POETARUM OMNIUM SECULORUM LONGE PRINCIPIS HOMERI ILIAS,
HOC EST, DE REBUS AD Troiam gestis descriptio, iam recens Latino carmine reddita,
HELIO EOBANO HESSO Interprete.
Basel: Robert Winter, 1540

8o: 328 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v. A critical edition, with modernized punctuation, is to appear in: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, ed., trans., and annotated by Harry Vredeveld (Tempe: MRTS, 2004 ).




ILIADOS HOMERICAE LIBER XIX.


INterea croceum promens aurora colorem,

Descriptio matutini
Oceanique patris surgens e fluctibus, almam

temporis.
Humano generi lucem, divisque ferebat.
Cum Thetis arma ferens, Vulcania dona, carinas




[484=Hh2v]

Constitit ad celeres. Ubi postquam invenit Achillem
Patroclo affusum, lachrymisque invisa rigantem
Vulnera, cum sociis plorantibus: astitit autem,
Apprendensque manu natum, sic diva profatur:
      Sit licet ille dolor vehemens, carissime fili,

Thetis Achilli.
Linquamus tamen exanimem, tu corpus amici
Desere, et his armis accingere, quae tibi porto,
Vulcani perfecta manu, conflata caminis:
Qualia nemo virum de tot mortalibus unquam
Induit. haec dicens, coelestia munera nato
Obtulit ante pedes. sonitum proiecta dederunt
Arma solo: stupuere animis et lumina capti
Myrmidones: siquidem tanto fulgore micabant,
Ut visentum acies perstringeret. infremit ira
Concitus Aeacides, totoque ardentis ab ore

Obiecta movent sensum.
Scintillae absistunt: ardere et lumina flammis

Naturam bellicosi viri
Torva videbantur, spectantis munera divum.

exprimit.
Sed tamen et donis et tanto laetus honore
Gaudet, et expleri mentem nequit illa tuendo,
Tam docta variata manu, tam daedala spectans.
      Tum matrem alloquitur: Mater mea, talibus armis

Achilles Thetidi.
Me deus exornat, non qualibus esse decebat
Membra armata hominum, sed corpora sola deorum.
Sed nunc absque mora tam pulchris induar armis.
Sed metuo, ne ad Patrocli neglecta volantes
Vulnera corrumpant animalcula tabida, muscae,
Unde scaturierint rodentes mortua vermes.
Solvit enim foeda totum putredine corpus,
Tabida nervosae cum spinae facta medulla est.
      Cui mater: Nihil haec fili te cura fatiget.

Thetis Achilli.
Nos mala vulneribus prohibebimus omnia crudis
Quae nocuisse queant, etiam si inhumatus in annum
Patroclus iaceat, servabitur integer, atque




[485=Hh3r]

Incorruptus erit: Tu nunc heroas Achivos
In coetum dispersa iube per castra vocari,
Ut magno coram ipse reconcilieris Atridae.
Ipse tibi deinde arma gerenda in praelia sumes.
Haec dicens, simul ipsum infuso robore firmat,
Patrocli ambrosiam rubicundaque nectara stillans
Naribus infudit, ne tristi viscera tabo
Defluerent. post accedens ad littus Achilles,
Horrendum insonuit clamans, heroas Achivum
Excitat: ad naves, sine nomine turba, relicti

Achilles Graecos
Calones, lixaeque, et qui vulgaria mensae

convocat.
Munera curabant, navaliaque arma, penuque
Omne, culinarum artifices, venere vocanti
Parentes primi, quod mirarentur, Achilles
Quidnam prodierit, quem tot cessasse diebus
Constiterit. venere autem, sed claudus uterque,
Magnanimi duo, Tydides, et fortis Ulysses,

Diomedes et
Nitentes hastis, quod adhuc dum cruda gerebant

Ulysses claudi.
Vulnera: et hi primi in coetu sedere volentes.
Tum rex Atrides, sed et ipse ex vulnere languens,
Quod crudele Coon in pugna inflixerat ipsi,
Ille Coon Antenorides. Iam plena coronae
Concio tota fuit, iam consedere vocati
Argivi proceres omnes. tum surgit Achilles,
Et stans: Rex Atrida (inquit) quo tempore nobis

Achilles Agamemnoni.
Incidit ira deum, quo nos discordia vecors
Disiunxit, quam tunc satius meliusque fuisset
Omnibus his, nobisque etiam, si diva puellam
(Illam quae nobis insani causa furoris
Irarumque fuit) volucri Diana sagitta
Fixisset, quo capta die nos vertimus altae
Moenia Lyrnesi: neque enim tot pubis Achivae
(Me nimis irato) cecidissent milia, nec se




[486=Hh3v]

Tantopere nostris satiasset caedibus Hector,
Insultans, cui nostra suas contentio vires
Auxit. et heu nimium fuit utilis omnibus istis
Qui Troiam, quicunque colunt loca proxima Troiae:
Cuius ego Danaos in longum temporis aevum
Nunquam oblituros reor. at nunc acta remitti
Est aequum, quamvis doleant: nunc pectore motus
Sedandi irarum placido, placabilis irae
,,

Magnanimum decet esse virum: nunc ipse remitto
,,

Ut decet, indignos vesani pectoris aestus.
Verum age pulchricomos produc in praelia Achivos,
Obvius experiar Troas, num classe relicta
In nos ire velint alacres, an ad alta reverti
Pergama. Sed puto sponte aliquem conversa daturum
Terga fugae, si nostrae ictus effugerit hastae.
      Sic ait. at Danai laeti audivere, videntes
Consedisse gravi generosum pectus ab ira
Magnanimi Aeacidae: tum surgens rex Agamemnon
A solio (neque enim medium prodibat in orbem)
      Magnanimi heroes Danai decet, inquit, et aequum est,

Agamemnon Graecis.
Stantem audire loqui me, sic, ut nemo loquenti
Obstrepat. est etenim vel magna laude diserto
,,

Difficile, in magno populo coetuque frequenti
,,

Dicere. nam quo pacto aliquis vel dixerit aequis
Audieritve animis, quando bonus ipse suorum
Orator subito turbetur saepe tumultu.
Sed mihi magnanimo nunc est et gestit Achilli
Respondere animus, mea dicta attendite Graii.
Saepius his mecum proceres de rebus Achivos
Certantes memini, quarum tamen ipse nec author
Et neque causa fui: sed Iuppiter, et grave fatum,
Et furor in tenebris habitantis Erinnyos atrae,
Hi mihi persuasere nefas, caecumque furorem,




[487=Hh4r]

Quando ego praeripui Bryseida stultus Achilli
Formosam. Sed quid facerem? deus omnia nutu
,,

Dirigit aeterno, Iovis est facienda voluntas.
,,

Ipsa Iovis proles mortalibus omnibus Ate,

ATE.
Noxia mille modis, pedibus non mollibus unquam
Repit humi, verum capita ipsa et maxima rerum
Aggrediens homines affligit, et inter amicos
Saepe simultates et noxia iurgia spargit.
Namque nec ipsa Iovi magno quandoque pepercit:
Quanquam hunc esse ferunt hominum primum atque deorum.
Hunc etenim Iuno (mulier licet) arte fefellit,
Fraudibus instructa, quo tempore viperecidam
Alcmene paritura fuit Boeotide in urbe
Thebarum, supera tunc iactabundus in aula
Iuppiter affatur divos: Et ut ista sit, inquit,
Certa meae vobis sententia cognita mentis,
(Promam etenim quaecunque animus mihi parturit intus)
Lux hodierna virum, Lucinaque diva, labores

Quae Iuppiter diis
In partu relevans, fatis ridentibus, edent

iactaverit de nativitate
E nostro genere, et nostro de sanguine natum,

Herculis, velut per
Vicinos late populos qui marte subactos

digressionem inserit.
Imperio reget, et multos dominabitur annos.


      Huic instructa dolis respondit regia Iuno:
Falleris: haud etenim verba haec res ipsa sequetur.
At mihi nunc iura, per quae pater optime nunquam
Fallere sacra soles, fore facta aequalia verbis:
Scilicet, ut late populos ditione gubernet,
Lux hodierna virum quemcunque educet ab alvo
Materna, de gente tua, de sanguine nostro.
Sic ait, ipse doli securus Iuppiter huius,
Nec fraudem metuens, iurat quae fallere nunquam
Sacra solet. quam rem sibi saepius inde molestam
Iuppiter indoluit: nam mox Saturnia coelo




[488=Hh4v]

Devolat, Argolicumque petens delabitur Argos.
Uxorem Stheneli Persidae namque sciebat,
Ferre uterum puero gravidam. iam septimus illi
Mensis erat, nec dum cruda maturus in alvo
Foetus, at auxilio peperit Iunonis eadem
Luce marem puerum, remorato tempore partus
Formosae Alcmenes. tum coelo reddita Iuno,
His affata Iovem, breviter, sermonibus usa est:
      Iuppiter omnipotens, haec imis sensibus hauri,
Quae tibi nunc dicam: vitalibus editus auris
Prodiit Eurystheus hodie, de coniuge natus
Persidae Stheneli, te non indigna propago,
Sanguinis ille tui, populos qui legibus aequis
Et regat, et merito patriis dominetur in Argis.
Iuppiter his animo nimium commotus acerbo,
Vertice contortis comprensam crinibus Aten,
Iuravit nunquam redituram ad lucida coeli
Sidera, non unquam deinceps in parte futuram
Sedis Olympiacae, quae tantum affligere posset
Res hominum divumque, et inutilis omnibus esset.
Haec dicens, raptamque coma pedibusque rotatam

Iuppiter Aten
Praecipitem terras coelo deiecit ab alto,

de coelo deiicit,
Perpetuo humanis nocituram tempore rebus.

ut hominibus
Et sic ille Iovi carissimus, omne laborum,

tantum noceat.
Filius, est per fata genus tolerare coactus
Rege sub Eurystheo. Sic (cum fortissimus Hector
Tot Danaum leto dederit, grave dedecus) Aten
Non potui vitare miser, quae prima malorum
Nobis causa fuit. quae cum verissima dicam,
Et me tunc animo, tunc sensu pectoris omni
Iuppiter exuerit, magno nos rursus Achilli
Mutua coniungat non vano gratia nexu.
Verum, age, nunc tu te expedias fortissime Achilles,




[489=Hh5r]

Et reliquos hortare, ut eant in praelia tecum.

[Greek:] apostrophê
Munera, quae tibi cunque bonus promisit Ulysses,

[roma:] ad Achillem.
In tua castra profectus heri, tibi certa dabuntur.
Ne dubita, quod si libet expectare, tametsi
In pugnam properas, tibi mox de navibus isthaec
Omnia sistentur praesentia, ut ista libenter
Quam tibi dem certis possis cognoscere signis.
      Cui pedibus celer extemplo respondit Achilles:


Heroum rex Atrida, seu dona daturus

Achilles Agamemnoni.
Sis mihi, quae decuit: seu voti poenitet, esto
Arbitrii res ista tui, nunc cura gerendi
Debuit esse prior nobis ante omnia belli.
Nec patitur res ista moram, cum stemus ab hoste
Non procul: et magnum superest opus, et labor ingens,
Ut quando primam ante aciem, prima agmina Troum
Pellentem reliqui videant, imitentur Achillem.
      Consilio bonus hunc contra sic infit Ulysses:
Etsi tu virtute aliis et robore praestas

Ulysses Achilli.
Omnibus Aeacida, non sic tamen ista decebit
Bella geras, ut ieiunos educere Graios
Dardanidas contra instituas, cum praelia finem
Non ita sint habitura brevi. postquam semel acres
Conseruere manus, vires deus addit utrisque,
Inspiratque animos: Sed nunc age corpora curent,
Intra castra iube, quo viribus auctior omnis
Sufficiat sibi susceptis exercitus armis.
Quis consistat enim decertans solis ab ortu,
Usque sub occasum ieiuno corpore miles?
Nam licet excellant generoso in corpore vires,
Membra tamen si fluxa sitique fameque laborent,
Languescunt, genua aegra labant, et crura vacillant.
At si pasta cibo, vinoque refecta suavi,
,,

Corpora sint, tolerant aestus, pugnaeque laborem
,,



[490=Hh5v]

Vulnifico totis stantum sub marte diebus,
Crescit et accedens vires audacia firmat.
Quare age discubitum vadant in castra iubeto.
Interea celsis e navibus omnia Atrides
Munera proferri iubeat, ponique frequentis
In coetu populi, tota ut spectante corona
Accipias: ipse assurgens tibi iuret, amicae
Nulla coire tuae se velle cubilia secum:

[Greek:] apostrophê
Ut sint connubio, sicut decet esse, pudico
Coniuncti. rex Argivum clarissime Atrida,
Tu quoque nunc hilari facito sub pectore tristes
Affectus cohibe: post in tentoria ductum
Accipies coena te digna et divite Achillem,
Nec quicquam, quod te ipse putes debere, relinquas.
Hoc pacto erga alios evades iustior omnes.
Non etenim turpe est regi, nec crimen habendum,
,,

Si studeat placare virum, quem laeserit olim
,,

Ipse prior. Cui sic respondet rex Agamemnon:
,,

      Laudo equidem Laertiade quaecunque locutus,

Agamemnon Ulyssi.
Omnia vera refers, atque ordine cuncta profaris.
Et iurare placet, nec fallere: quodque monebas,
Prorsus idem monet hic animus, modo perstet Achilles,
Nec nimium properet: dum vos maneatis, et ipsi
Munera donec eant latum, redeantque ferentes,
Et nos praestemus iurandi debita iuris.
Quis tamen expediat melius te hoc munus Ulysse?
Vade igitur, quoscunque voles tibi delige toto
E populo iuvenes, qui tecum ad curva profecti
Rostra carinarum, cum pulchris dona puellis
Huc referant, quae promisi me dona daturum.
Verrem Talthybius ferat in media agmina Graium,
Sacrificetque Iovi, spectantique omnia soli.

Achilles
      Talia dicentem, sic est affatus Achilles:

Agamemnoni.



[491=Hh6r]

Magnanime Atrida Danaum rex armipotentum,
Haec alias tristis perfuncti munere belli
(Quanquam non adeo mens huc festinet anhelans)
Et meliore istam peragemus tempore causam.
Nunc Danai ad naves tot milia ab Hectore diro
Interfecta iacent, ex quo illi gloria talis
Ab Iove concessa est: vos nunc prandebitis? ite,
Ducite pransuros comites: ego tristia ducam
Ieiunos Danaos in praelia, donec amicum
Sol petat Oceanum: clades et dedecus ulti
Argivum, large coenabimus. ante ciborum
Nulla fames erit, et potus mihi nulla voluptas.
Quando domi iacet Hectorea confossus amicus
Cuspide, vestibulum iuxta mihi, quem super aegri
Nunc mihi Myrmidones lugent. nulla ergo ciborum
Aut potus mihi cura: sed insani improba martis
Est sitis, et fletus amor immoderatus amari,
Quem nostris manibus concisus sentiat hostis.
      Huic ita consiliis prudens respondit Ulysses:
Pelida Graium fortissime, tu mihi longe
Artibus armorum praestas, et viribus hastae:
Verum ego te ingenio supero prudente, ferendis
Consiliis, et te qui sum provectior annis,
Pluraque te novi. quocirca advertere debes
Haec mea dicta animo: queis possis vera doceri.
Temporis exigui spacio satiantur amari
,,

Martis amore homines, cum ferro ut falce manipli
,,

In terram plures recidunt, nec plurima messis
Consequitur: postquam plus iusta parte bilancem
Iuppiter inclinat, qui per discrimina belli
Custodit servatque homines. quod si quis inerti
Forte fame pereat, non est lugendus Achivis.
Quovis nempe die spectantur multa cadentum




[492=Hh6v]

Funera: qui duri cum cessavere labores,
Condendi sub humum sunt. his quoque qui meliores
Ingenio, exiguo concludunt tempore luctum.
,,

Qui vero e duri superant certamine martis,
,,

Hos adhibere decet curam potusque cibique,
,,

Viribus ut validi venienti audacius hosti
,,

Occurrant: nec quisquam alia est ratione ciendus
,,

Ad pugnam e populo, nec in alta miles Achivum
Classe relinquendus quisquam. Sed fortibus omnes
In Troas delati animis, pugnemus in hostem.
      Dixit, et illustri prognatos Nestore, et acrem

Ulysses eligit qui
Phylidenque Megeta, Thoantaque, Merionemque,

munera adferant.
Et Creontiaden Lycomedea, dein Menalippum,
Suscipiens comites, venit in tentoria magni
Atridae, septemque ab eo pulchrosque novosque
Praemissos tripodas, bis denos inde lebetas,
Quattuor hinc ter equos, tum septem mirificorum
Artifices operum forma praestante puellas,
Octavam flavo Briseida crine decoram,
Appensis auri posthaec bis quinque talentis,
Dona sequebantur iuvenes preciosa ferentes
Praeclaro Laerte satum. quibus omnibus ipso
In coetu populi positis, surrexit Atrides,
Iuxta Talthybius praeco assistebat, utraque
Porcellum retinens. ibi regum maximus ampla
Vagina eductum stringens dum sustinet ensem,
(Alta omni in populo tenuere silentia cuncti
Dum rex verba facit, sic fas, sic iura iubebant)
Ille alta elatos tollens ad sidera vultus,
Haec in verba Iovem sublata est voce precatus:
      Sint mihi nunc testes primum pater ille deorum

Iurat Agamemnon.
Iuppiter, et mater tellus, et lumina solis,
Et furiae, ultrices iurantum falsa sub orco,




[493=Hh7r]

Me non cognovisse aliquo Briseida tactu,
Seu vi, sive aliquo quocunque libidinis aestu
Permotum, verum intactam tenuisse puellam.
Si quid in hoc homines iurandi iure fefelli,
Quae iuravi eadem contestor numina, poenis
Afficiant, quae debentur qui frivola iurant.
Sic ait, et pecudis iugulum ferit ense recidens
Talthybius, quam mox in fluctus aequoris escam
Piscibus abiecit. tum surgens magnus Achilles,
Fortes alloquitur Danaos, atque ista profatur:
      Iuppiter, ingentes miseris mortalibus affers

Achilles Graecis.
Erumnas. nec enim me proritasset ad iram
Rex Danaum, neque praerepta turbasset amica,
Si non tot perimi voluisses milia Graium.
Sed nunc tempus erat curandi corpora amici,
Praelia post Phrygibus laturi dira petemus.
      Sic ait. et coetu misso, sua quisque petebant
Dilapsi iuvenes tentoria. Thessala pubes
Dona sequebantur laeti, quique illa ferebant,
Aeacidae iam praevalidam conscendere navem,
Ponere dona manu, iussae residere puellae,
In stabula aeripedes agere ad praesepia servi.
At Veneri similis formam Briseis, ut intus
Constitit, et ferro confossum vidit acuto
Patroclum exanimem, super et lugubre cadaver
Vulneraque incumbens, pectus laniata decorum,

Briseis mortuum
Et molles laniata genas, flavamque comarum

Patroclum deplorat.
Caesariem vellens, querulis ululatibus auras
Implet, et illachrymans: Anima mihi carior (inquit)
Heu qualis Patrocle iaces? vivum ipsa reliqui
Hinc abiens, cassum invenio te luce reversa.
Sic mala fata malis miserae mihi Iuppiter addit
Accumulans: cui me nuptam tribuere parentes,




[494=Hh7v]

Mors tulit atra virum, patriae pro moenibus ausum
Decertare manu: quo tres quoque tempore fratres
Hausit acerba dies, genitos ab utroque parente,
Germanos mihi: tum tu me fata impia flentem,
Coniuge cum caeso magni praeclara Myneti
Moenia dirueret populorum victor Achilles,
Tum tu me flentem solatus es optime Graium,
Pollicitus dare velle operam, quo magnus Achilles
Duceret uxorem miseram me, et navibus altis
Impositam patriae secum deferret ad oras,
Atque apud insignem iuga connubialia Phthiam
Conficeret, mecum turba celebrante Hymenaeum
Myrmidonum. merito ergo queror, lachrymisque peremptum
Insolabilibus te prosequor: Ista querenti
Afflebant aliae quoque, et ingemuere puellae,
Omnes Patroclum, dira omnes fata dolentes.
Ipsum turba senum circum venere, rogantes
Ante cibum caperet, quam Martia bella subiret.
Ipse negans, verbis sic est conquestus Achilles:
      Si quis adest, fido qui sit mihi pectore amicus,

Achilles amicis.
Ne pergat suadere cibum me sumere, donec
Explero hunc animi (quo nunc consumor acerbo)
Moerorem, poenasque exegero morte superbi
Priamidae, telis victricibus ultus amicum.
Et certum est gustare nihil potusve cibive,
Donec in occiduas sol sese immerserit undas.
Haec dicens, alios dimisit abire volentes.
Restiterant tamen ex aliis pars optima regum,
Atridae gemini fratres, et fortis Ulysses,
Nestor et Idomeneus, et canens tempora Phoenix,
Quaerentes adhibere animo solatia tristi.
Noluit ille tamen prius illa admittere, quam se
Sanguineo expleret per tristia praelia marte.




[495=Hh8r]

Namque priora animo volvens, lachrymisque subortis
Ingemuit: Lautam nobis carissime coenam

Achilles Patroclum
Apposuisti, inquit, Danai quo tempore pressi

affatur.
Troianis equitum turmis cessere, volentes
Quo possent pacto lachrymosum avertere bellum.
Nunc armis spoliate iaces, et luminis aura.
Verum ego te propter nec edam, nec pocula sumam,

[Greek:] pathos.
Moestus morte tua: qua non contingere quicquam
Invita nobis potuisset acerbius unquam,
Non si defunctum genitorem Pelea fato
Audissem, qui nunc Phthiae quoque fundit inanes
Infoelix lachrymas pro me, qui ad moenia Troiae
Tristia bella gero, vesanum propter amorem
Exitiosae Helenes. non, si mihi carus obisset
Filius, in Scyro qui nunc nutritur aquosa,
Ille Neoptolemus, vita mihi carior ipsa,
Si modo adhuc vivens vitali vescitur aura.
Sperabam siquidem, procul hic ab equestribus Argis
Me solum miserae positurum lumina vitae,
Te fausto in patriam rediturum sidere Phthiam,
Vivus ut e Scyro revocares praepete vectus
Nave Neoptolemum, qui regna paterna teneret,
Praeclaramque domum. genitorem Pelea namque
Arbitror excessisse olim vitalibus auris:
Vel, si vivit adhuc, confectum aetate senili,
Et tristem moerore animi, qui nuncia nostrae
Expectet mortis: lachrymis haec fatus obortis,
Et reliquis movit lachrymas senioribus. Illi
Namque recordantes quae quisque reliquerit olim
In domibus patriis, humectant lumina fletu.
      Quos ab Olympiaca miseratus Iuppiter arce,
Accitam paucis affatur Pallada dictis:

Iuppiter
      Filia nunc, inquit, prorsus neglecta relinquis
Palladi.



[496=Hh8v]

Fortis corda viri, nec quicquam curat Achilles
Quam residere apud exanimem pro classe Patroclum,
Impastum impotumque, abierunt caetera pransum
Agmina. Sed summo tu mox delabere Olympo,
Et dulci Ambrosia, tum suavi nectaris haustu
Fortia membra viri refove, ne forsitan inter
Praelia deficiant. his parens diva, per auras
Labitur, Harpyiae similis stridore canorae
Alarum, stansque ambrosiam per pectus Achilli
Instillat dulcem, tum suavem nectaris haustum,
Ne defessa fame genua incurvata labarent.
Inde cito revolans saltu repetebat Olympum.
Tum Danai armati properant e navibus, instar
Concretae densaeque nivis: quam Iuppiter acri

Graecorum exercitus
Dispersam Borea coelo deiecit ab alto.

instruuntur.
Sic densae galeae, sic scuta micantia ferro,
Sic nitidi umbones, solidi thoraces, et hastae
Fraxineae, varia claraque per aera summum
Luce coruscabant: tremere omnia visa repente,
Sub pedibus stridere solum procedere Achilles
In medio, ingentem frendensque gemensque dolorem,
Eluctari animo, rutilo flammantibus igni
Torva minari oculis, divinis inclytus armis
Muniri, deus ignipotens quae fecerat ipsi.
Et primum suras ocreae, tum pectora thorax
Induit, ensem humeris magnum suspendit ab amplis,

Armatur Achilles.
Ingentem hinc clypeum fulgentem lumine claro.
Sicut ubi aerio celsi de vertice montis
Apparet nautis, mediis e fluctibus ignis,
Quem forte agricolae ad caulas fecere, sed ipsos
Longius optato propellit littore fluctus:
Haud secus e clypeo multum fulgoris Achillis,
Proximus accepto fit lumine purior aer.




[497=Ii1r]

Tum galeam capiti imponit splendore micantem
Astrorum simili, quam caudae insignis equinae
Crista tegit, crines auro radiante micabant,
Vulcano impositi mirabilis arte laboris.
Tum sese assumptis ipse exercebat in armis,
Huc illuc membra ampla movens, num ferret, et aptis
Se tegat experiens, et erant levia arma ferenti
Ceu pennae volucres: postremo protulit hastam,
Hastam Peliaco sapiens quam vertice Chiron

Hastae Achillis
E trabe fraxinea praegrandem inciderat olim,

descriptio.
Incisamque suo caro donavit amico,
Peleo Aeacidae, qua multas ille virorum
Prostravit fortes animas, et corpora leto
Multa dedit, quam nemo alius potuisset Achivum
Aut capere, aut tractare manu, nisi solus Achilles.
Currus Automedon atque Alcimus, aeripedesque
Aurigae instruxere, et equis ad frena coactis
Frivola nexilibus cohibebant ora lupatis,
Ut bene compositis regeretur currus habenis.
Automedon celer arrepto super alta flagello,
Insiluit terga aeripedum: tum magnus Achilles
Ipse quoque ascendit currum, fulgentibus armis
Conspicuus, ceu sol aliquis, aut lucifer ardens,
Imperium in patrios quodam terrore stupendus
Exercebat equos, atque haec est verba profatus:
      Xanthe comans, et acute Bali, praeclara Podarges

Achilles equos
Progenies, nunc aurigam defendite vestrum

alloquitur.
Rectius, et salvum referatis in agmina Graium,
Cum pugna defuncti erimus: nec, sicut amicum
Patroclum, exanimem me forte relinquite Teucris.
Tunc Xanthus cervice retro a temone reflexa,

Xanthus equus
In terram recidente iuba, sic fatur (et illum

loquitur.
Fecerat humano Iuno sermone loquentem)




[498=Ii1v]

Nunc quoque te incolumem servabimus optime Achille:
Sed tamen illa dies prope adest, quae solvet ab isto
Corpore te: quem nos ut detestamur, ita eius
Non sumus authores: sed ineluctabile [inelectabile 1540] fatum,
,,

Et deus omnipotens. nec nostra ignavia amicum
,,

Perdidit ulla tibi, nec nostra est culpa, quod armis
Patroclum vestris spoliarit perfidus Hector.
Sed quem pulchra comas Latona enixa creavit,
Optimus ille deum, qui qua densissima stabant
Agmina, prostravit iuvenem, decus Hectoris illud
Esse volens. nos et Zephyri velocius aura,
Cuius flabra ferunt longe esse celerrima, plantis
Aequantes ipsas etiam velocibus auras,
Eripiebamus currum ex hostilibus armis.
Sed tibi fatale est hominique deoque perire
Fortiter. Humana Xantho sic voce loquenti,
Presserunt furiae vocem: Quem maximus heros
Indignans tam dira loqui: Xanthe, inquit Achilles,
Improbe, quid mortem mihi vaticinaris acerbam?

Achilles Xantho.
Quod te non decuit. iam dudum haec omnia novi,
Me procul a patria, carisque parentibus, ipsum
Proxima vicinae subiturum limina mortis.
Non tamen interea Teucros arcere superbos
Cessabo, aut stricto Troum petere agmina ferro.
Dixit, et in medias acies, mediamque phalangem
Pernices immisit equos iratus Achilles.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER XX.

SIc apud aequoreas pubes Danaeia naves
Circa magnanimum cupidem armabantur Achillem.
At parte ex alia campi se in bella parabant,
Arma resumentes Troum sociaeque phalanges.




[499=Ii2r]

Iuppiter interea Themidi mandavit, ut omnes
Coelicolas in concilium coetumque vocaret,
Omnibus e domibus passim lucentis Olympi.

Themis deorum
Illa Iovis parens monitis, vocat omnia divum

concilium convocat.
Numina, conveniant ad magni tecta Tonantis.
Tum neque divorum sese subducere quisquam
Ausus erat, non ipse pater qui circuit orbem
Oceanus, nemo fluviorum latifluentum,
Nympharum non ulla locos et amoena colentum
Lustra virescentum nemorum, non laeta rigantes
Pascua, muscosos fontes, non amnibus altis
Naiades quaecunque habitant. Sed ad ardua postquam
Limina conscendere omnes, considere iussi
Consedere thronis, patri quos Mulciber aptos
Fecerat ipse Iovi: nec defuit ipse tridentis
Aequorei dominus, non ausus spernere summi
Iussa Iovis, sed ab aequorei regione profundi
Venit in aethereas arces, mediusque residens,
Conversusque Iovi: Quae te causa, inquit, adegit

Neptunus Iovi.
Iuppiter, omnibus hoc divis tam grande vocatis
Cogere concilium? num sunt tibi Troia curae
Agmina, et audaces Danai, qui mutua vasta
Praelia mole parant. cui nubes Iuppiter arctans,
Cuncta tenes Neptune, inquit, quo nomine cunctos
Coelicolas in concilium tam grande vocarim.

Iuppiter Neptuno
Curae etenim quanquam perituri sunt mihi, verum

et diis aliis.
Hos ego despiciens e summo oblector Olympo.
Sed vos conventos volui, ut quod cuique placeret
Vel ferat auxilium, vel non ferat, alterutrisque
Tam Danais quam Troiugenis adsitis amici,
Ut sua cuique animi suadebit certa voluntas.
Nam si cum Phrygibus solus decernat Achilles,
Arma Phrygum soli non posse resistere certum est.




[500=Ii2v]

Ante equidem solo conatu terruit omnes.
At graviter casu nunc consternatus amici,
Ne miseram fatis nondum statuentibus urbem
Excindat vereor. Sic Iuppiter ore locutus,
Concivit gravis ardorem et certamina pugnae:
Dii varios tacito volvebant pectore motus,

Qui dii vel Graecis
Et varios animorum habitus. nam candida Iuno,

vel Troianis faverint.
Pallas, et excutiens quassatae viscera terrae
Neptunus, Maiaque creatus Atlantide nympha
Mercurius sapiens, et opum non futilis author,
Et tu clauda trahens faber unice cura deorum,
Pro Danais stabant haec numina tanta deorum.
Inde Phrygum, Mars armipotens, intonsus Apollo,
Diva valens arcu, flavens Latona capillos,
Laeta Venus, partes et bella iniusta fovebant.
Donec ab humanis divum se munera rebus
Avertere, suum Danai laetantur Achillem,
Iactantes [actantes 1540] in bella armis prodisse resumptis:
Dudum ignava equidem desederat ocia ducens,
A pugna procul ad naves. quo denique viso,
Torpebant gelida Troum formidine mentes,
Marti persimilem vultus atque arma videntes.
Verum ubi dii partes iterum, bellique tumultus
Respexere iterum, tum pugna acerrima surgens
Infremuit, summo nunc Pallas ab aggere fossae,
Nunc eadem longe resonanti a littore clamans
Horrendum insonuit: tum nigrae more procellae
Mars stetit inclamans, nunc magnae a turribus urbis,
Nunc sacro a Simoente loco, fortissima Troum
Hortamenta animis addens. iam castra tenebant
Utraque coelicolae. tum vero insana tumultus
Exoritur facies, tum vero summus ab alto
Horrendum intonuit divum pater atque hominum rex.




[501=Ii3r]

Ipse tridentifera commotae maxima terrae

Omnium velut elementorum
Fundamenta manu quatiens concussit ab imo

horrendum quendam motum
Gurgite Neptunus, tunc proxima culmina coelo

Achille in bellum reverso, ac
Aerii tremulo nutabant vertice montes.

Troianos fato iam urgente,
Tunc etiam irriguae tremuerunt fontibus Idae,

extitisse scribit. Iam enim
Radices oblita suas, et Gargara messes.

et dii ipsi bellum reparabant
Ilion intremuit, Danaeia classis in ipso

inter se.
Concussit tremulos motu stupefacta rudentes.
Territus umbrarum dominus, pallentia linquens
Tartara, lucifugum terra caput extulit alta,

Vide si libet Macrobium
Prospiciens mare velivolum clamore movebat,

de hoc loco, lib. 5. cap. 6.
Ne terram quatiens aperiret tartara frater,
Et tristes sine luce domos, regna invia vivis,
Formidata etiam superis. tanto ergo tumultu
Concurrere hominum miscentes praelia divi,
Inter sese etiam certamina foeda moventes.
Namque tridentiferum contra se armabat Apollo,
Arcubus et nervo longe iaculante sagittas.
Sanguineum contra Mavortem caesia Pallas,

Dii inter semetipsos
Venatu atque arcu gaudens soror aurea Phoebi

bella movent.
Iunoni sese opposuit, formosa capillum
Mercurium Latona petit: prohibere parabat
Vulcanum lateque fluens atque inclytus amnis
Quem Xanthum superi, mortales voce Scamandrum
Esse ferunt. Sic dii divis fera bella movebant.
      Interea ingenti studio properabat Achilles,
Hectora in absentem, cupiens illi obvia tantum
Conserere arma viro: satiari sanguine namque
Illius ardebat. tum Troiae fautor Apollo,
Priamides forma existens et voce Lycaon,

Apollo forma
Viribus Aeneam subito melioribus implet,

Lycaonis assumpta,
Hortatus magno fidens occurrat Achilli.

Aeneae.
Tros, ait, Aenea, consultor et optime Troum,




[502=Ii3v]

Quo recidere minae, quibus uti saepe solebas,
Troianos inter proceres, et prandia regum?
Scilicet ausurum te, si res poscat, Achilli
Intrepidas conferre manus? ea verba loquuto
Reddidit Aeneas: Priamo sate clare Lycaon,

Aeneas Apollini.
Quid velut ignavum nunc me, qui nolit Achilli
Aut alii conferre manus de gente Pelasgum,
Insimulas? nec enim primum nunc solus Achilli
Congrediar. namque ipse meam tunc scilicet hastam
Pertimuit, cum pinifera invasisset in Ida
Nostra armenta boum, postquam Lyrnesia bello
Moenia vertisset ferus ille, et Pedason altam,
Sed me tunc celerem pedibus, tum viribus auctum
Iuppiter asseruit, tutatus ab hoste superbo:
Namque ego magnanimo cecidissem victus Achilli,
Et magnae haud dubie praesenti Palladis hasta,
Quae dea consultrix, quae dux, quae denique custos
Illi semper adest: quae suasit, ut armipotentes
Conficeret Lelegas ferro, Troasque domaret.
Quare ego nulli hominum qui congrediatur Achilli
Persuadere velim, cui semper adesse deorum
Res est certa aliquem, qui servet et eruat ipsum
Si qua pericla cadant: nec torquet inania forti
Unquam tela manu, quae emissa feruntur in hostem,
Ictibus usque adeo certis, ne prorsus aberrent.
Quod mihi si divorum aliquis se praebeat aequum,
Non fuero multum inferior censendus Achille,
Quamvis se totum contectum corpora ferro
Iactitet, et coelo demissa sibi induat arma.
Reddidit huic contra magno Iove natus Apollo:
      Et tu posce deos veniam, quem mater amorum

Apollo Aeneae.
Diva Venus peperit, Iovis inclyta filia magni:
Illum diva minor genuit, Thetis orta marino




[503=Ii4r]

De sene: te superum rectoris filia. Sed tu
Vade, fer audaces in Achillem et dirige gressus,
Nec moveare minis, nec dictis cede superbis.
      Sic ait, inspirans renovatum in membra vigorem,
Et vires animo. medios ruit ille per hostes,
Per medias acies in Achillem fertur. at ipsum
Observans Iuno, his alios affata deos est:
      Rex maris huc Neptune vide, tuque innuba Pallas,
Quid paret Aeneas, qui nunc infestus et atrox
Fertur in Aeacidem, persuasus Apolline ab ipso.
Quare agite, hinc illum nos propulsemus, Achilli
Sistentes aliquem e nobis, qui robore firmet,
Confortetque animo, sese ut curae esse deorum
Sentiat eximiis: vani, quicunque deorum
Troianis sunt auxilio. nos namque relicta
Venimus huc alii coelesti sede faventes
Huic pugnae: tum ne qua hodie patiatur Achilles
Quae noceant mala cauturi. post tempore parvo
Eveniet, quae nascenti sors prodita fati est.
Quod nisi praemonitus divinis vocibus esset,
Forte timendum ipsi fuerat, ne congrederetur
Secum de superis aliquis. dii namque graves sunt,
,,

Humano generi cum se exhibuere videndos.
,,

      Cui spaciosa movens concussae viscera terrae,

Neptunus Iunoni.
Ne turbere, inquit, Iuno. nec enim satis aequum est,
Non etiam ipse velim trahere in certamina divos,
Mutua moturos inter se praelia. Sed nos
Cedentes, specula bellum spectemus ab alta:
Arma viros curare et tristia bella sinamus.
Quod si forte ferox Mavors, aut pulcher Apollo
Impediant, armisque vetent contendere Achillem,
Tum quoque nos contra contendere iure licebit.
Nec dubito, quin his manibus, nostrisque coacti




[504=Ii4v]

Viribus, in coelum redeant, terrasque relinquant.
Haec nigrum quatiens faciebat verba capillum.

Neptunus nigro
Et mox in celsum munitumque aggere murum,

capillo.
Et fossa ingenti, se contulit Herculis orae

Murus Herculis in
Littoris impositum, quem Troes, et inclyta Pallas

littore Troiano.
Condiderant magno Alcidae, cum forte sequentem
Littore ab undisono fugeret per gramina coetum,
Ut se illo veluti tutam conferret in arcem.
Huc se Neptunus tum contulit, et bona Iuno,
Et reliqui divum, Danais quicunque favebant,
Ambrosia aerio contecti corpora nymbo.
Verum alii in tumulo peramoenae Callicolones

Tumulus
Ad Simoenta, Phrygum partes sedere foventes,

Collicolonae
Arcigerum iuxta Phoebum, Martemque ruinis

ad Simoentem.
Gaudentem. Sic diversa tunc parte sedentes,
Consilia inter se belli de rebus agebant.
Non tamen est animus cuiquam se immittere bello,
Ordirive manu, quod coelo Iuppiter alto
Praecipit, ingentes implentur milite campi,
Arma refulgebant late peditumque equitumque,
Sub pedibus trepidante solum strepit omne tumultu.
In medium duo procedunt heroes in armis
Conspicui, celer Aeneas, et magnus Achilles.
      Tum prior Aeneas ferratam comminus hastam
Et clypeum quatiens, nutant in vertice cristae

Aeneas in
Insignis galeae, ferus ipse et dira minatus

Achillem.
Fertur in Aeaciden: Sed contra insurgit Achilles,
Ceu leo, quem iuvenes infestis undique telis

Bona comparatio.
Per campos agitant. quem si quis vulnere laesit,
Viribus atque animis audacior, ocyus illum
Appetit ore fremens, et hianti gutture spumans,
Tum demum furit, irarumque incenditur aestu,
Et caudam movet, et latera, atque immania terga,




[505=Ii5r]

In pugnam sese irritans exasperat ira,
Irruit obvia quaeque terens, solumque requirens
Vulneris autorem, vel victor in hoste futurus,
Vel moriturus ibi. Sic tunc generosus Achilles
Viribus invictis, et magna concitus ira,
Praeterea consueta animi virtute superbus
Fertur in Aeneam. cui iam cum proximus esset,
Sic prior Aeacides: Quid, ait, sic agmine abisti

Achilles Aeneae.
Longius Aenea? mecum certare paratum
Nunquid habes animum? teque hinc Priameia Troiae
Regna recepturum speras? spes vana profecto
Ista tua est, luditque animum tibi imagine falsa.
Nam nec ob hoc regno Priamus tibi cedet avito,
Si me forte neci dederis. Sunt dulcia nati
Pignora, adest ipsi rerum prudentia constans.
An te forte Phryges donabunt uberis agri
Planicie, quae dona ferat cerealia, late
Luxurians, ut deliciis et rebus abundes
Dives opum? Sed et haudquaquam facile arbitror ipsum
Tu me conficies. hastam tu hanc ante timebas,
Cum procul errantem te solum a bobus opimis
Fontibus irriguae sequerer sub montibus Idae,
Summa per et valles: nec me expectare sequentem
Ausus es, includens Lyrnesi in moenia celsae
Tete ipse, ingenti formidine pectora fractus:
Quae tunc ipse meae confisus robore dextrae,
Et Iovis auxiliis, et Palladis aegide fultae
Moenia, prostravique solo, praedamque recepi
Eximiam, pulchrasque nurus, blandasque puellas.
Sed te nunc manibus nostris, iustoque furori
Iuppiter eripuit, servans, aliique deorum.
Non tamen evades nunc, ut te falsa moratur
Suspicio, atque animi te ludit inutilis error.




[506=Ii5v]

Verum age discedas moneo, et sub tuta tuorum
Signa redi, nec me expectes, nec in arma lacessas,
Sponte tua nostra nisi vis occumbere dextra.
Quae sunt facta, etiam stultus cognovit, et horum
,,

Poenitet, et sero dolet haud vitasse ruinam.
,,

Huic Anchisiades contra sic reddidit heros:
Desine Pelida terrere minacibus ultro

Aeneas Achilli.
Ceu puerum verbis: nec te mihi fraudibus istis
Posse cavillari credas, et talia novi
Composita incautas ludibria fallere mentes.
Nec quibus ipsi ambo simus natalibus orti,
Obscurum esse puto, qua ducat origine gentem
Quisque suam, quae sit series, quis finis avorum,
Qui fuerint proavi: Sed sola cognita fama
Nostra tibi, tua sunt nobis cognomina patrum,
Non oculis. Dea te peperit Thetis aequoris alti,
Peleo rectori hominum: me glorior ortum
Magnanimo Anchisa, peperit Venus aurea: verum
Non hi tantum hodie plorabunt pignora natos:
Non etenim nec vana loquor, nec frivola fingo:
Ut sic omissa redeamus in agmina pugna.
Quod si nosse voles nostrum genus, omnibus etsi
Id notum est, forte ipse etiam cognoscere quaeras.
Dardanus a magno genitus Iove, condidit urbem
Dardaniam, nondum in campo stetit Ilion isto
Eximium, sed adhuc in aquosae vallibus Idae,
Dardanidae coluere viri: post Dardanus author
Gentis, Erichthonium genuit, mortalibus illum
Praestantem magnis opibus, tria millia pingues
Pascebantur equae laetis in vallibus illi,
Omnes foetiferae, pullis comitantibus omnes
Conspicuae: quas cum Boreas violentus amaret,

Boreas in equum.
In nigrum conversus equum servivit amori




[507=Ii6r]

Indulgens. ex quo gravidae peperere quater tres
Pullos eximios: qui si per summa volarent
Gramina, nec summae cursu quaterentur aristae

Virgilius de
Luxuriantis agri, nec tincta humoribus ullis

Camilla.
Per medios pelagi ferrent vestigia fluctus.
Natus Erichthonio Tros est, qui nomina Troiae
Indidit: huic nati tres sunt post fata relicti,
Ilus, et Assaracus, formaque bonus Ganymedes,
Pincernam Iovis hunc superi rapuere futurum,
Ut cum diis ageret longum immortalibus aevum.
Ili Laomedon proles fuit: ille adamatum
Titonum Aurorae, Priamum, Lampum, Clytiumque
Progenuit fortes, clarumque Hicetaona bello.
Assaracusque Capyn, Anchisen ille superbum,
Me pater Anchises genuit: dedit Hectora magnus
Magnanimum Priamus: tali me sanguine cretum
Glorior. at nobis virtutem et nomina laudum
,,

Nunc minuit, nunc illa eadem mortalibus auget
,,

Omnipotens: ut cuncta potest, ut cuncta gubernat.
,,

Non tamen haec nobis medio in certamine pugnae
Sunt memoranda, velut pueris amentibus: et nos
Obiicere alterutrim forsan non pauca queamus,
Quorum nulla (licet centum fora proferat intus)
Vasta carina capax fuerit. nam lingua diserta est
,,

Humano generi, multoque volubilis usu,
,,

Plurima verborum vis est et copia fandi,
,,

Et temere nunc dicta volant, nunc reddita pungunt
,,

Oblectantve animum. Nam qualia dixeris ipse,
,,

Talia et accipies: namque haec est mutua merces.
,,

Sed quid opus verbis contendere, vana ferentum
More puellarum? quae nigra bile furentes
In medio populi coetu deformia miscent
Iurgia, nunc falsa urgentes, nunc vera notantes?




[508=Ii6v]

At tu me pugna minime absterrebis ab ista,
Tam promptum atque alacrem: certum est decernere ferro,
Praestet uter. dixit, clypeique insigne superbi
Percussit feriens hasta: sed in orbe refixum
Concrepuit ferrum. clypeum tunc fortis Achilles
Protulit insertis manibus, ne forsitan ipsum
Laederet Aeneae ferro penetrabile telum:
Demens, qui dextra violari munera divum
Crederet humana: nec enim pertransiit ictu
Ingentem clypeum, Aeneae gravis hasta superbi:
Vim prohibebat enim quod Mulciber addidit aurum.
Vix geminas mucrone plicas perfodit acuto,
Illaesis, quae restabant, tribus: ordine quinque
Fecerat ignipotens, fusis ex aere duabus,
E stanno geminis itidem, media aurea stabat.
In quam tunc infixa volatilis hasta pependit.
Tum ferus insurgens telum contorsit Achilles
In clypeum Aeneae, quaque et tenuissima ferri
Lamina, taurorumque insunt molissima terga,
Constitit Aeneas, clypeumque timore rertorsit
Ad sese retrahens, clypeique umbone refracto,
Trans humeros trans terga volans Peleia nudo
Constitit hasta solo. vitato graviter ictu
Territus Aeneas tam certo tamque propinquo est.
Tum celer horrendum clamans insurgit Achilles,
Atque iterum Aeneae repetito vulnera ferro
Apparat ingerere. ille ingentis pondere saxi
Correpto, quod nec duo nostra aetate levarent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus:

Virgilius et ipse alibi.
Ille manu facili versans, rapideque rotatum
Misit in Aeaciden, galeaeque inflixit, et orbi
Immanis clypei, sic sese a morte propinqua
Servabat. tamen et gladio cecidisset Achillis,




[509=Ii7r]

Ni deus aequorei, quatiens terrae ima, profundi
Tali alios divos affatus voce fuisset:
      Quam vereor (superi) ne magni forsan Achillis

Neptunus deos sibi
Aeneas manibus, persuasus Apolline, mortem

assistentes alloquitur.
Oppetat ante diem, demens: qui ab Apolline vanis
Inductus monitis, tanto se obiecerit hosti.
Non etenim mortis medio in discrimine, Apollo
,,

Afferet ullus opem: Sed cur tamen illi suorum
,,

Immeritus peccata luat, qui semper honores
Exhibuit divis, et munera grata rependit.
Nos quoque nunc ipsum per tanta pericula salvum
Praestemus, ne forte gravem moveatur, ad iram
Iuppiter, Aeneam si forte trucidet Achilles.
Namque illum e tanto superesse et vivere bello
Fata iubent, ne Dardanium sine prole, sine omni
Posteritate genus pereat, quem semper amavit
Iuppiter ante alios mortali e semine natos.
Nunc autem Priami genus est exosus, et ipsum
Eruet, excindens simul ardua Pergama Troiae.
At domus Aeneae cunctis dominabitur oris,

Vaticinium de posteritate
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis.

Aeneae, verum. nisi forte
Cui formosa oculos Iuno: Maris arbiter, inquit,
Iuno
dicamus poetam iam tum
Videris ipse licet, sitne eripiendus ut impar
Neptuno.
novisse, cum haec
Congressu Aeneas, an dimittendus Achilli.

scriberet, de posteris
Ipsa ego iamdudum, Pallasque innupta, deorum

Aeneae in Italia apud
In coetu adstantes iuravimus, hostica Teucris

Albam tunc regnantibus.
Omnia facturas, neque quicquam arcere quod ipsis

Sunt enim qui scribant,
Perniciem ferat, haud etiam cum infesta cremabit

Homerum post bellum
Flamma ipsos urbemque simul: namque igne peribit

Troianum floruisse annis
Hostili Danaum. Saevarum rector aquarum

400. etc.
Talibus auditis, properans per tela, per hostes,
Per medias acies, huc usque, ubi viribus impar
Constitit Aeneas magno congressus Achilli.




[510=Ii7v]

At deus offusa claros caligine visus
Abstulit Aeacidae, clypeoque hastile revulsum
Abiicit ante pedes, ipsum celeremque agilemque

Neptunus
Reddidit Aeneam. celeres fugit ille per auras,

Aeneam liberat.
Deducente deo, super agmina et arma virorum,
Et iam contigerat lati spacia ultima campi,
Qua validis positi stabant Caucones in armis,
Cum deus accedens proprior: Quis te deus, inquit,
Impulit Aenea, quo congredereris Achilli,
Tam valido? cui sis bonitate et viribus impar,
Qui superis etiam te longe est carior ipsis.
Sed tibi magnanimus quoties occurret Achilles,
Ne steteris, fuge, cede viro, ne forte maligna
Praevenias magni tibi debita tempora fati,
Ante diem moriens: Sed postquam victor Achilles
Occiderit, tunc bella manu, tunc arma retracta,
Nil metuens Danaos, quorum tu nullius unquam
Marte cades. dixit, tenuesque effugit in auras,
Et simul offusam subita caligine nubem
Abstulit Aeacidae. qui postquam luce recepta
Omnia prospexit, stetit acri fervidus ira,
      Infrendensque animo secum. Pro Iuppiter, inquit,

Achilles secum
Quae mihi nunc vanam fallunt ludibria mentem,

iratus.
Atque oculos? iacet hasta solo, vir at ille recessit
Quem iaculatus eram, et superos habet ipse faventes
Aeneas, quae verba ipsum iactare putabam
Omnia vana prius. Sed mortem effugerit, esto
Cesserit, haud etenim mecum deinde ulla feroci
Conseret arma manu, qui tam formidine multa
Fugerit instantis tentata pericula fati.
Quin potius Danaos in Martia bella paratos
In Troas rapio mecum, fortesque phalangas
Experior, dextraque Phrygum socia agmina sterno?




[511=Ii8r]

Dixit, et in medios sese ad sua signa recepit,
Comminus arma iubens inferre ferocius hosti,
Nec procul incertis inimica lacessere Teucrum
Agmina missilibus, sed mutua vulnera dextris
Ingerere, arma armis pugnent, haerensque viro vir.
Nam mihi difficile est, inquit, tot milia soli
Sustinuisse virum, quamvis sim fortis, et omnes
Viribus exuperem. nec enim deus ipse, cruentus
Arbiter armorum, nec quassans aegida Pallas,
Tantam sustineant molem. tamen omnibus armis
Et quantum praestare queam virtute manuque,
Hic hodie nihil omittam. per tela, per hastas,
Per gladios penetrans, ferro sic omnia sternam,
Ut se nemo Phrygum sit laetaturus Achilli
Conseruisse manum, nec me contra arma tulisse.
Dixit, et in medios audax irrupit acervos.
At parte ex alia Troas fortissimus Hector
Hortabatur, agens verbis: Nemo, inquit, Achillem,

Hector Troianis
Sic metuat, praeclari animis et pectore Troes,

et sociis.
Protinus ut nostris fugiendum censeat armis.
Terret enim verbis animos, quibus omnia vanis
Arrogat ipse sibi: quibus aequem numina divum,
Si sit opus: queis cum superis rixarier ausim.
Sed nec inutilibus perfecerit omnia verbis,
Quaedam ut perficiat, quaedam imperfecta relinquet.
Ipse virum aggrediar, similem licet omnia flammis,
Sic licet ardenti tactu violentior igni,
Duritia rigidum superent praecordia ferrum
Ipsius, aggrediar tamen, et contra arma movebo.
Sic ait, irrumpens aciem, simul arma sequuntur
Troia, sic studio unanimi, sic mentibus aequis,
Ut vires etiam aequarent. tum clamor obortus,
Iam reparanda novas in praelia suscitat iras.




[512=Ii8v]

      Hic prope stans, his Priamiden affatur Apollo:
Hector, adhuc magno ne congrediaris Achilli,

Apollo Hectori.
Verum intra medias acies mediasque catervas
Te recipe, ut primos possis vitare tumultus.
Ne te vel iaculo configere possit adacto
Eminus, aut stricto prope stans ferus ense trucidet.
      Talibus admonitus, sese ad sua signa recepit
Hector, et attonitus divina voce quievit.
At clamore ferox, et viribus acer Achilles
Irruit in Teucros, atque Iphitiona superbum
Sternit Otrentiden ferro, quem Naiade nympha
Conceptum, genuit populorum victor Otrenteus.
Ipsum qui multos populos quoque rexit, et urbes,
Sub gelidis Tmoli radicibus, inter opimas
Limitis Idaei gentes, et ditia regna,
Quae vivens tenuit: medium cui a vertice findens
Dissecuit facili flictu caput acer Achilles.
Ille cadens, terram sonitu concussit et armis.
      Cui ferus exprobrans his insultabat Achilles,
En tibi Otrentida, quod tu crudele petisti,

Achilles Iphitioni
Nunc te sternit humi fatum, qui tanta minatus

insultat.
Nuper terror eras Danais, nunc occidis hastae
Confossus mucrone meae, licet inclyta clarum
Stemmata te faciant, Gygaeae stagna paludis
Cum tibi sit natale solum, piscosa prope Hylli
Flumina, et undantem preciosis fluctibus Hermum,
Qua nemus est patria tibi relligione sacratum.
      Sic ait insultans, illum nox ferrea texit.
Et mox aeripedes cursu trivere rotarum
Ad primos Danaum insultus: tum corpora fortem
Demoleonta petit, Troiano Antenore natum.

Achilles Demoleontem
Quem per et aeratam galeam, per et ossa cerebro

interimit.
Contuso feriens, perfregit tempus utrunque,




[513=Kk1r]

Atque ita deiectum leto dedit. inde fugacem
Hippodamanta sequens: is enim iam pulvere in alto
Amissis fugiebat equis: transverberat hasta

Hippodamas.
A tergo, inter utrumque humerum. qui sanguine fuso
Iam nimio moriens, in apertas mugiit auras:
Non secus ac magno discerptus robore taurus,
Littoreo iuvenum Neptuno sacra parantum,
Aequoream qui rex Elicen colit. ille litantum
Gaudet honore favens, et tali munere laetus.
Inde satum Priamo Polydorum fertur in acrem,

Polydorus.
Et superis forma similem: quem captus amore
Quod minimus natorum, et quod carissimus esset,
A pugna pater infoelix prohibere cupita
Non potuit. sed cum pedibus pernicibus esset,

[Greek:] pathos
Tunc quoque per cuneos, perque agmina nota volabat

[roman:] ab aetate.
Discurrens, donec metuenda concidit hasta,
Quam ferus intrusit tergo fugientis Achilles,
Aurea qua teretem connectit fibula zonam,
Et duplex coit incumbens in vincula thorax,
Hac medium fixo transegit acumine ventrem.
Ille gemens, labante genu procumbit utroque
In terram, nebulaeque oculos texere cadentis.
Quem sua iam tremula retinentem viscera dextra,
Prostratumque solo, dum conspicit inclytus Hector,
Mox offusa oculis caligine, non tulit ultra
Cunctari, aut dubitare animo: sed fervidus ira,
Et flammae similis, ruit acer, et obvius hostem
Intorto aggreditur telo, quem laetus Achilles
Conspiciens, tumidusque animo, sic deinde profatur:
      En vir adest, caro qui me spoliavit amico,

Achilles conspicato
Quo facto hunc animum moerore affecit acerbo.

Hectore, exultat,
Non tamen effugiet, quin hoc certamine dextram

illumque provocat.
Conserat, et pugnae locus hic erit aptus utrique.




[514=Kk1v]

      Dixerat: et torvum inspiciens, Age cominus Hector
Congrediamur, ait, nostra te hic improba dextra
Mors properata manet. Quem contra interritus Hector:
      Mene igitur verbis terrere procacibus, inquit,

Hector Achilli.
Ceu fatuum te posse putas? sate sanguine Pelei,
Si libeat, similes videor novisse cavillos,
Et verbis tentare animos nugacibus ultro.
Robore tu quanquam praestes, ego viribus impar
Sim tibi, apud superos tamen est ea certa potestas,
Ut nostra mortem invenias confectus ab hasta.
Nam valet, et nostrum non est sine acumine ferrum.
Dixit, et intorquens in Achillem coniicit hastam
Ipse prior: leni afflatu quam proxima Pallas

Hector et Achilles
Vertit, et aversam decepti abiecit inanem

congrediuntur.
Hectoris ante pedes. rapida tum fervidus ira
Pelides, et in arma ferox, et caedis avarus,
Irruit horrendum clamans, et in Hectora versus
Urget agens telis. hinc illum fautor Apollo

Apollo Hectorem
Condensa eripuit nebulae caligine tectum:

a morte liberat.
Quod facile est praestare deo. ter magnus Achilles
,,

Infesto insiluit iaculo, ter fixit inanes
Incassum nebulas. sub quartum dira minatus
Insultum: Fugisti, inquit, certam improbe mortem,
Non virtute tua, sed Apolline fretus amico,
Qui te praesentis certo e discrimine fati
Eripuit, quem tu tela inter et arma precari
Debebis merito. quod si mihi deinde deorum
Forte aliquis faveat, ut, et est spes certa, favebit,
Haec tibi perniciem feret, hac mactabere dextra.
Nunc tamen ibo, alios Troas et persequar omnes,
Quicunque audebunt sumptis vestigia in armis
Obvia ferre mihi. sic dixit, et agmina Troum
Irrumpens, Dryopem ferit, et cervice soluta




[515=Kk2r]

Ante pedes nuda stravit tellure supinum.
Demuchum petit inde, Philetore principe natum:
Cui gressum tardante genu de vulnere claudo
Transegit medium gladio, caesumque reliquit.
Inde Biante satos patre, Laogonumque ferocem,
Dardanon eximiumque, ab equis et curribus ambos
Deiecit sternens: illum tamen eminus hasta,
Comminus hunc gladio. Tros cretus Alastore supplex
Procidit ante pedes, genua amplexatus Achilli,
Si forte aetatem pueri miseratus, inermi
Parceret. ah demens, qui non agnoscere posset.

[Greek:] epiphônêma
Iam non esse pium, iam nulla ex parte benignum,
Sed graviter stimulis agitatum tristibus irae,
Qui neque supplicibus iam parcere posset, Achillem.
Ergo ferum molli suscepit in epate ferrum,
Implevitque sinum, tenebrae texere natantes
Vicina iam morte oculos. post aure sub alta
Mulion ense petens transverberat: ille per aurem
Exiit oppositam. medium post fortis Echecli
Discidit ense caput, genuit quem clarus Agenor:
Totus ab effuso manabat sanguine mucro,
Atque ipsum rapuit non evitabile fatum.
Post hunc Deucaliona gravi transverberat ictu,
Qua collum atque humeri coeunt. cui morte gravato,
Et casso manibus, et caligantibus alta
Nocte oculis, tota caput a cervice resectum

Miserabilis admodum
Abstulit, et nuda procul inde abiecit arena.

moriendi modus. In
Cum galea effusum fluit atra per ossa cerebrum,

quibus hic poeta mire
Corpus humi iacet exanimum. Tum fortis Achilles

varius est, et Virgilius
Rhigmum Piriden, praestantem pectore et armis

non infoeliciter
Aggreditur, quem nuper opima ex Thrace profectum

imitatus.
Transegit medium ferro, quod in inguina fixum
Venit, et in costas laterum perrupit utrasque.




[516=Kk2v]

Labitur ille cadens curru super arma supinus.
Hinc ferit aurigam, qui iam flectebat habenas
Avertens currum. qui telo in terga recepto
Turbatis prolapsus equis iuga nota relinquit
Cum vita, miser ipse suo se in sanguine versans.
At velut immensae iuga per vaga et arida sylvae

Comparat Achillem
Perfurit ignis edax, et concremat omnia, et ullum

vento omnia
Nescit habere modum, quem flatu ventus adauget,

prosternenti.
Hac illac vario spirans: sic magnus Achilles
Viribus indomitis spaciosa per agmina victor
Grassabatur, agens nunc hos, nunc excipit illos,
Interimens: multo manabant sanguine rivi.
Et velut aestivae coguntur tempore messis
Sub iuga colla boves iuncti, pede trita bisulco

Nunc bobus
Exprimere e gravibus culmis cerealia grana,

triturantibus.
Annua maturas dum conterit area fruges:
Sic sub magnanimi tum calcabantur Achillis
Aeripedum pedibus, clypeique et strata virorum
Corpora, conspersi rorabant sanguine currus,
Sanguine manabant radii, spinaeque rotarum,
Ungula quem cursu rapido spargebat equorum:
Viribus indomitis sic fulminat acer Achilles,
Egregiam virtute volens extendere laudem.
 

ILIADOS HOMERICAE LIBER XXI.

ET iam lativagi rapidissima flumina Xanthi
Contigerant, fluvium quem Iuppiter immortalis
Progenuit, geminas in partes Troas abactos:
Hos urbem versus metuendus agebat Achilles,
Qua nuper Danai nimia formidine capti
Hectoreas fugere manus. huc ergo fugatos
Impulit Aeacides, simili formidine Troas




[517=Kk3r]

Perfusos: quibus obscuram Saturnia nubem
Intulit, offundens tenebras, ne tuta tueri
Terga fuga possent. illos ad flumina Xanthi
Compulit ingenti strepitu, tum littus et undae
Insonuere: illi latebras sub margine ripae,
Saxaque verticibus praerupta, et densa petebant
Brachia ramorum virides umbrantia ripas.
Ac velut incensos flammis urentibus agros
Aeriae exiliunt repetentes nota locustae
Flumina, mox alis subeunt pernicibus undas:
Pelidae sic turba metu perculsa ruebat,

Achilles Troianos
Implebantque viris et equis vada caerula Xanthi,

in Xanthum fluvium
Latifluis metuendi undis, longeque sonantis.

compellit.
Ille animo fidens, et fortibus inclytus armis,
Hastili in ripa subter dumeta relicto,
Insilit in fluvium solo spectabilis ense,
Caedis adhuc avidus, tum plurima vulnera Teucris
Ictibus ingeminat crebris, et funera denset.
Illi vulneribus victi, et terroribus acti
Turpiter ingemere, et muliebres edere fletus,
Caedibus impleri, fusoque rubescere flumen
Sanguine. ceu viso delphino saepe minores
In latebras fugiunt pisces, quia devorat omnes,

Comparatio
Quoscunque assequitur: sic tum formidine capti

a delphino.
Troes, in undosae latuerunt margine ripae.
Milia tot tandem caedendo fessus Achilles,
Bis sex e rapido delegit flumine vivos,
Quos iuvenes Patrocle tibi mactaret ad ipsum
Inferias tumulum: quos ut per inhospita captos
Cervorum hinnuleos sub venatore trementes
Alligat, et manibus zonis post terga revinctis
Ipsorum propriis, sociis abducere mandat
Ad sua iuxta agiles tentoria nota carinas.




[518=Kk3v]

Inde avidus caedem repetit. cui forte Lycaon
Obvius e fluvio fugiens, Priameia proles,
Occurrit. Quondam hunc Troiae populator Achilles
Ceperat ante manu, patriaque abduxerat alta

Casus Lycaonis.
Invitum nocturnus agens iter. astitit autem
Tale nihil iuveni metuenti magnus Achilles,
Cum viridem stricto caprificum caederet ense,
Unde rotis faceret radios: mox ergo revinctum,
Navibus in Lemnum munitam detulit altis,
Ipsum cum reliquis vendens ab Iasone nato.
Quem post ingenti precio, gazaque redemit
Imbrius Eetion, claramque remisit Arisbam:
Unde iterum fugiens patriam remearat in urbem,
Cum sibi consuetis uno et bis quinque diebus
Oblectatus erat, bis sexta abiecerat ipsum
Mortiferis iterum manibus grassantis Achilli.
Namque is damnatum fato, atque redire volentem,
Infernas fuerat mox detrusurus ad umbras.
Quem postquam celer Aeacides agnovit inermem,
Abiectis clypeo, atque hasta, galeaque decora:
Omnia namque fuga proiecerat actus inani,
Continuoque viae defessus membra labore,
Haec secum volvens animo indignante putabat:
      Quae nunc mira oculos fallunt ludibria? quisnam

Achilles admiratur
Casus hic est? nunquid Troes mihi morte perempti

casum Lycaonis.
E tenebris redeunt, victaque e morte resurgunt?
Quo fato auspiciove redit, qua sorte Lycaon,
Venditus in claram quam cingunt aequora Lemnon,
Nec maris immensi fluctus cohibere volentem
Effugere, ut multos, potuere? sed effugere hastam
Hanc puto non poterit. licet experiamur, an idem
Rursus ab infernis latebris emergat in auras:
An, sicut fortes etiam, terra alma sepultum




[519=Kk4r]

Comprimat. haec animo volventi facta, Lycaon
Adstitit, ut supplex genua amplexetur Achillis,
Quamvis exitium se posse evadere frustra
Speraret, licet oblongam quam misit Achilles
Procumbens in humum supplex vitaverit hastam.
Quae fugiens infixa solo est, genua alta Lycaon
Dextra complexus, laeva exitiabile telum,
Talibus invictum supplex affatur Achillem:
      Te veneror, supplexque tuis sate sanguine Pelei

Lycaon supplex Achillem
Advolvor genibus: miserere, et parce, nec ultra

deprecatur, oratione ad
Saevi animo. tibi me dedo, tibi dedita serva

persuadendum appositissima,
Forte nec indigni cui parcas omnia servi.

et valde pathetica, a fortuna,
A te vita data est misero mihi, tempore quo me

natalib. educatione, aetate,
Incautum patrio cepisti victor in agro,

etc. de quibus in hoc opere,
Et procul a patria, caris procul hinc ab amicis

mimime nobis vacabat ulla
In sacra venum Lemno et praestante dedisti.

ratione disserere.
Tunc tibi sacra dedi, sed nunc ter tanta daturus,
Si redimar. ter quarta dies haec exit ab illo,
Quo sacrae redii super ardua Pergama Troiae,
Multa mari terraque ferens incommoda. nunc me
Fata tuis iterum manibus crudelia reddunt,
Oderit ipse licet qui me tibi reddidit hostis
Iuppiter, immeritumque erumna perdit acerba.
Paucula me miserae numerantem tempora vitae
Laothoe genitrix Althai filia magni
Enixa est: senis Althai, qui sceptra gubernans
Imperii Lelegum, nunc Pedason incolit altam,
Cultaque latiflui loca Satnioentis ad undas:
Laothoe Priamo cum multis iuncta cubili,
Nos peperit formosa duos, quos tu tamen ambos
Forsitan interimes, postquam tua dextra peremit
Formosum Polydoron, ego in discrimen apertum
Deditus ante oculos extrema pericula cerno,




[520=Kk4v]

Invictas nec posse manus evadere spes est
Ulla super, postquam premit insuperabile fatum.
Dicam pauca tamen, tu condita pectore serva:
Ne rogo me perimas, cum non sim frater eodem
Hectoris ex utero, qui te spoliavit amico
Magnanimo, iustamque volens commovit in iram.
Talibus obtestans lachrymis ac voce Lycaon,
Responsum crudele tulit. Stulte, inquit Achilles,

Quis enim irato
Nec precibus locus hic fuerat, nec talia verbis

et crudeli persuadeat?
Velle supervacuis deducere. tunc ego Teucris
Parcere forte queam, cum Patroclum ultus amicum,
Caedibus hunc animum explero, dextramque inimico
Sanguine lassaro Troum, cum tempora plures
Ante haec vendiderim captos, nunc vivere nullum
Ulterius patiar, duramque evadere mortem:
Nec te, nec reliquos, quorum permissa potestas
Ab Iove patre mihi est, ante altae Pergama Troiae
Condita, praecipue Priami de sanguine natos.
Sed morere interea nunc tu quoque amice. quid autem
Ingemis? occubuit Patroclus et ipse, vir olim
Te melior longe, et sumptis praestantior armis.
Nonne vides quam magnus ego, quam robore praestans,

Locus notatu
Quam sim membra decens specie, formaque virili

dignus.
Matre dea, claroque et magno patre creatus?
Me tamen impia mors, et non superabile fatum
Hinc rapient, et erit tempus, seu mane renascens
Hoc aurora ferat, mediae seu tempora lucis,
Quo me aliquis gladio perimet, vel arundine missa
E nervo, et valido longe iaculantis ab arcu.
Sic ait, et missa miserum transverberat hasta
Priamiden: mox ille animo liquente recumbens,
Passis in terram manibus genua aegra remisit.
Cervicem strati gladio transegit Achilles




[521=Kk5r]

Aversam, totumque in vulnere condidit ensem,
Unde cruor niger effluxit: tum exangue cadaver
Correptum pede proiecit violentus Achilles
In fluvium, rapidis volvendum piscibus escam.
Et sic insultans: Tu nunc cum piscibus istic

Achilles insultat
Infoelix iaceas, qui carnem atque ossa vorabunt

mortuo Lycaoni,
Nunc tua, nec genitrix aderit tibi fida iacenti

satis crudeliter.
Quae fleat, at torrens maris in vada lata Scamander
Te feret, atque aliquis procul actus gurgite piscis
Viscera et intestina Lycaonis alba vorabit.
Interea mihi cedentes occumbite Troes,

Ad Troianos
Pergama nos donec capiamus, et Ilion altum.

sermonem
Vos date terga fugae, nos illa aversa prememus.

convertit.
Nec vobis fluvius torrens et flexibus ingens
Sufficiat, cui vos tauros mactatis opimos:
Sed vivos involvat equos, et raptet in undas,
Atque ita vos tristi pereatis funere, donec
Omnes ulciscar super atra morte sodalis
Patrocli, et Danaum, quos me cessante nefanda
Caede peremistis veloces ante carinas.
Sic ait. at fluvius magis indignatus agebat
Secum animo volvens, quo pacto inhiberet Achillem
Caedibus, ut miseros posset defendere Troas.
Iam ferus Aeacides animoque paratus, et hastam
Oblongam quatiens, insurgit in Asteropaeum

Achilles in
Pelegono genitum, quem sustulit Axius amnis

Asteropaeum.
E nata senioris Acesameni Periboea,
Illi quae fuerat natarum maxima natu.
Huic igitur deus accumbens produxerat acrem
Pelegonum, qui post genitor fuit Asteropaeo.
Obvius hic igitur victori occurrit Achilli,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.

Virgilianum.
Nam vires dederat, solidumque in pectora robur




[522=Kk5v]

Xanthus, ob immodicas caedes iratus Achilli.
Tum prior alloquitur venientem magnus Achilles:
      Quis vir es? unde genus? nobis qui ire obvius audes?

Achilles Asteropaeo.
Qui iuvenum patribus sunt infoelicibus orti,


Nostras hi vires, hi robora nostra lacessunt.
      Ad quem Pelegono genitus verba ista profatus:
Magnanime Aeacida, quid de natalibus, inquit,

Asteropaeus Achilli.
Percontare meis? oriundus ab ubere terra


Poeoniae procul hinc distantis, in arma paratos
Poeonas adduxi: lux est undena, quod altum
Ilion appulimus. genus est mihi ab amne paternum
Axio altifluo, qui divitis irrigat agros
Poeoniae, et pingues foecundo flumine campos.
Pelegonum genuit pater Axius armipotentem,
Illum me genuisse ferunt. nunc inclyte Achille,
Ne dubita conferre manum. Six dixit: at illi
Peliada intentans hastam vibrabat Achilles.

Pelias hasta.
Ille duas (nam dexter utraque manu fuit) hastas
Torsit in Aeaciden: quarum volat altera magnum
Delata in clypeum, quem nec perfregit, ob aurum,
Munus enim coeleste fuit: verum altera dextrum
Vulnere non magno cubitum vix attigit, ater
Defluit inde tamen sanguis, volat hasta per auras,
Atque infixa solo est, furit acri concitus ira

Atqui Achillem
Intentus caedi Aeacides, et in Asteropaeum

invulnerabilem
Contorquet summis connixus viribus hastam.

fuisse, sunt qui
Sed frustrata manum atque animum mittentis aberrans

scribant.
Sic infixa solo stetit altae in margine ripae,
Ut media vix parte sui prostaret ad auras.
Ter conatus erat manibus convellere fixam
Aeacidae tellure hastam, ter falsus inani
Destitit incoepto, dum quarto evellere tentat,
Tum strictum a latere insurgit furibundus in ensem




[523=Kk6r]

Aeacides, mediique ferit retinacula ventris
Conscindens gladio, mox intestina cadentis
Omnia defluxere solo, nox occupat illum
Ferrea, perpetuaeque oculos texere tenebrae.
Tum pulchra Aeacides incumbens arma iacenti

Spoliat Asteropaeum.
Detrahit, et clausas frustra haec iactabat ad aures:
      Sic nunc Asteropaee iace, te nulla profecto

Insultat mortuo.
Cum Iove progenitis vis depugnare coegit,
Quamvis tu fluvio natus genitore fuisses,
Tu te latiflui de flumine dixeris Axi
Progenitum licet: ipse Iovis me a stirpe profectum
Glorior, imperio populos qui servat et urbes
Myrmidonum Peleus genuit me, maximus illum
Aeacus, hunc moderans totum Saturnius orbem.
Qui sicut fluviis praestantior omnibus unus
Praesidet, est etiam genus ipsius omnibus unum
Nobilius fluviis, magnum quicunque per orbem
In mare prorumpunt. etenim tibi si quid avitus
Ferret opis fluvius, non hoc se nomine magno
Vel potuit conferre Iovi, vel debuit unquam:
Cui neque conferri praestans Achelous aquarum

Achelous fluviorum
Optimus, aut magni possint amplissima Nerei

praestantissimus.
Numina, qui fluvios, fontes, vada, stagna, paludes,
Ex sese generans omnes facit: ille tremendum
Namque Iovis timuit fulmen, tetrumque fragorem.
Dixit, et e ripa vellens quam miserat hastam,
Propulit exanimem, bibulaque reliquit arena.
Alluit unda virum, nigro iam tota cruori
Persimilis, pisces adipemque et nuda petentes
Viscera rodebant, equitum ferus ipse cohortes
Poeonas abstrusos dumosae in margine ripae
Persequitur. nam magnanimum cecidisse videntes
Ductorem, sese abdiderant. ille acribus actus




[524=Kk6v]

Iratum stimulis, illa de gente cecidit
Thersilochumque, Mydonaque, Mnesumque, Astypylumque,
Aenion et Thrasium, sed et addidit his Ophelestem:
Et plures victrice manu mississet ad umbras
Paeonas Aeacides, nisi in ora virilia versus
Victorem fluvius sic fundis esset ab imis
Affatus, sua verba ira dictante loquenti:
      Aeacida, frustra nunc viribus uteris istis

Xanthus fl.
Tam validis, frustra patras tam turpia factu

Achillem
Atque indigna viris. equidem tibi numina divum

alloquitur.
Semper adesse solent, postquam tibi Iuppiter omnes
Tradidit heu tristi perdendos funere Troas.
Illorum tu terga sequens tamen edere debes,
Quae te plus deceant per campum facta patentem.
Tota cadaveribus mihi ripa impletur, et altus
Alveus obstruitur, nec latum evolvere possum
In mare me, tanta est consueti angustia cursus.
Nec cessas a caede tamen: sed desine quaeso,
Iam desiste precor populorum victor Achille,
Aegre me siquidem stupor opprimit altus euntem.
      Illi respondens pedibus celer infit Achilles:
Esto quae mandas faciam, Iove nate Scamander,

Achilles Scamandro,
Non tamen a Phrygibus potero cessare superbis,

sive Xantho. nam
Nec prius abstinuisse manus, quam prorsus in urbem

idem est.
Compulero, quam congrediar cum caedis avaro
Hectore: vincat uter, simul experiamur in armis.
      Dixit, et in Troas multa ferus insilit ira,
Daemonio similis. tum Phoebum Xanthus adortus,
      Arcitenens Iove nate, inquit, non ergo paternae

Xanthus Apollini.
Iussa voluntatis sequeris? nempe ille iubebat
Auxilium ferres Teucris, et fautor adesses,
Donec ad occasum sol vergeret, humidaque almam
Tellurem veniens nox magna involveret umbra.




[525=Kk7r]

      Sic ait. at ferus Aeacides resilire profundo
Conatus fluvio cum iam contenderet, undas
Perturbans, fluctusque ciens, demortua Xanthus
Corpora, quae passim confecta ab Achille iacebant,
Ex alto abiecit fluvio. ceu taurus acuto
Mugitu reboans, sed vivos gurgite in alto
Abscondit, latebrasque dedit sub margine lato.
Fluctus apud magnum sese attollebat Achillem,
Et supra circumque premens, invaserat ingens
In clypeum, nec stare satis, nec fidere certis
Iam pedibus poterat: tum grandem corripit alnum,
Vi magna evulsam totam e radicibus imis,
Cuius ab iniectis ramis impleta crepido est
Omnis, et unda fremens ceu facto ponte retenta est,
Cum tota in fluvium cecidisset iacta profundum.
Tum campo Aeacides celer insilit, et pede terram
Concussit volucri trepidans. nec destitit ergo
Flaventis fluvii magnus deus, omnibus illum
Fluctibus involvens, ut sic retineret iturum
In certum exitium Troum. cum fortis Achilles,
Venatrici aquilae similis, quae viribus audax
Inter aves, quorum est et velocissima, praestat,
Irruit ingentem contorquens viribus hastam
Praevalidis, cui circum humeros et pectora vastum
Arma dedere sonum. cum se subduceret autem
Fluctibus, obliquum declinans, omnibus illum

Achillis labores
Partibus urgebat fluvius, strepituque premebat

in fluvio.
Ingenti undarum. sicut cum saepe colonus

Comparatio.
Fonte rigaturus plantas, hortosque salubri
Tramite ducit aquas fosso, curvoque ligone
Obstantes removet cumulos, et saxa repellit.
Amotis quibus unda sequax admurmurat, horto
Insinuans sese, et sitientes irrigat herbas.




[526=Kk7v]

Haud secus Aeaciden, quantumvis viribus acrem,
Undarum moles fluctu insectante premebant.
Longe etenim superant mortalia pectora divi.
,,

At quanto maiore animo spumantibus undis
Restitit Aeacides, ut se, exploraret, an omnes
Odissent superi coelestia templa colentes:
Tanto vi maiore volubilis impetus undae,
In caput inque humeros invasit. at ille petebat
Editiora animo moestus loca. at hoc magis ipsum
Xanthus in obliquum rapuit, pedibusque negatum
Subtraxit sabulum. qua sorte coactus Achilles,
Suspiciens latum ingemuit, sic fatus, Olympum:
      Iuppiter, ut quid nemo deum miseretur Achillis,

Achillis in fluvio
Qui me de fluvii vi liberet? anne ego quicquam

laborantis ad
Posthac perpetiar? certe horum nemo malorum

Iovem oratio.
Est autor mihi de superis, nisi caerula mater:
Quae me blanditiis mendacibus ante fefellit,
Cum mihi Apollineis praediceret esse cadendum
Ilion ad sacrum telis. utinamque superbi
Hectoris ense cadam, quo non praestantior alter
Dicitur his habitare locis. causa aequior esset,
,,

Si fortis fortem interimat. nam mortis honestae
,,

Impia fata adimunt solatia. scilicet isthoc
Obruar in fluvio, ceu natus patre subulco,
Quem torrentis hyems ignota condat arena.
      Talibus oranti Neptunus et innuba Pallas
Comminus astabant, vultus atque ora coloremque
Assimiles hominum, manibusque in mutua utrinque

Neptunus et Pallas
Foedera porrectis, prior hic Neptunus Achillem:

Achilli subveniunt.
      Ne trepidato, inquit, neve hoc moveare periclo,
Nos tibi dii tales, Iovis est haec namque voluntas,
Adsumus auxilio, qui te eripiamus ab ista
Insolita fluvii pravaque libidine, ne te




[527=Kk8r]

Sit ratione ulla periturum hic esse timendum.
Ipse videbis enim, cito desinet, et tibi cedet.
Hoc tamen es nobis iterumque iterumque monendus,
Non prius hostiles tanto in certamine dextras
Esse quieturas, quam moenia divitis Ili
Intra se includat fugiens Troiana iuventus.
Hectora tu perimes, navesque redibis ad altas.
Hoc decus, hanc laudem tibi nos tribuemus opimam.
Haec ubi dixerunt, in coetum abiere deorum.
      At ferus Aeacides divis hortantibus auctus
Viribus, atque animo, campum superavit opertum
Fluctibus, hic in aqua fluitabant corpora et arma
Nuper ademptorum. ferventes ergo per aestus,
Et recta rapidae sese tulit obvius undae,
Nec potuit prohibere virum contra arma ferentem,
Quamvis fluctipotens fluvii violentia magni,
Ut dea cui magnas infuderit Attica vires.
Non tamen incoepto potuit desistere Xanthus,
Sed magis iratus Pelidae, sustulit undas
Altius assueto, sic est Simoenta propinquam
Affatus: Fer opem frater carissime, ut una

Xanthus Simoentem
Possimus cohibere virum, violentia cuius

advocat.
Nos premit, et magnae rescindet Pergama Troiae.
Nec Troes poterint, sociaeve resistere vires.
Sed fer opem cito, nec cesses, facito effluat omnis
Alveus, atque undas quas tot de fontibus hauris
In campos emitte, infla torrentibus omnes
Fluctivagis venas, lapidum, fruticumque fragorem
Arboreasque cie strages, si forte queamus
Crudelem cohibere virum, qui grandibus audet
Nunc factis aequare deos. Sed ab impete nostro
Non vires, non arma illum pulcherrima tutum
Praestabunt, quae sparsa luto, limoque relinquet.




[528=Kk8v]

Viribus inde ipsum fessum cessantibus alto
Opperiam sabulo, cumuloque sequacis arenae
Corpus et ossa tegam, lapidum quoque mole coacta
Hic ipsi tumulum statuam. non ossa legentes
Ipsius invenient Danai, nec deinde sepulchrum
Effodient aliud, facturos quale fuisse
Credibile est, si forte illum sepelire dedissent
Fata virum, qui nunc Teucros affligit, Achivos.
      Dixit, et iratus retro spumantibus undis
Sanguine, concito miscebat murmura fluctu.
Et simul auctus aqua Iovis imbribus, acer in hostem
Irruit Aeaciden, et fluctibus arripit altis.
Tum Iuno metuens ne supprimeretur Achilles,

Iuno Achilli metuens
Fluminis insani late grassante procella,

Vulcanum alloquitur.
Vulcanum propere alloquitur: Carissime fili
Claude, ait, erigere, et solitis accingere flammis,
Opportune ut sis te dignum armatus in hostem.
Xanthus enim violentus aqua, saevusque procellis
Aestuat. ipsa gravem Zephyrumque, Notumque ferocem
Aggrediar ventos, tempestatemque ciebo,
Insanam revocans a fluctibus usque marinis,
Quae Troum capita involvens arma opprimat, igni
Exitiosa movens incendia. tu arripe flammis
Et Xanthum, atque in eo stirpes, ripasque praealtas.
Nec te vel precibus moveat, vel terreat ullis
Improbus ille minis: nec tu prius attrahe vires
Nate tuas, quam nostra iterum mandata capessas,
Tum revoca indomitos ambustis fluctibus ignes.
Sic ait, at deus ignipotens primum omnia campi

Vulcanus fluvium
Comprendit loca, tum proiecta cadavera Achilli

incendit. mira
Ad fluvium, rapidis depascitur omnia flammis.

poetae [Greek:]
Tunc latus vetito siccatur flumine campus.

phantasia.
Sicut ubi autumni Boreas sub sidere spirans




[529=Ll 1r]

Siccat agrum, paulo ante immisso fonte rigatum,
Quo facto irrigui dominus laetatur agelli
Omnia sic totis arescere iugera campis,
Uri laticremis proiecta cadavera flammis,
Inde igne in fluvium verso prope nata cremari
Omnia, frondentes ulmi, tum populus albens,
Et salices, alnique graves, humilesque myricae,
Et loti, iuncique, atque amnibus apta cyperus,
Atque alia ad fluvium puri nascentia Xanthi.
Iam gravis anguillas aliosque in flumine pisces

Pisces assi in
Torrebat deus, huc illuc fervore natantes

fluvio.
Insolito, iam deseruit suus impetus amnem.
Ergo deum proprio compellans nomine Xanthus,
      Ignipotens Vulcane (inquit) tibi nemo deorum,

Xanthus Vulcanum
Non etiam ipse, tuoque resistere possumus igni.

orat, ut sibi parcat.
Parce precor, flammasque aufer, grassetur abactos
Ut libet in Troas, Troiamque evertat Achilles,
Abducat captos, quid opus mihi talibus ipsis
Auxilium praestare modis? sic dixit, ab aestu
Ignifico sudans fervebat lympida flavi
Non secus unda dei, quam si ferventibus ignem
Multum supponas cacabis, ut tempore parvo
Porci pinguis adeps calido liquefiat aheno:
Sic Xanthi fervebat aquae vis omnis adusti.
Nec labi solito cursu, nec tendere in aequor,
Nec requies misero, nec respirare potestas
Ulla datur, rapido sic torquebatur ab aestu.
Ergo ad Iunonem tales dedit ore querelas:
      Cur tuus est nostras exurere filius undas

Xanthus fl.
Prae reliquis ausus fluviis? nec solus ego sum

incendio cruciatus
Qui partes foveam Troum, sed proxima Troiae

Iunonem alloquitur.
Flumina dii quicunque colunt, peterentur eadem
In causa merito. tamen haec ego coepta relinquam,




[530=Ll 1v]

Si regina iubes, desistat et ipse, nec ultra
Saeviat ignipotens: tibi ego sanctissima rerum
Omnia iurabo, me non velle amplius ullum
A Teucris arcere malum, ne Troia cremetur
Ignibus infestis: ab Achivis namque cremanda est.
      Talibus auditis, propere pulcherrima Iuno
Vulcanum alloquitur: Satis est, dulcissime fili:

Iuno Vulcano.
Non decuit divum turbari, morte carentem,
,,

Usque adeo, mortale genus breve propter, et aegrum.
,,

Mulciber his motus, domita vi fluminis alti
Amovit flammas. redit in sua littora Xanthus,
Et licet iratae deinde haud parere recusant
Iunoni, ignipotens, et rector fluminis alti.
Verum alios inter divos gravis orta tumultu
Terribili erupit contentio. namque voluntas

Seditio deorum.
Dissona, et infaustum discors sententia bellum
Moverat istorum. magno sic ergo fragore
Concurrunt, tellus infra perculsa remugit,
Desuper intonuit vasti domus ardua coeli:
Audiit ipse sedens in summo vertice Olympi
Iuppiter, et risu secum exhilaratus, ab illa
Gaudia concoepit vesana lite deorum.
Comminus illi igitur concurrere. primus acutum
Mars clypeum quatiens, in Pallada fertur, et illi

Dii inter se
Exprobans: Quid, ait, nimium tibi stulta lacessens

armis concurrunt.
In fera bella deos, tribuis? te decipit ingens
Vis, et stulta animi petulansque audacia. nunquid
Es memor, ut blandis potuisti inducere verbis
Tydidem, stricto ut peteret mea corpora ferro,
Cum tu tot Danaum tota spectante caterva
Ausa mecum telo violare es corpus honestum:
Nunc ego te ulciscar, nunc te tua poena sequetur.
Sic ait, et longum contorsit in aegida telum,




[531=Ll 2r]

Aegida terrificam, latam, quam scindere nedum

Mars in
Tela trisulca Iovis possint. tum diva relatis

Palladem.
In Martem pedibus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, nigrum, qui forte iacebat
Limes agro positus: quod raptum vindice dextra

Pallas Martem
Mittit in adversum meliori robore Martem,

prosternit.
Cervicemque ferit. iuncturis ille solutis
Membrorum cadit, atque immani corpore septem
Iugera contexit lati, quem contigit, agri,
Terribiles turpi foedans in pulvere crines.
Arma procul campum circum sonuere per omnem.
Illa deum ridens, sic iactabunda profatur:
      Stulte, an adhuc nescis quam te sim fortior ipso?

Pallas Marti
Qui te posse meas vires superare putabas,

insultat.
Maternae exercent furiae, cum scilicet esset
Illa irata tibi, suasit male: nempe relictis
Partibus Argivum, periurae nomina Troiae
Si possis toto pergis defendere bello.
      Sic ait, et nitidos oculos avertit. at ipsum
Crebros edentem gemitus, et multa querentem,
Erexit Iove nata Venus, manibusque levavit.
Quam Iuno aspiciens, sic est affata Minervam:
      Eheu scutiferi Iovis inclyta filia Pallas,

Iuno Palladi.
Diva pudore vacans, homicidam Cypria Martem
Per medios ducit cuneos, bellique tumultus.
Verum age tu Venerem robusta ulciscere dextra.
      Sic ait. at Pallas animo gavisa, ferocem
Incussit Veneri dextram, pectusque decorum
Perculit. Illa cadens animo liquente, genuque,

Pallas Venerem
Procubuit, virides ambo iacuere per herbas.

prosternit, cum
His illa insultans: Tales, ait, omnibus istis

ipso Marte.
Eveniant casus, qui Troas et arma tuentur

Insultat utrisque.
Impia, foedifragum, dum congredientur Achivis




[532=Ll 2v]

Armatis, et sint tam fortia pectora, tamque
Audaces, quam pulchra Venus, solatia Marti
Auxiliumque ferens, contra me est ausa venire.
Sic equidem puto Troianam populabimur urbem,

[Greek:] eirônikôs.
Inde quiescentes tantae a discrimine pugnae.
Risit ad haec Iuno. tum Phoebum sceptriger alti
Aequoris alloquitur: Quid nos ita turpiter, inquit,

Neptunus Apollini.
Cessamus? nec enim decuit, cum praelia divi


Miscuerint alii? nec item res esse decori
Haec nobis poterit, si sic repetamus Olympum,
Et Iovis aeratam sedem sine nomine pugnae
Indecores: quin tu, quia iunior, incipis ergo,
Quod me ne facerem decuit, quia grandior aevo
Sum te, plura etiam rerum discrimina novi.
Stulte, quid insipido tam nunc sis pectore? nunquid
Non meminisse potes, quam nos apud Ilion olim
Passi indigna adeo simus? cum nos duo soli
E numero divum, missi ab Iove Laomedonti

Neptunus et Apollo
Pro certa mercede ut serviremus in annum,

Laomedonti servierunt.
Ipse dabat mandata, et regia iussa superbus.


Ipse ego Troianum muris immanibus urbem,


Et latis, pulchrisque, et cinctam turribus altis
Munivi, statuique, invictaque Pergama feci.
Te camuras pavisse boves in vallibus Idae
Irriguae memini. qui cum iam tempora gratae
Et faciles nobis Horae perfecta tulissent,
Solvendi precii, tum nos ille impius ambos
Dimisit vacuos, et spe delusit inani,
Multa minans etiam, manibus pedibusque ligatum
Te procul in terras missurum Phoebe repostas,
Hinc utriusque aures inhonesto vulnere truncas
Facturum. nos promissis, nec iure negando
Munere fraudati, coelestia templa reversi,




[533=Ll 3r]

Liquimus ingratum irati. tu nunc memor horum,
Pro damnis bona facta refers, et lucra rependis
Troianis, neque nobiscum consumere pergis
Foedifragos cum divitiis, cumque urbe superba,
Cum nuribus, cum coniugibus. Sic ille locutus
Conticuit. tunc arcitenens Iove natus Apollo,
      Neptune, haud me equidem sapientem dixeris unquam,

Apollo Neptuno.
Si tecum conferre manus miserabilis ergo
Troiani populi potero, nam frondibus omnes
,,

Sunt similes homines: nunc laeti, alacresque fruuntur
,,

Terrae muneribus nunc destituuntur, et arent.
,,

Nos igitur deceat desistere. si libet autem
Depugnent alii. Sic dicens, rettulit isto
Cum sermone pedem, nolens committere pugnam
Cum patruo. quem venatrix Latonia spectans,
Sic affata soror: Fugis, inquit, Apollo superbo

Diana Apollini.
Neptuno cedens? quo nunc tibi tela? quid arcus
Incassum ex humero pendet tibi? non ego posthac
Te possim perferre domo, velut ante, paterna
Iactantem, quam tu in coetu persaepe deorum
Restiteris vasti maris humida sceptra tenenti.
      Cui nihil arcitenens respondit. at inclyta Iuno
Percita bile nigra, sic insectata Dianam:
      Quid canis, inquit, adhuc non desinis esse molesta

Iuno Dianae.
Atque adversa mihi? licet arcubus atque sagittis
Tu valeas, coetus muliebres ante, leonem
Te pater extulerit, possisque occidere telo
Quandocunque voles, tecum tamen omnibus armis
Praecipue validis contendere viribus ausim.
Et tibi erat satius per inhospita lustra ferarum
Missilibus pavidas telis configere cervas,
Quam sic insectari alios, et te meliores.
Quod si pugna tibi cordi est, et te mihi praefers




[534=Ll 3v]

Viribus, ut possis certo condiscere signo
Quam te sim melior, quam te sim fortior ipsa,
Congrediamur. et haec dicens, utraque prehendens
Ipsius arripuit laeva, dextraque sagittas:
Atque arcum rapit ex humero, quibus aure sub ipsam
Verberat, arridens: versae cecidere sagittae

Iuno Dianam
E pharetra, lachrymas fundens dea fugit, et arcum,

verberat.
Et teretes calamos (sua munera cara) relinquens:
Ut fugit accipitrem latitans sub rupe columba
Aerea. neque enim comprehendi debuit. atque hic
Latonem alloquitur, generatus Atlantide nympha:
      Haud ego diva velim tecum committere pugnam,

Mercurius Latonae.
Difficile est etenim cogentis nubila divi


Coniugibus conferre manus: licet ausa fuisti
Saepe meas inter divos eludere vires,
Et me postposuisse tibi. Sic dixit: at illa
Collegit dispersa solo, celeresque sagittas,
Atque arcum teretem, natamque secuta Dianam est.
Iamque illa aethereum coeli conscenderet axem,
Ante Iovis thalamum prostrata, et questa parenti
Cum lachrymis, quae passa foret. tenuisse videres
Incorruptibilem circum sua corpora pallam.
      Cui pater arridens Saturnius, o scelus, et cui

Iuppiter Dianae.
Tantum in te licuit mea filia? quisve deorum
Ausus id est? ac si mala publica facta patrasses.
      Cui dea sylvarumque potens, arcuque tremenda:

Diana Iovi.
Tantum ausa est, inquit, tua pulchra et amabilis uxor,
Quae modo grata deos inter certamina movit.
      Tales dum secum quaerunt referuntque querelas,
Ilion interea sacrum petit altus Apollo,
Artifici cui structa manu sacra moenia Troiae
Et curae et cordi fuerant, ne forsitan urbem
Illo Argiva die caperet manus, atque ita fatis




[535=Ll 4r]

Vim facerent. nec enim fas tum capere alta fuisset
Pergama. divi alii rediere in Olympia templa,
Pars ira, pars laetitiae communiter omnes
Affecti, assedere patri. nec fortis Achilles
Desinit interea cuneos perrumpere, et omni
Sternere versa loco: nunc agmina quadrupedantum,
Nunc peditum. sicut qui fertur in aera fumus,
Urbis ab incensae tectis, iraque deorum,
Per loca vasta situ diffunditur, atque laborem
Tristitiamque affert mortalibus: haud secus ira
Atque dolore animi nimio turbatus Achilles,
Et curam Phrygibus multam tulit, atque laborem.
      Forte senex Priamus super altae culmine turris
Constiterat, magnum despectans altus Achillem
Desuper, in campo palantes Troas agentem,
Cum iam nemo vel auderet vel posset Achilli
Conseruisse manus, ullove resistere pacto.
Descendens igitur turrim rex deserit altam,
Et stans ad muros, populares fatur ad aures:
      Magnanimi Troes, ne portas claudere quisquam

Priamus Troianis.
Audeat, ante suam quam suscipiatur in urbem
Turba virum fugiens, cui nunc metuendus Achilles
Comminus insultat, perturbans omnia, cladem
Haud dubiam nostris extremaque damna daturus,
Ni deus avertat. quare ipsis ante receptis
Intra urbem, patulas tum primum occludite portas,
Obicibusque seras firmate, et condite postes.
Valde etenim metuo, vir hic exitialis in urbem
Ne irrumpens, hodie affligat nos clade suprema.
      Sic ait, ac illi obicibus a postibus aereis
Amotis, subito portas habuere patentes,
Servaruntque fuga sub moenia tuta receptos.
Obvius his fautor fugientibus ibat Apollo,




[536=Ll 4v]

Ut clade a tanta eriperet. namque alta petentes
Moenia, fessa fuga vix corpora nuda trahebant
Pulvere sparsa, siti pereuntia. talibus ipsos
Caedibus urgebat ferro metuendus Achilles,
Efferus, et nimia rabie cor fractus acerbum,
Et simul eximii decorisque et laudis avarus.
Atque ibi tum Danai cepissent Ilion altum,
Ni deus arcitenens movisset Agenora fortem,
Magno Antenore progenitum, cui robora, viresque
Indidit, et magnum contra commovit Achillem.
Ergo procul dubiis perstabat Agenor in armis,
Innixus fago, et multa caligine tectus,
Si forsan vitare manus aut pellere posset
Aeacidae validas, duramque evadere mortem.
Verum ubi magnanimum venientem agnovit Achillem,
Anxius ingenti curarum constitit aestu,
Magnanimo secum sub pectore talia versans:
      Heu quid agam? nunquid fugiam, ceu Dardana pubes

Ratiocinatur secum
Caetera palantum? capiet me fortis Achilles

Agenor, quid
Haud dubie, et velut imbellem iugulabit acerba

optimum factu sit.
Morte trucidandum. Quid si Troiana fugari
Agmina tota sinam, campos ego et ardua summae
Lustra petens Idae? densis me denique sylvis
Includam, inde iterum rediturus in Ilion altum,
Hesperus Oceani postquam se immiserit undis,
Sudorem abloturus equis? quid nunc tamen isthaec
Consultat secum hic animus? ne forte reversum
In campo me corripiat pede fervidus urgens
Aeacides celeri, neque sit post ulla facultas
Effugiendi atrae crudelia vulnera mortis.
Quandoquidem ille aliis praepollet viribus unus
Omnibus. hunc igitur contra si fortibus armis
Ante urbem stetero, quid si non fruster ab omni




[537=Ll 5r]

Parte cadens voto? quod et hic penetrabile telo
Corpus habet, nec plus anima licet optimus una.
Mortalem namque esse ferunt, Saturnius ipsum
Quamvis praeclarum prae cunctis reddidit unum.
      Haec dicens, in magnanimum conversus Achillem,

Agenor in Achillem.
Constitit insano pugnae correptus amore:


Ac veluti sylva praeceps cum pardus ab alta

Comparatio.
Irruit adversi venantis in arma, nec ullum
Clamorem, nec tela timens, quod corpora si quis
Illius attigerit ferro prior, ocyus illum
Persequitur solum, nec deserit ante virum, quam
Aut raptum interimat, ferro aut cadat ipse cruento:
Sic Antenorides clarusque et fortis Agenor,
Non prius ulla fugae trepidae dare terga volebat,
Quam fortem expertus pugna aggrederetur Achillem.
Sed clypeo forti atque habili protectus, et hasta,
Fertur in adversum, clamans: Fortissime Achille,

Agenor Achilli.
Iam nimium spes vana fuit tibi, posse superbum
Ilion expugnare hodie, sed pectore demens.
Nam superamus adhuc multique et fortia Troes
Pectora, qui dulcem patriam defendere caris
Pro natis, pro coniugibus possimus: at ipse
Tu mortem huc sequeris: Sic ille loquutus, et audax
Et fortis bellator, acutum misit in hostem
Intorquens telum, nec aberrans hasta sub ipsum
In crus est delata genu, nova vincula magnae
Insonuere ocreae, ferrumque ex aere resultans
Divino, nihil offendit, nihil inde recidit.
      Tunc animo indignans contra illum invasit Achilles,
Sed nec ut occideret sub Achille est passus Apollo,
Nec decus hoc illi tribuit: sed nube receptum,
Sustulit e pugna, turbaque avertit Achillem
Fraude nova. similis nam cuncta Antenore nato,




[538=Ll 5v]

Stans procul impetiit telis. tum saevus Achilles
Currere, cedentisque sequi vestigia divi,
Usque ad aquas, et iam nimis illi nota Scamandri
Littora, fraude nova deus oblectarier, ille
Sperare hunc celeri se posse prehendere cursu.
At nimia Troes capti formidine, in urbem
Turmatim sese referunt, implentque recepti
Moenia. namque extra nec se expectare vicissim
Audebant, nec qui caderent, fugerentve morari:
Sed trepidi pedibus sibi consuluere citatis.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER XXII.

SIc igitur muros et apertam Troes in urbem
Dum fugiunt, velut hinnulei, sudore fluentes
Dum siccant artus, dulci et sitientia potu
Ora rigant, armis et propugnacula firmant:
Interea Argivi muris portisque propinqui,
Ora humerosque tegunt clypeis. tunc Hectora fortem
Viribus humanis non exuperabile fatum,
Ilion ante sacrum, Scaeaeque ante extima portae
Limina constituit: tunc magnum affatur Achillem,
His deus arcitenens: Quid me sate sanguine Pelei

Apollo Achilli.
Insectare citis pedibus, mortalis, agentem
Morte carens aevum? nondumne intelligis et me
Esse deum? quovis animi tam prompta? quid autem
In sua non sequeris fugientes moenia Troas?
Quae iam tota tenent. iterum tu vanus aberras:
Non tamen occides mea, nulli obnoxia morti,
Corpora. Sic fato, contra indignatus Achilles
Reddidit: O fallax, o crudelissime divum,

Achilles Apollini.
Huc me delusum mendacis imagine formae,
Et procul immittens arcu fallente sagittas




[539=Ll 6r]

Vertisti a muris, ubi adhuc quota milia Troum
Sanguineo nostrae cecidissent fulmine dextrae?
Hoc mihi tu tantum decus eripis, artibus istis
Indignos servans, facili tibi, sed mihi tristi
Numine, nil metuens humanis missa lacertis
Spicula, nec meritam tali pro crimine poenam:
Quam tamen o utinam de te mihi sumere forti
Hac dextra liceat, lueres quae facta mereris.
      Sic ait, et rapido petit ardua moenia cursu,
Ingentem spirans animis atrocibus iram.
Sicut victor equus plani super aequore campi
Fertur, et haerentem cursu rapit alite currum:
Sic alacer pede praecipiti veniebat Achilles.
Quem senior Priamus primus conspexit in armis
Fulgentem: velut exortum quod tempore sidus
Divitis autumni fulget, mortalibus aegris

Comparatio a sidere
Triste quidem, sed praecipuo splendore coruscans

autumnali, quem
Nocturnas vincit tenebras, quem nomine dicunt

canem vocant.
Esse canem ferro atque auro gravis Orionis:
Non secus Aeacides cursu celer actus anhelo,
Sidereis toto fulgebat pectore in armis.
Ingemuit senior, tonsoque a vertice canos
Evellens manibus, stantem prope limina portae
Hectora nil trepidum, nihil arma manusve timentem
Aeacidae: quin vel cupidum magis ocyus acres
Conseruisse manus, sic est aggressus obortis
Ipse senex lachrymis, passisque ante Hectora palmis:
      Dulcis, et ante alios Hector carissime fili,

Priami ad Hectorem,
Ne quaeso, ne perge, aliis in tuta receptis

ne cum Achille
Expectare virum solus, ne forsitan atra

confligat, deprecatio.
Morte statim pereas. siquidem te fortior ille est,
Impius: atque utinam tam divis esset amicus,
Quam mihi, iam canibus foret esca voracibus, et iam




[540=Ll 6v]

Pasceret immundas volucres, mea pectora moeror
Desereret gravis. ille etenim tot fortibus orbum
Destituit natis, quos aut ferus ense peremit,
Aut in longinquas portandos vendidit oras.
Nam neque nunc rediisse Lycaona, nec Polydorum
Cum reliquis nostris in apertam vidimus urbem,
Quos mihi Laothoe peperit pulcherrima. vivi
O superent saltem, captivi et luce fruantur
Aeria. sunt multa domi gravis aeris et auri
Pondera, quaeque suae natae dedit inclytus Altes,
Omnibus his redimam. quid si crudelibus umbris
Occubuere? dolor misero mihi quantus? et illi
Quae peperit, quantus consumet pectora moeror?
Forte etiam quaedam miserorum pectora Troum
Tristicia exercebit. at haec tu vertere solus
Omnia nate potes: nos hic prohibere periclis
Solus nate potes, si te alta receperis intra
Moenia, sanguinei ne tu quoque forsan Achillis
Occumbas manibus: simul hanc servaveris urbem,
Et magno decore iratum privaris Achillem,
Istam conservans animam nobisque tibique.
Quod facias per ego hos canos obtestor, et aevi
Hoc reliquum, senio fracti miserere parentis,
Quem pater exitio Saturnius urget acerbo,
Et fato damnat misero, tristique senectam
Praecipitem hanc moerore premit, qui tanta meorum
Cernere me vivum voluit mala vulnera, caedes,
Tot caesos gladio natos, natasque nefandis
Abreptas manibus, violata cubilia, raptos

Belli mala.
Illisosque solo pueros, stupra omnia passas
Abductasque nurus, tot damna illata scelestis
Argivum manibus. tum me nunc ista videntem
Forte domus stantem prima intra limina, quisquam




[541=Ll 7r]

Aggressus ferro perimat, lanientque iacentis
Mortua membra canes, vigilantes limine in ipso:
Quos alui ipse domi, saturati hi sanguine nostro,
Nostras ante domus, et limina prima iacebunt.
At pulchrum est iuveni sumptis occumbere in armis,
,,

Seu multa accipiat diverso vulnera ferro,
,,

Seu totus pereat: sed cum senis arida cani
,,

Membra canes laniant, barbamque et tempora foedant,
,,

Omnibus haec facies dira et miseranda videtur.
,,

      Haec senior, manibus convellens vertice canos,


Verba dabat frustra. nec enim persuasit, ut armis
Cederet Aeacidae fatis urgentibus Hector:
      Parte alia nudata sinus et pectora mater,
Alterius detecta ostentans ubera mammae,
Talibus aggressa est lachrymans, et ad Hectora fatur:
      Nate decus nostrum, mea sola et summa voluptas,

Hecuba Hectorem
Haec reverere precor, moestae et miserere parentis.

miserabiliter
Si mea suxisti puerilibus ubera labris,

deprecatur.
Quae tibi sollicitae tulerint oblivia vitae,
Horum nunc memor esse velis: reminiscere matris,
Immanem fuge nate virum, te confer in urbem,
Ne contra contende, nec arma fer obvia. nam si
Te forte interimat ferus ille atque impius hostis,
Non ego te flos o uteri carissime nostri,
Non ego mi fili, non dives et inclyta coniunx
Ipositum feretro te prosequeremur inani
Munere deflentes lachrymis, et funus humantes:
Sed procul a nobis in littore classis Achivae,
Hei mihi, crudivoris canibus data praeda iaceres.
      Talibus orantum lachrymis nihil ille movetur,
Sed manet in sese venientem interritus hostem
Magnanimum, telo innixus, clypeoque coruscans.
Montanus veluti coluber mala gramina pastus,




[542=Ll 7v]

Saepe viatorem manet, acri percitus ira,

Virgilianum.
Lubrica convolvens sublato pectore terga,
Torva tuens oculis, caudaque et dente minatur:
Talis Priamides stabat, confisus et armis,
Et virtute sua, prope celsae limina turris
Indignans, secumque alto sic corde volutat:
      Heu quid agam? sic nunc redeam intra moenia primus?

Hector secum
Arguerit me Pulydamas, qui suasit ut omnes

deliberat, an
E campo paterer Phrygas intra moenia duci

Achillem expectet.
Hac sub nocte gravi, qua nos invasit Achilles.
Verum ego contempsi vera et facienda monentem.
Nunc cum perdiderim populum male, nota meorum
Ora subire pudet, nec possum ferre querelas
Troum Troiadumque graves, ne forte quis horum
Talibus aggressus me verbis arguat audax:
      En populum qui perdit, en Hectora viribus usum
Confisumque suis, patriam qui perdit, et omnem
Cum patria populum. Sic illi forte loquentur:
Quorum si qua meas prolata ferantur ad aures,
Tunc ego tunc vellem tecum congressus Achilles
Aut cecidisse libens, aut te misisse sub umbras.
Tunc me poeniteat, mihi non sub moenibus urbis
Pro patria licuisse mori. quid si omnibus armis
Depositis, clypeo gladioque et casside et hasta
Conveniam? fortemque amplecter inermis Achillem?
Pollicearque Helenen me reddere velle marito
Cum gaza, rebusque aliis, quascunque per altum
Dicitur in curvis Paris advexisse carinis,
Principium causamque mali? reliqua omnia Troum
Munera, divitias, et opes quascunque tenerent
Dividere in Danaos, socioque et iudice Achille?
Tum cogam iurare Phrygas, ne forte quid ultro




[543=Ll 8r]

Abscondant, sed cuncta duabus partibus aequis
Distribuant, quaecunque olim preciosa tulerunt.
Quo tamen abriperis? quid in haec tam frivola aberras,
O nuper generose animi? num desipis Hector?
Nam neque fidendum est illi, cui nulla mearum
Cura precum fuerit, quem non miseratio sortis
Ulla meae capiat, quem nec ius fasve pudorve
Commoveant. scio conficeret me saevus inermem,
Non secus ac mollem metuentemque arma puellam.
Non etiam e petra est aut robore natus Achilles,
Affari blandis verbis ut oporteat ipsum,
Ut teneri faciunt iuvenes, teneraeque puellae:
Illi etenim blanda et muliebria multa loquuntur.
Sed potius dubii subeunda est alea Martis,
Certandumque manu. ut mox hinc appareat, utri
Sit deus hanc belli laudem palmamque daturus.
      Talia dum volvens animo secum exigit Hector,
Ecce fero similis Marti veniebat Achilles,
Approperans, hastamque manu quatiebat anhela
Grandem, fraxineam, totus nova robora spirans.
Cuius ut exorti surgentia lumina solis
Arma novum fudere iubar, Priameius heros

Fugit Achillem
Non tulit aspectum venientis, et arma morari:

Hector.
Sed citus inde fugam celeri pede corripit, ipsis
Protinus a portis. sequitur fugientis Achilles
Dexteritate pedum fretus vestigia pressans:
Quam facile accipiter praeceps e montibus altis

Comparatio
Insequitur timidam celsa sub nube columbam,

ab accipitre
Praedae inhians, avidus: celeres fugit illa per auras,

et columba.
Ocyus ille instat, iam iamque prehendit aduncis
Sublimem pedibus. tam tunc facile Hectora cursu
Occupat Aeacides. ille ad sua moenia tendens,
Quaerit abire fuga. quem cursu fervidus urgens




[544=Ll 8v]

Aeacides, muro arcebat. Iam terga relinquunt
Aggeris, antiquo qua se caprificus agrestis

Caprificus in
Exerit e muro. currentes aequora latae

muro Troiano.
Per spaciosa viae, iam devenere fluentum
Qua duo latiflui fontes in parte Scamandri

Duorum fontium
Erumpunt: quorum calidissimus alter ad auras

diversarum
Exhalat fumi nebulas, incendia quales

naturarum descriptio.
Fundere saepe solent: summo fons alter in aestu
Frigidus usque adeo est, ut frigora grandinis aequet,
Et nivis, et gelido glaciei ex amne creatae.
Non procul inde cavae stabant e marmore pelves
Amplae daedaleae, qua vestimenta solebant
Troianae lavere ante nurus, quam moenia et urbem
Occlusam Danai longa obsidione tenerent.
Huc igitur cursu, hic fugiens, ille acriter urgens
Delati, bonus et fortis pede concitus anteit,
Insequitur melior. nec enim pro tergore tauri,
Pro bove nec certamen erat, quae praemia cursus
Esse solent: sed pro magni vitaque animaque
Hectoris. ac velut in stadio cum praemia coram

Comparatio a
Sunt posita, aut tripos, aut mulier viduata marito,

certantibus in stadio.
Cornipedes spectantur equi contendere cursu,
Et solitam levibus metam contingere plantis:
His illi assimiles Priami ter moenia circum
Mutua torquebant pleno vestigia cursu.
Quos pater aspiciens coelo miseratus ab alto
      Iuppiter affatur superos: En Hectora carum,

Iuppiter diis.
Troiugenum video fugientem moenia circum,
Et doleo, curisque animum consumor acerbis.
Viscera namque boum nostras adolevit ad aras
Multa prius, nunc nubifera sublimis in Ida,
Nunc florentis adhuc super ardua Pergama Troiae,
Nunc illum insistens cursu premit acer Achilles.




[545=Mm1r]

Consulite in medium, numne eripiamus, an ipsum
Protinus ut pereat forti tradamus Achilli.
      Talia dicentem sic est affata Minerva,
Glauca oculos: O nubipotens, o fulmina torquens,

Pallas Iovi.
Quod pater ore tuo verbum nunc excidit? an tu
Mortalem eripes, et morti obnoxia habentem
Membra virum, nec fata sines huic noxia duci?
Quod si etiam facias, non ergo probabimus omnes,
Quod facies, reliqui divum. Cui Iuppiter orsus
Reddidit haec: Confide animo mea filia, non quod

Iuppiter Palladi.
Ista velim rata verba, loquor: tu perge sequendo
Quod iamdudum animo versas, nec desere coeptum:
      Sic fatur, natamque manu simul impulit, aptam
Iamdudum in facinus: tenues quae lapsa per auras,
Hectora turbaret, quem iamiam urgebat Achilles
Insistens: ut saepe canis venator adeptus
Hinnuleum cervi insequitur per lustra, per altas
Convalles, et certa premit vestigia, quamvis
Nunc sub rupe cava, nunc densa in fronde latentis.
Sic miser instantem fugiens nunc Hector Achillem,
Non latuit, quocunque pedes vertisset, ad urbem
Saepe fuga tentans, portasque evadere ad altas,
Unde sui telis ipsum defendere possent,
Atque arcere virum fata illi dura ferentem.
Sed quanto ille magis muros et moenia cursu
Appeteret, tanto magis hic avertere apertum
In campum, longeque arcere a moenibus hostem.
Et velut in somnis cursu cum saepe videmus

Comparatio apta.
Nos non posse sequi, non illum evadere, quem nos
Insequimur: sic Hectoreum dum tendit Achilles,
Non tamen assequitur corpus: nec quis tamen illum
Eriperet casus, ni conciliator Apollo
Obvius, et vires iuveni firmaret, et ipsum




[546=Mm1v]

In genua erigeret cursu meliora ferendo.
Innuit ipse suis, ne forte quis Hectora telo
Impetat, Aeacides, atque hoc temerarius ipsi
Praeripiat decus eximium, laudemque superbam.
Iam quartum attigerant repetiti marmora fontis,
Tum pater ipse duas aequato examine lances

Virgilius vertit.
Sustinet, et fata imponit diversa duorum,
Hectoris hoc domitoris equum, magni illud Achillis.
Lancibus elatis, fatum stetit Hectoris imos
Deflexum ad manes. tunc illum et Apollo reliquit,

Apollo Hectorem
Et Pallas magnum praesens affatur Achillem:

deserit.
      Care Iovi magne Aeacida, spes maxima voti

Pallas Achilli.
Iamdudum fuit ista mei, nos caede cruenta
Hectoris eximiam laudem ad navalia Graium
Esse relaturos: cui nunc fuga nulla relicta est,
Nullus in orbe locus, quo se miser abdere possit.
Non si procumbens genua ad patris, inclytus arcu
Hectoreum contra fatum nitatur Apollo,
Tu nunc siste pedes, et ab aegri pectoris aestu
Respira nimio, fessasque recollige vires.
Interea ipsa virum, si mentem inducere possim,
Aggrediar, tecum congressus ut ultima tentet
Praelia. ab his laetus dictis iam stabat Achilles,
Fraxineae incumbens hastae. mox omnia Pallas
Deiphobo similis, faciem, vocemque, coloremque:
Et simul alloquitur deceptum his Hectora dictis:
      Iamdudum ah nimium frater carissime circum

Pallas Hectorem
Pergama persequitur te pernix ille. nec usquam

dolo aggreditur.
Respirare sinit. Iam consistamus oportet,
Ambo aggressuri fortem per mutua Achillem
Auxilia. Huic magnus contra sic reddidit Hector:
      Deiphobe, ante alios semper carissime fratres

Hector Palladi
Ante mihi, Priamo et diva Cisseide natos,

formam



[547=Mm2r]

Nunc etiam facto mihi longe carior isto:

Deiphobi
Qui patriae egressus muris me propter, in hostem

assimulatae.
Ausus es ire, atque haec nostri te cura remordet,
Quando alii muros sese intra et clausa tuentur
Limina portarum. cui talia verba loquuto
      Reddidit haec Pallas: Nunc te carissime frater,

Pallas Hectori.
Et genitor genitrixque rogant, summissaque flectunt
Te coram genua, tandem consistere mecum
Incipias. magnum siquidem execrantur Achillem
Omnes, et metuunt, et me gravis egit in hostem
Moeror et anxietas animi. nunc ergo ruamus
Unanimes, sumptis in Achillem fortiter armis:
Ulla nec ulterius mora sit, nec tela quiescant
Nostra iterum, donec satis experiamur an ille
Arma suis referat manantia sanguine nostro,
Anne tua fatum subeat percussus ab hasta.
      Sic ait, et falsum praecedit subdola fratrem.
Iamque propinquabant, cum talibus Hector Achillem
Et prior alloquitur: Non te amplius inclyte Peleo

Hector Achilli.
Edite, sic metuam, quem circum moenia Troiae
Lata ter egisti, nec contra stare fugatum
Passus es. at rediit nunc in praecordia virtus,
Et vigor ille animi: qui te expectare volentem
Me reficit, quo te aut nigrae demittere morti,
Aut ipse ad Stygios possim descendere manes.
Verum age, testemur divos, qui foedera certis
Legibus observare iubent, et iura tuentur,
Testes praecipui. Nec enim te ego victor acerbis
Afficiam poenis. si victum Iuppiter aequus
Te mihi tradiderit. quin pulchris protinus ipsum
Te spoliatum armis, Danais in funera reddam
Concelebranda tibi: quod et ipse paciscere mecum,
Ut facias, si me tibi donet Iuppiter hostis.




[548=Mm2v]

      Hunc torvo inspiciens vultu metuendus Achilles:

Achilles Hectori.
Desipis Hector, ait, qui te quaecunque pacisci
Mecum posse putas. quia quam sunt sancta leonum
Foedera ad humanum genus, et concordia constat
Certa lupis ovibusque, ego te tam foedere firmo
Accipiam, talis mihi erit concordia tecum,
Donec in alterius funestis caedibus alter
Expleat insanum Martem. nunc ergo memento
Virtutis, dextrae, et famae, laudumque tuarum,
Queis tibi nunc opus est. nec enim fuga te amplius hisce
Eripiet manibus, quem nostro hoc inclyta Pallas
Conficiet telo, quo te simul atque peremptos
Ulciscar socios, quos tu saevissime diro
Marte peremisti Troiae sub moenibus altae.
      Dixit, et insultans praelongam coniicit hastam
Corpus in Hectoreum: quam protinus ille reducto
Devitans capite effugit. volat illa, sed ictu
Frustratam fixamque solo Tritonia Pallas
Reddidit Aeacidae. quod factum hostile fefellit
Hectora, qui magnum sic est affatus Achillem:
      Corpore aberrasti nostro fortissime Achille,

Hector Achilli.
Nec tibi dii nostrae cecinerunt tempora mortis
Ex Iove, sic ut opinabare, loquax, et iniquo
Subdolus ingenio, qui me formidine captum
Esse tui credas, et me virtutis avitae
Oblitum. non ergo iterum fugientia terga
Tu mea conspicies: sed si deus annuat, in te
Non sine vulneribus multis adversa ferentem
Pectora. verum agedum vita hoc nunc missile telum,
Ne totum accipias in corpora: quandoquidem te
Sublato, melius nobiscum ageretur, et esset
Hoc bellum levius: qui nobis omnibus unus
Cladibus afficias. his dictis ille rotato




[549=Mm3r]

Insiliens telo, medium cito contigit orbem
Ingentis clypei: duro quod ab aere repulsum
Decidit. is telo frustratus, tristis et amens
Constitit: haud aliud siquidem, quod ferret, habebat.
Ergo Deiphobum clypeo quem viderat albo
Insignem, vocat acclamans, ut suggerat hastam.
Ille autem iam longe aberat, quod proditus Hector
Agnoscens, surdas sic est conquestus ad auras:
      Hei mihi, nunc video quam me in praesentia captum

Hector queritur se
Fata trahant superi, fratrem mihi adesse putaram

delusum a Pallade.
Deiphobum, cum nusquam adsit, sed in urbe moretur.
Sic me, Deiphobum Pallas mentita, fefellit.
Nunc me fata vocant, mihi nunc crudele relicto
Imminet exitium. nec enim superesse videtur
Ulla fugae ratio, nullus locus. atqui ego nuper
Diis cordi fueram: certe et me summus amavit
Iuppiter, et fovit summo Iove natus Apollo.
Nunc aversa deum mens est, et me impia poscunt
Numina Parcarum. Sed non inglorius ulla
Morte cadam, nec item descendam ignavus ad umbras,
Moliar egregium quiddam, quod deinde minores
Forte etiam nostri magna cum laude sequantur.
      Sic ait et lateri applicitum cito diripit ensem,
Aere gravem, magnumque, et acuta cuspide fultum.
Quem stringens: ut saepe plaga Iovis ales ab alta
Devolat in campos pedibus raptura recurvis
Aut timidum leporem, aut non duri corporis agnum:
Ibat in adversum sic concitus Hector Achillem,
Ense coruscanti minitans. hic fortis Achilles
Viribus atque animo sub pectora magna recoeptis,
Ingentem clypeum fulgentibus applicat armis,
Cui gravidae summo nutant in vertice cristae,
Ordine quadruplici galeae conique comantis.




[550=Mm3v]

Addidit huic crines de puro Mulciber auro,
Qui ventis leviter perstringebantur, et aura.
Taliter armatus pulchris stetit acer in armis,
Qualis sidereae sublustri noctis in umbra
Hesperus, astrorum decus, et pulcherrimus ignis
Emicat apparens: talis tunc fortis Achilles,
Priamidae exitium portans properabat in hostem,
Infestam quatiens hastam, observabat inermem
Corporis Hectorei partem, qua figere posset
Tela, et letifero perstringeret Hectora ferro.
Tectus enim fuerat totus fulgentibus armis,
Patroclo ereptis: tantum qua plurima cervix
Commissa est humeris, pars nuda relicta manebat,
Qua sunt praecipue letalia vulnera: et illum
Fraxineo temone locum percussit Achilles,
Transadigens iugulum. quem tantum ex parte recidit,

Hectorem confodit
Nec totum dissolvit, ut exiguae super ipsi

Achilles.
Esset iter voci, qua respondere superbo
Victori posset. cui iactabundus Achilles
Prostrato insultans, haec illi est verba profatus:
      Hector ut extinxti Patroclum morte nefanda,

Hectori iacenti
Te fore iactabas salvum, nec talibus unquam

Achilles [Achilli
Pro factis poenas me sumere posse, negantem

iacenti Hector 1540]
Cum sociis tanti commercia sumere belli.

insultat.
Demens o nimium. namque ipsius ultor, ad altas
Te longe melior, tunc pertulit ocia naves,
Et super ipse fui, qui te prosternere possem.
Nunc tua funestae volucres, catulique voraces
Viscera depascent, campo proiecta patenti:
Patroclum Danai condent, pompaque frequenti
Inferias ducent, funebria iusta ferentes.
      Sic ait: atque illi vix iam suspiria ducens,
Et iam deficiens, moribundus reddidit Hector:




[551=Mm4r]

      Per te, per proavosque tuos, manesque tuorum,

Hector iam
Per genua obtestor supplex tua, ne mea foedis

deficiens Achilli.
Alitibus canibusque cadaver et ossa relinquas,
Longe apud Argivas inimico in littore naves:
Sed dona accipias pro me, quae multa parentes
Et preciosa dabunt nostri tibi, et aeris et auri:
Corpus inane meis reddas, cineresque sepulchro
Inferri patiare, ut me Troiana iuventus
Troianaeque nurus condant, et debita nostris
Manibus exolvant funebria. Talia fatum
      Aspiciens torve Aeacides: Quid me, inquit, inani

Achilles Hectori.
Voce rogas moriture canis, per sacra meorum
Nomina, per cineres patrios, animasque parentum?
Tete ego, si liceat, si mens non aegra repugnet,
Atque utinam liceat, dissectum corpore toto
Dentibus his crudem laniem, et tua viscera mandem.
Talia tamque scelesta in meque meosque patrasti,
Ut nemo prohibere canes tibi corpore ab isto
Debeat, aut possit: non si mihi munera dentur
Ter decies repetita iterum: non si mihi cunctas
Polliceatur opes, non si tua ponderet auro
Corpora Dardanides Priamus, tantumque rependat,
Quantum ipse aequipares: non te tamen optima mater,
Quae peperit, condet, nec te lugebit avito
Impositum feretro. totum te saeva vorabit
Turba canum, volucrumque, inhumata cadavera amantum.
      Illi iam moriens ita reddidit inclytus Hector:
Noram equidem, nec te precibus lachrymisve moveri:

Hector iam moriens
Quandoquidem est animus tibi ferreus. at mihi poenas

Achilli.
Tu quoque persolves. namque haec tibi fata recludam,

Praedicit mortem
Quae monet ira deum: cum Scaeae ad limina portae

Achilli: id quod
Te Paris, et praesens arcu configet Apollo.

morituri nonnunquam
Talia dicentis mors lumina clausit, et umbras

solent.



[552=Mm4v]

Multa gemens anima infernas, et nigra petivit
Tartara, et aetatis florem indignata reliquit.
      Hunc tamen exanimem sic est affatus Achilles:
Tu morere interea, sequar ipse, et lumine cedam
Vitali, cum fata volent, magnique voluntas
Venerit haec Iovis, divorum et morte carentum.
      Dixit, et evulsam de vulnere sustulit hastam,
Abiecitque procul. spolianti deinde cadaver
Armis, sicut erant patrata a caede, cruentis,
Accurrunt alii Danaum, mirantur et oris
Hectorei speciem, mirantur et indolis altae
Virtutem extinctam, sed adhuc iuvenilibus annis.
Tum certatim hastis corpus contingere gaudent.
E quibus haec aliquis socium referebat ad aures:
Quam nunc attactu est, et ad omnem mollior ictum
Illo, pestiferum qui navibus intulit ignem.
Haec dicens, missa exanimem convulnerat hasta.
Sic igitur spoliato armis, stans fortis Achilles
      Alloquitur socios: O primi gentis Achivae

Achilles Graecis.
Ductores Danaum, postquam pia numina divum
Hunc armis vitaque virum spoliare dederunt,
Qui mala plura aliis saepe intulit omnibus unus
Rebus Achivorum, nunc aggrediamur et urbem,
Exploraturi quae sit sententia Troum.
Hectore num caeso muros urbemque relinquant,
An servanda putent sua moenia. sed quid in istas
Laberis Aeacida nugas? et volvis inanes
Mole laborantis curarum pectoris aestus?
En iacet ad vacuas deserto in littore naves
Exanimis Patroclus, et indefletus, et exors
Funeris et tumuli: qui nunquam e pectore nostro
Excidet, et cuius nullum obliviscar in aevum,
Dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.

Virgilianum.



[553=Mm5r]

Quod si forte animas subeunt oblivia, postquam
Ad Stygias venere domos: tamen ipse receptus
Longe apud infernas Plutonia regna paludes,
Tam mihi dilecti non obliviscar amici.
Quare agite o laetum socii Paeana canentes,
Ad naves celeremus iter: simul Hectora, nobis
Eximium decus, exanimem referamus, ademptum
Troianis, quem ceu numen coeleste colebant.
      Dixit: et indignum facinus molitus, utrosque
Traiecit ferro talos, et vulnera loris

Achilles cadaveri
Connectens bubulis, ad postremum alligat axem,

Hectoris illudit.
Pulvereum cervice solum verrente supina.
Tum super assiliens currum, fulgentibus armis
Conspicuus, compellit equos. quibus ire coactis,

Ter circum
Haud tamen invitis, pulcherrima pulvere foedo

Iliacos raptaverat
Caesaries trahitur. capitis decor omnis honesti

Hectora muros.
Sordibus eluitur terrae. sic Iuppiter ipsis
Hostibus indulsit. Postquam miserabile nati
Conspexit corpus genitrix e turribus altis,
Infoelix evulsa comas, exuta decoros
Corporis ornatus, et foemineo ululatu
Proxima pervolitat late loca, questibus implens
Omnia, nec finem potis est adhibere dolori.
      Parte alia pater et cives circum undique stantes,
Flere, dolere, queri, lamentis rumpere vocem,
Non secus, infesto quam si ardeat Ilion igni,
Et totum in cineres considat, et hoste redundent
Pergama: vix populus Priamum retinere, volentem
Ad muros ruere, et portis erumpere apertis.
Qui caput immundo conspersus pulvere, cives
Nomine quemque vocans, querula sic voce rogabat:
      Mittite me solum socii, licet anxia pro me

Priamus Troianis.
Sint vobis studia, et sortem doleatis iniquam:




[554=Mm5v]

Mittite me, sinite ad Danaum contendere naves.
Ibo etenim, supplexque virum venerabor, et illum
Crudelem et fortem, si forte evincere possim,
Illum ut commoveat capitis reverentia cani,
Et senii pietas nostri. namque et pater illi
Est Peleus aetate gravis, qui protulit illum
In vestram atque meam cladem, propriumque dolorem.
Tot mihi florentes fama atque aetate peremit
Crudelis natos, vidi tot acerba meorum
Funera: quos omnes non tantum defleo, quantum
Hectora nunc solum, cuius me tristis ad umbras
Moeror aget. sequar infoelix, sequar ultima nati
Funera, ad infernas sedes comitabor euntem.
O saltem his manibusque, et in his complexibus illum
Extingui superis placuisset: ut et pia mater,
Atque ego, qui vitali illum produximus aurae,
Nunc saturaremur lachrymis, in funere saltem.
      Sic senior Priamus plorans, plorantibus una
Civibus, ereptum lamentabatur honorem.
      Hic Hecube lachrymis super uda cadentibus ora,
Et cives socias et coelum questibus implet.
      Erepto te nate mihi, quid cladibus istis

Hecuba mortem
Amplius indulgere iuvat noctesque diesque?

Hectoris deflet.
Tu mihi deliciae, tu sola et summa voluptas,
Civibus utilitas vivens quoque summa fuisti:
Qui te non secus atque deum coluere: tuorum
Praesidium tu semper eras, dum fata sinebant.
Nunc moriens, et nos et fessam deseris urbem.
Talia fundebat lachrymans suspiria mater.
At nondum Andromaches tam grandis fama ruinae,

Andromache.
Coniugis Hectoreae vacuas pervenit ad aures:
Necdum exisse virum cognorat moenibus urbis.
Quae tum forte sedens misera in penetralibus altis,




[555=Mm6r]

Telam exercebat manibus, coccumque rubentem
Floribus intexens variis, effinxit acuto
Compingens radio: tum pulchro crine comantes
Accersens famulas, ingenti mole lebetem
Ad flammas aptare iubet, quo iusta parentur
Balnea, queis rediens e pugna se abluat Hector.
Heu ignara mali tanti. non illa sciebat,
Quam procul ille domo manibus confectus Achillis
Palladis auxilio miseranda morte iaceret.
      Interea audiri gemitus, lamentaque matrum,
Ploratusque virum tristes e turribus altis:
Concidit, ac subitus miserae calor ossa reliquit,

Virgilianum.
Excussi manibus radii, revolutaque pensa,
Evolat infoelix famulis comitata duabus.
      Ite (ait) huc mecum, si forte agnoscere possim

Andromache mortem
Num res inciderit gravior. mihi namque gementem

Hectoris praesagit.
Audivisse socrum videor, mihi contremit aeger
Imo in corde animus, genua aegra tremore fathiscunt:
Quam metuo, adversi ne quid Priameia coniux
Lugeat: atque utinam longe absit ab auribus illud
Quicquid erit, nostris. timeo vehementer, ut acrem
Hectora per campos fugientem victor Achilles
Urgeat, atque animis et forsan vulnere fractum.
Semper enim longe praecurrens fida suorum
Agmina, se cupido temerarius obiicit hosti.
Sic effata, rapit cursum, similisque furenti
Egreditur: famulae dominam post terga sequuntur.
Postquam est ad turrim ventum, coetusque virorum,
Atque ibi rem coram quae sit cognoscit et audit,
Et videt Hectoreum raptari in pulvere corpus
Ad naves, ab equis velocibus, Argivorum:

Andromache deficit
Illi nox oculos subita caligine texit.

viso Hectoris
Labitur ut moriens retro, labuntur et una

cadavere.



[556=Mm6v]

Ornatus varii, capitisque insigne corona.
Qua Venus ornarat quondam cum pluribus ipsam
Muneribus donisque aliis, quo tempore primum
Duxerat hanc Hector nuptam Eetionis ab urbe.
Circumstant Priami nataeque nurusque foventes
Exanimem. postquam autem animo redeunte revixit,
Implebat miseras querulis ululatibus aures:
      Me miseram, coniux (inquit) dulcissime quondam

Andromaches
Hector, ut una ambos genuit nos, unaque ducit

querelae in
Fatorum series. Te Pergama celsa tulerunt,

morte Hectoris.
Me pater Eetion Thebis generavit in altis.
Ille etiam primis miseram me eduxit ab annis,
Ut fierem infoelix, properata et morte perirem.
Atque utinam infoelix nunquam generata fuissem.
Tu nunc regna subis umbrarum luce carentum,
Me tristi in luctu viduamque aegramque relinquis,
Infanti e nobis genito non deinde futurus
Praesidio, non ipse tibi: postquam alta subisti
Regna tenebrarum. si forte evadat Achivum
Ille manus puer Astyanax, maneatque superstes,
In curas tamen hoc omnes ex tempore vivet,
Atque illum lachrymaeque manent, saevique labores,
Quando alii bona diripient quaecunque fuerunt
Ipsius, atque hodierna dies aequalibus ipsum
Omnibus exutum, miseranda sorte relinquit.
Ora fluunt lachrymis: et qui patre luget adempto,
Ad patris accedens comites, nunc illius arctum
Attrectat sagulum, nunc huius vellit amictum.
Quorum aliquis miserans puerum libanda propinet
Pocula, et admittat labris primoribus haustum,
Non tamen ut totum perfundant vina palatum.
Quae tamen ipse olim foelix, et utroque parente
Praeditus, eiiceret laribus, nec sumere coenam




[557=Mm7r]

Verberibus domitum secum pateretur eandem,
I procul hinc, dicens, nec enim conviva recumbit
Nobiscum genitor tuus hic. sic ergo subortis
Perfusus lachrymis, viduae se reddere matri
Incipiet puer Astyanax: et qui ante solebat
In gremio vesci patrio nutrice medulla,
Et pingues ovium e mensa sibi sumere partes:
Tum somno obrepente oculis, consuevit in ulnis
Nutricis, mollique puer requiescere lecto:
Nunc miser et curas, nunc et mala multa videbit,
Orbatus patre Astyanax. hoc nominis illi
Troia dedit. Tu vero Hector carissime, nuper
Solus eras, qui servabas et moenia et urbem:
Nunc tua turmatim nascentes viscera vermes
Corrodent, quaecunque canes liquere repleti,
Ah procul ad Danaum classem, procul arce paterna.
Ipsa tuas vestes, quas tot talesque magistra
Arte laboratas intra tua tecta relinquis,
Ignibus urendas tradam. cum nullius usus
Sint tibi defuncto, sed Troum Troiadumque
Aucturae decus, et famam, laudemque supremam.
Talia perstabat memorans, lachrymasque ciebat.
Complorant aliae matres, cum tota querelis
Moenia, foemineoque sonabant omnia luctu.
 

ILIADOS HOMERICAE LIBER XXIII.

TAlibus hi moestam dum complent questibus urbem,
Hellespontiaci iam proxima littora ponti
Contigerant Danai, tum naves ordine longo
Quisque suas repetunt: solos cristatus Achilles
Myrmidonas remanere iubet, queis talia fatur:

Achilles Myrmi-
      Myrmidones, et equis celeres, et fortibus armis,

donibus.



[558=Mm7v]

Quos mihi delegi comites, a curribus acres
Nondum dissolvamus equos, sed stare sinentes
Sic (ut sunt) iunctos, Patrocli busta petamus,
Exanimisque omnes ploremus funus amici:
Illi etenim vita functis debentur honores.
Quo demum officio pietatis rite peracto,
Aeripedes solvemus equos. tum corpora bello
Et fletu lassata cibis reparabitis omnes
Uberibus. dixitque, et dictis agmina parent
Myrmidonum, laetique ducem sua turba sequuntur,
Quotquot erant moesto cumulantes funera fletu,
Ter circum exanimem ducentes agmina amicum
Cum turmis equitum, luctu et moerore gravatis.
Quos inter desiderium miserabile fletus
Excitat alma Thetis, lachrymis iam terra madebat
Omnis, et arma virum lachrymis perfusa fluebant.
Talem etenim dubiis cuperent in rebus habere
Consiliatorem, qualem amisisse dolebant.
      Tum misere excrucians sua pectora moestus Achilles,
Admovet ipse manus homicidas pectori amico,
Atque ita cum lachrymis: Magni sate stirpe Menoeti

Achilles Patroclum
Gaude, ait, infernis etiam et laetare sub umbris.

mortuum alloquitur.
Omnia quandoquidem persolvam, quae tibi nuper
Pollicitum memini. tractum huc exangue cadaver
Hectoris, ut comedant, canibusque avibusque relinquam.
Bis sex nobilium Troum de sanguine natos
His ego mactabo manibus, tibi amice tuisque
Manibus inferias, cinerum hic ad busta tuorum.
      Sic ait. et graviter commotus in Hectora, corpus
Exanimum tota resupinum extendit arena,
Ante thorum Patrocle tuum: tum fortibus armis
Se exuere, et currus sub equis dissolvere, et omnes
Aeacidae ante rates positis discumbere mensis,




[559=Mm8r]

Quae gravidae stabant illic, lauteque paratae.
Illic laeta boum mactabant corpora, multae
Balantes illic agnae capraeque cadebant,
Copia multa suum praestantum dentibus albis
Concidi in frusta, et lento torrerier igni,
Defluere undatim sanguis prope triste cadaver.
      Hic alii Danaum reges lenire dolorem
Aeacidae, quem de casu capiebat amici,
Conati, duxere ad regem Agamemnona Achillem.
Cuius ut ad thalamum ventum est, aptare lebetem
Undantem lymphis, ignique apponere mandant,
Tentantes si forte volet sibi fortis Achilles
Abluere hinc artus, et tabe fluentia membra.
Ille negat, iuratque Iovem se nolle lavari,
Patroclo quam iusta prius persolvat, et igni
Concremet, et cineres tumulo componat, et altam
Caesariem secet ipse sibi. Nec enim mihi talis
Contigit ante, inquit, dolor huius tempore vitae.
Nunc tamen invisis epulis mihi coena paretur.
Cras ubi prima novos aurora reduxerit ortus,
Rex Atrida iube Danaos age caedere sylvam,

Achilles
Ligna ferant, statuantque pyram, quibus ossa cremari

Agamemnoni.
Talia conveniat. facili quo mortuus igni
Consumptus, propere ex oculis vanescat, ad altas
Descendens Ditis tenebras, et miles agendis
Insistat rebus, quarum pars magna relicta est.
      His omnes parent dictis, mensisque paratis
Accumbunt, unaque epulis potuque fruuntur:
Nec tamen his epulis animi suus ardor egebat.
Iamque ubi edendo fames, sitis est extincta bibendo,
Vadunt quisque sua capturi in sede quietem.
Moestus ad undantis circumflua littora ponti,
Myrmidonum comitante manu veniebat Achilles,




[560=Mm8v]

Qua maris ingentes fluctus iacit unda resorbens,
Multa gemens, tristique suo cum corde volutans,
Donec curarum requies fractorque laborum
Lumina melle suo iam falleret oblita somnus.
Pulchra etenim multo lassaret membra labore,
Hectora dum sequitur fugientem fortis Achilles.
Tunc illi supra caput astitit umbra Patrocli,
Omnia viventi similis, vultusque oculosque,

Anima Patrocli
Staturam, vocemque, et cultum corporis omnem:

apparet Achilli.
Sic affata virum: Dormisne oblite sodalis

Somnium Achillis.
Pelide, mihi care, tui? dum fata sinebant
Vivere, carus eram, semper tibi primus habebar:
Exanimem nunc me, nec opina morte peremptum,
Deseris heu. sed nunc miserere, et conde sepulchro,
Quo citius Stygii portis admittar averni.
Nam procul a placidis arcent me sedibus umbrae,
Nec fluvium transire sinunt, ne miscear ipsis.
Nunc vagor inferni spaciosa per atria Ditis,
Errans incassum. nec enim licet esse quieto.
Da dextram misero precor: et quoniam tibi promptum est,
Eripe me his invicte malis. non sedibus istis

Virgilianum.
Ad te iterum veniam, rapido consumptus ab igni:
Nec dabitur tecum posthac de rebus agendis
Consulere, ut nuper viventes fecimus ambo.
Sed me letiferi cohibet vis ferrea fati,
Quod mihi nascenti saevae statuere sorores.
Hoc quod te quoque Achille manet, sub moenibus altis
Laomedonteae parvo post tempore Troiae:
Hoc quoque te, repetens iterumque iterumque, precabor,
Ne procul a nostris tua mandes ossa reponi
Ossibus. et quoniam primos simul egimus annos,
Cum puerum pater ex Opoente Menoetius olim
Me tulit ad vestros studio properante penates,




[561=Nn1r]

Tempore quo infoelix natum Amphidamante peremi
Ludendo invitus, tum me domus inclyta Pelei
Suscepit, cura et tecum nutrivit eadem:
Nunc etiam nostra ossa una condantur in urna,
Coniuncta aureola, sed quae capere utraque possit:
Quam tibi (nam memini) dono dedit inclyta mater.
      Talia dicenti magnus respondit Achilles:
Quid tandem huc Patrocle venis dulcissime? et isthaec

Achilles Patroclo.
Ordine sic mandas ut prosequar? omnia porro
Exequar, ut Patrocle iubes. sed adesto parumper
Huc ad me propius, da tangere pectus amicum,
Da collum amplecti, miserum lenire dolorem
Complexus poterint nostri: sine iungere dextras.
His dictis petit amplexus, et inania tendit
Brachia. nam sub humum se condidit umbra relabens,
Ceu fumus tenues solet evanescere in auras.
      Territus Aeacides, somno experrectus ab alto est.

Evigilat Achilles.
Tum surgens quatiensque manus, sic voce gementi,
Hei (inquit) certe est aliquis post ultima sensus
,,

Fata animi, sunt umbrarum simulachra vagantum,
,,

Sunt aliquid manes, quamvis non sensibus illos
,,

Percipimus. siquidem mihi pernox umbra Patrocli
,,

Astitit, et vultus et cuncta simillima vivo:
Et plorans mandata dedit, tum cessit in auras.
      Talibus auditis omnes flevere, miserti
Patrocli exanimis. qui dum sic tristia lugent,
Ecce diem revehens miseris mortalibus almum,
Surgit ab Oceano tenebris aurora fugatis.

Ortus solis.
Cum pius Atrides Danais ad iussa vocatis
Merionem iubet esse ducem, comitem Idomenei:
Instrumenta operum expediunt, aptantque secures,
Et dolabras, aptasque ad ligna trahenda catenas.
Et nunc summa petunt, nunc per declivia cursum




[562=Nn1v]

Accelerant, nunc sylvosis anfractibus errant.
Iamque propinquabant celsae radicibus Idae,
Iamque ipsam attigerant, iam summa atque ima tenebant,
Aptant sese operi, sonat icta securibus ilex,
Glandiferaeque cadunt quercus, cadit ardua pinus,

Ceduntur ligna ad
Per sylvam late fragor intonat. ergo cadentum

pyram extruendam.
Frusta legunt, onerantque ingenti pondere mulos.
Nec mora, mulorum putrem quatit ungula campum,
Perque iter emensum redeunt, atque inter eundum
Per nemus umbriferum iuvat ire, arbustaque densis
Virgultis spectare, manu quae quisque ferebat:
Nam sic Meriones magni comes Idomenei
Iusserat. ut littus tenuere, ubi magnus Achilles
Condiderat commune tibi Patrocle sepulchrum,
Et sibi, quodque una duo corpora clauderet urna,
Hic longo ingentem deponunt ordine sylvam,
Atque ibi consistunt omnes. tum magnus Achilles
Myrmidonas ferro accingi iubet, inde iugales
Curribus advectant, illi omnes iussa capessunt
Protinus armati conscensis curribus adsunt,
Miles et aurigae, procedunt agmine primi
Pulchre instructo equites, sequitur fulgentibus armis
Turba nitens peditum: post quos exangue cadaver
Patrocli impositum feretro de more ministri
Elatum, in medium coetu spectante reponunt.
Mox tonsi iniectis totum texere capillis,
Corpus inane viri: sequitur gemebundus amici
Complexus caput Aeacides, et destinat orco
Praestantem mittens animam pallentibus umbris.
Iam loca contigerant quae designaret Achilles,
Deposuere humeris capulum: tum moestus Achilles

Achilles caesariem
Flavam caesariem, quam lenifluo Sperchio

sibi praecidit.
Nutrierat, primisque virentem eduxerat annis,




[563=Nn2r]

Ipse suis manibus sibi praescidit, altaque longe
Aequora prospectans, animo indignante profatur:
      Sperchie, hos alio crines tibi nomine Peleus

Achilles Sperchio
Sacrarat pater, in patriam si forte redissem,

amni tanquam
Hanc tibi dissectam celsa de fronte dicarem,

praesenti.
Mactaremque agnos decies quinque albicomantes
Ad fontem, qua templa tibi atque altaria fumant.
Haec fovit senior: cuius tu vota precesque
Non exaudisti. nunc cum mihi fata negarint
Ad patrios remeare lares, carosque parentes,
Devoveo hanc Patrocle comam tibi. talia dicens
In manibus posuit iam non capientis amici
Caesariem, lachrymas nec continuere videntes.
Iamque inter gemitus, inter suspiria flentum,
Phoebus Atlantiaca sese occuluisset in unda,
Ni prior Aeacides sic admonuisset Atriden:
      Atrida, tibi nam parent tot milia Graium,

Achilles
Iam quia ploratum satis est, age praecipe, ut istinc

Agamemnoni.
Secedant, linquantque pyram, dapibusque paratis
Instaurent mensas alacres, coenaeque parent se,
Nobis condendum tumulo est exangue cadaver:
Primores tantum maneant. Ea verba loquutum
Audiit, et sua quemque iubet tentoria Atrides
Agmen abire retro. tum queis ea cura laboris
Demandata fuit, congesta protinus omni
Materia struxere pyram, quae partibus esset
Quattuor aequalis, sed quaelibet ordine centum
Longa pedum: et tristes super imposuere Patroclum
Exanimem. multas etiam de more bidentes,
Incurvosque pedes lectissima corpora tauros,

Mos cremandorum
Caesos ante pyram circum posuere. sed horum

cadaverum
Pingui adipe exanimem totum contexit Achilles

vetustissimus.
A pede ad usque caput, mactataque corpora circum




[564=Nn2v]

Mellis et unguenti redolentia vasa locavit.
Tum feretro incumbens, gemitumque e pectore ducens,
Quattuor adiecit busto praestantia equorum
Corpora, deque novem geminos (quos ipse fovebat
Consueto sibi more) canes, ter quattuor addit
Egregios iuvenes praestanti ex sanguine Troum,
Infesto mactans animo. post igne voraci
Omnia consumente, gravi de pectore questu
Suspirans, his voce vocans affatur amicum:
      Salve (ait) infernis etiam Patrocle sub umbris,

Achilles Patrocli
Gaude etiam, quia pollicitis nunc omnia solvi

manibus.
Debita vota meis. tecum bis sena cremantur
Corpora Troiani iuvenes, verum Hectora dirum
Non ignis consumet edax, non flamma cremabit,
Sec proiecta canes depascent membra voraces
Ipsius. haec minitans atrocia verba profudit.
Integer ille tamen iacuit: quia scilicet illum
Alma Venus vetuit catulos contingere foedos,

Venus cadaver
Noctes atque dies assistens, membra rubenti

Hectoris custodit.
Divinoque fovens oleo, ne forte quid ipsi
Contingat, laceretve exanguia membra iacentis.
      Tum placidam coelo nubem demisit Apollo,
Obduxitque locum dulci circumfluus umbra,
In quo corpus erat positum, ne forsan aperti
Contactum nimio solis tabesceret aestu.
      Postquam omnem non posse pyram comprendere flammas
Senserat Aeacides, procul astans voce vocabat
Horriferum Boream, Zephyrumque, immane sonantem,
Sacra vovens, auroque effundens vina precatur,
Inspirent animas igni, flammasque cierent.
Audiit orantem lita mille coloribus Iris,

Iris in regionem
Et mox nymbiferos petiit cita nuncia ventos.

ventorum.
Queis in marmorea prope discumbentibus aura




[565=Nn3r]

Astitit. at visa surgentes Iride venti
Ad se quisque vocat sessum, vescique paratis
Invitant epulis: quibus illa haec verba loquuta est:
      Oceani repetam fluctus, ubi sacra parantur

Iris ventos
Annua ab Aethiopum populo, diis omnibus: istic

alloquitur.
Discubitura, vetor vestris accumbere mensis:
Verum magnanimus nunc vos invitat Achilles,
Te Borea violente, et te genitive Favoni,
Sacraque facturum vobis promittit, ut ignem
Illic ad tumulum Patrocli, extructaque busta
(Quem nunc exanimem lugent Argiva iuventus)
Suscitet afflatus vester, qua concitus aura
Ardeat iste rogus. sic fata, recessit in auras.
      Protinus insano misceri turbine venti,

Tempestatis
Obstrepere, et nubes densare, et murmure pontum

ventorum
Turbari, crispari undae, fluctusque cieri.

descriptio.
Hoc ad frugiferam spirantes flamine Troiam
Perveniunt, flammasque movent, flatuque frequenti
Lucida per totam iactant incendia noctem.
Quam simul insomnem magnus ducebat Achilles,
Ex auro cratera tenens magnumque rotundumque,
Impletumque mero dextra, terraeque refundens
Libabat Patrocle tibi, manesque vocabat.
Non secus ac miseri circum nova busta parentes
Natorum, quos parca tulit malefida, queruntur,
Et lugent moerore gravi: sic moestus Achilles,
Fata dolens properata sui lugebat amici,
Tristia deducens lachrymosae tempora noctis,
Donec ab Eois Aurorae praevius undis
Lucifer ascendens superis apparuit oris.

Ortus solis.
Tunc venti posuere: strues iam tota sepulchri
In cineres consumpta iacet, tum flamma quievit.
Tum procul a busto secedens divus Achilles,




[566=Nn3v]

Fessa soporiferae proiecit membra quieti:
Cuius ut arripuit subrepens lumina somnus,
Cum magnum peterent Atriden heroes Achivi
Certatim, strepituque virum, populique tumultu
Excitus Aeacides, sic est affatus Achivos:
      Atrida, proceresque alii, atque heroes Achivi,

Achilles Graecis.
Nunc primum cineres nigranti extinguite vino,
Et vires cohibite ignis: tum nuda legemus
Ossa Menoetiade cunctis notissima. nam sunt
In media sita sola pyra. Troiana virorum
Corpora mixta feris parte exteriore locavi,
Inde eadem duplici pinguedine condita, circum
Aurea tumba tegat, donec sequar ipse, sub imos
Descendens manes. tumuli mediocris honorem
Interea fieri iussi: monumenta parabunt
Nobiliora viri nobis, quos fata reservant
Post nos, multiplici socios in classe futuros.
      Talia dicenti, parent heroes: et ignem
Nigranti mandant sociis extinguere vino,
Quantuscunque fuit. quo facto, flamma resedit,
Subsidunt cineres: moesti post alba Patrocli
Ossa legunt socii, multoque interlita pingui
Aureola condunt urna, veloque tegentes
Includunt tenui: post haec prope busta sepulchri
Fundamenta parant, aggestoque aggere terrae
Instituunt molem. post quae perfecta, paratos
Ire retro vetat Aeacides. Nam praemia, ludos
Funebres, sua proponit victoribus, altis
Navibus educens ingenti mole lebetas,
Et tripodas magnos, et equos, mulosque bovesque,
Et bene praecinctas preciosa in veste puellas,
Atque albi nigrique gravissima pondera ferri,
      Principio qui forte velint, invitat, equorum

Ludorum fu-



[567=Nn4r]

Praerapido cursu contendere: praemia ponit

nebrium
Victori famulam, forma praestante puellam,

descriptio.
Doctam Palladias artes, ansaque lebetem
Insignem duplici, magnum, multique capacem.
Haec primo. Sed enim precium dat habere secundo,
Acris equae, necdum domitae, sexennis, et alvum
Impletum rapidi gestantis semine muli.
Tertia dona facit, pulchrumque, et ab igne lebetem
Intactum, qui bis geminas includere possit
Mensuras. Auri quarto duo magna talenta.
Inde novam quinto Phialam, sua praemia ponit.
His ita dispositis, surgens ita fatur Achilles:
      Atrida, vosque Argivi, bello apta iuventus,

Achilles principibus
Quae nunc aspicitis prolata e navibus altis,

Graecorum.
Praemia sunt equitum cursu certare volentum.
Quod si vel nobis aliis de rebus adesset
Certamen, vel ut ante mihi certare liberet,
Ante omnes ego victor eram cum laude futurus
Non dubia: vos nostis equos, quibus acribus utor,
Quos immortales genitor mihi maximus, illi
Neptunus dedit. Ipse sed his in cladibus expers
Muneris huius ero: namque optima semper agentem
Aurigam amisere, oleo perfundere pingui
Illorum crines solitum, lymphaque recenti
Abluere. ergo in humum moesti per fortia fusis
Colla iubis, stabunt sua tristia fata gementes.
Ergo suis quicunque virum confidere forsan

Cursu equestri
Acribus audet equis, propere in certamina iungat

certantes, aurigae
Curribus applicitos. sic fato, protinus adsunt.


Rex prior Eumelus, magni clarissimus ibat

Eumelus.
Filius Admeti, vincentum dives equorum.
Post hunc Tydides sequitur, qui fortia ducens

Diomedes.
Sub iuga cogit equos, quos forti nuper in armis




[568=Nn4v]

Abstulit Aeneae, quando illum fautor Apollo
Ereptum celeri cursu tutatus ab hoste est.
Tum flavus Menelaus equos Agamemnonis, Aethen

Menelaus.
Atque Podargon agens, fortem donaverat Aethen
Anchisae magno Anchisiades Echepolus,
Ne iussus peteret bello Neptunia Troiae
Moenia, sed mollem secura per ocia vitam
Duceret. illum opibus siquidem pollentibus auxit
Iuppiter, in clara sedem Sicyone tenentem.
Hanc igitur cursu celerem tum duxit Atrides.
Post hunc duxit equos Nelidae illa inclyta proles
Nestoris Antilochus, Pyliarum e semine matrum

Antilochus.
Clarus equis: quem prudentem prudentior ipso
      His pater admonuit: Quamvis te nate faventes
Iuppiter et Neptunus amant, omnemque dederunt

Nestor Antilocho
Artem (quod virtus tua sit tibi testis) equestrem,

consulit.
Atque ideo non multum opus est ut multa tenentem
Pluribus admoneam: nosti signa edita circum
Ducere equos, metamque alacri contingere cursu.
Verum ducis equos, nec tantis cursibus aptos,
Nec celeres satis, iccirco confidere multum
Talibus obfuerit: verum sunt curribus acres,
Et celeres sociis, alacresque animisque parati.
Nec te plura sciunt alii, quin pluribus unum
Nil dubitem praestare animo virtutis avitae.
Sed mea nunc memori, quae dicam, mente reponens
Consilia exequere, e multis ne pauca sequutus
Praemia nulla feras. fabri quoque fissile lignum
,,

Arte secant, et consilio quam viribus usi
,,

Rectius: alta maris turbantibus aequora ventis
,,

Arte regunt naves nautae, non viribus ullis.
,,

Ingenio aurigas aurigae laude minores
,,

Vincere saepe solent, longeque relinquere victos.
,,



[569=Nn5r]

Qui confidit equis et curribus, erret oportet,
,,

Et vagus huc illuc metam monstrante feratur,
,,

Devius a stadio: contra qui callidus acri
,,

Praeditus ingenio est, quamvis virtute minores,
,,

Ducat equos, tamen observat quam tramite recto
,,

Contingat metam, nec ab hac avertit habenas.
,,

Non ignorat enim rationem artemque regendi:
,,

Sed tergis iuvenum magis ac magis instat, et urget,
,,

Qui spacio praecedere, equisque praeire videntur.
,,

Nunc qua parte sitam possis contingere metam,
Signa tibi dicam: tu condita mente teneto.

Virgilianum.
      Planicie in media campi, qua plurima cursu
Fervet equum via trita, et limite clausa recenti est,
Prominet e terra stipes non longior ulnis
Quattuor, aut picea quernave ex fronde recisus,

Meta.
Aridus: haud etenim ventisve aut imbre fathiscit.
Quem gemini iuxta lapides candore nivali
Hinc atque hinc positi firmis radicibus haerent,
Aut tumulo signum impositum iam lumine cassi,
Aut nota mittendis ibi condita curribus olim.
Quam nunc Aeacides metam certaminis huius
Esse iubet, quam tu propius nunc curribus actis
Intentus pete, et incumbens a parte sinistra
Dextrum verbere equum, verbisque urgeto. sed ipsum
Proximus accedens signum, te flecte sinistro
Ut stringens molli radat curvamine metam,
Nec tamen ad lapidem offendat, ne forte labantes
Collidantur equi, currusque ferantur inanes:
Quod laetum reliquis fuerit, tibi dedecus uni.
Quod si nunc fueris mea iussa sequutus, in ipso
Flexu primus eris, primusque ad signa propinques,
Salvus eris, nec te quisquam praevertere cursu
Aeripedum poterit: non si vel Ariona fortem




[570=Nn5v]

Adresti conscendat equum, diis patribus ortum:

Arion equus Adresti.
Aut etiam, quos haec aluerunt pascua, magni
Laomedontis equos habeat. post talia natum,

Equi Laomedontis.
Optima cum natum monuisset multa, resedit.
Quintus Meriones sese in certamen agebat

Meriones.
Curribus ascensis. iam omnes certare parati
Constiterant, et iam fortes eduxit Achilles:
Antilocho primam, tibi rex Eumele secundam,
Contigit Atridae Menelao tertia, quartam
Merioni fortuna dedit, venit ultima magno
Tydidae. sic compositis, atque ordine ductis
Sortibus, in campo procul assignavit Achilles
Descriptis loca carceribus, metaeque statutae.
Praefectum Phoenica dedit genitoris amicum,
Qui cursus spectans cunctorum, vera referret.
      Protinus aeripedes flagrisque et vocibus acti

Committitur certamen.
Exiliunt, cursumque a navibus ocyus omnes
Accelerant, adduntque gradum: cita pulvere nubes
Quadrupedum cumulata levi petit aera cursu.
Tum Zephyro per colla iubae stringuntur equorum,
Nunc volvuntur humi, currusque rotaeque feruntur
Praecipites: celerem nunc cursus in aera tolli
Curribus aurigae, studiis incumbere totis:
Nunc trepidare animis, et equos sibi quisque vocare,
Nomine quemque suo. tanta est in quoque cupido
Vincendi, tam corda pavor novus intima pulsat.
Iamque revertentes iterum canentia ponti
Littora contigerant, metaeque fuere propinqui,
Tum virtus animosa, et vis apparuit omnis
Unius cuiusque virum. Tum principe cursu
Eumelus superabat equum: cui proxima Troes
Servabant Diomedis equi vestigia, tanquam
Curribus haerentes. Iam iamque priora ruentes




[571=Nn6r]

In iuga: iam cervicem Eumeli, et fortia terga
Afflatu humectant, atque ipsum lora tenentem
Frontibus urgebant: praevertissentque, vel ipsam
Cepissent pariter metam, ni saevus Apollo
Tydidae excuteret dextra e victrice flagellum.
Ille dolore animi lachrymas emisit, et ira
Percitus, ante videns cursum retinere quadrigam
Eumeli, indecorem sese currumque relinqui
Excusso e manibus stimulo: nec Pallas amico
Defuit. illa videns Diomedem ab Apolline laesum,
Advolat, et dextra reddit fautrice flagellum,
Et vires immittit equis, et concitat ipsa.
Tum petit Admeto genitum turbata, fremensque
Illius evertit currum, iuga fortia frangens

Casus Eumeli.
Avulso temone. feruntur ab axe iugales
In loca iuncta viae, devolvitur ipse rotarum
Inter utrunque orbem, lacer omnia, lumina, frontem,
Et nares, atque ora simul, cubitosque manusque.
Tum lachrymas oculis, nec vocem gutture misit,
Testem laeticiae. Tum casu fretus amici,
Emicat ante alios Diomedes victor. at ipsi
Addidit et vires, et laudem Pallas honestam.
Proximus hunc sequitur Menelaus: tertius ibat
Nestorides, affatus equos hac voce paternos:
Currite, ferte citi currum, properate, quid obstet

Antilochus
Quo minus Atriden ego consequar axe citato?

equos alloquitur.
(Nam neque Tydiden, cui vires innuba Pallas
Sufficit, et decus hoc tribuit, superare laborem)
Dedecus hoc tantum ne vos contingat, ut ishaec
Foemina devictos Aethe post terga relinquat.
Quod nisi victores eritis (mihi credite) posthac
Amplius haudquaquam caros vos Nestor habebit.
Quin etiam ferro interimet, si praemia tardi




[572=Nn6v]

Ultima nos referamus, et hoc vincamur honore.
Accelerate igitur, volucri praevertite cursu,
Et loca praeripite ante alios angusta viarum,
Per quae ego vos ducens celeres moderabor habenas,
Doctus equum domitor: nec me via fallet euntem,
      Talia dicentem regem audivere iugales,
Corripiuntque simul spacium breviore rotatu
Quam prius. at tandem praeceps obiecta vorago est,
Proscissusque viae limes pluvialibus undis.
Hanc videt Antilochus, per quam tendebat Atrides
Vitans peius iter. qui cum sibi adesse propinquum
Cerneret Antilochum, sed paulum tramite flexo
Tendentem, sic alloquitur: Sate Nestore magno,

Menelaus Antilocho.
Nunc temere huc immittis equos, age comprime currum,


Haec angusta via est: mox ut te flexeris isthac,
Latior excipiet campus. sin haec minus audis,
Iam metus est ne collisis hic curribus ambo
Laedamur ratione pari. Sic dixit: at illum
Dissimulans audisse, tenet vestigia, et instans
Antilochus magis urget equos, atque obstruit aures.
Quantum autem virtute valens et viribus aevi
Expertus iuvenis, iacto comprendere disco
Terrai potuit, tantum nunc Nestore cretus
Praevertit Menelae tuos Atrida iugales.
Sponte resistebas siquidem, ne curribus una
Collisis, nulli victoria certa veniret,
Fractaque in angusto iuga limite bina iacerent.
Ergo iterum Antilochum spectans iratus Atrides,
Talibus alloquitur: Quo nunc fugis improbe, vel quid

Menelaus Antilocho.
Perniciose facis? pereas male. nam neque verum est,


Quod sapere, et fortem te dicit Acheia pubes.
Non tamen ex facili tibi praemia tanta dabuntur,
Nec sine iurataque fide, precibusque profusis




[573=Nn7r]

Illa feres. sic dixit: equis hinc fatur Atrides:
      Nulla mora est, agite este citi, vos robur et aetas
Commendant, et sunt iuvenili in corpore vires,
Illos destituunt genua aegra senilibus annis.
      Sic clamans, terrebat equos. illi agmine facto
Instaurant cursus. et iam loca capta tenebant,
Proxima ab Antilocho: spectabat utrunque ruentem
Ad palmam totus positis exercitus armis,
Tanta ferebatur sublata per aera nubes
Pulveris, et tanta cinxit caligine coelum.
      Primus ibi Idomeneus Cretaea ductor ab Ida
(Extra namque sedens circum loca celsa tenebat)
Currentes accepit equos, clamore regentis
Perlato. tum novit equum spadica colore
Integrum, fronte excepta: quam parva notabat
Alba nota, in formam revocantis cornua Lunae.
Stans igitur celsa in specula, sic deinde profatur.
      O Danaum proceres, reges, heroes, amici,

Idomeneus Graecis.
Solus equos ego conspicio: verum ire priores


Nunc alios video, non idem auriga profecto
Hos moderatur equos, neque cuius prima fuerunt
Eductae galea sortis loca. namque iugales
Illius in stadio reor offendere morantes.
Certe ego quos metae propiores esse videbam,
Nusquam nunc video, cum totius undique campi
Aequora prospiciam. certe aut amisit habenas
Auriga e manibus, neque ad istam sistere laxos
Aeripedes potuit, neque circum currere metam.
Aut cecidisse virum, et currum fregisse putarim.
Nam diversam, animo velut indignante, receptis
Viribus intendere viam. sed vos quoque stantes
Intentos cohibete oculos: discernere certo
Tam mihi difficile est, quam cuilibet ordinis huius.




[574=Nn7v]

Sed nisi me coniecturae signa omnia fallunt,
Aetolus vir hic est magnorum rector Achivum,
Tydeo patre proditus armipotens Diomedes.
Non tulit haec Aiax, graviterque invectus, Oilei:
      Idomenee, inquit, quam nunc temeraria nullo

Aiax Oileus
Dicta pudore iacis? celeres, ac pene volantes

Idomeneo.
Plana feruntur equi medii super aequora campi,
Nec tu es Achivorum iuvenum viridissimus aevo,
Nec sunt perpetuo tibi pernicissima visu
Lumina, nec iactare tamen te desinis istis
Dictis vaniloquis, nec talem te esse decebat
Tam sine fronte virum, tam tota mente protervum.
Sunt hic, sunt alii te multa laude priores.
Prima tenent Diomedis equi, qui deinde sequuntur
Illorum dextra artifici moderatur habenas
Eumelus. torvo dicentem talia vultu,
Iratoque tuens Cretaeis ductor ab oris,
      Docte bonis (inquit) maledicere, inutilis Aiax
Tunc cum bella manus poscunt, quid inepte ferocis?
Quin age si lubitum est prodi, licet experiamur
Uter sit cursu melior: tum cuius equorum
Digna sit emerita virtutis gloria palma,
Auferat aut tripoda, aut ingenti mole lebetem,
Muneris inter nos Agamemnon arbiter esto.
Dixit. at iratus verbis gravioribus Aiax
Multa minabatur: Sed res in verba tulissent,
Ni surgens propere rem composuisset Achilles:
      Non nunc, inquit, erat tempus contendere verbis

Achilles iram
Acribus o Aiax, heroes, et Idomenee.

inter Idomeneum
Nec vos haec levitas decuit, nec res ea pulchra est.

et Aiacem sedat.
Viderit hoc aliquis vestrum, quia fecerit alter
Arguat, et merito tanquam scelus esse piandum
Duxerit. ite igitur, coetum spectate sedentes.




[575=Nn8r]

Mox aderunt meritae pro laude et honore coronae
Certantes: tum qui primi, qui deinde secundi
Adveniant, coram vobis spectare licebit.
      Sic ait. Interea Diomedes tergora equorum
Verbere concutiens aderat, levis ungula campum
Transvolat, alta ferens volucri vestigia planta
Cursus anhelus equum, stetit ipse in pulvere laetus
Protendens auriga manus, tum pondere currus
Aurique argentique gravis per plana viarum
Orbita summa levi vix pulvere tacta volabat.
Constitit in medio certaminis orbe resistens,
Pectora cornipedum multo sudore fluebant,
Cervicesque iubaeque. Ibi postquam constitit ergo,
Desiliit curru, flagro ad iuga summa relicto.
      Tum fortis Sthenelus precium non vile puellam

Diomedes victor.
Arripit, et tripoda ingentem, sociisque ferenda
Tradidit ad celsas pulcherrima munera naves.
Ipse resolvit equos. Post hunc Neleius heros
Antilochus, qui fraude mala praevertit Atriden,

Antilochus 2.
Non virtute aliqua, curru defessus anhelo
Ad pulchras aderat virtutum praemia merces.
Quanto autem spacio princeps equus additus axi
Distat ab orbe rotae, quam cauda verberat ima:
Tanto tum spacio post terga reliquit Atriden
Antilochus, quando ille virum praecesserit ante

Menelaus 3.
Quanto abeat spacio iacti gravis orbita disci.
Atque illum haud dubie, nisi sors inimica vetasset,
Praeteriisset, agens meliori laude iugales:
Auctae etenim fuerant animoso in pectore vires
Atridae maioris equae praenobilis Aethes.
Quod si illos prima sors commisisset arena,
Et primo in stadio certassent viribus aequis,
Antilochum palmae ambiguum liquisset Atrides.




[576=Nn8v]

At comes Idomenei flavum sequitur Menelaum,
Meriones, hastae spacio per inane volutae:

Meriones 4.
Cuius equis vires adimebat serior aetas.
Curribus ipse etiam quod ineptior esset agendis,
Filius Admeti currum postremus agebat.

Eumelus 5.
Quem celer aspiciens multum est miseratus Achilles,
Conversusque duces sic est affatus Achivos.
      Ecce vir ille (inquit) quo non praestantior alter,

Achilles Graecis.
Postremus redit. hunc donemus honore secundi
Muneris, ipsius merito: si forte probatis.
Praemia quandoquidem Diomedes prima meretur.
      Dicta probant omnes: et dona secunda tulisset
Eumelus, nisi Nestorides gravioribus esset
Antilochus magnum verbis affatus Achillem:
      Non ego nunc merito doleo atque irascor, Achille,

Antilochus Achilli.
Si quod ais verbo, re perficis? anne fatendum est


Praemia deberi mihi, quae nunc eripis, isthaec
Despondens alii? sed non ita. namque ea debes
Parta labore meo mihi praemia, sit licet axis
Eumeli confractus, equos detraxerit error.
Strennuus ipse vir et fortis, per vota deorum
Debuit esse memor, tunc cum certamen iniret,
Ne sinerent ipsum fieri postrema tenentem.
Quod si te miseret forte ipsius, et tibi cordi est
Donare hunc etiam, tibi sunt tentoria plena
Auri atque argenti, tibi sunt armenta gregesque
Omnigenum pecorum, famulae sunt intus, equique:
Ex illis quantum ipse voles, largire, licebit:
Vel primo maiora ferat. quo nomine Achivis
Omnibus, et merito tali laudabere facto.
Hac ego non alicui possum concedere palma:
Si quis forte volet mecum conferre, licebit.
Talibus ex animo dictis arrisit Achilles,




[577=Oo1r]

Gratificans etiam tali sua munera amico.
Tum sic alloquitur: Si te sate Nestore forti

Achilles Antilocho.
Hoc iuvat, Eumelo donemus ut et sua forti
Praemia, non se indigna feret. namque aereus ipsi
Atque ingens dabitur thorax, fulgente metallo
Extremas oras rutilum quem fortibus olim
Congresso eripui mihi viribus Asteropaeo.
      Dixit: et Automedonta iubet proferre cubili,
Prolatum dedit Eumelo. quo munere laetus
Ille quiescebat residens. post talia praeco
Sceptra manu retinens, cum iussa silentia turbae
Indixisset, ibi assurgens Menelaus acerbis
Multis in Antilochum verbis invectus. Ubi, inquit,
Antiloche est tua nunc sapientia? quodve dedisti

Menelaus in
Ipse tui specimen? virtus tibi nostra profecto

Antilochum
Ludibrio affecta est, retudisti robur equorum,

invehitur.
Inde tuos nostris minus indole et arte valentes
Ausus es ante tulisse. Sed huc agite optima Graium
Pectora, primores, proceres, regesque ducesque,
Vos iusto arbitrio causam cognoscite, et aequis

Apostrophe.
Cernite iudiciis, nihil ulli gratificantes,
Ne quis forte queat Menelaum dicere fraudem
Antilocho intentasse, dolove egisse maligno.
Egit equos nostris virtute atque arte minores,
Viribus atque armis ego sum praestantior illo.
Quod si nemo aliquid pronunciet, aequus utrique,
Forsan et a vobis sententia nulla feratur,
Ipse feram, iudex quam nemo redarguet aequus.
Haec etenim nobis sententia dicta feretur.
Ergo age Nestorida, sicut decet, omnia redde
Qualia erant paulo ante, et equos et flagra resume,
Et currus ascende iterum: tum denique iura
Neptunum terras atque aequora vasta moventem,




[578=Oo1v]

Non te sponte tua fraudem fecisse, meosque
Et currus et equos animo impediisse maligno.
      Cui bonus Antilochus: Fer (ait) Menelae, fer aequo

Antilochus Menelao
Te precor, hoc animo factum. tibi namque fatebor

placide respondet,
Cedere debueram, qui sum te iunior, et tu

oratque ut remittat
Me prior et melior. non ignorare videris

iniuriam.
Audaces animos iuvenum: quibus omnia fervor
,,

Subiicit aetatis non optima, promptior illis
,,

Semper adest animus, sed et imbecillius omni
,,

Tempore consilium. nunc ergo ignosce fatenti
,,

Errorem. pernicis equae tibi munere cedo:
Sique quid est aliud, quo me tibi posse putarim
Complacuisse, feres, nulla est mora, posce, tenebis.
Te precor obtestorque Iovi gratissime, ne me
Esse malum credas, quaecunque in tempora vivam.
      Dixit: et egit equam generoso Nestore cretus,
In manibus tradens Menelai. protinus illi
Laetior est animi melioris reddita virtus:
Non secus ac foecundus ager, qui frugibus horrens,
Roribus aeriis conspergitur, unde virescit.
Sic tibi tunc Menelae animi flos ille virebat.
      Tum sic alloquitur: Sate Nestore, nunc te ego talem

Menelaus Antilocho.
Qualis es experior, tibi sponte volensque remitto


Quicquid id est, quod forte incauta admiserit aetas,
Tecum in amicitiam redeo, desiste vereri:
Cedere maiori maior quam imponere laus est.
,,

Nec facile hoc aliquis mihi persuasisset Achivum,
Quod tu. sed multos subiistis et ante labores
Tuque paterque tuus pro me: non ergo vicissim
Hanc tibi debuero veniam? nunc tu quoque nostram
Accipe et aufer equam, quo sentiat omnis Achivum
Concio, me non saevo animo, non esse superbo.
      Dixit, et Antilochi socio qui pone manebat,




[579=Oo2r]

Tradit equam: pulchrum Antilochus tulit ipse lebetem.
Meriones auri duo magna talenta recepit,
Namque is quartus erat. quod erat quintum ordine munus,
In medio phiale, cui duplex ansa, relicta est:
Quam bonus Aeacides Nelidae munus amico
Magnanimo dat habere seni, cui talia fatur:
      Hanc cape magne senex monumentum funeris ingens

Achilles Nestorem
Patrocli. nec enim mixtum visurus Achivis

phiala donat.
Amplius aspicies ipsum. te hoc munere dono
Gratuito: nec enim iaculo, nitidave palaestra,
Non cursu certare potes, tardante senecta,
Et nervos hebetante gravi sine viribus aevo.
Dixerat. ille dato laetus, sic deinde profatur:
      Omnia vera equidem praefatus es ordine, fili,

Nestor Achilli.
Atque ut te decuit, neque enim mihi membra supersunt
Quae fuerant robusta prius, neque firma pedum vis,
Nec manuum iunctura valens, quae pendet utroque
Debilis ex humero, quod si vigor ille iuventae
Si mihi vis iuvenilis adhuc, si fervor adesset,
Qualis erat cum Buprasio Amaryncea regem

Senum est, libenter
Condentes tumulo ducebant funus Epei,

et verbose ante acta
Multaque rege sati posuissent praemia vulgo

repetere: qua de re
Fortibus evincenda viris, nemo hic Pyliorum,

et alibi admonuimus.
Nullus Epeorum, nemo ex Aetolide turba
Sese aequare mihi potuit: qui posset haberi
Par mihi, nemo fuit. pugna nam pugil acerba
Enope progenitum fortem Clytomedea vici,
Ancaeum lucta Pleuronion. inde ferocem
Iphiclum levitate pedum, quamvis bonus esset,
Invictusque aliis: tum Phylea, tum Polydorum
Prostravi iaculo missae foeliciter hastae.
Tantum me gemini forti Actorione creati
Praecurrere in equis, obiecta parte suorum




[580=Oo2v]

E turma iuvenum. sed et his victoria tali
Contigit ingenio. gemini cum namque fuissent,
Alter erat currum doctus regere arte magistra,
Alter equos quo vellet acuto arcere flagello.
Tunc ego talis eram, nunc talia munera tractent
Pectora adhuc iuvenes qui sunt, et brachia fortes:
Me cariosa vetat, ne prosequar ista, senectus.
Tunc ego magnanimos heroas et inter, et acres
Versabar virtute viros, armisque potentes.
Verum age defuncti nunc ipse sodalis honores
Prosequere, hoc nullo munus mihi tempore gratum
Non erit, accipioque libens, et laetor, et ipsi
Gratulor ex animo tibi praestantissime Graium,
Nunc quoque quod nostri non sis oblitus honoris:
Quem qualem merear clypeatos inter Achivos,
Tu quoque cum paucis non ignorare videris.
Dii tibi dent pro tali animo quaecunque mereris,
Dii tibi persolvant grates, et praemia reddant
Digna satis pro me. sic dixit, deinde quievit.
      Aeacides turbae se immiscuit ipse frequenti,
Hic qui forte velint crudo contendere caestu
Invitat preciis animos, et praemia ponit
Victori, gravido sexennem corpore mulam,
Robustam, indomitam, et multa vix arte domandam:
Orbe rotundato calicem, solatia victo.
Tum volvens oculos, et stans erectus in auras,
      Rex, ait, Atrida, vosque omnes ordine Achivi,

Achilles Agamemnoni,
Nunc quibus et virtus, animusque in pectore praesens

et reliquis.
Adsit, et evinctis attollat brachia palmis,
In medium duo procedant: cui fautor Apollo
Tradiderit facilem tanto e certamine palmam,

Maius precium
Hanc secum referet sua sub tentoria mulam.

apud vetustissimos
At qui victus erit, calicem feret ille rotundum.

fuisse in



[581=Oo3r]

      Haec ubi dixisset, vir corpore prodiit ingens

pecoribus, quam vel
Pugil, et arte valens, et viribus integer amplis,

auro vel argento, cum
Et virtute bonus, Panopeo natus Epeus.

ex hoc, tum multis aliis
Ille manu mulam tangens, tum voce canora,

locis observari potest.
Prodeat huc (inquit) calicem qui forte requirat.

Epeus pugil.
Mulam ego non alium patiar deducere quoquam.
Hanc etenim didici, teneoque fideliter artem,
Qui satis esse putem reliquis me cedere palmam
Pugnarum certaminibus. nec enim reperitur,
Omnia qui teneat. verum haec ego voce profatus,
Re praestabo etiam. quicunque audacia mecum
Conferet arma manu, plagis multatus abibit
Talibus, ut membris diffractus et ossibus aeger
Excidat ipse sibi, nec se subducere possit.
Quem si forte volet salvum quis, et eripere ipsum
Cogitat e nostris manibus, propere adsit oportet.
      Talibus auditis cum concio tota sileret,
Prosilit in medium virtute vir inclytus, ipsi
Membra deo similis, Talaonidae Mecisthei
Filius Euryalus regis, qui in funere quondam

Euryalus pugil.
Oedipodis Thebas pervenerat, atque ibi victor
Prostravit, quicunque manus attollere contra
Thebanorum ausi fuerant. huic favit amico
Tydides, zonamque dedit, lorisque bovillis
Muniit instructum, cupiens hac vincere pugna
Euryalum. sic accincti gravioribus armis,
Progressi in medium truculentis caestibus aptas
Conseruere manus, sublimia brachia coelo
Tollentes. digitis nixi manuumque pedumque.
Tum fera collisis stridebant dentibus ora,
Et velut unda fluens utriusque a corpore largus
Sudor iit, largoque humectat flumine vestes.
Cum pugnae intentus magis ac magis urget Epeus,




[582=Oo3v]

Et malae Euryali sic plagam inflixit acerbam,

Certamen pugilum.
Ut miser immundam peteret resupinus arenam,
Vasta mole cadens, genibus membrisque solutis:
Non secus ac Borea stridente in littore sicco
Fluctibus eiectus morituro palpitat artus.
Quem tamen ipse manu relevans erexit Epeus,
Hoc quoque magnanimus facto: tum fessa trahentem
Membra virum, crassumque vomentem ex ore cruorem,
Cum calice arreptum socii in tentoria fidi
Seminecem referunt. tum praemia magnus Achilles
Tertia difficili posuit tentanda palaestra,

Tertium certamen
Victori magnum tripodem, ferventibus aptum

palaestrae.
Ignibus: at precio, quod bis sex pinguia possint
Corpora dependisse boum. sed munera victo,
Ancillam multorum operum, formaque probandam,
Bis geminis precio bobus quae aequanda fuisset,
Protulit in medium, simul astans talia fatur:
      Procedant licet, ista quibus sunt munera cordi,
Propter ut accipiant eadem certare parati.
      Tum sese in medium coetum Telamonius Aiax,

Aiax Telamonius
Et Laerte satus, prudens consultor, agentes,

et Ulysses luctatores.
Conseruere manus validas. Ceu providus olim


Aedificans nova tecta faber, suspendit in alta
Aptans tigna domo, ne ventis pervia cedant.
Tum manibus percussi humeri replicantibus ictus
Et longe resonare, et toto corpore sudor
Defluere, et crasso vibices sanguine nigrae
Apparere humeris, et per latera undique, tanto
Fortius incubuere viri pro laude ferendi
Propositi tripodis, nec quisquam cedere capto
Velle loco, nec se prosternere posse vicissim.
Iamque morae Danaos tedere ubi senserat Aiax,
Sic prior: O generose animi, consultor Ulysses,

Aiax Ulyssi



[583=Oo4r]

Aut tu sublatum me a terra fortius urge,
Aut ego te rapiam, curabunt caetera divi.
Sustulit haec dicens sublimem, et in aera raptum
Praecipitans egisset humi, nisi cautus Ulysses
Ipse sui memor ingenii, genua ardua, verso
Poplite percussisset agens Telamone creati.
Qui postquam in bibula iacuit resupinus arena,
Pronus in os super incubuit veterator Ulysses.
Quod factum admirati omnes stupuere silentes.
Tum patiens etiam Aiacem complexus Ulysses
Sustulit haud alte, tum pondere pressus Ulysses
Succubuit. sic ambo ergo cecidere solutis
Poplitibus, sed mox ira stimulante resurgunt,
Tertiaque arma parant, in tertiaque arma ruissent,
Ni facere ambobus vetuisset amicus Achilles:
      Ne vos amplius ulla, inquit, discordia pugnae

Achilles Aiaci
Irave in hoc teneat certamine, victor uterque

et Ulyssi.
Vestrum est. communis victoria cedet utrique,
Et paria accipiet vestrum mihi praemia uterque.
Cedite nunc aliis, et in hoc certamen ituris.
      Illi parentes monitis, et pulvere foeda
Corpora purgabant, et vestibus inde resumptis
Consedere alacres. Post haec Peleius heros,
Si qui forte velint rapido contendere cursu,
Invitat preciis, et primo praemia ponit:

Certamen quartum
Victori cratera novum pulchrumque, capacem

cursorum.
Sex mensurarum, quem argenti ex aere paratum
Sidoniae fecere manus, quae talia possunt
Artifici fabricare modo, quem deinde Thoanti
Phoenices mare sulcantes iamque alta tenentes
Littoraque et portus, hoc munus habere dederunt:
Patroclo post haec Eunaeus Iasone natus,
Capto Priamida tum forte Lycaone portans,




[584=Oo4v]

Grande dedit precium: quoque illum exinde redemit.
Hunc quoque tunc precium victori fortis Achilles
Craterem posuit, qui cursu anteiret Achivos.
Eximium robusta bovem per terga secundo.
Tertia dona facit gravis auri semitalentum.
Inde ubi adhortatus certamen inire fuisset,
Praemia ut auferrent currentes talia Achivi,
Primus Oileo satus audacissimus Aiax,
Et Laertiades fraudum sator, Antilochusque

Aiax Oileius, Ulysses,
Nestorides: hic namque pedum levitate coaevis

et Antilochus cursores.
Praestabat reliquis, quos ordine magnus Achilles
Postquam disposuit, signoque exire iubebat,
Corripiunt spacia extemplo, limenque relinquunt.
Emicat ante alios Aiax, cui cautus Ulysses
Proximus it, iamiamque tenet, certatque tenere.
Sicut ubi radium textrix velocibus urgens
Per telam digitis, subtegmina pectore prono
Contingit: sic Aiacem Laertius heros
Urgebat, necdum aequabat vestigia pulvis.
Iam tamen afflabat praeeuntis terga, propinqua
Insistens anima, decus hoc palmamque petentem
Inclamant Argiva manus iuvenumque senumque,
Hortantes cursum acceleret. iam proxima metae
Contigerant loca, glaucam oculos tum cautus Ulysses
Pallada voce vocans: Audi dea te precor, inquit,

Palladem Ulysses
Sis foelix, fautrixque meo succurre labori.

invocat.
      Talia dicentem dea glauca audivit, eique
Et celeres plantas, et crura levissima cursu
Addidit. Aiacem iam vero ad signa volentem
Extendisse manum, fortuna affecit iniqua,
Obiiciens casum. siquidem per lubrica lapsus
Caesorum Patrocle tibi, loca sparsa fimetis
Taurorum, cecidit, foedoque in stercore vultum




[585=Oo5r]

Foedavit. tum craterem Laertius heros
Abstulit, agrestem taurum miserabilis Aiax:
Quem cornu retinens dextra, sic deinde profatur,
Ore fimum stercusque spuens: Iniuria Pallas
Extitit alma mihi, quae sic tutatur Ulyssem
Ut natum genitrix, dicentem talia, Achivi
Ridebant, multosque dederunt ore cachinnos.
Antilocho precium postremum semitalentum
Cessit. at is ridens, Pulchre, inquit, nostis amici
Quod dii coelestes etiam maiora deorum
Numina cedendo venerantur. at optimus Aiax
Me maior, me grandior est: sed maximus annis,
Et factis, nunc ille senex gravis, atque molestus,

Ulyssem dicit.
Cum reliquis audet contendere, praeter Achillem,
Omnibus, et cursu. tacite his laudatus Achilles,
      Antiloche haec (inquit) frustra mihi verba loquutus

Achilles Antilocho.
Haudquaquam fueris, namque addam semitalento
Semitalentum aliud, quo tu laeteris honore.
Sic fatus, iuveni dedit auri semitalentum.
Laetus is accepit, quem non speraret honorem:
      His quoque perfectis, tum longam protulit hastam,
Et clypeum, et galeam positis triplici ordine cristis
Insignem, quae magni olim Sarpedonis arma
Abstulit, et magno tulerat Patroclus Achilli.
Tum stans unanimes sic est affatus Achivos.
      Nunc adsint, robusta viri conferre parati
Brachia, et alterius qui possint ictibus ictus

Certamen quintum
Atque ipsi accipere, atque aliis inferre, potentes

gladiatorum.
Mutua sanguineis infligere vulnera dextris.
Quorum qui prior alterius de corpore fluxum
Sanguinis educet, scissa cute, munus habebit
Ensem hunc Threicium, pulchrum, clavisque decorum
Argenteis, quem ipse eripui forti Asteropaeo.




[586=Oo5v]

Haec divisa ferent inter sese arma, subinde
Ambo nostrae aderunt intra tentoria coenae.
      Sic fatus tacuit. cum mox Telamonius Aiax

Aiax Telamonius
Impiger, et gravibus Diomedes fortis in armis

et Diomedes.
Prosiliunt, animis alacres, torvumque tuentes
Obstupuere omnes, horrorque invasit Achivos.
Hi conferre gradum properant, Martemque lacessunt,
Mutua terribili miscentes verbera flictu.
Ter sese invasere, ter abstinuere repulsi
Alter ab alterius metuentes vulnera ferro.
Tum Telamone satus clypeum Diomedis adacto
Transmisit gladio, corpus defendit ab ictu
Aere gravis thorax. Diomedes ense corusco
Summa petens iuguli, telum super extulit oram
Ingentis clypei. spectantes talia Achivi,
Et veriti ne quid pateretur iniquius Aiax,
Desinerent iussere, aequataque praemia ferrent.
Tum Diomedi ensem magnum Peleius heros,
Vagina inclusum nitida, loroque revinctum,
Victori dat habere decus. Tum magnus Achilles
Proiicit in medium metuendum pondere discum,

Certamen disci
Quem quondam Eetion in magnum fortis Achillem

mittendi sextum.
Torserat, eversum conatus sternere: at illum
Sustulit Aeacides, discoque potitur, et armis.
Hoc ita proposito ferratae pondere massae,
      Experiatur, ait, discum quemcunque iuvabit
Tollere. victori siquidem suffecerit usus
Illius, in spacium quinquenne, nec utile ferrum
Interea vel pastor emet, vel divitis agri
Cultor ab urbe petet, quamvis ingentia terrae
Iugera pinguis aret: tantum est hoc pondere ferri.
      Dixerat. at pugnam se velle subire professi
Procedunt fortis Polypoetes atque Leonteus,




[587=Oo6r]

Atque Aiax Telamone satus. tum clarus Epeus

Discoboli
Arripiens discum, ridentibus egit Achivis.

Polypoetes
Post hunc insignis belli virtute Leonteus.

et Leonteus,
Tertius inde Aiax Telamonius, ille priores

Aiax et Epeus.
Vi multa excedens ultra signa omnia torsit.
Ultimus arripiens massam fortis Polypoetes,
Tanto devicit spacio stata signa priorum,
Quantum pastor agens pingues in pascua tauros
Proiecisse pedum potuit persaepe recurvum.
Spectantes plausere viro, socii Polypoetae
Munus in eximias naves sublime tulerunt.
      Protinus Aeacides celeri certare sagitta

Certamen septimum
Invitat, qui forte volent, et praemia ponit,

sagittatorum.
Ingentique manu malum de nave refixum


Erigit, et volucrem traiecto in fune columbam,

E Virgilio
Quo tendant ferrum malo suspendit ab alto.

plura desumpta.
Qui primus volucrem ferro contingat acuto,
Is ferat appositum munus, bis quinque secures:
Totque securiculas, qui funem ruperit ictu.
Prodiit his dictis rex Teucer, eumque sequutus

Teucer, Meriones,
Fortis Meriones, magni comes Idomenei.

sagittatores.
Aerata inde datas miscent in casside sortes.
Teucro prima loco sors contigit: ille reductum
Fortiter emittens telum, nec munera vovit
Debita primicias agrorum, aut sacra daturum
Ulla sagittifero regi. quo crimine Phoebo
Irato, volucrem non attigit: indita tantum
Vincula diffregit, quae cum stridente sagitta
Lapsa solo iacuere, columba per aera purum
Tollitur. acclamant totis spectacula castris.
Meriones propere arrepto fidentior arcu,
Vovit primicias agnorum et munera Phoebo,
Et vacuo laetam coelo speculatus, et alis




[588=Oo6v]

Plaudentem nigra figit sub nube columbam,
Transmittens alae medium, revoluta sagitta
Figitur in terram, mali ipsa in culmine sidens
Proiecto demum collo et stridentibus alis
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris.
Spectantes Danai miracula tanta, stupebant.
Atque ita Meriones retulit bis quinque secures,
Ipse securiculas Teucer. Tum fortis Achilles
Praelongam ducens hastam, magnique capacem
Proposuit bovis haud vulgari ex aere lebetem,
Praemia, qui iaculis vellent contendere: quorum

Certamen octavum
Et gnari et cupidi prodibant, rex Agamemnon,

iaculatorum.
Merionesque alacer, magni comes Idomenei.
Quos celer aspiciens sic est affatus Achilles:
      Novimus Atrida, quam sis et viribus amplis
Inclytus, et prudens annis, atque optimus idem
Omnibus in rebus. Sed tu nunc sume lebetem
Hunc age, et ad pulchras defer tua praemia naves.
Meriones hastam secum ferat: haec tibi forsan
Si placeant mea dicta. At talia verba loquuto
Paruit Atrides populorum rex Agamemnon.
Meriones hastam multo tulit aere nitentem:
Quam mox Talthybio praeconi regis Atridae,
Muneris ipse loco magni tradebat habendam.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER XXIIII.

POstquam missa dato certamina fine quierunt,
Naves quisque suas repetunt Argiva iuventus,
Et mensas epulasque parant, et corpora curant
Languida, tum dulci demittunt corpora somno.
Solus inexhaustis curis iacet aeger Achilles,
Non animo requiem, non captat corpore somnum,




[589=Oo7r]

Anxius amissi secum crudelia lugens
Funera Patrocli, nunc huc, nunc vertitur illuc,
Usque animo volvens memori, quot gesserit illo
Bella prius socio, quot duros ille labores
Pertulerit secum, quot, quanta pericula terris
Hauserit atque mari. quae singula mente revolvens
Fundebat lachrymas, perque alti stragula lecti

Achilles amici
Nunc lateri incumbit, nunc in sua terga supinus,

morte turbatus
Nunc prono in faciem, nunc corpore rectus ad auras

non dormit.
Surgit, et algosi maris errat littora circum.
Non illum latuit croceos induta colores,
Dum super aequoreas aurora renascitur undas.
Tandem iungit equos curru, raptumque cadaver
Hectoris exanimum postremo deligat axi.
Quod ter Patrocli circum funebre sepulchrum
Postquam traxit equis, redit in tentoria, et illic
Abiiciens spisso foedatum in pulvere linquit.
Sic tamen arcitenens miseratus Apollo iacentem,
Ipsius immunda conspersum tabe cadaver,
Aureola, saniem ne duceret, aegide tectum,
Sic misere abiectum, sic turpiter Hectora tractum

Dii Mercurium
Dii miserabantur faciles, celeremque rogabant

orant, ut cadaver
Mercurium cito surriperet deforme cadaver.

Hectoris furto
Quod gratum reliquis fuit omnibus, atque probatum,

subtrahat.
Iunone excepta, et Neptuno, et Pallade glauca.
Hi namque exanimem nihilo minus Hectora divi
Oderunt, quam casurae sacra moenia Troiae,
Quam Priamum, populumque omnem iuvenumque senumque.
Nec dum etiam causae irarum, saevique dolores

Virgilii locus
Exciderant animo: manet alta mente repostum
Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae,
Et reliquis praelata Venus, quae praemia facti
Pollicita exitiale malum vesana fuisset.




[590=Oo7v]

Iamque diem revehens bis sexta aurora refulsit,

Dies 12.
Cum superos dictis his est affatus Apollo.
      Infesti o nimium divi, nimiumque maligni,

Apollo deos alloquitur.
Qui nihil exanimem curantes Hectora, multum


Linquatis, vestras toties qui adoleverit aras,
Viscera multa cremans caprarum oviumque boumque,
Nunc ita deseritis miserum, nec vultis ab isto
Ludibrio ereptum quo nunc affectus iniquo est,
Ut nec amans coniux, nec canis obsita mater,
Nec puer Astyanax, magno nec grandior aevo
Cum populo Priamus genitor queat amplius illum
Aspicere, et posito persolvere iusta sepulchro.
At vos pestiferi fera facta probatis Achillis
Omnia, quem nihil humani, nil iuris et aequi,
Omnia saeva iuvant: furibundi more leonis,
Qui stimulante fame vi sola fretus et ira,
Fertur in arma furens, pecorumque armenta trucidat,
Praedae inhians avidus. posito sic ille pudore,
Sic sine sensu amens, sine mansuetudine vecors
In facinus quodcunque ruit. sed luget ademptum
Saepe dolens aliquis fratrem, pater impia nati
Funera conqueritur: tamen hi posuere dolori
Finem aliquem. nam fortem animum, quo tristia ferret,
,,

Fata dedere homini. verum crudelis Achilles
,,

Hectorea nec morte animum, nec caede cruenta
Exatiatus adhuc, sed equis curruque ligatum
Raptat, et exanimem circum trahit atra sepulti
Funera Patrocli. quod pulchrum illi esse videtur,
Nec melius quicquam, ne forsan iniquior isti
Esse bono videar, fortive inimicus Achilli.
In terram siquidem sensu et ratione carentem

Cadaver terram vocat,
Saeviit iratus, vanamque ulciscitur umbram.

sensu carentem.
      Huic Iuno formosa oculos irata profatur:

Iuno Apollini



[591=Oo8r]

Esto sint tibi Apollo pares, aequentur honore
Hector et Aeacides: tamen ille ex matre creatus
Mortali est, hic immortalis ab ubere divae
Lac suxit, genitusque dea est, quam denique quondam
Ipsa fovens alvi, Peleo deinde iugavi
Accepto superis homini, genialia quorum
Gaudia vos una mecum celebrasse recordor:
Et tu fida malis, citharaque insignis eburna,
Festivum mulcens auras Hymenea canebas.
      Talia dicenti, genitor qui nubila torquet,


Desine plura (inquit) Iuno, nec eatenus irae

Iuppiter Iunoni.
Indulge: nec honore ambos dignabimur uno.
Prae cunctis siquidem qui Troia moenia servant,
Cum mihi, tum reliquis diis est carissimus Hector,
Utpote qui nullo nostras non tempore ad aras
Sacra ferens steterit, libamina debita fundens,
Sacrificisque implens puras nidoribus auras.
Et licet hunc nobis tulerit dum vixit honorem,
Ipsius haud quenquam tamen hoc exangue cadaver
Furari patiemur. et haud quoque posse putarim
Hoc fieri clam Pelida, cui caerula mater
Semper adest, nusquam noctesve diesve recedens.
Quod si quis superum Thetin huc accersat, ego illi
Praecipiens mandata dabo, persuadeat, aurum
Accipiat, Priamoque exanguem reddat Achilles
Hectora. sic fatus tacuit. tum decolor Iris
Nubivago properans pede concita, devolat inter
Aegeam Samon, atque Imbrum asperitate rigentem,
Nuncia fida Iovis maris in vada summa profundi:
Haud secus ac plumbi moles bovis indita cornu,
Piscibus insidias altum quam mittit in aequor
Piscator: Thetidem cita repperit Iris in antro
Caeruleo, longa circum stipante caterva




[592=Oo8v]

Nereidum. media ipsa sedens Thetis anxia natum
Deflebat, miserae periturum ad moenia Troiae
Tempore post parvo. prope quam dea discolor astans,
      Surge, inquit, Theti surge, vocat te Iuppiter, ad se

Iris Thetidi.
Ut propere ascendas, te iussa capessere fas est.
Cui Thetis alba pedes: Quid me vocet ille deorum

Thetis Iridi.
Maximus, haud vanum est: nec me immiscere deorum
Conciliis libet, usque adeo mens aegra dolori
Succumbit. tamen ascendam, et mandata capessam.
Haud temere est etenim. Sic fata, nigerrima sumens
Vestimenta, operit sese, sequiturque volantem
Irida, persimilem ventis: maris unda recedens
Dat domina veniente viam. postquam aurea coeli
Moenia conscendere, Iovem repetere sedentem
In medio divum coetu. tum caerula Pallas
Cessit, ut assideat patri Thetis: aurea Iuno
Pocula porrexit coelestia vina propinans,
Multa iocans verbis placidis. cumque illa bibisset,
Talibus alloquitur divum pater atque hominum rex:
      Venisti Theti, quanquam aegri tua pectora luctus

Iuppiter Thetidi.
Conficiunt, nec me ista latent: sed et accipe causam,
Cur te accersierim, atque in Olympia regna vocarim.
Nona dies agitur, postquam contentio divos
Non spernenda tenet, super Hectore morte perempto,
Et super Aeacida forti. me namque volebant
Mittere Mercurium, qui furaretur Achilli
Hectoris exanimum corpus: quibus ipse negavi,
Absentis ratione tui, decus illud Achilli
Esse reservandum statuens. nunc ergo revisens
I pete Graiugenas acies, et consule nato,
Ne toties pergat nos tali offendere facto,
Sic apud excelsas non cessans Hectora naves
Indignis tractare modis, et habere ligatum.




[593=Pp1r]

Quod nunc si qua virum tangat reverentia nostri,
Desinat, exolvatque iubens. ego protinus Irim
Demittam ad Priamum, quae nunciet, agmina Graium
Et classem petat, ut precio precibusque redemptum
Auferat a magno dilectum corpus Achille.
      Annuit, et iussis nihil adversata parentis
Alba pedes Thetis, e supera delabitur aula,
Delapsa est ingressa sui tentoria nati
Funera moerentis Patrocli, indigna perempti.
Quem circum socii tum prandia lauta parabant,
Viscera lanigerae mactantes nuda bidentis.
Cui postquam assedit, dextramque prehendit, amicis
Sic illum verbis genitrix affata, loquuta est:
      Nate, quid usque adeo miseris consumere curis?

Thetis Achilli.
Lumina quid fletu crucias? quid pectora questu?
Immemor ora cibo committere, fessa quieti
Corpora. quid, Veneris te non movet ulla voluptas?
Et pulchrum est blandis nonnunquam amplexibus uti
,,

Coniugis. haud etenim victurus es, et tua circum
,,

Limina mors volitat, mox te insuperabile fatum
Auferet. ergo Iovis quae nunc tibi nuncia porto
Exequere, ille deos tibi succensere ferebat,
Et se praecipue, quod corpus inane ligatum
Hectoris ad naves teneas. sed nunc age vinclis
Exime, et accepto precio vana ossa remitte.
Dixerat: huic pedibus velox respondit Achilles:
      Adsit qui precium cupiat mihi solvere, et ipsum

Achilles Thetidi.
Auferat exanimem, postquam Iovis alma voluntas
Sic iubet, et mens est isthaec rectoris Olympi.
Plurima praeterea genitrix et filius una
Verba loquebantur: quo tempore Iuppiter Irim

Iuppiter Irida
Talibus alloquitur: Properis i labere pennis

mittit ad Priamum.
Pergama celsa petens, Priamo dic, munera secum




[594=Pp1v]

Accipiat preciosa ferens, accedat Achillem,
Membra redempturus nati exanimata perempti.
Nec quenquam secum, ad cassem dum pergit Achivum,
Assumat, nisi praeconem qui iungere curru
Possit equos, referatque redemptum ab Achille cadaver.
Nec metuat quicquam, quoniam Cyllenius illi
Dux aderit, fidusque ad magnum ducet Achillem.
Cuius ubi attigerit tentoria, morte nefanda
Ipse nec afficiet, nec quenquam deinde suorum
Crudeles afferre manus patietur Achilles
Longaevo Priamo. nec enim temerarius ille est,
Non animo fatuus, nec iniqua mente scelestus:
Sed pius, et facilis veniam dare iusta roganti.
      Sic ait. at celeri pede devolat Iris Olympo
Ad Priamum, lachrymas inter fletusque sedentem.
Quem stabant circum lugentes Hectora nati,
Atque alios, Danaum manibus quicunque perempti
Conciderant. sedet ipse atro velatus amictu
In medio senior, cervicem pulvere multo
Foedatus, caput et cani squalore rigebant
Immodico, vastasque nurus nataeque per aedes
Omnia foemineis flentes ululatibus implent.
Iam propior Priamo Thaumantias astitit, illi
Prae senio et lachrymis caput et genua aegra tremebant.
Tum sic pauca refert: Magnae rex inclyte Troiae,

Iris Priamo.
Ne dubita, confide animo, timor omnis abesto,
Non mala delatura tibi, sed prospera veni
Ab Iove, qui tua fata videns, quae sola relicta est,
Fert miseratus opem. Iubet ergo, ut munera sumens
Pelidae preciosa feras, exanguia nati
Membra redempturus. sed Achillem solus adibis,
Praeco senex aliquis tantum comitetur, equorum
Qui sciat et currus moderamina, quique redemptum




[595=Pp2r]

Hectoris exanimum referat super ardua corpus
Pergama. nec metuas quicquam, Cyllenius ibit
Dux tibi, teque ferens ad fortem ducet Achillem.
Cuius ut intraris tentoria, morte nefanda
Nec te ipse afficiet, tibi nec quenquam inde suorum
Crudeles afferre manus patietur Achilles.
Non etenim malus est, fatuusve, aut mente scelesta:
Sed pius, et facilis veniam dare iusta roganti.
      Dixit, et in tenues fugiens evanuit auras.
At Priamus natos, mulos currumque parare
Iussit, et imposito consternere desuper ostro.
Ipse in odoratum, cedrinum, pictumque superbumque
Ascendens thalamum, iussamque recumbere, paucis
Alloquitur dictis Hecubam: Modo nuncius (inquit)
Ab Iove demissus venit mihi, iussa reportans

Priamus Hecubae.
O coniux, ut dona feram pulcherrima Achilli,
Membra redempturus nati exanimata perempti.
Tu nunc prome tuam mentem mihi, tantane Graiis
Hic sit habenda fides, quibus hanc neque credere vitam,
Nec caput hoc verear. dixit: sed territa coniux,
Hanc lachrymans tristi rupit de pectore vocem:
      Heu ubi nunc sapiens quondam isto in pectore sensus?

Hecuba Priamo.
Quo praelatus eras aliis, regnumque tenebas.
Tu nunc ire paras crudelem solus ad hostem?
Quae cogit ratio? potes illos ferre tyranni
Funestos oculos, qui tot nos ferre coegit
Funera natorum, quos impius ille peremit?
Tum tibi ferreus est animus, si fidere pergas.
Qui simul aspiciet, simul ac te nactus habebit,
Nulla fides, non ulla tui miseratio tanget,
Nulla virum pietas. quare huc sedeamus, et intra
Limina ploremus mala nostra domestica, nato
Hinc procul erepto: quando insuperabile fatum




[596=Pp2v]

Hanc illi statuit legem, quo tempore primum
Prodiit infoelix vitalibus editus auris,
Ut procul a patria carisque parentibus olim
Pasceret albipedes catulos, et praeda iaceret,
Victus ab immani, fortique sub hoste peremptus.
Cuius ego exemptum iecur his concerpere vellem
Dentibus. o utinam liceat mihi, sic vel iniquam
Hectoris ulta necem, quem pro patria ille superbus
Pugnantem, nunquam timidum, nunquam sua turpi
Terga fugae dantem, patriis occidit in armis.
      Cui senior Priamus: Tu vero obsistere noli,

Priamus Hecubae.
Nec prohibe, quo mens mea me vocat, ire volentem,
Augurii nec sis ales mihi dira sinistri.
Nullo etenim pacto persuaseris ire volenti
Tu mihi, nec quisquam seu vates, sive sacerdos.
Imo ego, tale aliquid quisquis conetur, ineptum
Tanquam, mendacemque virum contempsero. Iam nunc
Ipse deum vidi manifesta in luce monentem,
Astantemque mihi, vocemque his auribus hausi.
Ibo equidem, nec enim frustra haec me verba monebant.
Quod si me fatum vocat, ad navalia Graium
Ut peream, precor amplexum miserabile corpus
Hectoris, interimat ferro me saevus Achilles,
Si tantum lachrymis prius exatiaro dolorem.
      Dixit, et extemplo reseratis protulit arcis

Munera Achilli
Bis sex eximium referentia pepla decorem,

danda.
Bis sex consimiles laenas, totidemque tapetas,
Et totidem tunicas, totidem quoque pallia. post haec
Protulit adnumerans auri bis quinque talenta,
Tum geminos tripodas, fulvosque ex aere lebetas
Quattuor, extremo pulchrumque gravemque novumque
Deprompsit calicem, sibi donum a Thracibus olim
Allatum. nec enim (quamvis preciosius esset




[597=Pp3r]

Multo aliis) tanquam cupiens retinere, pepercit,
Exanimata sui redimat modo corpora nati.
Tandem progreditur consueta palatia linquens.
Et iam magna Phrygum complerant atria turmae:
Quos ille aspiciens, verbis abigebat acerbis:
      Ite agedum procul hinc, in vestra facessite Troes

Priamus Troianos
Tecta, genus pravum, male fidum, flagitiosum.

obiurgat.
Vobis nempe domi satis est hoc tempore luctus.
Sed vos forte iuvant mea tristia fata, quibus me
Iuppiter involvit cumulans, qui caede perempti
Hectoris, infidis obnoxia Pergama Graiis
Ne dederit metuo. sed me prius ima dehiscens
Terra ferat, Stygii sub tristia tartara Ditis,
Diruta quam videam Graiorum haec moenia dextris,
Has arces, haec celsa Phrygum palatia regum.
      Sic ait, et sceptro minitans abigebat. at illi
Irato cessere seni. Rex inde vocatos
Obiurgans Helenumque, Parinque, Agathonaque dium,
Pannonaque, Antiphonumque. et clarum voce Politen,
Deiphobumque, atque Hippothoum, quibus addit Agavum.
His tunc ille novem dictis affatur amaris:
      Accelerate pedes, agite huc agite ite, meorum

Priamus filios
Pessima natorum soboles, ignavi et inertes.

obiurgat.
Atque utinam vos fata omnes inimica tulissent,
Viveret, et solus plures superesset in annos
Hector. at heu miserum me, atque infoelicibus ortum
Auspiciis, qui tot genui, talesque videbam
Esse super, natos, quondam melioribus annis:
Nunc miser amissis doleo, queror, angor. ubi autem
Mestora conspiciam? sumptis ubi Troilen armis
Admirandum equitem? mihi quis dabit Hectora vivum?
Qui fuit ipse deo similis: neque patre creatus
Mortali, sed divino de semine cunctis




[598=Pp3v]

Esse videbatur. sed concessere sub umbras
Iamdudum iuvenes, inimico Marte perempti.
Ignavi vero, mendaces, atque maligni,
Quos choreae lususque iuvant, et vivere rapto,
Hac mihi viventes ingrata in luce supersunt.
Statis adhuc? nec frena mihi, currumve paratis?
Muneraque infertis? quae vos nunc ocia tardant?
Quo minus ingrediamur iter. Sic dixit: at illi
Iussa patris veriti, currumque et munera, equosque
Expediunt, sternuntque iugum, quod buxea nectunt
Vincula: tum clavis caelatum fortibus axem
Componunt, et fune ligant, qui longior esset
Pene novem cubitis, cuius caput illud ad axem,
Hoc ad temonem nexu inseruere ligantes
Hinc atque hinc triplici. post haec pulcherrima dona
E thalamo referunt pulchro, quibus Hectora caesum
Infoelix redimat Priamus: iamque illa paratis
Curribus imponunt, validi quae pondera muli
Annexi traherent, Priamo quos ante superbo
Donarant Mysii. tum currum regis adornant,
Cui celeres iunguntur equi, praesepibus altis
Educti, quos ipse suis mandarat alendos
Praecipuo studio. Sic omnibus ergo paratis
      Tum Priamus, praecoque senex, rationis eundi
Expediunt causas animo, curasque revolvunt
Pectoribus dubiis. cum mox Priameia coniux
Astitit aegra animo, calicem praedulcis Iacchi
Impletum retinens manibus, sic deinde profatur:
      Hoc libato Iovi patri, veniamque rogato,

Hecuba Priamo.
Foelicemque ora reditum. postquam ista voluntas
Certa sedet, nec te sententia mutat eundi.
Hoc auro libato Iovi, qui montibus Idae
Praesidet, et tota quem nos veneramur ab urbe




[599=Pp4r]

Spectantes, ut mittat avem quam diligit ipse
Plus aliis, quae dextra volans tibi nuncia, foelix
Deferat augurium: qua visa scilicet ausis
Castra petens Danaum, celsas invisere naves:
Quam nisi demittit dextram tibi Iuppiter, istis
Ne te crede viris, ne te committe periclis.
Reddidit huic breviter sic Laomedontius heros:
      Aequa petis coniux, nos aequa capessere fas est.

Priamus Hecubae.
Et pulchrum est orare Iovem, coeloque supinas
,,

Extendisse manus, si forte accommodet aurem
,,

Vocibus, et venia donet miseratus egentes.
,,

      Dixit: et ancillae Tamiae mandabat, et undas


Iussa tulit puras manibus, pelvimque tenebat.
Tum calicem fulgentem auro, Bacchoque repletum
Accipiens manibus, Laenaeum libat honorem,
Sublatis in coelum oculis. sic deinde precatur:
      Iuppiter, Idaeas qui maximus incolis arces,

Priami ad Iovem
Da pater, ut placido me pectore saevus Achilles

pro augurio
Accipiat: dextro et volucrem demitte volatu,

mittendo oratio.
Qua tibi non alia est acceptior utiliorve,
Qua visa Danaum naves et castra subire
Non metuam. tales rumpentem pectore voces
Iuppiter audivit, summa miseratus ab Ida:
Et mox misit avem, quam Percnon nomine dicunt

Augurium aquilae
Ipsi congenito: quae dextro celsa volatu

Priamo ostensum.
Pergama lustrabat circum, ceu fulva ferarum
Venatrix, volitansque ingentes explicat alas,
Tam late quam porta solet reserata patere,
Ingressus thalamum quam liquit dives apertam.
Qua visa laetati animis velut omine dextro,
Ipse citus currum Priamus conscendit, et altis
Axibus invehitur. resonant longa atria circum,
Aulaque, et ingentes longae testudinis arcus.




[600=Pp4v]

Anteibant muli, qui pondera prima trahebant,
Quos flagris auriga senex Idaeus agebat.
Pone suos urgebat equos rex ipse flagello,
Prosequitur lachrymis abeuntem turba suorum,
Et generi, natique, velut manifesta petentem
Exilia. at postquam in campum procul urbe relicta
Devenere, retro generi natique reversi,
Quisque suas rediere domos. hos aequora campi
Verrentes, summo miseratus ab aethere spectans
Iuppiter, his Maia genitum compellat amice:
      Vade, senem Priamum comitare, Argiva petentem

Iuppiter Mercurium
Castra, citasque rates. tuus est labor iste, tuumque

mittit ducem Priamo.
Officium hoc. age falle dolo, ne sentiat hostis,


Aut prius advertat quisquam, quam in castra superbi
Venerit Aeacidae. Iam nunc iter arripe, pennis
Labere. At ille patris magni parere parabat
Imperio, et pedibus primum talaria nectit
Aurea, quae sublimem alis, sive aequora supra

Locus Virgilianus.
Seu terram rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit, hac animas ille evocat orco
Pallentes, alias sub tristia tartara mittit,
Dat somnos, adimitque, et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos, et turbida tranat
Nubila. iamque volans sese Hellespontia circum
Littora, Troianos per noctem immittit in agros,
Agresti similis iuveni, cui gratior aetas
Induit aspersas prima lanugine malas.
      Iam Priamus magni ad tumulum pervenerat Ili,
Illic sistere equos iussit, frenisque solutos
E fluvio relevare sitim. Iam sole fugato


Humida nox fuscis tellurem circuit alis.

Noctis descriptio.
      Hic iuvenem praeco venientem Atlantide natum
Sensit, et ad Priamum conversus: Protinus, inquit,




[601=Pp5r]

      Consule Dardanida sate Laomedonte, quod in rem

Praeco Priamo.
Sit nostram: video ecce virum properare per umbram,
En tibi, nunc miserae suprema pericula vitae
Incidimus, venit hora mali praenuncia fati:
Aut age carpe fugam, genibusve advolvere mecum
Ipsius, et veniam supplex pete, forsan in illo
Dextrae aliquid pietatis erit, miserebitur ultro.
Sic ait. at Priamo gelidum formidine pectus
Diriguit, steteruntque comae, et languentia membra
Torpuit. at Maia genitus iam proximus ipsi
Adstitit, atque senem dextra complexus inermem,
Quo pater (inquit) in hoc tam serae tempore noctis

Mercurius Priamo.
Currusque et mulos et equos agis? omnia passim


Tempore quo dulces captant animalia somnos.
Anne truces, qui non procul hinc sua castra locarunt,
Horrescis Danaos? quorum si visus ab ullo
Nocte sub hac fueris tristi, tot pondera ducens,
Tot merces, tot munera agens, quam rere futuram
Mentem animumque tibi, cum nec tibi fortior aetas
Sufficiant vires, nec sit comes utilis armis,
Nec vim propulsare manu victrice queatis
Si prior intulerit quisquam. quam ne tibi quisquam
Inferat, ipse adero custos tibi, denique agendae
Duxque comesque viae: tantum ne quid male de me
Ipse tibi metuas, qui te mihi patris amati
Esse loco ducam. Sic ille. at Troius heros
Reddidit haec: Sunt vera quidem, carissime fili,

Priamus Mercurio.
Omnia quae memoras: sed adhuc me numina divum


Respiciunt, qui te talem misere, viarum
Qui mihi dux esses, propulsatorque malorum,
Qui validas habeas iuvenili in corpore vires,
Atque animo sapias, et formae munere praestes.
O fortunatos, qui te genuere parentes.




[602=Pp5v]

Reddidit huic iterum prognatus Atlantide Maia:
      Recte haec o senior. Sed nunc edissere, quonam

Mercurius Priamo.
Munera tam preciosa feras? an forte remotos


Orbe alio populos quaeras, ubi talia possint
Salva manere tibi? an capiendum linquitis altum
Ilion, et fugitis, postquam fortissimus armis
Filius occubuit nuper tuus, et neque cessant
Urgere instantes bello tua moenia Graii.
      Tum Priamus: Quis enim iuvenum, quis es optime? qui te

Priamus Mercurio.
Tam fortunati talem genuere parentes?


Tam bene qui nati novisti fata perempti?
      Cui sic Mercurius: Tentas pater optime, qui me

Mercurius Priamo.
Percontare, ubinam mihi sit clarissimus Hector


Cognitus. hunc durae medio in certamine pugnae
Aspexi, postquam ad naves egisset Achivos,
Sterneret et ferro, sumque admiratus in armis
Invictum. nec enim bello tum fortis Achilles
Adfuit, iratus regi non aequa patranti.
Illi me comitem navis tulit una eademque
Myrmidonum de gente satum, genitore creatum
Divitiis florente Polyctore: qui tamen aevo
Nunc tibi persimilis, cedentes computat annos.
Sex habet ille domi natos, me praeter, euntem
Haec in bella malis avibus. nunc verus ab ipsis
Navibus advenio tibi nuncius, aurea postquam
Crastina lux aderit, cuncti educentur Achivi
In pugnam, propiusque urbem sua castra locabunt.
Aegre namque duces patiuntur, tempore tanto
Sic frustra in castris tot se exhausisse labores.
      Tum senior: Magni si tu comes (inquit) Achillis

Priamus Mercurio.
Fidus es, haec mihi nunc edissere vera roganti,


An meus ante citas naves iacet Hector? an ipsum
Concisum absumpsere canes? Atlantide natus




[603=Pp6r]

Reddidit huic: Non ulla illum volucrumve ferarumve

Mercurius Priamo.
Exanimem potuere avido contingere morsu


Hactenus: at iacet ad naves exangue cadaver,
A pluvia ventisque loci munimine tutum.
Iam ter quarta dies agitur, neque membra fathiscunt
Corporis, aut immundarum appetit ulla ferarum,
Quae laniare solent nuper data corpora leto.
Illum autem quoties stellis Aurora fugatis
Exoritur, trahit exanimis circum ossa Patrocli
Turpiter, attamen haud tabo consumitur ullo,
Visu pulcher adhuc: tanquam vigor ille iuventae
Qui fuerat vivo, maneat quoque morte perempto.
Sparsa cruore rubent et adhuc dum vulnera, quamvis
Exanimem telis multi petiere iacentem.
Sic pia cura Deos tangit, defuncta tueri
Nati membra tui, quos ille colebat amico
Vivus adhuc animo, peragens sacra omnibus aris.
      Nonnihil his dictis senior gavisus, ad isthaec
Talia respondit: Res est pulcherrima, fili,
,,

Munera diis offerre. etenim dum fata sinebant
,,

Semper honore deos coluit meus Hector ad aras
Praecipuo. non immemores sunt illius ergo,
Hac ne in morte quidem. nunc quem tibi trado decorum
Sume libens calicem, divisque faventibus isthinc
Eripiens, duc me ad magni tentoria Achillis.
      Huic contra: Quid me tentas? Cyllenius inquit.

Mercurius Priamo.
Et si me iuvenilis adhuc, te grandior aetas


Occupat, haud etiam mihi persuadebis ut ullum
Ignaro accipiam meritorum munus Achille.
Namque ipsum metuo, ne sumpto munere furti
Arguar, unde malum veniat mihi. munera serva
Tu tua. si sit opus, te altum comitabor ad Argos
Vel navi, vel terra etiam, ducamque volentem




[604=Pp6v]

Quo te cunque ferat ratio, quod nemo profecto
Culparit, neque restiterit vesanus eunti.
      Dixerat, et iumenta manu currumque volantem
Impulit, et frenos capiens mordaxque flagellum
Ingentes afflavit equis in corpora vires.
Iamque simul muri turres fossasque subibant,
Hic ubi custodes starent ad limina portae
A coena vigiles, illorum pectora somno
Leniit, immittens dulcem per membra soporem
Mercurius: furtimque amotis limina pandit
Vectibus, ingreditur Priamus: quem munera secum
Portantem, ad magni tentoria duxit Achillis,
Quae caesa summis in montibus abiete regi
Myrmidones fecere suo, trabibusque coactis

Tentorium Achillis.
Constituere aulam in medio, sed culmina foeno


Contexere levi, claudit sera lignea portam,
Vix illam poterant foribus tres addere Graium
Viribus enixi, vix illam evellere contra
Quam solus praestante manu librabat Achilles.
Postquam introgressi, curru deus exilit alto,
Humanam exutus faciem, capitisque decorum
Effulsit iubar. Is Priamo sic ore profatur:
      Sum deus, o senior, generatus Atlantide Maia

Mercurius Priamo
Mercurius, tibi dux alto demissus Olympo

quis sit aperit.
Ab Iove, nunc me hinc proripiam, ne forsan Achilles
Me videat, neque enim fas immortalia Divum
,,

Numina, tam facile ostendi mortalibus aegris.
,,

Tu tamen ingressus genua amplexare superbi
Aeacidae, per et aequaevi tibi fata parentis,
Et per in hunc tantum formosae [formose 1540] matris amorem,
Per nati iuvenile decus venerare, precatur [precator 1540]
Pectora dura, truces animos, fastumque remittat.
      Sic memorans, subito clarum repetivit Olympum.




[605=Pp7r]

Desilit in terram Priamus, currumque relinquens
Idaeo commendat equos, rectaque ad Achillem
Ingreditur. cui cum sociis ad sera sedenti

Priamus tentorium
Fercla, ministrabant mensae gratissimus ipsi

Achillis ingreditur.
Automedon, gravibusque vir inclytus Alcimus armis.
Necdum finis enim fuerat potusve cibive,
Intrantem Priamum sociorum nemo notarat.
Qui supplex manibus genua amplexatus Achillis,
Oscula delibat manibus, quas ille tot olim
Caedibus, et Priami natorum sanguine fuso
Tinxerat. obstupuit visu Peleius heros,
Obstupuere alii miracula tanta videntes.
Non secus ac patria extorris pro caede patrata
Si quis in exilium veniat, populosque requirat
Externos, cuncti hunc homines mirantur, et horrent:
Tunc Priamum socii demirabantur Achillis,
Alter in alterius iactantes lumina vultus.
Tunc Priamus magnum sic est affatus Achillem:
      Esto memor patris, oro, tui fortissime Achilles,

Priami ad Achillem
Iam senis, aequaevique mihi, quem forsitan hostis

oratio supplex.
Vicinus populatur, agens incendia, praedas:
Nec patriae qui iura manu defendere, quenquam,
Nec cui se committat habet: si vivere tantum
Te sciat, et superesse, animo laetabitur, et spe
Ducetur miserae rediturum a littore Troiae,
Te sibi victorem, spoliisque et rebus onustum
Innumeris. verum ipse infoelicissimus omnes
Inter mortales, cui tot modo pignora longe
Optima natorum fuerant, quos nunc tamen omnes
Lugeo: nullus enim superest. hi namque fuerunt
Quinquaginta omnes, quando huc venistis Achivi,
Ex aliis alios genitos, sed matre ab eadem
Ter sex atque unum genui melioribus annis,




[606=Pp7v]

Quorum praecipui sumptis cecidere sub armis.
Sed mihi qui patriae fuerat defensor, et urbis
Certa salus, hunc tu nuper fortissime Graium,
Pro patria gravibus pugnantem fortiter armis
Hectora, iucundo spoliasti lumine vitae.
Cuius ego haec ergo redimendi munera portans,
Huc ad te venio supplex, miserere precantis
Supplicis, exaudi lachrymas, pia verba, querelas,
Et reverere deos, subeat genitoris imago
Cara animum tibi: quo longe infoelicior, isthaec
Perpetior mala, quae nondum e mortalibus ullus
Pertulit. en supplex veneror genua ipsa, tuasque
Victrices en tango manus, atque oscula figo
Huic dextrae, quae tot natis me reddidit orbum.
Fletibus his etiam lachrymas excussit Achilli,

Miseratur Priamum
Admonito desiderio patris. ocyus ambo

Achilles.
Flebant: hic Pelei grandaevi fata parentis,
Patroclique sui: mortem Hectoris ille perempti:
Ut lachrymas et iam sociis astantibus ambo
Excuterent. posito fletu consurgit Achilles,
Erexitque senem placide, dextraque prehensum
Erectum statuit, senium miseratus, et aevo
Incanum caput, et barbam squalore madentem.
      Tum breviter gemitu verba impediente profatur:
Ah miser, extremo longaevae in tempore vitae,

Achilles Priamo.
Tot mala, tot casus tristes, tot passe labores:
Quo pacto, quo praesidio, quo numine fretus,
Ausus es Argivas procul huc accedere naves,
Castra inimica petens? potuisti denique vultus
Aspectumque viri, qui te tot reddidit orbum
Pignoribus, perferre senex? tibi ferrea credam




[607=Pp8r]

Pectora sunt. verum mihi nunc assiste, parumper
Hoc mecum in solio residens, curam atque dolores
Comprime, nil prosunt lachrymae sine fine profusae.
,,

Sic enim statuere dei mortalibus aegris,
,,

Ut vitam moerore refertam et luctibus aegram
,,

Traducant: sine tristitia coelestibus aevum
,,

Omne sit, et nullos possint sentire dolores.
,,

Praeterea posuisse Iovem duo vasa loquuntur
,,

Ante fores, primoque domus in limine coeli,
,,
Duo dolia Iovis.
Quae sint muneribus dandis mortalibus aegris
,,

Plena, bonis aliud, peioribus illud abundet.
,,

E quibus, ut voluit, deus omnia sortibus aequis
,,

Distribuat generi humano, simul omnia miscens,
,,

Nunc bona, nunc mala, nunc laeva, nunc lance foecunda.
,,

Cui mala contigerint, curae hunc exponit iniquae,
,,

Tristibus erumnis, miserique laboribus aevi.
,,

Vivet enim neque diis gratus, neque gentibus ullis.
,,

Sic bona Peleo patri permulta dederunt,
Iuppiter et divi reliqui: praegrandibus omnes
Divitiis opibusque potens superabat, et acrem
Myrmidonas lata populum ditione tenebat,
Sortitus mortalis adhaec connubia divae.
Non tamen effugit durae ludibria sortis,
Fractus et ipse malis: nec enim cara extitit ipsi
Ulla domi soboles, me praeter, in anxia natum
Tempora, nec serae visurum fata senectae,
Nunc procul a patria, bello spoliisque superba
Vastantem tua regna manu, finesque tuorum.
Te quoque foelicem quondam regnasse loquuntur,
Et late imperium tenuisse potentibus armis,
Quantum dives abhinc Lesbos paret, et resonantis
Unda capax Phrygiae circumfluit Hellesponti:




[608=Pp8v]

Tantis te regnasse opibus, te talibus auctum
Tot natis memorant, florem transisse iuventae.
Nunc postquam superi te tam crudelibus actum
Cladibus affecere, premunt te bella, videsque
Circum urbem tristes pugnas caedesque tuorum
Semper, et assiduo perfundi sanguine campos.
Verum age, siste pias lachrymas, moestumque dolorem
Comprime. prorsus enim nil proderit ille iacenti
Exanimi, neque restituent vitalibus auris
Extinctum lachrymae, sed peius et acrius ipsum
Forsitan afficiunt. sic fatus, deinde quievit.
      Cui senior Priamus: Ne vero, maxime Graium,

Priamus Achilli.
Ut sedeam ne quaeso iube, dum cassa sepulchro
Hectoris ossa iacent. quin tu nunc ergo ligatum
Solve age, ut aspiciam, tecumque haec munera sumens
Aufer, et in patriam redeas foeliciter opto,
Dum concessa tuo sit munere vita superstes
Haec mihi, et aethereum spectem te vindice solem.
      Hunc torve aspiciens sic reddidit acer Achilles:
Ne toties hortare senex, ut solvere pergam

Achilles Priamo.
Hectora. namque volens solvam, quia caerula mater
Diva Thetis, quae me peperit, sene nata marino,
Ab Iove iussa ferens venit: qui reddere corpus
Hectoreum tibi me iubet. huic parere necesse est.
Te quoque nescio quis deus huc comitatur euntem,
Ut video. nec enim quisquam, licet inclytus esset
Viribus, aut multum iuvenili robore pollens,
Ausus in haec gressus hostilia castra tulisset,
Mortalis neque decepto custode serarum
Claustra resolvisset: Quare hinc absiste querelis,
Et lachrymis impone modum, finemque dolori.
Non ego te quamvis humilem dimittere possem
Hinc quoquam generose senex, nisi magna voluntas




[609=Qq1r]

Me Iovis urgeret: nec fatus plura, quievit.
Territus his senior dictis parebat Achilli.
Protinus ille ferox robusti more leonis
Prosiluit, comitesque duos trahit, Alcimon, atque
Automedonta bonum, quos post confecta Patrocli
Funera, praecipuos coluit. tum lora resolvunt
A curru, atque ab equis. et mox praecone vocato
Munera deportant tentoria in alta, relictis
Palliolis tantum geminis, tunicaque tegentes
Hectoris exanimes artus. tum mandat Achilles,
Membra lavent famulae, conspergant vulnera lymphis,
Ungentes oleo: ne forte exangue cadaver
Aspiciens Priamus, nimio sese ipse dolore
Conficeret miser, et lachrymas renovaret inanes:
Neve senem, nimio fletu turbatus Achilles,
Interimat. iam lauta levant, curruque reponunt
Membra viri, tunicaque artus pallisque tegentes,
Aeacides lecto impositum componit. at alto
In curru sternunt socii, stratoque reponunt
Hectoris exanimes lacerati corporis artus.
      Tum secum gemitu Pelides fatur oborto:
Parce meo Patrocle animo carissime nuper,

Achilles Patrocli
Parce apud infernos manes, umbrasque silentes,

manes precatur.
Si forte audieris me corpus inane parenti
Restituisse seni Hectoreum: nam praemia magna,
Donaque digna dedit, quae tecum partiar aeque
Ac decet. haec fatus, repetit tentoria: pulchroque
In solio residens, quem liquerat ante, tacentem
Alloquitur Priamum: Tuus (inquit) filius Hector
Nexibus exemptus, iacet intra limina, lecto
Compositus: quod tu supplex paulo ante rogabas.
Cras ubi purpureos aurora reduxerit ortus,




[610=Qq1v]

Ipsum conspicias, atque in Troiana licebit
Moenia sublatum referas: nunc tempus, ut aegri
Corpora curemus, luctum et mittamus acerbum.
Namque et pulchra comas Niobe postquam edita vidit

Fabula Niobes.
Funera natorum ter quattuor, obruta luctu
Indulsit mensis tamen, atque alimenta recepit.
Sex etenim puerosque mares, totidemque puellas
Enixa est utero, quorum illos Delius arcu
Letifero occidit, tulit has irata Diana:
Quod se praetulerit Latonae stulta parenti,
Quod geminos tantum Latona enixa tulisset,
Se bis sex peperisse animo iactabat inani.
Hi gemini tamen hos omnes arcu atque sagittis
Confecere suis: qui ter tribus usque diebus
Immundo iacuere solo, sine honore sepulchri.
(Non etenim extabat quisquam, qui corpora humaret,
Cum populum in lapides vertisset Iuppiter omnem)
At decima superi miserati luce iacentes,
Mandavere solo: sic illa miserrima natis
Orba tot egregiis, non est oblita ciborum.
Et nunc ad Sipylum vacuis in montibus illam

Niobe in lapidem.
Stare ferunt lapidem, qua strata cubilia nymphae


Circum mille tenent Acheloides, atque ibi gaudent
Ducere saepe choros. ubi quamvis saxea, divis
Supplicia expendit. mensis nunc ergo vacemus
Nos quoque dive senex, fructuque valente ciborum
Corpora curemus: tum demum luce propinqua
Ipse tuum referes super ardua Pergama natum,
Tum lachrymis illi persolvas iusta licebit.
      Talia fatus, ovem mactabat protinus albam.
Tergora diripiunt costis, et viscera nudant,

Virgilianum.
Atque in frusta secant socii, verubusque trementes




[611=Qq2r]

Infigunt artus: Cereris tum dona canistris
Expedit Automedon, carnem discindit Achilles,
Partiturque viris: sic demum ante ora paratis
Accumbunt epulis. postquam autem exemptus edendi
Est amor, et compressa sitis, mensaeque remotae,
Dardanides Priamus magnum admiratur Achillem,
Quam forma similis diis immortalibus esset,
Corpore quam valido. speciem miratur Achilles
Laomedontiadae, quam verba diserta loquatur,
Os oculosque tuens iamdudum et membra loquentis
Omnia. sic postquam facto iam fine quierunt,
Alter in alterius defigere corpore vultus,
Talibus Iliades senior compellat Achillem:
      Diis genite Aeacida, placidam permitte quietem

Priamus Achillem
Nunc tandem precor, et sine me requiescere fessum

rogat, ut se
Tot curis, fractumque malis. nam tempore ab illo,

dormire patiatur.
Quo manibus, mea vita, tuis fortissimus Hector
Occubuit, nulli venere in nostra sopore
Lumina: sic misere crucior noctesque diesque
Pulvere foedatus canos. nunc corpora primum
Firmavique cibis, et vina ardentia sumpsi.
      Tum sociis atque ancillis mandabat Achilles,
Accelerent sternantque thoros, et mollibus ornent
Tegminibus, pulchrosque aptent in strata tapetas,
Purpureisque aulea parent radiantia villis,
Omnia regifico luxu, tum lampade sumpta
Constravere duos thalamos, tum fortis Achilles
Subridens: I carpe (inquit) dulcissima somni

Achilles Priamo.
Munera, dive senex: nec te res ulla moretur,
Quo minus in thalamum hinc abeas, ne te quis Achivum
Huc veniens (nam saepe solent in nostra venire
Limina) deprensum obscura sub nocte Tyranno




[612=Qq2v]

Nunciet Atridae, qui me haec tibi munera cogat
Reddere, et exanimes retinere hic Hectoris artus.
Verum edissere nunc, quot nato iusta diebus
Persolves, ut ego a pugna bellique tumultu
Contineam Graios totidem: cui talia fato,
Reddidit ista senex: Quod si placet (inquit) honores

Priamus Achilli.
Ut nato exhibeam dignos (pulchre omnia nosti
Ut conclusi intra claudamur moenia, ut absit
Caedua sylva procul, metuant simul omnia Troes)
Flere novem permitte dies exangue cadaver,
Quod decima mandemus humo, populumque vocatum
Accipiamus amico epulo, tum busta sepulchri
Undecima statuemus: et hanc, quae prima sequetur,
Si libet in pugnam vires producet utrinque.
      Reddidit huic iterum contra Peleius heros:
Esto ac ipse iubes, magnae rex inclyte Troiae,

Achilles Priamo.
Tempus ad hoc faciam pax certa ut constet utrinque.
      Sic dicens, dextramque dedit, pacemque sequestram
Firmavit, ne quid metuat: sic Troius heros
Et praeco dormitum abeunt, in limine vasto
Multa volutantes animo: sed fortis Achilles
In thalamo cum formosa Briseidae sese
Oblectans iacuit. Iam diique hominesque feraeque
Carpebant placidi suavissima munera somni:
Sed non Mercurium nocte hac sopor ullus habebat,
Quin vigil ingentes volvit sub pectore curas,
Ut tuto Priamum castris educat Achivum.
Astitit ergo illi supra caput, atque ita fatur:
      Dormis, nec movet ulla tuae te cura salutis?

Mercurius Priamum
O incaute senex: qui sic arma inter et hostes

excitans, hortatur
Hoc potes heu demens sub casu ducere somnos.

ad abitum.
Sed vigila, postquam es magno dimissus Achilli:




[613=Qq3r]

Cui modo pro nato redimendo tanta dedisti
Munera, quae ter tanta darent, tua pignora, nati,
Ut te iterum vivum videant. nunc ergo soporem
Excute: surge, fugam citus arripe, cuncta superbus
Iam sciet Atrides, reliquorumque agmina Graium.
Territus his senior dictis, consurgere mandans
Excitat Idaeum, deus ipse adnectit habenas,
Et curru submittit equos, tacitoque per hostes

Mercurius Priamo
Dirigit incessu, strepitus ne forte rotarum

currum apparat.
Atque equitum sentire queant. iam tuta tenebant
Flumina latiflui praeruptaque littora Xanthi,
Quem genuit divumque parens hominumque creator.
Hinc se Mercurius celeri pede tollit in auras,
Et coelum repetit, roseos aurora iugales
Iam coelo extulerat, miseris mortalibus almam

Solis ortus.
Lucem restituens: miserae iam rettulit urbi
Infoelix pater exanimem, sua vulnera, natum:
Nec sensit reducem quisquam prior omnibus ipsum,
Quam forma similis Veneri Cassandra superbae.
Illa patrem curru invectum, voce illa valentem
Praeconem, fratrisque iacens exangue cadaver,
Prima animadversum vidit. tum lumina fletu
Pulchra rigans, tales rupit de pectore questus.
      Aspicite, o Troes, qualem licet Hectora, vosque

Cassandra mortem
Troiades spectate cadaver inane perempti:

Hectoris deplorat.
Longe alium quando hunc in praelia nuper euntem
Vidistis, iam sic patriae spectate relatum.
      His lachrymis dictisque omnem commovit et urbem,
Et populum quis enim queat expers esse doloris
Tam misero in casu? redeunti ad limina portae
Occurrunt hinc uxor amans, hinc anxia mater,
Haerentes curru: natum haec gemit, illa maritum,




[614=Qq3v]

Amplexae miserum populo spectante cadaver.
Et sic in lachrymis media intra limina portae
Durasset populus, lucis nascentis ab ortu
Solis ad occasum, curru nisi tristis ab alto
Mandasset Priamus: spacium date, cedite eunti
O Phryges, hinc lachrymis plus indulgere licebit
Quemque domi. post haec super ardua Pergama ventum est,
Stratus ubi exanimis lecto componitur Hector
Perpulchro, molli, varioque toreumate sculpto.
Cantores circum miseri lugubria fundunt
Carmina: tum tristes funesta voce querelas
Ingeminant moestae Iliades, matresque nurusque.
Quas inter caput infoelix amplexa mariti
Andromache, tales rupit de pectore questus:
      Cui me nunc miseram coniux optate relinquis,

Querela Andromaches.
Et viduam, et florentem annis miserabilis aevi?
Sic me, sic puerum linquis, quem numine laevo
Sustulimus miseri? quem nunc manet exitus idem
Qui me, qui reliquos, capiendae moenia Troiae
Qui nunc cunque habitant, quos tu servare solebas,
Quorum tu salvator eras. nam semper ab hoste
Te custode nurus tutae matresque fuerunt,
Quae nunc heu Danais servitum matribus ibunt.
Cum quibus ipsa quoque abripiar, passura cubile
Quod metuo victoris heri, passura labores,
Vinculaque, et quae sunt permulta indigna relatu.
At tu care puer, vel me in gravia ista sequeris
Omnia, sub domino laturus multa superbo
Quae te non deceant: vel te fortassis Achivum
Arripiens aliquis, turri demittet ab alta
Praecipitem, patri iratus, quod viderit olim
Ipsius occubuisse manu natumve, patremve,




[615=Qq4r]

Aut fratrem. siquidem multi periere sub ipsis
Hectoris invicti manibus de gente Pelasgum.
Nam bello truculentus erat, nec parcere norat
Quos semel arripuit. nunc illum luget ademptum
Omnis Troia virum, lachrymasque effundit inanes
Ante sepulchralem thalamum. Sed tu mihi coniux
Optime, perpetuas lachrymas, luctumque relinquis
Et patri matrique tuis: hei, quod mihi dextram
Non licuit dextra contingere fata ferentis
Ultima, nec mandare aliquid, nec reddere voces
Acceptas licuisse queror, quo fallere curas
Et memor esse tui potuissem. Talibus illam
Questibus oppletam, circumsonuere frequentes
Matronae lachrymis, et foemineo ululatu.
      Hinc Hecube genitrix gemitus effundit aniles,
Et misero tristes hac rumpit ab ore querelas:
      Hector amate mihi, ante alios carissime fili,

Hecubae querela
Vivus adhuc diis gratus eras, qui nunc quoque servant

super Hectore.
Corporis exanimi pulchrum decus, et tua curant
Vulnera, ne tabo aut sanie putrescere possint.
Nunc mihi tot rapuit natos crudelis Achilles,
Quos partim immensi trans vendidit aequora ponti,
Vel Samon adductos, vel in altam transtulit Imbron,
Aut Lemnon, portus infidos semper habentem.
Te ferro caesum crudeli perfidus hostis
Raptat, agens circum defuncti corpus amici
Patrocli, quem tu tristi leto ante dedisti.
Nec tamen hoc facto vitam revocavit amici.
Redditus ipse tamen super ardua Pergama Troiae
Nate iaces, nullo confectus corpora tabo,
Tanquam vivus adhuc, et membra simillimus illi
Quem pater ipse suo Phoebus percusserat arcu.




[616=Qq4v]

Dixerat. at largo perfundens lumina fletu
Tyndaris assurgit, funditque has ore querelas:
      Hector amate mihi, et nuper carissime levir:

Helena mortem
Namque vir et coniux Paris est mihi, scilicet idem

Hectoris deflet.
Qui tibi frater erat, qui me has advexit in oras,
Quae tamen o utinam periissem hos ante labores:
Quattuor hic iam lustra moror, quo tempore nunquam
Iratus miserae mihi verba indigna dedisti,
Aspera nec dictis movisti iurgia. sed me
Si qua soror tua, sive socrus, seu frater iniquis,
Seu socer afficeret verbis, tu saepe dolentem
Solatus, levisti iram. nunc ergo relictam
Me queror, exempto te te vitalibus auris.
Nullus enim superest alius, qui tam sit amicus,
Quam tu nuper eras miserae mihi. Talibus aures
Impulit astantum plangoribus, atque ita late
Atria funereo resonabant omnia planctu.
      Donec rex Priamus: iam nunc, ait, ite per altam

Priamus ligna
Robora caedentes sylvam Phryges, ite, nec ullas

caedi iubet
Insidias fraudesve alias timeatis Achivum.

in pyram.
Nam pacem mecum certam firmavit Achilles,
In sex et totidem soles, quo tempore ab altis
Navibus egressum me hodie in mea regna remisit.
Ligna alacres afferte pyrae concisa locandae.
      Sic ait: illi alacres mulos currusque parabant,
Et plaustris iunxere boves: mora nulla, parati
Conveniunt omnes in eodem limine portae,
In sylvamque abeunt. sonat icta securibus ilex,
Roboraque et quercus, ac ter tribus inde diebus
Materiem caedunt, plaustris et curribus omnem
Convectant: decima struitur pyra, ponitur Hector

Crematur Hector.
Desuper exanimis: post haec alimenta ferentes




[617=Qq5r]

Subiiciunt flammis, et avara incendia miscent.
      Postera iamque dies primo surgebat Eoo,
Conveniunt, nigroque ignes extinguere vino

Vino ignem
Incipiunt. multis lachrymis albentia fratres

extingunt.
Ossa legunt cinere e medio, et candente favilla,

Ossa colligunt,
Atque urnae includunt auro ex meliore paratae.

et in auream
Quam molli circumseptam velamine terrae

urnam reponunt.
Defodiunt, circumque locant ingentia saxa,
Atque ita honorati statuunt monumenta sepulchri.
Interea vigil excubias custodia servat,
Finitimis imposta locis, ne forsan Achivi
Tentarent aut signa loco movisse sepulchri.
His ita legitimo perfectis ordine rebus,
In sua quisque abeunt redeuntes limina. posthaec
Solennes de more dapes funebria nato
Apparet ipse senex Priamus, populumque vocatum
Omnem epulis adhibet: Sic Hectoris inclyta magni
Funera sunt celebrata, atque ossa inclusa sepulchro.

ILIADOS HOMERICAE
AB HELIO EOBANO HESSO
Latinitate donatae
FINIS.





[Rr1r]

CASPAR SCHETUS CORVINUS,
MERCATOR ANTVERPIANUS,
HELIO EOBANO HESSO.

MUSAE, quae liquidis transcenditis aera pennis
      O semper faciles in mea vota Deae,
Scrupea Parnassi seu vos, Pindive crepido
      Seu vos Dircei fluminis unda tenet.
Et Faunos, Satyrosque iuvat, Dryadasque puellas
      Visere, et agrestum numina senta Deum.
Ite procul montes ubi se fert Hessia in altos,
      Quae sunt sylvicolis iugera plena Deis.
Visite quae lambit sinuoso vortice Lanus,
      Quaeque feri nomen moenia Martis habent.
Illic de notis compellite vatibus illum,
      Prae cuius scribi nomine Phoebus amat.
Illeque ter Scheti per te mihi nomine Clio,
      Salveto, Hessiaci gloria prima soli.
Vivere (si sacris pia numina vatibus estis)
      Nunc mihi perpetua posse salute voles.
Sique quid ad salsi mercator flumina Scaldis
      Sedulus incipiam, conficiamve roget,
Vivere me dices, sed sic ut vivere nolim,
      Non est in tantis vivere vita malis.
Hesse, hoc arentis si unquam molimina febris
      Sensisti, sicco gutture longa, scies.
Me miserum nuper violenti vulnere tristes
      Praecipitem in thalamos impetus ille dedit.
Saevaque contractas populata est flamma medullas,
      Qua non deterior dicier ulla potest.
Ignibus immiscens quae incerto turbine frigus,
      Alterno titubans itque reditque die.



[Rr1v]

Iamque parans abitum consuetas negligit horas,
      Sed levibus causis mox revocata redit.
Hinc ego Paeoniae iaceo male subditus arti,
      Hei miseri quibus hoc vita tuenda modo est.
Pharmaca nunc taceo, et pilarum mille figuras,
      Quaeque importunis stant aconita cadis.
Vix possum medico nisi praelibante severo
      Diluta ex tepido sugere vina scypho.
Et nisi depositum quadra licet esse notata,
      Estque manum in patinas inseruisse nephas.
Scilicet ista solent pueros vexare, ferenda
      Quae mihi sunt victo per mala fata viro.
Vivo tamen, mecum et melius mea Pontia vivit,
      Quam mihi perpetuo foedere iunxit Hymen.
Illa licet nostrum queritetur pallida morbum,
      In viduo postquam est sola relicta thoro:
Et melius quanquam valeat me, blanda susurrat
      Me salvo melius posse valere tamen.
Si non tarda fluant inamoenae tempora noctis,
      Simque ego perpetuus nocte dieque comes.
Nempe Machaonii nimis hoc vetuere magistri,
      Turba Dionaeis invidiosa iocis.
Sed iam prima aderunt resoluti tempora veris,
      Quique piae matris nomina mensis habet.
Ille favillatos iecori reparabit amores,
      Atque novo vacuos instruet igne sinus.
Tunc tua connexis volvar per colla lacertis,
      Nulla viro fuerit nox sine, nulla dies.
Interea priscas reddant bona tempora vires,
      Lethargo vegetent et fugiente latus.
Debito ut accipias maturos tempore fructus,
      Quae nova nunc herba est cum tibi messis erit.
Qui prius autumnum quam Pleias orta reduxit,



[Rr2r]

      Poma legit, fructus dissipat ipse suos.
Pontia sed tecum satis est nimiumque iocatum,
      Non tibi, verum Hesso scribimus ista meo.
Ille malis Schetum tantum non perdier horis,
      Quaeque sit imbelli lucta obeunda, videt.
Iam casus Eobane doles, melioraque divos
      Ni fallor, multa religione rogas.
Nec te tam iustis inamoena silentia causis
      Tempore iam longo continuata movent.
Non promissorum malefida oblivio, quamvis
      Debita vix habeat vel ferat arma latus.
Pugio, nam memini, datus est tibi tempore ab illo,
      Quo mihi Martburgi est visa corona tui.
Sed qui tum datus est, longo post tempore missus
      Vix desiderio par fuit ille tuo.
Da veniam fasso, stupuit mens percita morbo,
      Ipsa sui in tantis nescia facta malis.
Nulla veternoso subiere Eobane, fuique
      Immemor atque tui, atque immemor ipse mei.
Nunc primum lasso discedo victor ab hoste,
      Atque recens spolium depereunte fero,
Vix modo languentes reparatis viribus artus
      Incipiens tremulo in publica ferre pede.
Urget adhuc multa tamen hic me parte molestus,
      Dum sanum aegroti vivere more facit.
Defunctumque iubet saevus renovare dolorem,
      Dum premor invitas huic facere inferias.
Scilicet est certo sudandum tempore, certis
      Nique horis iussas non licet esse dapes.
Ni faciam, subito veluti redivivus oberret
      Vanus, et infuso territet ossa gelu.
Horrorque ex humeris calces decurrat ad imos,
      Frigidaque exangui palleat ungue manus.



[Rr2v]

Sic mihi in hostiles vano conamine lucta,
      Quod mirere, umbras Hesse gerenda fuit.
Non aliter taciturus eram, non te Hesse relictum
      Inque salutatum praeteriturus eram.
Namque bonos non est (fidos licet inter amicos)
      Servandi custos foederis Harpocrates.
Mutua dissociat coniunctaque corda, situmque
      Obdit amicitiis, conticuisse diu.
Ergo te missa rupuisse silentia cartha
      Iuvit, et ingratam praesecuisse moram.
Hei mihi letitiae quantos simul intulit aestus,
      Inque animum fudit gaudia quanta meum,
Littera, quae Aonidum celebri comitante caterva
      In mediis fulsit limpida turbinibus?
Non aliter quam si nebula fumante, coruscum
      Phoebus inaurato proferat ore iubar.
Nam te nulla quidem dimittere carmina certum est,
      Quae non permultis sint comitata Deis.
Per medium Iani tunc cum data charta ferebar,
      Tristis et amusae pars quota plaebis eram,
Protinus ut legi, turbatum numine pectus
      Horruit, et tristes erubuere genae.
Parce Panompheo soboles iucunda parenti,
      Turba iuventutis tempore culta mihi.
Cum vaga submissis crocitarem carmina cannis
      Et canerem indocta rustica verba lyra.
Parce precor, fugiatque novus de pectore terror,
      Non ego deserui numina vestra lubens.
Tractavi citharas quondam dum fata sinebant,
      Pluraque iam nota doctius arte canam,
Ni studia in primis florentia gnaviter annis
      Interrupta gravi de genitore forent.
Cum iussit spretis mercatorem esse camoenis



[Rr3r]

      Meque novas docuit sedulus ipse vias.
Saepius ingeminans, studium sine fruge relinque,
      Impendeque horas in meliora bonas.
Moeonides vatum caput hoc de munere nullas
      Collucratus opes, Vergiliusve fuit.
Fac tibi psallatur, magis hoc te namque decebit,
      Quam olim mendica concinuisse lyra.
Pluraque commota titubans per iurgia lingua,
      Quae cholera et bilis fingere flava solet.
Forsan et hoc fuerat tamen a genitore ferendum,
      Namque voluntatis ius habet ille meae:
Quod spiro, illius est, quod vivo, quod valeoque,
      Ille fuit studii cura, caputque mei:
Nostra nisi insultetque in carmina garrula mater,
      Nescio quae blaterans in mala verba Deas.
Sed taceo, divos ne verba procacia tangant,
      Neve traham turpi ex impietate notam.
Tu fuge et obscuras procul hinc pete Naevia sylvas,
      Non ea turbanda est hoc Camarina loco.
Nunc mea quo possum, non quo volo, carmine tester
      Gaudia, perpetuis aequiparanda bonis.
Gaudia per nostram non enarranda camoenam,
      Centeno quanquam gutture et ore boet.
Namque ego si cupiam verna inconstantius aura
      Pectus, et instabilis dicere mentis opus,
Ut nova diversum per gaudia mille volutet
      Spes animum, et tanti nominis Hesse decus,
Urceus institui caeptus porro amphora fiat,
      Litera et ingentem crescat in historiam.
At satis est dixisse tibi, qui gaudia vatum
      Noscis, nil donis gratius esse tuis.
Diva poetarum, et paucis bene nota voluptas,
      Scilicet est cunctis anteferenda bonis.



[Rr3v]

Quem placido recreat secretum lumine Clio,
      Hoc nihil in terris laetius esse potest.
Haec animos solvit curis, et in aethera tollit,
      Vivere mortales haec sine morte facit.
Certe ego (ni veterum fallant praesagia vatum)
      Effugiam flammas funeris Hesse mei.
Atque tuo vivam defunctus carmine, fama
      Conspicuus calami non moriente tui.
Qui modo si arenti cecidissem victima febri,
      Iam fueram obscuri cassa favilla rogi.
Nomina nec cuiquam patuissent nostra nepotum,
      Nomina visceribus contumulata suis.
Sed mea me famae servarunt fata superbae,
      Iussere Hessiacis et superesse modis.
Nam modo (me vatis si non data dextera [dextra 1540] fallit,
      Ullaque sit musis carminibusque fides)
Cuditur, et Scheti sub nomine magnus Homerus
      Romana tandem sub ditione venit.
Quem non ulla queat cariosa abolere vetustas
      Dum titulum imperii Roma superba feret.
Dum Germana colet Musarum sacra iuventus,
      Dum crepet Ausonia Saxonis ora lyra.
Non poterit ferrum, non ulla iniuria divae
      Quae furit instabili lumine cassa rota,
Perdere opus tantum, mundi nisi tempore moles
      Vasta simul claudo quo ruet esca Deo.
Et tu dum medio pendebit in aere tellus,
      Ponderibus tantum constabilita suis,
Hesse eris Italiae Romanus vindice nullo,
      Plurima post primus secula Moeonides.
Ille licet priscis latiali Mincius ore
      Iliacam Oenotriis scripserit historiam.
Dum vafri Aeneae docta sub imagine adumbrat,



[Rr4r]

      Plurima Ulysseae passa pericla rati.
Tu tamen ista canis fida magis Hesse camoena,
      Ordine traducens non variante librum.
Garrula quo vanas arrexit Graecia cristas,
      Hactenus insultans terra Latina tibi.
Inclyta quod nullum nutrisset Roma poetam,
      Qui non Ausoniam hoc fonte petisset aquam.
Sed nunc et cristas et inania murmura pone
      Graecia, iactandi te omnis adempta via est.
Smyrna, Rhodos, Colophon, uni iam cedite Romae:
      Sufficit, et satis est Romula lingua sibi.
Moeonii postquam fontes et flumina vatis
      In Latium larga transtulit Hessus aqua.
Nam (me ni cupidae fallant praesagia mentis)
      Fonte suo rivus ditior iste fluet,
Atque vehet meriti tibi carbasa plena triumphi,
      Et vaga nominibus lintea picta tuis.
Caetera magnanimos et quae decuere triumphos,
      Stabunt signa altis conspicienda foris.
Fallorque, aut Musae et clarae circumflua classi
      Turba natatricum vitrea Naiadum,
Et Satyri, vel quos umbrosa habet Hessia Faunos,
      (Sylvanos capiat si tamen unda Deos)
Hesse caput vatum vivas, Hesse, Hesse, sonabunt,
      Summum Romani nominis Hesse decus.
Forsitan et maestum demittens Graecia vultum, et
      Lumine Smyrnaeus deficiente senex.
Tu quoque, Munichiis quondam tutela carinis,
      Purpureis Pallas iam pudefacta genis,
Ante triumphales ignoto in flumine proras
      Ibitis, exigua praevia turba scapha.
Et modo contemptae dabitis spectacula Romae,
      Cum vos attoniti Tybridis unda feret.



[Rr4v]

Ille Caystraeo saliens de gurgite rivus,
      Tybride collectas exonerabit aquas.
Cuncta simul recto devolvens tramite in urbem,
      Olim quae armigeri est semine nata Dei.
Celsus at ante omnes aurata in puppe poeta
      Ibit ovans, libros et feret ipse novos.
Purpureo tectos villo, bullisque superbos
      Auratis, Graio compositosque modo.
Circumfusa vehent navim, mirabile, olorum
      Agmina, Sithonia candidiora nive.
Porrectisque gerent aurata monilia collis,
      Queis puppim tenui ferre rudente queant.
Non secus aurata Magnus Pompeius axe,
      Invectus niveis turgidus ibat equis,
Tenderet Eoo quondam dum victor ab orbe,
      Ad Capitolini tecta superba iugi.
Porro Palatinus pompam expectabit Apollo,
      Et sua Romuleis instruet ora modis.
Ipse suum celebri cantans paeana coronae,
      Verba Quirinali per numerosa lyra,
Hesse, feret victor petulantum magne Pelasgum,
      Macte animo, nostrae es urbis et orbis honos.
Ornabitque simul victrici tempora lauro,
      Suspendetque suis Graia trophaea tholis.
Caetera quid referam, quae tactum numine pectus
      Fingit, et a superis somnia missa Deis?
Somnia non vana Lachesi conspecta sub ulmo,
      Sed quibus indulsit cornea porta viam.
Dicere plura queam, sed dicere plura decebit,
      Ordine cum fuerit pompa peracta suo.
Ordine tum liceat viso memorare triumpho,
      Hessia quanta sit hic gloria parta tibi.
Namque (tuo si eadem sit adhuc sententia vati)



[Ss1r]

      Ipse triumphantis pars quota puppis ero.
Hei mihi, quo trepidum ducis me Eobane? verebor
      Pannosus Clarii visere templa Dei.
Inque tuo ignavus procul apparere triumpho,
      Et misero miles dirutus aere velut,
Discolor albentes si anser natet inter olores,
      Nescio quid rauci murmuris ore rotans.
Candidulove indigna magis pulla agmine carmen
      Ipsa suum in medio forte tetrinet anas.
Nonne ferat frontem rebus Melycerta perisse,
      Cygneum impediat si improba turba melos?
Tuque cupis niveae corvum immiscere catervae,
      Accrocitet [Greek:] chaire [roman:] ut scilicet ille suum.
Crede mihi solvent passim Neptunia risum,
      Omnia quae vastus numina pontus habet.
Illaque littoribus modo circumfusa cachinnos,
      Monticolum tollet turba petulca deum.
Forsitan et rerum hac facie turbatus Apollo,
      Et reliquus divum Pieridumque chorus.
Queis corvus, corvique novo sub nomine Schetus,
      Cognitus a teneris unguibus iste fuit.
Non feret, averso demittens lumina vultu,
      Corvini tantum nominis Hesse decus.
Inter aves albas vetuit consistere Corvum,
      Damnosa offensus garrulitate deus.
Visoque hic rursum, pallente Coronida vultu
      Ploret, praecipites increpitetque manus.
Phoebe pater, vereor ne sint tibi nostra dolori
      Nomina, neu gemitus sint tibi causa novi.
Nam desertorem noscet prodetque Thalia,
      Purpuream quassans torva minaxque manum.
Ipse licet multa velatus tempora lauro,
      Adnitar classis me simulare tuae.



[Ss1v]

Ut miser auriculis Cumis deprensus asellus,
      Dum regem assumpta pelle leonis agit.
Inveniar cultu vel moribus esse prophanus,
      Arte fit ingenium deficiente palam.
Emeritus fateor Musas Phoebumque reliqui,
      Mercator multa sedulitate novus.
Ire tamen (quanquam fuero tibi forte pudori)
      Audebo, quo me cunque Eobane voles.
Ultro et delatos non aversabor honores,
      Rusticus ut magnos pallidus ante viros.
Affectata nimis forsan sit gloria crimen,
      Atque trahat stulta de levitate notam.
Ipsa eadem neglecta nimis (me iudice) maius,
      Crimen, et insulsae rusticitatis erit.
Nam quicunque suae spernit praeconia famae,
      Quercubus alpinis adnumerandus erit.
Nil moror ergo, sequar, quo me vis ire paratus,
      Quid deceat scire est muneris Hesse tui.
Si dignus mercator homo est, opifexque prophanus,
      Qui sit in Ausonio duxve comesve choro:
Qui sua divino praemittat nomina libro,
      Cuique dabunt Latio saecula nulla parem.
Si tibi sum tanti, tantum mihi me esse iubebo,
      Iudicioque tuo quoslibet ante ferar.
Forsitan et Musae, nec iniquae mentis Apollo,
      Si memores priscae sedulitatis erunt,
Non pavidum explodent, caeptusque Eobane triumphus
      Non minus admisso Caspare divus erit.
Namque olim niveis ales Phoebeia pennis,
      Tale feret nudam non meruisse fidem.
Sitque licet nigras versus modo corvus in alas,
      Laurigeri iactat se tamen esse dei.
Nec fore perpetuas sperat sibi numinis iras,



[Ss2r]

      Nescius in culpa criminis ipse sua.
Ergo sequor, nec ero posthac tibi pompa pudori,
      Turbabunt nullos nomina nostra Deos.
Nec tamen inficiar bene te monuisse sodales,
      Esse haec herois attribuenda viris.
Tali equidem fateor debebas Caesara dono,
      Saxoniumve tibi demeruisse Ducem.
Quemve habet Austriacum nemorosa Boemia regem,
      Quemve colit variis Hessia picta iugis,
Seu quos antiquo veterum de stemmate regum
      Suppeditat iuvenes Teutonis ora tibi.
Qui poterant larga diffundere munera dextra,
      Praemiaque invicto digna labore dare.
Ipse tamen vereor (liceat modo vera fateri)
      Ne nimium herois esse putemus opus:
Purpura, et auratis circundata colla catenis,
      Et dare quae fallax curia verba solet,
Scilicet ignaro possint imponere vulgo,
      Sed nos hunc fucum novimus esse nihil.
Credo equidem poterant, sed quid potuisse iuvabit,
      Tantundem nequeas cum voluisse iuvet?
Scimus obaeratos auro splendescere, et amplos
      Pollicitis duci velle, nec esse viros.
Crede mihi, invenies amusos omnibus aulis,
      Vivida coelestis spernere dona lyrae.
Nobiliumque animos simul experiere prophanos,
      Ingratos Musis carminibusque tuis.
Plumbea nunc duro subierunt secula ferro,
      Vel si quid plumbo vilius esse potest.
Nobilibus postquam periit sua gloria factis,
      Et manet in solo nomine nobilitas.
Nil nisi divitiae, et regnandi dira libido,
      Nomen apud nostros nobilitatis habet.



[Ss2v]

Omnis ubi tanti est quantum corrasit in arca,
      Nullus ab ingenio dicitur esse aliquid.
Hei mihi, servandis quo tempore digna poetis,
      Prisca heu quo virtus nobilitasque ruunt?
Dicere relligio [relligo 1540] est, tamen est dixisse necesse,
      Dicere ne haec aliqua me levitate putes.
Nobilium hoc fuerat forsan de plebe ferendum,
      Extra se stupidi qui didicere nihil.
Nulla sed in summis studia esse Eobane Monarchis,
      Musarum in mystas Pieridasque vides.
Vatibus imperio cuius vaga machina mundi
      Subiacet, Austriaci principis aula vacat.
Doctorumque altrix nescit tamen illa Maronem,
      Regia Liligeri principis ampla suum.
Ut reliquos taceam, quorum te turba fatiget,
      Omnes verbosus si memorare velim.
Qui Musas Phoebumque ut inania numina rident,
      Deliramenta et carmina nostra vocant.
Crede mihi, monstrum sit nostri temporis aulae,
      Ingenio Musas qui meliore colet.
Occidit Augustus, nostro irreparabilis aevo,
      Nulla est Moecenas in regione vetus.
Ipse licet venias magno comitatus Homero,
      Nulla feres reges qualia dona decent.
Ut multum accipias, vix hoc tamen evenit ipsum,
      (Talis in amuso est agmine barbaries)
Applaudent forsan doctoque novoque labori,
      Atque euge et pulchre, sed sine mente ferent.
Scilicet, hic ille est Eobanus, muneris instar,
      Exertum et digitum praetereundo feres.
Nam laudant, redduntque viri bona verba potentes,
      Sed bene laudato nil datur ingenio.
I nunc, cumque tuo dono quaere atria regum,



[Ss3r]

      Perdere si cupias Hesse oleum atque operam.
At quo lingua ruis, cunctis quasi libera vinclis?
      Quid labra aut dentes hic habuisse iuvat?
Altitonans queis te muris compescuit heros,
      Nimirum ut tarda et praemeditata fores.
Et si tarda fores, si non temeraria, Regum
      Conscia debueras dissimulasse mala.
Ne mihi famoso parias de crimine nomen,
      Neu gravis ingenio sit data culpa meo.
Nasonem imprudens adversus Caesara lingua,
      Extorrem Scythicis compulit esse Getis.
His ego debebam monitis celasse, prophanae,
      Quicquid nobilitas rusticitatis habet.
Aut saltem innexis obscuro aenigmate spiris,
      Prodere simplicibus non capienda viris.
Sic quod non dixem, poteram dixisse videri,
      Scilicet edoctum paucula verba docent.
Ah nimium evomui, Nescit vox missa reverti,
      Sed volat haud ullo restituenda modo.
Iamque velim claras me haec non posuisse sub auras,
      Ni tua soletur nos Eobane fides.
Quoque mihi, quoque ipse tibi coniungor amore,
      Dicta satis tutis auribus ista putet.
Certe ego quae toti tam sunt bene cognita mundo,
      Crediderim tecum dissimulasse nephas.
Ipse Pegasides non me reticente silebunt,
      Talia at ad satrapas te properante ferent.
Hesse tuone petis cum carmine nescius aulam?
      Hei mihi quantum olim non petiisse voles.
Arcadicis frustra cytharae pulsantur asellis,
      Quis violis turpem sternere quaerat haram?
Frustra pomposis decantes carmina bardis,
      Non intellectos extulerisque modos.



[Ss3v]

Quaere aliquem cui sint Musarum numina cordi,
      Quique sagax tantae sentiat artis opus.
Et poteras Eobane alios, nam vera fatebor,
      Quam nos in proprio reperiisse solo.
Nam poteras vates donare hoc munere vatem,
      Aversae excipient nomina nostra Deae.
Sed ne te toties eadem repetita molestent,
      Nec tollam, nec humi me amplius ipse premam.
Forsan Achemeniis quanquam nec scrinia gazis,
      Ampla nec aurifero diffluat amne domus:
Unus at e multis, populi pars simque latentis,
      Et nullo veterum stemmate natus eques:
Gratior inveniar, quam si Ionckherus oberrem,
      Aulicus aurato conspiciendus equo.
Magnificusque alta de illustri nomine cunctos
      Pendere attonitos ambitione putem,
Me propter me digna ferens quaecunque potenti
      Inferior nostra conditione daret.
Scilicet aut patriae es nimium excaecatus amore, aut
      Fastum hunc Teutonica in nobilitate vides,
Hesse: at si patriae quatiat te iniuria lesae,
      Talibus obtures obvius ora mihi.
Nil vaga ab occiduis qua lux demittitur undis.
      Tithoni roseam coniugis usque domum,
Esse Brabantiaca Bursa inconcinnius usquam,
      Mercatorum uncto barbariusve choro.
Hei mihi, difficile est notam defendere culpam,
      Do gemitum, vera haec quod nimis esse sciam,
Barbara secta hominum sophiae contraria castae,
      Fortunae praeter numina nulla colit.
Quaeve iubet multo Regina pecunia luxu,
      Et vigil assiduo cura labore stupens.
Cura Cytheriadum pestis manifesta sororum,



[Ss4r]

      Auri praecipue quae sitibunda gemit.
Scilicet egregium ponunt super omnia nummum,
      Nil reliquum Musis carminibusve loci.
Turba sibi authorem statuit tamen improba divum,
      Barbariemque suam quo tueatur habet.
Ostendisse viam technis, studiisque prophanis,
      Mercurium dicunt: non tamen ipse puto.
Talem etenim nec nos: quid enim magis [Greek:] atheon esti [roman:]
      Mercurium nec nos credimus esse deum.
Talene Di monstrum sancto dignentur Olympo?
      Siccine deliret Regia summa Deum?
Talem equidem magni credam Iovis esse ministrum?
      Morosum, ignavum, difficilemque senem?
Crediderim potius Stygii Plutonis alumnum,
      Quique fatigato nauta Charonte foret.
Nam video geminos sub eodem nomine divos,
      Mercuriumque suum regia Ditis habet.
Ut foveat Musas, et numina culta dearum,
      Semper Apollineae deditus ille lyrae.
Impediat cupidos sacro de fonte poetas,
      Nympharum infensus barbarus ille choro.
Et ferus Eumenidum trahat agmina dira sororum,
      Crassaque Cocyti pocula prompta vado.
Hunc vestrae authorem fraudis finxisse licebat,
      Vos hic Tartareis detinet in tenebris,
O mercatores, melioris nescia vitae
      Pectora, et in doctis prodigiosa viris.
Esse quid hoc dicam? propriam mihi vellere barbam,
      Nescio qua iubeor praecipitante Dea.
Parcite Bursales, tanta est violentia Divae,
      Quae nudae curam simplicitatis habet.
Non equidem potui divos compescere motus,
      Haerens in simili quamlibet ipse luto.



[Ss4v]

Haereo, nam fateor: fatear ni, haerere videbor,
      Culpaque deprenso crimine maior erit.
Quottidie ad medium rugosus inambulo Iani,
      Sollicitique vagor pars miseranda gregis.
Sed non sola animos urget mihi cura lucelli,
      Quaeve movet reliquos, me quoque causa movet.
Eloquar an taceam, poterit quod credere nemo,
      Musarum in turba hac numina mente colo.
Nam quanquam videar iam dedidicisse latine,
      Nil nisi materna aut gallica verba sonans,
Non tamen (ipse vides) latiali musa teneri,
      A componendo carmine nostra potest.
Difficile esse feres, sed tendit in ardua virtus,
      Quaerens difficili maius ab arte decus.
Nil tam difficile, quod non Eobane voluntas,
      Et facile et possit reddere prona leve.
Adde quod et stimulos addit sublata facultas,
      Ingenium in vetitum pronius omne ruit.
Nam coelum et vasti testor tibi numina mundi,
      Quod mihi sint Stygii numina dura senis.
Dicere vix ausim, quae stet sententia menti,
      Ne fidus patri iudicer esse parum.
Dicere sed certum est, fugiam quo nomen inertis,
      Et poterit dicti nescius esse pater.
Vel si rescierit, non sunt mihi iurgia tanti,
      Ut magis amusi nomen habere velim.
Quod nisi me impediant adamati iussa parentis,
      Ostendam Bursae terga Eobane meae.
Hoc tibi credibile est, vatum cui nota voluptas,
      Quae dare Musarum turba novena solet.
Nomine censere hoc tibi me prohibebit eodem,
      Vis cum Mercurio quo agmina barda suo.
Namque vides superesse imis mihi semina fibris



[Tt1r]

      Calliopes quondam semina sparsa manu.
Quassa etenim nostra est navis, non obruta ponto,
      Et tantum portu flatibus acta caret.
Ergo licet longo nunc torpeat obsita musco,
      Musa veternoso languida Mercurio,
Carmina nos Eobane tamen legisse iuvabit,
      Quae tu Parnassi culmine lecta canes.
Promptave Hyanteis sacrisque Aganippidos undis,
      Quasve fovet divo Graecia tota sinu.
Scriptaque nunc primum numeris donata latinis,
      Et de Smyrnei fonte petita senis.
Nam mihi laetitia trepidant tum corda, triumphos
      Intus et ingenii vis iuvenilis agit,
Cum feror in magni numeros et carmina Phoebi,
      Carmina iudicio semper amata meo.
Non aliter quam qui peregrino captus in orbe,
      Exul et obscuro carcere vinctus erat,
Si tandem patriae et charis reddatur amicis,
      Gestit, vixque animum continet ipse suum.
Cumque suis iterat largo convivia vino,
      Pensat et insolito tedia longa ioco:
Sic ego commota volvam tua carmina mente,
      Impediet cursum non pater ipse meum.
Ipsa Deo plenas mulcebant numina fibras,
      Et rapiar, gaudes quo tu Eobane rapi.
Hei mihi cede aurum, et magni tu caussa furoris
      Gaza, malum domino pondus onusque tuo.
Quae non sollicitas potis est componere mentes,
      Semina sed curis colligit ipsa suis.
Quaerere nam cura est, cura est quaesita tueri,
      Finemque hunc nostri summa laboris habet.
Vilia miretur vulgus licet illa prophanum,
      Divitis ad digiti turba movenda sonum.



[Tt1v]

Vilia vilis amat: sed splendida pectora vatum,
      Non populi ingenium iudiciumque movet.
Olli foelicem, placidam cui nulla quietem
      Turbabit mentis sollicitudo, ferent:
Musarumque chorus cui, luctus nescius omnis,
      Pocula Castalia plena ministrat aqua.
Cedere carminibus reges, regumque triumphos,
      Cedere et e Phariis marmora caesa iugis.
Quasque legit rubro foelix in littore gemmas
      Moedus, et a sicco sidere fuscus Arabs.
Quaeque sub adductis argenti pondera sylvis,
      Visceribus nutrit Teutonis ora suis.
Queis equidem astipulor, quamvis peiora secutus:
      Scilicet atra sequor, candidiora probo.
Teque ego foelicem praecunctis vivere credo,
      O vatum nostri temporis Hesse caput.
Cuius ab extremis spaciatur fama Britannis,
      Qua fert rugosum terra perusta piper.
Qui nos e tacitis evellis sponte tenebris,
      Et notum externis gentibus esse facis.
Nunc etenim aut fallor, magno aut ditatus Homero est,
      Deque tuo Schetus nomine nomen habet.
Ah peream, tantum si compensare recusem,
      Nostrique aeternum sanguinis Hesse decus.
Di nobis tribuere satis, liceatque fateri,
      Arte etiam deceat qua docuere frui.
Talia nos gratos, veterum maiora triumphis,
      Expectare animos novimus officia.
Quid magis in terris optandum, dicite porro,
      Si quibus ingenii vis melioris inest:
Mortali quam si mortalia vincere fata,
      Grandius humana conditione queas.
Quod mihi praesagum pectus te vindice spondet,



[Tt2r]

      Iamque facit pulli spernere iura coli.
Charta tamen Scheti quondam quae nomen habebit,
      (Quod tua quo cupiam littera fine rogat)
Limpida Dyrcaeo madefactis gurgite cannis,
      Verba ferat certo continuata pede.
Insurgat numeris, et tollat ad aethera cristas,
      Olim nobilior Schetus equestris erit,
Depressus iaceat quam si sermone pedestri,
      Vix ulli antiquo conspiciendus avo.
Crede mihi, latices Graio de fonte petitos,
      Qui sitiet lymphas protinus ille petet.
Nec tardum in sicca spatiare iuvabit arena,
      Dum novus albenti labitur amnis aqua.
Quique novi properat commotus nomine vatis,
      Lecturum primo libera verba putes?
Nauseet ille prius cum libera verba videbit,
      Nec cupido iniiciet rustica prosa moram.
Quam mox indignans, merito carbone notarit,
      Cum nostro explodens nomine posteritas:
Non secus, arentes quam verno tempore ramos,
      Arboribus curva rustice falce putas.
Interea cassa verborum, vixque legenda
      Obductus serie, Schetus honore vacet.
Quemque tui iactas victurum nomine libri,
      In tenebras pressus concidet ante diem.
Contemptusve ruet praebens ludibria vulgo,
      Ut vetus eversa divus in aede solet:
Ni sint Ausonia bene conservata Camoena
      Nomina, cumque suo continuata libro.
Moecenas lateat: neque enim hoc sub nomine laetas
      Quid faciat segetes, me didicisse sciam:
Hunc nisi fecisset studio prudente poeta,
      Principium incoepti carminis Andiades.



[Tt2v]

Adde quod absurdum poterit fortasse videri,
      Carmina carminibus non phalerata suis.
Praecipue vates quae mittit munera vati,
      (Si mihi das huius nominis Hesse decus)
Namque ego queis cupiam decorari munera verbis,
      Doctus ab ingenio scis Eobane meo.
Cum me verba iuvent numeros disposta per aptos,
      Dulcius inque aures quae modulata fluunt.
Quam vaga quae hac illac prorsus sine lege feruntur,
      Quaeque movent nullo tempora docta sono.
Talia de blanda semotus rusticus aula,
      Inculto potius fuderit ingenio.
Talia patronus numerosae nescius artis,
      Pro tristi amuso digerat ore reo.
Te maiora quidem, Regem, cui pulchra triumphis
      Pimplaeis semper fulgeat aula, decent.
Nam regem, regesque omnes superare fatemur,
      Fortunae tantum quos comitatur honos.
Ille etiam quo se nunc Hessia iactat alumno,
      Magnanimus quanquam, cedere iure volet.
Olim qui ignota forsan recubabit in urna,
      Regia miratur dum tua facta nepos.
Tantum non humili calamum submittere prosae,
      Devotum Musis carminibusque velis.
Illa scholis etenim et sacris linquenda magistris,
      Tantum sollicito est Diva creata foro.
Sponte tibi laetum cadit in sua tempora carmen,
      Inque laboratum manat ab ore melos.
Sit pudor insolitas animum demittere in artes,
      Affectasse tibi est libera verba pudor.
Victuris quae vis praesertim innectere chartis,
      Ut laudem a prisca posteritate ferant.
At quo diversum rapit indignatio? quove



[Tt3r]

      Moesta trahit fusis nos elegia comis?
Nam fuerat dixisse satis me carmina malle
      Quam laxa et Clario scripta inimica Deo,
Perdere quae subito valeat cariosa vetustas,
      Non condita velut marcida facta sale.
Non tulit indignans tantum hoc Iove nata Thalia,
      Diva iuventutis tempore culta mihi.
Nam scripturus eram verbis de more solutis,
      Artis et ingenii conscius ipse mei.
Spiritus ille etenim est tenues resolutus in auras,
      Quem dederat puero turba novena mihi.
Et postquam amusi iam sector munia Pluti,
      Carmina non meus est composuisse labor.
Numine corripuit sed nos Dea protinus, atque
      Impulit in tristes verba coacta pedes.
Hemque ait, indignum te Eobanus carmine ducat?
      Scribere Castalio non volet ore tibi?
Ipsa tuo vidi gaudentem carmine Phoebum,
      Primitiasque tui spiritus aether habet.
Macte animo, priscis reparatis viribus insta,
      Et qui sis Hessus vir sciat, inquit, age.
Et simul invasit subitus vaga pectora, summo
      Demissus coelo, Pieriusque furor.
Et feror in numeros, ceciditque in tempora carmen,
      Quae velut [Greek:] apneusti [roman:] continuata vides.
Namque Cytheriadum labor hic, mihi crede, sororum,
      Non mercatoris, Mercuriive fuit.
Spiritus aethereo mentem delapsus Olympo,
      Implicuit miris explicuitque modis.
At nunc terribili vocat atra taberna tumultu,
      Et cogit solitum continuare iugum.
Forsitan et genitor tardum increpitabit, et arcti
      Carmina iacturam temporis esse feret.



[Tt3v]

Ergo fatigatum furor o furor alme relinquis?
      O furor ingenio dulcis alumne meo.
Nunc demum sacro turbatum numine pectus,
      Concidit, et nullo garrula lingua sono.
Et iaceo contemptus humi, qui celsa petebam
      Sidera, divorum summaque templa modo.
Nec secus, Herculea quam qui iacuere ruina,
      Deprendo morbo diffugiente malum.
Et gemo divino sedato pectoris aestu,
      Redditus ingenio deficiente mihi.
Cum mihi iam nullas superesse in carmina vires,
      Et videam reliquum gutturis esse nihil.
Ergo mihi ne sim discordi fine pudori, et
      Ora rubor lingua deblaterante notet,
Neu nimius videar, seraque coronide longus,
      Offendantque animum taedia longa tuum,
Hesse Cytheriadum decus immortale sororum,
      Praestiterit filum praesecuisse: Vale.

Tuus ex animo
Caspar Schetus Corvinus
Mercator Antverpianus.


 


Last modified: November 01, 2006