DE RECESSU STUDENTUM EX ERPHORDIA tempore pestilenciae. Eobani Hessi Francobergii Carmen Heroicum Extemporaliter Concinnatum

[Erfurt: Wolfgang Stürmer, 1506]

4o: 6 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 1, Student Years at Erfurt, 15041509 = Renaissance Text Series 18, Medieval and Renaissance Texts and Studies 215, ed. Harry Vredeveld (Tempe, 2004), pp. 93115, 393402. See further: Helius Eobanus Hessus, Dichtungen: Lateinisch und Deutsch. Dritter Band: Dichtungen der Jahre 1528-1537 (= Mittlere Deutsche Literatur in Neu- und Nachdrucken 39), ed. and trans. by Harry Vredeveld (Bern: Peter Lang, 1990), still in print.



[a1r]

DE RECESSU STUDENTUM EX ERPHORDIA
tempore pestilenciae. Eobani Hessi Francobergii
Carmen Heroicum Extemporaliter Concinnatum


[a1v]

Tempus erat iam laeta Ceres adoleverat arvis
Sole sub ardenti / lunata falce Colonus
Venerat agrestis segetes incidere / vites
Frondebant iam sylva leves porrexerat umbras
Floruit omnis ager / campi / sylvaeque patentes
Et laeti arboreis cantum sparsere volucres
Frondibus argutum / repetunt arbusta Cicadae
Et nova transpicuis arrident gramina rivis
Laeta per integrum redierunt gaudia mundum
Quicquid erat laetum fuit exultatque per orbem
      Annus erat post quinque decem quoque saecula quintus
Postquam virginea deus exiit aeditus alvo
Tranquilla stetit infoelix Erphordia pace
Tempore non illo foelix / velut esse solebat
Antea loetiferi quam vis infausta veneni
Sparsit in egregios flammantia taela Minervae
Cultores. Stygio pestis suffusa furore
Iamiam Nesseo totam madefecerat urbem
Sanguine / mortiferas papulas effundit Note: effudit 1506 et atras
Viroso vomit ore faces / et corpora diris
Inficit hulceribus / virusque effundit Note: effudit 1506 in omnes
Vipereum / nulli licuit sperare salutem
Cui semel affixa est lateri laetalis harundo
Una lege ruunt cuncti iuvenesque senesque
Innocuam rabies adeo grassatur in urbem



[a2r]

Letiferae pestis / Danaos non tanta peremit
Impietas altae vastantes moenia Troiae
Dum pater abductam repetit Chriseida Calchas
Urbs luget tetri sanie polluta veneni
Ante suos obeunt nati nataeque parentes
Et patris moriens spectat crudelia natus
Funera / nec propriam cognoscit filia matrem
Exoritur miseranda lues it rumor ad aedes
Palladis / et quosdam rabies haec inficit ex hiis
Quos miseri quondam ad studium misere parentes
Inficit / et tristi languencia corda veterno
Obtenebrat / ferit incautos / volat ocyor Euro
Haec fera / nunc illos iaculo nunc percutit illos
Nec metuit quemquam quantumvis doctus ad arma
Pallados exurgat / furit / aestuat / inficit / aufert
Corpora / ut esuriens lupus inter ovilia plena
Imbelles obtruncat oves nec exit ab illis
Nec praeda Note: praedae 1506 absistit donec non traxerit omnes
Mortis ad exitium / fera non secus illa cruentis
Aestuat hulceribus.
                        magnae domus alta Minervae
Moeret / et ingentes morientum sydera planctus
Accipiunt / ipso sedet alti culmine Pallas
Tegminis et peplo faciem velata. nephandas
Conqueritur coedes: ac tristia fata suorum



[a2v]

Sic Cytharam posuit moestam crinitus Apollo
Calliopeque fugit Nymphis comitata latinis
Conquerimur cuncti quos docta Erphordia quondam
Fovit / et electos gremio suscepit aperto
Vota precesque deo ferimus iuvenesque senesque
Aerea vasa sonant. Sanctae qua virginis aedes
Tres celebres Mariae tollunt ad sydera turres
Atque aliis quibus hec urbs est celeberrima templis
Atria clauduntur Studiis aptissima quondam
Clauduntur portae / nigris capita alta Cucullis
Velantur iuvenum / superest spes nulla salutis
      Iamque ubi desperata salus: ubi nulla precantes
Vota iuvant: ubi mors vitae dominatur: et omnes
Lege ruunt Parili: nec erat mens certa morandi
Effugimus: dum quisque potest: dum vita superstes
Cuique sua est quos preteriit furor ille cruentus
Effugimus: iuvat ire procul. patriosque penates
Visere: et externas studiis renovarier urbes
Palladiis: multos quarum iam fama per annos
Delituit. fugiunt una omnes mente magistri
Quisque suos repetuntque lares. unaque studentes
Quisque suum sequimur per daevia longa magistrum
Quorum aliquos memorare libet. Quis proferet omnes
Hos quorum pars ipse fui cantare magistros



[a3r]

Pierides Musae liceat Phoebique sorores
Quae iuga Parnassi / quae Delphica rura tenetis
      Tres pietate una insignes et laude magistros
Quos mea Musa iuvat cantabo et carmine laudes
Persolvam meritas quibus illi ad littora ventis
Venerunt. quibus et vaelis. quo turbine pulsi
Iam satis expositum est: Igitur surgente tumultu
Dum sic quisque fugit: primum Ludovicus honestis
Editus ex atavis claraque propagine natus
Moelsingensis adest: Usingeniusque probatis
Moribus insignis Laurentius. et Ludovicus
Artibus egregiis clarus virtutis amator
Quem puerum primis urbs Francobergia in annis
Misit ad ingenuas venandum Pallados artes
Consuluere fugae turba comitante diserta
Quorundam effugimus iuvenum loca nota petentes
Inclyta qua laeto procul eminet Hessia cultu
Moelsingenque altas ad sydera porrigit arces
Inclyta diviciis: opibus foecunda / puellis
Formosis ornata. viris celeberrima doctis
      Illic mansuri fuimus. sic fata iubebant
Sed secus est visum superis: Heu tristia miscet
Quam subito fortuna bonis inimica secundis
Ad bene speratam vix iam pervenimus urbem



[a3v]

Quom subito en vacuas spes vana recessit in auras
Quam properata diu peperit fuga. namque sodalis
Unus erat iuvenes inter pulcherrimus omnes
Nobilis ex atavis et sanguine clarus avorum
Illustrans patrias virtute Lupambulus urbes
Nota gente satus: genitor quem nobilis artes
Staffel ad ingenuas misit puerilibus annis
Hunc fera Lernaeo rabies confusa veneno
Corripit. et iaculo incautum prosternit acuto
Ille cadit victus / laetali vulnere: quondam
Egregius iuvenis: clarus virtute paterna
Languida ad invisum componit membra grabatum
Ac ubi vipereo viridi flos aggere morsu
Desectatus obit: nec adhuc marcescere fulgor
Incepit. solito nec iam candore refulget
Non secus infoelix lecto puer incubat aegro
Multa gemens. longo solvit moestissima fletu
Lumina: luctificos fundens e pectore quoestus
Post longos tandem gemitus: fatalia solvit
Munera: et excedens vita morientia claudit
Lumina: fallaces animamque exhalat in auras
      Ah puer infoelix sic te fata impia / sic te
Crudeles voluere deae: iuvenilibus annis
Ignotisque mori laribus: non nobile stemma



[a4r]

Non generosa tibi stirps profuit: urbe sepultus
Externa recubas: patrio non ossa sepulchro
Componi licuit: cuncti te flemus ademptum
Heu miserande puer quantos tua fata dolores
Intulerint genitori aegro: miseraeque parenti
Quas lachrimas aut quanta tulit suspiria / quando
Mors tua maternas primum pervenit ad aures
Talia non miserae dederas promissa parenti
Quom tua candidulis complectens colla lacertis
Extrema iam voce vale tibi dixit eunti
Quid tibi forma nitens quid mollis profuit aetas
Mortuus ignota tu nunc requiescis in urna
Exequias tibi funebres persolvimus ipsi
Spargimus et tumulum foliis superosque precamur
Et tali impositum signamus carmine marmor

      Illustrans patrias virtute Lupambulus urbes
      Hac iaceo tumulatus humo qui peste peremptus
      Crudeli ante diem externis moriebar in oris
      Formosus fueram iuvenis multisque placebam
      Nunc trahor in cineres non me mea forma iuvabat
      Nobile quod fuerat corpus putrescit: et aesca
      Vermibus est: Fallax haec praebet gaudia mundus
      Hospita terra Vale: tuque o quicumque viator
      Qui mea fata legis saltem mihi dicito quaeso



[a4v]

      Spiritus aeterna super aethera pace quiescat

      Ast ubi iam sperata salus rumorque quievit
Debachans totam qui iam commoverat urbem
Ecce iterum curae surgunt / quas protinus omnes
Evasisse rati fuimus: namque aegra recumbit
Mortiferis mulier taelis infecta grabato
Fatali: tua chara parens Ludovice: sagittis
Tacta venenatis moritur: vitamque per auras
Dispergit celeres / tegitur sub marmore corpus
Sarcophago: et tales ducta exprimit orbita versus.

      Clauditur hoc tumulo nullae virtute secunda
      Foeminei specimen mulier speciale pudoris
      Cuius in aetherea requiescat spiritus arce

      Iamque fere totam rabies bachatur in urbem
Atque adeo / nec tutus erat quis: denique restat
Consuluisse fugae: placuit / nihil obstat: eundum est
Heu furibunda lues furiaque ferocior omni
Eumenidum: quid tam variis errare periclis
Caecropios cogis iuvenes per inhospita tesqua
Nonne semel satis est te nos pepulisse / quid ergo
Nos sequeris Germana sumus non Graeca iuventus
Non ducis Argivi raptos defendimus ignes
Non Troiam petimus Xanti non vidimus undas
Pervenit nullus nostras Agamemnon ad oras



[a5r]

Parce igitur sacros taelis flammantibus artus
Polluere et tetris iuvenilia corda venenis
      Nil restat / via tentanda est discedimus omnes
Effugiunt iuvenum turba comitante magistri
Una omnes niveis ubi Francobergia muris
Cincta iacet foveis circumvallata profundis
Urbs praeclara bonis opibus / celeberrima Musis
Edera transpicuis quam preterlabitur undis
Clarus / et obliquos ducit per saxa meatus
Quem super arboreae iaciunt umbracula frondes
Parte alia lacus est nitidis pellucidus undis
Quem circum innumeris crescunt arbusta rosetis
Parte eadem situs est collis redolentibus herbis
Consitus / arboribusque nitens ornatus amenis
Urbs igitur studiis fuit haec aptissima nostris
Sic visum superis /
                        ad dictam venimus urbem
Ingredimur portas propria tum sponte patentes
Excipiunt nos tota cohors iuvenesque senesque
Et sua formosae spectantes vota puellae
Evenisse novis ornant sua tempora sertis
Ipse etiam Aoniis Musis comitatus Apollo
Advenit / et longis feriunt concentibus auras
      Hic igitur longo fatis foelicibus usi
Tempore mansuri proprias delegimus aedes



[a5v]

Iuxta virginei splendentia culmina phani
Qua meriti dudum Mariae solvuntur honores
Et iam dissimiles Phoebi lux alma / Dianae
Partitur cum nocte vices: et preterit aestas
Instat hyems: redeuntque nives / obducta pruinis
Verna prius tristatur humus / iacet obruta tellus
Frigore hyperboreo / manantque latencia stricto
Flumina pacta gelu / rediit iam flebile tempus
      Instamus studiis / longas fama exit ad oras
Urbs viget / augentur comites / studiosa iuventus
Crescit et incumbit studiis noctesque diesque
Illic Socraticae discuntur dogmata sectae
Doctus Aristoteles illic: perplexaque nodis
Multa sophismaticis / non tantum acadaemia sylvis
Laudis habet graecis quondam celebrata Platonis
Quantum nostra novis urbs illustrata triumphis
Aemula Cecropiae studiis melioribus urbi
Illic Castaliis fons est uberrimus undis
Pieriusque latex illic et Delphica laurus
Illic Aonius vertex / loca vatibus apta
Namque placent Musis umbrosae tegmina sylvae
      Postquam autem studiis hyemem transaegimus illam
Ver redit / aestivos Phoebus iam colligit ignes
Arboribusque novae redeunt cum germine frondes



[a6r]

Paulatim tetros Erphordia docta furores
Post multas tandem caedes evasit et aestus
Candida mox iterum ventis dare vaela paramus
Assuetam fatis petituri hortantibus urbem
      Urbs luget commota novae formidine famae
O quales gemitus nostri peperere recessus
Quas lachrymas quales miserunt lumina fletus
Tristia. quae nostros abitus odere: diemque
Invisum: moestam multis comitantibus urbem
Linquimus: immodico confusi tempora Bacho
Hinc tandem portum per daevia longa petitum
Contigimus. ubi nunc fatis melioribus usi
Vivimus: et gremio fovet Erffordt clara receptos.

                        TELOS.



Ad. M. Laurentium Usingen Eob. H. F. phaleutium Endecasyllabum.

Heroo tragicos decet poetas
Pomposos pede condidisse versus
Nescit grandisonos puer boatus
Agrestes igitur libens Camoenas
Laurenti tenuis feras poetae
Qui nil magnificum canit: precamur
Dives mittat opes pecuniosas
Argentum: lapides: phalerna: Choas
Vestes: Carmina pauperes poetae
Mittunt diviciis venustiora
Quae non longa dies peraedet unquam
Nec rodent tineae: nec ignis uret
Vivent carmina dum poli manebunt
Dives diviciis suis peribit.



[a6v]

Ad Candidum Lectorem Hexastichon.

Quisquis es hos aequo Note: aequa 1506 spectans examine versus
      Pendito: nil puero livida verba nocent
Zoile turpis abi: teneris humane faveto
      Carminibus lector: Zoile turpis abi
Parce puer puero: senior puerilia come
      Carmina: nec nasum Rhinocerotis habe.


Last modified: January 4, 2010