DE PUGNA STUDENTUM ERPHORDIENSIUM cum quibusdam coniuratis nebulonibus Eobani Hessi Francobergii carmen.

Erfurt: Wolfgang Stürmer, 1506
4o: 4 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 1, Student Years at Erfurt, 15041509 = Renaissance Text Series 18, Medieval and Renaissance Texts and Studies 215, ed. Harry Vredeveld (Tempe, 2004), pp. 11733, 40308. See further: Helius Eobanus Hessus, Dichtungen: Lateinisch und Deutsch. Dritter Band: Dichtungen der Jahre 1528-1537 (=Mittlere Deutsche Literatur in Neu- und Nachdrucken 39), ed. and trans. by Harry Vredeveld (Bern: Peter Lang, 1990), still in print.



[a1r]

DE PUGNA STUDENTUM ERPHORDIENSIUM
cum quibusdam coniuratis nebulonibus
Eobani Hessi Francobergii Carmen.





[a1v]

De pugna Studentum Erphordiensium cum
quibusdam coniuratis nebulonibus Eobani
Hessi Francobergii Carmen.

Fervidus ardentes foecit iam Procyon aestus
      Et gravis ignivomo splenduit axe canis
Quom nova non solito tumuerunt bella tumultu
      Bella Sophocleo commemoranda pede
Ut Note: Et 1506 meminisse iuvat. Quo nam victoria maior
      Tanto plus belli commeminisse iuvat
Iam rude festivos vulgus celebrabat honores
      Sacra Panompheo lux erat illa deo
Bacho indulgebant consueto more studentes
      Quos celebri fovet Erphordia docta sinu
Suavia dulcisonae fundebant carmina voces
      Qualia Syrenes vix cecinisse ferunt
Illic argutos fudit cava tybia cantus
      Quales Mysenus Triton et ipse stupet
Quom subito insani turbarunt tanta furores
      Gaudia: tristitia gaudia nulla carent
Sed non tristiciam nullum sensere furorem
      Gaudia: laeticia post celebrata nova
Ecce caterva ingens subito cumulata furore
      Excitat irata Martia taela manu



[a2r]

Rustica gens: rude vulgus: iners moechanica turba
      In nova iurato proelia Marte tument
Arma omnes capiunt: enses: hastasque verutas
      Taelaque plumbatos exiciosa globos
Incaedunt formata acie: ceu Dorica contra
      Castra ferus celeres duceret Hector equos
Tergora tensa boum crepitant / tuba ductilis auras
      Verberat / et sonitu clangit ad astra gravi
Iamque sacras venti divinae ad Palladis aedes
      Ingeminant duplici singula verba sono
Fit clamor puto Stentoreos nihil esse Boatus
      Quale tonat rapido Sicelis Aethna Iovi
Insuper et furiis nos et clamore lacessunt
      Et rabidis blactrant scandala multa genis
Turpia verba vomunt / infamia nomina iactant
      Qualia damnatos sacrilegosque decent
Qualia Tantaleos Ixioniosque furores
      Quaeque decent facinus Sysiphe stulte tuum
Quae deceant Prognesque virum / Scyronaque saevum
      Qualia vix Caci facta decere putem
Hiis accensa novos pubes studiosa furores
      Concipit / et rapida surgit in arma manu
Exiliunt / enses manibus vibrantur acuti
      Palladios iuvenes Martius urget amor



[a2v]

Et furor audaces et laesae iniuria famae
      Foecit / et immites iussit habere manus
Concurrunt / miscentque manus ensesque colorat
      Victrices iuvenum fusus ab hoste cruor
Culmine saxa volant / densis velut imbribus aether
      Solvitur et multo verbere tangit humum
Pars tecta ascendunt / patulis pars taela fenestris
      Hostibus eiiciunt perniciosa suis
Diva suis vires Pallas cultoribus affert
      Et timidos flexo territat angue viros
Delphicus hostiles arcus vibrabat Apollo
      Torve quibus Python Note: Phyton 1506 tu quoque victus obis
Vicimus inque fugam victos convertimus hostes
      Quos timor impigros iussit habere pedes
Sic furiosa cohors didicit quid Pallados arma
      Quid possint molles in fera bella manus
Torva Medusei facies obiecta capilli
      Exuperat flammas Mars furibunde tuas
Sic fugiunt / fugisse quidem sic profuit illis
      Tutior hostis enim victus ab hoste fuga est
Inque fugam tamen hos pauci vertere studentes
      Namque alios clausae detinuere fores
Rustice sic celebres peperisti stulte triumphos
      Talia sperato Marte trophea refers



[a3r]

Et iam clausa dies summo decessit Olympo
      Et vehitur nivea casta Diana rota
Pectora nec facilem coeperunt laesa quietem
      Victa nec optatus lumina somnus adit
Ille dolet Vulnus accepti flebilis ictus
      Hic queritur viduo tempora laesa thoro
Pars medicos quaerunt pars accersire videntur
      Alter habet promptam postulat alter opem
Sol redit Occeano / festa solennia luce
      Chratifero redeunt concelebranda patri
Conveniunt iterumque accensis mentibus omnes
      Inveniunt varios turba prophana dolos
Scilicet hesternae memores / iurata / diei
      Bella parant animis asperiora pares
Tantus habet fatui livor praecordia vulgi
      Invide sic dignum rustice nomen habes
Nec mora correptis incedunt protinus armis
      Una cohors numero multiplicata novo
Quom levis incoeptum prohibens fortuna laborem
      Obstitit. Ah certas nescia ferre vices
Namque novo rabidi preventi. Marte latrones
      Fortiter incoeptae poenituere viae
Urbis enim domini fortes civilibus armis
      Coepere insanos. Marte favente viros



[a3v]

Hinc meritas carcer poenas manet / omnibus una
      Digna domus tanto crimine carcer erat
Sed iam speratum invidit fortuna triumphum
      Promisit pueris quem dea glauca suis
Venissent utinam quantumvis fortibus armis
      Illa dies ipsis exicialis erat
Iam collecta aderant collectis viribus arma
      Nil nisi spaerati copia Martis abest
Consuluit nostrae forsan fortuna saluti
      Laus siquidem pugnae nostra futura fuit
Hos ego cantatos palmae victricis honores
      Emerita cecini laude trophea ferens
Hoc ego Palladia vobis Eobanus honestis
      Obediens votis / struximus arte decus
Palladii vobis iuvenes haec scripsimus inquam
      Vester ut aeterno nomine duret honor.
                        [Greek] telos

In bonarum Artium detractorem invectivum:

Zoile mordaci quid latras dente bilinguis
      Quid vomis e labris verba canina tuis
Quid dentes acuis / balatro / latrator Anubis
      Quid laceras doctos belua trunca viros
I miser immundae sordes versato cloacae
      Et procul a doctis siste proterve pedem



[a4r]

Non decet obscoenas iactare in Balsama sordes
      Nec vitreo turpes tingier amne sues
Non tibi Cecropiae loca sunt calcanda Minervae
      Te decet ignavum / foeda cloaca / pecus
Sola velut tacitis ululat sub nocte latebris
      Noctua / pennigeras dum sopor ambit aves
Sic quos praesentes non audes carpere / damnas
      Absentes verbis livide saepe tuis
Improba lingua sile / tantos cohibeto furores
      Aut laceret rabidus labra proterva canis
Et modo ni cesses dente oblatrare minaci
      Et bona pestiferis rodere scripta modis
Cornua torva tuae Note: tuo 1506 cervici impinget Apelles
      Et statuet Phrygii tempora trunca Midae
Saeve tuos igitur latratus pone molosse
      Mollia magnanimus Rhaecia frangit aper
Exaedat rapido volucris tua corda Promethei
      Gutture / Caucaseis surripienda feris
I miser et fato vitam diffunde Licambes Note: Licambis 1506
      Causa etenim fati garrula lingua tui

                        LAUS DEO.


Last modified: January 4, 2010