HELII EOBANI HESSI DESCRIPTIO CALUMNIAE, AD DOCTIS-
simum virum Philippum Melanthonem.

AD OPTIMUM VIRUM M. PHILIPPUM NIDANUM, IN
morte Barbarae uxoris consolatio, Eodem Authore.

NAENIA IN OBITUM BARBARAE, PHILIPPI PISTORII
Nidani, coniugis. Et Epistola ad Helium Eobanum Hessum poetam.
AUTORE IOANNE Draconite.

Marburg: Christian Egenolff, 1539
8o: 16 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. A critical edition, with modernized punctuation, is to appear in: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, ed., trans., and annotated by Harry Vredeveld (Tempe: MRTS, 2004- ).



[A1r]

HELII EOBANI HESSI DESCRI-
PTIO CALUMNIAE, AD DOCTIS-
simum virum Philippum Melanthonem.

AD OPTIMUM VIRUM
M. PHILIPPUM NIDANUM, IN
morte Barbarae uxoris consolatio,
Eodem Authore.

NAENIA IN OBITUM
BARBARAE, PHILIPPI PISTORII
Nidani, coniugis. Et Epistola ad
Helium Eobanum Hessum poetam.
AUTORE IOANNE Draconite.




[A2r]

DESCRIPTIO CALUMNIAE, H. EOB. HESS.

DIcere quos habeat vesana Calumnia mores,
      Me brevibus numeris docte Philippe iubes.
Obsequor, et merito, quis enim tam recta monenti
      Non etiam iustas pareat ante preces?
Sed brevibus numeris, et parvo carmine dici
      Tanta lues nulla conditione potest.
Interea Solymi requiescant carmina Vatis,
      Dum canitur Musis Eumenis ista meis.
Pinximus hanc olim, dum nos populosa teneret
      Subdita Sarmaticis Prussia sideribus.
Hac vulgata suas pinxere volumina frontes,
      Ne tanti lateat clausa figura mali.
Pinxisti hanc celebri Pegnesidos urbis in aula
      Nuper honor patriae pyrgicamere tuae.
Pinxerat ipse suis hanc nuper in aedibus, omni
      Sturtiades nobis dignus honore cani.
Sed tamen inventor quis primus imaginis huius
      Extiterit forsan, quem fugit, ille roget.
Cous apud regem falso accusatus Apelles,
      Indignum tabula vindice pinxit opus:



[A2v]

Considet in solio veluti Rex, auribus amplis,
      Videris, auritum dixeris esse Midam.
Hic est ille Midas, quem falsa calumnia, verbis
      Aversum vero, credere falsa facit.
Huic geminae adsistunt dextra laevaque puellae,
      Consona quae propriis nomina rebus habent.
Prima loco motam tenet Ignorantia mentem,
      Altera Suspicio credere falsa docet.
Tum velut Alectus armata Calumnia flammis,
      Insontem tacita circuit arte virum.
Circuit, et captum rapit ad regale tribunal,
      Et sontem falsi criminis esse facit.
Hanc ternae comites a tergo pone sequuntur,
      His sua pro rebus nomina conveniunt.
Invidia siquidem compulsa Calumnia, Fraudem
      Advocat, haec tacitas excitat Insidias.
Haec sunt arma, quibus miseros mala perdit Erynnis,
      Qua furiosa nihil tartara peius habent.
Post Metanoea sequens tristi circundata palla,
      Quod cito crediderit poenituisse docet.
Nanque ubi de tenebris emerserit Alethea
      Omnia ceu tenebras discutit orta dies.
Hactenus expressa est depictae causa tabellae,
      Si capere immensum parva tabella potest.
Nam quis inexplicitae queat omnia nomina pestis
      Aedere? quis varias explicuisse vices?



[A3r]

Quae tot imaginibus, tot deformata figuris,
      Totius immensas obsidet orbis opes.
Quot nec Apellaeam poterit manus ulla per artem,
      Daedala[Doedala 1539] nec Rhodii pingere cura senis.
Nam quos non aditus, quae non subit atria regum?
      Quae fora, quae non haec limina pestis adit?
Repit, et occulto subit in penetralia lapsu,
      Et nisi principibus non amat esse comes.
Raro etenim vulgo plebaeas occupat aures,
      Et minus hic rabies ista nocere solet.
Summa petit, semperque alta, quos prendit, ab arce,
      Non secus ac rapidi fulminis igne, ferit.
Hoc peior, quod aperta nocet minus, omnia turbat
      Improba, ceu quadam sub pietate latens.
Frivola commodiore modo fortuna ferenda est.
      Opprimit illa latens, haec manifesta nocet.
Noxia nulla magis miseris illuserit Ate,
      Deiicit illa bonos, haec ferit ulta malos.
Non hac blanditiae, non assentatio demens,
      Quamvis sint sociae, plus nocuisse queant.
Invidia infelix minor hac, si sola fuisset,
      Et minor insonti poena futura fuit.
Denique quaecunque est aliquem metuenda per orbem,
      Huic bene conferri pestis acerba nequit.
Omnibus involitat furiosa Calumnia terris,
      Et vacuum de se non sinit esse locum.



[A3v]

Non habet haec pensi quicquam, quo nomine, quave
      Dum premat, insontes opprimat arte viros.
Atque ut facta volens velut haec generalia mittam,
      Res est in species ista secanda suas.
Prima loco sancta sub relligione moratur,
      Atque ista sedem legit in arce sibi.
Inde quot obruerit sacratae fulmina dextrae
      Idem est et stellas enumerare labor.
Inde quot assidue scelerata per arma trucidet,
      Tam facile est dici, quam sine voce loqui.
Aspice Pontifices Petrina in sede Tyrannos,
      Et quotuplex ista fulmen ab arce cadat.
Non aliam dices habitare Calumnia sedem,
      Non alia potuit laetior esse domo.
Quisquis enim non ista, dei ceu numen, adorat
      Plumbea Romani fulmina pontificis:
Hunc rapit ardentes succensa Calumnia vultus,
      Sistit et auritum protinus ante Midam,
Proximus hic vicio, quantumvis purus et insons
      Occidit, et poenam pro pietate luit.
Nunquam illo Metanoea loco se ostendere visa est.
      Usque adeo nihil hic poenituisse potest.
Sint scelerata licet, sint deformissima dictu,
      Quae fiunt illic, ut pia facta probant.
Nanque nec Alethea illic scelus ulla sequuta est.
      Usque adeo falsum gens facit ista nihil.



[A4r]

Decipit incautas nulla Ignorantia mentes,
      Haec alibi, non hac servat in arce locum.
Tam faciunt quicquid faciunt prudenter, ut ipsum
      Si liceat, possint fallere fraude Deum,
Quattuor at reliquis Dea saeva instructa ministris,
      Omnia pro solita conditione gerit.
Suspicio siquidem, quae non sunt, credere cogit,
      Invidia officio non sinit esse locum.
Ducit in Insidias Fraus semper avara nocendi.
      In facinus causas fingere docta suas.
Praecipitant demum Insidiae, si forte potestas
      Sit data: si non sit, qualibet arte nocent.
His armis aggressa pium furia ista Lutherum,
      Conata est avida perdere saepe manu.
Gratia servavit, ne perderet obvia Christi,
      Solus hic infamis non timet arma deae.
Ecquid enim sacram turbare tyrannida Papae
      Audet ab Arctoa turbidus iste plaga?
Ecquid ut ad redeat priscos Ecclesia ritus,
      Hic nova perversa dogmata mente serit?
Hic nihil in totam concita Calumnia sectam
      Saeviat? Hic placidae nomina pacis amet?
Non ita, nam carae generosa palatia Romae
      Plena dolis linquens, inferiora petit.
Atque ita Pontificum sedes ingressa minorum
      Nulla non miserum circuit arte gregem.



[A4v]

Hic agit innumeros regina Calumnia motus,
      In sibi contemptae vilia membra domus.
Hinc armat sacrae ceu relligionis in hostes,
      Non haec nata suae gentis in arma manus.
Hinc ita saevit atrox, ita degrassatur in omneis,
      Quos premit, ut paci non sinat esse locum.
Hinc tormenta, cruces, laqueos, incendia, flammas
      Aptat, et innocuo vulnera mille gregi,
Sicut nostra novo viderunt secula ritu,
      Pontifices avidas caedis habere manus.
Quando alios saevis hausere incendia flammis,
      Hinc alii mediis obruerentur aquis.
Innumeri laqueo, et gladiis periere cruentis,
      Quando etiam reges ista tyrannis agit.
Limina quando ducum, quando alta palatia regum
      Tam sine fine nocens ista Megera colit.
Non tamen omnigenum, nam sunt, qui fortiter istis
      Laudibus heroes nomina prima tenent,
A quibus ista procul scelerata Calumnia prostat,
      Et quibus est verae cura salutis opus.
Subrepit tamen illa nocens et frivola pestis
      Undique, et insidias hic ut ubique struit.
Nec quisquam, nisi forte latens, et nomine cassus,
      Effugere hanc furiam qualibet arte potest.
Omnia pervolitat, perrumpit, et omnia furtim
      Rimatur, nullo se tenet illa loco.



[A5r]

Praecipue tamen in sacri pia dogmata verbi
      Saevit, et hic totis viribus acta furit
Usque adeo, ut rari quos nulla Calumnia turbet
      De populo fidei Christidos arma ferant.
Ut nulli possint verae pietatis honorem
      Adserere, in quos non saeviat ista lues,
Sic premit insontes, sic evehit illa nocentes
      Ut vis fassa dolum non sit iniqua magis.
Hoc periere modo tot milia tempore nostro.
      Qui nisi quod saperent, non habuere nefas.
Nec tamen exemplis libet hic mordacibus uti.
      Livor ab exemplis saepe venire solet.
Notior est pestis, vulgatior ista tyrannis,
      Quam sit ut exemplis invenienda fides.
Si tamen ulla fuit tempestas dura per orbem,
      Hac nostra nunquam durior ulla fuit.
Quam tot iniqua modis tot et artibus afflixisset,
      Tartareo pestis nomen ab hoste trahens.
Quam tibi dum brevibus numeris describere conor,
      Crescit in immodici cura laboris opus.
Tam late, tam regnat ubique et saevit in omnes
      Hoc paradisiaco saevius angue malum.
Nec vinces ratione alia, non arte levabis,
      Quam pestem hanc animo si patiente feras.
Sola potest tantam patientia vincere cladem,
      Non nisi de superis sedibus illa venit.



[A5v]

Haec istam curare luem medicina potens est,
      Cui comes in superos est generosa fides.
Verus amor, spes fixa deo, syncera voluntas,
      Miscent haec medica pharmaca certa manu.
Istius antidoti vires obieceris hosti,
      Per mala tot, Christo principe, victor eris.
Sic non ulla suis nocuisse Calumnia telis,
      Nec poterit quicquam fraudis obesse tibi.
Hactenus haec brevibus tibi scripta Philippe Camoenis
      Qua mea consuesti dexteritate feres.
Non quia non, si cuncta sequi voluisse putemur,
      Copia in hanc causam longa futura fuit.
Non quia non etiam fuerit bona, temporis ista
      Si voluissemus conditione frui.
Sed quia naturae vicium sic omnia nostrae
      Reiicit, in parvas praecipitanda moras.
Nunc tamen ista leges subitis properata lituris
      Quando satis praesens nulla Camoena fuit.
Sic tamen ut noris, si qua hic non forte probaris,
      Iudicio tolli carmina posse tuo.
Aut, tibi si qua minus faciant satis, omnia cures
      Praescripta ut redeant conditione mihi.
Maior ut accedat revocatae copia Musae,
      Et cultu possit splendidiore legi.
Vive diu, mihi tam longa dignissime vita
      Quandiu adhuc aliquas Albis habebit aquas.



[A6r]

CONSOLATIO IN MORTE BARBARAE UXORIS
M. Philippi Nidani. H. Eob. Hesso Authore
.

QUAE tibi funebrem nova consolatio luctum
      Finiat, est lachrymis danda Philippe tuis,
Tristia qui vidui nunc defles ocia lecti,
      Ipso dimidia te quoque parte minor,
Desine, nec lachrymis crudelia fata moventur
      Nec tibi sic prodest flere, dolere, queri.
Illis quandoquidem lachrymae volvuntur inanes,
      Et tibi non prodest, sed nocet iste dolor.
Illa quidem, cuius merito nunc tristia luges
      Funera, sic fleri Barbara digna fuit.
Barbara nec vitae meritis, sed nomine tantum
      Hei quam Barbaries hinc procul omnis erat.
Quae Iuvenis Iuveni per honesti foedera lecti
      Qua tibi iuncta fide debuit esse, fuit.
Qua iam sicut eras, poteras vir coniuge dici.
      Fata sinant, foelix, et genitrice parens.
Invidit fortuna tuo crudelis honori,
      Et bene conveniens, invida rupit opus.
Ultima contigerat quarti confinia lustri,
      Nec bis ei decimus conditus annus erat.
Iam misera ignotos sensit paritura dolores,
      Nam rudis ad partus, et nova miles erat.



[A6v]

Quid memorem quanto tolerarit robore mentis
      Quicquid parturiens foemina ferre solet.
Altera iamque dies, iam fluxit et altera, nec dum
      Cum grave de vinclis eximeretur onus
Tertia, sed foetu solvit moriente puellam
      Hei etiam matri non reditura, dies.
Impedior lachrymis, et te quoque nostra Philippe
      Tristior in fletus ducere Musa potest.
Perfer, inest lachrymis etiam sua saepe voluptas,
      Dignior et virtus cognita laude sua est.
Quid quod legitimi specimen fuit illa pudoris?
      Exemplum casti quid quod amoris erat?
Talis erat formae facies quae possit amari,
      Haec facies castis digna deabus erat.
Digna etiam quae nunc sanctas Heroidas aequet,
      Stelliferae felix in regione domus.
Tam simplex, tam casta domi, tam candida in omnes,
      Tam sine labe animi, tam sine felle fuit.
Praetereo dotes alias, ne forte dolenti
      Laudibus his renovem vulnera cruda tibi.
Quae tibi debuerant iamdudum obducta videri,
      Tune voles tanquam nunc nova facta queri?
Desine, frustra animo consumeris, omnia perdis
      Quae tibi tam dura tempora sorte fluunt
Sive renascentis spectas orientia Phoebi
      Lumina, Atlantiacos sive subire sinus,



[A7r]

Sis memor humana nos conditione teneri,
      Qua magis incertum creditur esse nihil.
Illa quidem certa sua per loca lege feruntur
      Perpetuo certas exhibitura vices.
Proxima nos gelidae quos circuit orbita Lunae,
      Incolimus minimi regna pusilla globi.
Non ut in his totum peragamus finibus aevum,
      Vita alio nobis est peragenda loco.
Mors etenim certa est, quae nobis vita videtur,
      Donec in his tenebris turba sepulta sumus.
Et tamen haec nostrae deseruit machina morti
      Omnis, ut in vitae lumina vera vocet.
Aspice multiplici vertentia sidera coelo,
      Omnia certa vides legibus ire suis.
Illa suos peragunt cursus, servantque tenorem,
      Nos incerta manent sidera, fata, dies.
Nascimur incertas miseri ut moriamur in horas,
      Nec finem aut certum res habet ista modum.
Quid moeres igitur, si nata legibus istis
      Coniuge, prima tibi sit viduata domus?
Quod natura adimit si quisquam reddere posset,
      Crede mihi in precium non satis orbis erat.
At dolor est, inquis, meminisse, his illa stetisset
      Legibus, hac poterat conditione mori.
Nunc miseram rapuit subiti violentia fati,
      Nondum naturae munere functa fuit.



[A7v]

Ante diem tristes abiit non sola, sub umbras
      Infoelix puero sed comitata suo.
Occidit heu viridi vernans in flore iuventae
      Contra naturae iura coacta mori.
Est dolor hic, fateor, qui pectus torqueat aegrum,
      Quique animo robur non sinat esse suum.
Quandoquidem patimur mortales talia cuncti,
      Qualia nec virtus vincere nostra potest.
Nostra etenim caedunt urgentibus anxia curis
      Pectora, tam fragili conditione sumus.
Sed tamen et ratio fuit huic adhibenda dolori.
      Qui, nisi quod dolor est, nil rationis habet.
Quandoquidem humanae quid sunt nisi somnia curae.
      Quae mentes etiam falsa movere solent?
Saepe etenim Stygios lemures spectare videmur,
      Saepe hominum manibus vulnera dura pati.
Nunc in aquas mergi, nunc saevis ignibus uri,
      Languida nunc aliquo viscera dente peti
Et quae multa ferunt monstrosae insomnia noctes,
      Quae vigiles veri scimus habere nihil.
Sic et in hac mortis donec requiescimus umbra,
      Terrificant animos talia multa leves.
Quod si forte aliquid nocte evigilemus ab ista,
      Et verum detur posse videre diem.
Protinus haec oculis ludibria vana patebunt,
      Quae plus stultitiae quam rationis habent:



[A8r]

Pro veris siquidem arripimus falsissima rerum
      Docta leves animos fallere mille modis.
Corpora functorum lugemus mortua, tanquam
      Corporeas lachrymas sentiat umbra levis
Vanus enim labor est, homines deflere sepultos,
      Qui iam nec sensu, nec ratione vigent.
Ut canis errantem sequitur venaticus umbram,
      Dum putat esse aliquid, quod nihil esse liquet.
Sic nos defuncti lugemus corporis umbram,
      Nec veram speciem lumina nostra vident.
Impia qum potius lugeres facta animai
      Si qua forent, quae iam nulla fuisse liquet.
Nullus corporibus suus est post funera sensus.
      Non mage quam saxis, quam vel in arboribus.
Quid luges quod nil sentit, nec percipit ullas
      Fundere quas lachrymas cunque Philippe potes?
Gauderes meliore modo, si gaudia scires,
      Qualia nunc certum est coniugis esse tuae,
Nanque animae post fata manent, vitaque fruuntur,
      Quae primum hic vere vita vocanda venit.
Illa pios animos nostrae extra limina mortis,
      Et longe supra sidera cuncta, manent.
Hanc deus ipse suis vitam promisit agendam,
      Qui seipsum vellent et sua iussa sequi.
Num praecepta dei tua Barbara semper amavit?
      Num coluit pura simplicitate fidem?



[A8v]

Cur dubites igitur, quin vita coelite vivens,
      De summa lachrymas rideat arce tuas?
Ut quae nunc vere nebulas intelligat istas.
      Cernere quae verum lumina nostra vetant.
Aut etenim superos animae post fata revisunt,
      Aut Stygis infernae nigra fluenta petunt.
Templa pii repetunt divum, coeloque fruuntur:
      Ad Stygios abeunt impia turba lacus.
Si pia, sicut erat, vere tua Barbara vixit,
      Semper et innocuae simplicitatis erat,
Quid fles? quid luges coelestia templa tenentem,
      Luges foelicem? cur ita? crimen habes.
Desine quod superis visum est lugere, nec ista
      Ipsis invidiam parte movere velis.
Nec libet exemplis uti, quia fortius isthac
      Qua nos stare vides, est ratione nihil.
Saepe etiam saevos augent exempla dolores.
      Dum velut ante oculos tristia facta locant.
Atque ea sunt magnis dudum vulgata Poetis,
      Accipiunt nullas impia fata preces.
Mortis avara manus non exorabilis ulli est,
      Illa rapit Iuvenes, corripit illa senes.
Et quae multa queam, sed saepe relata, referre,
      Quorum nec finis, nec modus esse queat,
Tu permitte deo tua vulnera, scilicet aegro,
      Quam tibi nemo potest, afferet unus opem.



[B1r]

Nulla potest melius tantos medicina dolores
      Tollere, quam plagam quae tibi dextra dedit.
Illa tuo tollet tristes de pectore questus,
      Siccabit lachrymas protinus illa tuas.
Non solus pateris, quae nunc tam tristia luges,
      Vulnera, sunt plures qui graviora ferant.
Atque ea sanabit, sicut facit omnia, tempus,
      Praecipue pietas officiosa Dei.
Quandoquidem lachrymis nil proficis, et tua perdis
      Optima flebilibus tempora fracta malis.
Sume animum qui te deceat, qui sortis iniquae
      Pondera quantumvis maxima ferre queat.
Parce suas animis muliebribus esse querelas,
      Tu vir ut es, sic te sis memor esse virum.
Et breve, quod posito scribas in marmore, carmen
      Coniugis elatae, si libet, illud habe.
Cum pia difficili moreretur Barbara partu,
      Versa est in vitae gaudia poena gravis.
Ipse suae posuit tristissimus ista Philippus,
      Quae signata brevi carmine saxa vides.
Haec tibi mittebam carissime scripta Philippe,
      Si curas possent forte levare tuas.
Vive, vale, tristesque fuga de pectore curas,
      Hoc quod habes aevum mens generosa decet.

FINIS.



[B1v]

HELIO EOBANO HESSO POETAE, IOANNES DRAconites S. P. D.

SAlve per Christum servatorem nostrum. Petebas et nudius tertius per literas, et heri coram, Barbarae Philippi nostri coniugis vitam abs me describi, quo videlicet mortem filiae dei condecores. Pietatem erga defunctos tuam, o et ingeniorum et artium Rex, laudibus in coelum fero. Quis enim te, propter hanc erga vivos pariter ac mortuos humanitatem, non amet, colat, depraedicet? Et si vero tibi, filiae dei vitam ac mortem describere queam certissime, tamen vel dolor, vel angustia temporis, id me diligenter facere minime permittunt. Quemadmodum igitur Aldengreberus tuus, e foculo saepe carbone rapto, in pariete solet imaginem deliniare: sic ego mi Hesse, Barbarae parentes ac mores ex tempore depingam, ea lege, ut tu e paucissimis ac minimis, et plurima et maxima colligas. Sicut enim Phidias statuarius ex inspecto saltem ungue leonis, quantus esset leo perpendit, totumque ex unguis inditio finxit. Ita facile sciam, te magnum et poetam et artificem e minimis colligendi maxima, plus e verbis paucissimis intellecturum, quam ego plurimis effari queam.
      Patrem ergo Barbarae Friderichum Vvigandum, scias, non solum dotibus animi, corporis, fortunae praestan-



[B2r]

tissimum, verum etiam Archiepiscopi Moguntini Vicarium Miltenbergae longe fidelissimum fuisse. Cum vero primus esset autor Evangelii in Diocoesi praedicandi, ac verbi ministerio patrocinatus esset, ita ut publice fateretur, Evangelion per Lutherum a Christo Germanis revelatum, esse verum, et omnibus amplectendum: in Antichristi tantam incidit invidiam, ut propter Evangelion praebuerit iugulum, martyrioque sit coronatus. Hunc igitur virum et sanctum et memoria dignum existimabis. Mater vero Barbarae dotibus omnibus, quibus Deus mulierem insignire potest, redimita, multos annos tota in Diocoesi non minus fuit bonis omnibus charissima, quam Barbara optimae matris optima filia, paucos dies Martiburgi.
      A dotibus ergo vel parentum, vel propriis quid est, Hesse mi, quod tibi diligentius expingam? Siquidem ab anno aetatis duodecimo, quo dicebat: En hoc in coelo, quod vides, ego et tu perpetuo vivemus. Quicquid et dixit et fecit, divinitatis aliquid prae se tulit. Nuper vero signis illa divinae voluntatis evidentissimis, Francoforti, Philippo viro tanquam ex Musis et Gratiis concreto desponsata, vixit cum marito, quam diu vixit, ita ut Philippus saepe dixerit, se non tam uxorem vita etiam chariorem, quam angelum e coelo missum accepisse. Nec iniuria, quid enim tam sancta sponsa dignissimo sponso, bonorum omnium, quae pius optare maritus potest, defuit, quandiu Barbara vixit?



[B2v]

Ecce tibi autem, cum Philippus noster e fundo suo fructum sperat uberrimum, calamitatem percipit longe maximam. O enim tristes Idus Februarias, quibus illa sancta Christi martyris filia, suos humanissimos oculos in domino clausit: Nam etsi tam honorifice sepulta Martiburgi sit, ut non solum matronae civitatis primariae donum Philippi venerint invocatae, Barbaramque velut amantissimam filiam deplanxerint, sed etiam funus prosecuti sint ingenti cum luctu, Rector, professores, Senatores, studentes, cives: tamen adeo luget viduatus comparem turtur, ut Philippum esse mortuum, non Barbaram dicere soleam. Cur vero non lugeat Philippus exemplum amoris coniugalis memorabile? Siquidem Barbara, non tam corpus eius, quam anima fuit, in qua velut tabula, Dei spiritus quicquid in scripturis est de pia coniuge proditum, expresserat divinitus. Eheu, cur exemplar virtutis illud coniugibus ad imitandum (ut video) ostensum a Deo, tam subito quasi clarissimum aliquod lumen extinctum est? Quid oro sumus Hesse? aut quid esse possumus? quam fallaces hominum spes? quam nulla mortalium fortuna perpetuo bona est? quam demum facile dicerem, iuxta proverbium, homini optimum esse aut non nasci, aut celerrime aboleri? nisi tam parum id facerem sapienter, quam tempora senes praeterita laudant, praesentia accusant.
      Verum quid ex clamationibus querelisque proficitur? Lugendo mortui non reviviscunt.



[B3r]

Quid ergo? silendumne prorsus? an potius Naeniae cantandae? Certe virtutes propemodum angelicae, quibus velut ancillis, Barbara tanquam regina erat comitata, minime gentium sunt praetereundae silentio. Cur enim tantus audiendi quotidie verbum Dei ardor non celebretur? Cur incredibilis domi sacras literas, inprimisque psalmos legendi ediscendique aviditas non perlaudetur? Cur ineffabilis erga maritum benevolentia, fides, charitas, memoriae non consecretur? Cur denique illa Barbarae manus erga cunctos hospites, Philippi discipulos, pauperes omnes liberalissima, non efferatur laudibus in coelum? Quid enim de pudore, taciturnitate, loquendi tempestivitate dicam? quibus virtutibus in admirationem sui, domi, forisque, rapuit omnes, ita ut multos saepe doctos inaudierim dicere, Barbaram Philippo chariorem esse, quam ulla Penelope Ulyssi, aut Paridi Helena fuit: proptereaque eam Ovidiano carmine multo esse digniorem Heroidibus universis. Nil hic tribuitur affectibus aut sanguini, quo mihi coniuncta fuit, utpote neptis materterae magnae: fidei, charitati, spei tribuuntur omnia: propter quas virtutes, scilicet Christianas, una foemina Barbarae similis, est maiori digna laude, quam omnes Heroides Atheae seculorum omnium.
      Haec ex tempore de sacrae Barbarae vita: cur enim non sacram appellem, quam dominus verbo consecravit suo? quo dic? Iusserat eam crescere, creverat: parturientem multis



[B3v]

quidem aerumnis affecerat, sed quas Christus eam tam non sentire, quam tris sancti in Babylone non senserant vim ignis, sinerat. Nullum in dolore verbum excidit indecens: ne lachrymulam quidem vidisses. Summa, per dolores mortis non sine vaticiniis ita grassata est, viriliter illa magni et virago et filia Dei, ut propheta Michaeas praedixit Christum, omnesque Christianos perrepturos. Ex hoc videlicet fonte tam virile mulierculae robur emanavit. Nam cum audiisset ex me, dominum quidem rogatum opitulari sibi velle, at quo modo nos visuros: cumque per Rhodophantam nostrum in Evangelio socium, corpore et sanguine Christi pasta recreataque esset: Ecce tibi hoc domini verbo tanquam scuto, omnia diaboli tela ignita restinxerat ita, ut quoties inferorum portae, fidem Dei filiae labefactare conarentur, instar palmae resistentis ponderi diceret: Attamen verbo domini munita, et vincam et vivam aeternum.
      O si viris omnibus contingat mortem naturae debitam, in verbo potissimum opereque domini tam fortiter persolvere. Nam quo diutius Barbaram considero dormientem in CHRISTO, eo clarius non tam puerperam, quam prophetam interiisse cerno. Cum enim omnia ad puerperium necessaria (quod prudentes materculae assolent) paravisset, inque arculam reposuisset, ad Gelam Philippi sororem et subsidens, et ubertim flens aiebat: hei mihi, quid paro, siquidem ego meusque filiolus ad Mi-



[B4r]

chaelis consepeliemur: postea vero in enixu adhuc, cum audiisset foris asserculos dolari, cur (inquit) meo filiolo feretrum contabulatis?
      Ah me miserum, quid recenseam memorabiliora: siquidem lachrymis iam epistolam vides interlitam, ita ut te vix crediderim perlegere, si velis etiam, posse. Enimvero dicebat aliquis: pro Barbara non esse rite invocatum: ego vero pernego. Sicut enim pater CHRISTUM orantem, ut calix passionis auferretur, ideo non exaudivit, quia cogitabat eum per temporariam mortem, ad vitam traducere sempiternam: ita sanctorum omnium preces tum Deus neutiquam exaudit, cum maius aliquod bonum quam petitur, dare in animo fert. Si igitur Barbara, iuxta Pauli testimonium, per generationem, tanta cum fide, charitate, spe, actum, est iam salva cum CHRISTO: tam non lugeamus nos quidem illud CHRISTI membrum, per mortem ad vitam migrasse, quam minime dolemus CHRISTUM pro delictis nostris mortuum, ac resuscitatum, iam ad dexteram patris in hoc sedere, ut nos etiam tempore suo ad Barbarae foelicitatem perducat.
      Sed heus, dum ego lugentem Philippum verbo Pauli solor, inquientis, ne lugeatis dormientes, ut ii qui spem non habent. Quid ille? Omnes consilia damus aegrotis, cum valemus. Tam perdolet, Hesse, pectus illud vere doctum ac pium, ut equidem subverear, morbum forsan laetalem haud evasurum, ni Dominus eum



[B4v]

per tua carmina vivificet, recreetque laudibus Barbarae sic, ut, quia viderit eam per te tantum poetam, nominis immortalitati consecratam, ad se redeat, elugeatque. Non etenim sum tam coecus, quin videam, eodem te spiritu ad sacra poemata rapi, quo David ad psallendum movebatur. Neque minorem ego vim Hessicae Chely quam Davidicae tribuerim. Si igitur Davidis potuit Cithara spiritum Saulis malum sono tantum pellere: cur non et spiritus carmine tuus Philippi tristitiam exhilarare queat: ita, ut is tandem redeat ad sese? Proin, o noster Apollo, et tendas Barbiton, et tibi cantu devincias omnes eos, qui pium atque charum Barbarae nomen amant. Quod si me iuveris Eobane, tristem hilarare Philippum, quicquid tandem vel laudis in Barbaram, vel solaminis in Philippum contuleris, in memetipsum abs te collatum existimaro. Obsecro vero, dulcissime poeta, quid sermones hesterni peperere circa tertiam hodie somnii? Equidem Martis[M. 1539] aedem stella de coelo lapsa conflagrare somniabam. Dein Leonem sertis coronatum, quicquid esset in urbe noxiorum animalium, et dilaniare, et devorandum abiicere, hominibus illaesis. Quo viso, cuncti sunt homines ita gavisi, ut stellam ac leonem pro servatoribus non solum agnoscerent, sed etiam ubivis gentium, animalia tam noxia perdere iuvarent. Hic porro leonem triumphantem erugire, talem mihi vocem audire sum visus. Quotquot ve-



[B5r]

strum ab animalibus dispoliati noxiis estis, en laeti centuplum recipiatis. Nunc igitur (somniabam) decus familiare, spolium dispertietur, ut in psalmis est proditum. Hesse quam mihi laudari videbatur leo, quod hominibus parceret omnibus, et animalia tantum noxia perimeret. Interpretare somnium hoc (si vis, sique libet) et vale in CHRISTO.
      Tertio Calend. Martias. Anno M.D.XXXIX.



[B5v]

IN OBITUM BARBARAE, PHILIPPI PISTORII NIDANI
coniugis Naenia, Ioanne Draconite Autore.

SI turtures gemunt amissa compare,
Quis flere defunctos nefas existimet?
Ut amare vivos convenit, sic mortuos.
      Hos inter ergo flenda nunc sis Barbara
Nobis, iambo non diserto, sed pio.
      Ast unde Naeniae modos exordiar,
Quo dona Christi praedicem, quibus nitens,
Imaginem Lunae referebas splendidae?
Iam virtus omne vincit ingenium tua,
Ut nos magis flendi tua simus vice.
Nam vita nostra est pulvis, umbra, mors, nihil.
Est vita vestra sempiternum gaudium,
Nec invidemus, quam nec auro solvere,
Neque emere quis potest, beatitudinem.
Si quid tui flendum venit, Philippus est.
Quem sic tulisti tecum, ut illius nihil
Supersit in terris, nisi nomen Barbarae,
Hoc unicum vocat, ardet, expetit miser.
      Quid hic precer omnes candidos, ut lugeant?



[B6r]

Responderint, quod est nimis verum, mihi:
      Extincta sanctimoniae lux arguit,
Non esse mundum cordibus dignum piis.
Exorta rursus alma concidit Venus.
Compuncta spinis pulchra marcuit rosa.
Discerpsit accipiter columbam pessimus:
Ferox laniavit optimam mors foeminam.
      Vivebat ut sanctum putares angelum,
Evangelistas esse rebatur Deos.
Et conciones audiebat indies.
Studebat esse, quod legebat, naviter,
Viri corona, cor, medulla, gloria.
Erat Philippi navis mercatoria.
Quam paverat libenter illa pauperes,
Et hospites tractaverat benigniter?
Regnabat in domo perampla, non secus
Ac luna noctem temperat fulgens nigram.
      O trux et invidentior livore mors,
Doctissima ferre pessimos, rapere optimos,
Itaní aureum viri cor, et decus pii,
Heu ante tempus eripis crudeliter,
Et ominari quid bonos cogis mali?
Quamvis enim viraginem beaveris,
Et angeli pergaudeant hanc vivere:
Pios tamen consauciasti perfida,
Dum tollis exemplar bonitatis vividum.



[B6v]

      Ah non carebas atra mors praesagiis,
Quis est propheta, non puerpera cognita.
Hei dixerat, puerperium quid adparo,
Si cum meo sit hic moriendum corculo?
Quid impii foris dolant asserculos,
Feretrum puello contabulaturi meo?
      Verum quid acerba mentione vulnera
Obducta iam refrico? non enim pia
Nunc in sepulchro, sed Dei verbo cubat.
Spectans columbinis ocellulis suum
Beata sponsum Nympha Christum, iugiter
Melos potenti dulce cantillat Deo.
      Quid ergo fles Philippe amore coniugis,
Vel morte et igne fortior charissimae?
Videsne quantum mortis illa vicerit
Victrix malorum? quae manent vivos, nisi
Potens avertat omen Christus horridum.
Cernisne Barbaram relatam inter deas
Calcare per Christum pede mundum coelico?
Nunc porro Christi martyrem videt patrem,
Quem propter Evangelion necaverat
Tyrannus ille Sardanapalo nequior,
Et hostis almae veritatis publicus.
Nam cur fideli non parentem etiam patri,
Clarissimae dum iusta solvo filiae,
Si mortuis nil laude maius debeas.



[B7r]

En conqueri cessat Philippe Naenia.
Plangendo enim nemo resurgit mortuus.
At gratulari ne utiquam cesset, Deus
Quod angelum, non coniugem dedit tibi.
Ostendit autem mundo, ut exemplum foret.
Bona nihil preciosius esse coniuge.
Elugeas, et marmori incidas sacro
Philippe Naenias, et aude credere
Orientis instar solis, imo corporis
Christi resurrecturam, magni scilicet
Canora dum sonabit angeli tuba.

FINIS.



Last modified: November 01, 2006