciet isthaec
De nobis, ita nos delebunt funditus omnes.
Quare agite, et nostris omnes accedite dictis.
Aurigis tradamus equos, currusque tenendos
Pro fossa, nos armati peditesque sequamur
Hectora. sic Danaos, nequaquam nostra ferentes
Arma, repentino nec adhuc praevisa tumultu
Evertemus, et in totum delebimus hostes.
Talia Poulydamus: cuius ratione probata
Hector, sicut erat curru sublimis ab alto
Desiliit. quem cum peditem prodire viderent,
Desiliunt ab equis reliqui quoque Troes, equosque

Troes in
Quisque suo dedit aurigae, quos deinde tenerent

pedes insiliunt,
Pro fossa instructos, et ad omnia iussa paratos.

Polydamantis
Hinc omnes peditum cuneos in quinque redacti,

sequuti consilium.
Non tamen aequati numero, sed fortibus armis.
Prima acies etenim numero praestabat, et ipsam
Pars melior populi insignem faciebat, et Hector
Poulydamasque duces: his maxima vota fuerunt,
Everso ad celsas muro pugnare carinas.
His quoque Cebriones dux tertius additus ibat.
Namque alium qui servet equos subiecerat Hector
Cebrioni, minus audacem, minus arma ferentem.
Signa secunda duces Paris, Alcathousque, et Agenor,

Duces et ordines
Servabant. Heleno parebat tertius ordo,

Troianorum.
Deiphoboque, satis Priamo. quibus additus ibat
Asius Hyrtacides, quem dives misit Arysba,




[302=T7v]

Ducentem eximios fortesque in bella caballos,
Ad Troiam fluvio de Selleente profectum.
Quartam ducebant aciem vir maximus armis
Aeneas Anchisiades, Antenoridaeque
Archelochusque Acamasque, feri duo fulmina Martis.
Quintum agmen, quod erat fultum auxiliaribus armis,
Sarpedon ducebat agens, cui Glaucus, et una
Asteropaeus erant comites, quos legerat omni
E numero sociorum, ut erant ex omnibus ambo
Praecipui. Sic ergo animis armisque parati,
Et clypeis conserti omnes audacter in hostem
Contendunt, excelso animo, spe denique certa
Per murum penetrandi, et in ipsis navibus hostem
Mactandi. nam consilio, quod et utile et audax
Pulydamus dederat, parebant Troes, et ipsis
Unanimes socii. solus parere negabat
Asius Hyrtacides. non ille relinquere currus
Aurigae voluit, sed equis confisus ad altas
Tendebat naves: demens nec enim amplius unquam
Ad celsae rediturus erat sacra Pergama Troiae,
Sed miser ad naves fato periturus acerbo,
Deucalidae Idomenei manibus, teloque cruento.
Ergo viam secat ad naves a parte sinistra,
Qua Danaum currus et equi remeare solebant
E campo, portaeque seras invenit apertas,
Et valvas omni dimoto vecte patentes:
Scilicet ut si qui vel adhuc in pulvere campi,
Vel pugna e sociis agerent, redeuntibus illac
Esset iter, seu forte fuga, seu sponte redirent.
Hac igitur recta invectus, confisus equorum
Virtuti, simul et socii tam grandia adortum
Coepta sequebantur, magnis clamoribus auras
Rumpentes, victos non posse resistere Graios,




[303=T8r]

Quos ipsi in propriis caesuri navibus essent
Persuasi. sed falsa animis persuasa fefellit
Credulitas, siquidem portam reperere patentem,
Non tamen incustoditam. duo namque tenebant
Insignes virtute, animisque, et robore fratres,
Pirithoo geniti, Lapitharum belligerorum
Principe, magnanimus Polypoetes pectore forti,
Atque Leontius miscenti homicidia Marti

Tales facit Virgilius
Persimilis. portas hi stabant ante patentes,

Pandarum et Bitiam.
Quales aeriae quercus in montibus altis
Consurgunt geminae, radicibus infera nixae
Praevalidis, stant immotae, fortesque resistunt
Imbribus et pluviis, et agentibus aera ventis:
Sic illi virtute, manuque et robore freti,
Asion irrumpentem animo constante manebant.
Quem circum socii, Iamenusque, et fidus Orestes
Asiades, Acamasque, Thoon celer, Oenomausque.
Hi recta ad murum tendentes, alta levarunt
Scuta super capita, et pugnam clamore lacessunt
Ingenti. in porta Polypoetes atque Leonteus
Sustinuere viros, donec commune periclum
Sentirent socii, propereque a navibus altis
Ferrent auxilium. qui postquam irrumpere murum
Troianos didicere, metus clamorque virorum
Castra per et naves oritur concursus ad arma.
At duo pro portae pugnam statione trahebant,
Pirithoo geniti, similes sylvestribus apris.
Qui postquam adventare virum sensere tumultus,
Et vocem audivere canum, sua lustra feroces
Exiliunt, sylvamque ruunt, et aperta petentes
Expectant, dentes acuunt, fortesque resistunt:
Donec telo aliquis coniecto, et vulnere fixo




[304=T8v]

Exanimet: frendente sonat nemus omne tumultu.
Haud secus illorum resonabant arma fragore
Telorum ingenti, super aerea scuta cadentum.
Quos primum ipsorum virtus, tum desuper altis
E muris populus spectans, animabat ad hosti
Fortiter audendum virtute resistere tota.
Nam simul et saxis hostem de turribus altis
Arcebant, cum pro sociis, tum navibus ipsis,
Pro castris quoque solliciti: nec nubibus atris,
Quas insana coegerunt luctamina venti,
Vellera plura nivis spaciosa in rura feruntur,
Quam tunc missilium citroque ultroque volabant
A Teucris simul et Danais: sonuere iubatae
Afflictu lapidum galeae, clypeique rotundi.
Quapropter subito percussus ad ilia telo
Asius ingemuit, tollensque ad sidera vultus,
Talibus incusat torquentem sidera verbis:
      Iuppiter omnipotens, et te quoque vana profari

Iovem incusat Asius
Delectat: tua summe pater promissa sequutus,

iam iam moriturus.
Credebam fore, ne nostros heroes Achivi
Insultus possent tolerare, aut denique nostris
Viribus esse pares, nobisve resistere victi.
Iam nunc sicut apes, et habentes spicula vespae,

Aptissima ad rem
Mellea quae posuere cubilia ad arcta viarum,

comparatio.
Mellilego subeunte aliquo, non ipsa relinquunt,
Sed remanent, stimulisque viros pungentibus arcent
Pro natis, maluntque mori quam deserere ipsos.
Sic tantum duo pro muris virtute resistunt
Invicti, maluntque mori quam cedere victi.
      Sic ait: at duras avertit Iuppiter aures,
Certus ut hanc magnum conferret in Hectora laudem.
Interea ad portas alias discrimine multo
Pugnabant alii, quas omnes dicere pugnas,




[305=V1r]

Et quo quaeque loco, quo sit discrimine gesta,
Reddere non modo difficile est, sed prorsus iniquum
Viribus humanis: fuerit labor ille deorum.
Passim etenim muros iuxta per castra videres
Collucere faces, flammasque ardere crepantes,
A quibus Argivis salvam defendere classem
Maxima cura fuit, dolor anxia pectora solus
Ille fatigabat. quae divi cuncta videntes
Fautores Danaum, contristabantur et ipsi.
Quorum numinibus Lapithae iam viribus aucti,

Polypoeten et
Sustinuere gravem collato robore pugnam.

Leonteum intellige.
Hic validam torquens Polypoetes impiger hastam,
Misit in adversum Damasum, galeamque comantem
Perfregit mediam: stetit imo fixa cerebro
Hasta tremens. sic ille virum prius omnia promptum
Perdomuit, vomit ille atro cum sanguine vitam.
Inde duos fratres necat, Hormenon atque Pylonem,
Antimacho genitos. tum natus ad arma Leonteus
Hippomachum ferit, intorquens sub cingula telum.
Tum vacua strictum vagina diripit ensem,
Et primum Antiphaten iugulat. cadit ille supinus,
Membra solo stratus. ferit inde Menona superbum,
Adiicit Iamenon, sociis tum iungit Oresten,
Stravit acervatos omnes. quibus omnibus arma
Victores cum detraherent pulcherrima victis,
Interea populi pars plurima et optima Troum
Hectora ducentes et Poulydamanta sequuti,
Vi tota hostilem certant irrumpere murum,
Arreptisque manu flammis incendere naves.
Quod ne perficerent, quod ne succederet ipsis,
Pro muris Danai restabant fortiter altis,
Certabantque truces superanda avertere fossa.
Haec inter super ecce volans Iovis ales, acutis




[306=V1v]

Unguibus involvens maculosum terga draconem,

Augurium aquilae
Immanemque et seminecem, qua parte sinistra

serpentem ferentis.
Troiani hostiles certabant vellere muros
Circuit. ille ferox converso gutture retro,
Imprimit in summo raptricis pectore dentes.
Illa dolore amens, resolutis unguibus anguem
In medios Troas demisit, et inde volatu
Quam potuit celeri se proripit ales in auras,

[Greek:] Muouron
Ingenti clangore sonans. haec monstra videntes

[roman:] hic habet Homerus,
Troiani trepidare animis, et credere laevum

qui citatur et vertitur ab
Augurium Iovis esse. ergo Priameius heros

Terentiano. Mihi non libuit
Hectora Pulydamas adit, atque haec verba profatur:

mutare rationem Latini
      Tu siquidem dictis Hector me semper acerbis

carminis.
Optima suadentem reprimis, ceu te popularem

Polydamas Hectori
Non satis observem: cum sit tamen utile factu,

augurium interpretatur
Sive domi, seu militiae de rebus habemus

suadetque ut ab oppugnandis
Concilium, viresque tuas augere, decusque.

munitionibus desistat.
Nunc quoque depromam, quae factu esse optima credam.
Ulterius ne pergamus rescindere muros,
Aut rapidum captis immittere navibus ignem.
Non etenim quicquam puto perficiemus: ut isthaec
Ales, ad exemplum quae nobis prodita venit,
(Si modo vera fides) maculosum terga draconem
Unguibus involvens, modo nos a parte sinistra
Circuit, et morsu pene exanimata cruento
Demisit, nec ferre suis implumibus escam
Filiolis potuit: sic nos quoque robore magno
Portas et muros istos capiemus Achivum.
Verum in nos iterum Danais vertentibus arma
Inde repellemur, fugientes turpiter, illa
Strata remensuri qua venimus ante viarum,
Caede relicturi deperdita plurima Troum
Corpora, quae ferro Danai atque hostilibus armis




[307=V2r]

Absument. Sic ille deum verissimus augur,
Ex his quae docuit praesens ventura monebat.
De populo quem nemo loqui non vera putabat:
Solus ob hoc animo turbatus et anxius Hector,
Torvis inspiciens oculis, dehinc talia fatur:
      Pulydama, nec grata mihi, nec vera loquutus,

Hector Polydamantem
Non sentis ea quae loqueris, nec velle videris

redarguit, ut vanum.
Vera magis quae sint, atque his meliora profari.
Si tamen ex animo tibi sunt haec dicta, profecto
Dii tibi pervertunt mentem, verique tenacem
Eripuere animum, qui sic Iovis edita summi
Spernere me iubeas oracula, ab ore profecta
Ipsius, atque tuis cupias accedere vanis
Auguriis: quae sperno equidem, quia stulta videntur.

Auguriorum
Quae sic humanas fallunt ludibria mentes,
,,
fidem eludit.
Seu dextra spectentur aves Phaetontis ad ortum,
,,

Sive sinistra petant obituri limina solis,
,,
Non sunt omnia
Nil rationis habent, cum sint ratione carentes.
,,
sic in graeco.
Qui iussit sperare, Iovi nos fidere oportet,
Quem penes est hominum divumque aeterna potestas.
Augurium tamen est quod praevalet omnibus unum,
,,

Pro patria pugnare, armis defendere cives.
,,

Aut curnam tanta trepidas formidine? quidve
Arma perhorrescis? pugnam fugis, acria vecors
Bella times, si forte alii sub navibus altis
Argivum Troes nos occidamur, et omnes
Hauserit atra dies. nos scilicet ergo verendum est,
Tu quoque ne pereas, ne nostrae cladis et ipse
Efficiare comes: nec enim tam pectore forti es,
Nec tanto praestas animo, nec robore polles.
Quod si forte tuis aliquem desistere pugna
Seductum verbis, vel te quoque conspicer ipsum,
Hac animum talem dextra cum sanguine fundes,




[308=V2v]

Protinus et linguae poenas dabis augur ineptae.
Sic fatus processit, eum clamore secundo
Signa sequebantur peditum: tum Iuppiter acrem
Vim rapidi flatus alta commovit ab Ida,
Qui versus naves et in ora ferebat Achivum
Pulveris obscuram nubem, quo tristibus illi
Afficiebantur curis, spe prorsus adempta,
Addita quae Teucris accessit maior, et ipsis
Erexit resides animos audacia, et aucta est
Gloria: praecipue decus Hectoris extulit. ergo
Confisi et virtute sua, monitisque secundi
Numinis, insistunt muros perfringere, turres
Deiicere, inde gradus convellere, proruere imis
Fundamenta locis, et propugnacula pinnis
Nudare, et fixas moliri cardine portas:
Nec minus iccirco Danai restare, graduve
Detrudi, sed stare loco, defendere sese
Obiectis clypeis, et propugnacula celsis
Turribus imposita, et subeuntes illa superne
Arcere, et contis detrudere grandibus hostem.
Hic gemini Aiaces per turres, perque locorum
Summa ferebantur, passim atque sine ordine, nunc hos
Nunc illos, ut quosque vident, hos mollibus, illos
Hortantes verbis gravioribus, atque monentes:
      O socii, quique eximii virtutibus estis,

Aiaces graecos
Et genere atque opibus, mediae et qui sortis habetis

hortantur.
Praemia, vos etiam quos conditio infima ducit:
Non etenim in bello paribus licet omnibus esse:
,,

Hic tamen, hic omnes labor advocat, expetit unus,
Sicut in hac fortuna omnes cognoscitis ipsi.
Nemo hinc ad naves fugiat, clamore minarum
Territus hostili: sed et ipsi huc ite, aliosque
Admoneatis idem faciant, si forte voluntas




[309=V3r]

Annuat alma Iovis, pulso hoc discrimine, ut hostis
Cedamus terga, Iliacam fugientis ad urbem.
      Talibus Aiaces exhortabantur Achivos,
Et fortes animos in bella gerenda monebant.
Nec plures nivium cecidere ex aere flocci

Comparatio.
Hyberno, tumidos cohibet cum Iuppiter Austros,
Brumalemque diem ventis vacua aura serenat
Omnia, praeter aquas maris absorbentis et ipsas
Sicut cuncta, nives, albent candore nivali
Intonsi montes, iuga, promontoria, colles,
Herbida prata alias, rapido laeta arva sub aestu,
Littora amoena, humiles ripae, portusque remoti:
Quot tum saxa manu volitabant missa virorum,
Hinc atque hinc Danaos inter Troasque suborto
Clamore ingenti, tantae ad certamina pugnae
Ad murum turresque, et propugnacula fossae.
Non tamen aut Hector, quisquam aut ex agmine Troum,
Aut Troiani omnes potuissent viribus ullis
Et muros capere, et portas effringere, et intro
Rumpere: ni de se genitum Sarpedona magnum
Iuppiter immisisset, ut in pecus ire leonem
Armentale boum si quis putet. ipsius autem
Ingentem clypeum magnorum terga iuvencum

Clypeus
Bis tria texuerant, quem lamina desuper omnem

Sarpedonis.
Ferrea contexit circum oras, aureus orbis
Ambiit. hunc laeva obtendens, et spicula dextra
Bina manu quatiens, animo vadebat in hostem
Intrepido, ceu saepe leo nutritus in altis
Montibus, impastusque, fame violentus et acer,
Irruit in caulas ovium, quantumlibet altas
Munitasque manu. quas si canibusque virisque
Repperit obseptas, se per media arma virosque
Ingerit, irrumpitque, aut praedam aut vulnera tergo




[310=V3v]

Certa relaturus. Sic tum Sarpedona dium
Fervida vis animi stimulans invexit in hostem,
Ut murum caperet, portasque aperiret Achivum
Troianis, et castra avidis irrumperet armis.
Sed properans, Glaucum prius his affatur amicum,
Hippolocho genitum: Cum nobis Glauce priores

Sarpedon Glauco.
Attribuant, cum nos venerentur honoribus omnes
Magnanimi Lycii, seu coetus forsan habentur
Nobis prima loco sedes datur, inter edendum
Nobis apponunt esu pinguissima carnes
Eximias, et plena meraci pocula vino
Prae reliquis, cum tot Xanthi flaventis ad oram
Possideamus agros, tot iugera pinguia, partim
Consita, partim etiam frumentis apta serendis:
Et quos praecipue sibi ducant esse verendos
Insignes Lycii, cur nos non prima pericli
Obtineamus et in bello loca, prima obeuntes
Si qua obeunda ferant sese discrimina belli?
Ut sint e nostris qui vere dicere possint,
Nostri nunc reges se dignos esse profecto
Declarant, queis praecipuos tribuamus honores
In coetu, ac mensis carnes ponamus opimas,
Vina propinemus dulcissima, talia postquam
Tamque stupenda gerunt duri certamina martis.
Quanquam si tanti defunctos munere belli
Expertem senii aetatem vitamque perhennem
Victuros nos ulla foret spes, non ego certe
Ante alios pugnare velim, nec te ista iuberem
Ut faceres, quae laude viros et rebus honestant
Eximiis, unde et decus immortale paratur.
Nunc cum mille modis obnoxia corpora morti
,,

Simus, et huc illuc versent nos fata laborum
,,

Incerta serie, quae non datur effugere ulli,
,,




[311=V4r]

Irrumpamus, ut aut nobis decus inde paremus,
Aut aliis ipsi tribuamus sanguine nostro.
      Dixerat. at Glaucus sicut nihil annuit, aeque
Abnuit istorum nihil, et comitatus euntem est.

Glaucus Sarpedonem
Turba sequebantur Lycii fortissima utrunque.

sequitur.
Quos ita tendentes ad se cum forte Menestheus
Conspiceret, Petei proles, turrimque petentes,
Cui praefectus erat, timuit, cum mente videret
Quantam illaturi cladem, quae damna venirent,
Collustrans oculis circumspicit omnia, si quem
Forte ducum videat, qui se e discrimine tanto
Cum sociis levet. Aiacem conspexit utrunque
Stantes pugnae avidos, et adhuc a cede rubentes.
Tertius his Teucer, qui tunc a navibus ibat,
Accessit socius: qui cum se voce vocantem
(Prae strepitu fremituque armorum hominumque ruentum
Castra, pylas, muros, turres, tabulata, fragore
Ingenti) non audirent, nec verba vocantis
Perciperent, mox praeconem vocat ipse Thooten,

Thootes praeco
Pro se dimittens, et ituro talia mandat:

mittitur ad Aiaces.
      Curre Thoota, voca Aiaces huc protinus ambos,
Si modo, quod malim, nobis succurrere uterque
Possit, et auxilio subeat, servetque periclo
Quod Lycii intentant reges, extrema minantes
Excidia, expertis quam praestent fortibus armis
Ante satis. quod si non possit uterque, quod isthic
Forte etiam labor incumbat, Telamonius Aiax
Huc saltem veniat cum Teucro fratre citatus.
Haec praeco mandata ferens, festinus utrique
Aiaci exposuit, sicque est ad utrunque loquutus:
      Aiaces Danaum primi, vos clara Menestheus

Thootes Aiacibus.
Progenies Petei rogat, ut sibi adesse velitis
Auxilio, contra Lycios, extrema minantes




[312=V4v]

Excidia, atque ambos, quod malit, si qua laborum
Forte sinat requies: sin hoc minus, et labor idem
Hic quoque vos retinet, saltem Telamonius Aiax
Cum fratre adveniat Teucro praestante sagittis.
Talibus accedens verbis Telamonius Aiax,
Mox ad Oiliaden est talia verba loquutus:
      Aiax, tu remanens hic cum Lycomede potenti
Urgete ad pugnam socios, et ducite in hostem,
Dum propero laturus opem poscentibus illam,
Dumque hinc huc redeo, mox huc rediturus, ab illis
Quam cito propulero instantis discrimina pugnae.
Dixit, et avertens sese Telamonius Aiax
Cum Teucro, et claro Pandione tela ferente,
Atque arcum Teucri. qui postquam ad tecta Menesthei
Et turrim venere, ipsum tum tela parantem,
Atque viros, quibus arceret iam summa tenentes
Victores Lycios summi fastigia muri,
Adventu auxilii renovatus ad aethera clamor
Tollitur, et totis concursum est viribus, illis
Quae iam contigerant retinere, his pellere muro
Conatis hostem. Sed ibi tum maximus Aiax
Primus Epicleum stravit virtute ferocem,
Praeclari comitem Sarpedonis, intulit autem
Marmor in adversi galeam rude, nactus in ipsis
Culminibus, quod ferre manu vix posset utraque
Aetatis vir adhuc in flore et robore pollens,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus.

Virgilianum.
Ipse manu facili sublatum, vique rotatum
Immani, adversi in galeam contorsit Epiclei,
Ipsa ut diffracta, contusisque ossibus intus
Ictu tam valido confunderet omne cerebrum.
Ille cadens alti praeceps de culmine turris,
Urinatori similis, cum sanguine vitam




[313=V5r]

Fudit, et in bibula iacuit resupinus arena.
Tum quoque pugnantem summa ad vestigia Glaucum
Conspiciens Teucer, pugnantis nuda sagitta
Brachia confixit celeri, quo saucius ictu
Glaucus ab incoepto pugnae fervore quievit.
Dissimulat tamen et vulnus saevumque dolorem,
Ne quis id aspiciens insultet inanibus hostis
Ludibriis. ille e turri clam desilit alta,
Mox ipsum quoque digresso Sarpedona Glauco
(Digressum cognovit enim mox) ira dolorque
Aggressi subiere. sed haud diffisus in hostem
Fertur, et invadens Alcmaona conficit ictu
Thestoriden certo: cuius de corpore telum
Educens, illum exanguem pronumque reliquit,
Prolapsum in faciem. tum propugnacula muri
Convellens manibus, fragmenta sequacia traxit,
Nudavitque locum, murique in parte ruinam
Stravit, ut ingressus multis per aperta pateret
Rudera. cernentes istaec Telamone creati,
Aggressi pariter Sarpedona, Teucer acuta
Configens clypei retinacia lora sagitta,
Non tamen exanimans: nam Iuppiter obstitit, illo
Nolens fata loco carum ferre impia natum:
Aiax insiliens longa transverberat hasta
Immanem clypeum Sarpedonis, acriter ipsum
Concutiens, retroque viros ipsumque coegit
Cedere. nec tamen ipse loco rex prorsus abibat,
Sed magis inclamans Lycios hortatur: Adeste

Sarpedon suos
Huc, ait, o fortes Lycii, quid sicut inertes

hortatur ut sibi
Statis? et ignavis similes? huc ite iuvatum

auxilio veniant.
Me socii, nec enim (quantumvis pectore promptus,
Praevalidusque manu) solus rescindere murum,
Ad naves aperire viam, non denique possim




[314=V5v]

Milia tot superare unus. nunc viribus ergo
Collatis huc ite, acremque capessite pugnam.
Magna etiam plures leviora negocia reddunt.
,,

Talia verba ducis veriti, simul agmina densent
Regis utrunque latus cingentes acriter hostem
Invadunt. contra Danai firmare phalangas
Nunc alias, aliasque intus submittere turmas
Sub muro, quia praesentis res tota pericli
Ista videbatur. Sic nec depellere Graios,
Nec Lycii potuere vias aperire cremandis
Navibus, aut Danai Lycios arcere ruina,
Quam semel institerant murorum parte revulsa.
Ceu duo contigui certantes finibus agri
Lineolas tendunt, dimensaque funibus aequis
Consignant spacia, et discordes digladiuntur
De parte exigua tandem, telluris arandae.
Sic illi alternis certabant cladibus, ambo
Magnanimi populi, vestigia quique tenentes
In quibus institerant: hi propugnacula forti
Defensare manu, depellere turribus illi
Conantes, scutis omnes parmisque rotundis
Contecti. atque ideo cum plures terga reversi
Nudarent, ipsis retulerunt vulnera tergis:
Plures per clypeos longis penetrantibus hastis
Exanimabantur: iam propugnacula muri,
Iam celsae fuso manabant sanguine turres.
Atque ut quae manibus victum paupercula quaerit,
Unde suis possit victum conquirere natis,
Appendens lanam, tenet omni a parte stateram

Comparatio a libra.
Lancibus aequatis, trutinae constante labello:
Sic tunc Marte pari pugnabant Troes et acres
Argivi, sorsque illa diu stetit inter utrosque.
Donec iam magnum transferret ad Hectora laudem




[315=V6r]

Iuppiter, ut primus muros aperiret Achivum
Insiliens in castra, suos clamore vocabat.
      Huc agite, este viri Troes, violenter in hostem

Hector murum capit,
Irruite, et muros perfringite, rumpite telis

et suos hortatur.
Claustra, parate viam, celsas incedite naves.
Talibus exhortantem omnes qui verba loquentis
Audierant, sed et audierant quicunque sub armis
Troes erant, uno ipsum omnes ardore sequuti,
Condensi invadunt muros, hastasque ferentes
Ferratas, manibus praetendunt scuta sinistris.
Hic Hector saxum, manibus quod forte iacebat
Pro porta, inferius latum, praegrande, et acutum,
Quod duo non facile in plaustrum sustollere possent
Quales nunc homines vitali luce fruuntur,
Hoc facile ille manu commovit solus, et una
(Nam vires dabat has illi Saturnia proles)
Tam facile a terra, quam ullus pastor ovillum
Fert manibus, nec tali oneris sub mole gravatur,
Sustulit, alta ferens ad clausae limina portae.
Huius erant geminae crassa compagine valvae,
Robustae atque altae, clausae intus obice bino,
Ambo clave una reserandae. huc maximus Hector
Accedens propius, connixus viribus amplis,
Et pedibus firmans vestigia, vanior ictus
Ne fieret, medias percussit pondere valvas
Immani, rupitque fores, stravitque ruina
Cardinibus motos postes: fragor intonat ingens
Illius ingenti rumpentis pondere saxi
Limina cum portis. quas tunc sua tela sequutus
Insiluit ferus Hector, et intro irrupit in armis,
Nocturnae assimilandus avi, lucentibus aura
Terribili. cum bina ferens hastilia, flammas
Ceu spirans oculis, hominum quae nemo, deorum




[316=V6v]

Viribus exceptis, potis inde arcere fuisset.
Talis hic existens, conversus ad agmina Troum
Rupturos in castra iubet transcendere muros.
Illi morigeri, et facientes iussa, per altos
Scandunt pars muros, pars portis intrat apertis.
Tum Danai dant terga fugae, navesque relictas
Nunc repetunt, seseque intra tentoria condunt.

 


Last modified: November 01, 2006