DIVO AC INVICTO IMP. CAES. CAROlo. V. Augusto Germaniam ingredienti Urbis Norimbergae gratulatoria Acclamatio. Ad eundem de bello contra Turcas suscipiendo Adhortatio. Per H. Eobanum Hessum.
In adventum eiusdem, Urbis Francofurdii Gratulatio. Per Iacobum Micylum.


Nürnberg: Johannes Petreius, 1530
8o: 16 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition see: Helius Eobanus Hessus, Dichtungen: Lateinisch und Deutsch. Dritter Band: Dichtungen der Jahre 15281537 (= Mittlere Deutsche Literatur in Neu- und Nachdrucken 39), ed. and trans. by Harry Vredeveld (Bern: Peter Lang, 1990), pp. 73-101 and 557-560. A new edition, with modernized punctuation, is to appear in: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus (= Renaissance Text Series; Medieval and Renaissance Texts and Studies), ed., trans., and annotated by Harry Vredeveld (Tempe, AZ).



[A1r]

DIVO AC INVICTO IMP. CAES. CAROlo. V. Augusto
Germaniam ingredienti Urbis Norimbergae gratulatoria Acclamatio.
Ad eundem de bello contra Turcas suscipiendo Adhortatio.
Per H. Eobanum Hessum.

In adventum eiusdem, Urbis Francofurdii Gratulatio.
Per Iacobum Micylum.
 

Ad librum.

Aedite piscosum Pegnesidos Urbis ad amnem
      I liber, Augustae moenia celsa pete.
Forsitan invenies illic, qui te quoque lectum
      Exhibeat magni Caesaris ante thronum.
Qui si nullus erit, placide fer, at ipse legeris
      Caesaris in regno, nec tamen exul eris.



[A2r]

DIVO ET INVICTO IMP. CAESARI CArolo. V.
Augusto, Germaniam ingredienti
Urbis Norimbergae gratulatoria Acclamatio.
Per Eobanum Hessum.

SI legis exhibitos toties Auguste libellos,
      Qui saepe externo dantur ab orbe tibi:
Cur non haec videas placido quoque carmina vultu,
      Carmina, quae proprio dantur ab orbe tibi?
Si legis hostiles etiam ter maxime chartas,
      Cur nolis populi scripta videre tui?
Qui licet immensa curarum mole graveris,
      Qua maior nullis regibus ulla fuit:
Quo tamen his aurem possis adhibere legendis,
      Exigui spacium temporis illud erit.
Nec tibi turpe puta, tot reges inter et arma,
      Nostra quoque armata scripta tenere manu.
Non hoc indignum, non hoc sibi turpe putavit,
      Qui peperit primus quod regis imperium.
Non hoc cuius habes et sceptra et nomina Caesar,
      Quo duce pax orbi venit et alma quies.



[A2v]

Quod si plus aliis te exempla domestica tangunt,
      Hic pater, hic avus est, dignus uterque sequi.
Et nisi vana tuas generoso in pectore dotes
      Fama canit, frustra nos habet iste metus.
Ut tua fortunam clementia summa faventem,
      Maiestas fastus sic habet ista nihil.
Venit et hinc animo facta est spes maxima nostro,
      Posse per haec fieri, ut carmina nostra legas.
Perlege, nec dubita, quid enim legisse nocebit,
      Forte et in his aliquid, quod iuvet, esse potest?
CAROLE rex, Auguste potens, ter maxime Caesar,
      CAROLE semideum regibus orte genus,
Ecquid ut auspicibus tua te Germania Divis
      Accipiat, sentis? an dubitare potes?
Ne dubita, nam certa fides manifestaque res est,
      Omnia laeticiae sunt data signa novae.
Nullius ulla prius fuit expectatio maior
      Principis, huc repetas tempora cuncta licet:
Et merito, quis enim vel sanguine iunctior alter,
      Vel meritis nostro maior ab orbe fuit?
Aspicis ut coeant gentes, et ut inclyta quaerant
      Moenia, contiguo quae Lycus amne rigat.
Qua sita Vindelicis est clara Augusta Suevis,
      Foelix praesentes urbs habitura deos.
Quid sibi tot proceres, quid tot populique ducesque,
      Quid sibi tot reges semideique volunt?



[A3r]

Omnibus una tuis mens est accedere votis,
      Una haec te ratio est et tua iussa sequi.
Nam quia fama volat, patrii te littus Iberi,
      Arvaque flaventis deseruisse Tagi:
Iamque per egressum tua regna Ligustidos orae,
      Teutona festino rura subire gradu.
Contrahit immensum diverso vulgus ab orbe,
      Solius adventus nuncia fama tui:
Certatim coeunt, studiisque ingentibus ardent,
      Stare sui sacrum Caesaris ante thronum.
Atque ita solliciti reges populique laborant,
      Quis propior lateri debeat esse tuo.
Quis tibi vel primus vel proximus ordine primis,
      Offerat adventu dona ferenda tuo.
Quis tua concelebret gratantibus omnia verbis
      Dona, quibus meritis omnia Caesar habes.
Quando haec sollicitant igitur studia ultima Reges,
      Quis neget hac urbes conditione trahi,
Quas tot in hoc regno tua possidet inclyta virtus,
      Quot vix alterius credimus esse plagae?
Quarum gratifico, quae sit tibi proxima cultu,
      Nil moror, et voti est altera cura mei.
Ut possint aliae potiores esse, videri
      Quolibet ingenio qualibet arte tibi.
Ingenua hoc ausim Caesar tibi mente fateri,
      Omnibus officio cesserit una nihil.



[A3v]

Una tui merito bona pars Urbs Norica regni,
      Unde datur manibus littera nostra tuis,
Una tuam quoties optaverit illa salutem,
      Vix aliqua videor dicere posse fide,
Seu tu foedifragum ducebas victor in hostem,
      Seu ferres dubio credita vela mari.
Compatiens et fida tuo fuit illa labori,
      Nunc prece, nunc oculis flentibus ante deum.
Ah quoties narrata tuae victoria dextrae,
      Caussa huic laeticiae non mediocris erat.
Quae non festa fuit, quos non imitata triumphos?
      Quae non laeticiae publica signa dedit?
Sed tunc praecipue, cum factum fama parentem
      Te nova, nec ficto nomine falsa fuit.
Qualia tum quanto celebrarit gaudia sumptu,
      Credere vix, nisi qui viderit illa, potest.
Ut sacra turicremis adoleverit atria flammis,
      Quam dederint hilares iubila festa chori.
Nec loquor ut positis Aquilas, tua signa, tropaeis
      Hauserit in vestrum prodiga flamma decus.
Maxima terribiles referebant fulmina bombi,
      De quorum sonitu quassa tremebat humus.
Dixeris irato commota Ceraunia coelo,
      Sumptave in anguipedes arma tulisse Iovem.
Talibus atque aliis tibi tunc Urbs Norica rebus,
      Sicut et est omni tempore, fida fuit.



[A4r]

Si nunc et favisse tui se fratris honori
      Dixerit, haud quaquam hoc arroget ipsa sibi.
Si tamen hoc tua Maiestas consideret actum,
      Plus sibi deberi non potuisse sciet.
Quare age semideum sanguis clarissime regum
      Hanc quoque ne surda negligere aure velis.
Dumque aliae acclamant tibi, et omnia pulchra precantur,
      Et fieri fausto sydere quicquid agas:
Hanc audire procul ne dedignere loquentem,
      Non tamen obscuro talia verba sono.
CAROLE terrarum regni caput optime Caesar,
      Omnia sint rebus numina dextra tuis.
Si modo, sicut habet celebris pars maxima famae,
      Huc venias, quod agis Dii tueantur iter.
Dii tibi sint comites Germanica regna petenti.
      Dii tibi sint fidi per tua regna duces.
Dii te constituant Germanis Carole terris.
      Dii tribuant coeptis fata secunda tuis.
Ingredere, et nostra auspicio pete climata dextro.
      Gaudet in adventu Teutonis ora tuo.
Ingredere, adventuque tuo spes adsere nostras,
      Quas dedit et de te iussit habere deus.
Quas tua pollicita est nobis fortuna, per omnes
      Hactenus eventus inviolata tibi.
Nam quid ego hic memorem, qua tu virtute fideque
      Non semel adversas fregeris hostis opes?



[A4v]

Qualibus Italicum pacaveris artibus orbem,
      Quam solida patriam pace bearis humum?
Denique cum multis tranquillae dona quietis
      Vel iam reddideris, vel revocare pares.
Restat ut hic etiam turbantibus omnia sectis,
      Noxia frugifera iurgia pace leves.
Pace tuus merito qua gaudeat orbis, et idem
      Te duce non alio, redditus esse volet.
Redde fatigatum studiis discordibus orbem,
      Temporibus pacem CAROLE redde tuis.
Floreat, et per te magno sua gloria Christo
      Constet, et illud opus te decuisse puta.
Hoc opus est Auguste tuum, dedit illud agendum,
      Qui dedit et fasces imperiumque tibi.
Sed tamen hoc refert, qua tu ratione ministres,
      Qui sapit in magnis fortiter, ille sapit.
Huic uni par est totum te incumbere curae,
      Hic tibi te solum consuluisse decet.
Nam quia sis pulchris naturae dotibus auctus,
      Et sint ingenii munera rara tui.
Quis tibi non ipsi quam de te credere malit
      Omnibus? et non te quam tolerare tuos?
Iam quos ipsa tuos dicam, si forte requiris,
      Hei mihi quod non sunt maxima turba boni.
Atque utinam quidam turba numerentur in illa,
      Qui te plus nimio constituere suum.



[A5r]

Sed tamen haec alias, nunc tu mihi maxime Caesar
      Carminibus laetis excipiendus eras.
Orte bonis avibus, coelo sate, proxime divis,
      Dive tuo populo CAROLE dexter ades.
En iacet et cupido tibi se Germania voto
      Exhibet, et pressam se tueare rogat,
Et rogat, et tanquam praesentis numen adoret,
      Est tibi non timidis vocibus ausa loqui.
CAROLE Germano sate sanguine patre Philippo,
      Maximus Hyspanae CAROLE matris honor.
Per quem se gelidus Reno coniunxit Iberus,
      Et coit Hyspanae Teutonis ora plagae.
Qui mihi Romani debes insignia regni,
      Signa, Aquilas, fasces, sceptra, tropaea, duces.
Te mihi nunc par est impensum reddere honorem,
      Qua debes dextra vindice, quaque potes.
Sed quae prima querar nostri tibi damna doloris,
      Foelix qui patitur, quae numerare potest.
Me mea continuo consumunt viscera motu,
      Nec miserae[misere 1530] requies hinc datur ulla mihi.
Distrahor, et studiis sectarum affligor acerbis,
      Hei mihi quod pestis non habet ista modum.
Nec mihi conanti divini oracula verbi
      Certa sequi quavis conditione licet.
Non mihi praescripta consistere lege volenti,
      Securam fidei Christidos esse datur.



[A5v]

Dum sibi quod placuit defendit quisque, nec una
      Tam discors peragi fabula fine potest.
Simplicis interea purissima dogmata Christi
      Multiplici faciunt turbida dissidio.
Distrahit in partes res haec populumque ducesque,
      Semina quae belli perniciosa serunt.
E quibus arma brevi, nisi tu medeare, feruntur,
      Ut posses, per me fata dedere tibi.
Quod deus ipse dedit, frustra ne crede dedisse,
      Qui sapit, utiliter, quae dedit ille, locat.
Utere muneribus coelo tibi CAROLE missis,
      Vis tua de coelo non aliunde venit.
Iam toties dextra victrice ac vindice coelo,
      Tu potes optatae ferre salutis opem.
Affer opem nostroque volens medeare dolori,
      Velle quidem debes, posse dat ipse deus.
Fac populis te posse fidem promissaque serva,
      Quae mihi tu coelo foedera teste dabas.
Talibus atque aliis tua te Germania verbis
      Si roget, audiri CAROLE digna fuit.
Nunc ego de gremio non postrema illius urbium,
      Imperii persto fida ministra tui.
Quae tibi Teutonicum redeunti Caesar in orbem
      Officii exhibeo debita signa mei.
Moesta prius, nec certa mei, nec certa futuri,
      Laeticia exsilui te veniente nova.



[A6r]

Moesta prius totos et non laetissima vultus,
      Vix nova composita gaudia mente fero,
Omnia deposui concepti signa doloris,
      Nondum quem timui, venerat ille dolor.
Te veniente timor fugit quoque, fugit et omnis
      Quae mihi tam iusti caussa timoris erat.
Omnia restituit nostros collapsa per artus,
      Solius adventus spes mihi facta tui.
Ergo meis rediit membris vigor omnis, ab illa
      Quae te prima mihi fama venire fuit.
Nunc mihi forma decens iterum, meliorque resumpta est,
      Quae faciat solitum vestis habere decus.
Longa meum rursus decorant velamina corpus,
      In quibus ostracinus cum nive certat honor.
Textile compositis e crinibus emicat aurum,
      Ornat honoratum laurea sumpta caput.
Quid tamen ipsa meae referam tibi munera formae,
      Quam quia sit noti corporis, ipse vides?
Quae tamen intermissa diu tibi forma resumpta est.
      Cumque hac spes rediit, quae modo lenta fuit.
Namque tua video Caesar virtute futurum,
      Ut rabies miseri temporis ista cadat.
Ut redeat totum pax interrupta per orbem,
      Quid dubitas orbem nominis esse tui?
Tu modo Romani dignum te Caesaris esse
      Nomine et Augusti conditione puta.



[A6v]

Turca dabis poenas, nec semper inultus habebis
      Sortis in Euxino littore quicquid habes.
Nec tua, vaticinor, repetitum signa per Istrum
      Si repetes, fausto sydere Turca feres.
CAROLUS Europa pulsum te rursus avitae
      Includet patriae finibus unde venis.
Caucaseas iterum rupes atque antra subibis,
      Antra gelu Scythicae semper adusta nivis.
CAROLUS et frater gravibus Fernandus in armis,
      Perfidiae frangent cornua sumpta tuae.
Viribus invicti propriis tua robora fratres
      Contundent, fastus deiicientque tuos.
Vivite io fratres, et io bis vivite fratres,
      Fortibus Atridis Tyndaridisque pares.
Tuque prior tu vive tui decus orbis, et unum
      Omnibus ut praesis CAROLE facte caput.
Te deus invictum, sicut iam praestitit, idem
      Servet, et imperium quod dedit ipse regat.
Tu mihi restitues amissae munera pacis,
      Tu me tranquilla sede manere dabis.
Tu sectas et iniqua malae contagia pestis,
      Caecaque perpetua tempora nocte premes.
Te duce cessabunt fatui studia improba vulgi,
      Quae nimium et nimium tempora nostra gravant.
Adserto sua tu statues oracula Christo,
      Audeat ut populis hic et ubique loqui.



[A7r]

Tunc sua divinae stabit reverentia legi,
      Tunc pius in tota gente redibit honor.
Tunc tua nec sacri corradent iura Tyranni,
      Nec miseras comedet pastor avarus oves.
Romula pacatum florebunt sceptra per orbem,
      Et referent mores aurea saecla novi.
Vive diu, serusque tuae pete fata senectae,
      O maiore mihi saepe canende sono.
CAROLE Caesar ave longos Auguste per annos,
      Saepius ut possim dicere Caesar ave.
 
 
AD INVICTISS. IMP. CAESAREM
Carolum. V. perpetuum Augustum,
ad bellum contra Turcas sumendum
Adhortatio. Per Eob. Hessum.

SI mihi nunc fidibus moturo plectra canoris
      Aspiret placidum musa benigna melos.
Quale suo quondam placidissima contulit Orphi,
      Cum traheret sylvas, flumina, saxa, feras?
Si mihi nunc tantas daret in nova carmina vires,
      Quantas prisca docet fabula posse dari:
Non ego surda meis tentarem saxa camaenis,
      Non cuperem tristes posse movere feras.
Non, etiam si me sequerentur, carmine sylvas
      Ex aliquo vellem devoluisse loco.



[A7v]

Tuta suos agerent per me vaga flumina cursus,
      Non avis ad numeros advolet ulla meos.
Verum ego longe istis cuperem potiora movere
      Pectora, quae sensu, quae ratione vigent.
Teque adeo, te summe virum, te maxime Caesar
      CAROLE, praecipue te monuisse velim.
Te monuisse velim, si sit movisse negatum,
      Hei mihi, si saxis surdior esse voles.
Cur tamen hoc metuam? nihil ut te clarius uno est,
      Sic nihil hoc uno mitius esse ferunt.
Quod si vera ferunt, nec fama benigna fefellit,
      Fortior hoc lecto carmine Caesar eris.
Qui, quanquam victo iam sis fortissimus hosti,
      Victor vincendi fortior hostis eris.
Ne morer ergo tuas vanis ambagibus aures,
      Ipse rei verus debet inesse color.
Aspicis ut toto grassantibus orbe malorum
      Pestibus, auxilii quam sit ubique parum.
Ut taceam reliquas, una est et maxima clades,
      Quam tibi quamque tuis Turca cruentus agit.
Pervia quem toties vada facta binominis Istri
      Impune in nostros transposuere lares.
Qui quoties libet Euxini de littoris ora
      Bella movens nostras depopulatur opes.
Praecipue Austricam cum nuper ad usque Viennam
      Venerit oppugnans obsidione gravi.



[A8r]

Ah pudet, et dolor est venisse impune, retroque
      Clam sibi praeclusas non habuisse vias.
Heu quo prisca abiit virtus Germania? quis nunc
      Tam subito trepidam te tibi surripuit?
Externum propriis vidisti in finibus hostem,
      Et passa es, nec adhuc te pudet ista pati?
Qui neque Romanos dominos Germane tulisti,
      Non pudeat Turcas ferre, timere, pati?
Et quanto fuerat Romanus fortior armis,
      Nunc tibi semiviros vincere posse grave est.
Sed quid inutilibus consumere verba querelis?
      Quid iuvet occlusis auribus ista loqui?
Te Caesar mea verba petunt, nam tu potes unus
      Imperii tantam tollere perniciem.
Haud equidem dubito non ista futura fuisse,
      Si tua tunc nobis dextra tulisset opem.
Sed te tunc propriis iniusta negocia bellis
      Implicitum lenta detinuere mora.
Et capite ipsa suo Germania cassa, laborem
      Hunc tamen invicto robore sola tulit.
Nam tuus obsessam Turca grassante Viennam
      Servatam nostro milite frater habet.
Atque utinam servata semel servetur, et istas
      Per clades iterum non agitata ruat.
Nam se marte ferox rediturum Turca minatur,
      Dii faciant vanas ventilet ille minas.



[A8v]

Tu quoque ne redeat debes prohibere, potesque,
      Si modo, te quod habes, nomen habere scias.
Nec tantum prohibere tuis a finibus hostem,
      Forsitan ignavi sit labor ille ducis.
Pellere possessis iam dudum finibus hostem
      Debes, hoc meritum est, hic labor, illud opus.
Possidet ille quidem, quae te tenuisse decebat,
      Plurima regna solo, plurima regna mari.
Possidet ille suam Bizantia moenia sedem,
      Imperii altera pars urbs fuit ista tui.
Atque ut regna Asiae taceas opulenta beatae,
      Abstulit Europae maxima regna tibi.
Parta tuis olim maioribus inclyta multo
      Sanguine, sub Turcis Hellados ora iacet.
Graecia Romanis et victa et libera signis
      Facta, sub ignavo milite serva iacet.
Nam quid Marte satos memorem fera pectora Thracas?
      Quid Macedum populos Illyricosque loquar?
Bastarnae Dacique iacent, fortesque Tryballi,
      Haec sunt Germanae proxima regna plagae.
Qualia damna Rhodo tulerit tibi nuper adempta,
      Quis siccis oculis commemorare queat?
Nobilis et studiis et fortibus insula factis,
      In nostris olim partibus ista fuit.
Sola haec amissis Asiae restabat in oris
      Fortiter obsistens perfide Turca tibi.



[B1r]

Nunc iacet illa etiam turpi prostrata ruina,
      Seque leves[lenes 1530] tacita CAROLE voce rogat.
Non tamen hic avidi rabies stetit improba Turcae,
      Semper postremis ulteriora petit.
Pannonios quoties ingressus milite campos
      Innumero strages aedidit innumeras.
Bis modo Germanum, te pene vidente, per Istrum
      Captorum duxit milia multa virum.
Ne pudeat cessisse Asiae, cessisse relictae
      Tantis Europae finibus, an ne pudet?
Nunc quoque crudelem sensit Germania Turcam,
      Tale suo vivo Caesare passa nefas.
Passa nefas, quo non est passa nefandius ullum,
      Cuius item credas posse pudere magis.
Cum nanque Austriados clades subit impia gentis,
      Quid superet praeter flere, dolere, queri?
Confer ad haec miserae praesentia tempora cladis
      Pristina quicquid habent, nupera quicquid habent.
Hac miserabilius nihil usquam clade videbis.
      Crudelis Turcae non habet ira modum.
Sacra prophanari, raptari ad stupra puellas,
      Usibus assuetis bellica iura ferunt.
Captiva in miseras abducere corpora sordes,
      Nec nova, nec rari temporis arma ferunt.
Matribus infantes miseris et ab ubere raptos
      Confodere, humanae quid rationis habet?



[B1v]

Spirantes et adhuc vivos infigere palis,
      Quis queat Herodes? quis Nero? quis Phalaris?
Eripuisse animam fuerat clementia, vitam
      Sufficere in poenas barbarus hic furor est.
Saepe quis astanti tendebat brachia matri,
      Et miser extrema voce rogabat opem.
Illa dolore amens dum vel pietate vel ira
      Approperat, mediam dissecat hostis atrox.
Sepibus haerebant infantia membra cruentis,
      Foedarunt medias corpora secta vias.
Usque adeo pietatis habet nihil impius hostis,
      Tanta est Christiani sanguinis ista sitis.
Ista vides paterisque, nec obvius ire laboras?
      Quo sic usque ferox hostis inultus erit?
Sume animos, sume arma manu, nova bella capesse,
      Imperii vindex adsere iura tui.
Sume animos, iam fata vocant, nunc omnia spondent
      Sortis, victorem te fore, signa tuae.
Certa docent veterum de te praesagia vatum,
      Delendos Turcas viribus esse tuis.
Natalem sortita tuum coelestia clamant
      Sydera, vince armis CAROLE, vince manu.
Nominis auspicium te fortibus inserit actis,
      Aude animis, magno CAROLE maior eris.
Audentem faciat patrum fortuna tuorum,
      Vincendo extremum clausit uterque diem.



[B2r]

Caesar avus, nunquam victus, bello omnia vicit,
      Rex avus immensas marte subegit opes.
Talia te moveant et nomina tanta tuorum,
      Crede mihi medium nil tulit ista domus.
Omnia summa tulit semper domus alta tuorum,
      Non venit ex humili gloria magna loco.
Hoc etiam tua Maiestas consideret, huius
      Temporis auxilium coelitus omne dari.
Maxima cum perimant orbem mala, maximus illis
      Mittendus medicus, qui medeatur erat.
Maximus ille ipse es coelo demissus ab alto
      Humanis medicus qui medeare malis.
Aude animo, confide, tuas circumspice vires,
      Totus Caesareas adiuvat orbis opes.
Praecipue tam degenerem, tamque omnibus hostem
      Regibus invisum, si tua signa petant.
Imperium tam crudelis nomenque Tyranni
      Oderunt omnes, quos tuus orbis habet
Tu modo firma animum contraque insurge, ne ultra
      In meliora tuum tempora differ opus.
Optima sunt certe quae tu captabis in hostem
      Tempora, consiliis, quid mora longa datur?
Consultum satis est, iam tempus ut arma ferantur,
      Admonet, et synodis non sinit esse locum.
Cur tua lenta iacet virtus clarissime sanguis?
      Cur tua Turcarum tardior ira venit?



[B2v]

Fide, animo, consurge, accingere fortibus armis,
      Dextera stant tecum numina, victor eris.
Surge triumphandum, non ibis solus in hostem,
      Haerebunt lateri milia multa tuo.
Te tua ducentem, Germania tota sequetur,
      Tecum erit Hyspanae gloria militiae.
Teutonico venient, pollentes Marte Britanni,
      Mittet inexhaustam Sarmata fortis[sortis 1530] opem.
Invictis aderit frater Fernandus in armis,
      Cumque suo pugnax rege Bohemus erit.
Ne tibi sit fortis suspecta potentia Galli,
      Hoc socio melius quam potes hoste frui.
Te Venetum classes, te vela Ligustidis undae,
      Italia Hyspanas tota sequetur opes.
Cuncta quis enumeret, quae te tamen arma sequentur?
      Europae tecum robora cuncta trahes.
Semper ab Europa victus fuit orbis, et omnis
      Martis et armorum gloria nostra fuit.
Nunc quoque quid dubites Europam vincere molles,
      Terrai populos Asidos et Libyes?
Quinetiam reges Asiae tua coepta iuvabunt,
      Bella ubi cognorint fortiter ista geri.
Hoc volet Aegyptus iam fessa tyrannide longa,
      Hunc cupit in primis Persa videre diem.
Iam quoties petit ille sibi solatia ferri
      Auxiliis, quorum Turcica regna premat.



[B3r]

Ille tuum supplex iamdudum nomen adorat,
      Ut ferias Turcam fulminis igne tui.
Surge, feri, iace, percute, contere, Iuppiter esto,
      A Iove quo possis perdere fulmen habes.
Iuppiter hic vere tua fortia coepta iuvabit,
      Prudenter coelo vindice nemo timet.
Tu quoque ne metuas, Christus iubet, arma capesse.
      Quid lacerat gentes perfidus iste tuas?
Sed tibi ne sit opus dextras armare sacratas,
      Sacra sacerdotes non fera bella gerant.
Heu furor heu magno ludibria maxima Christo,
      Arma geri sacra velle cruenta manu.
Sancta coronati tractent libamina mystae,
      Proque tuba Psalmos nocte dieque canant.
Vidimus, et vidisse nocet, semperque nocebit,
      Ductu Pontificum Turcica bella geri.
Pontifices ut bella geras foeliciter orent,
      Haec pars officii est illius, ista tui.
Ipse tibi gladium deus aspera bella gerendo,
      Huic baculum ut servet pascua iussa dedit.
Non decet officium alterius sibi sumat ut alter,
      Turpiter in partes Caesaris iste venit.
Nec tibi tu quicquam succedere posse putato,
      Donec in his illum partibus esse voles.
Omnia committes adverso praelia coelo,
      In quae pontificum venerit ulla manus.



[B3v]

Omnia bella geres commissa faventibus astris,
      Quae sine Pontificum sorte manuque geres.
Quare age bella move per te sine partibus istis,
      Quid dubitas orbem Caesaris arma sequi?
Si libet interea ille tuae data moenia Romae
      Possideat, quia se iure tenere putat.
Tu tibi quaere novae repetenda palatia Romae,
      Moenia Bizanti Turca superbus habet.
Ut vetus expiret, tecum nova Roma revivat [revivet 1530],
      Quid dubitas orbem quo cadat illa trahi?
Ibis in adversos Aquilis victricibus hostes,
      Fulmen avis nondum perdidit ista suum.
Tu modo crede deo te Caesar ad ista vocanti,
      Quae tibi non frustra munera summa dedit.
Crede deo, fatisque tuis, et ad ista parare,
      Quae te victorem praemia summa manent.
Sic tua devicto suprema potentia Turca
      Ultra non habeat quod metuisse queat.
Sic tibi non dubiis victoria libera pennis
      Advolet, et cunctos te locet ante Duces.
Sic ubi pacato pacem reparaveris orbi,
      Pacato populos solus in orbe regas.



[B4r]

IN ADVENTUM CAR. CAES. AUG.
FRANCPHURDIAE GRATULATIO.


[For this text see: Jacobus Micyllus, Sylvarum libri quinque
(Frankfurt am Main: Brubach, 1564), book 2, pp. 101-109.
]



Last modified: November 01, 2006