POETARUM OMNIUM SECULORUM LONGE PRINCIPIS HOMERI ILIAS,
HOC EST, DE REBUS AD Troiam gestis descriptio, iam recens Latino carmine reddita,
HELIO EOBANO HESSO Interprete.


Basel: Robert Winter, 1540

8o: 328 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v. A critical edition, with modernized punctuation, is to appear in: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, ed., trans., and annotated by Harry Vredeveld (Tempe: MRTS, 2004 ).



[a1r]

POETARUM OMNIUM SECULORUM
LONGE PRINCIPIS HOMERI ILIAS,
HOC EST, DE REBUS AD
Troiam gestis descriptio, iam recens
Latino carmine reddita,
HELIO EOBANO HESSO
Interprete.

 
IACOBUS MICYLLUS
Lectori.


Maeoniden Latia memorantem praelia voce,
      Versaque in Ausonios Dorica verba modos,
Castraque cum castris Danaum mutata Latinis,
      Et cum Romanis pallia Graeca togis,
Rem toties coeptam, sed nulli rite peractam,
      Serior en aetas attamen ista dedit.
Hanc laudem multi vatum petiere priorum,
      Sed propriam solus, quam ferat, Hessus habet.

 
Cum gratia et privilegio tam Regio
quam Caesareo ad decennium.



[a2r]

AD HUMANISSIMUM ATQUE ORNATISSIMUM VI-
rum Dn. Casparem Schetum Corvinum
patricium Antverpianum, amicum carissimum
suum, Helii Eobani Hessi in
HOMERI ILIADA
a se Latino carmine redditam,
PRAEFATIO.

IN varias quondam partes distractus Homerus,
      Et lacer ingrato sparsus in orbe fuit.
Reddidit e toto Pisistratus orbe reductum,
      Sicut ab exilio, Graecia docta tibi.
Sed velut adsertum sibi Graecia sola legebat,
      Expers Maeonidae lingua Latina fuit.
Quamvis et legerent summum Romana poetam
      Ingenia, et tantas assequerentur opes:
Nemo tamen Latiae conatus tradere linguae,
      Carmine qui vellet reddere nemo fuit.
Nam quid pauca morer, quae tanquam vana iacebant
      Fragmina, vix aliquo lumine digna legi?
Quid loquar, ut numeris, et Graeca luce carentem
      Desierint homines vatis habere loco?
Adde, quod eximium divini carmen Homeri
      Nituit hac multo conditione magis.
Donec in haec etiam loca migraretis Athenae,
      Nostraque facta fere Cecropi lingua fores.



[a2v]

Tum docti agricolae nostros sparsere per agros,
      Sed tantum partes messis Homere tuae.
Ipse quoque in partes ausus venisse, ferebam
      Pauca laboranti farra resecta manu.
Territus inde gravi subeundi mole laboris,
      Abieci irata pondera vasta manu.
Iam securus eram, iam liber, et ocia spectans,
      Ditia Maeonidae rursus in arva vocor.
Et iam ter duo transierant sine messibus anni,
      Tam neglecta diu cum seges ista foret.
Cum subito aggressi me non paterentur amici,
      Ocia secura libera mente sequi.
Quos inter primus cum noster Oporinus esset,
      Contendens nostri hoc esse laboris opus:
Cur non ingenue fatear, tibi Oporine soli
      Deberi Latio carmina versa pede?
Is tibi Maeoniden Romana voce loquentem
      Per nos, quale vides, munus habere dedit.
Huic etiam, quod prodit opus sine crimine mendae,
      Est opus acceptum Teutoni fama feras.
Si quoque curae aliquid versi debetur Homeri,
      Hunc tu Chimerinon dixeris esse, licet.
Tertia debetur tibi laus carissime Caspar
      Schete, domus merito gloria prima tuae.
Nam cum sis opibus pollens, et divite censu,
      Et studia ad tantas accumularis opes,
Maior ab ingenii te gloria laude sequetur,
      Quam quae divitiis posset inesse tuis.
Divitias siquidem comitatur saepe voluptas,
      Artibus ingenuis noxia mille modis.
Sera tamen pariunt studiorum gaudia Musae,
      Summa voluptatis non habet ista modum.



[a3r]

Adde quod illecebrae, quae scrinia plena sequuntur,
      Momento veniunt intereuntque brevi.
Musa voluptates quas parturit inclyta, vivunt,
      Et solidae duro stant adamante magis.
Non opus exemplis, quorum tot millia nemo,
      Qui memorata aliis nesciat, esse potest.
Hoc tamen eximium: nisi Musa fuisset Homeri,
      Tempore perpetuo Troia sepulta foret.
Nec modo magnanimum quisquam meminisset Achillem,
      Nec labor extaret fortis Ulysse tuus.
Musa dat aeternos veris cultoribus annos:
      Quam patiuntur opes, carmina morte carent.
Tu quoque non opibus tantum confise superbis,
      Longe alia famam conditione paras.
Sic etenim doctas sequeris Corvine sorores,
      (Coniunctum hoc Scheto iam tibi nomen erit)
Sic colis Aonidum sacri pia numina fontis,
      Ut credi possis progenuisse domi.
Nec minus accedunt tibi turba domestica Musae,
      Quam quota quae moestas gaza tuetur opes.
Tam tenerum docta modularis arundine carmen,
      Quam quod Pierides vix cecinisse queant,
Idque aetate virens, et adhuc iuvenilibus annis,
      Atque haec prima tui munera veris habes.
Floret in aestatem tibi messis amoena futuram,
      Fructibus autumni vix habitura locum.
Nec tibi divitiae plus tempora sera levabunt,
      Quam quae te studiis aucta videbit hyems.
Foelix, qui vitae totum digesserit annum,
      Hoc quo tu veris tempora more locas.
Non illum temere robusta fefellerit aetas,
      Illi quo senium triste levetur erit.



[a3v]

Non illum veniens mors opprimet atra timentem,
      In sua semper enim fata paratus erit.
Quin etiam post fata manens erit ille superstes,
      Qui sic et Charitas Pieridasque colit.
Quare age, macte nova virtute, atque indole tali,
      Caspar in aeternos hinc abiture dies.
Iam tibi grande tua nomen virtute paratum est:
      Nec dubita, nostro carmine maius erit.
Nec tamen e nostro tibi tanta labore futura est,
      Quanta e Maeonidae gloria divitiis.
Quas tibi nunc, Latiae donatas munere linguae,
      Inscriptas, utinam munera grata, damus.
Accipe digna tuis virtutibus omina tantis,
      Quae facilem sternant ad meliora viam.
Accipe Maeonidae divinum carmen Homeri,
      Expressam Latiis versibus Iliada.
Se tibi Romanus debere fatebitur, orbis
      Qui Danao totus noluit ore loqui.
Non quia iam Graiae sint iura incognita linguae,
      Et tantis careat nostra iuventa bonis,
Sed quia ab exemplo pulchrum est prodesse, nec ulla
      Consulitur studiis conditione magis.
Adde quod Argivo quicunque erit ore disertus,
      Illius et linguae compos et huius erit.
Maeonidem proprio mavult legere ore loquentem,
      Quam dantem externis commata fracta modis.
Et venerabilior suus est et maior Homerus,
      Da veniam, viciis obruor ipse meis.
Graia magis penetrant animos, et pectora mulcent,
      Nescio quid peius lingua latina sonat.
Grande operae precium tamen hoc, me iudice, visum est,
      Graeca prius, pueris facta Latina legi.



[a4r]

Inde ut ab exemplo veluti maiora sequuti,
      Proposita inciperent currere velle via.
Nostraque fonte suo ceu derivata videntes,
      De proprio mallent hausta bibisse lacu.
Nec tantum pueris, quibus inseruisse decorum est,
      Haec data, per Musas, ut legerentur erant:
Quin etiam doctis, spes est bona, posse probari
      Carmina non caeci facta latina senis.
Nam bona si Graecis quae sunt, bene vertere laus est,
      Inde mihi laudis spes aliquanta fuit.
Quamvis o utinam tam temporis ista fuisset,
      Quam fuit eventus causa probata mihi.
Nam nimis ad metam festinavere iugales,
      Queis nimium currus creditus iste fuit.
Si qua leges igitur properae neglecta Thaliae,
      Da veniam: lapsus impetus omnis habet.
Caetera quid referam, quae me potuere morari,
      Difficile e Graiis reddita mille locis?
Nam quis id assequier se speret posse, Latinis
      Ut numeris numeros exprimat Argolicos?
Quos dum circuitu verborum expendere conor,
      In brevis immensum pagina crescit opus.
Quocirca moveare nihil, si grandior exit
      Ilias, in patria quam fuit ante sua.
Huius causa fuit Latii sermonis egestas,
      Si linguae spectes uberioris opes,
Si qua novata etiam patrio de more legentur,
      Scito ea versa aliter non potuisse dari.
Quanquam et pauca eadem, ceu sparsa parerga videbis,
      Et venia dices digna fuisse sua.
Quin etiam ornatum quendam traxisse putantur,
      Quae peregrina aliqua parte figura novat.



[a4v]

Auribus et quaedam quia sint insueta Latinis,
      Hoc nova sunt, speciem quod novitatis habent.
Nec metuo invidiam, nec me ulla calumnia terret,
      Non his ipse malis liber Homerus erat.
Haec ego iamdudum videor sprevisse, nec ullum
      Quisquis es e nobis Zoile nomen habes.
Ergo nec invidiae mihi respondere necesse est,
      Quae me si qua manet, iam quoque spreta iacet.
Ad te iterum redeo, cui nostri summa laboris,
      Et nova, sic merito, cura dicanda fuit.
Adsere Maeoniden Caspar tibi Schete dicatum,
      Haec est officii cura futura tui.
Adserere ut possis, per nos tibi strata palaestra est,
      Hoc quod de vatum principe carmen habes.
Nec te commoveant, quos linguae cura Latinae
      In diversa nocens devia pene rapit.
Quos sua delectant nimium, dum scripta Maronis
      Maeonidae magno praeposuisse student.
Est Maro (confiteor) cui par non possit haberi:
      Sed quantus tamen est, tantus Homere tibi est.
Congressum stolido culpant Diomedea Glauco,
      In verbis aliquem non habuisse modum.
Aiacem collatum asino, Troum agmina muscis,
      Quaeque eadem toties sit repetisse nefas.
Plurima praeterea doctis censenda relinqui
      Iudicio, malim, quam statuisse meo.
Aptius ista licet cuncta expressisse Maronem
      Sit verum, et vero iudice, nemo neget:
Non tamen hinc magno sua laus aufertur Homero,
      Et magis haec ipsum qualiacunque decent.
Sicut in antiquis delectant plurima templis,
      Suspensosque oculos, signa, videntis habent.



[a5r]

Sic quae simpliciter toties repetivit Homerus,
      Admiranda magis, quam iugulanda puta.
Ista vetustatem purissima forma decebat,
      Posteritas facta est ingeniosa magis.
Quamvis ingeniis fuerit fons primus Homerus,
      Ex quo non solus laverit ora Maro.
In reliquis quanta est facundia, quanta potestas,
      Cogere quos animos, in sua vota, volet?
Quod mare, quis torrens, quis lapsus ab aethere nymbus
      Omnia prosternens, fortior esse queat?
Non tamen hic animus laudes describere Homeri,
      Virtutesve omnes enumerare, fuit.
Nunc igitur calamum reprimens, te Schete precabor,
      Quantum sustineas emediteris onus.
Quanta tibi incumbat tantarum sarcina rerum,
      Qua levius coelum sustinuisset Atlas.
Si tamen in clypeo, terras, mare, sidera Achilles
      Pertulit, hoc pondus tu quoque forte feres.
Namque quid addubites validos aptare lacertos?
      Quae sublata iuvant pondera, ferre leve est.
Ponderis haec tibi erit moles, ea cura ferendi,
      Nostra patrocinio scripta levare tuo.
Si quis, ut est vulgi petulans furor, ista lacessat,
      Non mea, sed Scheti Casparis esse sciat.
Hic quoque Corvini memor ut cognominis esses,
      Historiae ratio te monuisse potest.
Quanquam cura nihil nos debuit ista morari:
      Omnia, vaticinor, spe meliora cadent.
Accipiet placido Latiam Germania vultu
      Iliada, et laudes credet habere suas.
Forsitan et, quas nostra videt vicinia, gentes
      Nostra, nec averso lumine, scripta legent.



[a5v]

Tu quoque non alia melius ratione fereris
      Inclytus, et famae laetus honore novae.
Cuius, quae leget hoc in magnum carmen Homerum,
      Posteritas omnis testis et author erit.

MARTIBURGI [MARNBURGI 1540],
XV Martii, M.D.XL.





[1=A1r]

 
ILIADOS HOMERICAE AB HELIO EOBANO
Hesso Latino carmine redditae,
LIBER PRIMUS.



DIC mihi magnanimi Pelidae Musa furorem, Propositio cum
Qui multas miseris clades invexit Achivis, invocatione.
Heroumque avido multorum tradidit orco
Illustreis animas, canibusque rapacibus escam
Corpora, et aeriis avibus, dispersa per altos
Littoris Iliaci campos. Iovis alma voluntas
Ista fuit: postquam Graium rex magnus Atrides,
Et Thetide aequorea generatus divus Achilles,
Conseruere truces animis discordibus iras,
Quis deus hos inter rixam commovit acerbam?
      Supremi Iovis et Latonae filius, omnis
Narratio.
Causa fuit luctus. namque hic iratus Atridae,
Mortiferam pestem per castra immisit Achivum,
Nomine contempti Chrysae, sua sacra ferentis,
Quem ferus Atrides dictis violarat iniquis,
Et simul indignis rebus. Namque ipse sacerdos
Ad celeres Danaum stantes in littore naves
Venerat, adducens pro cara plurima nata
Munera, nec precium redimendae vile puellae
Prae se sacra ferens manibus, vittasque, coronasque,
Aureaque immenso iaculantis Apollinis arcu
Sceptra, preces lachrymis miscens circumibat Achivos:
Praecipue geminos fratres orabat Atridas,
Quos penes imperii stabat suprema potestas:
      Atridae fratres, vosque omnes ordine Achivi,
Chrysae
Sic vobis superi coelestia templa colentes sacerdotis A-



[2=A1v]

Dent capere Iliacae Priameia moenia Troiae,
pollinis ad Atridas
Vosque domum reduces salvos reperire penates, et Graecos oratio.
Reddite dilectam natam mihi, donaque vobis
Sumite, nec precium redimendae vile puellae,
Sancta sagittiferi venerantes numina Phoebi.
      Hic omnes alii proceres, et pubis Achivae
Agmina, succlamant, senis accipienda videri
Munera, reddendam misero sua vota parenti
Filiolam. sed non Agamemnonis ista voluntas:
Qui nec iura patris, nec maxima munera quicquam
Supplicis erubuit: sed iniqua percitus ira,
Ultro etiam insontem verbis incessit amaris:
      I procul hinc, invise senex: ac deinde caveto,
Chrysen contumeliose
Ne tam stulta tuae veniat fiducia menti, repellit Agamemnon.
Rursus ut has adeas naves: ne forte reversum
Vel te nunc etiam nec Apollinis infula tutum
Praestiterit satis, aut quae nunc geris aurea sceptra
Eripiant mihi. non etiam hanc dimittere certum est,
Quin potius procul a patria, captiva senescet,
Et tractura colos ad amoenum serviet Argos,
Et nostri sternet subeunda cubilia lecti.
Sed fuge, ne tumido moveas mihi pectore bilem,
Neve tuae possis vitae remanere periclo.
      Sic ait. at senior stupefactus pectore toto
Paruit, et celer evasit resonantia ponti
Littora, multa movens animo. Tum numina supplex
Latona geniti, sic dicitur esse precatus:
      Exaudi pater auricomo spectabilis arcu,
Oratio Chrysae
Qui Chrysam Cillamque tenes, loca sacra, potentique ad Apollinem.
Alme manu Smintheu Tenedo dominaris aquosae,
Si tua rite meis veneratus templa sacerdos
Muneribus, si grata tuas libamina ad aras
Perfeci, aut unquam nostra tibi victima dextra



[3=A2r]

Planxit humum moriens, si pinguia viscera flammis
Caprarumque boumque adolevi, age Phoebe petenti
Hoc desiderium mihi perfice, perde sagittis
Castra tuis Danaum, lachrymasque ulciscere nostras.
      Talia cum lachrymis, et tristi voce precatum
Pestem in exercitum
Audiit arcitenens, atque acri percitus ira Graecorum immittit
Summa petit coeli, ex humeris radiantibus arcum Apollo.
Suspensamque gerens pharetram, quam fervidus ira
Concussit, motae strepitu sonuere sagittae:
Ipse atrae similis nocti, volat agmina contra
Insistens Danaum, telumque intorsit. at ipsum,
Ingentem vacuo sonitum dedit aere lapsum,
Pestis descriptio.
Argenti celeres penna stridente per auras.
Principio iumenta ferit letalis arundo,
Impigrosque canes: hominum mox corpora, foeda
Strage ruens, totis cumulabat funera castris.
Plurima iamque pyris arsere cadavera, postquam est
Ter tribus in populum pestis grassata diebus.
Brachia dehinc niveae monitu Iunonis, Achilles
Conventum decimo cunctorum cogit Achivum.
Illa quidem Danaos non aequa mente ferebat,
Cum perimi miseros indigna morte videret.
Illi igitur coetu postquam coiere frequenti,
Surgit ad hos, atque inde pedes celer infit Achilles:
      Atrida, nunc ergo domum sine laude reverti
Achilles
Cogemur, si forte tamen sit posse reverti, Agamemnoni.
Et fatum liceat praesens evadere, et istam
Quae simul exhaurit vires in bella, nec ipsos
Pestis acerba sinit Danaos superesse, sed urgens
Nos domat, et sumptis desistere coget ab armis.
Verum age, nos aliquem callentem fata deorum,
Aut qui per sacram venientia somnia noctem
Explicet (ex ipso siquidem sunt somnia coelo)



[4=A2v]

Aut multa doctum sacra relligione, rogemus,
Quid nostra sibi clade velit divina voluntas,
Cur ita nos misere devastet Phoebus Apollo:
An quia vota minus persolvimus, an quia sacris
Facta mora est, fierique sibi deus illa reposcat,
Sive agno tenero, corpusve recente capella:
Hoc si forte malam placatus munere pestem
Arceat. haec dicens, reliquis assedit Achivis.
      Tum cunctis toto reticentibus ordine, solus
Calchas vates.
Calchas Thestorides longe celeberrimus augur,
Qui quae nunc fierent et quae ventura tenebat,
Idem qui caneret quae dudum facta fuissent:
Quem Danai tumidum sulcantes navibus aequor,
Constituere ducem sacram Simoentis ad urbem.
Cui Phoebus pater ipse suas concesserat arteis:
Solus hic assurgens, sacro sic ore canebat:
      Aeacida, dilecte Iovi, mandata profari
Calchas Achilli.
Praecipis, et causas irarum exponere Phoebi,
In spacia aerias iaculantis longa sagittas:
Pareo, nulla mora est. et tu promitte vicissim,
Sacramenta ferens fidei mihi certa futurae,
Facturum quaecunque peto: ne vera loquentem,
Atque ideo expositum magnis fortasse periclis,
Auxilio cassum, verbisve, manuve relinquas.
Credo etenim nimiam quoniam exardescet in iram,
Omnibus imperio qui praesidet unus Achivis.
Semper enim regis metuenda est ira minori.
,,
Qui quanquam male dissimulat, bilemque molestam ,,
Concoquat, et poenam praesens in tempus omittat, ,,
Non tamen imbibitae semel obliviscitur irae, ,,
Supplicio dum facta gravi commissa rependat. ,,
Dic igitur, num me iubeas sperare salutem.
Quem contra pedibus celer haec respondit Achilles:



[5=A3r]

Aude animo vates, et quae responsa deorum
Achilles Calchanti.
Cunque tenes, deprome, et Achivum profer ad aures:
Sancta per irati iuro tibi numina Phoebi,
Cuius tu Danais promes oracula Calchas,
Donec in hoc aliquis superabit corpore sanguis,
Donec humi validis pedibus vestigia figam,
Nemo manus in te violentas ingeret unquam,
Has apud excelsas naves, non omnibus unus
E Danais quisquam, non si volet ipse Agamemnon,
Quem praestare aliis regnandi viribus aiunt.
Tunc bonus haec posita coepit formidine vates:
      Non damnat votis, non sacra reposcit Apollo
Calchas Graecis
Irrita, sed saevit contempto praeside Chrysa causam irae
Sacrorum, quem reiectum dimisit Atrides, Apollinis aperit.
Nec dulcem misero dignatus reddere natam,
Sumere nec precium redimendae grande puellae.
Haec fuit, haec fiet multorum causa malorum:
Nec deus ante malum cessabit spargere virus,
Pestiferas non ante manus cohibebit ab ictu,
Filia quam misero redeat formosa parenti,
Et redeat nullo precio, non aere redempta,
Nosque sacras Chrysae centum statuamus ad aras
Mactandos de more boves. sic posse videmur
Offensum placare deum, atque avertere pestem.
      Haec ubi dixisset, sessum concessit. at ipsum
Talia verba loqui de rebus talibus ausum,
Indignans furia mentem turbatus Atrides,
Ardentes volvens oculos, et lumina flammis
Ignea contorquens, postquam assurrexit, in ipsum
Invectus Calchanta, hanc rupit pectore vocem:
      O instructe dolis vates, et plene malorum,
Agamemnon
Quando unquam mihi vera tuo vox ore profecta est? iratus Calchanti.
Qui conficta aliquo semper mendacia fuco



[6=A3v]

Contegis, et nunquam bona vaticinaris amico:
Nunc quoque seductis audes oracula Graiis
Falsa deum canere, et cladis praetexere causas,
Pestiferam longe iaculantis Apollinis iram,
Quod non reddiderim patri (sua vota) puellam,
Iam non vulgari mihi consuetudine iunctam,
Quamque Clytemnestrae iamdudum uxoris amori
Praetulerim: quanquam illa meos prima abstulit ignes,
Prima meum tetigit mihi tradita virgo cubile:
Quanquam non etiam naturae dotibus ullis,
Non specie, non ingenio, non munere formae,
Non rara virtute animi, non arte laborum,
Coniugis eximio Chryseis caedat honori.
Si tamen haec melior vobis sententia visa est,
Nata licet cupido reddatur inempta parenti:
Cur etenim salvos nolim? cur vestra videre
Funera iucundum fuerit mihi? vivere malo
Nunc equidem populum, quam clade perire nefanda.
Ut tamen haec aliquo condigno munere nobis
Damna rependantur, curetis oportet Achivi,
Et mihi pro rapta Chryseide dona paretis
Digna satis: ne cum reliqui sua praemia servent,
Solus ego impensae caream virtutis honore.
Huic animo pedibusque valens respondit Achilles:
      Maxime, sed quo nec sit avarior alter, Atrida,
Achilles
Quae tibi magnanimi reddant nunc praemia Graii? Agamemnoni.
Quandoquidem nihil est in publica nostra redactum
Scrinia, et eversis quamcunque ex urbibus olim
Cepimus, in populum divisa est praeda. nec aequum est,
,,
Quae sibi quisque tulit sudati iusta laboris ,,
Praemia, sub sortem revocare, et munere quenquam ,,
Virtutis fraudare suae, fructuque laborum. ,,
Sed gratam nunc ipse deo dimitte puellam,



[7=A4r]

Terque quaterque tibi nos restituemus Achivi,
Virgine si qua tibi decedere credis adempta,
Annuat ipse modo superum pater urbe potiri
Qua cupimus, sacraeque evertere moenia Troiae.
Hunc ita rex contra est verbis ingressus Atrides:
      Mene, deo forma similis fortissime Achilles,
Agamemnon
Posse latere putas, quas nectis fraudibus arteis? Achilli.
Nec ratione mihi quaquam persuaseris ista,
Quod cupis, ut tua sint tecum iucunda laborum
Praemia, non habeam quibus ipse oblecter honores.
Reddere nunc suades Chryseida: nil moror autem,
Quo minus illa patri redeat. quod si nec Achivi
Constituant animis quae praemia digna rependant,
Pro mihi surrepta Chryseide, nitar ab ipsis
Eripere invitis: seu tu, seu maximus Aiax,
Sive Ithacus fuerit, quem sors mihi destinet, illum
Deliciarum aliqua spoliatum parte relinquam.
Quicquid erit, post viderimus. Nunc ergo paretur
Navis, in aequoreo cursum factura profundo,
In quam remigio instructam ponantur ad aras
Mactandi de more boves, atque ipsa nitentes
Chryseis formosa genas reddenda parenti.
Omnibus his aliquis rebus dux praesit agendis,
Aut Aiax, aut Idomeneus, aut divus Ulysses,
Aut tu cunctorum lingua audacissime Graium,
Pestiferi nobis qui placet Apollinis iram.
Ad quem torva tuens, pedibus celer, orsus Achilles:
      Heu (inquit) scelerate, omnemque exute pudorem,
Achilles
Et lucris inhians: et quis tua possit Achivum Agamemnoni
Iussa pati placidis animis? quis ferre superbum conviciatur.
Imperium? seu sit ratio exploranda viarum,
Sive manu dubium pugnante lacessere martem.
Namque nec ulla fuit Troiam mihi causa petendi,



[8=A4v]

Nec saevo Iliacos evertere marte penates,
Cum mihi nulla mali dederint incommoda Troes,
Non armenta boum tulerint, non agmen equorum,
Arva nec herbosae populati pinguia Phthiae
Eruerint segetes, quando spaciis immensis
Distat, et intersunt resonantis plurima ponti
Aequora, et umbrosi Phthiamque et Pergama montes.
Sed tua, flagitiose vir, abiectique pudoris,
Et spectata tui nos gratia fratris adegit,
Ut vos huc sequeremur, honorem denique vestrum
His adserturi manibus, sub moenibus altis
Dardanidum. sed nulla tibi (canis improbe) cura est
De nobis, quos nec merito veneraris honore:
Nempe et adempturum qui te mihi dona mineris
Tradita, quae multis mihi parta laboribus, ipsi
Argolici tribuere duces: quasi plurima quisquam
Nesciat evenisse tibi, et pulcherrima dona,
Plenam aliquam populo quoties evertimus urbem
Troiugenum Danai. sed enim pars maxima belli
Huius opus dextrae, manuum labor ille mearum est,
Maxima praeda tua est, semper tua plurima sors est.
Acria quinetiam defessus bella gerendo,
Qualiacunque mihi eveniunt, aequique bonique
Consulo, saepe licet non maxima munera dentur.
Nunc quia contemptus tibi sum, stat certa voluntas
In mare quamprimum totam deducere classem,
Et patriam potius Phthiam cum laude reverti,
Quam tibi apud Troiam tam segnia bella gerenti
Impendisse operam, unde nihil sperare relictum
Sit mihi vel famae, vel opum, sed honoris adempti
Plurimaque incertae subeunda pericula vitae.
Hunc ita rex contra verbis invectus Atrides:
      Quando (inquit) tua sic suadet tibi certa voluntas,
Agamemnon
Achilli.



[9=A5r]

Actutum, licet, hinc abeas: fuge, nil moror. haud te
Orabo ut maneas me propter. ut ipse recedas,
Non deerunt alii qui me venerentur, et ipsum
Non fugiant, sed praecipue consultor honorum
Iuppiter. ipse quidem mihi es invisissimus omni
De numero regum, quem nil nisi iurgia semper,
Saevaque bella iuvant. quod si fortissimus omnes
,,
Inter es, hoc superi dederunt, non tu, tibi Achille. ,,
Quare hinc in patriam tota cum classe profectus,
Myrmidonas rege deinde tuos, et fortia in ipsos
Imperia exerce. nec enim te aut ipse morabor,
Aut metuam iratum. sed et haec tibi facta minatus
Praedicam, ut mihi nunc aufert Chryseida Phoebus
(Quam navi impositam patri mox inde remittam)
Sic tibi formosam eripiam Bryseida, nuper
Quae tibi sorte data est. hanc, te nolente, puellam
In mea deducam tentoria: ut hinc tibi constet,
Quanto nostra tuo sit marte potentia maior,
Et metuant alii posthac me incessere dictis
Talibus, et sese nostris opponere votis.
      Dixit. at Aeacidae circum praecordia sanguis
Achilles irascitur
Atra bile tumens, magnos in corde dolores Agamemnoni.
Excitat irato: dumque alta mente volutat
Quid faciat, num districto (quem forte gerebat
Ad latus haerentem) feriat mucrone tyrannum,
Et merita insiliens Agamemnona morte trucidet,
An potius rabidae moderetur et imperet irae:
Quae dum mente agitat, dubioque in pectore versat,
Iam nitida magnum vagina eduxerat ensem.
Ecce sed aerias coelo delapsa per auras
Pallas adest, tales quam brachia candida Iuno
Miserat arcturam turbas, quia scilicet ambos
Fovit amore pari: tunc astitit ergo furenti



[10=A5v]

A tergo iuveni, et dextram flavente capillo
Pallas iratum
Implicuit, traxitque retro, non visa, nec ulli Achillem a caede
Nota, nisi Aeacidae. qui mox stupefacta reflectit Agamemnonis
Lumina contactu, mox visa agnovit amicum cohibet.
Numen, et horribiles oculos, flammaque micantes.
Ergo his alloquitur: Quis te Iove nata, deorum
Achilles Palladi.
Egit, ut haec peteres lachrymosae littora Troiae?
Nunquid ut aspiceres quae nos iniuria acerba
Vexet, ab Atrida iussis illata superbis?
Verum ego vaticinor, nec me praesagia fallunt,
Hunc aliquando sui perdet vesania fastus.
Coerulea huic oculos respondit talia Pallas:
      Compressura tui vesanos pectoris aestus
Pallas Achilli.
Coelitus adveni, me brachia candida Iuno
Misit, ab amborum pariter quod amore movetur.
Verum age siste animos, finemque impone furori,
Verborumque tuae stent intra iurgia rixae.
Tempus erit, nec abest procul hoc, cum talia demens
Si queat Atrides probrosa rependere facta,
Muneribus cupiet triplo potioribus olim,
Quae tibi ut accipias ultro delata rogabit.
Tu cohibe irati furiosos pectoris aestus,
Nec tibi propitiis nobis parere recusa.
Sic dea: sic pedibus velox respondit Achilles:
      Vestra quidem, Divae, mihi iussa capessere fas est,
Achilles Palladi, hoc
Nunc quoque, cum nimia mihi mens exaestuat ira: est, rationi obsequitur.
Hoc etenim praestat mortalibus utile munus. ,,
Nam qui sancta pie veneratur numina divum, ,,
Praecipue exaudire solent hunc numina divum. ,,
Dixit: et argento caelata manubria, dextra
Corripiens, magnum vagina condidit ensem.
At dea magnanimo postquam persuasit Achilli,
Avolat, et terras linquens conscendit Olympum,



[11=A6r]

Templaque sancta deum subit, et Iovis aegide clari.
Nec minus in furias iterum exardescit Achilles,
Acribus aggressus repetitum Agamemnona dictis:
      Ebrie, victe mero, vultu distorte canino,
Achilles
Qui trepidum pavidi cor habes timidissime cervi, Agamemnoni.
Qui nunquam armatas legiones ducere in hostem,
Nec cum principibus loca convenientia Graium
Insidiis capere, et pervertere fraude laborem
Sustinuisti animo. certe et sapis, illud agendo,
Quod tibi tutius esse putas: ad castra sedere,
Praemia contrahere, atque ad nos spectantibus uti,
Si quis Achivorum tibi contradicere verbis
Audeat, o populi rex devastator Achivi.
Quod si non etiam faciendis rebus inertes
Imperio regeres, ignominiosa profecto
Iamdudum tua fecisset petulantia finem.
Praemoneo tamen, ac ne spernas forte monentem,
Iure ratum facio iurando, hoc esse futurum,
Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat)
Virgilianum.
Nunquam fronde levi fundet virgulta, nec umbras,
Cum semel in sylvis ima de stirpe recisum
Matre caret, posuitque comas, et brachia ferro
Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
Inclusit, manibus proceres nunc illud Achivi
Gestant, qui Iovis acceptas sub numine leges
Iuraque constituunt, aeternaque foedera firmant:
Sic ego non olim precibus preciove movebor,
Ut cupiam miseros armis defendere Graios,
Quos homicida manus premet Hectoris, ultima victis
Fata ferens, et caede ferox affliget acerba.
Tunc tua mordaces laniabunt pectora curae,
Quod velut ignavos tibi duxeris inter habendum
Esse virum, qui longe alios excellat Achivos.



[12=A6v]

Sic ait: et clavis fixum fulgentibus auro
Incutiens prona sceptrum tellure, resedit.
Atque hic ex alia cum parte pararet Atrides
Insanire animo, surgens Neleius heros
Nestor, et ore gravis, Pyliae dux gentis, et annis:
Nestoris aetas
Cuius dulciloquo mellitus ab ore fluebat et eloquentia.
Sermonis lepor, et linguae divina suavis
Gratia: praeteriti qui iam duo vixerat aevi
Saecula, quae claudant humanam singula vitam,
Qui cum floruerat multis iam lumine cassis:
Tertia namque Pyli senior tunc regna tenebat:
Is nunc haec placido de pectore dicta profudit:
      Hei mihi qui fletus, quis moeror Acheida terram
Nestor
Afficiet, quam res Priamo feret ista suavem Agamemnoni
Laetitiam, Priamoque satis: quam Troes, et omnis et Achilli.
Troia gaudebit tellus, animosque superbos
Efferet hostiles, ubi vos decernere pugna
Verborum audierint, studiisque ardere nefandis
Irarum atque odii, qui cunctis rebus Achivis
Praestatis, seu consilio, seu bella gerendo
Rem iuvisse opus est. Nunc ergo aetate minores
Ambo seni parete, meam nec spernite vocem.
Namque ego saepe viris vobis melioribus olim
Assuevi, gratusque fui, quos prisca tulerunt
Saecula, quorum ego nec similes vidisse recordor,
Nec puto visurum, quales (illa inclyta rebus
Nomina) Pirithoum, regnatoremque Dryanta,
Coeneaque, Hexadiumque, ac immanem Polyphemum.
Atque hi cum reliquis virtute ac robore multo
Decorum
Praestarent, quoscunque homines tunc maxima tellus ab aetate.
Produxit, tum praestantes victricibus armis
Aggressi domuere, et in altis montibus ortos
Centauros tota victos cum stirpe tulerunt:



[13=A7r]

His ego me ipse Pylo veniens, et Acheide terra,
Adiunxi comitem, patria procul urbe relicta,
(Nam socium petiere suis me rebus adesse)
Cum quibus ipse armis communibus acria gessi
Praelia, tam fortes contra, quam nemo virorum
Audeat his annis contra consistere bello.
His ego consilio dubiis in rebus adesse,
Atque illi nostros monitus audire solebant.
Vos quoque nunc parete meis, et credite dictis.
Utilis haec etenim ratio est, et utrunque iuvabit.
Tuque prior, tu parce tuis confisus Atrida
Consilium
Viribus, huic teneram vi praeripuisse puellam: Nestoris
Sed sine muneribus meritis, et honoribus uti, sapientissimum.
Praemia militiae quae Graii prima dederunt.
Tu quoque Pelida, ne perge lacessere regem,
Et contra certare probrosis desine verbis.
Nam neque sceptrigero vulgaris gloria regi
,,
Ab Iove donata est, neque contemnenda potestas. ,,
Quod si matre dea satus ipse, et robore vasti
Corporis excellis: tamen hic, quod pluribus unus
Imperat, est potior. Sed tu nunc maxime Atrida,
Tu prior irati cohibens rege pectoris aestus:
Ipse ego Pelidae precibus placare furorem
Conabor. namque hic saevi per tempora belli
Ut vallum reliquos solus defendit Achivos.
Quem contra ingressus, sic est affatus Atrides:
      Sic se res habet ista senex, ut dicis, et isthaec
Agamemnon
Omnia vera mones: sed quis ferat ista superbi Nestori.
Facta hominis? qui cuncta suo se vertere nutu
Posse putat, qui se dominari hic omnibus aequum
Censet, et imperii sibi ius usurpat in omnes.
Non tamen haec illi succedent vota, nec ipsi
Quanquam dii dederint fortissima pectora bello,



[14=A7v]

Quos vult cunque malis dictis impune lacesset.
At verba excipiens ex ore loquentis Achilles,
      Tum vir ego (inquit) iners vocer, atque ignavus, et excors,
Achilles
Si tua non toto stolidissima iussa recusem Agamemnoni.
Pectore. namque aliis dominum te ferre licebit,
Non mihi: qui posthac teque, et tua frivola spernam
Imperia. ergo memor mea pectore dicta reconde:
Non ego pro rapta mihi virgine bella movebo,
Aut in te gravibus depugnaturus in armis,
Aut in quenquam alium: quoniam quae munera nobis
Eripitis, vos una omnes mihi mente dedistis.
De reliquis, quodcunque est rerum in classe mearum,
Me nihil invito tuleris. sin posse putabis,
Experiare tuas vires licet, ut mea (Graiis
Testibus) hasta tuo mox oblita sanguine manet.
      Talibus inter se dictis alterna ferebant
Dissolvitur concilium
Iurgia, cum coetu consurrexere soluto Graecorum.
Argivi proceres: tentoria deinde relicta,
Et celsas repetunt naves, Peleius heros
Patroclo et sociis aliis comitatus abivit,
Atrides celerem deduxit in alta biremem,
Bis deno instructam delecto remige, sacras
Reducitur Chryseis
Imponens pecudes simul, et Chryseida malis ad patrem.
Formosam nitidis. tum navi rector Ulysses
Additus, irato qui ferret munera Phoebo.
Iamque ratem propero cursu vada salsa secantem,
Prospiciens rex Atrides, lustrare iubebat
Castra simul, populumque omnem: tum iussa capessunt,
Haud mora, fundentes vasto libamina ponto
Plurima, et irati placabant numina Phoebi,
Mactantes teneras per littora curva capellas,
Eximiosque boves, quorum de carnibus ustis
Aetherias nidor se sustulit ater in auras.



[15=A8r]

      Talia dum castris, et Graia per agmina fiunt,
Haudquaquam irarum oblitus, saevique furoris
Atrides, animoque minans, et iniquus Achilli,
Talthybium vocat, Eurybatemque: hos ipse ministros,
Praeconesque habuit fidos: his talia mandat:
      Ite citis pedibus, tentoria quaerite Achillis,
Agamemnon
Et vestris manibus captam huc mihi sistite, pulchra Talthybio et
Formosam facie Bryseida. forsitan autem Eurybati
Tradere noluerit: tamen hanc abducere certum est, praeconibus.
Vel tota comitante manu, mihi, pubis Achivae.
      Postquam haec dura dedit verbis mandata superbis,
Ibant inviti iuvenes, et ad aequoris undas
Carpebant steriles pedibus per littus arenas:
Donec Myrmidonum tentoria celsa videntes,
Ante rates proprias ipsum invenere sedentem:
Quos procul aspiciens, animo est turbatus Achilles.
Illi autem trepidi stabant, heroa verentes
Magnanimum, nullis ausi compellere verbis.
Quos cernens timidos, sic est affatus Achilles:
      Salvete o superum legati, hominumque ministri
Achilles benigne
Praecones, huc ite citi, neque vos ego facti praecones
Ullius arguero, neque criminis esse nocentes, alloquitur.
Verum ipsum potius scelerato Agamemnona facto,
Qui vos ereptum nobis Bryseida misit.
Quare age divorum soboles Patrocle, puellam
Huc propere eductam divorum trade ministris,
Ducere quo libeat: quos nunc ego testor, et ipsos
Ante deos, atque ante homines, atque ante tyrannum
Crudelem, si forsan (ut est) aliquando futurum est,
Ut dirum fortuna aliis mutata laborem
Adferat, afflictaeque meum res denique poscant
Auxilium, cupiantque opera consistere nostra.
Huius enim tam lentus habet praecordia torpor,



[16=A8v]

Ut neque respiciat quae praeteriere, nec inde
Prospiciat ventura, quibus rationibus obstet,
Ne miseri Phrygio marte absumantur Achivi.
      Sic ait. at caro parens Patroclus amico,
Bryseis ad Agam.
Eduxit thalamo pulchram Bryseida, et ipsis perducitur.
Tradidit. illa sequens lento vestigia passu
Intulit, ad naves donec pervenit Achaeas.
At procul a sociis lachrymans consedit Achilles,
Prospiciens nigri canentes aequoris undas:
Effundensque preces, atque in mare brachia tendens,
Aequoream tali est affatus voce parentem:
      Mater, quandoquidem tali me sidere nasci
Achilles ad
Contigit, ac tali fato prodire sub auras, matrem oratio.
Quippe tuo genitum de sanguine, ut utilis aevi
Summa brevis foret ista mihi, primoque resectus
Flore iuventutis caderem, mihi Iuppiter illum
Quem breve ver aevi raperet, cumularet honorem
Laudibus eximiis saltem, famaque perhenni,
Nunc ne parva quidem decoris monumenta reliquit
Ille mihi, et quod erat virtutis munus ademit
Maximus Atrides, Danaum princeps Agamemnon,
Qui nunc ipse mei fruitur mercede laboris.
Sic ait, illachrymans. quem caerula mater ab imo
Audiit immensi fundo maris, atria servans
Aequorei senis, et subito canentia ponti
Marmora deseruit, nebulae levis instar obortae,
Et prope consedit lachrymantem plurima natum,
Apprendensque manu, blanda sic voce rogabat:
      Quis te luctus habet, fili carissime? quid fles?
Thetis e mari
Quis cruciat tua corda dolor? dic nate parenti, egressa Achillem
Dic age, neu celes, quod scis, ut uterque sciamus. alloquitur.
      Tum graviter gemitus imo de pectore ducens,
Sic matri pedibus velox respondit Achilles:



[17=B1r]

      Nosti equidem genitrix, nec te mea cura fefellit,
Achilles Thetidi.
Cur tibi nota prius repetam, verbisque renarrem.
      Diruimus Theben urbem sacram Eetionis,
Et multam excisa praedam deveximus urbe,
Inter se Danai quam divisere, ferentes
Partem quisque suam: quas inter maxima regi
Contigit Atridae. namque huic Chryseida pulchram
Cesserunt proceres: Chryses pater inde puellae,
Et Phoebi in longum mittentis tela sacerdos,
Venit ad Argolicas naves, natamque reposcens,
Et preciosa ferens redimendae dona puellae,
Ornamenta dei vittas, sacrasque coronas,
Aurea sceptra manu retinens, orabat Achivos,
Praecipue geminos Atrei de sanguine fratres,
Ut quos imperii penes esset summa potestas.
Hic alii proceres omnes, et pubis Achivae
Agmina succlamant, senis accipienda videri
Munera, reddendam misero sua vota parenti
Filiolam: sed non Agamemnonis ista voluntas:
Qui nec iura patris, nec maxima munera quicquam
Supplicis erubuit: sed iniqua percitus ira,
Ultro etiam insontem dictis incessit amaris.
Ille abit. at spretum, seque et sua sacra dolentem,
Fundentemque preces, non aversatus Apollo
(Ut quem praecipue sacrum sibi semper amarit)
Noxia in immeritos coniecit spicula Graios,
Pestiferam immittens tabem, quae funera totis
Strata catervatim castris, passimque cadebant.
Hic ego, cum caneret vates oracula Phoebi,
Vulgaretque dei mentem, placare iubebam
Numinis irati iusta ratione furorem.
Tum subito Atrides furibunda percitus ira
Exarsit, mihi dura ferox et multa minatus.



[18=B1v]

Nunc illam referunt celeri rate gentis Achivae
Lecta manus procerum, dilectam ab Apolline Chrysam,
Donaque deportant placandae numinis irae.
At mihi praecones nostra ad tentoria missi,
Abduxere meam Bryseida, quam mihi dono
Argivi dederant, ceu praemia iusta laborum.
Quare age contempti (si quid potes) adsere nati
Diva decus, summique domos pete mater Olympi,
Et precibus venerare Iovem, quem fortiter olim
Tu quoque iuvisti verbis, factisque benignis.
Saepe quidem, cum parvus adhuc genitoris in aula
Versarer (memini) verbis iactare solebas,
Te grande exitium divis ex omnibus unam
Avertisse Iovi, quando illi dura pararunt
Vincula, et indignos nexus, Saturnia Iuno,
Neptunusque solum quatiens, atque innuba Pallas,
Coelestesque alii, tum te venisse ferentem
Fabulam inserit
Auxilium cum Centimano, quem dii Briarea, de Briareo.
Aegaeona vocant homines: qui robore multo
Vique potens patria, postquam ascendisset Olympum,
Iunxissetque Iovi sese, tum denique divos
Perculsos fugisse metu. Si temporis illum
Illius admoneas, atque amplexata tremendi
Ad genua assideas, forte exoraris, ut armis
Dardanidum ferat auxilium, victosque sub altis
Navibus, et toto consternat littore circum
Inclusos Danaos, ut in omnes poena redundet
Regis, et ipse suo cognoscat nostra periclo
Damna, nec illius sit inulta iniuria facto,
Qua ferus affecit Danaum me ductor Atrides,
Ausus honore dato spoliare, et spernere cunctis
Praestantem virtute aliis et robore Graiis.
Talia dicentem, iamdudum moesta tuetur



[19=B2r]

In lachrymas resoluta Thetis, dehinc talia fatur:
      Hei mihi, cur adeo charissime nate maligno
Thetis Achilli.
Sidere te genui? cur te tam fata tulerunt
Impia nascentem? cui parca brevissima vitae
Tempora cum dederit, data tempora laeta fuissent,
Atque ea non lachrymis, non tristibus obruta curis,
Sors tua venisset melior: nunc proxima fati
Hora manet, nunc te erumnae curaeque fatigant
Plus aliis, et in haec ego te mala nate creatum
Progenui, patriis in sedibus omine laevo.
Nunc tamen has deferre Iovi tua verba querelas,
Fulmine gaudenti, et nubes transire nivosas
Est animus, tu tuta legens has ocia circum
Exerce interea naves, iratus Achivis,
Et sine bella gerant, sine te quae bella gerentur.
Aethiopum populos siquidem, terrasque calentes
Iuppiter cum diis
Iuppiter hesternus petiit, secumque frequentes ad Aethiopas
Coelicolas alios duxit, convivia laetis epulaturus se
Mentibus acturos: qui cum bis sexta relicto confert.
Duxerit Oceano croceos aurora iugales,
Ipse revertetur. tunc aerea tecta domorum
Ipsius accedens, genibus complexa precabor,
Non diffisa preces habituras pondera nostras.
Haec postquam est conquesta, abiit, natumque reliquit,
Volventem irato magnum sub corde dolorem,
Ob sibi formosae raptos Bryseidos ignes.
      Iamque Argiva ratis sacrae Phoebeia Chrysae
Navigatio in
Littora contigerat, portumque tenebat Ulysses, Chrysam insulam.
Debita sacra ferens placandae numinis irae,
Extemplo antennis iuvenes detracta revulsis
Vela legunt, collectaque celsa in nave reponunt:
Tum summo ingentem demissum vertice malum
Funibus inclinant, propriisque in sedibus aptant:



[20=B2v]

Mox remis subigunt portus in claustra biremem,
Ancora de prora iacitur, tum linea puppis
Vincula littoribus religant, ac protinus ipsi
Aequoris in siccas cuncti egrediuntur arenas,
Sacra sagittifero ducentes munera Phoebo.
Ipsa quoque egreditur puppi Chryseis ab alta
Navis pontigradae: quam conciliator Ulysses
Postquam Phoebicolam templi deduxit ad aram,
Tradidit in manibus patriis, ac talia fatur:
      Missus ab Argivum ductore Agamemnone gentis,
Ulysses Chrysae
O Chrysa, huc venio, caram tibi reddere natam, sacerdoti.
Et Phoebo pecudes centum mactare sacratas
Iussus, ut oblato placatus munere solvat
Luctificam pestem, qua nunc afflixit Achivos.
      Sic ait, et manibus captam Chryseida patri
Reddidit. ille dato laetus gaudebat: at illi
Munera solvebant centumtaurilia Phoebo,
Centumtaurilia,
Circum magnificis instructam cultibus aram. hoc verbo [Greek:]
Tum postquam lavere manus, et more sacrorum hekatombên [roman:]
Farrea spargentes, multo sale liba tulerunt, exprimere voluit.
      Tum Chryses pater extentis ad sidera palmis,
Phoebe (ait) arcipotens, qui Chrysae moenibus altae,
Chryses Apollinem
Qui sacrae Cillae, et Tenedo dominaris aquosae, orat, ut Graecis
Nunc iterum precor exaudi me Phoebe precantem, parcat.
Ut prius audisti, contemptaque es ultus honoris
Iura tui, immittens Graium tua spicula castris,
Nunc quoque da cupido, precibusque hoc annue nostris,
Et fer ab Argivis dirae contagia pestis.
      Talibus orantem vatem exaudivit Apollo.
Perfectis precibus cum salsa fruge litassent,
Protractas iugulant pecudes, et tergora costis
Sacrificium.
Diripiunt, femorumque toros et crura recidunt,
In partesque secant geminas. tum pinguia nidor



[21=B3r]

Viscera nube tegit densa, tum segmina carnium
Ipse focis multo crepitantibus admovet igni
Cruda senex, et vina super nigrantia fundit.
[Greek:] aithopa oinon.
Quem verubus quinis iuvenes onerata tenentes
Brachia circumstant. at postquam tosta fuerunt
Prima satis, cupido depascunt viscera morsu:
Quod superest, in frusta secant, verubusque rotundis
Infigunt, assantque rotantes ferrea crebris
Pila voluminibus. Iamque omnibus ordine summo
Perfectis, mensas dapibus praestantibus augent,
Laeta frequentantes convivia partibus aequis. Convivium.
Postquam exempta fames dapibus, sitis arida vino,
Crateras pueri statuunt, et vina coronant,
Omnibus in morem libantes, pocula circum
Plena ministerio non deficiente ferebant.
Talia tum celebrans convivia Dorica pubes,
Tota luce deo laetum paeana canebant,
Sancta salutiferi placantes numina Phoebi
Carminibus: quibus auditis, illi intima mira
Gaudia pertentant tacitum dulcedine pectus.
Postquam autem occiduas Sol ibat pronus in undas,
Solis occidentis
Et nox atra polum magna subduxerat umbra, [Greek:] periphrasis.
Grata soporiferi carpebant munera somni,
Veliferas iuxta prostrati in littore naves.
Iamque diem referens miseris mortalibus almum
Aurora, in roseis fulgebat lutea bigis, Solis ortus.
Navibus incipiunt latum remeare per aequor
Virgilianum.
Argolici iuvenes, et ad agmina nota reverti,
His melior faciles ventos aspirat Apollo.
Tum malum statuunt, et candida carbasa pandunt.
Navigationis
Haec ventis inflata tument, ferit unda carinam, descriptio.
Et tumidi circum pulsant latera humida fluctus:
Ictibus acta sonat crebris vada caerula sulcans



[22=B3v]

Puppis, et ad portum tandem est delata petitum,
Obsessum Danais. quo postquam venit, ab udo
Aequore subducunt in siccam littoris oram:
Inde alta statuunt, subiecto robore arena
Vastarum trabium: posthaec sua quisque petentes,
In diversa abeunt, seu diversoria nota,
Seu loca subductae stantisque in littore classis.
      Interea naves properas Peleius heros
Achilles solus
Ante sedens, nihil irarum curaeve remisit se affligit.
Ex animo, nec se reliquorum saevus Achivum
Coetibus inseruit, nec circumstantibus armis,
Pectora sed gravibus contabuit anxia curis,
Tristia bella avidus gemitusque audire cadentum.
Iamque exorta diem bis sexta aurora vehebat,
Cum Iove coelicolae clari super aurea coeli
Redit ab Aethiopibus
Tecta revertuntur. Sed enim Thetis inclyta nati Iuppiter cum diis.
Nondum oblita sui, atque animo mandata revolvens,
Emergensque vagis patriae de fluctibus undae,
Matutina petens magnum conscendit Olympum:
Forte Iovem summa lucentis in arce sedentem
Aetheris offendit, nullo assistente deorum,
Procubuitque thoro genua amplexata sinistra
Ipsius, at mentum dextra: sic inde precata est:
      Summe parens, rectorque deum Saturnie, si quid
Thetidis ad
Unquam promerui de te bene, sola tot inter Iovem oratio.
Magnos coelicolas, sive est ea gratia verbis,
Seu factis impensa, meis pater annue votis,
Atque haec gratificare mihi quae pauca precabor
Pro nato genitrix, huic praemia laudis ademptae
Redde suae, et rapto solatia confer honori:
Cui cum contigerit spacium breve labilis aevi,
Nunc etiam indignis Agamemnon rector Achivum
Dedecorat factis, rapiens quae praemia victor



[23=B4r]

Virtutis tulerat. tu fac rex maxime divum,
Ne scelus hoc impune ferat. sed eatenus auctas
Instaura Phrygibus ventura in praelia vires
Quatenus agnoscant Danai peccasse tyrannum,
Atque meo tandem nato sua praemia reddant
Rursus, et ereptos referant cum foenore honores.
      Haec Thetis. at genitor, qui nubes cogit in arctum,
Nil contra effatur, pressoque obmutuit ore
Immotus. magis hoc Thetis hunc amplexa, fatigansque,
Et genua et mentum tenet, ut prius: atque ita fatur.
Omnino aut promitte, aut abnue quaeso roganti,
Quod petitur. quid enim metuas? nam scisse iuvabit,
Num tibi me fuerit contemptior ulla dearum.
Huic pater ex imo suspiria pectore ducens,
      O tua vota (inquit) quantum paritura laborem
Iuppiter Thetidi.
Sunt mihi: namque odiis gravibus Iunonis iniquae
Obiiciunt, quae me dictis lacerabit acerbis.
Nam superi quoties coetu convenimus uno,
Illa mihi opprobriis infesta, lacessere gaudet
Nostra opera, et validas Troianis addere vires
Clamat, et illorum successibus arma fovere.
Nunc tamen hinc ipsa fac ut ignorante recedas,
Vota mihi curae tua erunt: namque omnia cursu
Quo petis efficiam, ne non et credere possis,
Firmabo aeterno promissa fidelia nutu.
Hoc etenim signo diis immortalibus extat
Praecipuo mea certa fides, mea nota voluntas.
Non etenim ulterius cuiquam est revocabile fatum,
Terrificae simul annuero de vertice frontis.
Haec sub dicta superciliis pater annuit atris,
Ambrosiosque immortali de vertice crines
Macrob.
Fudit, et ingentem nutu tremefecit Olympum.
His ita perfectis, ambo diversa petentes,



[24=B4v]

In mare caeruleum Thetis insilit. ille nitentis
Aurea tecta subit coeli: subeunte deorum
Tecta deo, surgunt omnes de sedibus altis
Dii reliqui Iovi
Coelicolae, ceduntque patri, neque sustinet ullus assurgunt.
In solio mansisse suo, sed protinus omnes
Stabant e regione Iovis: tandem ipse resedit,
Celsior aeditiore throno. nec facta marinae
Iunonem latuere deae: namque ipsa notarat,
Ut Thetis alba pedes, senis inclyta filia Nerei,
Venerit amplexata Iovem, supplexque rogarit.
Ergo haec zelotypo de pectore dicta profudit:
      Quae nunc, plene dolis, tecum congressa dearum
Iuno Iovi.
Secretas habuit voces? cur me sine semper
Tales conventus, et conciliabula captas
Talia? cur adeo secretis pectore toto
Consiliis gaudes? neque me sinis esse tuarum
Participem rerum, aut inter conventibus esse?
      Huic ita respondit divumque hominumque creator:
Iuppiter Iunoni.
Ne Iuno, ne spera omnes cognoscere nostri
Pectoris arcanos motus te posse: profecto
Ardua res haec est, etiam tibi. quae licet uxor
Sis mea, scire tamen tibi non licet omnia: verum
Quae licet et fas est, ea nemo hominumve deumve
Te prior agnoscet. quare quaecunque deorum
Nulli ego credidero, ne tu quoque nosse labores.
      Grandibus huic oculis Iuno formosa profatur:
Iuno Iovi.
Iuppiter o divum saevissime, qualia tandem
Verba mihi loqueris? quando unquam pectoris antehac
Consilia ulla tui credi mihi stulta petivi?
Quin potius placido tua pectore coepta probavi.
Nunc mea sollicitant immensae pectora curae,
Ne quae matutina hodie te amplexa tenebat
Alba pedes Thetis, aequorei senis inclyta Nerei



[25=B5r]

Filia, praeripiat mentem tibi. nam, nisi fallor,
Sollicitae promittis opem, qua caede cruenta
Argivum, Atridae scelus ulciscaris, et ipsa
Rursus honoratum videat pia mater Achillem.
Huic ita respondit genitor, qui nubila cogit:
      Sicne scelesta iterum reputando nostra requires
Iuppiter Iunoni.
Consilia, ut solita es, nec suspicione carebis
Coniectans alia ex aliis, nec forsitan unquam
Te potero latuisse: sed haec te vana profecto
Cura agitat, siquidem nil proficis artibus istis,
Sed potius tibi me irritas, acuisque furore.
Quod si res ita habet, quid tum tibi? Sic mihi cordi est:
Proinde sede, stultamque intra labra comprime vocem,
Neve meis unquam verbis parere recuses:
Ne si forte manus duro te verbere pulsem
Invictae, non ulla tibi succurrere possit
Vis aut cura deum, coelestia templa colentum.
      Dixit. at icta gravi pavidum formidine pectus
Extimuit Iuno, duris conterrita dictis.
Conticuitque sedens tandem, et tranquilla quievit.
At reliqui vario fremuerunt murmure divi,
Per Iovis aethereis innixam postibus aulam.
Quos inter faber ignipotens Vulcanus, et artis
Eximiae, placidis candentem brachia matrem
Alloquitur verbis: O non tolerabile factum,
Vulcanus Iunoni.
Pestiferumque malum, si vos humana morantur
Usque adeo, ut rixas movisse negotia possint
Vos inter, faciantque deis praesentibus ira
Desaevire truci, quae nobis inde voluptas
Ventura est? quae nos convivia laeta manebunt?
Semper enim rerum quae sunt deterrima vincunt.
,,
Quo magis o mater, quanquam sapis ipsa, monentem
Rectius audieris: ne patrem forte lacessas



[26=B5v]

Vocibus ingratis. sed quicquid amabile possis,
Illius exhibeas animo, ne te increpet ultro,
Et ne laeta novis turbet convivia rixis.
Nam quando ille deum pater est, et fulmina torquet,
Si volet, ex imis evellat sedibus orbem:
Usque adeo invictus, tam fortior omnibus ille est.
Levibus hunc igitur dictis, et pectore blando
Demulce, et nobis placatum redde merendo.
      Dixit: et assurgens, matri cratera rotundum
Vulcanus matri
Porrexit. simul adiecit: Precor optima mater, Iunoni poculum
Ter precor hunc mater non aegra mente laborem, porrigit.
Ne si te videam plagis, aut verbere duro
Affligi, nec adesse queam, nec ferre salutem
Cara tibi genitrix. nam stultum et grande periclum est,
,,
Irato se offerre Iovi. Nam tempore quodam ,,
Ipsius afflictae manibus tibi ferre parantem
Auxilium, pede correptum me saevus, ab alto
Deturbavit agens supremi vertice coeli:
Casus Vulcani
Praecipitans totum ipse diem per inane ferebar, de coelo in
Donec ad occiduas iam Sol descenderet undas. Lemnon.
Tum primum in media, collisus corpore, Lemno,
Deficiensque animo iacui, et vix aegra trahebam
Corporis ossa miser, mea tum confracta levarunt
Sinties, et cura foverunt membra fideli.
Sinties populi.
      Talia dicenti subrisit candida Iuno,
Subridensque manu accepit cratera rotundum,
A nato exhibitum, quem protinus ordine dextro
Diis aliis ordine
Circumfert, aliis coelestibus optima miscens propinat Vulcanus.
Nectara, pleno iterum cratere exhausta refundens.
Omnibus interea vehemens est risus obortus
Coelicolis, cum sic claudum libanda viderent
Vina ministrantem. sic illum denique totum
Exegere diem, donec sua lumina vesper
Occasus
solis.



[27=B6r]

Tolleret, et nitidum fugiens Sol conderet orbem,
Cithara in consessu
Laeta frequentantes convivia partibus aequis, deorum ludit Apollo,
Cum bonus auratam citharam pulsaret Apollo, Musae canunt.
Et laetae vicibus dulcissima carmina Musae
Aequatis canerent. quae postquam exacta fuerunt
Omnia, iamque diem Sol conderet aureus almum,
Tum rediere suas divorum quisque sub aedes,
Grata soporiferi spectantes munera somni.
Cuique suas etenim fecit faber inclytus aedes,
Vulcanus faber ille deum, pede claudus utroque.
Diis ita dilapsis, et sidere noctis oborto,
Omnibus optatam capturus et ipse quietem
Iuppiter omnipotens, qui rauca tonitrua torquet,
Conscendit placidi consueta cubilia lecti:
Cumque ipso cubitura, throni decus, aurea Iuno.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER SECUNDUS.

IAmque adeo placidam divique hominesque quietem
Carpebant alii, per noctem Iuppiter illam
Iuppiter pro
Haudquaquam in dulcem dimisit lumina somnum, Achille curis
Sed vigilans animo curas et pectore toto anxius.
Volvebat, quibus ipse modis et rebus Achillem
Rursus honoratum faceret, quo vindice dextra
Plurima ad Argivas cumularet funera naves.
Talia volventi, potior sententia visa est,
Mittere ad Atriden, portantem tristia Somnum.
Continuo ergo ipsum propero sermone vocatum
Alloquitur: Vade ad celeres Somne improbe naves
Iuppiter Somnum
Argivum, magnique petens tentoria Atridae alloquitur.
Intrato. tum deinde haec, qualia nunc tibi mando,
Talia verba refer: Crinitos sumere Achivos
Totis arma iube castris, nunc moenia Troiae




[28=B6v]

Evertes spaciosa. etenim non amplius ipsi
Discordant superi, namque omnes regia Iuno
In sua supplicibus traxit vota omnia verbis,
Nunc manet exitii miseros vis ultima Troas.
      Sic ait. at postquam percepit talia Somnus,
Devolat, et celeri naves pede venit ad altas
Somnus ad naves
Argivum, regemque adiens Agamemnona, totum Graecorum devolat.
Invenit placido resolutum membra sopori.
Ipsius ergo ducis capiti astitit, omnia forti
Nelidae similis, quem de senioribus unum
Praecipue Atrides coluit, tunc illius ergo
Assimilans vultum, placido haec deus edidit ore:
      Dormisne armipotens Atrei clarissime fili?
Somnus Agamemnoni.
Tota nocte virum regem dormire pudendum est, ,,
Cui populi, cuius commissa negocia curae ,,
Maxima sint. Sed tu mea nunc celer accipe dicta: ,,
Ab Iove demissus venio tibi nuncius. is te
Curat, et ex alto tandem est miseratus Olympo.
Quapropter Danaos pulchro te crine comantes
Cogere in arma iubet, totisque educere castris.
Nunc etenim evertes Priamaeae maxima Troiae
Moenia, non etenim discordant amplius ipsi
Inter se superi, coelestia tecta colentes:
In sua supplicibus quos omnes regia Iuno
Vota exoravit precibus. nunc ergo malorum
Ultima Troianis venit hora, supremaque clades:
Sed tu nunc memori mea pectore dicta reconde.
Haec fatus, deus in tenues evanuit auras.
      At Sopor Atriden linquens fugiebat, in omnes
Agamemnon secum
Versantem partes animum. nam visa resumens de somnio deliberat.
Somnia, promissum tempus venisse putabat,
Inclyta quo magnae caperentur moenia Troiae,
Demens. nondum etenim fuit haec Iovis alma voluntas:
[Greek:]
epiphônêma.




[29=B7r]

Sed Danais luctum et lachrymas, Phrygibusque ferebat,
Viribus armorum, et duri certamine martis.
      Postquam experrectus monitis coelestibus, altos
Dispulerat somnos, stabatque erectus ad auras,
Mollibus e filis textam, nuperque paratam
Induitur tunicam: tum magnum desuper aptans
Habitum
Imponit sagulum, pedibusque decentia nectit Agamemnonis
Vincula robustis. humeroque accommodat ensem describit.
Argento nitidum: dein sceptrum sumit avitum,
Quod nulla annorum serie corruperat aetas:
Quo sumpto, celer ad naves contendit Achivum,
Fortia praeduro fulgentum corpora ferro:
Iamque diem referens magnum ascendebat Olympum
Purpureas aurora manus rubicunda, Iovique
Ortus solis.
Nunciat, et reliquis lucem immortalibus almam.
Tum rex argutis praeconibus imperat, omnes
Argivos ad iussa vocent capienda comatos,
Illi ad concilium celeres venere vocati:
Nestoris ad naves, Pylia de gente profecti
Magnanimi sedere senes. quibus ille probatum
Consilium retegens, placida sic voce profatur:
      Audite o proceres, et discite mentibus aequis,
Quae loquar. hac noctu placidi sub tempore somni,
Visus adesse mihi deus est, bona somnia portans,
Nelidae similis vultus, vocemque coloremque,
Et dotes alias, et honesti corporis artus.
Astitit ille mihi supra caput, atque ita fatur:
      Num dormis animose, Atrei charissime fili?
Narrat somnium
Non decet integram noctem dormire regentem ,, suum Graecorum
Imperio populos, et agentem pectore curas. ,, principibus
Sed nunc quid veniam, celer accipe. Iuppiter alto Agamemnon.
Me tibi demisit coelo, qui teque tuasque
Respicit et curas miseratur. praecipit ergo




[30=B7v]

Pulchricomos armes Danaos, iubeasque parari
Instructas acies, totasque in bella cohortes:
Nunc etenim capies latissima moenia Troiae.
Mentibus haud etenim discordibus amplius ipsi
Contendunt superi, quos omnes regia Iuno
In sua supplicibus traxit vota omnia verbis,
Ab Iove nunc miseros clades manet ultima Troas.
Sed tu nunc memori mea pectore dicta reconde.
Sic fatus, deus in tenues evanuit auras:
Dulcia me placidi liquerunt munera somni.
Verum agite armati veniant iubeamus Achivi,
Protinus aggrediar verbis tentantibus ipsos,
Callidum
Classem aptent, atque arma parent, navesque iubebo, Agamemnonis
Protinus in patriam quibus hinc fugiamus, et istas consilium.
Linquamus terras. at vos prohibete volentes,
Quantum quisque potest, placidisque obsistite verbis,
Hinc aliis alii. sic dicens ille, resedit.
      Post hunc eloquio venerabilis ille, Pylique
Nestor arenosi dominus, surrexit, et infit:
      Ductores Danaum, qui rerum sceptra tenetis,
Nestor Graecis.
Si quis forte alius, quae nunc audistis, Achivum
Somnia vidisset, potuissent falsa videri.
Nunc quia qui vidit, regno vir praestat, et armis,
,,
Vera putanda reor. Sed nunc iubeamus, ut omnes ,,
Armentur propere, belloque parentur, Achivi.
Sic memorans, e concilio discessit. at illi
Omnibus extemplo quae dixerat ille probatis,
Adstantes eadem suadebant omnia Atridae,
Omnes sceptrigeri, Danaum vis maxima, reges.
      Iamque omnis populi per campos turba ruebat
Comparat apibus
Instar apum, denso pulchras examine petras Graecorum exercitum
Cum linquunt, glomerantque ingentes pluribus uvas
Agminibus, teneramque volant et florea libant




[31=B8r]

Rura per aestatem, sparsaeque simulque vagantes
Nunc hac nunc illac: sic totis agmina castris
Martia fervebant iuvenum, tentoriaque altis
Obsita littoribus late loca milite complent.
Cum subito castris fama est vulgata, volentes
Ire magis stimulans Iovis alti nuncia Fama.
Fama Iovis
Concita tum populi furit omnis turba, sub ipsis nuncia.
Ingemuit pedibus tellus: nam tota sedebat
Concio ferventis populi. tum voce canori
Praecones novies exclamavere, tumultum
Clamores simul immodicos sedare volentes.
Vix tamen his regum iussis Iove progenitorum
Parebant populi: sedabant ergo tumultum
Consessus, aeratarum clangore tubarum.
Prodiit hic astans Danaum moderator Atrides,
Sceptra tenens manibus, Vulcani opus ignipotentis:
Sceptrum
Vulcanus dedit ipse Iovi Saturnigenai, Agamemnonis.
Iuppiter alato bonus obtulit Argicidae,
Mercurius Pelopi per equestria frena potenti,
Tantalides quae deinde Pelops tibi contulit Atreu,
Liquerat haec Atreus opulento dona Thyestae,
Ferret ut, a magno capit haec Agamemno Thyeste,
Cui mare, cui terrae, totum pareret et Argos.
Hoc tunc innitens sceptro, haec est verba loquutus:
      Heroes Danai, praestantes marte feroci,
Agamemnon Graecos
Iuppiter infestus me nunc Saturnius urget callide tentat.
Fraude mala, damnoque gravi ferus afficit idem,
Qui mihi nuper erat melior, nostrisque favebat
Rebus, et excelsae muris evertere Troiae
Moenia promisit: nunc consulit arte sinistra,
Et iubet ut redeam patrium contemptus ad Argos,
Postquam perdidimus clarorum multa virorum
Milia, et assiduo bello est absumpta iuventus.




[32=B8v]

Sic visum superis, sic stat Iovis alma voluntas,
Moenia multa solo dudum qui stravit, et urbes,
Et populorum animos, et adhuc prosternet, et alto
Culmine deiiciet sublimia sceptra potentum.
Maxima namque Dei vis est, et summa potestas,
,,
Turpe erit hoc nostros olim meminisse nepotes,
Fama nocens seros si manserit ista sub annos,
Frustra sic populum tantum, et tot milia Graium
Tam gessisse viris lachrymosum et inutile bellum,
Nec Graio potuisse everti Pergama marte
Tam paucis, contra tam multa, tuentibus urbem
Milia praesertim. et certe si Troes, et ipsi
Iurati, sanctaque fide numeremur Achivi,
Quotque aderunt socio statuantur in ordine cives,
Et numero quot sint per singula nomina signent,
Nos vero in decadas nostras ornemur Achaei,
Dein iubeamus uti Troianus quilibet uni
Cuilibet e nostris decadi pincerna propinet,
Tum multae decades vinum fundente carebunt:
Tanto Troianos nobis numero esse minores
Auguror, Iliacae qui sunt in moenibus urbis.
Sed longas validis vibrantes viribus hastas
Auxilio venere viri, veniuntque frequentes
Urbibus e multis, qui nunc mea vota morantur,
Spesque meas fallunt, nec permisere volentem
Iamdudum magnae capere inclyta moenia Troiae.
Nunc abiere novem fatis volventibus anni,
Robora putrescunt ratium, navesque fathiscunt,
Solvuntur validi spartho pereunte rudentes.
Interea uxores nostrae tot euntibus annis
[Greek:] pathos.
Nos miserae expectant, parvique sub ubere nati.
Nobis parte labor manet imperfectus ab omni,
Quem propter patriis usque huc abscessimus oris.




[33=C1r]

Sed nunc consilium hoc omnes, haec dicta probantes,
Per vastum inscensis fugiamus navibus aequor,
Et dulces patriae tandem redeamus ad oras:
Quandoquidem magnae capere inclyta moenia Troiae
Non datur, et vacuas fugit spes omnis in auras.
      Sic fatus, tacuit. Tum concio tota repente
(Praeter qui rata consilii novere prioris)
Concussa est, saevitque animis ignobile vulgus:
Non secus ac tumidi spaciosa per aequora fluctus
Naturam et
Icario in pelago, quos aut celer Eurus ab alto inconstantiam
Concitat intorquens, aut nubibus humidus Auster: multitudinis aptissimis
Sicut ubi in segetem vehemens et flatibus asper comparationib.
Incubuit Zephyrus, tenuesque excussit aristas, describit.
Sic tota insani commota est concio vulgi.
      Tunc magno vacuas clamore impellere naves
Aggressi, fervente pedum movere tumultu
Parant abitum
Pulveream nubem. Iam pro se quisque iubebant Graeci.
Iungere deductas naves, et in aequoris udam
Planiciem trahere, et navalia nuda relinqui.
Aurea confusus feriebat sidera clamor,
[Greek:] huperbolê.
In patriam tota cupientum mente reverti.
Robora subiiciunt, et sustentacula magnis
Navibus, et per quas possint deducere ituras
Constravere vias, sulcanda per aequora, naves.
Iamque viros ratio revocandi nulla fuisset,
Si non his Iuno tentasset Pallada dictis:
      O invicta Iovis supremi filia Pallas,
Iuno Palladem
Ad patrios certe nunc per freta longa penates ad Graecos mittit.
Argolici remeare parant, sperata superbo
Vota relicturi Priamo, Phrygibusque Lacaenam
Tyndarida, huc cuius causa venere profecti,
Quam propter procul a patria, periere sub altis
Moenibus Iliadum, duri in certamine martis,




[34=C1v]

Tot proceres Danaum. Sed nunc age labere velox
Ad Graium populos aerata veste nitentes,
Et blandis persuade, quibus potes omnia, verbis
Unicuique viro, cohibens ne forsitan altum
In mare veliferas pergant deducere naves.
      Sic ait: assensit verum dea glauca loquutae:
Et mox inde abiens, medii petit ardua coeli,
Pallas ad
Unde repentino delata per aera lapsu, Graecorum
Ad pictas Danaum naves invenit Ulyssem, classem.
Diis similem, nigrae nec robora laxa carinae,
Nec tabulata suae reparantem pinea classi:
Sed stantem, et nimios volventem corde dolores.
Quem prope consistens, sic est affata Minerva:
      Care Iovi Laertiade patrator Ulysse
Pallas Ulyssi.
Multorum et magnorum operum, sic ibitis ergo,
Et patriae dulces repetetis navibus oras?
Vota relicturi Priamo sperata superbo,
Et Phrygibus, formosam Helenen. ob cuius amorem,
Tot procul a patria Danai cecidere sub altis
Moenibus Iliadum. Sed tu nunc vade, Pelasgum
Insere te populo: nec fit mora, neve quiescas,
Et placidis insiste viros inducere verbis,
In mare veliferas retrahant ne forte carinas.
      Sic ait. Ille deae vocemque et verba loquentis
Agnovit, moxque abiecit de corpore laenam,
Quam praeco Eurybates Ithacensis sustulit, illum
Forte sequens: celer inde gradum properabat Ulysses,
Obvius et magno veniens occurrit Atridae,
Eripuitque illi dextra quod forte gerebat
Ulysses sceptrum
Infractum longa maiorum ob origine sceptrum. Agamemnoni eripit.
Hoc tunc ille tenens, ad naves venit Achivum,
Corpora tectorum ferrata nitentibus armis:
Et quemcunque virum reliquis virtute priorem,




[35=C2r]

Aut regem populi celer invenisset Ulysses,
Hunc placidis adstans verbis sic ipse monebat:
      Optime, sic timidum te non decet esse, sed ipsum
Ulysses Graecorum
Te recipe, atque tuas in pectore collige vires, primoribus dissuadet
Atque alios firma populos. nec enim tibi constat, abitum.
Et nec adhuc nosti, quae sit sententia magni
Atridae, qualemque animum sub pectore verset.
Hac animos nunc attemptat ratione suorum,
Ut mox, si qua notet mala, puniat. ergo cavendum
(Nam neque consilii nota est ratio omnibus huius)
Ne qua furens animo mala forte inducat Achivis.
Magnus enim regis furor est, atque ira tremenda,
,,
Dilecti superis: quem Iuppiter altus honorat, ,,
Atque amat. Inde virum si quem de plebe videbat, ,,
Vociferans, retinensque manu Laertius heros,
Impulit, incutiens sceptrum, verbisque minatus:
      Stulte, quiesce modo, atque aliorum percipe dicta,
Gregarios verbis
Qui te consiliis sunt et virtute priores: castigat.
Tu vero imbellis, vecors, ignavus, ineptus,
Nec virtute vales, belloque es inutilis omni,
Consiliis nec pectus habes sapientibus aptum.
Quin etiam non hic omnes regnamus Achivi:
Nec multos regnare bonum, rex unicus esto,
,,
Unius imperium, cui Iuppiter aurea magnus ,,
Sceptra dedit, iussitque suis dare iura tuendis. ,,
His tunc ille duces dictis, populosque regebat.
Rursus at immodicos illi movere tumultus
Seditiosa cohors iuvenum, qui navibus altis
Omissi rediere, relinquere coepta coacti,
Tota ferox quorum clamor per castra fremebat.
Non secus ac validis turbantibus aequora ventis,
Apta
Littora tota sonant, fluctuque remurmurat unda. comparatio.
Verum alii placidi stabant, sua quisque tuentes




[36=C2v]

In castris loca, et in tuta statione manebant:
Solus compositam pacem turbabat inerti
Thersites lingua, qui turpibus invida dictis
Invidi, seditiosi, ac
Pectora plenus erat, qui frivola multa loquutus maligni hominis
Cum ducibus populi contendere saepe solebat naturam sub persona
Turpiter, et nihil ad laudem referebat honestam, Thersitae describit.
Sed quod ridiculum pugnacibus esset Achivis:
Quo non ad Troiam venit vir turpior alter,
Lumina distortus, claudus pede, gibbus utroque
Deformans humero coniunctum pectus habebat:
Deformis Thersites.
Oblongi capitis, vertex surgebat acutus,
Exigua rari suberant in fronte capilli:
Hostis erat magno, summusque inimicus Achilli:
Nec minus idem Ithacum capitaliter odit Ulyssem:
Tunc quoque vociferans, et acuto gutture stridens,
Plurima magnanimo convicia dixit Atridae.
Cui tunc unanimes irascebantur Achaei,
Et vires odere viri non aequa patrantis.
Hunc itaque irritans, his est clamoribus usus:
      Omnibus Atrida pulchris cum rebus abundes,
Thersites
Num quid adhuc, et cuius eges? aut quid petis ultra? Agamemnoni
Quae tibi sollicitant animum bona? quandoquidem sunt conviciatur.
Omnia plena tibi praedivite scrinia censu
Aeris inexhausti, cum sint tua plena puellis
Omnia formosis tentoria, quas modo captis
Urbibus eximias dedimus tibi Graia iuventus,
Ut quas credidimus regem decuisse supremum.
Cumque tot obtineas, et tanta, quid insuper optas
Aurum et opes, pulchrasque aliis auferre puellas?
Si quis enim Troum (quem forsitan aut ego captum,
Aut alius quisquam Danaum traduxerit) auro
Se redimat, totum tibi, quod datur, adseris aurum:
Si qua per e Danais aliquem captiva trahatur




[37=C3r]

Foemina Troiadum, quae forma praestet, et aevi
Floribus emineat, tu protinus adseris illam,
Invitoque trahis domino, secretaque captas
Gaudia furtivae Veneris, clausamque reservas.
Sed neque qui rex est, regem decet esse malorum
,,
In nos, et fastu sceptra exercere superbo. ,,
O nos molliculos, et inertia corda gerentes:
O Danaas nos, non Danaos. quin ergo paratis
Navibus aufugimus, patriam, dulcesque penates
Uno omnes cursu, votoque petamus eodem:
Atque istum nimio fastu tumefacta gerentem
Corda, relinquamus Troiae sub moenibus altis,
Ut tandem incipiat solus sentire relictis
An gerere haec possit sine nobis praelia, vel non,
Qui sibi praestantem cunctis in rebus Achillem
Rapit in
Laeserit, atque ignominia turbarit acerba invidiam.
Nuper in erepta Briseide, quam tamen illi
Nomine virtutis dedimus sua praemia Graii.
Tunc tamen haudquaquam fuerat commotus Achilles,
Sed potius coeptam dimittens fortiter iram,
Leniter ereptum ferre est sibi visus honorem:
Quod nisi fecisset, quis te iam nosset Atrida
Vivere, et immeritis facere haec opprobria Graiis?
      Talibus arcentem populos Agamemnona dictis
Culpantem, cum vidisset divinus Ulysses,
Advolat, assistensque irato haec increpat ore:
      Garrule Thersita, quanquam tibi multa loquendi Ulysses Thersiten
Copia suppeditet, nec sis non voce suavi, reprimit.
Ne tamen hic solus reges incessere, neve
Frivolus esse velis, qui sis deterrimus inter
Tot talesque viros, quicunque Agamemnona magnum
Ipsius auspiciis sumus ad Troiana sequuti
Moenia: quod nequeas linguae dare frena loquaci,




[38=C3v]

Nec moderere tuis ducibus maledicere verbis.
Nunc remeare mones, patriasque revisere terras,
Cum neque constet adhuc, num nos ad regna reverti
Expediat patria, et dulces repetisse penates.
Et nunc pascenti populos maledicis Atridae
Non aliam ob causam, nisi quod data plurima cernas
Praemia, quae nolles, quorum nihil ipse dedisti,
Nec similis (quis enim similis tibi vellet haberi?)
Sed magis heroes Danai, fortissima bello
Pectora, digna suae tribuerunt praemia laudi.
Quare praemoneo, credas vesane monenti,
Si rursum in populo discordia verba serentem
Repperero, capite hoc plectar, nec vivus Ulysses
Telemachi pater esse ferar, si non ego totum,
Si te non totum spoliatum vestibus istis,
Et laena, tunicaque, et quae tegit inguina, coram
Omnibus his, rapidae concidam verbere virgae,
Usque adeo, ut multo repetas navalia fletu.
      Talia commemorans, sceptro sic perculit aureo
Sceptrum Thersitae
Terga humerosque viri, livoris ut inde coacti incutit Ulysses.
Pallor, et extarent vibices sanguine nigrae.
Ille timens plagas, et verbera plura, resedit,
Turpiter indulgens lachrymis, tacitoque dolori,
Siccabatque manu manantia lumina, ut illum
Spectantes reliqui, quanquam tunc pectora moesti,
Riserunt tamen, immodicosque dedere cachinnos:
Sic etiam est aliquis prope stantem affatus amicum:
      Qualia dii superi, quamque immortalia Ulysses
Bonorum de
Facta facit, seu cum summis de rebus habetur Ulysse iudicium.
Consilium, sine arma manu bellumque gerendum:
Maximus ingenio est, bello fortissimus idem.
Nunc tamen hoc, quod praecipua sit laude ferendum,
Fecit opus, qui vaniloquum compescuit istum.




[39=C4r]

Nam neque principibus posthac audebit, opinor,
Frivola inutilibus convicia spargere verbis.
      Talis erat populi sermo, talique fremebant
Colloquio, cum murorum destructor Ulysses
Aurea sceptra tenens Agamemnonis, ocyus ipsis
Adstitit assurgens: quem iuxta caesia Pallas
Praeconi similis, persuasa silentia turbae
Indixit, simul ut summi minimique Pelasgum
Perciperent, sapiens quae tunc loqueretur Ulysses.
Qui postquam tacuere, intentique ora tenebant,
Sic Laertiades facundo est ore loquutus:
      Sceptriger Atrida, nunc te conantur Achivi
Ulysses
Omnibus invisum mortalibus atque perosum Agamemnoni.
Reddere, nec meritae decoratum nomine laudis:
Nec stant promissis, tibi quae iurata dederunt,
Divite cornipedum cum te sequerentur ab Argo,
Ad patrios nunquam se velle redire penates
Ante, bonae muris quam fortia moenia Troiae
Diruerent. nunc se pueriliter afflictantes,
Pectoribusque suis muliebria corda gerentes,
Ad caros cupiunt natos patriamque reverti:
Quando omni potius fuerat ratione dolendum,
Turpiter, et sine laude domum quandoque reverti.
Quod si quis mare velivolum, saevumque procellis
Naviget ingressus, quatientibus aequora ventis,
A minori
Uno per tumidum iactetur mense profundum, ad maius.
Ne queat uxorem carosque revisere natos,
Tristanti tacitos volvit sub corde dolores:
Nobis donec in hac peregre regione moramur,
Nona recurrit hyems, ter tertia praeterit aestas.
Tristibus iccirco nemo indignetur Achivis,
Optatam in patriam si forte redire laborent.
Verum turpe, domum post tot durata reverti




[40=C4v]

Tempora, et exhaustos diuturna per arma labores
Haudquaquam rebus sperato fine peractis.
Quare agite, o socii, reliquum tolerate, brevesque
Temporis expectate moras, dum scire queamus
Verane vaticinans praedixerit omnia Calchas,
Aulidis in portum piscosae quando subistis
Navibus Argivi, Priamo Troiaeque ferentes
Exitium, quia vos illic ad sacra fuistis
Exta deum testes, praeterquam quos mala fato
Parca tulit: meminisse potestis tempore ab illo,
Quo nos ad positam diis immortalibus aram
Sacra parabamus, densis qua plurima ramis
Umbrabat platanus, subter quam frigida puro
[Greek:] Topographia.
Unda resultabat rivo, quo tempore visum
Est ingens nobis monstrum, draco terga cruentis
Distinctus maculis, arae sublapsus ab imo
Prodigium draconis
Prosiluit pede (sic Saturnius ipse volebat) et passerum in
Ipse vago lapsu ramos amplexus, in altam Aulide.
Evasit platanum, tetigitque cacumina: quorum
Nidus in arce fuit, numero bis quatuor intus
Passeris includens pullos: qui frontibus altis
Haerentes, exultabant implumibus alis.
Quos omnes vano matrem stridore vocantes,
Cum draco pestifero depastus dente fuisset,
Ipsam etiam matrem circum sua pignora frustra
Sollicitas querulis quatientem vocibus alas
Corripuit, nonamque avidam demisit in alvum.
Protinus in saxum mutatum Iuppiter ipsum
Conspicuum posuit. sed nos horrenda deorum
Constitimus stupido mirantes omina visu:
Praecipue quanam ratione ad sacra deorum
Tam dirum venisset opus, monstrumque nefandum.
Tum Calchas divina tenens miracula fatur:




[41=C5r]

      Cur vos tanta novi subit admiratio monstri,
Calchas prodigium
Crine graves Danai? prudens nam Iuppiter istud Graecis interpretatur.
Prodigium immisit, veniet qua gloria nobis
Sera et tarda quidem, sed fama et laude perhenni.
Sicut enim serpens avido crudelis hiatu
Octonos pullos nona cum matre voravit:
Sic nos fata novem mittunt in bella per annos
Saeva, gerenda manu spaciosae ante inclyta Troiae
Moenia, quae decimo tandem capiemus in anno,
Atque eversa solo dabimus. fore talia Calchas
Praedixit, quae nos nunc omnia perficiemus.
Quare agite, obdurate, supremum et ferte laborem
O fortes Danai, donec victricibus armis
Evertamus opes Troiae, Priameia regna.
      Haec ubi dixisset, laudantum dicta sequutus
Clamor Achivorum, sic magnus, ut undique totis
Navibus horrendo resonarent iubila cantu.
Composito strepitu, senio venerabilis albo
Nestor equum domitor processit, et in medium sic
      Orsus ait: Pro dii, rem tempus in omne pudendam,
Nestor Graecis.
Vos nunc consiliis turbatis inertibus omnem
Virtutem bellandi, et amatis inania verba:
Mollibus assimiles pueris, qui bellica nunquam
Munera militiae, sed tantum ludicra curant.
Promissae toties ubi nunc in praelia vires?
Foedera ubi? et dextris data sacramenta levatis?
Ingentes ubi sunt curaeque, minaeque feroces?
Omnia fluxerunt, mandata volucribus Euris.
Huius causa mali, si quid mihi credis Atrida,
Illa est, quod positis ducentes ocia rebus,
Perficere alternis contendimus omnia dictis,
Donec in hostili terra sumus: et neque tanto
Tempore perficimus, quanam ratione petitas




[42=C5v]

Obtineamus opes, atque ardua Pergama bello
Vincamus. sed tu populorum rex Agamemnon,
[Greek:] apostrophê
Cum tibi devinctos habeas non secius omnes,
Ac prius Argivos, desueta redire sub arma
Imperii pro iure iube, castrisque relictis
Omneis exerce regenda in bella per arteis.
Quod si forsan abhorreat unus et alter ab huius
Muneris officio, sine contabescere, et illos
Fac missos. nec enim fas nos ad nostra reverti
Coniugia, et dulces natos, carosque nepotes
Ante, semel coeptam quam vi confecerimus rem,
Et quam constiterit nobis Iovis alma voluntas,
Promissis maneat necne. namque illa profecto
Sponsio certa Iovis, nos vincere Pergama bello
Ostendit. quo namque die haec in bella profecti,
Caerula fluctivagis sulcavimus aequora remis,
Troianis mortem et crudelia fata ferentes,
A dextra pater immenso splendore coruscans
Prodigium fulminis.
Affulsit, nobis laetantibus omine dextro.
Nemo igitur patrios se velle redire penates
Cogitet ante velim, quam fortiter ultus honorem
Prae corruptae Helenes, alicui se matronarum
Misceat Iliadum. quod si quis forte protervus
Extiterit, qui nave domum rediisse laboret,
Naviget, et nigrae scandat tabulata carinae,
Primus ut ante alios mortem ferat atque laborem.
Tu rex, consiliis sicut prodesse volenti,
,,
Sic etiam ex aliis debes capere optima, si sint ,,
Qui tibi forte dabunt: nec enim contemnere oportet, ,,
Quod tibi nunc dabimus. secerne per agmina tota Pulchrum Nestoris
Has omnes acies, atque ordine rite locato consilium.
Quamque suo, gens una suo, tribus una suo stet
Ordine, civis erit civi, gentilis adhaerens




[43=C6r]

Gentili, feret auxilium sibi sanguine iuncto
Sanguine coniunctus, defendet amicus amicum.
Quod si tu audieris haec me non vana monentem,
Te vero audierint Argivi iusta iubentem,
Cognosces quis dux melior, quis miles in armis,
Qualis quaeque cohors. nam per se singula quaeque
Agmina pugnabunt. tum sitne aversa voluntas
Divum, cognosces: an propter inertia Graium
Pectora, non possis capere altae moenia Troiae.
Ad quem respondens Agamemnon, maximus armis,
      Certe (inquit) venerande senex, te plurima linguae
Agamemnon
Gratia commendat, prudenti pectore cunctos Nestori.
Haud dubie Graios superas, vincisque loquendo.
Atque utinam tales mihi Dii bis quinque dedissent,
Optat decem
Iuppiter ipse pater, Pallasque, et Phoebus Apollo, sibi dari Nestoras.
Nempe brevi nostris manibus caperentur, et alto
Pergama conciderent a culmine. sed mihi magnam
Iuppiter invexit vim materiamque doloris,
Tam male cum forti qui me commisit Achille,
Unius ob pulchrae certantem iura puellae.
Poenitet Achillem
Cuius principium certaminis omne redundat offendisse.
In caput hoc: a me causam venisse fatebor:
Quod si tempus erit quo mutua nostra redibit
Gratia, et una fides iterum devinciet ambos,
Tum non ulla dies Troiae fatale superbae
Differet excidium. nunc ut curetis abite
Corpora, firmetisque cibo languentia membra:
Corpora curare et
Nam prodire acies post, et capere arma necesse est. arma parare iubet.
Quapropter bene quisque suas sibi praeparet hastas,
Muniat et clypeos, et pabula curet equorum,
Et bene componat currus in praelia ituros,
Ut totum tolerare diem et consistere in armis
Possimus, martemque pati, durumque laborem.




[44=C6v]

Nulla quies dabitur, non respexisse licebit,
Noctis in adventum pugnabitur. illa relabens
Dirimet arma virum: pectus sudare necesse est
Usque adeo, ut clypei madefiant lora, tenendo
Dextera lassetur telo: sudore madescant
Qui currus moderantur equi, frenoque reguntur.
Seu quis detrectarit opus, pugnaeque laborem,
Seu quis ad aeratas devitans praelia naves
Minatur ignavis.
Restititerit, non effugiet, quin corpore sparso
Pascat aves, canibusque inhumatus praebeat escam.
      Talia magnifico regem sermone loquutum,
Laeticiam testante animi clamore sequuntur
Argivi: velut extantem cum multa relabens
Frangitur ad scopulum magno maris unda tumultu,
Comparatio.
A variis impulsa sub uno tempore ventis,
Curva repercusso complevit littora planctu.
Ergo suas vario repetebant agmine naves,
Instructasque parant cava per tentoria coenas,
Sumebantque cibos: tum diis coelestibus aras
Sacrantes, diversa ferebant dona, precantes
Quisque sibi faciles ad tanta pericula divos
Evitanda, feri martis mala, vulnera, mortem.
At rex ipse virum bello praeclarus Atrides
Quinquennem tibi rite bovem mactabat opimum,
Iuppiter omnipotens. primos iubet inde vocari
Argivum proceres ponendae ad fercula coenae:
Nestora praecipue, regem Idomenea secundum,
Inde duo Aiaces, post Tydeos inclytus ibat
Filius, in sexto diis aequiparandus Ulysses
Ordine consequitur. quibus accedens Menelaus
Optimus, octavum convivam sponte sua se
Ut pro septimo accipiamus
Praestitit, agnoscens sese causam esse laborum ipsum Agamemnonem.
Fratris. ut ergo bovem mactatum pinguibus aris




[45=C7r]

Circum constiterunt, salsasque tulere placentas,
Ipse deum supplex sic est affatus Atrides:
      Iuppiter, illustrissime rex, et maxime divum,
Agamemnonis ad
Nubibus imperitans nigris, et in aethere sidens, Iovem oratio.
Da mihi ut ante nigras quam lux descendat ad umbras,
Atria vindicibus Priami comburere flammis,
Et possim captas igni succendere portas,
Armaque ab Hectoreo rescindere pectore, et ipsum
Confodere hoc ferro, sic ut iugulentur amici
Circa ipsum, pluresque cadant, et pulverulentam
Contingant socii moribundo gutture terram.
      Sic ait. at sacris acceptis Iuppiter aurem
Non audit
Occlusam precibus tenuit, nec verba recepit Agamemnonem
Supplicis Atridae: quin duros inde labores Iuppiter.
Accumulans immisit, et ingentes erumnas.
Iamque deos visi placasse, ubi sacra salita
Conspersere mola, tum tractum rite iuvencum
Ante aras iugulant, et pelle trementia nudant
Viscera: tum coxas resecant, geminasque reponunt
In partes scissas, pingui quas inde tegentes
Sacrificii [Greek:]
A ruina accumulant, atque igni cruda reponunt, hupotupôsis.
Arida subdentes flammae fomenta, perustis
Cruribus, iniiciunt prunis, et viscera torrent,
Tostaque discerpunt avido ientacula morsu.
Inde minutatim concisa alvi omnia, longis
Membra alacres figunt verubus, quibus insuper assis
Vescuntur, lautisque agitant convivia mensis:
Convivium a
Et quod cuique animus suasit suus, omnia libant. sacrificio.
Postquam exemptus amor potusque cibique resedit,
Nestor equum domitor simul ista Gerenius infit:
      Inclyte belligerum populorum rex Agamemnon,
Nestor Agamemnoni.
Tempora ne qua diu vano sermone teramus,
Ac ne posthabeamus opus quod suadet, et ipsum




[46=C7v]

Se deus authorem cuius facit. ergo vocantes
Proclament per castra viri, quo confluat omnis,
Adsistatque tibi sumptis exercitus armis.
Nos vero hinc alii ad fortes abeamus Achivos
Protinus, et duri iniiciamus martis amorem.
      Sic ait, at rex Atrides non falsa monenti
Paruit, et mox praecones dimisit, ut omnes
Concieant, et in arma vocent populosque ducesque,
Qui tum cunque aderant Argivum crine comantum.
Qui tunc arguta praeconum voce vocati,
Praecones exercitum
Convenere brevi, sumptisque stetere sub armis. convocant.
Instruxere alii densatis agmina turmis
Cura deum reges, illustrem Agamemnona circum.
      Hic vero divina ferens Iovis aegida Pallas,
Inviolabile opus, preciosum atque immortale,
Aegidis descriptio.
Aurea cuius erant centum retinacula bullis
Indita, coelesti bullis radiantibus auro,
Quarum quaeque boves centum dependere posset:
Hoc tunc illa ferens, armata per agmina Graium
Impete praerapido nulli conspecta volabat,
Multa monens, et in arma vocans, animosque lacessens
Graiugenum, iam plus pugnae Martisque laborum
Quam patriae memores, quam navibus ire per altum.
Iamque refulgebat sumptis exercitus armis
Omnis, ut arboribus mons consitus undique, et igni
Comparatio.
Succensus, flammis longe lateque relucet
Sole repercussis: sic aurea splendor ab armis
Astra ferit, summoque micat lux ferrea coelo.
Atque ut saepe avium per nubila pura volantes
Alia comparatio,
Sive gruum turmae, cygnorum sive canoros qua et Virgilius
Edentum per colla modos longissima cantu est usus.
Circum latiflui nunquam non verna Caystri
Flumina, nunc coelum, nunc terras ore petentes




[47=C8r]

Clangorem emittunt, unde Asia prata resultant:
Talis erat iuvenum circum piscosa Scamandri
Littora, complentum campos, castrisque ruentum
Auditu sonus. ipsa pedum perculsa tumultu
Quadrupedum atque hominum, tellus horrore remugit
Terribili: tot enim stabant iam milia Graium
Florigero in campo, quod ad ipsum parva Scamandrum
Nascuntur folia, et flores pubentibus herbis.
Qualia vere novo muscarum examina densis
Muscis comparat
Agminibus confusa ruunt, ad plena volantum Graecos, id a
Mulctra levis tuguri, et libantum munera lactis: quibusdam reprehenditur,
Talis erat Danaum pulchris exercitus armis inter quos Vidas.
Instructus, tales Troiam vastare paratae
In medio stabant confusa per agmina turmae.
Quos ita secrevere duces, et in ordine quemque
Composuere suo. ceu consuevere caprarum
Pastores, in aperta greges discernere ductos
Pascua, quosque suis iungentes matribus hoedos.
At reliquos inter vadens superabat Atrides.
Sicut ubi eximius sociata per agmina taurus
Tauro Agamemnonem
Incedens, superatque alios, atque imperat ipsis: comparat, aliquanto
Sic inter Danaos incessit rex Agamemnon, rectius.
Os oculosque Iovi similis, qui fulmine terret,
Pectora Neptuno, cincturae insignia Marti.
Talem inter reliquos heroas Iuppiter illo
Esse die voluit populorum Agamemnona regem.
      Dicite nunc Musae coelestia templa colentes:
Musas invocat
Vos etenim divae cum sitis, cuncta tenetis, ob difficultatem
Omnia praesentes vidistis, et omnia nostis, sequentis catalogi.
Ad nos vix tenuis fama perlabitur aura,
Nec scimus quinam reges ad littora classem
Troiana appulerint, quibus aut tot milia Graium
Paruerint ducibus: quae non ego singula possim




[48=C8v]

Dicere, et immensi comprendere nomina vulgi,
Non mihi si linguaeque decem sint, ora decemque,
Parumper immutavit
Vox infracta sonet, rigeant praecordia ferro: Virgilius.
Ni mihi coelestes Musae, Iove coelite natae,
Omnia clarorum referatis nomina regum,
Quicunque Iliacas petierunt navibus oras,
Troiano Argivam statuentes littore classem.

 
CATALOGUS NAVIUM ET
Ducum Graecorum.

QUinque duces Troiae, Boeotia misit, ad oras:
BOEOTIOrum duces.
Peneleon, Prothoenora, Leiton, Arcesilaum, Peneleus. Prothoenor.
Et Clonium. populos habet hos Boeotia tellus, Leitus. Arcesilaus. Clonius.
Quique colunt Hyrien, petrosamque Aulida pascunt, Loca Boeotiorum.
Et Schoenon, Scolonque, et origaneis Eteonum
Insignem foliis, Thespiam, Graean, et urbem
Lativagam Mycalesson, et antiquum Harma colentes,
Quique apud Ilesium, et veteres pascuntur Erythras,
Quique Eleona habitant, quique Hylen, qui Peteona,
Qui Copas, et qui muris Medeona superbam,
Eutresim, et Thisbes lascivis plena columbis
Moenia, quique Coroneam, herbosamque Aliarton,
Quique Platean habent claram, Glissentaque pascunt,
Quique urbem Thebas clarissima moenia servant,
Onchestonque sacrum Neptuni numine lucum,
Praestantemque uvis Arnen, pulchramque Mideam,
Divinamque urbem Nissam, quaeque ultima restat
Florigeram quicunque colunt Anthedonis oram.
Quinquaginta illi ratibus venere profecti,
Naves
Armis atque viris gravibus. nam quaelibet harum Boeotiorum 50.
Centenos tulit, et bis denos, marte potentes.
      Qui vero inde colunt Aspledona, qui Minyeum Orchomenon, venere. hos autem Marte creati
ORCHO-
menii.



[49=D1r]

Ascalaphus duxere, et Ialmenus. edidit illos
Ascalaphus
Astioche formosa, domo cum virgo paterna et Ialmenus,
Actoris Azidae triclinia sola petisset, Martis filii.
Gradivo compressa, in lucem enixa gemellos.
Hi quoque terdenas pulchras duxere carinas.
Horum naves 30.
      Qui vero opposita venere ex Phocide missi, PHOCENses duces,
Duxerunt Schediusque et Epistrophos inclytus armis, Schedius et Epistrophus.
Iphitus Eubolides genuit quos pectore praestans.
Cum quibus hi populi ducibus venere volentes,
Qui Cyparisson habent, et petrosam Pythona,
Crissamque insignem, qui Daulida, qui Panopea,
Quique Anemoream servant, et Hyampolin altam,
Qui fluvium Cephison, et ipsius ora Lilaeae
Fontis habent, ex quo Cephisi flumina manant.
Quadraginta hi sunt advecti navibus omnes:
Horum naves 40.
Qui velut unanimi Boeotis foedere iuncti,
A latere armati semper venere sinistro.
      Locrenses vero variis adduxit in armis
LOCRENses, quorum
Fortis Oilei generosus filius Aiax, dux Aiax Oileus.
Ille pedum cursu celer, et pernicior Euris,
Sed minor et factis et nomine. nam neque tantus
Ille fuit, quantus fuerat Telamonius Aiax:
Sed multo minor et membris, et viribus illo.
Comparatio
Sed tamen et forti munitus tegmine pectus, duorum Aiacum.
Vibrandae cunctos hastae superabat Achivos
Artibus, et docto torquebat tela lacerto.
      Locrenses vero populi ditionis habentur,
Qui Cynon pascunt, Opoentaque, Calliaronque,
Loca Locrensium.
Bessanque, Scarphenque, et amoeniferas Augeas,
Tarphenque, Chroniumque, Boagri flumina circum
Qui pascunt populi: socia adduxere carinas
Arma quaterdenas. Atque hi trans littora sacrae
Horum naves 40.
Euboeae sua regna viri Locrensia servant.




[50=D1v]

Qui vero Euboeam spirantes robur Abantes,
EUBOICI,
Chalcidaque, Eretriamque et viniferacem Histiaeam, et eorum loca.
Cerinthumque mari iunctam celsam Iovis urbem,
Quique Caryston habent, et qui Styra cunque frequentant,
Quos duxit princeps Elephenor Martius heros
Elephenor dux.
Chalcodontiades, animosus rector Abantum.
Ipsi etiam clarae bello virtutis Abantes
Praecipue iaculatores, hastamque periti
Vibrare, et longis contingere pectora telis:
Hi quoque quadraginta graves duxere carinas.
Horum naves 40.
      Hinc qui Cecropiam, munitam fortibus urbem ATHENIENSES.
Moenibus, incoluere viri, praeclarus Erechtheo
Ortus avo populus: quem quondam rure creatum,
Filia magna Iovis susceptum nutriit, atque
Hunc primum regem claris praefecit Athenis,
Templum ubi nunc illi cives statuere, ferentes
Annua sacra, aras adolentes bobus et agnis.
Hos tunc ducebat patria virtute Menestheus
Menestheus dux.
Maximus: huic nemo poterat certare regendis,
Aut etiam ornandis vel equis, vel in arcta locandis
Agmina militibus. tantum quod maior et annis,
Atque usu rerum Nestor foret, unus in illa
Laude fuit certare ausus. tunc navibus ille
Quinquaginta aderat, patriasque reliquit Athenas.
Naves Atticae 50.

      [A second sidenote to the following verses reads:]
      Hunc locum alii aliter et vertunt et accipiunt,
      de quo vide Strabonem lib. 9.]

Bis sex e Salamine rates Telamonius Aiax
SALAMInii, quorum
Egit, et adduxit statuens in littore iuxta dux Aiax Telamonius.
Cecropias naves. Tum qui Iunonis Achivae Naves 12.
Tecta colunt Argos, Tirynthaque moenibus altam, ARGIVI.
Hermionenque, Asinenque, sinus maris alta tenentem
Littora Troezena, Eionasque, sacramque Epidaurum
Vinetis celebrem, qui Aeginam cunque opulentam,
Et Maseta colunt. hos voce valens Diomedes
Diomedes dux.
Duxerat, et Sthenelus Capanei filius alti, Sthenelus.




[51=D2r]

Et clari virtute viri. quibus additus ibat
Tertius Euryalus, similis virtute deo vir,
Euryalus.
Mecisto Talaonida genitore creatus.
Omnibus his tamen imperio fortis Diomedes
Praefuit: octoginta hi deduxere carinas.
Horum naves 80.
      Qui claras coluere insignia tecta Mycenas, MYCENAEI.
Et qui moenia habent opulentae celsa Corinthi,
Orniasque colunt, et splendida tecta Cleonas,
Quique et Arethyream cinctam florentibus arvis,
Loca Mycenaeorum.
Qui Sicyona colunt urbem, cui maximus olim
Rex fuit Adrastus: qui in monte sitam Gonoessam,
Quique Hyperesian, Pellenen, Aegion, inde
Omnia quae curvi sita sunt in littoris ora,
Quique habitant Helicen circum regionibus amplam.
Navibus hos centum ducebat rex Agamemnon
Agamemnon rex.
Atrides, quem tot populique ducesque sequuti Naves 100
Regem praefecere heroibus omnibus, unum.
Totus enim virtute animi praestabat, et armis
Optimus: atque ideo populos ductabat Achivum.
At qui deinde habitant altas Lacedaemonis arces
LACEDAEmonii,
Piscosae, Spartenque altam, Pharinque iacentem, et eorum loca.
Quique columbiferam Messen, et semper amoenas
Augeas, et Bryseas, et pulchra vireta
Urbis Amyclarum pascunt, positamque palustri
Littore Helon, qui deinde Laan, Tylonque frequentant,
Hos ducebat agens sexaginta agmine naves,
Menelaus rex.
Armis atque viris instructo, frater Atridae Naves 60.
Maioris, vocem bonus, et fortis Menelaus:
Qui primus furiis animum succensus et ira,
Coniugis abductae, reliquos hortatus ad arma
Traxerat, et lachrymas Helenes ulturus agebat
In bellum (quos ipse author commovit) Achivos.
      Hinc gentes quaecunque Pylon Neleida servant,
PYLII, ET
eorum loca.




[52=D2v]

Et cultam Arenen, et qui Thryon, obvia magni
Alphaei vada, quique praealtum turribus Aepy,
Et Cyparissienta, et florens semper Emaeon,
Et Pteleon, sed Helosque, et Dorion: hic ubi Musae
Threicium Thamyrin privarunt carminis usu,
Fabula Thamyridis,
Obvia forte virum nactae vestigia agentem, a Musis arte
Euryton infausto cum linqueret omine regem carminum privati.
Oechaliae, et se posse deas superare canendo
Iactaret, si secum aliquo contendere cantu
Auderent: hic iratae Iovis inclyta proles,
Pierides Musae spoliarunt vana ferentem
Sensibus et cantu, et citharae fidis arte movendae.
Hos secum senior populos dux Nestor agebat,
Nestor dux.
Arma decem novies ducens stipata carinis. Naves 90.
Praeterea Arcadiae qui tum populosa tenebant ARCADES
Oppida, quique altae sub culminibus Cyllenes et eorum loca.
Sublimem iuxta tumulum, qua multa virorum
Sunt sita clarorum fortissima corpora bello:
Qui Pheneonta colunt, et ditem mollibus agnis
Orchomenon, Rhipen, Stratienque, et semper Enispon
Flantibus expositam ventis, Tegeamque, et amoenam
Mantineam, qui Stymphalon, celsamque frequentant
Parrhasiam. clari princeps fuit his Agapenor
Agapenor dux.
Filius Ancaei, qui instructis navibus ibat
Cum bis terdenis, sociis armisque refertis.
Naves 60.
Sed tamen has illi dederat rex ipse virorum
Maximus Atrides, nigri quibus aequora ponti
Transiret: quoniam procul absunt Arcades oris
ARCADES
Aequoreis, nec multa marina negocia curant. mediterranei.
      At qui Buprasium populi, quique Elida diam EPEI ET
Incoluere, et quos Hyrmine, atque ultima servat eorum loca.
Myrsinos, usque sub Oleniae iuga maxima petrae,
Quicunque et veterem sub Alision usque manebant,




[53=D3r]

Quattuor hi ducibus venere, e quattuor uni
Cuilibet arma decem portabant bellica naves.
Naves 40. Duces,
Dux prior Amphimachus fuit, acer Thalpius alter: Amphimachus.
Ille satus Cteato, pater huic fuit Actorionis Thalpius.
Eurytus. inde Amaryncides tulit arma Diores Diores.
Tertia, quarta Polyxenus: qui corpore pulchro Polyxenus.
Praestitit, Augeae nati Iove filius alter.
Innumeri his ducibus tunc ducebantur Epei.
      At qui Dulichium, sacras et Echinadas alto
DULICHII
Incoluere mari, clarae e regione iacentis
Elidis, hos virtute Meges, et robore Marti
Meges.
Aequandus, ducebat: et huic instructa ferebant
Arma quaterdenae naves: quem rector equorum,
Naves 40.
Augeades Phyleus genuit, quo tempore patri
Dulychium iratus petiit, Iove tutus amico.
      Magnanimorum autem qui tunc scopulosa tenebant
CEPHALEnii,
Saxa Cephalenum, et frondentibus ardua cultam et finitima loca.
Neriton arboribus, nec non sterilissima parvae
Rura Ithacae, qui dura Crocylia pascebantur,
Aegilipamque horrentem agris, et rupibus aspris:
Qui Samon incoluere, et qui nemorosa Zacynthi
Pascua, seu quicunque introrsus ab aequore longe
Seu terrae e regione procul maria alta tenebant,
Hos Iovis ingenio similis ducebat Ulysses,
Ulysses dux.
Cum bis sex, minio fucatis rostra, carinis. Naves 12.
      Aetolos in bella Thoas Andremone natus AETOLI,
Duxit agens, qui Pleuronem, quique Olenon altam, et eorum
Chalcida qui prope littoream, celsamque Pylenam, Thoas dux.
Qui tenuere viri saxis Calydona frequentem. Loca.
Hic tunc Aetolos tota ditione regebat,
Quod stirps Oeneae defecerit omnis, et ipse
Iamdudum occiderat, nec flavus erat Meleager
Amplius. hic igitur denas quater agmine naves
Naves 40.




[54=D3v]

Adducens, hominum classem tot milibus auxit.
      Venit et Idomeneus, bello inclytus, agmina ducens
CRETEN-
Cretensis populi, qui Gneson, et alta tenebant ses, quorum
Moenia Gorthynae, et veteris tecta inclyta Lycti: Idomeneus dux.
Et qui Miletum, et niveo candore Lycastum, LOCA.
Phaestumque, et Rhition, bene cultas civibus urbes:
Quique alii populi Cretae vasto aequore cinctae
Centum urbes habitant magnas. hos fortis agebat
100. Cretae urbes.
Idomeneus, et qui Martem referebat in armis
Meriones. atque hi classem duxere carinis
Meriones.
Bis quater instructam denis, et flore virorum. Naves 40.
      At Rhodiae ductor classis satus Hercule magno, RHODII,
Magnus et ipse armis, et corpore magnus honesto, quorum dux
Venit Tlepolemus, Rhodiorum fortia ducens Tlepolemus.
Milia, classe novem ratium, qui frugiferacem Naves 9.
Incoluere Rhodum comentes arte capillos,
Qui Lyndumque, et Ialyssam, niveamque Camirum.
Loca.
Hos tunc Tlepolemus Troiana ad littora duxit.
Quem gravidam quondam Alcidae de semine magni
Astyochen genuisse ferunt, quem maximus idem
Complures penetrans urbes abduxerit olim
Ex Ephyra genitor, de flumine Selleente.
Postquam autem patriis adolevit in aedibus amplis,
Sanguine coniunctum patri interfecit amicum,
Insignem virtute, vigente Licymnion aevo,
Tunc aetate gravem: quo facto, protinus omni
Collecta comitante manu, fugit ocyus altas
Conscendens naves. nam nati, et turba nepotum
Herculis, ultores promisere. omnia passus
Is tandem, varios terraque marique labores,
Ad Rhodios pervenit. ab hoc tribus insula culta est
Urbibus, a Iove rege hominum divumque supremo.
Hunc et opes propter dedit amplas Iuppiter illis.




[55=D4r]

      At tribus e Syma Nireus cum navibus ibat,
SYMAEI,
Nireus Aglaies, et sceptrigeri Charopoei quorum dux Nireus.
Filius. hic Nireus vir formosissimus, altam Naves 3.
Venerat ad Troiam, formosum praeter Achillem. Nireus graecorum
Sed quia ineptus erat, nec fortibus utilis armis, omnium formosissimus,
Paucos de multis qui se sequerentur habebat. excepto Achille.
      Qui vero Nisyron habent, Crapathumque, Casumque, CALYDnaei, et
Et Con Eurypyli non amplis moenibus urbem, reliqui Insulani,
Et velut inspersas super aequora lata Calydnas, quorum duces
Hos quoque ducebant Phidippus et Antiphus, ambo Phidippus, Antiphus.
Thessale te genitore sati, magnique nepotes
Amphitryoniadae, terdenis navibus usi.
Naves 30.
      Qui coluere Pelasgicon Argos, Alonque, Alopenque, PELASGI,
Qui parvam Thrachina, et magnae moenia Phthiae, Thessali, Myrmidones,
Hellados et pulchris praestantem matribus oram Hellades, etc.
Myrmidones, quos Hellenas dicunt, et Achaeos, quorum dux Achilles.
Quinquaginta horum naves ducebat Achilles: Naves 50.
Hii tunc immemores belli infoelicis, agebant
Ocia. nemo etenim cupidos ducebat in hostem.
Tunc animo siquidem contabescebat Achilles,
Ocia apud celeres ducens ignava carinas,
Ob raptam iratus Briseida pulchri comantem,
Quam propter tot passus erat mala, quando superbae
Moenia Lyrnessi duro fortissima marte
Diruit. hanc rapiens, murataque culmina Thebes
Perfregit, geminosque Eueno principe natos
Ense Minyta necans, et Epistrophon, huius amatae
Mactavit fratres. Cuius tunc ille iacebat
Anxius, absentis reminiscens probra puellae,
Mox tamen ad bellum sumptis rediturus in armis.
      Qui Philacae sedes tenuere, et Pyrrhason herbis
PHILACAEI,
Florigerum Cereris nemus, atque Itona parentem et eorum loca.
Lanigerarum ovium, positumque in littore curvo




[56=D4v]

Antronem, et Pteleon connubia semper amantem,
His quadraginta advectis in puppibus olim
Protesilaus dux.
Protesilaus erat magnis dux inclytus armis, Naves 40.
Vivus adhuc superans: nunc cassum lumine, nigro
Pulvere terra tegit, multis quem luget ademptum
Coniux Laodame lachrymis, desertaque caro
Laodamia.
Rege domus: quem de Danais in littora primum
Navibus egressum Troiana, vir acer in armis
Hectorem hunc
Dardanus occidit. Sed non tamen huius inermis, fuisse dicunt.
Nec sine principe erat populus: quos divite natus
Phylacide Iphiclo ducebat in arma Podarces,
Podarces frater
Ipse vir excellens armis, ac Protesilai Protesilai.
Magnanimi germanus, utraque a stirpe parentum,
Sed minor aetate ac factis. nam Martius heros
Protesilaus erat. sed et hoc duce laetus agebat
In castris populus, quoniam et bonus ipse fuisset.
      Qui coluere Pheras, Boebeidos ora paludis,
PHERAEI,
Qui Boeben Glaphyrasque, et praeclaris Iaôlcon ["ô" = omega] et eorum loca.
Instructam domibus, quos ter tribus atque duabus
Navibus advectos Admeti filius acer
Duxerat, Eumelus, quem formosissima magni
Dux Eumelus.
Alcestis Pelie natarum enixa creavit. Naves 11.
      Qui prope Methonem degunt, qui proxima circum METHOnei, et
Pascua Taumaties, et qui Meliboeia porro finitima loca. quorum
Rura colunt, et Olizonem, quam plurima circum dux Philoctetes.
Aspera saxa iacent: hos septem navibus aucta Naves 7.
Classe Philoctetes, doctus tractare sagittas,
Atque ipsos etiam socios torquere peritos
Tela manu, duxit. sed navi in qualibet harum
Quinquaginta inerant. verum tunc ipse relictus
Philoctetes saucius
A Danais in Lemno, aberat, saevosque dolores in Lemno relictus,
Perpetiens tolerabat, et immensos cruciatus
Vulnere tabifico, quod ab Hydrae sanguine dirae
de quo graecorum
Tragoediae.



[57=D5r]

Abstulerat, laesus duros hic ille labores
Pertulit. at memores post tempora pauca futuri
Illius Argivi fuerant, sine principe quanquam
Non essent, tamen in primis hunc saepe petebant,
Qui comites aderant, ductu ipsius arma sequuti.
His tamen inde Medon nothus est praefectus Oilei,
Medon nothus Oilei.
Mater Oileo quem Rhyne enixa creavit.
      Qui Triccen habitant, et rupes inter Ithomen
TRICCENses,
Impositam, quique Oechaliam, quam rexerat urbem Ithomenaei, et Oechalii,
Eurytus, ad Troiam terdenis navibus ibant. quorum duces
Quos duo ducebant fratres, Phoebique nepotes, Podalirius et Machaon.
Patre Coronida, praestantes arte medendi, Naves 30.
Belligerique ambo, Podalirius atque Machaon.
      Qui loca ad Ormenium, fontemque Hypereian habebant,
ORMENII, cum
Nec procul Asterium, Titanique nivale cacumen, adiacentibus. quorum
Eurypylus princeps, Euaemonis inclyta proles, Eurypylus dux
Arva quaterdenis ad Troia duxit euntes Naves 40.
Puppibus. At qui Argissan habent, Peneidas undae
Vicinam ripis, Gyrthonem quique colebant,
ARGISAEI
Orthenque, Elonamque, et in alba Oloossona terra, cum finitimis locis.
Hos in bella Meneptolemus praeclarus agebat, Meneptolemus
Natus Perithoo, genito Iove et Hippodamia: dux.
Illa luce puer matris conceptus in alvo,
Quo pater hirsutos Peli de vertice montis
Centauros pepulit, Macedumque removit in oras.
Nec fuit hic solus: sed in hac quoque parte Leonteus,
Leonteus.
Eximius bellator, erat dux, patre Corono
Caenida. quater hi denas super aequora naves
Naves 40.
Ducebant, perpulchre armisque virisque refertas.
      At Guneus ex urbe Cypho bis quinque carinas,
CYPHII,
Bis senasque tulit: cuius tunc signa sequuti Enienes, Peraebi,
Venerunt Enienes, et in fera bella Peraebi
Magnanimi, qui Dodonem loca frigida circum
quorum dux Guneus.
Naves 22.




[58=D5v]

Quaque habitant, circumque colunt Titaresion undis
Lenifluis placidum: quem cum Peneon amoenum
Influit, illius haud puras miscetur in undas,
Sed ceu Palladiae praepinguis succus olivae
Innatat excurrens. Stygia nam flumen ab unda
Illius exoritur: quam dii iurare verentur.
      Magnetum vero populos Tenthredone natus
MAGNEtes, quorum
Ducebat Prothous. Sed qui Peneon amoenum, Prothous dux.
Frondosumque colunt ad Pelion, his fuit alter
Magnanimus Prothous dux. horum classis habebat
Prothous alter.
Arma quater denas portantes patria naves. Naves 40.
      Atque hi tum Danaum regesque ducesque fuerunt. Conclusio catalogi.
Nunc mihi Musa refer, quis primus et optimus omnes
Extiterit Danaos inter, quis laude ferendus
De praestantia
Inter equos equus eximia videatur, eorum virorum et equorum
Dardana qui ducibus venere ad Pergama Atridis. in hoc bello.
      Primae laudis equae praestantes dote fuerunt
Eumeli Pheretiadae, quas impulit ambas
Equae Eumeli
Veloces ut aves, sed ambas unius aevi. praecipuae.
Ambabus color unus erat, forma una pilorum,
Tergoribus teretes referentes mollibus uvas:
Quas in Pieria quondam nutrivit Apollo
Arcitenens, matres ambas, et Martia prorsum
Pectora spirantes, saevumque ex ore furorem.
Prima merebatur summae praeconia laudis
Ipse omnes inter Danaos Telamonius Aiax,
Aiax Telamonius
Postquam indignatus bello absistebat Achilles: virorum post
Longe omnes etenim fortissimus inter Achivos Achillem fortissimus.
Ille fuit. sed equis quoque gloria prima dabatur, Achillis equi
Irreprehensibilis quibus utebatur Achilles. praestantissimi.
Sed tunc pastori populorum iratus Atridae,
Ocia ad undivagas ducebat inertia naves.
At socii variis maris alto in littore ludis




[59=D6r]

Tempora fallebant, nunc disco summa petentes
Nubila, nunc habiles mittentes tela per arcus.
At iuxta positis in littore curribus udo,
Dulcibus interea lotis, apioque palustri
Vescebentur equi, plena ad praesepia stantes,
Cum iam tota duces currus per castra pararent
Instructos: his pugnae avidis, cum saepe vocarent,
Optarentque ducem invictum pugnare, negatum est:
Tantum huc atque illuc per tota sine ordine passim
Castra vagabantur: nec enim pugnare licebat.
      Iamque omnis Danaum plenis exercitus armis
Incessus exercitus
Ibat, et armorum sic luce refulsit ahena, Graecorum.
Ut terrae facies depasci tota vaganti Comparatio.
Igne videretur, totisque incendia campis
Volvere flammarum per quaelibet obvia nubes.
Sic etiam strepitu percussa remugiit omnis
Armorum atque pedum tellus: ut Iuppiter altos.
Cum desevit agens tonitrus, et fulmine terret.
Alia comparatio
Aut circum vasta cum mole Typhoea pressum
Impositas atro terras horrore flagellat
Ex Arimis, quos esse cubile Typhoeos aiunt.
[Greek: ] ein arimois.
Sic tum terra pedum sonuit perculsa tumultu, [roman:] Locus propter
Urgentum supra, et vasta se mole moventum: Virgilii authoritatem
Namque gradu celeri campum venere per omnem. paulo obscurior. Ille enim
At Iovis imperio Troianis anxia portans In singulari dixit Inarime,
Nuncia de coelo rapidissima devolat Iris, etc. Sed et Lucanus,
Qui tunc concilium iuvenumque senumque corona eum opinor sequutus. De
Adstante, inter se summis de rebus habebant Arimis Strabo lib. 13.
Ante fores Priami. quibus ut celer astitit Iris, Iris ad Troianos ab
Et vocem et vultus clari assimilata Politae, Iove mittitur.
Unius e natis Priami, quem Troia pubes
Dexteritate pedum fretum, specularier alto
Aesytae senis e tumulo praemiserat, ut si




[60=D6v]

Forte moverentur Danai, praevisa referret.
Hunc ergo assimilans pedibus levis incipit Iris:
      Semper inutilibus consumere tempora verbis
Iris Priamo.
Te iuvat, o senior: sicut quandoque solebas,
Cum pax laeta tuas res, et tua regna foveret.
Nunc te fata premunt, et inevitabile bellum:
Et nunc adventant tibi milia tanta virorum,
Qualia quantaque non unquam vidisse recordor:
Nam folia et frondes, et arenae grana minutae,
Exaequant numero, tot iam latissima campi
Transmittunt spacia, hanc urbem expugnare parati:
Verum nunc, Hector, rem suspice, quando tot adsunt
[Greek:] apostrophê.
Auxilia, et tot habes intra tua moenia gentes,
Diversas genere et linguis. per castra iubeto
Quisque suis princeps popularibus imperet, omnes
Conveniant ad signa, suumque in bella sequantur
Quisque ducem, ducatque suo quisque agmine cives.
      Sic ait. At divae vocem cognovit ut Hector,
Consilium dissolvit, ad armaque protinus omni
Discurrunt ad
Concursum est regione urbis, portaeque repente arma Troiani.
Sunt adapertae omnes, per quas ruit agmine facto
Una equitum peditumque manus, magnoque tumultu
Turba movebatur, subitoque inferbuit aestu.
      Est in conspectu tumulus sublimis, in ipsa
Planicie campi positus, lato atque patenti
Undique circuitu, Batiaeam nomine dicunt
Batiaea tumulus.
Mortales, at dii tumulum dixere Myrines:
Hic demum Troiani acies, sociique struebant
Quisque suas, atque ordinibus mista agmina certis
Iungebant, turmasque equitum, peditumque phalangas.
      Atque equidem dux Troianis Priameia proles
TROIANOrum ducum
Strennuus Hector erat, sub cuius plurima signis Catalogus. Hector.
Militiam exercens, atque optima turba merebat,




[61=D7r]

Prompti, alacres, hastaque viri gladiisque valentes.
Dardanios autem duxit formosus, et armis
DARDAni,
Inclytus Aeneas, quem Dardanio Anchisae quorum Aeneas
Alma Venus genuit nemorosae in collibus Idae. dux.
Sic tamen humano dea cum foret usa cubili.
Non tamen Aeneas his solus praefuit, illi
Adiecti comites duo sunt, Antenore nati,
Archilochus.
Archilochusque, Acamasque periti militiei. Acamas.
      Qui vero Lyciam populi coluere Zeleam,
Fontibus irriguae positam in radicibus Idae
Aphnaei celebres, et qui nigra flumina Troes
APHNAEI,
Aesapi potant, horum arma Lycaone natus quorum dux
Pandarus illustris duxit, cui flavus Apollo Pandarus.
Ipse arcum dedit, et docuit torquere sagittas.
      Quique Adrasteum, qui moenia ditis Apaesi,
ADRASTIaei,
Et Pityean habent, Tareiae et culmina celsae, quorum Adrastus
Hos habuere duces, Adraston et Amphion, ambos et Amphius duces.
Percosi Meropis natos, qui scire futura
Doctus erat: sed nec natos retinere abeuntes
Pestiferum in bellum, nec persuadere valebat,
Nam miseram in mortem fata illos dura trahebant.
At qui Percoten, qui Praction accoluerunt,
PERCOSII
Qui clarae oppositam tenuerunt Seston Abido, SESTII.
Regia qui magnae coluerunt moenia Arisbae, ABIDENI.
His fuit Hyrtacides rex Asius, eximius vir: ARISBAEI
Asius Hyrtacides, qui divite venit Arisba, Asius dux.
Vectus equis, a flumine Selleente profectus,
Magnis, et cursu praestantibus, et generosis.
      Hippothous gentem promptorum in bella Pelasgum
PELASGI, quorum
Ducebat, qui Larissam coluere feracem: Hippothous dux.
Duxere hos, ipse Hippothous, fraterque Pylaeus. Pylaeus.
      Threicios vero populos in praelia duxit, THRACES quorum Acamas
Et quos arcet ab his interfluus Hellespontus, et Peirous duces.




[62=D7v]

Marte valens Acamas, et Peirous optimus heros.
Hastatas Ciconum turmas Euphemus agebat,
CICONES
Troezeni Ceadae proles clarissima magni. dux Euphemus.
      Pyrechmes curvo praestantes Paeonas arcu PAEONUM
Duxit agens, patria longe ex Amydone profectos, dux Pyrechmes.
Qua vitrea regione sacer fluit Axius unda,
Transpicuo ad fundum purissimus Axius amne.
      Principe Paphlagonum venere Pylemene turmae
PAPHLAgonas
Ex Enetis, ubi multorum genus errat agrestum. duxit Pylemenes.
Scilicet hi loca circum habitant vicina Cytoro, ENETI.
Sesamon, et prope Parthenii iucunda fluenta
Egregias posuere urbes, Cromnamque, et amoenam
Aegialon, celsoque sitos in monte Erythinos.
      Duxit Halizonum turmas, et Epistrophus acer
HALIZO, duces
Et Dius, ex Alyba patria procul advenientes, Epistrophus et Dius.
Qua nitidum gravidis argentum innascitur agris.
      Mysorum duo belligeras duxere cohortes,
MYSOS ducebant
Eunomus, atque Chromys: quorum fuit Eunomus augur, Eunomus et Chromys.
Sed non augurio potuit praevertere fatum,
Quin caderet manibus magni interfectus Achillis,
In fluvio cum tot miserorum corpora Troum
Sterneret, et latis misceret funera campis.
      Fortibus inde Phrygum legionibus imperitarunt
PHRYGUM duces
Phorcysque, Ascaniusque, superbae munere formae Phorcys et Ascanius.
Praeditus, Ascania procul e distante profecti,
Martis amore feri iuvenes, et in arma parati.
      Antiphus et Mesthles fratres, duxere cohortes
MEONIOS duxere
Meonidum, quicunque colunt loca proxima Tmolo, Antiphus et Mesthles.
Patre Pylemene, Gygaea genitrice creati.
      Caribus, indoctis nostratia verba loquendi,
CARES, et Milesii,
Qui claram Mileton habent, Phthiphontaque montem quorum duces
Frondibus umbrosum, qui lubrica flumina curvi Amphimachus et Nastes.
Maeandri, Mycalesque altissima culmina servant,




[63=D8r]

Praefuit Amphimachus, Nastesque his omnibus una,
Nastesque Amphimachusque, Nomione patre creati:
E quibus Amphimachus, radianti in vestibus auro
Molliter ornatus lascivae more puellae,
Dura laboriferi certamina Martis obibat,
Demens. nam nimio neque sic defensus ab auro est,
Nec potuit positam fatis evadere mortem,
Quo minus in fluvio caderet iugulatus ab ipso
Aeacida, qui vitam illi detraxit, et aurum.
Sarpedon vero, et preciosis Glaucus in armis,
LYCII, quorum duces
Instructi, Lycias simul adduxere cohortes, Sarpedon et Glaucus.
Longinquo patrii procul usque a flumine Xanthi.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER TERTIUS.

POstquam sub ducibus digesta per agmina stabant
Quaeque suis, equitum turmae, peditumque cohortes,
Obvia torquentes Danais vestigia Troes
Ibant, sublato campum clamore replentes:
Non secus ac cuneata gruum sublime volantum
Troianos gruibus
Agmina, dum fugiunt imbres ac frigora brumae, comparat.
Per coelum matutino clangore feruntur,
Oceanumque petunt, mortem exitiumque cruentum
Irrita Pigmaeis moturis arma ferentes.
      At Danai contra taciti velocibus ibant
Graeci taciti, sed
Passibus, ingentem spirantes mentibus iram, irati incedunt.
Volventes hoc tantum animo, quibus artibus hostem
Opprimerent et ut inter sese mutua ferrent
Auxilia, et propriis se tutarentur in armis:
Ac velut aeriis nebulam cum montibus Auster
Comparatio.
Infudit, gratam nocturnis furibus umbram,
Invisam pecudes pascentibus, unde putaris
Non ultra teli iactum potuisse videri:



[64=D8v]

Sic strepitu quatiente pedum densissimus auras
Pulvis obumbrabat, prospectumque ater ademit
Luminis, obscura densans caligine coelum.
Iamque propinquantes ibant, spaciumque relictum
Perbreve utrinque fuit, subito cum Troius heros,
Insignis facie Paris, et fulgentibus armis,
Versicolore humeros contectus vellere Pardi,
Paridis habitus,
Tela arcumque gerens, gladioque armatus, et alta et audacia.
Bina manu lato crispans hastilia ferro,
Ante aciem processit, Achivaque ad agmina versus
Provocat ambiguo si quis decernere marte
Secum forte velit Danaum, sese esse paratum
Vel cum praecipuis dubio confligere bello.
Quem postquam ante aciem vadentem passibus amplis,
Martia in arma potens vidit Menelaus Atrides,
Irruit haud aliter, quam cum leo nactus in agro
Menelaus leoni
Esuriens praedam insequitur, cervumve praealtis comparatur.
Cornibus horrendum, capreamve per alta fugacem
Culmina, quam validi ferientibus undique telis
Exagitant iuvenes, aut terret inane latrantum
Vis animosa canum: sic arma adversa ferentem
Conspiciens Pariden Menelaus, et ipse citato,
Menelaus in
Sicut erat, curru cito desilit, et pede terram Paridem.
Contigit, increpitans armis, ulturus honorem
Polluti hospitii, visum properabat in hostem.
Quem simul ac vidit venientem Troius heros,
Obstupuit, subitoque gradum terrore repressit,
Fugit Paris
Ad sociosque retro fugiens, se in tuta recepit. viso Menelao.
Non aliter, quam qui salebrosa per avia montis Comparatio ad
Errat iter faciens, visoque ibi forte dracone rem aptissima.
Attollente iras, et caerula colla tumente,
Attonitus trepidum gelida formidine pectus
Constitit, atque pedem retro celer inde repressit:




[65=E1r]

Sic retro ad socios, et in agmina tuta recessit,
Conspecto Paris invicto formosus Atrida.
Quem sic inspiciens trepidum fortissimus Hector,
Acribus invectus verbis: Pro dedecus, inquit,
      Vane Pari, et forma tantum bone, qui muliebri
Hector Paridi
Victus amore iaces, deceptor inutilis, excors, conviciatur.
Quam cuperem, aut nunquam venisse in lumina vitae,
Aut natum subito te descendisse sub umbras,
Non tantum nostris venisset dedecus armis
Per te, cuius opus nunc tam deforme videntes
Irrident Danai, iactantque ignominiosa
Voce cavillantes, forma praestare venusta,
Sed verae te degenerem virtutis egere,
Non animo vires, nullum esse in pectore robur.
Et cum te talem ipse geras, aliique loquantur,
Ausus es undosum delecta classe per aequor
Ire, maritalem defoedaturus honorem,
Turpiter ascendens aliena cubilia, et illam
Cuius forma tuum coepisset pectus, amatam
E Peloponneso nostras adducere in oras,
Uxorem virtute viri belloque potentis,
In patris extremam cladem, patriaeque dolendam
Perniciem: populoque et civibus ultima damna,
Hostibus inducens risus et gaudia nostris,
Ipsi ignominiam tibi, luctum et dedecus ingens.
Nunc ignave fugis, fortem non ausus Atriden
Expectare. quid hoc? aut cur ita? nempe sciebas,
Qualis tu fruerere viri iam coniuge rapta,
Quantus in arma vir assurgat, quem laeseris isthoc
Improbe adulterio. sed enim tibi bella gerenti
Nec blandi citharae cantus, nec gratia formae,
Nec calamistrati crines, Cythereia dona,
Profuerint. nunc ecce tua formidine Troes




[66=E1v]

Perculsi stupuere, timentque, nec obvia in hostem
Arma ferunt, ducis exemplo fera pectora fracti.
      Ad quem respondens forma Paris aethere digna:
Paris Hectori.
Forsitan ista mihi non falsa obieceris Hector,
Si, quam nos deceat, non plus videare furori
Indulgere tuo, et mensum transcendere culpae,
Qui cor habes adeo durum, nullisque domandum
Cladibus, ut rigido ex ferro conflata securis,
Quam faber undivagam structurus in aequora navim,
In trabe caedenda exercet: secat illa, teritque
Robora dura, nec obtusa est, aciemve reflectit:
Sic tibi in indomito mens effera pectore regnat.
Nec mihi tu pulchrae Veneris gratissima dona
Obiicias: Nec enim quae dii tibi cunque dederunt
,,
Munera sunt spernenda, loco sed honoris habenda, ,,
Et grato retinenda animo. Nunc si libet ergo, ,,
Idque animo sedet, ut dubio committere Marti
Me iubeas, sedeant alii, spectentque quieti
Troes et Argivi, Menelaus et ipse ego campo
Promittit singulare
In medio certemus, et armis arma feramus cum Menelao
Obvia, et haec ratio nostri certaminis esto: certamen.
Quem penes elatis steterit victoria pennis
Coniugio formosae Helenes potiatur, et omni
Quam secum patria tulit e Lacedaemone gaza.
Utraque pars repetat patrios sine clade penates,
Troes Dardaniae Neptunia moenia Troiae,
Argos equum gregibus praestans, et Acheidos orae
Regna petant Danai, formosis plena puellis.
Haec rata tam victis fore, quam victoribus, ipsi
Inter se populi statuant, et foedera iure
Iurando feriant, nullis abolenda diebus.
Fratris ad haec animum laetissimus appulit Hector,
Et celer in medium procedens ante phalangas




[67=E2r]

Dardanidum, dextraque gravem quam forte gerebat
Concutiens hastam, iussit consistere Troas:
Iussa statim tenuere gradum Phrygia agmina. verum
Cum nihilo minus Argivi violenter in hostem
Ingruerent, ferrentque gradus, atque arma pararent,
Saxaque coniicerent, et noxia tela sagittas,
Provolat ante alios populorum rex Agamemnon
Agamemnon
Immensum clamans: Iam desinite (inquit) Achivi, populi impetum
Iamque tenete manus, nec mittite tela, quod Hector cohibet.
Nescio quae nobis videatur verba daturus.
Sic fatus, cupidasque manus animosque repressit,
Armorum pugnaeque avidos. Tum maximus Hector:
      Audite o Troiani (inquit) Danaique coruscis
Hector Graecis
Insignes ocreis, quae me Paris edere iussit, et Troianis.
Cuius id infoelix conflatum est crimine bellum.
Is iubet immunes armorum stare catervas
Dardanidum Graiumque, animis armisque quietis,
Et se congressum cum magnanimo Menelao,
Pugnantem medii spectare per aequora campi,
Pro formosa Helena, totaque Laconide gaza:
Atque ibi cui dederit clarum victoria nomen,
Illius uxorem tota cum dote Lacaenam
Hinc fore, quaeque suos post haec reditura penates
Agmina, iurando si iure haec omnia firment.
      Sic ait, ac totae tenuere silentia turbae.
Tum celer exiliens frater maioris Atridae:
Me quoque vos (inquit) Troiani Argivaque pubes,
Menelaus ad
Me, quem praecipue dolor urit, et illa fatigant utrumque exercitum.
Omnia, quae belli causas traxere cruenti,
Intenti, et positis armis audite quieti.
Quandoquidem video tanti discrimine belli,
Troianos Danaosque simul mala plurima passos,
Propter adulterium Paridis, nostrumque dolorem,




[68=E2v]

Perplacet, haec nostro certetur causa duello:
Accipit conditionem
Atque uter e nobis hostilibus occidet armis, oblatam.
Occiderit, bello reliqui longaque soluti
Militia cito discedant. vos protinus agnum
Afferte, atque agnam: nivei nam velleris ille,
Feriendo foederi
Grata salutifero mactabitur hostia Soli: necessaria.
Haec nigra, Telluri: nos tertia rite feremus
Dona Iovi. fuerit tamen hoc ante omnia curae,
Sistere ad haec Priamum populis ferienda duobus
Foedera, ut ipse fidem praestetque, et praestita coram
Sacramenta ferat, ne forsitan irrita nati
Ipsius efficiant, ut sunt vani atque maligni.
Semper enim iuvenes levis inconstantia versat.
,,
Quod si his forte senex accedat rebus agendis,
Praeteritisque animum simul inserat, atque futuris,
Rectius has populi curas utriusque levarit.
      Talia dicentem, per mutua gaudia laetis
Accepere animis, Phryges et Danaeia pubes,
Sperantes erumnosi relevamina belli.
Et mox cornipedes religantes ordine certo,
Desiliunt in humum celsis e curribus omnes,
Armaque deponunt humeris. Iam castra diremit
Utraque telluris spacium non grande relictum.
Mox geminos Hector praecones misit in urbem,
Qui simul accersant Priamum, sacrandaque divis
Priamum accersit
Corpora bina ferant, maris agni et virginis agnae. Hector.
Talthybium vero naves dimisit ad altas
Maximus Atrides, superum qui munera regi
Adferat agnellum tenerum. Dum alia reges
Instituunt, celeres Iris delapsa per auras,
Iris ad Helenam.
Adveniensque Helenae nive brachia candidiori
Astitit, eximii Paridis similata sororem,
Uxorem divini Helicaonis, indevicto




[69=E3r]

Nati Antenore, Laodicen, quae principe forma
Natarum Priami fuit. huius membra, coloremque
Assimilata Iris, thalamumque ingressa, Lacaenam
Splendida puniceae texentem stamina telae
Invenit, duplicemque inserto murice pallam,
In qua tum varios Danaum Troumque labores,
Bellaque plurima, se propter, tot gesta per annos,
Insertabat acu pingens. cui rosida pennas,
Et ventosa pedes, Iris sic ore loquuta est:
      Nympha adamata veni, visura quod ipsa stupendum
Iris Helenae.
Admireris opus, quod fortes Troas et inter
Contectos ferro Danaos nunc vertitur ipsos.
Nam modo quae campis acies in mutua ferrum
Vulnera stringebant, atque omnia caede cruenta
Complerant loca, nunc damnantes praelia, pulso
Marte sedent taciti, vicinaque castra vicissim
Prospectant, clypeis innixi, hastasque tenentes
Infixas in humum: quia mox Paris et Menelaus
Procedent medio in spacio, atque aciem inter utramque,
Certaturi armis te propter. namque fruetur
Coniuge te victor, victoremque ipsa sequeris.
      Sic ait. ast Helenen ingens invaserat ardor,
Helena ad priorem
Et veteris desiderium praedulce mariti, maritum et patriam
Et patriae spes, et carorum cura parentum. redire desiderat.
Mox niveo velata venustum corpus amictu
E thalamo properat, formosa per ora profusis
Uberibus lachrymis, famulis comitata duabus,
Magna oculos Clymene, atque Aethra Pittheide. postquam
Proxima perventum est ad Scaeae limina portae,
Hic Priamum circum inveniunt, Panthumque, Timoetemque,
Et Lampum, Clytiumque, et fortem Icetaona bello,
Quos inter gravis Ucalegon, et fortior olim
Antenor, consulti ambo, rebusque gerendis




[70=E3v]

Primores populi, sed tunc onerantibus annis
Tractandis desueti armis. hi Scaea tenentes
Culmina, sermones variis de rebus habebant,
Argutis similes per florea rura cicadis,
Senes Troianos
Quae super umbrosis in querno stipite ramis cicadis comparat.
Sidentes, dulci modulantur inertia cantu
Carmina: talis erat Troiani turba senatus,
In summo Scaeae residentis culmine portae:
Quo postquam videre Helenen ascendere, forma
Conspicuam proceres, inter se haec verba serebant:
Non erat indignum certe tot funera Troas,
Tot mala pro tali Danaos tolerasse puella,
Admirantur
Coelicolis simili formae splendore deabus. formam Helenes.
Sed tamen ipsa suos redeat cum navibus Argos,
Ne cladem nobis nostrisque nepotibus olim
Inferat, et superet multorum causa laborum.
Tales hi placida sermones mente serebant.
Ast Helenen Priamus blando sermone vocatam,
      Talibus alloquitur: Carissima filia nobis
Helenen ad se
Huc ades, assideasque mihi, ut desueta prioris vocat Priamus.
Ora viri videas, consanguineosque, et amicos,
Quos habuisti olim. neque enim tu causa malorum,
Sed mihi sunt horum dii maxima causa malorum,
Qui me mortifero hoc lachrymosi vulnere belli
Affligunt. ades, ut monstres delecta virorum
Corpora, et edoceas Graiorum nomina regum.
      Quis procul ille virum tam lato pectore, et alto
Percontatur Priamus
Vertice, quanquam alii superent ingentibus ipsum de singulis principum
Corporibus, tamen haud talem vidisse recordor, Graecorum.
Tamque bono clarum venerandae munere formae,
Maiestas adeo quaedam regalis in illo
Eminet, et tantum specie compensat honorem:
Huic formosa Helene nympharum gloria fatur:




[71=E4r]

      Perpetuo venerande socer, tua verba pudori
Sunt mihi, et immensos redigunt in corda dolores.
Atque utinam tunc me fatum crudele tulisset,
Cum formam Paridis, dulcesque sequuta Hymenaeos,
Legitimum thalamum, dulcesque relinquere fratres,
Et socias aetate pares, atque unicam natae
Hermiones potui solatia: non tot acerbis
Tot mala deflessem lachrymis, nec moesta fuissem:
Munera sed nobis haec invida fata negarunt.
      Ille quidem, quem nosse cupis, rex est Agamemnon
Agamemnon.
Atrides, duplici quem gloria laude coronat,
Maximus et bello quod rex sit, et optimus idem:
Ille mihi levir miserae. nec plura loquuta,
Conticuit. Senior tantum miratus honorem,
Fortunate (inquit) nimiumque beate Agamemnon,
Totne tuis parent Graiorum milia iussis?
Totne racemiferam gentes tua signa sequuti
In Phrygiam venere? equidem venisse recordor
Innumeras equitum turmas, peditumque cohortes,
Otrei populos, et clari Mygdonis, illo
Decorum a
Tempore, quo fortes adversus Amazonas armis natura senum.
Castra super Sagarim sua metabantur amoenum,
Auxilium quibus ipse ferens in castra receptus,
Et castris praefectus, equum tot milia vidi,
Totque virum, quod non alias. sed maxima quanquam
Ista caterva fuit, tamen hoc minor agmine visa est.
      Inde ubi cuncta oculis lustrans conspexit Ulyssem,
Dic age cara (Senex inquit) mihi filia, quisnam
Iste vir est, brevior procero Agamemnone, verum
Ulyssis
Latior idem humeris, et pectore firmior amplo? descriptio.
Qui positis in humum longe radiantibus armis,
Dorica sollicito circumvolat agmina passu,
Non aliter, multae quam densus vellere lanae




[72=E4v]

Vir gregis errat oves circum candore nitentes.
Comparatio.
Huic ita respondens Helene Iove nata, loquuta est:
      Hic ille est Laerte satus generosus Ulysses,
Ulysses.
Quanquam Ithacae sterili lapidosae natus in ora,
Vir tamen eximie sapiens, et ad omnia fraudum
Callidus instrumenta, dolisque instructus et armis.
      At gravis Antenor memoranti talia, verbis
Antenor Helenae
Reddidit haec: Equidem mulier vera omnia narras, per digressionem.
Quae modo commemoras. nam cum olim divus Ulysses,
Et minor Atrides venissent Ilion altum,
Te reddi patriae tecumque ablata petentes,
Ambos sicut erant legati ad Pergama missi,
Accepi hospitio, atque opibus solabar amicis,
Et simul amborum naturam, et callida prorsus
Consilia edidici. Siquidem cum Troia stantes
Concilia alloquerentur, erat sublimior Atrei
Filius, et celsis humeris extabat: ut autem
Sessum ierant, venerabilior decorabat Ulyssem
Aspectus, maiorque fuit reverentia vultus.
Post ubi consedit iam pleno tota theatro
Concio, legatisque fuit data copia fandi,
Sermo fuit forti brevis et succinctus Atridae:
Eloquentia
Pauca loquebatur siquidem, sed dulcia valde: Menelai
Hunc illi natura modum dedit ipsa loquendi, Laconica.
Ut nec aberraret verbis, neque garrulus esset,
Quanquam multo etiam minor annis esset Ulysse.
      Verum ubi dicendi partes accepit Ulysses,
Stabat humi fixis oculis, sceptrumque tenebat
Immotum, similem dicas ratione carenti,
Concita vel nigro cui sanguine bilis abundet.
Verum ubi magniloquam rupit de pectore vocem,
Eloquentia Ulyssis
Hybernis nivibus tunc verba simillima fudit, copiosa et gravis.
Ut iam nemo hominum contendere posset Ulyssi




[73=E5r]

Eloquio: et quanquam forma praestabat honesta,
Plus tamen eloquium nos mirabamur Ulyssis.
      Ulteriora senex collustrans agmina visu,
Aiacem videt, et, Quis (ait) vir maximus ille est,
Qui reliquos inter Danaos excellit, et alto
Vertice transcendit, latoque est pectore fultus?
      Cui formosa Helene: De cuius nomine quaeris,
O socer, ille vir est vallumque et murus Achivum,
Maximus Aiacum: prope quem socia arma ferentem
Aiax Telamonius.
Idomenea vides, quem tanquam numen honorant Idomeneus.
Cretenses, aliique sequuntur ab ubere Cretae
Primores regione. hunc Creta saepe profectum,
Hospitio accepit Sparta Menelaus in alta.
Sed cum nunc alios prudentes inter Achaeos
Omnes conspiciam, quos vel cognoscere vultu,
Cognita vel quorum tibi nomina dicere possim,
Non tamen hic video, mihi quos vidisse voluptas
Summa fuit, fratresque meos, fratresque gemellos,
Castora pollentem domitorum laudis equorum,
Castorem et
Et crudi invictum Pollucem robore caestus: Pollucem fratres,
Quos ego vel nunquam Lacedaemone credo profectos, Helene requirit.
Vel patriam rediisse cito per caerula cursu
Aequora, militiam diuturnaque bella perosos,
Hanc ne ignominiam nostram, ne turpe sororis
Dedecus aspiciant miserae. Sic illa loquuta est:
Verum illi procul in patria Lacedaemone dudum
Occiderant, iamque in gelida tellure iacebant.
      Interea duo praecones iam cuncta per urbem,
Praecones ad
Quae iussi fuerant, facienda ad sacra parabant: foedus necessaria
Nempe duos agnos, et terrae munera vinum, parant.
Laetificans animum, portantes utre caprino.
E quibus Idaeus pulchrum cratera ferebat,
Et solidos auro calices. qui protinus adstans




[74=E5v]

Grandaevo Priamo: Sate Laomedonte superbo
Idaeus Priamo.
      Surge (ait) et celer in campum descende rogatus,
Et Phrygibus Graiisque nitentibus aere corusco,
Ut ferienda tua facias rata foedera dextra,
Quae nunc ambae acies iurando firma futura
Iure paciscuntur. siquidem Paris et Menelaus
Tentabunt dubium summo certamine martem,
Conditione simul posita: qui vicerit hostem,
Illius formosa sua cum divite gaza
Tyndaris uxor erit, victi sine clade redibunt
Victoresque domum, Neptunia Pergama Troes,
Argos equum gregibus praestans, et Acheidos orae
Regna petent Danai, formosis plena puellis.
      Sic ait. at Priamo mox per stupefacta cucurrit
Frigidus ossa timor. iussit tamen ocyus alto
Iungere equos curru celeres: quem deinde paratum
Conscendit, manibusque undantia lora regebat.
Cui gravis Antenor comitem se praebuit, altis
Curribus incensis. Scaeae qui limina portae
Priamus et
Egressi, in campum veniunt, ubi stabat uterque Antenor ad
Depositis armis exercitus, atque ibi curru exercitus
Desiliunt, Troas inter medii, inter et hostes egrediuntur.
Procedunt, quos cum vidissent rex Agamemnon,
Et sapiens Laertiades, venientibus ultro
Assurgunt, simul ornatis in vestibus adsunt,
Omnia foederibus feriendis apta ferentes
Praecones, miscentque merum crateribus aureis:
Tum manibus lymphas regum fudere recentes.
Hic rex Atrides cultrum quem forte ferebat,
[Greek:]
Maioris gladii vaginae in parte repostum, hupotupôsis.
Eximit, et media villos de fronde revellit
Ambarum pecudum: quos postquam distribuerunt
Summis principibus Danaum Troumque, ministri,




[75=E6r]

Ipse manus coelo tollens cum voce supinas
Maximus Atrides, haec est in verba precatus:
      Iuppiter omnipotens, alta celeberrime in Ida,
Agamemnonis
Sol qui cuncta vides, qui cuncta agnoscis et audis, ad Iovem et
Et vos o fluvii celeres, tuque optima tellus, deos alios oratio.
Et qui sub terra incolitis, qui humana nefandis
Suppliciis scelera afficitis, vos quaeso precorque
Et veneror, ferienda estote in foedera testes,
Atque haec ut rata sint, vera et sancta esse velitis.
Quod si forte Paris Menelaum vincet, et armis
Exuet occisum, uxorem cum divite gaza
Ipse Helenen habeat, nos hinc sine clade profecti,
Pontigradis ratibus patrium redeamus ad Argos.
Si vero Pariden Menelaus vincet, et armis
Exuet occisum, victori Troes Atridae
Restituant Helenen tota cum divite gaza,
Et victos aliquo sese testentur Achivis
Munere honorifico, nostri quod habere minores
Possint, et meritae monumentum ostendere palmae.
Quod si nec Priamus, Priamo nec patre creati,
Occiso Paride ulla volent dare munera, rursum
Persequar insistens bello, poenasque reposcam
Foederis infracti, classem nec ab Ilio alto
Deducam, donec periurae moenia Troiae
Excidero, et meritis vastaro Pergama flammis.
      Sic ait, et pecudes stomacho tenus ense cecidit,
Feritur foedus.
Occisasque abiecit. at illae sanguine nigro
Perfusam tremulo plangebant corpore terram.
Hinc alii lato vinum cratere ferentes
Fundebant, terramque mero redolente rigabant,
Orantes veniam superos: cum talia Graium,
Aut aliquis Troum, supplex est verba loquutus:
      Iuppiter omnipotens, pater optime, maxime divum,




[76=E6v]

Coelicolaeque alii, facite ut qui foedera primi
Haec violata dabunt, cum tota gente suorum,
Cum natis, cum uxoribus, agnatis, et amicis,
Cumque suo genere intereant, terraeque recumbant,
Non secus ac vinum telluri infunditur atrae.
      Sic aliquis: precibus sed Iuppiter obstruit aures,
Nec votis dedit eventum, quem verba petebant.
Tunc populum verbis sic est affatus utrunque
      Dardanides Priamus: Nunc me quoque Troes, Achivique,
Priamus ad utrunque
Audite. ipse citis revehar super alta quadrigis exercitum
Pergama, quandoquidem nec praesens cernere natum
Sustineo his oculis, Menelao marte feroci
Congressum, et dubia pugnantem sorte duelli.
Iuppiter, atque alii divum novere, quis horum
Hoc sit congressu fato periturus acerbo.
      Sic ait, et currum rursus conscendit, et agnos
Imposuit, manibusque trementia frena recepit.
Cui gravis Antenor socium se praebuit, illi
Priamus et Antenor
Rursus in obsessae redierunt moenia Troiae. in urbem redeunt.
Tunc sene digresso, Troum fortissimus Hector,
Et Laerte satus diis aequiparandus Ulysses,
Delegere locum pugnae sudoribus aptum.
      Tum sortes misere in ahenae cassidis urnam,
Sortes mittuntur
Quis prior acciperet ferratae cuspidis hastam, in urnam.
Fixurus validis adversum viribus hostem.
Sollicitae stabant acies, coeloque supinas
Intendere manus, et numina magna precati
Haec sunt vel Danai vel Troes verba loquuti:
      Iuppiter excelsa multum veneratus in Ida,
Atque hominum pater, et rex optime maxime divum,
Fac, uter in causa fuerit, cur foedus utrinque
Non stet, et alterutri clades invexerit istas
Foedifragus populo, Stygias ferat ille sub umbras




[77=E7r]

Sanguine foedatos isto e certamine manes,
Perpetuam pacem nobis aeternaque sanci
Foedera. Sic aliquis fidenti est voce precatus.
      At caput ornatus cristis fulgentibus Hector,
Hector sortes
Fronte retroflexa sortes eduxit ab urna. educit.
Nec mora, prima loco Paridis fuit. ergo duobus
Circumfusae acies, pacem tenuere sedentes,
Sicut erant celeres ad equos et ad arma locati.
Splendida deinde humeris circumdedit arma maritus
Tyndaridis Paris auricomae. tum cruribus aptat
Paridis armatura.
Aere renidentes ocreas, quas fibula loris
Arctabat niveis. at fortia pectora fratris
Armabat thorace Lycaonis, artibus aptum
Forte suis adhibens, laterique accommodat ensem
Suspensum ex humero, distinctum floribus aureis.
Post humeris clypeum robustum fortibus aptat,
Postremo capiti cristis imponit equinis
Terribilem galeam, ferratamque arripit hastam,
Ictibus in pugna faciendis utile telum.
      Haud secus interea ferus armabatur Atrides.
Qui postquam armati delectum fortibus ausis
Devenere locum, cingentibus undique Troum
Et Danaum turmis, ferit exultantia vulgi
Corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
At postquam iratis animis, et torva tuentes,
Alter in alterius stringebant corpora ferrum,
Pilaque concussere, gradu propiore tenentes
Interiora loci, prior hic Paris eminus hastam
Monomachia
Torsit in Atriden, clypeo quae fixa pependit, Paridis et
Nec ferrum perfregit, ab aere reflexa tenaci Menelai.
Robusti clypei. tum spicula fortis Atrides
Concutiens, tali superos est voce precatus:
      Iuppiter omnipotens, meritas da sumere poenas
Polluti hospitii: Paridem da sternere, qui me
Oratio Mene-
lai ad Iovem.



[78=E7v]

Cladibus immeritum multis affecit, ut ipsum
Ipse meis manibus praesenti marte trucidem,
Ut metuant homines qui nunc sunt, quique futuri,
Hospitia alterius factis temerare nefandis,
Huius ab exemplo moniti. sic dixit, et hastam
Oblongam vibrans manibus coniecit in hostem,
Concita quae medium clypei spectabilis orbem
Transiit, et pulchri ferro thoracis adacta
Arma per et vestes, imo ad loca proxima ventri,
Pectoris invisum venit bibitura cruorem,
Ni Paris obliquo flexisset corpus ab ictu,
Damna nigrae fugiens nondum fatalia mortis.
Tum cito fulmineum surgens Menelaus in ensem,
Sublatumque manu, sic terque quaterque comantis
Inflixit cono galeae, sic fortiter ictus
Intulit, ut stricti resiliret lamina ferri
In partes diffracta duas. tum fortis Atrides
Frangitur gladius
Suspirans, oculisque tuens ad sidera fatur. Menelai.
      Summe pater, quo nemo deum crudelior ullus Menelaus Iovi
Esse potest: quid enim vana te voce precabar, conviciatur.
Tetra meis manibus punires facta nefandi
Hospitis? ecce manu mucro nunc fractus inerti
Disiliit, frustraque meis excussa lacertis
Hasta fuit, nulloque affecit vulnere corpus
Infidi Paridis. sic dixit: et inde comantes
Cassidis arripuit cristas, coepitque prehensum
Pertrahere ad Danaum fulgentes aere catervas,
Guttura sutilibus stringentibus intima loris
Haerentis galeae. sic tunc violentus Atrides
Fortiter arreptum tenuit, raptumque tulisset
Ad socios, tantoque potitus honore fuisset,
Ni Iove nata Venus robusti fortia lori




[79=E8r]

Vincula rupisset, vacuam victoris Atridae
In manibus galeam linquens. ferus ille relictam
Dum iacit ad socios, missamque recolligit hastam,
Mente furens iterum arreptum ruiturus in hostem,
Illum nube cava septum et caligine caeca
Venus Paridem
Alma Venus rapuit (nam possunt omnia Divi) ,, eripuit.
Sublimemque ferens, super altaque Pergama vectum
Floribus innumeris strato et redolentibus herbis
Imitatur hunc
Imposuit thalamo, moxque adductura Lacaenam locum Virgilius.
Ipsa abit. hanc longa matrum stipante caterva,
Invenit excelsae sublimi in culmine turris.
Quam Venus accedens, positaque ibi coelite forma,
Effoetam simulabat anum, contexere doctam
Palladiis opera in telis Lacedaemone quondam
E veteri, nova Tyndaridis, sed iniqua, sequutam
Connubia. illius ergo levi redolentia tangens
Vestimenta manu, sic est affata Cythere:
      Huc ades o formosa, tuus te expectat odorum
Venus Helenae.
Ante thorum Paris, et genialis ad aurea lecti
Stragula, tam forma nitidus, tamque ore venustus,
Aspiceres, dicas non e certamine duri
Martis anhelantem, aut congressum nuper Atridae,
Sed ceu ducturumve choros, ductisve sedentem
Saltandi cupidum. talis, me interprete missa,
Te iubet acciri. Sic dicens, mollia flammis
Pectora commovit solitis Venus. Illa ubi tandem
Divinae agnovit pulchrum cervicis honorem,
Attonito stupefacta animo, sic ore loquuta est:
      Insidiosa, quid haec falsae ludibria formae?
Helene Venerem
Quidve dolos nectis? nunquid me abducere raptam agnitam obiurgat.
Hinc iterum cupis, aut Phrygiae florentis in urbes?
Aut in Meoniae fines, ubi forsan amicum
Ipsa habeas aliquem? quoniam nunc victor Atrides




[80=E8v]

Occiso Paride, in patriam, priscumque reducet
Me miseram in thalamum. falsis nunc illius ergo
Ludis imaginibus, Paridis quae propter amorem
Coelica magnorum linquis consortia divum:
Nec forsan reditura altum remeabis Olympum,
Donec in uxorem ducat, famulamque capessat
Te Paris. haud tamen ipsa sequar, non illius ultra
Conscensura thorum: neque me iam Troades ullis
Amplius incessent probris, quae ferre coacta,
Intima tabifico consumerer ossa dolore.
Talia dicentem iamdudum irata tuetur
Alma Venus, talesque effudit pectore voces:
      Infoelix, ne me irrites, nec talibus ultro
Venus Helenae.
Opprobriis laceres, ne forte irata relinquam,
Aut odio in iustum te persequar acta furorem.
Nam quantum tibi dextra fui prius, et tua fovi
Numine coepta meo, tantum irritata nocebo.
Et tantis odiis te execrabuntur Achivi,
Troianique omnes, ut morte miserrima dira
Intereas, fatoque dolens multeris acerbo.
      Talibus obstupuit dictis Iovis inclyta magni
Filia pulchra Helene, peploque et veste recincta,
Helena Venerem
Auricomum velata caput, latuitque per urbem e porta Scaea
Incedens, ducente deo. quae splendida postquam sequitur.
In Paridis venere triclinia, rite ministrae
Ad sua digressae redeunt opera: ipsa nitentem
In thalamum ducens Helenen dea, protinus ipsi
Attulit apponens cathedram, statuitque locatam
Ante pedes Paridis, iussa residere Lacaena,
Ipsa sedens, terraeque oculos cum voce reclinans,
Increpuit verbis, et sic affata maritum est:
      Venisti linquens infausti munera belli,
Helena Paridi.
O forti congresse viro, iam victus ab illo




[81=F1r]

Occideras, nisi fugisses. iam expertus es autem,
Quam te sit gravior quondam meus ille maritus,
Quam bello melior, quam fortior arma capessat,
Quantum hasta valeat, manibusque ferocia tractet
Scuta rotans, quae sit generosi vis Menelai,
Quem verbis antehac contemnere saepe solebas,
Et vires iactare tuas, et martia bello
Robora. magnanimum nunc i, pete fortiter hostem:
Sed melius non occurres, nec voce lacesses
Inde aliqua, tecumque domi tuta ocia duces,
Ne si stulta aliqua pugnam ratione capessas,
Intereas flavi telo percussus Atridae.
Cui Paris obliquo dicenti talia vultu,
      Desine (ait) mulier convicia frivola nobis
Paris Helenae.
Dicere, et insontem probris lacerare superbis:
Nunc equidem vicit fateor Menelaus Atrides
Numinis auxilio, glaucaeque favore Minervae:
Rursus ego (neque enim desunt mihi numina) victum
Prostratumque dabo. sed nunc age dulcia amoris
Munera libemus, nosque oblectemus in illis.
Quandoquidem nunc tanta animum vis urget amoris
Nympha tui nostrum, quantam non sensimus ante,
Non cum te raptam patria Lacedaemone celsis
Navibus imposui, et vectam per caerula ponti
Paridis in
Aequora cognovi Veneris per dulcia furta, Helenam ardor.
Primiciasque novo persolvi laetus amori,
Qua nos alta duas primum tulit insula amantes,
Tantae nunc mea sollicitant praecordia flammae.
      Dixit, et ingressus lectum conscendit eburnum.
Quem complexa Helenae, placida resoluta quiete est.
Interea per tota animo commotus Atrides
Menelaus Paridem
Castra vagabatur, sicut fera saeva, per omnes per castra quaerit.
Circuitus quaerens Paridem: sed nemo, nec ipsi




[82=F1v]

Troes, nec socii potuere ostendere, quonam
Ereptus Paris extiterit forti Menelao:
Dissimulare etenim certe ausus nemo fuisset,
Vel quia foedus erat metuendis legibus ictum,
Vel quia quisque suum fatum crudele volebat
Unius in capite exolvi, seseque piari.
Ergo hos affatus populorum rex Agamemnon,
      Audite haec (inquit) Troes vos, Dardanidaeque,
Agamemnon
Et vos qui sociis Troiam venistis in armis, Troianis.
Vicit in hac pugna fortis Menelaus, et ipsi
Vidistis victum Paridem, victoria nostra est,
Nunc Helenam nobis ex foedere reddite, ut aequum est,
Cum tota, quamcunque tulit Lacedaemone, gaza.
Praeterea nostri quod possint ferre nepotes,
Munus honorificum persolvite, sic Agamemnon
Dixit, et applausu venerata est Graia iuventus.
 

ILIADOS HOMERICAE LIBER QUARTUS.

AD Iovis interea sedes atque aurea templa
Dii in domicilium
Convenere omnes divique deaeque vocati, Iovis conveniunt.
Tristia spectantes periturae moenia Troiae.
Quos inter media incedens venerabilis Hebe,
Hebe nectar
Fudit odoriferum nectar crateribus aureis. propinet diis
Tradita dii cupidis sumentes pocula dextris, compotantibus.
Ordine perpetuo tradebant quisque sequenti.
Iuppiter hic animum cupiens Iunonis ad iram
Irritare, dolos captans, mordacibus illam
Perstrinxit dictis, ficto sic ore cavillans.
      Hoc modo commisso superi certamine divas
Iuppiter deos
Cernitis esse duas, Menelai coepta foventes, alloquitur.
Iunonem Argivis veneratam, et Pallada fortem.
Quae nunc laete animis, et gaudia plena ferentes,




[83=F2r]

Nos hinc aspectant ubi consedere seorsum.
Verum blanda Venus magnis nunc anxia curis
Hinc abiit, Paridemque suum complexa tuetur.
Quem modo praesentis laeti discrimine salvum
Praestitit, ereptum, tutaque in sede locavit.
Sed penes Atriden nunc est victoria fortem
Certa quidem, palmae tenet ille recentis honorem:
At nos in medio tanti discrimine belli
Consultare decet, num bella gravesque labores
His iterum populis, an amicae foedera pacis
Immittamus, ut aeterna observentur utrisque.
Quod si firma animis coeat concordia, et aequis
Legibus accipiant pacem, res grata profecto
Fiet, et urbs Priami cunctis habitabitur annis,
Formosamque Helenen referet Menelaus ad Argos.
      Sic ait. at divae, Saturnia, et innuba Pallas,
Ducebant tacitae suspiria: namque maligno
In Teucros animo fuerant. sed Pallas, in ipsum
Quanquam irata patrem fuerit, tamen ore quievit,
Nec quicquam contra ausa loqui est, at regia Iuno
Haud tenuit tacitas irarum in pectore flammas,
Sed contra sic orsa loqui: Saevissime divum
      Iuppiter, anne pudet quae nunc es verba loquutus?
Iuno Iovi
Scilicet ut tulerim vanos huc usque labores, succenset.
Quos toties subeo: nihil ut sudoribus actum
Sit mihi, quos tot sustineo, quibus et mihi fessi
Destituuntur equi, populos dum exhortor in arma,
Ut Priamo natisque ferant mala multa. sed isthoc
Perge modo, et quaecunque animus tibi suadet agunto.
Tum genitor toto commotus pectore in iram
Nubipotens, simul infremuit, de hinc talia fatur.
      Improba, quid Priamus cum tota gente suorum
Iuppiter Iunoni.
Tantum in te peccasse potest, ut funditus ipsum




[84=F2v]

Irata evertisse voles, et nobile tantae
Urbis opus, sternique alto de culmine Troiam?
Cum, nisi sis ingressa domos ac moenia Troiae,
Atque ipsum Priamum cum tota gente suorum
Dentibus iratis laceres, et corpora mandes
Cruda hominum, non ante furor tuus iste quiescat:
Nec videare malis satiari posse. sed isthuc
Fac animo quodcunque lubet, contendere tecum
Amplius hic non est animus mihi, nec tibi quicquam
Impediens oberit, nec nos discordia habebit.
Tu tamen haec memori mea pectore dicta repones,
Quae tibi nunc dicam: quando et mihi certa voluntas,
Perdere praeclaras ipsis cum civibus urbes,
Dilectas tibi, quas olim mihi cunque libebit.
Tunc ne forte meum studeas lenire furorem,
Aut placare animum, quando hanc tibi funditus urbem
Eruere inviti dedimus, quae ex omnibus una
(Stellati quaecunque iacent sub lumine coeli,
Troia urbs Iovi
Terrigenae quascunque homines coluere coluntque) gratissima.
Urbibus urbs nostro est longe gratissima cordi,
Ilion, et Priamus, Priamique animosa propago,
Quas apud assidue nostras adoletur ad aras.
Quem contra formosa oculos Saturnia fatur:
      Tris equidem dilexi aliis ex omnibus urbes,
Tres urbes Iunoni
Argosque, Spartenque, Cyclopaeasque Mycenas. carissimae.
Harum tu quamcunque voles, ac si libet omnes
Has simul evertas per me licet, haud equidem ultra
Obstitero: quem non, etiam conata, laborem
Pertinaciss. Iunonis
Perfecisse queam, postquam diis omnibus unus odium in Troianos.
Fortior es. sed et esse mei perfecta laboris
Coepta decet, tandemque suum contingere finem,
Manet alta mente repostum
Praecipue cum tam dea sim quam tu deus, ipsum Iudicium Paridis, s. q. i. f.
Inde genus ducens unde et tu, maior et annis,




[85=F3r]

Saturno genita, ante tuos quam protulit ortus
Versutus pater: et tua nunc (quae maxima laus est)
Et soror et coniux dicor, tu maximus ille es
Regnator superum, paribus nunc ergo regamus
Auspiciis haec cuncta, et gratificemur utrinque,
Ipsa tibi, ipse mihi. reliqui concordia divi
Facta ubi conspicient, laudabunt nostra sequentes.
Nunc igitur iubeas, celeres delapsa per auras
Pallas eat, qua nunc permistae Troes Achivis
Stant acies, dic bella serat, dic praelia tentet,
Icta iube primi rumpant ut foedera Troes.
Dixerat, at dictis divum pater atque hominum rex
Annuit, atque his alloquitur mox Pallada verbis:
      Vade age nata, cito pede labere, castraque Troum
Iuppiter Palladi.
Et Danaum pete, tenta animos ut foedera rumpant
Troes, et iniiciant repetendi exordia belli.
      Sic ait, et natam dextra pater impulit, alto
Labitur illa volans summi de vertice Olympi:
Sicut ubi ignitum vibrato sidere fulgur
Fulguri similis
Iuppiter excussit, quo frigida pectora monstro Pallas.
Nautarum, et castrorum acies atque agmina terret.
Talis Olympiaco veniens de vertice Pallas,
Frigida multiplici perfudit corda pavore
Troianorum equitum, et Danaum pulchra arma gerentum.
Quorum aliquis sic ad socios: Haec monstra profecto
Aut iterum nobis bellum durosque labores
Portendunt, aut Iuppiter icti foederis author
Componet populis pacemque et foedus utrisque:
Haec aliquis Troum Danaumve est verba loquutus.
At Pallas posito divinae munere formae,
Laodici vultus induta Antenore nati,
Belligeri iuvenis, populo se immiscuit, ipsum
Quaerens magnanimo per castra Lycaone natum




[86=F3v]

Pandaron, eximium divinae munere formae.
Hunc ubi stipatum sociis, quot milia secum
Duxerat ad Troiam Aesapi de fluminis ora,
Invenit, prope consistens, sic diva loquuta est:
      Magnanime heroum, generate Lycaone forti,
Pallas Pandaro
Pandare, si quicquam mihi credis, et haec mea dicta persuadet, ut
Pondus habere putas, celeres age mitte sagittas foedus violet.
Corpus in Atridae Menelai. gratia facti
Magna tui veniet: belli te summa sequetur.
Gloria nam cuncti Troes tua facta probabunt,
Praecipue Paris: ille tuum cumulabit honorem
Muneribus summis, si magnanimum Menelaum
Viderit occubuisse tuo fortissime telo.
Quare age. sed precibus pharetrati numina Phoebi
Ante voca, sacrumque fove te rite daturum
Primigenarum ovium, patriam si forte Zeliam
Contigerit rediisse tibi, tum fortiter arcum
Contrahe, et emissa Menelaum sterne sagitta.
      Sic ait, atque animo fatui persuasit. at ille
Protinus ingentem vagina protulit arcum,
Sylvestris capreae factum de cornibus arcum,
Arcus Pandari
Quam quondam aeriae scandentem cornua rupis, descriptio.
Cautus ab insidiis observans ipse, sub imo
Pectore percussam, saxo deiecit ab alto.
Cumque bis octonis habuisset cornua ramis
Consita, ad artificem propere tulit, unde pararet
Ille arcum sibi praevalidum, pars ultima cuius
Aurea tota foret, quem tunc ille impiger arcum
Extractum ponebat humi, praetensaque iussit
Scuta sibi opponi, socium ne forte tumultus
Inde quis exortus, spectantibus omnia Graiis,
Propositum turbaret opus, coeptumque laborem,
Ante dolorificam quam mitteret ipse sagittam,




[87=F4r]

Percuteretque manu generosi corpus Atridae.
Constitit ergo gravi depromens tela pharetra
Plurima, de quorum numero sibi deligit unum
Intactum, volucre, et dirae lignum utile morti.
Hoc super impositum nervo cum rite locasset,
Vota deo pharetra et telis, arcuque potenti
Concoepit, positis quae solveret omnia sacris
Agnorum atque ovium, sacram si forte Zeliam
Contingat rediisse sibi: tum corripit arcum,
Et duxit longe, donec curvata coirent
Virgilius his
Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, versibus
Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. usus est.
Insonuit celeres nervo stridente per auras Mittit sagittam
Arcus, et excussae volat ales arundo sagittae. Pandarus.
Sed non immemores telo veniente fuere
Dii Menelae tui, quorum Iovis inclyta Pallas
Filia, tam tibi erat praesens, quam sedula mater
Assolet infanti, quae dextra vindice somni
Agmina muscarum cunis puerilibus arcet.
Mortifera haec igitur venientis acumina teli
Corporis Atridae partem deflexit in illam,
Aurea qua mediam connectit fibula zonam,
Et ferrata duplex finit praecordia thorax.
Huic ubi delata est parti letalis arundo,
Aurea perfregit penetranti cingula ferro,
Perque ipsum thoraca, per et munimina summi
Corporis, eximium contra tela omnia vallum
Transiit, et summum perstrinxit vulnere corpus.
Vulneratur
Mox niger effluxit niveo de corpore sanguis: Menelaus.
Sicut ebur nimio si qua tinxere rubenti
Meonides, Carumve nurus, tinctumque dederunt
Gestandum phaleris in equos, quas saepe superbo
Suspensas thalamo multi cupiere refixas




[88=F4v]

Forte equites frustra. nam solos talia reges
Ornamenta decent, quorum vel curribus apte
Portentur, vel equis, quae gaudia mentibus addant.
Talia tunc Menelae tibi tua crura fuerunt,
Cruraque, et effluxo perfusae sanguine surae
Qui tibi iam ad talos etiam pervenerat imos.
Ingemuit gelido perfusus frigore membra
Rex Agamemno virum, postquam conspexit euntem
Sanguinis undantem nigri de vulnere rivum.
Ingemuit simul ipse acer Menelaus, adactum
Conspiciens extare suo de corpore telum.
Nec minus et socii vulnus crudele videntes,
Anxia sollicito suspiria corde trahebant.
Praecipue tamen ipse virum princeps Agamemnon:
Cui postquam rediere animi, viresque resumptae,
Ipse manu retinens Menelaum, talia fatur:
      Ergone foederibus frater carissime ruptis,
Agamemnonis
Tam toleranda tibi crudelia fata tulerunt? de vulnere
Ergone pro Danais haec praelia frater inisti, fratris querela.
Ut caderes diro percussus pectora telo?
Haeccine sancta illa est agnorum sanguine fuso
Confirmata fides? haec est data dextera? et haec sunt
Sacra coronatas libamina fusa per aras?
Quae modo periuri fregerunt omnia Troes.
Non tamen haec impune ferent periuria tandem.
Nam licet haud sontes praesenti puniat ira,
,,
Sera tamen sumit Deus, at graviora, malorum ,,
Supplicia, et lentum semper compensat acerbo. ,,
Ipsorum capita haec ergo periuria plectent,
Ne dubita: quia tempus erit, scio namque futurum,
In flammam et cineres quo concidat Ilion ingens,
Quo cadat et Priamus, Priamique hoc nobile regnum.
Nam pater in superis habitans Saturnius oris,




[89=F5r]

Fraudibus iratus tantis, vibrante coruscam
Aegida concutiet dextra, periuraque gentis
Pectora Troianae pro tali puniet ausu.
Ut tamen haec ita contingant, et ut omnia fiant,
Heu quantus Menelae dolor mea pectora, quantae
Ora fatigabunt lachrymae, si vulnera mortem
Ista tibi attulerint, si te crudelia vitae
Fata sat implevisse volent, atque ipse reversus
Te sine dilectum remearo inglorius Argos.
[Greek:] pathos.
Nam memores patriae, extincto te frater, Achivi
Protinus insano cuncti capientur amore,
Vota relicturi Priamo sua, quem penes omnis
Gloria confecti stabit pulcherrima belli.
Praeterea formosa Helena potientur avari
Troes, et ossa teget tellus tua Dardanis, et te
Barbara crudeli tumulabit Troia sepulchro,
Nondum opere exhausto belli, infectoque labore:
Tunc aliquis tua busta videns de gente superba
Troiadum, sic insultans fortasse loquetur:
      Sic utinam sua succedant reliqua omnia vota
Atridae, qui magnanimos huc duxit Achivos,
Classe vehens, et nunc hic te Menelae relicto
In dulcem rediit patriam, classemque reduxit.
Diceret haec aliquis: potius mihi rupta dehiscat
Terra velim, manesque ferar detrusus ad imos[.]
Talia dicentem verbis solatur amicis
Flavicomus Menelaus, et his affatur Atriden:
      At tu confortare animo, nec defice, causam
Menelaus
Iniiciens pavidi per Achaica castra timoris. Agamemnoni.
Nostra nocens nec enim penetravit in ilia ferrum
Intima, letiferum fidissima cingula telum
Et gravis obiecto thorax umbone repressit.
Huic ita respondit populorum rex Agamemnon:




[90=F5v]

      Sic pater ipse deum faciat Menelae. sed huius
Agamemnon
Vulneris interea cura est adhibenda dolori. Menelao.
Sic ait, et clara praestantem voce ministrum
Talthybium vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
      Vade, ait, huc propero mihi siste Machaona cursu,
Agamemnon
Phoebigena genitum medico, qui vulnus Atridae Talthybium
Inspectum fratris curet, quod Troius illi mittit ad
Intulit, aut aliquis Lycia de gente sagittis Machaonem.
Eximius iaculator, et hoc sibi nomina facto
Inclyta contraxit, nobis lachrymasque relinquens,
Et gemitus, tristique atros in corde dolores:
      Sic ait. at praeco exequitur mandata, profectus
Castra per et populos Danaum ferrata micantum
Corpora, perquirens vigilante Machaona visu.
Repperit hunc autem stantem inter pulchra suorum
Agmina, quos secum Thrace deduxit ab alta,
Cornipedum nutrice gregum. cui proximus astans,
Verborum hoc sonitu volucres diverberat auras:
      Clare nepos Phoebi, perge huc age, rex Agamemnon
Talthybius
Te vocat, ut cures Menelai vulnus acerbum, Machaoni.
Quod Lycia de gente satus, vel Troius illi
Inflixit, telisque valens, arcuque superbus.
Quo facto peperit famam sibi, et inclyta laudum
Nomina: moestitiam nobis, luctumque relinquens.
      Haec dicens, magno concussit corda dolore
Phoebigena geniti, qui mox per lata sequutus
Castra virum, postquam ad flavum pervenit Atriden,
Fortia foedifrago percussum pectora telo,
In media stantem turba, septumque corona
Nobilium, patrio ceu plenus numine stabat
Ipse deo similis, mox et de vulnere telum
Telum de vulnere
Eduxit mediae per lora tenacia zonae. educit Machaon.
Cingula tum solvit, fabriles facta per artes,




[91=F6r]

Ferreaque armati munimina pectoris aufert,
Inde manu quanto telum descenderit ictu
In latus explorat, pressoque e vulnere demum
Sanguine, sedando medicamina blanda dolori
Applicat, a magno quondam Chirone parenti
Demonstrata suo, nato pater illa reliquit.
      Haec apud illustrem dum sic Menelaon aguntur,
Corripuere arma interea temeraria Troes
Exierantque instructa acie: tum abiecta vicissim
Troiani bellum
Tela resumebant Danai, rapidisque fremebant reparant.
Agminibus, toto cupientes pectore bellum.
Aspiceres totis volitantem Agamemnona castris
Intrepidum, et nulla cessantem parte, nec ipsum
Detrectantem animo pugnam, sed voce manuque
Hortantemque viros, properantemque agmina ferro
Conserere, instructoque capessere milite pugnam.
Ergo et ferratos currus in gramine, et acres
Liquit equos, quos Eurymedon Ptolemeia proles
Agamemnon
Piraedae servabat agens, hoc sistere iusso aciem instruit.
Praesentem, pugna fesso sibi membra pedestri,
Quadriiugem currum, pedes ipse incessit, et omnem
Instruxit populum, et digessit in agmina certo
Ordine per turmas equitum peditumque phalangas.
Quorum quos animo properare in bella videbat,
Hos prope stans, verbis sic est hortatus amicis:
      Nunc animis opus o socii, nunc pectore firmo,
Hortatur suos
Nunc o nunc solitas Argivi promite vires. Agamemnon.
Ab Iove non etenim nobis praesentia deerunt
Auxilia: ille viros sternet, qui foedera primi
Rupere, illorum laniabunt corpora saevis
Unguibus immundae volucres: nos omnibus horum
Eversis opibus, patrios portabimus Argos
Navibus uxores, dulcesque per aequora natos.




[92=F6v]

Quos vero ignavos belli, timidosque videbat,
Hos prope stans, verbis castigabat amaris:
      Argivi indecores, ignavi, et inutile vulgus
Castigat ignavos
Militiae, cur sic stupidi nunc statis, ut actae Agamemnon.
Camporum timidae spaciosa per aequora cervae,
Fessa quibus totae liquerunt pectora vires?
Sic vos nunc timidi consistitis, et neque pugnam
Audetis tentare, nec arma capessere dextris,
Scilicet expectatis, ut in navalia Troes
Nostra ruant avidi, dum nobis Iuppiter alto
Porrigat e coelo relevantem incommoda dextram.
      Talibus ille regens dictis castigat inertes,
Intrepidos acuit, simul instruit agmina campis
Densa virum, quos ante volans, circumque vagatus
Venerat ad, Creta Iovis ex altrice, profectos:
Qui tum forte viri circum Idomenea superbum
Arma retractabant: quorum, dux ipse, priores
Pectus apro similis validum, capere arma iubebat.
Agmen Meriones extremum auriga coegit.
Quos ubi conspexit populorum rex Agamemnon,
Laeticia exultans, sic est affatus amicum:
      Idomeneu, Danaos inter dignissime fortes
Agamemnon
Semper habende mihi, seu nos ad bella profectos Idomeneum
Militia exercet, seu res quaecunque negoci alloquitur.
Alterius, seu nos convivia laeta vicissim
Accipiunt, cum vina aliis miscentur Achivis
Principibus, neque plena illis crateres Iaccho
Laudibus arguitur
Ponuntur: tibi non secus ac mihi, plena feruntur vini vinosus
Pocula, tum quantum suasit tibi blanda voluptas Homerus.
Atque animus, tantum potes exhaurire bibendo.
Nunc age, quicquid habes generoso in pectore verae
Virtutis, prome, et talem te ostende sub armis,
Qualem saepe soles teipsum iactare loquendo.




[93=F7r]

Ad quem respondens Cretae dux inclytus altae:
      Atrida generose, inquit, quem saepe solebas,
Idomeneus
Talem praecipue, me nunc spectabis amicum, Agamemnoni.
Ante ut pollicitus de me sum saepe loquendo.
Quin alios potius tu nunc hortaris Achivos,
Ut propere assumptis armis fera bella capessant,
Ut nostris pereant manibus qui foedera primi
Ruperunt, poenasque suo dent sanguine Troes.
His dictis animo laetatus abibat Atrides.
Inde per et cuneos dum lustrat et agmina circum,
Venit ad Aiaces, qui iam fulgentibus armis
Stabant instructi, et galeis cava tempora tecti.
Quorum densae acies peditum longaeque cohortes
Terga sequebantur. qualem super aequora nubem
Comparatio.
Saepe videt celso scopuli de vertice pastor,
Contractam Zephyri flatu, et caligine nymbos
Densentem picea, et saevam minitante procellam:
Ille specus atque antra petens, pecus omne recludit
Intus, ut imbelles defendat ab imbribus agnas.
Talis erat iuvenum stantum sub fortibus armis
Aiaces comitata duos manus inclyta bello,
Caeruleis horrens clypeis, et grandibus hastis.
Hos rex aspiciens animo gavisus Atrides,
      Talibus aggreditur: Danaum decora armipotentum
Agamemnon
Aiaces duo, non equidem vos pluribus aequum est Aiacibus.
Hortari, neque vos iubeo capere arma, quod ipsos
Vestra sponte satis video pugnare paratos.
Atque utinam sic diis visum immortalibus esset,
Summe pater tibi, Phoebe tibi, tibi maxima Pallas,
Omnibus idem animus, talis foret omnibus ardor
Pectoribus Danaum, nostris excisa profecto
Troia brevi caderet manibus. Sic dixit, et ultra
Progrediens, Pylios ornantem Nestora magnum,




[94=F7v]

Hortantemque in bella viros invenit, et ipsis
Stare duces, clarum Pelagonta, et Alastora fortem,
Haemonaque. Chromiumque, Biantaque, Chriontemque,
Dux prudens in fronte equites currusque locavit:
Nestoris in
Extremo pedites instruxit in agmine, belli instruenda acie
Robur, et auxilii florem: promiscua vulgi artificium.
Corpora clauserat in medio, quibus undique turba
Inclusis, etiam nolentibus, esset in hostem
Pugnandi ratio nequaquam libera: demum
Instructas equitum turmas, qui prima tenebant,
Frenatos moderentur equos iubet, ut sua quique
Obtineant loca, ne turbare aut rumpere possint:
Neve quis aut in equis, aut fretus viribus ultra
Quam liceat progressus, adactum pugnet in hostem.
Roboris hoc etenim pacto decedere multum
Posset, et inciso minuentur in agmine vires.
Praeterea si quis currum aggrediatur, ut hasta
Pugnet, et eminus hinc feriat, non cominus hostem.
Quandoquidem hoc praestet, quandoque hac arte priores
Innumeras olim nudarint moenibus urbes.
Hoc tunc ille senex bellorum doctus, et usu
Militiae assuetus longo, res ordine gessit.
Quem rex aspiciens animo exultabat Atrides,
Et prope consistens, verbis affatur amicis:
      Sic tibi magne senex, animi insuperabile robur
Agamemnon
Corporis aequarent vires, et fortior aetas Nestori.
Virtutis tam facta tuae generosa iuvaret,
(Sed te fracta situ premit et cariosa senectus)
Quam foret utilius defecti viribus aevi
Destitui quemvis alium, te aetate virentem
Praestare integrum iuvenili in corpore robur.
Ad quem respondens sedato pectore Nestor,
      Ipse quoque hoc (inquit) quam vellem maxime Atrida,
Nestor
Agamemnoni.




[95=F8r]

Rursus ad aetatis bona posse priora reverti,
Optat iuventuti
Qualis eram sumptis quondam iuvenilibus armis, restitui.
Magnanimum cum victor Ereuthaliona peremi.
Sed non omnia dii tribuunt mortalibus aegris.
,,
Viribus aetatis quondam viguisse recordor,
Nunc me senta situ consumit et aegra senectus:
Non tamen hac etiam nullos aetate labores
Sustineo: quoties opus est, ad equestria promptus
Officia, exhortor, iubeo, celer omnibus adsum,
Consiliis verbisque rego. sunt ista profecto
Munera iusta senum: pugnent, quibus integer aevi
,,
Sanguis inest, iustasque dedit fiducia vires. ,,
      Talia dicentem, gavisus liquit Atrides.
Inde satum Peteo genitore Menesthea, stantem
Inter Athenaeos proceres, cui divus Ulysses
Proximus adstabat, quem circum armata fremebat
Turba Cephalenum, stabant in praelia tantum
Accinctae hae acies: nec enim vox ulla sub aures
Venerat ipsorum commissae nuncia pugnae,
Cum iam prima manu tentarent praelia Troes,
Argivique alacres. quos ambos rex Agamemnon
Aspiciens, tali inclamans est voce loquutus:
      Magnanimi Peteos fili diis regis amici,
Agamemnon
Et tu docte dolos struere et componere fraudes, Menestheo et
Cur ita nunc trepidi stantes aliena manetis Ulyssi.
Auxilia? ut veniant, et primi bella capessant
Argivorum alii. vos primos esse decebat,
Qui validum vestris premeretis viribus hostem,
In prima stantes acie, vos vocibus ardens
Ad bellum exhortari alios. vos nempe priores
Percipitis, quae lauta meis convivia mensis
Ponuntur: vos prima avido bellaria morsu
Pascitis, assatas carnes: vos pocula primi,




[96=F8v]

Et quoties libuit, dulci spumantia Baccho
Ebibitis. nunc grata forent spectacula vobis,
Si vos ante decem nostra de gente cohortes
Impia crudeli committant praelia ferro.
      Talia dicentem, iamdudum lumine torvo
Inspiciens, contra sapiens sic fatur Ulysses:
      Atrida, quae nunc ratio est quae tale coegit
Ulysses
Excidere ore tuo verbum, quo in praelia segnes Agamemnoni.
Arguis esse animos, ignavaque pectora nobis,
Arma nec ausuros venientibus obvia ferre
Armis Dardanidum, durumque lacessere martem?
Quod si forte voles, atque haec te cura fatigat,
Specta Telemachi ruiturum in bella parentem,
Duraque non timida miscentem praelia dextra.
Tu siquidem falsa es nimis et ventosa loquutus.
Cuius ut incaluisse animum cognovit, et ira
Commotum, placide sic est affatus Atrides:
      Dive genus Laertiade, fortissime Ulysse,
Agamemnon Ulyssem
Ne moveare animo: nec enim convicia vere commotum placat.
Diximus ulla tibi, nec te pugnare iubemus,
Quandoquidem mihi nota fides tua, certa voluntas,
Et quam consiliis praestes, quae prorsus ab omni
Seditione vacent, sed quae sint libera rebus
Utilibus coniuncta, et quae tibi cunque probantur,
Nos eadem sequimur. Tu nunc age perge, parata
Arma capesse manu: mihi si quod inutile verbum
Excidit, in melius venientia tempora vertent,
Et facient meliora dei, quae vana fuerunt.
      Sic ait, hos linquens: aliosque subinde petivit,
Atque ita magnanimum pergens Diomedea, forti
Tydeo genitum, stantes in pulvere currus
Quadrupedum frenis aptantem offendit, et ipsi
Astantem Sthenelum Capaneo patre creatum:




[97=G1r]

Hos quoque conspiciens, dictis affatur acerbis:
      Heu factum indignum te Tydeos inclyte fili,
Agamemnon
Quid trepidas? quis te subita formidine captum Diomedi.
Invasit timor? aut cur nunc ignave moraris?
Si tibi forte viam faciant, aliique priores
Praelia committant, non sic metuisse decebat
Tydeo forti genitum, qui solus in hostes
Saepe ruens, pro dilectis pugnabat amicis:
Ut referunt, qui facta viri durosque labores
Viderunt. neque enim visus neque cognitus unquam
Ille mihi est. sed sic aliorum sermo ferebat.
Quanquam olim claras advenerit ille Mycenas,
Pacificus, cum divino Polynice receptus
Tydei historia.
Hospitio, quando auxilia et socia arma petebant,
Sacra subacturi Thebarum moenia bello.
Nec labor obtinuisse fuit, quaecunque petebant,
De coelo nisi forte minax mala signa dedisset
Iuppiter. Ipsi autem nostra e regione profecti
Postquam ad iunciferas Aesopi fluminis undas
Venerunt, magni misere Etheoclis ad urbem
Tydea legatum Danai, tunc ille profectus,
Postquam Thebarum Cadmeida venit in urbem,
Oedipodionidas complures repperit, illic
Laeta frequentantes positis convivia mensis:
Nec timuit, multos quamvis, et solus, et hospes,
In quaecunque volet subitae discrimina pugnae
Irritare animos, verbisque lacessere martem:
Atque ut quemque lacessierat. sic viribus audax
Vicit, et optatum multis tulit unus honorem:
Adfuit illi adeo praesenti numine Pallas.
Quam rem sicut erat, non aequa mente ferentes
Cadmei cives, equitum genus acre virorum,
Insidias posuere viro per nota viarum




[98=G1v]

Lustra reversuro, quinquaginta arma ferentes
Egregios iuvenes, duo quos duxere magistri,
Maeon Haemonides diis immortalibus aequus,
Et satus Autophono Lycophantes, marte superbus:
Quos omnes Tydeus fato multavit acerbo,
Prodigiis divum fidens. ex omnibus unum
Maeona dimisit salvum, qui fortia facta
Nunciet ista domum. talis fuit ille deorum
Auxilio Tydeus Aetolus. at aeditus illo
Filius, ut bello minor est patre, sic ubi verbis
Est opus, artifici praestat ratione loquendi.
      Talia dicentem nihil ausus reddere contra
Fortis Tydides, venerandi iurgia regis
(Ut decuit) veritus. contra quem filius orsus
Magnanimi Capanei: Noli, inquit, rex Agamemnon
Sthenelus
Falsa loqui. nam nos nostrorum facta parentum Agamemnoni.
Vincimus, et rerum gestarum nomine, et ampla
Laude gerendarum, famaeque recentis honore.
Nos quoque si septem claudentia moenia portas
Bello adiissemus, multo hac virtute minorem
Ducentes populum, tamen illo martia Thebas
Claustra ruissemus, neque nos pia numina divum
Nec Iovis auxilii fiducia deseruisset.
Nunc illi nimium temeraria bella moventes,
Stulticia periere sua. ne patribus ergo
Imperti, quam nos laudem virtute meremur.
Ad quem respiciens Diomedes lumine torvo,
      Quin tacuisse, inquit, melius fuit, altaque magni
Diomedes
Principis ad sacram duxisse silentia vocem. Sthenelum
Nec merito magno succenseat ullus Atridae, obiurgat.
Culpatumve velit, me iudice, quando coactos
Concitet in bellum populos, atque agmina Graium.
Quem, si foedifragos devincant Troas Achivi,




[99=G2r]

Et sacrum capiant victricibus Ilion armis,
Gloria perpetua, et decus immortale sequetur:
Dedecus extremum, si nos fata impia vinci
Annuerint. sed nos age, dum virtutis avitae
Arma capessamus memores. Sic dixit, et alto
Desiliens curru, concussit pondere terram
Armorum, sonituque gravi conterruit aures
Atque animos et corda virum. tum protinus omnes
Instructae properare acies, et in arma vicissim
Certantes ruere, hortari propellere regum
Quisque suos, totum consternere milite campum.
Non secus ac tumidae Zephyro feriente procellae
Comparatio
Aequoris ingentes volvunt ad littora fluctus, pulcherrima.
Cum trudunt alios alii, franguntur acutis
Cautibus illisi, crebro sonat omne tumultu
Littus, et obiectae spumant aspergine moles.
Talis erat strepitusque ducum, clamorque iubentum
Agmina densari, et cuneis invadere in hostem.
Verum alii signis taciti sub euntibus ibant, Descriptio
Et compressa metu tenuere silentia Graii, instructi
Quippe duces veriti. potuisses dicere tantam exercitus.
Haudquaquam esse manum populi. sed et arma corusca
Luce refulgebant, quibus ille exercitus esset
Ornatus, toto radiantibus aere catervis,
At contra ingenti Troes clamore ruebant,
Assimiles ovium gregibus, quas clausit in altis
Troiani ovibus
Dives opum pastor stabulis, ubi turgida praebent comparantur.
Ubera mulgenti, si quas audire gementum
Contigit agnorum voces, tum protinus ipsae
Assiduis stabula et caulas balatibus implent.
Talis erat Troum sociata per agmina clamor,
Dissimilis tamen, haud etenim fuit omnibus idem
Tot modo linguarum populis, et ab orbe profectis




[100=G2v]

Diverso, sic quique suo se more ferebant.
Troas in arma furor stimulat Mavortis anhelos,
Troianis [Troianos
Glauca truces animos incendit Pallas Achivis, 1540] Mars, Graecis
Terror et ultrices dirae comitantur utrosque, Pallas favent.
Et moto gaudens vadit Discordia bello, Discordia soror
Et soror atque comes viricidae proxima Marti, Martis.
Parva metu primo, mox sese attollit in auras, Virgilius de
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Fama.
Haec dea tum populi per castra utriusque citatis
Passibus incedens, odium serit, excitat iras,
Unde moverentur lachrymae gemitusque virorum.
      Postquam descendere acies unius in aequam
Planiciem campi, tum scuta minantia scutis
Coniecti, feriunt hastis, animisque furorem
Concipiunt, saevae gliscunt in cordibus irae.
Tum clypeis motu ingenti et clamore frementes
Concurrere cavis, hinc verbera saeva ferentum
Concursus acierum.
Audiri voces caeptae, gemitusque cadentum.
Sanguinis hinc nigri per terram effervere rivi:
Non secus ac rapidi summis de montibus amnes
Comparatio.
Praecipitant, unamque omnes in valle lacunam
Insinuant, ruptis adeo torrentibus undis
Ingenti sonitu, procul ut de vertice pastor
Audiat aerio. sic tunc per mutua caedem
Vulnera miscentum clamor quatit horridus aures.
      Primus ibi Antilochus pugnantem fortiter inter
Confertos acie prima, pulchrisque ferentem
Armis corpora tecta Thalysiaden Echepolum
Antilochus
Corripuit, cristaque trahens afflixit equina, Echepolum
Donec in adversam telum immedicabile frontem occidit.
Impulit, et fracto transegit in ossa cerebro.
Ille oculis durae caligine mortis oborta,
Sicut vasta suis e sedibus eruta turris       [101=G3r]

Concidit, et sterilem moribundus calcat arenam.
Cuius ut aspexit fusum tellure cadaver.
Chalcodontiades princeps Elephenor Abantum,
Elephenor cadaver
Corripiens pede, perque hostes perque arma trahebat, Echepoli trahens
Ipsius exuviis cupiens spoliisque potiri. interficitur ab
Sed causa exitii misero fuit ista cupido. Agenore.
Namque videns corpus confossi exangue trahentem,
In latus, egregius telum contorsit Agenor,
Qua nudum clypeo patuit, terraque reliquit
Confossum diro letalis acumine ferri.
Tum super amborum subito exitiosa coorta est
Pugna cadaveribus, Troianos inter et acres
Graiugenas, certatim in vulnera more luporum
Mutua grassantes, mistaque in strage virum vir
Quem feriat legit. hic natum Anthemione superbo
Mortifero occidit ferro Telamonius Aiax,
Aiax Telamonius
Florentem iuvenilis adhuc Simoision aevi Simoision interficit.
Munere, necdum etiam taedis genialibus auctum.
Quem quondam viridi descendens mater ab Ida,
Adductura domum pecudes de more paternas,
In gelida enixa est ripa Simoentis amoeni,
Et dedit hoc illi fluvii de nomine nomen.
Sed tamen ille suis alimenta parentibus olim
Reddere non potuit, quando brevioribus illum
Vita tulit spaciis, hostili cuspide caesum.
Sese etenim contra venienti maximus Aiax,
Pectoris in dextra percussit parte papillam,
Tam validis vibrans ferratam viribus hastam,
Ut gravis ex humero extaret pars altera teli.
Ille cadens moribundus humum concussit, ut altis
Nixa cacuminibus, ripaeque agnata palustri
Comparatio.
Populus, armatis decus accessura quadrigis,
Atque orbes olim curvos actura rotarum,




[102=G3v]

Quam faber accisam ferro deiecit acuto.
Illa iacens, fluvii steriles arescit ad undas.
Taliter Anthemiden Simoision exuit armis,
Et vita simul, aethereum genus inclytus Aiax.
Antiphus ista videns, telum iaculatus in hostem
Antiphus Priami
Priamedes torquet: quod aberrans, non tamen ipsum filius.
Perculit Aiacem, sed plurima corpora praeter
Missilis hasta volans, in Leuci corpore pulchro
Haesit, et astuti comitem percussit Ulyssis,
Ultima qua mollem constringunt ilia ventrem,
Tunc forte occisi corpus deforme trahentem,
Quod iuxta tum procubuit: dextramque remisit.
Postquam Ithacus cari mortem cognovit amici,
Impatiens animi, et furibunda percitus ira,
Armatus nitido aere, furens prima agmina cursu
Irruit, et prope congressus pugnantibus, hastam,
Concutit, observans quem fixum cuspide leto
Destinet. at sese venienti, Troes ab ictu
Subducunt, dextramque viri fugere, sed actum
Aera per vacuum valido libramine telum,
Forte nothum Priami letali vulnere fixum
Democoonta ferit, pulchra qui nuper Abydo
Democoontem
Venerat, adducens celerum pulchrum agmen equorum. Ulysses interimit.
Huic, ut erat socii casu indignatus Ulysses,
Mortiferum telum per tempus adegit utrunque.
Ille, ubi perpetuam traxerunt lumina noctem,
Ingenti cecidit sonitu, super arma recumbens.
Quo casu stupefacti animis, retulere citatum
Agmina prima pedem: retro simul inclytus Hector
Cessit. at Argivi vasto clamore frequentes,
Corpora caesorum exuviis spolianda trahebant.
Et iam longius evecti, cedentibus ultro
Instantes, pavidos urgebant undique Troas.




[103=G4r]

Quae procul aspiciens ex altae culmine Troiae,
Indignans animo, sic est affatus Apollo.
      Eia alacres iterum validis insurgite in hostem
Apollo Troianos
Viribus, o celerum domitores nuper equorum. hortatur in pugnam.
State viri, pugnae memores, nec cedite Graiis
Turpiter: haud etenim est illis in pectore ferrum,
Nec fabricata gerunt invicto corpora saxo,
Quae nequeant ferro violari, aut vincier armis.
Sed neque pulchricomae Thetidis divinus Achilles
Filius in pugnam venit, sed moestus acerbum
Luget apud naves irato corde dolorem.
      Sic deus excelsa palantes Troas ab urbe
Pallas Graecis
Alloquitur, contra Iovis inclyta filia Pallas adest.
Incitat, incedens inter conserta suorum
Agmina Graiugenum, si quos a parte laborum
Cessantes, tota videat desistere pugna.
      Hic Amarynciden fato crudelis acerbo
Parca tulit, captum Diorea namque molari
Diores.
Percussit saxo, tereti qua dextera talo
Sura coit, Thracum ductor, qui nuper ab Aeno
Venerat Imbrasides Piros: et cruris utrunque
Piros.
Perfregit misero nervum, simul ossa molesto
Pondere contrivit. nec eo contentus, in udo
Pulvere deiectum foede, sociisque supinas
Tendentem cum voce manus, iamque aegra trahentem
Effugiente anima suspiria, corripit hasta
Confodiens medii per puncta tenerrima ventris.
Lubrica mortifero de vulnere protinus exta
Defluxere solo, nox illum ferrea texit,
Luminaque aeternae clauserunt fessa tenebrae.
Laetum successu, et perfecta caede ferocem,
Aetolus mucronem Theas everberat hastae,
Transadigens teretem per pectoris ossa papillam,




[104=G4v]

Et stetit in medio ferrum pulmone retentum.
Inde Thoas prope succedens, de pectore ferrum
Thoas Pirum
Educens, validum vagina liberat ensem, confodit.
Et medium latus Imbrasidae ferus haurit, et illi
Eripit effugientem animam: conatus et arma
Exuere, haud potuit. nec enim paterentur amici,
Exanimem stantes circum, corpusque tuentes,
Arte capillati Thraces, et longa ferentes
Spicula, propellunt praestantem robore multo
Illustremque virum, et multa virtute potentem.
      Talia per totos edebant funera campos
Thraces, et aerati fulgentia corpora Epaei
Ductores, multique alii per honesta cadebant
Vulnera, nec quisquam reprehenderit ulla virorum
Facta, per illorum quisquis media agmina tutus
Transierit, nullo violatus corpora telo,
Quemque suis manibus deduceret inclyta Pallas,
Ipsius hostiles prohibens a corpore dextras:
Tot iacuere solo caesorum milia Troum,
Argivumque, die quos bellum absumpserat isto.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER QUINTUS.

AT Iovis interea Diomedi filia Pallas
Pallas Diomedi
Audaces animos, et honesti robur adauctum vires immittit.
Corporis immisit, cunctos ut solus Achivos
Inter, et assumptis fieret conspectior armis,
Et decus eximiae ferret virtutis opimum.
Flamma repercusso clypei tam clara rotundi
Aere refulgebat, galea tam splendor ab alta
Igneus emicuit, quam pulchrum tempore sidus
Et hac comparatione
Divitis Autumni, quod lotum fluctibus alto Virgilius usus est.
Surgit ab Oceano, coelumque illustrat, et omnes




[105=G5r]

Ante alios micat astrorum conspectius ignes.
Is fuit armorum Tydidae splendor, et illo
Concitus in medios hostes ardore ruebat,
Et cuneos turbabat agens atque agmina Troum.
Quos inter fuit illustris tam fortibus actis,
Quam florens opibus: cives dixere Dareta,
Dares Vulcani
Mulcibero sacer, et Vulcani maximus idem sacerdos.
Sacrorum antistes, geminos in praelia natos
Miserat infoelix, belli virtute superbos,
Phegeaque, Idaeumque: horum tum stantia eodem
Corpora sors Diomede tibi tulit obvia curru.
Hi siquidem biiugum retinacia frena tenentes,
Ipse pedes terra veniens Tydeius heros,
Postquam in conspectum venere, hinc tela parabant
Atque hinc arma prior quatiens Mavortia Phegeus,
Praelongam validis contortam viribus hastam,
Misit in adversum Diomedea, missa sinistrum
Trans humerum delata vago mucrone fefellit,
Et vacuas abiit sine vulnere lapsa per auras.
At non Tydidae, qui post intenderat ictum,
Dextera vana fuit, nec inutilis hasta, sed ipsam
Percussit medio sub pectore fixa papillam.
Tristia conspiciens morientis vulnera Phegei
Idaeus, pulchros currus et frena reliquit,
Desiliens ab equis, duri nec ad ultima fati
Tempora sustinuit carum defendere fratrem.
Qui quanquam fugeret, morte occubuisset eadem,
Ni deus inducta texisset nube remotum
Mulciber, orba senis miseratus tempora cari.
Tum prendens dat equos naves deducere ad altas
Tydides sociis. postquam videre Daretis
Magnanimi Troes natos, hunc morte peremptum,
Illum fata pedum cursu vitasse citato,




[106=G5v]

Extemplo cecidere animi, metus acrior omnes
Invasit. Tum diva feri Tritonia Martis
Apprensa cum voce manu, sic deinde loquuta est:
      Mavors Mars, homicida ferox, et sanguine gaudens,
Pallas Marti.
Concutiens validas ipsis cum moenibus urbes,
Mutua num sinimus sine nobis bella gerantur
Troas magnanimos et fortes inter Achivos,
Spectantes utris laudem victoria, et utris
Iuppiter adiiciat belli decus illud amicus?
Nos igitur nunc ista relinquere praelia fas est,
Vitantes Iovis offensi dum possumus iram.
      Sic ait, et pugna saevum Tritonia Martem
Mars pugna
Educens, lati ripa viridante Scamandri, excedit.
Mollibus effulta foliis in sede locavit.
      Iamque fugabantur vincentibus agmina Graiis
Dardana, iam primi ductores omnia ferro
Sternebant, dum quemque ducem dux quisque trucidat.
In primis populi princeps animosus Atrides.
Sternit Halizonum ductorem gentis, adacto
Agamemnon
In pectus mucrone, Odium, qua parte supremum Odium interficit.
Coniunctum est humero. terram quatit ille cadendo
Ingenti armorum sonitu, iacuitque supinus.
      Occupat Idomeneus Phaestum patre Moeone Boro
Progenitum, terra qui fertilis ubere Tharnae
Venerat. hunc stantem curru, frenosque tenentem,
Lyctius Idomeneus oblonga percutit hasta,
Idomeneus
Qua dextro est humero coniunctum pectus. at illum Phaestum
Semianimem curru nox occupat atra cadentem, interficit.
Quem socii Idomenei spoliarunt fortibus armis.
      At Strophio natum genitore Scamandrion, altis
Assuetum sylvis iuvenem, Latonia virgo
Quem docuit captare feras, et figere telis,
Assequitur prendens telo Menelaus acuto.




[107=G6r]

Sed neque tunc misero pharetris armata Diana
Menelaus
Profuit, aut longe iaculantes tela sagittae, Scamandrion.
Quo minus Atridae violenta occumberet hasta. [Greek:] pathos.
Vulnus enim accepit fugiens in terga, sub alto
Fixum humero, medio extabat de pectore ferrum,
Ingentem sonitum super arma dedere cadentem.
      Meriones ferus inde Phereclum corripit, illo
Meriones Phereclum,
Harmonida genitum, quem diva fabrilibus olim navium Paridis
Artibus erudiit Pallas, opera omnia doctum fabricatorem.
Artifici posuisse manu, fabrefecerat idem
Pestiferas Paridi naves, quibus ultima Troiae,
Et Phrygibus miseris causa est invecta malorum,
Atque ipsi sibi: quod monitus et reddita stulti
Spreverunt responsa, nec intellecta, deorum.
Hoc igitur genitum fugientes inter adeptus
Meriones, dextro in lumbo percussit. at hastae
Intima per ventrem descendit in ilia ferrum.
In genua ille gemens procumbit, et aegra trahentem
Occupat, et dirum prohibet suspiria fatum.
      Pedaeum rapit inde Meges, Antenore natum,
Meges
Sed dubia de matre nothum, quem diva Theano Pedaeum. Observandum in hoc poeta,
Nutriit, et propriis (hoc gratificata parenti) quod omnib. quos nominat,
Aequavit natis: quem tunc et in agmine verso aut interfectos dicit, singularia
Consequitur, longaque premens transverberat hasta aliqua attribuit, utpote vel
Phylides, qua cervicis coit ultima summae genus, vel educationem,
Vertebra, ferri acies sub lingua gutture fracto vel artem, vel casum aliquem,
Transiit, et validos perfregit acumine dentes. vel id genus alia, quibus
Ille cadens, foeda iacuit porrectus arena, fere commiserationem movet.
Dentibus et ferrum moriens hostile momordit. In quibus egregie ipsum
      Eurypylus post hos, Euaemonis inclyta proles, Eurypylus noster Virg. est imitatus:
Insignem sternit multis Hypsenora factis, Hypsenorem. sicut et varietatem ex modis
Magnanimo genitum Dolopione, templa sacerdos morientium ex hoc accepit.
Qui tenuit liquidi commissaque sacra Scamandri,




[108=G6v]

Non secus ac deus in populo reverenter amatus.
Hunc Euaemonides fugientem praepete cursu
Consequitur, gladioque ferit: simul amputat ipsi
Magna humeri cum parte manum, cadit ille, putremque
Sanguine foedat humum: simul ambos lurida claudit
Mors oculos, durique premit vis ultima fati.
      Talia funesto dum praelia marte geruntur,
Haud facile agnoscas Diomedes utra sequatur
Agmina, Troianosne, an fortes caedat Achivos:
Sic campi medium insiluit, mediosque per hostes
Diomedis ferocia
Proturbabat agens cuneos, atque obvia sternens fluvio omnia
Quaeque manu: similis fluvio, qui pluribus auctus prosternenti
Imbribus, exundante ruens rapit omnia cursu comparatur.
Obvia, constratosque insano gurgite pontes
Devolvit non septa novos tenuere per agros,
Non ullae obiectae moles: ruit impete vasto,
Atque hominum sternit sata laeta, boumque labores,
Sic Troum sternente acies Diomede ruebant,
Iratum densae nec sustinuere phalanges.
      Talia quem totis aedentem funera campis,
Sternentemque acies, et saevo marte furentem,
Inclytus aspiciens genitore Lycaone natus
Non tulit, et celeres aptans sua tela sagittas,
Pandarum dicit.
Direxitque manu teretem (quo praestitit) arcum,
Tydidenque alta surgentem in vulnera dextra
Iuxta humerum feriens dextra percussit in ala,
Per thoraca cavum telo sic fortiter acto,
Vulneratur
Ut parte ex alia ferratum extaret acumen, Diomedes.
Et gravis effuso manaret sanguine thorax.
Protinus ingenti clamore Lycaone natus
Intonuit: Nunc magnanimi consiste Troes,
Pandarus
Nunc equites inferte pedem, percussus ab arcu exultans Troianis.
Optimus Argivum nostro est. nec posse videtur




[109=G7r]

Vulnere ab hoc superesse diu, si misit Apollo
Non frustra ex Lycia, nec me deus ipse fefellit.
      Talia iactabat memorans. nec vulnus acerbum
Tydidae nocuit, sed tantum marte remisso
E pugna excedens, petit agmina tuta suorum,
Et currus et equos cum saucius ante stetisset,
Sic Sthenelum alloquitur Capaneo patre creatum:
      Huc propere Capaneiade suavissime curru
Diomedes
Descendens ades, et telum exitiale lacerto Sthenelo.
Exime, quod fixum affligit me vulnere acerbo.
      Haec ubi dixisset, Sthenelus de curribus altis
Desilit in terram, et prope stans exemit acutum
Eximitur telum.
Ex humero telum, fluit ater arundine ducta
Per tunicam perque arma viri de vulnere sanguis.
      Tunc bonus est clara Diomedes voce precatus:
Aegida quassantis Iovis inclyta filia Pallas,
Oratio Diomedis
Me dea me precor exaudi, si quando parentem ad Palladem.
Aut me, dura tua iuvisti in praelia dextra,
Nunc mihi diva fave, solitas nunc adstrue vires,
Ut telo cadat et manuum virtute mearum
Ille vir, incautum qui me percussit acerbo
Vulnere, iactavitque nec ultra lumine solis
Posse frui, superasque haurire diutius auras.
      Talibus orantem Iove nata audivit, et ultro
Accedens propius, reparavit robore multo
Membra manusque pedesque viri. cui deinde loquuta est.
      Esto animo forti atque bono, fili inclyte Tydei,
Pallas Diomedi.
Nec dubita Troiana tuo petere agmina ferro.
Namque tibi patrias immisi in pectora vires,
Intrepidumque animum, qualem fortissimus olim
Oenides habuit Tydeus, atque insuper atram
Ex oculis nubem eripui, ut cognoscere possis
Sive dei seu sint homines qui bella capessant,




[110=G7v]

Ne tu forte deum contra immortalia pugnes
Numina: ni veniat Venus huc Iovis inclyta magni
Filia. quae si forsitan his se immisceat armis,
Illi ne metuas hostile immittere ferrum.
Tantum effata, retro concessit caesia Pallas.
      Ipse novas nactus triplicato robore vires
Diomedes triplo
Tydides, volat ad primos animosior hostes, quam ante fortior.
Immiscetque manus, et proterit agmina Troum.
Impastus ceu plena leo per ovilia grassans,
Comparatio a
Quem procul incautum confixit arundine pastor, leone vulnerato.
Nec tamen inflixit vulnus letale, sed haerens
Plus acuit telum, et maiores suscitat iras.
Ille furit, latet attonitus post limina pastor,
Deseruitque gregem: faciunt loca sola timorem.
At trepidae glomerantur oves formidine in arctum,
Prosiluit stabulis victor leo, non secus ira
Percitus in Troas rabida Calidonius heros
Aestuat, arma ferens circum, et fera praelia miscet.
      Atque hic Astynoum raptans, et Hypenora regem
Quos Diomedes
Conficit, hunc hasta sub inutilis orbe papillae vulneratus
Traiicit, illi humerum magno ferus ense recidit, interemerit.
Qua vires iunctura dabat, de corpore totum.
      Hos ita confectos linquens, in Abanta superbum
Fertur. et illustrem Polyidon sanguine fratres
Eurydamante satos, qui pallida somnia noctis
Monstriferae callebat, et ut non vana docebat.
Sed non bella suis ineuntibus horrida natis
Per sua luctificam praedixit somnia noctem,
Quam miseris tristi Diomedes intulit ira.
      Inde Thoona petit, Xanthumque, virentibus ambos
Corporibus iuvenes, natos patre Phoemone, sed quos
Praeter non alios habuit pater, inde nec ullos
Progeniturus erat, fractusque, et inutilis aevo.




[111=G8r]

Hos tibi Tydides perimens vitalibus auris
Ambos eripuit, misero suspiria patri
Tristia, et innumeros luctus lachrimasque relinquens,
Egregium [Greek:]
Non iterum e bello redeuntes amplius illo pathos.
Visuro natos, et quae cumulaverat ipsis
Cuncta relicturo hesternis haeredibus olim.
      Inde duos occidit, Echemonaque, Chromiumque,
Dardanida Priamo genitos, quos unus habebat
Currus. in hos magno Diomedes impete facto,
Sicut in armentum per pascua lata cruento
Alia a leone
Irruit ore leo, ac prensum cervice reflexa comparatio.
Sternit humi taurumve gravem, fortemve iuvencum:
Sic tunc Priamidas fratres violenter ab alto
Deiicit axe furens, spoliatque recentibus armis
Tydides, et equos captos iubet agmine duci
Ad celeres Graium, tentoria tuta, carinas.
      Quem simul Aeneas populantem Troia vidit
Agmina, mox propero cursu per tela, per hostes
Pandaron inquirens fertur, diis aequiparandum,
Et bello egregium, fortique Lycaone natum:
Quem simul invenit, sic est affatus amicum:
      Heu ubi nunc arcus? ubi tela volucria dudum
Aeneas Pandaro.
Pandare fessa iacent? quorum tibi nemo vir unus
Par fuit arte prius, qui vel contendere tecum
Posset, non Lyciae tota de gente feracis,
Non etiam his terris, quo nunc ea gloria cessit?
Verum age sublatis manibus, votisque vocatum
Supplicibus venerare Iovem, diramque sagittam
(Quisquis is est) immitte viro, qui Troia tanto
Robore castra quatit, qui tot praestantia nigrae
Corpora demittit morti, genua aegra resolvens,
Ni deus hic aliquis memores exerceat iras
In Phrygas, ob solitas sacra intermissa per aras.




[112=G8v]

Dura quidem res est mortalibus ira deorum.
,,
      Pandarus huic contra sic reddidit. Optime Teucrum Pandarus Aeneae.
Arbiter Aenea, certe ille vir omnia forti est
Tydidae similis, quem cur non esse putemus?
Agnosco clypeum, galeaeque comantis onustum
Cristarum pennis apicem, nosco aere coruscos
Aeripedes, sed non penitus discernere possum
Sitne homo, sitne deus, sitne hic quem Tydea magnum
Progenuisse ferunt. nec enim sine numine divum
Quae facit, ista facit. sed adest, atque auxiliatur
Huic aliquis superum, nebulae velatus amictu,
Spicula qui vertens alio deflexit ab huius
Corpore. nam dextrum huic humerum stridente sagitta
Traieci, qua summa cavus praecordia thorax
Contegit, et tali confectum vulnere liqui,
Ut cito sperarem subiturum Pallida Ditis
Regna virum, vesci nec posse diutius aura
Luminis aerii: sed me spes ista fefellit.
Nam neque perdomui, neque ad impia tartara misi,
Irato (sic credo) aliquo mihi numine divum.
Nunc etiam currus et equi, quibus utar in hostem,
Non adsunt mihi. namque domi bis quinque relicti
Sunt mihi plus uno currus, paulo ante parati
Instructique armis, fabre quos optima circum
Vela tegunt, quorum biiuges ad quemlibet unum
Stant gemini, phalerisque instructi albentia pascunt
Hordea, pinguificae nec copia defit avenae.
Quos me saepe senex et clarus marte Lycaon,
Auxilio vobis abiturum ducere iussit,
Cornipedumque iugo tractos ascendere currus,
Et quantas habeam vires ostendere bello
Troianis ducibus. sed nec rationibus ullis
Persuasit pater. ergo et equos currusque reliqui,




[113=H1r]

Quodque videbatur melius multo esse, peperci
Cornipedum gregibus, ne forte ad Pergama ductos
Pabula deficerent, qui nunc pascuntur in altis
Assueti stabulis pinguescere, ad Ilion altum.
Ipse pedes veni telis his fretus, et arcu,
Quae tamen heu nostrum non adiutura laborem
Necquicquam arma tuli. nam vulnera vana duobus
Fixerunt hodie ducibus, forti Diomedi,
Et forti Atridae: quos sic ego fortiter ici,
Multus ut amborum flueret de corpore sanguis,
Nec tamen occiderent, sed plus flammantibus ira
Irritati animis in praelia saeva redirent.
Illo nempe die me fata inimica tulerunt,
Improba quo sacris a postibus arma refixi,
Quando sacram Troiae multis comitantibus urbem
Accessi, laturus opem Phrygibusque colonis,
Et tibi cum primis Hector fortissime Teucrum.
Quod si iterum patrios olim rediisse penates
Contingat mihi, et his oculis vidisse relictos
Uxorem, natosque, domumque nitentibus altam
Turribus, externus caput a cervice resectum
Auferat hoc aliquis, si non ego protinus isthaec
Tela manu frangens, si non hos protinus arcus
Iniiciam rapido crepitantibus igne caminis,
Usque adeo mihi cassa manu, sic vana fuerunt.
Reddidit Aeneas, Troum dux, ista loquuto:
      Ne vero, ne sic loquere inclyte Pandare. verum
Aeneas Pandaro.
Praestiterit, fueritque nihil magis utile, quam si
Hunc et equis contra curruque volante feramur.
Tydiden, seu quisquis is est. hos ergo iugales,
Hos currus conscende, fac ut cognoscere possis
Quam duro valeant in aperti pulvere campi
Troiani aeripedes, quam sint in bella feroces,




[114=H1v]

Quam facili motu partes flectantur in omnes,
Seu quando fugiunt hostem, seu quando sequuntur.
Qui si forte fuga pulsi referantur ad urbem,
Et ferus auxilium Tydidae Iuppiter addat,
Et decus adiiciat, salvos et ab hoste receptos
Nos praestare queant. sed nunc age sume flagellum,
Frenaque pulchra manu, currumque auriga guberna.
Ipse ego descendens ab equis audacter in hostem
Pugnabo: vel tu, si vis descende, relinquens
Hos mihi cornipedes curru subeunte regendos.
Dixerat. at placido sermone Lycaone natus,
      Aenea tibi serva, inquit, tua frena, tuosque
Pandarus Aeneae.
Dirige equos, curruque move parere paratos,
Aurigae magis assueto, ne forte feroces
Si rabida devicti ambo Diomedis ab ira
Fugerimus. mea flagra sequi et mea verba recusent,
Exoptemque tuam vocem, nec verbere cogi
Possint, ut pugna excedant, nos opprimat hostis
Tydides, ipsosque abducat ad agmina Graium
Captivos. nunc ergo tuos tu dirige currus,
Ipse virum excipiam venientem hac fortiter hasta.
      Talia colloquiis inter se verba serebant,
Currum ascendentes varium, rapidisque citati
Nitebantur equis, fortem in Diomedea, promptis
Aggressuri animis, et depugnare parati.
Quos ubi vidisset Sthenelus Capaneius heros,
Dorica praecipiti subeuntes agmina cursu,
Taliter est propera Diomedi voce loquutus:
      Tydida dilecte animo mihi, quos ego cerno
Sthenelus
Adventare viros, fortissima tela gerentes, Diomedi.
Et tecum certare animis armisque paratos?
Horum alter (video) praestanti est Pandarus arcu
Invictus, Lycio genitore Lycaone cretus:




[115=H2r]

Alter magnanimi Anchisae, Venerisque superbae
Filius Aeneas. quare huc age ab agmine paulum
Deflexis cedamus equis, nec tu mihi primam
Insilias aciem, ne forsitan improbus hostis
Opprimat incautum, et spoliatum lumine linquat.
      Talia dicentem Diomedes lumine torvo
Diomedes Sthenelum
Inspiciens: Ne vero, inquit, ne talia verbis redarguit.
Persuadere velis, nec enim potes, et mihi turpe est,
Nec specimen generosi animi, seu cedere retro
Pugnantem, sive hoste metu veniente moveri.
Et mihi sunt validae pugnanda in praelia vires,
Et nec equis fidens animus, nec praepete curru:
Quos neque conscendam, neque cedam ex agmine retro,
Sed potius vadam venientibus obvius ipsis,
Excipiamque manu, modo provida Palladis almae
Gratia non desit, certe redeuntibus ambo
Non revehentur equis, quod si non forsitan ambos
Interimam. nostra saltem cadet alter ab hasta
Confossus. sed tu memori mea dicta repone
Pectore: si palmam mihi Pallas utroque perempto
Contulerit duplicem, tu protinus arripe frenis
Aeneae aeripedes, et duc ex agmine Troum
Ad diversa comatorum tentoria Graium,
Illorum de stirpe satos quos Iuppiter olim
Pro Ganymede dedit Troi, cum praepes ab Ida
Genus et stirps
Raptasset puerum: meliores omnibus illi equorum Aeneae.
Quos Sol cumque vagus, quoscunque Aurora renascens
Spectat equos, quibus Anchises de gente suarum
Cum subdisset equas, clam Laomedonte iugales
Sex tulit inde nothos, quos et praesepibus altis
Intulit, et vigili cura commisit alendos,
Quattuor ipse quidem retinens, duo corpora forti
Tradidit Aeneae volucrum quos cernis equorum




[116=H2v]

Quorum si dederit nobis fortuna potiri,
Non decus exiguum famae nos inde sequetur.
      Sic alternantes hi mutua dicta serebant.
Interea rapidis aderant iam cursibus hostes,
Verba Lycaonius quorum haec prior intulit heros:
      Magnanime, armipotens, magni sate sanguine Tydei,
Pandarus Diomedi.
Perdere te nostrae nondum potuere sagittae,
Et vano (ut video) perstrinxit vulnere telum.
Nunc tamen experiar num sit foelicior ictu
Hasta mea vibrata manu, sintne irrita semper
Vulnera quae facio. sic dixit, et acer in hostem
Coniicit intorquens hastam: quae missa per orbem
Ingentis clypei penetrans, thoracis aheni
Aere repercussa est. sed enim ceu vulnere vero
Pandarus exultans: Iam nunc, ait, acta sub imum
Stulte gloriatur
Transiit hasta latus, tandem letalia sentis Pandarus.
Vulnera Tydida. nec enim puto vivere posse
Te nunc, et plagae superesse diutius isti,
Sed mihi morte tua decus immortale daturum.
      Talia iactanti Diomedes pectore forti
Diomedes Pandaro.
Intrepidus: Vana haec, inquit, stolidissime iactas,
Falleris, haud quaquam pervenit ad intima ferrum
Pectora, nec misso fecisti vulnera telo.
Sed vos non simili casu fortuna levarit.
Nam vobis fugere hinc prius haud erit ulla facultas,
Quam nostro telo vestrum cadat alter, et atro
Imbuat arma feri crudelia sanguine Martis.
      Dixit, et intorsit iaculum, quod Pallas acutae
Circa oculos nari invexit, penetrante per albos
Ferri acie dentes, revolubilis ultima linguae
Vincula dissecuit, donec postrema cruentae
Pandarum
Cervicis confregit, et ipsum e vulnere telum Diomedes interficit.
Extitit. ille cadens curru, fulgentibus armis




[117=H3r]

Dat sonitum ingentem, late resonante ruina
Consternantur equi, moriens ille exuit auras
Aethereas, unaque animus sanguisque relinquunt.
      Tum subito ingenti clypeo metuendus et hasta
Advolat Aeneas, veritus ne exangue cadaver
Eriperent Danai. circum quod maximus heros,
Ut leo cui vires animum dant, arma ferebat,
Nunc clypeum obiectans, nunc irrumpentibus hasta
Obsistens, simul horrendo clamore fremebat,
Stringere in adversos ferrum exitiale paratus,
Quicunque auderent se contra insistere pugnae.
Corripit hic ingens immani pondere saxum
Tydides, quod nec lecti duo tollere possent
Qualia nunc hominum producit corpora tellus.
Virgilianum.
Hoc cum tunc facili ille manu, solusque tulisset,
Misit in Aeneam: quod coxae mobilis ossi
Saxi ictu Aeneam
Illatum, femur afflixit, solidaeque resolvit affligit Diomedes.
Cardine luxato nervos compaginis ambos.
Ille genu labente solo procumbit, et aegre
Innitens manibus, cubito se sustulit heros.
Iamque caput nigrae circumvolvere tenebrae,
Et nox ante oculos perituri densa volabit,
Certa pernicies aderat, nisi diva tulisset
Mater opem nato (quem pascua laeta tenenti
Anchisae peperit Venus) et complexa lacertis
Texisset niveis carissima corpora nati,
Venus Aeneam
Splendida praetendens nitidi velamina pepli, liberat.
Ne qua ferire queant Danaum venientia tela
Pectora nuda viri, medio ex ardore cruenti
Abducens belli, imparibus defendit ab armis.
      Tum memor imperii Sthenelus, Capaneia proles,
Tydidae deduxit equos, et ab agmine tutos
Constituit, curruque graves religavit habenas.




[118=H3v]

Et mox Aeneae pulchro candore iubarum
Praestantes invasit equos, traxitque refixos
Sthenelus equos
Ex acie Troum pulchra ad tentoria Graium, Aeneae abducit.
Deipyloque dedit socio, quo carior illi
Non fuit aequales inter. mox ille receptos
Ad pulchros curvo stantes in littore naves
Duxit equos, ac Tydiden Capaneius heros
Curribus insistens, ac frena undantia tendens
Assequitur, sociisque addit se strennuus armis.
Qui tunc in Venerem vesana percitus ira,
Diomedes in
Marte ferebatur saevo, non inscius illam Venerem.
Esse deam, non quae bellis aut fortibus armis
Praesideat, qualis Iovis inclyta filia Pallas,
Aut saevo quatiens urbes Bellona tumultu:
Sed quae degeneres luxus, et inertia curet
Ocia. quam, postquam perruperat agmina ferro
Densa virum, prope contingens tenuissima pepli
Ambrosii scindens velamina, qualia divae
Texuerunt Charites, divam ferit, altaque summae
Vulnere membra manus diro perstringit, et ipsam
Diomedes Venerem
Usque volam duri transegit acumine ferri. in vola vulnerat.
Transiit hasta cutem divini corporis, unde [Greek:] ichôs.
Immortalis iit manans de vulnere sanguis,
Qualem membra solent magnorum fundere divum.
Nam nec edunt fruges, nec vina liquentia potant,
,,
Atque ideo exangues dii sunt, et morte carentes. ,,
At Venus insueti sensu exanimata doloris
Ingemuit, magnisque ferit plangoribus auras,
Dimisitque manu sicut complexa ferebat
Venus impatientia
Ereptum laeto natum. quem Phoebus Apollo doloris eiulat.
Suscipiens manibus, nebula contexit opaca,
Ne quis Achivorum conspectum comminus armis
Appetat, adversi figens in pectora telum,




[119=H4r]

Atque animum inde trahens celeres dispergat in auras.
      At Venerem magna fugientem voce sequutus
Diomedes Veneri
Tydides: Desiste (inquit) Iove nata, virorum fugienti insultat.
Arma sequi, fuge bella Venus, fera praelia linque.
An tibi non satis est, quod mollia pectora sexus
Foeminei expugnas? et decipis arte maligna
Imbelles animos? nisi nostra quoque arma lacessas?
Queis te si immittes iterum, nec stulta quiesces,
Martia bella tuo disces vitare periclo.
      Dixit. at illa gravi cruciatu tristis abibat,
Multa gemens, nigroque decentia membra cruore
Defoedans. quam suscipiens variabilis Iris,
Eductam pugna, celerique per aera curru
Avectam, Marti, quem laeva a parte sedentem
Nube cava, subnixum hasta, curruque soluto
Stante ab equis, offenderunt, pugnasque videntem,
Detulit. huic genua inclinans, sic diva loquuta est:
      Chare age mi frater, me suscipe, et hisce faveto
Venus Marti.
Utar equis germane tuis, quibus ardua Olympi
Regna petam, sedes divum. me namque dolores
Immodici cruciant, quibus immanissimus hostis
Tydides miseram affecit. namque ille deorum
Audeat ire patrem contra, bellumque movere.
      Talia dicenti, Mars aurea frena ferentes
Mars equos suos
Tradit equos. illa et currum conscendit, et alto Veneri commodat.
Corde premit gemitus, simul Iride versicolore
Aurigante manu, frenosque, et sponte volantes
Immittente in equos, et agentem verbera virgam.
      Postquam est ad divum sedes, excelsaque ventum
Tecta Iovis, sistit currus, et frena resolvit
Velox Iris equis, et dulcia pabula praebet,
Ambrosiam: tum procumbens formosa Dionae
In genua est affusa Venus genitricis amatae.




[120=H4v]

Illa amplexa manu natam dextraque, prehendens,
      Quis te (ait) o divum lepidissima filia tantis
Dione mater
Cladibus affecit? tanquam manifesta patraris Veneri filiae.
Flagitia, atque aliqua in culpa deprensa fuisses.
      Cui Venus: Ille ferox animi, quem Tydea fortem
Venus matri.
Progenuisse ferunt, ille hoc me affecit acerbo
Vulnere, conatam bello caedique cruentae
Subtrahere Aeneam, mihi quod carissimus esset
Omnibus ex aliis quos unquam enixa fuissem.
Nam neque cum Danais Troianisque amplius armis
Certatur, cum diis Danai, divique vicissim
Cum Danais pugnant. cui talia verba loquutae,
      Respondens formosa Dione: cara fer, inquit,
Dione Veneri.
Filia, quem pateris, nihil indignata, dolorem.
Multi alii superum coelestia templa colentum
Saepe tulere graves humana ex gente labores,
Saepe etiam his illi gravia inflixere vicissim.
Arbiter armorum gravia est Mars passus, ut illum
Otus, Aloeo geniti, fortisque Ephialtes
Otus et Ephialtes
Coniectum fratres in fortia vincla ligarunt. Martem in vinculis
Nam tunc aere gravem iacuit detrusus in ollam, habuerunt.
Donec tredecimi fluxerunt tempora mensis.
Atque illic periisset inexaturabilis ille
Armorum dominus, nisi pulchra Eriboea noverca
Mercurium misisset, ut illi vincula furtim
Solveret excutiens, iam multa incommoda passo.
      Passa etiam Iuno est, dextram quando illa mamillam
Iuno ab Hercule
Amphitryoniadae percussa tricuspide telo, vulnerata.
Immedicabilibus quo diva doloribus usta est.
      Ipse quoque ingentes, Erebi regnator, eodem
Pluto ab Hercule
Laesus ab Alcida fertur sensisse dolores, vulneratus.
Quando illum telo feriens percussit acuto
Ad Pylon, inter adhuc inhumata cadavera nactus.




[121=H5r]

Cum forti ergo humero staret letalis arundo,
Ille dolore amens, animoque et corpore totus
Deficeret, propere magnum conscendit Olympum.
Illic sicut erat Paeon medicantibus herbis
Paeon medicus.
Pharmaca conficiens, tristem relevantia morbum
Servavit, quia nil divo mortale fuisset.
Infoelix, quem sic liquit reverentia divum,
Ut facere auderet coelestibus impia, et ipsos
Impeteret telis, et vulnera tristia ferret.
Sed tibi glauca oculos nocuit, te vulnere Pallas
Hoc, quo Tydides, miseram multavit acerbo.
Demens, qui non hoc animo praeviderit, ipsum
[Greek:] epiphônêma
Haudquaquam fieri longaevum posse virum, qui ,,
Cum diis bella gerat. non illi a marte reverso ,,
Ad genua alludent titubantes dulcia nati,
Et patrium tremulo nomen clamore vocantes.
Nunc igitur quanquam virtute et robore praestat,
Talia Tydides consideret omnia secum,
Ne quis ei obveniat qui sit praestantior armis,
Ne quando Aegiale casta Adrasteia proles
Excitet e somno moerens quem forte suorum,
Qui thalamo coeat secum, quemque illa maritum
Eligat, Argivos superantem laudibus omnes,
Illa eadem coniux Diomedeos inclyta magni.
      Sic ait, atque manu saniem detersit utraque
E palma Veneris: quam curans, vulnus acerbum
Mitigat, et durum pepulit medicata dolorem.
      Talia spectantes Pallas, et regia Iuno,
Ipsum coeperunt verbis mordacibus ambae
Irritare Iovem, cui sic prior inclyta Pallas
      Iuppiter, anne loquuturae quae mente voluto
Pallas Iovi.
Irascere mihi? Venus haec studiosa suarum
Troiadum, dum forte aliquam perducit ad ipsas




[122=H5v]

Gentis Acheiadum vultu praestante puellam,
Dumque fovet, tangitque manu, dum cingula tractat,
[Greek:] eirônikôs.
In tereti mollem laceravit acumine dextram.
      Sic ait. at ridens hominum sator atque deorum,
His blandam alloquitur compellans nomine Cyprin:
      Non est (crede) tui mea filia muneris, istas
Iuppiter Veneri.
Bellorum tractare arteis. tua munera sunto,
Pectoribus iuvenum dulces immittere flammas,
Legitimique faces curare et foedera lecti:
Bellica Mars Pallasque ferox certamina curent.
      Sic inter sese divi dum multa loquuntur,
Interea Aenean Diomedes plurimus urget.
Et quanquam manibus cognosset Apollinis illum
Defendi, nihil ille deum magnumque potentemque
Est veritus, sed in Aeneam ferventior ibat,
Occisurus et illum, atque arma illa inclyta secum
Asportaturus, spoliaturusque iacentem,
Si qua sinat fortuna. ter ergo immanis in hostem
Insiluit, ter conanti deus ipse coruscum
Opposuit clypeum: quarto, cum more furentis
Daemonis irrueret, sic illum affatus Apollo est:
      Verum age Tydida, quo progrediare videto,
Apollo Diomedi.
Cede retro, nec te diis immortalibus aequum
Esse velis, nunquam genus hoc mortale virorum
Aequiparare queas diis fine carentibus omni.
      Sic ait. at longe iaculantis Apollinis iram
Tydides veritus, cito se retro ipse recepit.
      At deus Aenean acie ex ardente remotum
Apollo Aeneam
Intulit augustis Troianae moenibus urbis, in Troiam reducit.
In templum sibi sacratum, quo scilicet illum
Et Latona parens, soror et Diana foverent
In spacioso aditu: simul ipse ad imaginis instar
Idolon Aeneae.
Aeneae deus idolon confinxit, ut esset




[123=H6r]

Cuncta Anchisiadae similis fulgentibus armis,
Quod circum Troesque et Achivum instructa iuventus
Pugnabant, instaurantes durissima passim
Praelia, fulgebant clypei, vaga tela volabant.
Tum sic fulmineum Martem est affatus Apollo:
      Pernicies Gradive hominum, qui moenia et arces
Apollo Marti.
Concutis, anne potes tantis hic viribus unum
Pellere Tydiden? qui magno saeva minari
Audeat arma Iovi? qui primum vulnere diro
Affecit Venerem, tandem in me more furentis
Daemonis insiluit. sic ille loquutus, in altum
Pergamon abripuit sese, fit et inde Acamanti
Apollo Acamantis
Ductori Thracum similis, turmasque per omnes speciem assumit.
Troiugenum se immiscet agens, et pluribus aegros
Incendit dictis animos, et suscitat iras.
Tum Priamo genitis tali sermone profatur:
      O Priamo geniti, divino e semine nato,
Apollo Priami
Quo tandem usque viri sinitis tot funera Teucrum, filiis.
Et socios civesque pari discrimine vestros,
Argivo totis prosterni milite campis?
Numquid ut ante oculos, patriaeque ad moenia vestrae
Grassetur ferus, et fera praelia misceat hostis?
Nunc iacet ille etiam, quem nos consuevimus olim
Hectoris esse parem meritis reputare superbi,
Magnanimo satus Anchisa, vir maximus armis
Aeneas. agite ergo virum tueamur amici
Eximium, ne defuncto potiantur Achivi.
      Haec dicens, cunctis animos commovit, et iras.
Illa ubi Sarpedon percepit, et Hectora magnum
Convenit, dictis illum incessebat amaris.
      Hector ubi est nunc illa tibi iactata frequenter
Sarpedon Hectori velut
Vis animi, roburque valens, quo saepe solebas ignaviam exprobrat.
Dicere, posse tuis te solum viribus urbem




[124=H6v]

A quocunque etiam cum fratribus hoste tueri,
Atque aliis sociis affinibus? haud ego quenquam
Istorum video, quos tu memorare solebas:
Nunc abiere omnes retro, nec cernere possis
Ex illis superantem armis qui pugnet in hostem.
Quin metuunt, victique stupent, sensimque recedunt,
Non secus ac catuli, quos magnis viribus audax
Comparatio.
Terruit avertitque leo. nos denique soli
Perstamus socii, nobis commune periclum,
Nobis communis pugnae fortuna relicta est.
Nunc ego qui Lycia procul huc a divite veni,
Auxilio ut vobis fierem, carissima liqui
Pignora, coniugiumque placens, atque indole laeta
Filiolum, plenamque domum, res denique multas
Quas qui non habeant possint optare. sed isthaec
Omnia latiflui procul hinc a flumine Xanthi
Dissita contempsi, vestrae pro laudis amore.
Nunc quoque et exhortor Lycios, et in agmine contra
Consisto fortem Diomedea, qui neque tantum
Inde coacturum possum sperare bonorum,
Quantum si vincant Troes: nec perdere tantum,
Quantum si Graio Troes vincantur ab hoste.
At tibi nec movisse loco cura ulla, nec Hector
Audentes in bella viros hortaris, ut armis
Pro se, proque suis pugnent, ne forte (nisi ipsi
Auxilio subeatis) ab hostibus excipiantur,
Sicut aves, quas exceptas in retibus auceps
Comparatio.
Inclusit: vos et misere pereatis, et huius
Excindantur opes urbis, quae te omnia magna
Noctes atque dies cura perpendere oportet,
Et verbis orare duces, sociosque monere,
Quos a longinquis hucusque vocastis ab oris,
Ne quam forte habeant qua te. qua nos quoque iusta




[125=H7r]

De causa possint reprehendere. talia fatus
Sarpedon tacuit. Nihilominus Hectoris acrem
Verba momorderunt animum. tum sicut in armis
Constiterat, curru propere fremebundus ab alto
Desiliit, manibus quatiens crispantibus hastas,
In pugnamque redit, socios hortatur, et omni
Parte laborantes verbis confirmat acervos,
Restituitque acies, bellumque exuscitat atrox.
Tum conversi animi Teucrum, iam rursus in hostem
Hector pugnam
Tota ferebantur conversis agmina signis. restituit.
Stabant adversi, nec terrebantur Achivi,
Densati cuneis, hostiliaque arma manebant.
Qui dum quadrupedum cursu veherentur equorum,
Dum redeunt, tantus sublatus in aethera pulvis
Omnia corripuit late loca nube molesta,
Quantus ubi excussas calido sub sidere messes
Agricolae purgant flabris, si forsitan Eurus
Comparatio
Incubuit violentior, abditur area nube pulcherrima.
Pulverea, volitant paleae, iactantur aristae,
Flava Ceres vento dispergitur, omnibus albent
Et capita, atque humeri messoribus: haud secus istae
Corpora densato complerunt pulvere nubes.
      Iam congressae acies peditumque, equitumque cohortes
Conseruere manus, it vasto clamor Olympo.
Tunc memor arcitenens sibi quae mandarit Apollo
Mars pater, immiscet sese caligine caeca,
Offundens oculis ne conspiceretur, et errat
Nunc huc nunc illuc, hortansque, et viribus implens
Troianas acies, quibus et non vanus Apollo
Mars et Apollo
Adfuit, et partes ipsorum fovit, et auxit Troianis adsunt.
Ingentes animos, cum Graiis esse videret
Auxilio divam quae praesidet arcibus altis.
Pallas.
Insuper Aenean animo, priscisque resumptis




[126=H7v]

Viribus, ex adyto ductum in certamina caeptae
Restituit pugnae, quem postquam Troia pubes
In medio videre sui non vivere tantum,
Verum etiam validis firmatum viribus, omnes
Laetitia exultant, cupiuntque exquirere causas.
Sed non hoc patitur pugnae labor ipsius ingens,
Quem tres excivere dei, gemmatus Apollo,
Et Mavors homicida, et amans Contentio rixae.
Contentio dea
At parte ex alia Danaos hortantur, et acres [Greek:] eris.
Subiiciunt stimulos, animisque audacibus implent
Aiaces duo, Tydidesque, et cautus Ulysses.
Quanquam illos non ulla recens violentia Troum
Terruit, aut ingens sublatus ad aethera clamor:
Sed stabant, similes in densum nubibus actis,
Comparatio.
Quas pater infudit Saturnius arcibus altis,
Et ventos iussit requiescere, non Aquiloni,
Non aliorum ulli ventorum facta potestas,
Qua flantes possent umbrosas pellere nubes.
Tales tum Danai stantes Troiana manebant
Agmina, non aliquo stupefacti corda pavore.
Ipse acies lustrans Agamemnon, multa monebat.
      Este viri nunc o socii, nunc aedite fortes
Agamemnon
Fortia facta viri. generosa in pectora magnos suos hortatur.
Sumite nunc animos, concordes este sub ipsum
Instantis pugnae spacium. Nam cui sit honesti
,,
Et pudor, et veri reverentia, salvus abibit ,,
Saepius: at fugiens nunquam decora ulla parabit. ,,
Atque ut laus animo fugit, sic corpore robur. ,,
Dixit, et adversos iaculum contorsit in hostes,
Pergasidos figens in pectore Deicoontis,
Magnanimi Aeneae fuerat comes. hunc quoque Troes
Non secus ac Priamo genitum celebrare solebant.
Fortis enim valido surgebat in arma lacerto.




[127=H8r]

Primas ante acies semper pugnare suetus.
Hunc ita per clypeum valida percusserat hasta
Agamemnon
Atrides. ut nec venientem baltheus ictum Deicoontem
Reppulerit. sed ad intestina et lubrica ventris interimit.
Venerit, et iuvenem moribundum sterneret, ingenti
Armorum sonitu. contra validissimus armis
Aeneas. duo de Danais praestantia bello
Pectora, Chrethonemque neci dedit, Orsilochumque,
Aeneas Crethonem
Patre Diocleo genitos, qui divite Pheras et Orsilochum.
Ubere praestantes coluit. genus ille paternum
Duxit ab Alphaeo, qui lato interfluit alveo
Ditans fructifero Pyliorum flumine terram.
Alphaeus creat Orsilochum, qui pluribus unus
Praefuit, imperiumque et regia sceptra gerebat.
Ille Diocleum genuit, genitore Diocleo
Orsilochus Crethonque sati: qui fortibus armis
Praestantes pulchris conscensis navibus, altum
Ilion appulerant, Atridarum arma sequuti,
Uno eodemque duo perituri vulnere fratres.
Sic namque Aeneae manibus cecidere perempti,
Ceu duo sublimis sylvestri in vertice montis
Nutriti non infida sub matre leones,
Cum stabulis rapuere boves, et mollibus agnas
Comparatio.
Velleribus tutas, pastorum forte dolosis
Excepti insidiis, ferro interimuntur acuto.
Quos ubi ceu geminas conciso stipite pinus,
Prostratos vidit Menelaus, ad agmina prima
Proripuit sese, fratres ubi forte perempti
Conciderant, longe radians fulgentibus armis,
Telum immane manu quatiens. Mars improbus illi
Hunc animum dederat, magnae quo viribus hastae
Aeneae caderet, quem sic in bella ruentem
Dum videt Antilochus, generoso Nestore cretus,




[128=H8v]

Ipse quoque ad primae citus evolat agmina pugnae,
Atridae metuens, ne quid pateretur, ut impar
Viribus: et magni quia res discriminis esset,
Iam manibus conferre manus, iam tela frementes
Alter in alterius clypeum torquere parabant.
Verum ubi conspicuis Menelao promptus in armis
Astitit Antilochus, nanque [nan 1540] expectabat, utrique
Non ausus conferre manum, quanquam inclytus esset
Non audet
Laudibus armorum Aeneas, ne forte duobus congredi Menelao
Congressus non sufficeret tanto ipse labori. et Antilocho
Illi ubi ad astantes rapuere cadavera Achivos Aeneas.
Caesorum iuvenum, conversi protinus ambo
Pugnantes repetunt, ibi forte Pylemenea ipsi
Gradivo aequandum per bellica munera, regem
Menelaus
Paphlagonum clypeatorum, quem fortis Atrides Pylemenem
Interimit feriens hasta, qua cingula nexum interimit.
Constringunt medium, sed et ipse Mydona superbum,
Illius aurigam (pater hunc generarat Arymnas)
Cum iam cornipedes averteret, inclytus armis
Perculit Anthilochus praegrandi brachia saxo,
Antilochus
Qua cubitus coit: e manibus cecidere remissis Mydonem.
Frena, solo niveis elephanti albentia bullis,
Cui ferus insiliens, gladio latus haurit: at ille
Singultantem animam nigrantes efflat in auras,
In caput inque humeros curru prolapsus, arenae
Impactus, prono sic vertice fixus inhaesit,
Donec ab Antilochi biiugis curruque citato
Corpus in eversa deiectum extendit arena.
      Talia conspiciens oculis vigilantibus Hector,
Irruit horrendum clamans, Troiana sequuntur
Agmina, et insani Mavortis amore furenti
It bellona comes magno concita tumultu,
Bellona, [Greek:] enuô.
Terribilemque manu quatiens Mars belliger hastam




[129=I 1r]

Pone sequebaturque, et praecedebat euntem.
Hunc ubi conspiciens notis agnovit in armis
Tydides ferus, obstupuitque, retroque recessit.
Non secus ac rerum ignarus si forte viator
Comparatio.
Carpat iter, veniens alienae ex moenibus urbis,
Incidat in fluvium praeruptis undique ripis
Torquentem fluctus, atque in mare saxa rotantem,
Retro abit, et circumspectat qua parte, quod olim
Coepit iter peragat. sic tunc Diomedea magnum
Incumbens animo pavor indignante repressit.
Ergo hac unanimes voce est affatus amicos:
      O socii, miramur adhuc quibus Hector adauctus
Diomedes Graecis.
Viribus, audaci ruat in fera praelia dextra.
Semper adest aliquis superum deus additus illi,
Qui levet, auxiliumque ferat, fatumque repellat,
Is enim iam munere
Et qui nunc specie humana comitatur euntem. Palladis deos agnoscit.
Arbiter armorum deus est, temerarius autem ,,
Cum divis conferre manum labor. ergo retrorsum ,,
Aversi, pressis cedamus viribus hosti.
      Talia Tydides, cum iam Troiana propinquis
Ordinibus peterent Argivas agmina turmas.
Hector ibi ante alios iuvenum duo corpora bello
Utilium, curru propere deiecit eodem,
Hector.
Quo stabant tum forte, Menestenque, Anchialumque.
Quos miseratus ut aspexit Telamonius Aiax,
Aiax Telamonius.
Accurrens propius veloci traiicit hasta
Amphium Selago genitum, qui moenia Paesi
Tristibus auspiciis linquens, fatoque sinistro
Dives agri, dives rerum quibus indiget usus,
Venerat auxilium Priamo natisque ferendo.
Hunc hasta feriens summi prope cingula ventris,
Attonitis ferrum demersit in ilibus Aiax.
Quem spoliare volens pulchris Telamonius armis,




[130=I 1v]

Missilibus Troum iaculis cum saepe repulsus
Cederet, ingentis confossus tergora scuti
Turbine telorum, tandem violentior ira
Insiliens, pressoque super pede cruda iacentis
Corpora, ab exanimi quam miserat extrahit hastam,
Non ausus spoliare armis informe cadaver:
Sic densi instabant Troes, sic undique telis
Unum incessebant omnes, unumque petebant.
Sic licet heroas excelso pectore vires
Spirantem, multaque virum virtute potentem,
Deiectumque loco, vetitumque accedere porro,
Mole represserunt tandem, et virtute suorum,
Hos ita ferventis pugnae labor anxius urget.
      At parte ex alia Parca congressus iniqua
Tlepolemus, magno satus Hercule, magnus et ipse
Viribus, et forma praestans, et robore Martis,
Ex Iove progenitum Sarpedona provocat alto.
Qui prope conspectum postquam venere sub unum,
Filius hic Iovis, ille nepos collecta moventis
Nubila, Tlepolemus prior est haec verba loquutus:
      Quae tibi Sarpedon, Lyciae dux gentis, inani
Tlepolemus
Spe tulit eludens vanam fiducia mentem? Sarpedoni.
Aut quae te ratio, quae vis inimica coegit,
Stultus ut huc properans crudeli morte peremptus
Hac dextra caderes? vir inermis, inanis, inaudax.
Nam qui te magni Iovis esse e semine natum
Affirmant, tam vana ferunt, quam frivola iactant,
Non aliqua aequantem virtute Heroas, ab ipso
Progenitos Iove: qualis erat, quo me quoque natum
Glorior, Alcides, cui forti in pectore duri
Corda leonis erant. qui parva classe profectus
Sex ratium, sacrae pervenit ad inclyta Troiae
Moenia, propter equos periuri Laomedontis,




[131=I 2r]

Aequavitque solo victrici Pergama dextra,
Exhausitque opibus cunctis et divite gaza.
Sed tibi nec virtus animo est, nec viribus audes
Defendisse tuos: foeda quos caede cadentes
Cum nequeas servare, quibus te suspicer armis
Posse tuis Troiam defendere? cuius ob urbem
Servandam, Lycio procul huc es ab orbe profectus:
Quam tamen, ut fueris praestans et maximus armis,
Haudquaquam auxilii vel iniqua parte levaris.
Quin potius nostro perfossus pectora telo,
Ibis ad infernas anima haud ignobilis umbras.
      Ad quem sic placido Sarpedon ore profatur:
Sarpedon
Tlepoleme, augustum genitor tuus Ilion armis Tlepolemo.
Evertit, fateor, periuri regis iniquo
Offensus facto: quia quae promisit equorum
Reddere pro meritis Alcidae armenta, fefellit.
Quos propter longinqua domo fuit ille profectus
In loca. verum eadem tibi non est causa, nec idem
Te manet eventus. sed enim tibi mortis acerbae
Nuncius en adsum, nostra qui victus ab hasta
Diti animam reddas, famam mihi morte relinquas.
      Sic ait: ac simul incubuere, hastisque reductis
Alter in alterius iaculati corpora, ab hoste et
Vulnus uterque tulit, media in cervice cruentum
Tlepolemo stetit hasta tremens, cui lumine cassos
Sarpedon
Nox obscura oculos ferali a vulnere texit: Tlepolemum
Tlepolemus femore in laevo Sarpedona magnum interimit.
Semianimem diro percussum vulnere liquit. Tlepolemus
Intima venit enim transacta per ilia cuspis, Sarpedonem
Inque ipso stetit osse. sed huic a corpore pestem letaliter vulnerat.
Depulit ipse pater, retrahens a morte propinqua.
Quem socii ereptum pugnae, secura tulerunt
In loca castrorum: qui saevo e vulnere telum,




[132=I 2v]

Aegra dolore gemens ingenti membra, trahebat.
Nec Lyciis etenim properantibus ista vacabat
Prospicere, aut ipsum rapidis educere pugna
Curribus impositum, placidaeque aptare quieti.
Tlepolemum vero Danai rapuere iacentem.
      Omnia quae postquam sapiens cognovit Ulysses,
Impatiens animi, et furibunda percitus ira,
Ingentem dubio versabat pectore curam,
Quid faceret, potiusne ipsum Sarpedona ferro
Aggressus, meritas inimico ex sanguine poenas
Sumat, an in Lycios vires effundat et iram.
Protinus has dubio violenti pectore curas
Consilium immisit Pallas, Sarpedona mittat,
Supplicium e Lyciis potius poenamque reposcat.
Nec dum etiam fatale fuit, si vellet, Ulyssi
Conficere ingentem Sarpedona. protinus ergo
Omisso domino, Lycios invadit in hostes.
E quibus Alcandum, Chromiumque, et Alastora, et acrem
Ulysses 7.
Caeranon, atque Halium, Pritanimque, Noemonaque atrae Lycios occidit.
Demittit morti: plures missurus ad orcum
E Lyciis, nisi cuncta videns mox inclytus Hector
Armis conspicuus pulchris, se ad prima tulisset
Signa ferox, cunctisque metum incussisset Achivis.
Cuius ad adventum Sarpedon laetus, ut ipsi
Proximus Hector erat, vix iam sua verba sequenti,
Hectora voce gemens sic est affatus amicum:
      Ne me quaeso truci, dux magne, reliqueris hosti
Sarpedon
Exanimem, mox ludibrio praedaeque futurum: Hectori.
Sed magis ereptum hinc, ferri intra vestra iubeto
Moenia, ut adsertus moriar. nec enim datur ultra
Vivere, nec dulcem patriam, et cum coniuge cara
Heu miseros, orbum (mea vota) revisere natum.
      Sic ait. at contra nil reddidit impiger Hector,




[133=I 3r]

Sed se proripuit, raptimque et in agmina Graium
Irruit, acturusque fuga, certeque daturus
Corpora multa neci. quo sic abeunte, iacentem
Sustulerant socii Sarpedona, subter opacam
Curantes, sacramque Iovi, deponere fagum.
Cuius ab infixum detraxit vulnere telum
Egregius Pelagon, idem et fidissimus ipsi.
At ferro educto, tenebris ob lumina obortis
Deficiebat agens animam Iove natus. at ipsi,
Afflantes tenues auras, et mollia ventis
Sarpedon semianimis
Frigora, restituunt socii, vitamque reducunt. telo e vulnere extracto.
      Hectoris interea, Martisque ferocia Graii
Arma, nec insultus rapidos, nec tela ferentes
Cum fugerent, neque se auderent opponere Marti:
Non ignorabant etenim hunc defendere Troas:
      Quem primum hic, quemve hic postremum maximus Hector
Excepit vita spolians? Mars belliger hasta
Teuthrantem eximium, et fortem prostravit Orestem,
Quos Mars
Et Trechum, qui vir fuerat fortissimus armis, interfecerit.
Aetolum, post Oenomaum, et de gente paterna
Oenopiden Helenum. nec Oresbion ille superbum
Praeteriit, qui pulchra habitans praedives in Yla,
Circum tecta fluente lacu Cephisidos undae,
Boeotos fuit inter opum studiosus et auri.
      Hos ita conspiciens candens dea brachia Iuno,
Tot Graium cecidisse viros sub Marte cruento,
Alloquitur fortem properata voce Minervam:
      Heu scelus indignum, Pallas Iove nata: quid ergo
Iuno Palladi.
Frustratae Menelaon, et improba verba loquutae,
Ipsum eversurum fallacis moenia Troiae,
Pollicitae cum simus, ita hunc saevire latronem
Crudelem patimur Martem? verum inclyta Pallas
Nostras experiamur et ipsae in praelia vires.




[134=I 3v]

Talibus assensum postquam dea glauca dedisset,
Protinus aptandos ad equos, et curribus altis
Iungendos Iuno Saturno nata profecta est.
Quos ipsa ducente, rotas adamabilis Hebe
Curribus aptabat properans, quarum artis honorem
Materiae aequabat divinae gratia circum.
Namque auro radiante volubilis orbita fulsit,
Currus Iunonis
Desuper aerato stringebant vincula nexu: pulcherrima
Praeterea aeratis tortos retinentibus orbes descriptio.
Octonis radiis, axis chalybaeus, et orbis
Quem radii attingunt argenteus. aurea curru
Sella duplex gemino stabat munita rotatu:
Intentam hanc argentea et aurea lora tenebant.
Argentum temonis erat grave pondus, ad illum
Ex auro praegrande iugum. Saturnia fixum
Addiderat, distincta auro, et speciosa capistra.
Huic celeres admovit equos Saturnia curru,
Quamprimum properans belli subiisse tumultus.
      At parte ex alia variatos Pallas amictus
Deposuit Iovis in thalamo, super aurea pulchri
Strata pavimenti, mira quos arte pararat
Ipsa suis manibus. tunicam tum sumit, et arma,
Arma Iovis, quibus ipse solet victricibus uti,
Tristia luctifici subiturus munera belli.
Aegida post humero circumdat, dira minantem,
Terribilem, horrendam. gravis hic contentio, et atrox
Clamor, et insani fremitus, hic denique visum
Gorgonium caput horrificum, quo Iuppiter ipso
Palladis armatura.
Non aliud voluit truculentius edere monstrum. Quae in Aegide
Tum galeam capit, et capiti superinduit aptans, signa insint.
Quadrifidam cristis, ex auro denique totam
Conflatam, tot cervicum capitumque capacem
Quot centum possent urbes in bella virorum




[135=I 4r]

Mittere, sic armata levi super ardua saltu
Insiluit iuga. praevalidam tum corripit hastam,
Ingentemque manu: qua quando exarsit in iram,
Heroum prosternit agens terretque catervas,
Prorsus ut agnoscas natam Iove. regia Iuno
Addit se sociam, celerique accincta flagello
Urget equos, curruque volans dat lora secundo,
Donec ad astriferi portas pervenit Olympi,
Quas Horae servant celeres: quae protinus ambae
Horae portas coeli
Sponte sua ingenti sonitu patuere reclusae. custodientes.
His magni peragenda data est custodia coeli,
Altera ut emittat pluvias et nubila terris,
Altera ut eripiat, rursusque sub astra reducat.
Has igitur portas per, et altum limen euntes,
Cornipedum volitante fuga, super alta sedentem
Invenere Iovem lucentis culmina olympi,
A reliquo divum coetu procul. atque ibi Iuno
Sistit equos, tali compellans voce Tonantem.
      Summe deum genitor, num res indigna videtur
Iuno Iovi.
Haec tibi, quod peragens tam facta immania Mavors
Tot modo de Danais indigna morte peremit,
Et tales tantosque viros? ad funera quorum
Discrucior [Discrutior 1540], saevusque dolor mea viscera pascit:
Nil curans, nisi quae Veneri Phoeboque placere
Facta queant, quibus haec summa est vidisse voluptas,
Qui nostros ambo ducunt sua gaudia luctus.
      Verum summe pater divum, si nunc mihi iustus
Induat arma dolor, num succensebis, et istuc
Ulciscar furiale malum, Martemque repellam?
      Iuppiter huic contra: Quin haec ad bella Minervam
Iuppiter Iunoni.
Instiga potius, solitam concurrere Marti
Iamdudum, atque ipsum magnis affligere poenis.
      Talibus assensa est dictis Saturnia, et acres




[136=I 4v]

Urget equos, quamvis avidos, et sponte ruentes
In cursum. sic illa viam delapsa tenebat
Aera per liquidum, coelum inter et infima terrae,
Tam prope contingens suspensa per aera terram,
Quam procul e specula quisquam contendere visu
Quanto a terra
Possit, in immensi cum prospicit aequora ponti. spacio dii ferantur.
Hoc etenim spacio terras supra ire feruntur
Cornipedes divum, per nubila regna volantes.
      Postquam est ad Troiam, Sigaeaque littora ventum,
Qua Simoentis aquae miscentur, et alta Scamandri
Flumina, sistit equos ulnas dea candida Iuno,
Et iuga dissolvens, mox nube obducit opaca.
Illis ambrosiam Simois produxit. at ipsae
Dehinc divae, similes geminis abiere columbis,
Iuno et Pallas
Auxilium Danais, et gaudia laeta ferentes. columbis similes.
Iamque locum attigerant, ubi circum plurima fortem
Agmina Tydiden stabant, pugnamque ciebant
Primores Danaum, saevorum more leonum,
Aprorumve, in bella feroci dente ruentum.
Constitit hic Iuno, referens et Stentora vultu,
Stentor tam
Et sonitu vocis: cuius vox tanta sonabat, vocalis, quam
Quantum vix decies potuissent quinque referre: quinquaginta alii.
Stentora magnanimum referens ergo inclyta Iuno,
      O pudor, Argivi proceres, proh dedecus (inquit)
Iuno Graecis.
Donec in his armis, et in hoc discrimine belli
Versabatur agens nobiscum fortis Achilles,
Non aliquis Troum portis egressus, Achivis
Audebat conferre manum. sic illius hastam,
Sic validas timuere manus. nunc moenia circum,
Et procul a muris nostra ad navalia pugnant.
      Haec dicens, animos belli succendit amore
Omnibus, et mentes acuit. Tum glauca Minerva
Tydiden adiens, currus prope et agmen equorum




[137=I 5r]

Repperit adstantem, vulnusque cruore lavantem,
Quod ferus intulerat clam telo Pandarus illi.
Ipse igitur multo sudore et sanguine circum
Balthea latae fluens, defessus et arma ferendo,
Et clypeum, dextra non sufficiente labori,
Abluit et sordes, et se revelabat ab aestu
Vulneris immodici clypei, quod pondere pressum
Peius erat, doluitque magis, saniemque trahebat.
Huic dea, summa manu tangens iuga, protinus infit:
      Quam similem Tydeus natum sibi maximus ille
Pallas Diomedi.
Progenuit, Tydeus statura et corpore parvus,
Verum magnanimus sumptis bellator in armis,
Usque adeo, ut me saepe manum retrahente, pararet
Praelia saeva tamen. qui quondam venit, Achivum
Nuncius, ad claras (Cadmeia moenia) Thebas,
Haud quoquam comitante aliena in regna profectus:
A quibus indignus cum nolens ipse fuisset
Susceptus iure hospicii, tum vana perosus
Ocia, Thebanam vocat in certamina pubem,
Cadmaeos iuvenes, omnesque per omnia vicit
Ludicra, momento facili: tantum ipsa favoris
Auxiliique tuli. tibi nunc fidissima custos
En adsum, iubeoque manum conferre catervis
Troiugenum, neque proficio te deside quicquam.
Nam tibi nec mens est quae possit ferre laborem,
Nec dubii speciosa subire pericula Martis:
Oenida ergo satum posthac tete esse negarim.
Illi respondens fortissimus haec Diomedes
      Rettulit: O magni Iovis inclyta filia Pallas,
Diomedes Palladi.
Agnosco te diva, ideoque audentius isthaec
Verba loquar, neque dissimulans vera omnia dicam.
Non equidem timor ullus habet mea pectora, nullus
Venit in hunc animum pavor, aut ignavia vecors.




[138=I 5v]

Sed tua me revocant, quae nuper iussa dedisti,
Ne cuiquam superum duri in discrimine belli
Congrederer, Venere excepta, si venerit isthoc
In bellum. nunc ista igitur certamina linquens,
Hoc alii ut faciant iubeo, quando ipse cruentum
Aspicio hic sumptis Martem pugnare sub armis.
      Cui dea glauca oculos: Tydei clarissime fili,
Pallas Diomedi.
Nec Martem, nec tu quenquam vereare deorum.
Ipsa etenim tibi dextra adsum, teque ipsa tuebor.
Quin age in hunc primum, quem sic paulo ante timebas,
Cornipedes immittis equos, teloque rotato
De prope dum ferias nil tu venerere furentem,
Versutum, insanum, magnum scelus, omnia vanum:
Qui mihi Iunonique hodie promisit, in ipsos
Armis usurum Troas, Danaumque catervis
Auxiliaturum, nunc Troia signa tuetur.
      Sic ait, et Sthenelon manibus detraxit ab altis
Curribus, ille statim cum desiluisset, in eius
Pallas pro
Ipsa locum subiit, Tydiden propter amicum Sthenelo
Considens. magnum ingemuit tum faginus axis, aurigatur.
Pondere tantorum divaeque virique gravatus.
Inde flagella manu capiens dea, frena tetendit,
In saevumque urgebat equos ante omnia Martem.
Ille, ut erat prostratus humi, Periphante relicto,
Qui fuit Aetolos inter praeclarus Ochesi
Filius, hunc igitur linquens iam lumine cassum
Mars homicida virum (namque ipse occiderat, illic
Praetexit vultu galeam ne diva videri
Agnoscive queat) subita praefervidus ira
Fertur in adversum Diomedea, primus et hastam
Coniicit. illa volans super et iuga venit equorum,
Frenaque: quam manibus raptam dea glauca, sub ipsos
Avertit currus sine vi, sine vulneris ictu




[139=I 6r]

Elapsum, frustraque volans, et inutile telum.
Inde suam vibrans ferratam fortiter hastam,
Horrendum clamans Diomedes contigit hostem
(Ipsa etenim Pallas venientem adiuverat ictum)
Cingula qua medium constringunt aerea ventrem:
Diomedes Martem
Armaque perfringens, detorsit in intima ferrum vulnerat.
Viscera. quo retro laesa de parte reducto,
Tam voce insonuit magna, gemitumque doloris
Edidit immanem, qualem bis quinque virorum
Milia vix referant, certamina Martis agentum:
Ingens Martis
Unde simul Danai, simul et Troiana iuventus clamor.
Contremuit. mox ergo viros bellumque relinquens,
Sublimem profugo pede conscendebat Olympum:
Apparens Tydida tibi fortissime talis,
Aestiva qualem consurgere nube vaporem
Mars in coelum
Saepe vident homines, cum turbidus interit aer, ascendit nubi
Purior et crassam tempestatem aura serenat. similis.
Lucida sed postquam pervenit ad atria divum,
Vulneris impatiens, animoque affectus acerbo,
Plagam immortali foedatam sanguine monstrans,
Asseditque Iovi, properataque verba profudit:
      Iuppiter haecne tua res ira digna videtur?
Mars Iovi de
Perpetuone deos patiere in mutua ferri Pallade queritur.
Dissidia? et quoties mortalibus esse laborant
Subsidio, gratumque aliquid facere, ocius in se
Vertere bella ipsos? cum te tamen omnia propter
Praelia sustineamus, et acria bella geramus.
Nunc tu vesanam genuisti in praelia natam,
Perniciosam hominum generi, divisque nocentem
Omnibus. haec etenim sanum nihil, omnia curat
Frivola: quaeque videt sceleri coniuncta. nec ullum
Laudis habere locum, sola haec meditatur, agitque.
At tibi nos reliqui coelestia templa colentes




[140=I 6v]

Paremus: parere etiam compellimur. hanc tu
Solem nec facis ullis, dictisve coerces:
Non aliam ob causam, nisi quod te patre creata est
Filia tam petulans, tam noxia. cuius ab astu
Tydides hodie impulsus mortalia divis
Intulit arma. prius Venerem percussit, et acri
Perculit ense volam: nunc me quoque, more furentis
Daemonis insiliens, plagis affecit acerbis,
Quales ipse vides. sed me fuga festinantum
Abstulit inde pedum: quae me nisi forte tulisset,
Si non occidisset agentem temporis aevum,
Vulnera plura tamen poterat fecisse iacenti
Inter confectae prostrata cadavera turbae.
      Hunc torve aspiciens qui nubibus imperat altis
Iuppiter Marti.
Iuppiter, affatur: Quid me Mars ergo querelis
Obtundis vesane tuis? quo invisior alter
Non est (crede) mihi coelestia templa colentum.
Semper enim te rixa iuvat, bellumque, furorque,
Ingenium qui matris habes Iunonis ineptum,
Difficile, indomitum, vastum, crudele, malignum,
Quacum perpetua est verborum rixa, nec ullo
Non interveniunt mihi tempore iurgia, ut ipsum
Ipsius haec passum te quae fers vulnera credam
Consilio: sic mente mala, sic pectore pravo est.
Sed neque sustineo tantos te ferre dolores
Amplius, in lucem cum sis de semine nostro
Editus, et mater tua te mihi progenerarit.
Quod si alia quavis divorum gente creatus
Venisses, tam laudis egens et inutile numen,
Iam procul invisus superis, Tytanibus esses
Inferior, traheresque apud infima tartara vitam.
      Sic ait, et curare iubet mox Paeona vulnus
Paeon deorum medicus.
Martis, at ille cita medicamina mollia miscens




[141=I 7r]

Trita manu, Marti apposuit: nec tardius illud
Sanavit, liquidi quam crassa coagula lactis
Concrescunt manibus cogentis forte bubulci
Caseolos. sic curatum de vulnere Martem
Abluit accipiens Hebe, dein vestibus illum
Hebe Martem vestit.
Induit, ad cultum melioribus. ille resedit
Cum Iove, concesso iamdudum laetus honore.
Postquam autem a pugna Martem atque a caede fugarunt,
Diva potens bello Tritonia, et inclyta Iuno,
Ad superas rediere domos, Iovis aurea tecta.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER SEXTUS.

TRoianis igitur pugna Danaisque relicta,
Multa gerebantur per apertum praelia campum,
Fortibus hac illac torquentum tela lacertis
Mutua, vibrantumque aeratae cuspidis hastas
Lativagum Simoenta inter, Xanthique fluenta.
Cumque diu ancipiti pugnatum Marte fuisset,
Primus ibi Danaum columen Telamonius Aiax
Agmina perrumpens Troum, ceu lumina fixit
Vincendi sociis, et in arma adversa ruendi,
Conficiens Acamanta manu, quem Thracia misit
Aiax Tel.
Eusoro genitum, populares inter honesti Acamantem
Nominis, et famae celebris, quem vertice subter interimit.
Qua cristae coeunt missa confixerat hasta,
Cuspide ferrata penetrante in mollia frontis
Viscera, et intruso fixit mucrone cerebrum,
Illi in perpetuam clauduntur lumina noctem.
Nec minus Axylon Diomedes voce canorus
Diomedes
Teuthraniden occidit: is altae moenia Arisbae Axylum.
Incoluit, multum locuples, rebusque beatus
Omnibus. ille omnes illo quicunque profecti




[142=I 7v]

Venissent, sic natura praestante vigebat,
Hospitio accepit: quorum tunc nemo periclo
Eripere, aut potuit supremam avertere pestem.
Huic simul adiunxit regere ante Calesion ausum
Cornipedes domini, socium. sic ergo perempti
      Ore momorderunt terram moriente iacentes.
Euryalus, Dresonque et Opheltion ire sub umbras
Quos alios
Compulit. inde petens Aesepum, et Pedason ibat. alii interfecerint.
Hos geminos fratres praestanti Bucolioni
(Maximus hic natu natorum Laomedontis
Regis erat) peperit praestanti corpore nmpha
Nomine Abarbaree, non illi nupta marito,
Sed sine lege viro coiens dum pasceret agnas.
His tamen illa animos, speciosaque membra reliquit,
Armaque ferre humeris dedit, et pugnare sub armis.
Astyllum inde Menoptolemus fortem Polypoetes,
Pidyten Ithacus Percolion ense peremit,
Armis magnanimum praestans Aretaona Teucer,
Ablerum Antilochus splendenti perculit hasta
Nestorides, Elaton princeps Agamemno virorum:
Ille ad lativagum loca Satnioenta colebat,
Pedason excelsam. fugientem Phylacon ursit
Leitus, Eurypilos stridente Melanthion hasta.
Adrestum cepit vivum Menelaus, ut illum
Destituere, fuga repetentes moenia, campo
Cornipedes: brevibus nam forte haesere myricis
Currus et aeripedes, cum iam temone refracto
Effudere ducem, dominoque abiere relicto,
Troia quadrupedi repetebant moenia cursu.
Quo simul attonita capti formidine Troes
Intendere citos nebuloso in pulvere cursus,
Sic miser in faciem curru deiectus ab alto
Stratus humi iacuit. qui mox ut vidit Atriden




[143=I 8r]

Ad sese stricti properantem cuspide teli,
Iamque astare etiam, genua ipsius utraque palmis
Supplicibus complexus, in haec est verba precatus:
      Serva me Menelae, nec affice morte, daturum
Virgilius in
Plurima pro vita, sed et optima munera, quorum 10. imitatus est.
Plena domus patris est praedivitis: aeris acervi
Innumeri defossa iacent, aurique talenta,
Stannumque, gravidusque chalybs, et fusile ferrum:
E quibus ille tibi gratissima munera mittet,
Si me vivere adhuc intelligat, atque ligatum
Ferre apud Argivas hostilia vincula naves.
      Sic ait, et parte ex magna persuasit Atridae.
Iamque daturus erat famulo, qui duceret altas
Ad naves vinctum: subito cum maior Atrides
(Diis etiam invitis) venitque, et dura loquutus
Verba minabatur fratri: Quod dedecus ergo,
Quod Menelae nefas nunc accidit? an tibi curae
Agamemnon
Troiani? de te meriti bene, quando recepti Menelao.
Hospitioque domoque tibi Menelae fuerunt?
Quorum nemo manus nostras evadere debet,
Quin potius luere, et diram per vulnera mortem
Oppetere, ipsa etiam gestetur matris in alvo
Masculus, et seu quis fugiat, captivave gestet
Vincula. verum omnes una ratione teneri,
Cumque ipsa excindi Troia sine nomine oportet,
Indecores, viles, abiectos, degeneresque.
Haec dicens, animum fratris mutavit, et ipsum
Consilii admonuit melioris, quidque deceret.
Reppulit ergo manu versa Menelaus, ut hostem,
Adrestum. quem deinde gravem connixus in hastam,
Perculit Atrides medii circa ilia ventris,
Atque ita prolapsi calido de corpore telum




[144=I 8v]

Eduxit, foedoque iacentem in pulvere liquit.
      Tum Nestor Danaos clara sic voce monebat.
Nestor Graecis.
Audite heroes Danai, fortissima bello
Pectora, nemo velit vestrum terere ocia, donec
Hostes exuviis possit spoliare iacentes,
Ad naves quo plura ferat, retrove remittat.
Quin prius urgentes occidite, linquite caesos.
Post ubi parta dabit vacuum victoria tempus,
Mortua tum melius spoliabitis ossa iacentum.
Sic dicens, animis iniecerat arte loquendi
Omnibus ardorem ingentem. iam Troes Achivis
Cedere tota acie, petere ardua moenia cursu.
Liquissentque fuga campum, nisi maximus augur
Priamides Helenus, sic compellasset amicos,
Helenus
Hectoraque, Aeneanque: Agite huc fortissima Troum Troianis.
Pectora, cum vobis sit magna ex parte laborum
Hoc onus impositum, moles haec maxima belli,
Ut vos pro reliquis Lyciis, Troumque catervis,
Sustineatis inexhaustum hunc perferre laborem.
Sistite, state viri, populumque ex ordine totum
Lustrantes, ante has Priameia moenia portas
Cogite in arma viros, rursumque capessere pugnam
Persuadete animis, quam forsitan ante suorum
In mediis pereant amplexibus, et nova fiant
Gaudia, et hostili risus ludibria turbae.
Nos hic interea, dum nos exercitus omnis
Audiat, in Graios quavis pugnabimus hostes
Conditione licet, quamvis et viribus aegri,
Nec validi satis. at quoniam perferre necesse est
Quae ferimus, qua possumus haec ratione feremus.
Moenia tu repetens Hector, dic ista parenti
Communi, cogat lectissima corpora matrum,
Cum quibus ad templum veniat quod in arce Minervae est,




[145=K1r]

Et sacros reserat postes, et limina divae:
Quodque habet eximium, quod nec preciosius ulla
Palladis auxilium
Arte laboratum est peplum, custode reclusa implorandum
Proferat e cista, genua et venerata Minervae suadet.
Induat, et voveat bis sex offerre quotannis
(Qui nondum subiere iugum, nec aratra, iuvencos)
Si forsan miserata urbem, miserata rogantes
Uxores Troum, parvosque sub ubere natos,
Arceat a muris hostem Diomedea, fortem,
Saevum, terribilem, mihi quique ex omnibus unus
Longe inter Danaos fortissimus esse videtur.
Nam neque maiorem nobis incussit Achilles
Ipse timorem unquam, quem dicunt esse creatum
Matre dea. populo praestantem viribus omni.
Hic tamen usque adeo furit, insanitque, nec audet
Quisquam illi conferre manum, fortissimus idem
Sit licet, et longo bellorum exercitus usu.
      Sic Helenus, cuius frater fortissimus Hector
Consilium iussumque probans, cito desilit altis
Curribus in terram, graviter resonantibus armis,
Tela manu quatiens ferro praefixa minaci,
Agmina tota obiens, et ad instauranda cohortans
Praelia saeva viros. gravis hinc contentio pugnae
Exoritur, conversa phalanx Troiana feroci
Hector aciem
Marte resistebat Danais. hi territa retro restituit.
Agmina verterunt, leviterque, et ab immoderata
Caede quiescebant, credentes numen Olympo
Descendisse aliquod, miseris quod Troibus esset
Auxilio. Tum vociferans fortissimus Hector
Admonuit clamore suos: O fortibus actis
Magnanimi cives, sociique huc usque profecti,
Nunc nunc este viri, nunc quisque opera edite magnis
Suos hortatur Hector.
Digna viris. nunc este diu multumque probatae




[146=K1v]

Virtutis memores, aciem nunc sistite stantes
Donec ego hinc abeo, patriamque revertor in urbem,
Iussaque consiliis, nostrisque uxoribus edam,
Divis sacra ferant, voveantque piacula magnis
Annua daemonibus: quo facto, huc ipse revertar.
      Haec ubi dixisset, fortissimus Hector abibat
Dependente nigro corio, quod ob aspidis ora
Deductum fuit, et talos feriente citatos
[Greek:]
Cervicemque viri. Tum processere duorum hupotupôsis.
In medios exercituum, loca cognita, campos,
Filius Hippolochi Glaucusque, et Tydeos alti
Diomedis et
Progenies, aptans Diomedes nomina rebus. Glauci congressus,
Hiis animus fuit, alternis confligere in armis. et colloquium.
Iam prope constiterant ambo, iamque arma parabant:
Tum prior affatus Glaucum sic est Diomedes.
      Tu quis es, o hominum fortissime (non etenim te
Diomedes Glauco.
Ante per hoc vidi tanto iam tempore bellum)
Qui tam longe isto procedis ab ordine? quique
Tantopere tibi (quod miror) confidis, ut ausis
Velle manum conferre? sed hoc quicunque fuerunt
Ausi, morte sua miseros liquere parentes.
Quod si aliquis superum coelo es delapsus ab alto,
Dic age: non etenim superis certare voluntas
Hoc Diomedis et Glauci
Est mihi, quod fertur quondam fecisse Dryantis colloquium, ut medio
Filius, haud modica praestans virtute Lycurgus. Lycurgus ardore pugnae nimis
Qui cum despiceret superos, iisque arma pararet, deorum longum et intempestivum,
Non fuit ipse diu vita comitante superstes. contemptor. nonnulli reprehendunt
Namque sacras Baccho comites, temetoque madentes etiam neotericorum: inter
Nactus in excelso divini vertice montis quos vel praecipuus
Nysaei, virides in humum deponere thyrsos est Hier. Vidas.
Iussit, et impingens stimulos homicida Lycurgus,
Non secus ac vaccas fugere in deserta coegit.
Ipse etiam metuens Dionysus, in aequora sese




[147=K2r]

Condidit, atque illum Thetis in sua regna profectum
Dicitur abscondisse sinu, fractumque timore,
Attonitumque minis. quapropter protinus ipsum
Absque labore dei peragentes tempora vitae
Infensis odere animis, cui lumen ademit
Iuppiter, inde brevi fato confectus acerbo
Interiit, quia cum superis certaverit olim.
Huius ego exemplo nolim contendere divis.
Si tamen ex hominum genere es qui munera terrae
Depascunt, victumque parant de frugibus agri,
Protinus huc procede, ut tu quoque robora nostrae
Experiare manus et acerbae vulnera mortis.
      Glaucus ad haec: Quid me Tydei fortissime fili,
Glaucus Diomedi.
Qua sim gente rogas? quibus et natalibus ortus?
Persimile est foliis hominum genus omne caducis: ,,
Quae nunc nata vides, pulchrisque virescere sylvis, ,,
Autumno veniente cadunt, simul illa perurens ,,
Incubuit Boreas: quaedam sub verna renasci ,,
Tempora, sic vice perpetua succrescere lapsis, ,,
Semper item nova, Sic aliquis obeuntibus, ultro ,,
Succedunt alii Iuvenes aetate gravatis. ,,
Quod si forte iuvat te qua sit quisque suorum
Stirpe satus, si natales cognoscere quaeris
Forte meos, referam, quae sunt notissima multis.
      Urbs est quam veteres Ephyren dixere coloni,
Narrat genus suum
Quae posita in medio celebratur Acheidos orae, Glaucus quod ab
Illic Aeolides habitabit Sisyphus olim, Sisypho usque
Ille opibus praestans mortalibus omnibus. idem repetit.
Is Glaucum genuit: tum Glaucus Bellerophontem,
Eximia virtute virum, cui munera divi
Roboris et formae, soli tam rara dederunt.
Huic animo machinabatur mala plurima Proetus,
Proetus Achivorum cum praestantissimus esset




[148=K2v]

Viribus atque opibus, sub cuius Bellerophontem
Iuppiter imperio divum pater esse volebat.
Hunc adamans Antea viro non optima Proeto,
Quando illegitimos non persuadebat amores,
Concubitusque viro vitae fideique probatae,
Detulit ad regem, falsisque hiis vocibus usa est:
Aut morere o Proete, aut interfice Bellerophontem,
Antea Proeti uxor
Vim facere invite conatum, inducere postquam falso accusat
Non ullae potuere preces, nec cedere vellem Bellerophontem.
Incesto iuveni. quae rex obscoena relatu
Accipiens, ira est merito commotus acerba.
Ut tamen occideret, poenamque reposceret ipse
Erubuit, facinusque animo fugiente remisit.
At regi Lyciae socero transmisit, et ipsi
Tradidit occulta confectas fraude tabellas,
Reddendas socero, quibus illi fata parabat
Bellerophontis
Perniciosa viro insonti. qui numine dextro literae. Adag. Eras.
In Lycios postquam fines, Xanthique fluenta
Pervenit, multo Lyciis exceptus honore est,
Ipsi praecipue regi, qui sacra paravit
Eius ob adventum ter tres convivia soles,
Totque boves mactans in singula vota sacravit.
Iamque diem decimum veniens aurora reduxit,
Tum primum Lyciae rex quaerit ab hospite, numquid
Adferat a genero communia scripta libellos:
Qui postquam generi tabulas et crimina Proeti
Protulit, agnoscens poenam rex. ergo Chimaeram
Chimera.
Expugnare iubet. fuit hoc mirabile monstrum,
Non hominum de gente aliqua, sed ab aethere missum:
Ora leonis erant, venter capra, cauda draconis,
Terribiles vapido spirabat pectore flammas:
Hoc sibi tam discors animal tamen ille peremit,
Auxilio fretus superum. labor inde secundus




[149=K3r]

Additur, ut Solymis pugnacibus inferat arma,
Solymi.
Queis nullum dixit genus acrius esse virorum.
Tertia sors, ut Amazonidum cum gente virili
Amazones
Bello congrediatur: et has certamine vicit.
Postremo nova furta, novas excogitat artes,
Qualibus hunc perimat. Lyciae est fons plurimus undis,
Huc locat insidias, et corpora lecta virorum,
Insidiae
Qui reducem excipiant, et iniquo Marte trucident. Bellerophonti
E quibus haud quisquam est iterum in sua tecta reversus: positae.
Omneis namque potens occidit Bellerophontes.
Has rex virtutes miratus in hospite, tantae
Indolis a superis reputans venisse favorem,
Non alio dimittendum ratus, obtulit illi
Et dedit uxorem proprio sibi semine natam,
Dimidiumque simul regni praedivitis orbem:
Quin etiam Lycii partem telluris opimam,
Agrum parte alia peraratum, parte vacantem,
Et nemora et saltus laudi sua dona dederunt.
Haec uxor peperit tria pignora Bellerophonti,
Isandrum, Hippolochum, formosam et Laodamiam.
Moverat illa Iovem forma, complexus amatam
Iuppiter, ex ipsa genuit Sarpedona dium.
Sarpedon.
Postquam autem invisus superis est factus, in agro
Errabat miser ipse suo, solusque dolorem
Consumens animi, atque hominum consortia vitans:
Nam ferus Isandrum Mars interfecit, in hostem
Pugnantem Solymum: formosam Laodamiam
Sustulit, affectam poena, gravis ira Dianae:
Hippolochus, qui solus adhuc de gente, superque
De tribus unus erat, genuit me. hoc me patre natum
Glorior, ille huc me Troianam misit ad urbem,
Ut bellum gererem. multis tamen ante docebat,
Praemonuitque diu verbis, ut ad optima semper




[150=K3v]

Niterer, et fierem aequales clarissimus inter,
Ne patrium genus et famam per turpia facta
Dedecorem, similisque meis maioribus essem,
Quorum semper opes et nomina clara fuerunt,
Tam per magnam Ephyren, Lyciae quam regna capacis.
Atque hoc esse meum genus, hoc me sanguine natum
Glorior, et generis nec me pudet huius aviti.
      Talia dicentem, Tydides omnia laetus
Audiit, et terrae defixa protinus hasta,
Alloquio Glaucum sic est affatus amico:
Ut video, mihi Glauce paternus es hospes, ab illo
Diomedes Glauco.
Tempore, quo divinum avus Oeneus Bellerophontem
Hospitio accepit. bis denis namque diebus
Hunc secum tenuisse ferunt, unaque fuisse
Ambos, alterutrinque ingentia dona dedisse:
Oenea purpureo fulgentem murice ceston,
Bellerophonta novum cratera, auroque rigentem,
Utrinque in sese velut in sua cornua flexum:
Atque hunc ipse domi, cum vellem huc ire, reliqui.
De patre non memini, quod adhuc tum parvulus essem,
Quod tunc ad Thebas ierit, reliquisque peremptis
Ipse quoque occiderit. Sed enim nos ista vicissim
Debemus iura hospitii servare, tibi ut sim
Hospes, in Argivam si veneris Hellada: et ipsi
Tu mihi, si Lyciae tulerit contingere fines
Fors aliqua, aut ratio. quod si vos praelia forsan
Contulerint, hastas tum corpore declinemus
Alter ab alterius. nam Troes adhuc mihi multi
Tam cives sunt quam socii, quos vincere possim.
Et tibi Graiugenum superest satis. ergo videntes
Ut reliqui agnoscant, nos consuetudine iunctos
Esse etiam iure hospitii, nunc arma vicissim
Permutemus, ut haec rata cunctis iura ferantur.




[151=K4r]

      Haec ubi dicta, ab equis, et ab altis praepete saltu
Desiluere iugis, manibusque in mutua nexis
Foedera, dant fidei ceu sacramenta futurae.
Iuppiter hic animumque, et sanae mentis acumen
Eripuit Glauco. Tydidae namque rependit
Glaucus stolidus
Aurea ferratis commutans arma, iuvencum et fatuus.
Centenum precium pendentia, ter tribus emptis Hinc natum adagium
Bobus: et haec facta est ibi permutatio dispar.
      Hector ut ad Scaeae pervenit limina portae,
[Greek:] chrusea
chalkeiôn. [roman:]
Et fagum veterem, tum matres atque puellae Bras.
Iliades circumveniunt, omnesque requirunt
Deque viris, deque agnatis, de fratribus, aeque
De pueris. quas ille omnes ad templa frequentes
Ut redeant, veniamque deos divasque precentur:
Nam luctum multis et cladem fata minari.
      Ille domum Priami repetens, ascendit in arcem.
Regia erat Priami nitidissima marmore puro,
Porticibus latis, circundata turribus altis:
Quinquaginta inerant thalami, quos ordine longo
Regiae Priami
Connectit series longissima: regia proles descriptio.
Intus habent Priami consueta palatia nati,
Cum sponsis iuxta oppositam regionis ad aulam.
Stant alii bis sex thalami, Priamaeia proles
Quos habitant natae et generi, castissima turba.
Hic ubi Laodicen mater visura veniret,
Quae fuit e natis pulcherrima, venit et Hector
Obvius huic, quem nacta manu retinebat euntem
Nomine compellans: Quid (ait) carissime fili
Hecuba Hectori.
      Huc pugna excedens, tete intra moenia confers?
Quandoquidem valde insistunt, mala nomina, Achivi
Pugnantes, urbemque petunt, murisque propinquant.
Tune igitur summa supplex decurris ab arce,
Vota Iovi divisque ferens? sed siste parumper




[152=K4v]

Dum redeo, mecumque fero quae dulcia libes
Vina Iovi, superisque aliis, tum denique vires
Ipse tuas recrees. nam corpora fessa virorum
,, Laudibus arguitur
Dulcia vina levant, animisque et viribus augent. ,, vini vinosus
Et te nunc labor iste tuis pro civibus aegrum Homerus.
Exercet. cui sic dicenti reddidit Hector:
      Ne mihi, ne veneranda parens, huc dulcia vina
Hector Hecubae.
Protuleris, ne me enerves, animique vigorem
Obtundas potius, roburque a corpore demas:
Nec manibus libare Iovi me ardentia vina
Sanguine foedatis aequum est, nec Iuppiter audit
,,
Turpia sanguineo pollutos corpora tabo. ,,
Tu potius veneranda parens, tu collige primas
Matronas urbis, quarum comitata caterva
Palladis ad templum libamina turaque portans
Ascendas, peplumque deae quod in aedibus intus
Eximium pulchrumque tenes, preciosius ullum
Quo non est aliud, venerandam defer in aedem,
Ante deae genua auricomae speciosa reponens.
Inde vove divae solemnia sacra Minervae,
Bis sex immunes ab arandi munere tauros,
Si forsan miserata urbem, miserata nepotes
Troas et uxores, dulces et ad ubera natos,
Arceat insanum Tydidea moenibus urbis,
Terribilem, bellatorem, saevum atque ferocem.
Tu nunc ergo parens isthaec curabis, et arcem
Palladis ascendes: Pariden ego pergo vocatum,
Si me audire volet saltem. cui terra dehiscat,
Quam cuperem: magnus quem Iuppiter enutriri
Iussit in excidium Priami, Troiaeque ruinam.
Paridem
Hunc ego si videam Stygias descendere ad umbras, devovet.
Ereptum innumeris me cladibus esse putarim.
      His dictis redit illa domum, famulasque per urbem




[153=K5r]

Protinus accitum mittit, matresque, nurusque.
Ipsa in odoriferum thalamum descendit. in illo
Peplorum vis magna fuit, quae Sidonidarum
Artifices fecere manus, et Sidone nuper
Attulerat, spaciosa Helenen super aequora ducens
Diis forma Paris assimilis praestante beatis.
Ex his eximium, quod summa in parte iacebat,
Nec secus ac sidus claro fulgore micabat,
Quo nec nobilius, nec erat praestantius ullum,
Ipsa ferens Hecube domum portabat Athenae,
Foemineo coetu matronarumque caterva
Et nuruum stipante manu, contendit in aedem
Palladis armisonae, summa quod in arce tenebat.
Ventum erat ad templi limen, formosa Theano
Hecuba cum
Filia Cissei, generosi Antenoris uxor Troianis matronis
(Namque sacerdotem Troes fecere Minervae) in templum
Palladias reserat stridenti cardine portas, Palladis.
Et sumptum manibus fulgenti murice peplum
Obtulit ante pedes Divae, genibusque dicatum
Applicuit, palmas muliebris turba tetendit,
Auxiliumque omnes praesenti ex numine poscunt.
      Ipsa deam supplex sic est venerata Theano:
Theanus ad
Armipotens, Iove nata dearum maxima Pallas, Palladem oratio.
Frange manu telum saevi Diomedis, et ipsum Virgilianum.
Pronum sterne solo, Scaeae sub limina portae,
Ut tibi mox bis sena boum tua templa sacrantes
Corpora mactemus, totidemque ad sacra quotannis
Omnes indomitos, necdum sub aratra coactos,
Si miserata urbem, populum, puerosque, patresque,
Uxoresque, nurusque tuo sub numine serves.
      Sic venerata deam supplex in vota vocabat,
Diva solo fixos oculos aversa tenebat:
Virgilianum.
Abnuit, et nec ad hanc quicquam est commota, nec illas.




[154=K5v]

Hector at interea Paridis pervenit ad aedes,
Quas ille eximias summa sibi in arce parari
Fecerat, accitis quicunque per Ilion essent
Domus Paridis.
Artifices operum gnari, qui celsa columnis
Atria fundarunt illi, thalamosque superbos,
Sublimesque toros, et dignam regibus aulam
E regione domus Priami, nec ab Hectore longe.
Huc igitur veniens Hector fortissimus, hastam
In manibus longam cubitos bis quinque coruscans,
Cuius in extremo lucebat acumine ferrum:
Ingressusque domum, sua repperit arma parantem,
Thoracem, clypeumque, et curvum cornibus arcum.
Stabat iuxta Helene formosa, suisque iubebat
Quae facerent opera ancillis, et facta probarent.
Hunc torve inspiciens Hector, dictisque severis
Increpitans, sic est irata voce loquutus:
      Improbe, non recte tanta indignatio tristi
Hector Pariden
Contracta est animo, te propter in agmine fortes obiurgat.
Stant populi, pereuntque sub urbe, et moenia circum.
Te propter civesque cadunt, sociique laborant,
Urbem circumquaque premunt incendia belli.
Tu quoque si stares in pugna, aliosque videres
Cessantes, retroque pedes atque arma referre,
Argueres: tolle ergo moras, te in praelia confer,
Ne velut igne gravis conflagrent moenia belli.
At Paris haec placido respondit pectore fratri:
Quandoquidem ex aequo mecum facis Hector, ut isthaec
Paris Hectori
Exprobres, quae fata mihi non aequa tulerunt: placide respondet.
Ipse quoque ex aequo dum tecum colloquor, audi.
Non (ut rere) meos in Troadas ira momordit
Offenditve animos, ut ob hoc me a munere belli
Subtraherem: sed enim compescere dura volebam
Vulnera, quae gravibus mordebant pectora curis.




[155=K6r]

Nunc mihi blanda piis persuasit vocibus uxor
Ut bellum repetam, tota quod et ipse probarim
Et ratione omni: melius namque esse videtur.
Namque viris dubia est victoria, nec vice certa
,,
Constat, et est nunc blanda uni, nunc tristis eidem. ,,
Nunc tamen expecta, dum fortibus induor armis:
Aut abeas, ego te mox consequar, inter eundum.
      Haec Paris. at nihil huic cum redderet Hector, ad illum
Helena Hectori
Lenibus haec verbis Helene: Carissime levir conqueritur, se
(Si licet haec miserae et vanae mihi verba catellae malorum illi
Fundere) quam vellem, quo me mea tempore primum causam esse.
Prodidit in lucem genitrix, vis impia venti
In nemora et montes, atque in deserta tulisset,
Aut maris ignoti fluctus, et dissita ponti
Aequora, quae caput infoelix haec ante ruissent,
Tantorum poteram quam causa fuisse malorum.
Postquam ita diis visum tamen est, ut in ista malorum
Inciderem, meliorem utinam sortita maritum
Essem, ut debueram: qui dictaque factaque vulgi
Crederet esse aliquid, quem turpia probra moverent
De nobis cunctorum hominum: nunc pectore cassus
Nec sapit, aut unquam sapiet, facietve quod ipsum
Posse decere putes. Verum carissime levir,
Huc age succedas, et in hoc requiesce sedili
Pauxillum: tibi enim curae, tibi summa laborum
Incumbit, miseram me propter, et exitiosum
Hunc Paridem, fato quos nasci Iuppiter isto
Tam tristi voluit, quos aevi fama futuri
Inter inepta canens miserorum exempla reponet.
      Illi respondens galeam nitidissimus Hector:
Hector Helenae.
Ne me Helene invites, quanquam tua recta voluntas,
Ut sedeam: quia fert animus succurrere fessis
Troianis, qui me votis animisque reposcunt




[156=K6v]

Absentem, quos et nostri desiderium ingens
Detinet. hunc hortare autem, sed et ipse sua se
Sponte animo reparans exuscitet, ante sequatur
Quam muros extra evadam, quam moenia linquam
Se lateri adiungat nostro, nec ab urbe recedam
Ante meos quam filiolum cum coniuge cara
Invisam. nec enim num sim rediturus ad ipsos
Amplius e pugna, an manibus casurus Achivum,
Scire sinit deus, et duri inclementia fati.
Haec dicens abiit, galea metuendus et hasta,
Impiger ipse suas bene cultas Hector ad aedes.
In quibus Andromachen non repperit: illa profecto
Exierat, turrimque audax conscenderat altam
Cum nato famulaque, ubi tristia fata gemebat,
Innumeras fundens lachrymas. Iamque inclytus Hector
Egrediens, stetit in foribus, famulasque vocatas
Alloquitur: Vera ergo fide mihi dicite, quonam
Hector famulas
Proripuit sese Andromache? quo deinde profecta est? de Andromache
Ad glotimne aliquam, nutricumve ivit? an aedem percontatur.
Palladis ascendit, numen venerata Minervae
Cum reliquis, quae nunc ibi verba rogantia miscent,
Muneribus saevamque deam placare laborant?
Huic ita respondit famularum prima roganti.
      Hector, quandoquidem tibi nos quae vera sciamus
Famula Hectori.
Respondere iubes, non illa ad glotin abivit,
Non aliquam nutricum adiit, non Palladis aedem,
Qua reliquae immanem divam placare laborant:
Sed comite hinc una, puerum gestante, ministra
Ausa est in muris altam conscendere turrim,
Attonita, approperans, similis iam pene furenti.
Idque, quod audisset, Danaos instare feroces,
Cedere Troianos, retroque ad moenia ferri,
Quae postquam didicit, domibus sese Hector ab altis




[157=K7r]

Proripuit, mediamque (via qua venerat) urbem
Pervadens, Scaeae tendens ad limina portae,
Quam per erat campum rediturus et agmina Troum.
Iamque egressuro cursu venit obvia anhelo
Andromache, quae magnanimi fuit Eetionis
Andromache
Filia: qui Cilicum ditissima regna gubernans, Eeitionis filia.
Magnas incoluit Thebas sub montibus altis
Sylvosisque sitas. hanc e grege tot famularum
Una sequebatur nutrix, puerumque gerebat
In gremio Hectoriden, tenerum, blandumque alacremque,
Festivumque oculis, ridentem mollia, vultu
Sidereo, qui voce Camandrion ante parenti
Dictus erat, verum vulgo Astyanacta vocabant,
Astyanax enim
Quod solus pater ipsius fortissimus Hector, urbis regem
Civesque et Priami magnam defenderet urbem. significat.
Huic pater arridens, tacitos defixit ocellos
In puero. lachrymis iam libera, ad Hectora sese
Applicat Andromache, sicque est affata maritum:
      Optime, quod nimium ferus omnia fortiter audes,
Andromache
Quam vereor tua ne virtus te improvida fallat, Hectori.
Nota tibi nimium. properamque audacia mortem
Adferat ista tibi. Crudelis, non tibi cordi est
Parvulus hic? non me miseratus respicis aegram
[Greek:] pathos.
Ingenti moerore animi, quam tempore parvo
Efficies viduam, si nunc te egressus Achivum
Intuleris turbae. nam conficiere per illos,
Omnibus in te unum grassantibus: ut mihi longe
Utilius fuerit, prius ut mihi terra dehiscat,
Aut vivam patulis absorbeat orcus abyssis.
Nam quae me miseram res consolabitur ultra?
Quae queat esse mihi post te amplius ulla voluptas?
Quid nisi continuus dolor, et sine fine querelae
Nec mihi iam superest pater amplius, aut pia mater.




[158=K7v]

Patrem namque mihi crudelis ademit Achilles,
Eversa prius et patria, regnoque paterno,
Funditus excisa regnorum principe Thebe,
Sede patris, qua nulla fuit vel ditior usquam
Thebe Ciliciae
Aut urbs splendidior Cilicum regionis in ora. urbs opulentissima.
Sed postquam occidit saevissimus Eetionem,
Non tulit exuvias (namque hoc scelus esse putavit)
Ipsum sed propriis totum combussit in armis.
Cuius ad invisi loca nunc deserta sepulchri
Inter Orestiades platanos nymphae, inter et ulmos
Solivagis habitant antris, Iove coelite natae.
At septem fuerant fratres mihi, quos tamen omnes
Uno eodemque die nimium crudelis Achilles
Misit ad inferni pallentia limina Ditis,
Cum sua servarent pingues per pascua tauros,
Atque greges ovium. Sed et idem divite matrem
Cum gaza abduxit captam, quam deinde redemptam
Sumptibus innumeris, patriaque in sede morantem,
Arcitenens diro confecit Cynthia telo.
Sed tu nunc miserae mihi solus es omnia, mater,
Et pater, et frater, dulcisque ante omnia coniux.
Epilogus.
Verum age nunc miserere, nec orphanon Hector egente
Feceris hunc puerum, viduam me tempore parvo.
Quin potius turrim serva hanc, nec desere muros,
Coge alios, istamque iube defendere partem
Quae prope declivem demittit humillima murum,
Qua vetus ista cavas rupes caprificus adedit,
Quater conati iam sunt irrumpere, fortes
Aiacesque duo, praeclarus et Idomeneus,
Et gemini Atridae, fortissimus et Diomedes:
Sive id sponte sua, seu sunt responsa sequuti
Auguris, aut vatis Danais sua fata canentis.
Huic ita respondit, bello memorabilis Hector:




[159=K8r]

      Omnia quae memoras uxor dulcissima, curae
Hector
Sunt mihi, sollicitoque animo mecum ante peregi: Andromachi.
Sed pudet imbellem tardumque in bella videri
Teucris Troadibusque meis, dum talia spectent.
Nec potis est animus sibi conscius esse quietis
Ignavae, qui semper in ipsa pericula primum
Me simul obieci, studuique simillimus esse
Ipse mihi, patriae dum non inglorius essem,
Nec mihi dedecori. nec me fugit, affore tempus,
Quo simul et Danaum pulcherrima Troia sub armis,
Et Priami cadat alta domus, populusque superbus
Intereat: sed nec tantum me cura fatigat
Troum, Troiadumque: dolor nec maximus ille est,
Casuros Hecubam Priamumque hostilibus armis:
Non etiam fratrum moveor tam clade meorum,
Qui sunt et multi, et bello praeclara iuventus,
Omnes luctifici perituri in pulvere belli
Sub Danais victoribus: ac me pectore toto
Sors tua dura movet, cum te tua fata querentem,
Fundentemque pias lachrymas, abducet Achivum
Quisquis erit, captam bello, cum tristis et exul
Hostilem in patriam portabere, telas
Conservas inter texes, et tradita lanae
Pensa trahes, et aquam summam portabis ad arcem
Urceolis, nunc mane novo, nunc vespere sero,
Nunc de fonte haustam Messeide, nunc Hyperia,
Nomina fontium,
Nolens tu atque invita quidem: sed te omnia coget quorum alter in
Servitii sors dura pati, quam capta subisti. Thessalia, alter circa
Atque aliquis spectans tunc te perfusa rigantem Argos: vel ut alii, in
Ora piis lachrymis, aliis haec verba loquetur: Peloponneso aut
      En quo te casus? quo te fortuna redegit Lacedaemone
Hectoris Andromache? quo nunc tuus ille recessit fuerunt.
Omnia qui Troiae gessit sub moenibus altis




[160=K8v]

Maxima? dixerit haec aliquis, tua vulnera toto
Corde recrudescent, desiderio icta mariti:
Qui tibi servitium, si vivat, demere posset.
Sed me tunc potius vitai lumine cassum
Terra tegat, quam te videam tam indigna ferentem.
      Sic ait, extensaque manu clarissimus Hector
Expavescit
Accepturus erat puerum: fugit ille, sinumque armatum patrem
Nutricis petit, et gremio se abscondit in alto. infans.
Patris enim faciem galeatam expavit, et aeris
Fulgentes radios ab equinae vertice cristae.
Subrisit pater, et mater: tum vertice cristas
Deposuit, galeamque removit maximus Hector,
Abiecitque solo, post haec in nuda recepto
Brachia filiolo dedit oscula, deinde precatur.
      Iuppiter, et vos o reliqui coelestia Divi
Hectoris ad deos
Numina, vos precor ac veneror, date vivere nato oratio pro salute
Et superesse meo, post me, regnumque tenentem filii et patriae.
Urbis Dardanidum praeconia tanta mereri,
Quanta pater merui, nec me minor esse feratur
Tutanda in patria: caeso cumque hoste reversus
Victor ovans spolia attulerit, de caede cruenta,
Sint rogo qui dicant, multo hic praestantior armis
Patre suo est. quae cum perceperit optima mater.
Gaudeat, et secum verba haec laetata retractet.
Sic ait, et risu lachrymas miscente, parenti
Reddidit infantem. quam spectans inclytus Hector,
Hector Andromachen
Ne mihi sic te te affligas, ait, optima coniux, consolatur.
Neve animo maceres: Mortem nemo effugit unquam, ,,
Nemo vir evadit, sive ille sit utilis armis, ,,
Sive vir ignavus, lex omnibus una statuta est, ,,
Quae iubet esse semel moriendum: haec omnibus una est ,,
Conditio. Mihi quisquis erit qui lumina vitae ,,
Eripiet, certe eripiet sine crimine nostro,




[161=L1r]

Nec mihi dedecori quae sit mors ulla futura est.
Tu nunc vade domum, curaque domestica, quae sunt
Cunque paranda domi: telam, subtegmina, lanas
Ancillae expediant, tua sunt opera ista: virorum
Bella, relinque viris. equidem hoc commune per omnes
Quod gerimus, tamen in me uno vis tota recumbit.
      Sic ait, abiectamque solo cum tolleret altis
Terribilem cristis galeam, digressa per urbem
Andromache, lachrymis in labra cadentibus ibat,
Iam reditura domum. quo cum venisset, ibi ingens
Luctus, et immodicae lachrymae, tristesque querelae,
Non secus ac dominum saevo iam marte peremptum
Lugebant quaecunque aderant, famulaeque, nurusque,
Hectora nec vivum sperantes posse reverti,
Nec Danaum telis elabi viribus ullis.
      Interea Paris, haud dudum nec longa moratus
Paris armatus
Tempora, compositis pulchre circundatus armis, per urbem
Per mediam veniens ibat non segnior urbem, incedit.
Quam sonipes stabulis diuturna per ocia pastus, Comparatio.
Vincla indignatus postquam retinacia rupit,
Fugit, et exiliens praesepia plena reliquit,
Planiciemque aliquam nactus, crepitantibus ultro
Tollit se arrectum pedibus, celsaque trementes
Fronte iubas quatiens, assueta in pascua fertur,
Aut in aquas amnesque et flumina nota natando
Improbus, aut gregibus saliens se immiscet equarum.
Talis Alexander summa decurrit ab arce,
Per plateas urbis longe fulgentibus armis:
Ut gallus, quem parta alacrem victoria fecit.
Praesto aderat fratri, cum digrederetur ab illo
Paris Hectorem
Ille loco, quo colloquium cum coniuge cara adsequutus
Egerat. hunc prior affatus Paris, Optime frater, alloquitur.
Te properantem, inquit, nimium mea tarda morata est




[162=L1v]

Segnities, tua nec propere sum iussa sequutus.
      Huic Hector: Tibi nemo aequus decora inclyta belli
Hector Paridi.
Detraxit, belloque valens es, et inclytus armis.
Invitus tamen arma subis, et bella coactus
Suscipis, et segni ruis in fera praelia dextra.
Quae mihi cum de te fama improba venit ad aures,
Et mala cum de te iactent convicia Troes,
Te male sic audire, mihi est audire molestum,
Discruciorque animo, penitusque in fellibus uror.
Verum age nunc propero subeamus praelia cursu,
Acturi his alias de rebus, ubi ocia pacem
Laeta bonam dederint nobis, et ab urbe fugatis
Hostibus. inde Deis pro libertatis honore
Cratera ingentem statuemus, et apta feremus
Munera, si nobis dabit hoc Iovis alma voluntas.

 


Last modified: November 01, 2006