DE LAUDIBUS ET PRAECONIIS INCLITI ATQUE TOCIUS GERMANIAE celebratissimi Gymnasii litteratorii apud Erphordiam Eobani Hessi Francobergii eiusdem litterariae commanipulationis alumnuli Iuvenis Ephebi Carmen. succisivis horis deductum

[Erfurt: Wolfgang Stürmer, 1507]

4o: 16 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 1, Student Years at Erfurt, 15041509 = Renaissance Text Series 18, Medieval and Renaissance Texts and Studies 215, ed. Harry Vredeveld (Tempe, 2004), pp. 13591, 40931. See further: Helius Eobanus Hessus, Dichtungen: Lateinisch und Deutsch. Dritter Band: Dichtungen der Jahre 1528-1537 (= Mittlere Deutsche Literatur in Neu- und Nachdrucken 39), ed. and trans. by Harry Vredeveld (Bern: Peter Lang, 1990), still in print.



[A1r]

DE LAUDIBUS ET PRAECONIIS INCLITI ATQUE TOCIUS GERMANIAE celebratissimi Gymnasii litteratorii apud Erphordiam Eobani Hessi Francobergii eiusdem litterariae commanipulationis alumnuli Iuvenis Ephebi Carmen. succisivis horis deductum

Ioannes Dornheim Venatorius Ad Lectorem

Pallas erat quondam multis venerabilis oris
      Quoque stetit tantum non locus unus erat
Inclyta Caecropiis precio pollebat Athenis
      Ac Rhodon incoluit Phoebe comose tuam
Urbis Alexandri veneranda palacia cives
      Pro Sophia doctas constituere domos
Tempore nunc etiam non est Ingloria nostro
      Et tenet innumeros Diva diserta locos
Thurignae gentis caput est Erphordia testis
      Quae valeat veteres aequiparare Scholas
Haec nitidis lector canitur tibi versibus Hessi
      Qui puer est annis Carminis arte senex



[A1v]

Reverendissimo in christo patri ac domino d. Ioanni Lasphe Episcopo ecclesiae. Sydoniensis sacrae paginae professori Eximio Archipresulis Moguntini in pontificalibus vicario Domino suo colendissimo Eobanus Hessus Francobergius S D P

Plutarchus Cheronensis philosophus insignis Prestantissime presul. in eo libro quem Apophthegmatum Note: Apophtegmatum 1507 graeci dicunt scriptum reliquit. Artaxerxen illum fratrem Cyri Iunioris cognomento Memorem. quom adeuntibus. se non modo benignum verum et liberalem et admodum iucundum exhibuisset. tum (quod summae et excellentissimae humanitatis indicium quis ambiget) legitimae uxori: regii currus aulea undique tolleret. quo adeuntibus se in itinere aditus pateret iussisse. Paupere autem homine ac rudi cui nihil aliud esset malum ingentis magnitudinis ei offerente iucunde subridensque quippe qui non rei quae dabatur vel inopia vel usu. sed alacri dantis voluntate gratiam metiretur suscepisse. Existimabat enim ille eum qui benigne parva prompteque acciperet non regali minus humanoque munere fungi quam si magna elargiretur
            Huius ego quoque sententia ductus. tenuia haec et puerilia munuscula. quae inter lasciviencium Musarum coetus nuper dum ab ocio litterario severioris disciplinae recreandi atque quasi. Laethaeo flumine conspersi refovendi animuli mei gratia paulisper diverterem. raptim et extemporaliter in arctum collegi tuo nomini dedicare volui Existimans Note: Exstimans 1507 ea ubi te eis patronum praefoecissem ab invidentium rabularum venenosis et efferatis morsibus facile fore defensata. Es enim tu plane huiusmodi vir qui cum omni antiquitate de universae virtutis laude contendis ita ut nihil ad decus tibi nihil ad gloriam defuerit[.] Nam quom sapiencia praecipue in rebus gerendis plerosque mortalium ita exuperes ut nihil prorsus mea sentencia ad splendidissimae tuae prudenciae cumulum accesserit. tum doctrina atque humanitate (quae multum in presule commendabilis) nulli secundus gloriosum tuae dignitatis ac magnificenciae statum cunctis saeculis admirabilem reddis. Nomen ad posteros transmittis nunquam intermoriturum. Bonarum litterarum studia amas ut qui maxime Rectissimarum artium studiosos quosque mira humanitate prosequeris[.] Taceo quantis meritis me politioris litteraturae Tyrunculum nondum quadrilustrem iam dudum accumulaveris. atque ita tibi (quamvis nullis meis meritis) devinxeris ut si quid



[A2r]

ingenii in me. si quid concinnitatis unquam. posteritati etiam commendabile. esse videatur. id tibi totum me debere cognoscam
            Ne igitur ingratitudinis vicio (quod quantum sit apud maiores nostros detestatum nemo est qui ignoret) accusandus esse videar Et ut olim innumeris tuis erga me beneficiis ex aliqua (licet exigua) parte respondeam Breves hasce et extemporales ineptias. ad te quasi Rectissimorum studiorum antistitem et patronum transmittere volui[.] Quas (ubi a curis Ecclesiasticis quibus tu Note: tum 1507 frequenter obrueris ad quietioris vitae tranquillitatem secesseris) legas precor[.] Invenies enim inter alia florentissimi nostri studii Erphordiensis preconia tuae quoque professionis laudes non mediocres[.] ego interim. ubi tu hiis oblectatus fueris ad maiora indies tibi dedicanda vel non invitus accingar[.] Vale Presul Humanissime. atque unicum nostrae tenuitatis refugium

            Ex Caenobio nostro litterario Sexto Idus Iulias

 

DEO OPT. MAX. AUSPICE

TERCIA Ferventes messis iam colligit aestus
Altera fugit hyems. postquam me magna recoeptum
Hospicio vidit materno Erphordia: postquam
Nulla meae dignas coepit resonantia grates
Carmina Calliopes. quamvis diversa per urbem
Hanc eciam molli cantavimus illita succo
Carmina mox lucem florentibus indita sylvis
Perpetuam visura. Sed haec promissio vana est
Nec firmata satis. si Flaccus viveret aiet
Parturient montes partum ridebimus:
                                                        illinc
Labor ab incoepto: meritorum ne tamen ulli
Arguar ingratus. Flamma propiore canenti
Phoebe fave qui regna tenes in montibus arcis
Ethereae. Sed enim dignus mihi vindice nodus
Incidit hinc.
                   Elegi molles discedite dixi



[A2v]

Non levis hic turpes faciet lascivia motus
Littera non dominae missam feret ulla Note: illa 1507 Salutem
Non risus: non verba canam proclivia turpem
In Venerem. Res maiores maiore canemus
Pectine. Gericolam mens est extollere ad astra
Pallada. nec veteres ideo mirabor Athenas
Non Academiaci studium vulgare Platonis
Quippe nec Ausoniae quodquam memorabile gentis
Gymnasium Germanus enim nunc possidet Orbis
Quicquid habet Latium studii melioris: et artes
Sola potest Italas aequare Erphordia: tantum
Barbara Teutonicus posuit cognomina. tantum
Arma inter crevere artes. Sic numen utrumque
Armigerae nobis favet artiferaeque Minervae
Tot Germana vigent celebrata per oppida passim
Gymnasia: hinc artes crescunt crescentibus annis
Ingenuae. nostras Cicero migravit ad oras
Hinc vereor multum doleas Rhomane. dolebat
Audito Cicerone velut vir Graeculus olim
Ausonias veritus secum transferret ad urbes
Eloquium ex Graecis: sed cum Cicerone Maronem
Nos tibi deripimus Latium venerabile: quamvis
Tu minus invideas forsan. iam noster ubique
Notior Erydano Gera est. non flumine maior
Qui prope fluctivomis oriens e montibus ad nos



[A3r]

Labitur et rivis nostram deductus in urbem
Influit innumeris / alias tamen illa canemus
Quom nova nascetur nostris Erphordia musis
Tum laudes urbisque situm: iam Pallada solam
Scribimus hac ipsa celebrem
                                             Quid denique longas
Volvor in ambages Vos o quibus ardua primum
Scandere tam sancti licuit suggesta Theatri
Quo primas meruit victrix Erphordia palmas
Teutonicas inter tot claras artibus urbes
Vos inquam placide qui tantae molis habenas
Flectitis insignesque viri celebresque favete
Este meis faciles concentibus. ut quibus ipse
Carminibus vestras nequeo describere laudes
Ipsi ignoscatis si quid peccare videntur
Parcite peccatis vos vestraque scribimus aequum est
Quid loquar. anne etiam sancti mea verba Senatus
Egregias olim venient fortassis ad aures
Dicite magnates populi: dic sancte Senatus
Quem vos carminibus nostris debetis honorem
Quod cano novistis titulis succedere vestris
Gymnasium: Res vestra agitur. notissima cunctis
Sit licet. et maior tot iam fugientibus annis
Gloria perpetuis veniat mansura diebus
Attamen et nostra crescet crescente Minerva
Quae bona sunt faciles reddunt meliora Camenae



[A3v]

Sint meliora etiam versu haec facit optima vates
Caedite quas mea Musa prius summovit Athaenae
Ausonis ora vale. nil succensebitis et vos
Urbes Teutonicae si vos Erphordia forsan
Vicerit in nostro studiis me iudice versu
      Caedite dissimiles. Sic stat sentencia. certum est
Hic soror intonsi nata est pulcherrima Phoebi
Geraque mutato fertur nunc nomine Triton
Ut reor: hunc etenim iuxta Iove nata perhennem
Delegit sedem Pallas.
                                 Quae structa decenter
Urbe iacet media / sumptu non infima certe
Si modo quo coepta est etiam finita fuisset
Tum neque Pyramides iactet mihi barbara Memphis
Nec mihi narrabis Carium Mausole sepulchrum
Sed neque mirifici mihi sunt miracula sumptus
Scribenda. aut Rhodii moles operosa Colossi
At domus interior varios depicta colores
Exprimit et vivas nullo discrimine formas
Si quis ab antiquis ad nos huc migret Athaenis
Non minus hic patrios mirabitur advena vultus
Quam Tyriam ductor quondam Troianus in urbem
Susceptus patriae interitus et proelia terrae
Inspiciens. quae tum paries depictus habebat
Obstupuit quibus externas ea casibus urbes
Et tam longinquos petiisset fama penates



[A4r]

      O domus O foelix magnae penetrale Minervae
Regia tu sanctae vincis Capitolia Rhomae
Caedite Rhomulei veteres quos multa beatos
Copia librorum potuit foecisse: beatum
Si quem res faciunt: caedat Ptholomaeia libris
Bibliothaeca suis totum vulgata per orbem
Quicquid habent Graii: quicquid novere Latini
Quicquid ab Hebraeis concaessit vatibus. hic est
Esto grammaticus: Rhetor: Dyalecticus idem
Musicus: et rerum caedat tibi mensio: Spectes
Sydera: et immensae describas climata terrae
Hic tamen Invenies quod te iuvet. hec tibi totam
Encyclopaedian libraria proferet. omne Note: omnis 1507
Doctrinae genus Hic multo studiosa labore
Turba frequens Iuvenum studiis insudat honestis
Non secus ac viridis circum vineta Timoli
Inter odoriferas Hyblaei nectaris herbas
Poplite Aristeae volucres inventa capaci
Mella trahunt vario fervent strepitantibus alis
Murmure florigeri vallesque rubique virentes
Mirrha: Thymum: Casiae: Cythisi: Narcissus: amomum
Cynnama: Coriciumque crocum: thymbraeque calentes
Non aliter iuvenum circum subsellia fervet
Gymnica continui series immensa laboris
      Illic viva viget Latiae facundia linguae



[A4v]

Graeca prius: post facta Latina: novissima nostra est
Hic est cum docto magnus Cicerone Pericles
Et plures alii quos laudat Graeca vetustas
Quos Rhomana refert. orantem audiveris horum
Ad populum quemquam iacientem fulgura dices
Presul ad has prior accedis dignissime partes
Barbara cui titulos peperit Sydonia. cuius
Hessia habet cunas. Lasphe vulgata parentes
Parva licet meritis tamen illis Note: illus 1507 aucta refulget
Hessiacas inter nulli non dignior urbes
Teque Iodoce tuum decus Isennache manebit
Inclyte divinae preco virtutis. et inter
Eloquio celebres / velut inter sydera Phoebus
Inde Sebastianus virtutis amator honestae
Doctor Cyriaco multum praefectus ovili
Atque alii quorum resonat facundia Christi
Dogmata. divinae legis precepta: Moysi
Quae deus in summo commisit vertice Choreb
Innumeri quibus est non tonsa corona. valentes
Eloquio celebri. nostris accedere possunt
Carminibus. Sat erit paucos dixisse. mereris
Ferre prior palmas parte hac Materne priores
Orator vatesque simul Pistorie: Tuque
Bartholomee mei non ultima cura laboris
Et decus et nostrae specimen: laus: fama: palestrae



[A5r]

Vivida cui multum debet Dialectica. Cuius
Ingenio Chrysippe tui laus caedit acervi
Per te floret honor studii. per te utraque multis
Quae latuit natura patet: Te grata Iuventus
Grata senecta colit: stupet: admiratur: amatque
      Tene mei sileant versus Hereborde diserte
Tam genere insignis quam Pallade: floribus aevi
Innocui qui ludis adhuc crescentibus O qui
Bis denos mecum iam vix adolescis in annos
Et Iuvenis Criticos audes ridere forenses
Pene aetate puer: studiis vir: Margaritanae
Stirpis honos. te prole parens insignis uterque
      Quo feror immensum pelagus tranare volebam
Dum vix incipio languentes brachia nervos
Contraxere abeunt vires. pugnantibus undis
Eloquio tot habet celebres Erphordia linguas
Quot tua Rhoma tulit te iudice Naso puellas
      Nec minus hic sancti phoebo solvuntur honores
Hic Tripodas Clarii veneramur Apollinis: hic est
Aonius vertex: hic est Peneia Daphne
Pierides castae: sunt hic Parnassides umbrae
Hic sacra Teutonici celebrant Heliconia vates
Hic faciles gelidis Musae spaciantur in umbris
Cumque suis placide nectunt sed casta poetis
Brachia. et albentes praecingunt flore capillos



[A5v]

Innumero: et socias ducunt sub fronde choreas
Arborea. Phoebo Cytharam pulsante canoram
      Dum video stupeoque procul properancia spectans
Gaudia. et accedens herebam ad limina furtim
Ac veluti Vestae sacratas virginis aedes
Spectet et ingressus petat immundissima Phryne
Quod sacra virgineae prohibet reverentia vittae
Quaeve triumphantem lassato podice cunnum
Praetulit. et foedum mutata veste lupanar
Preposuisse thoro fertur lasciva potenti
Sic ego divinae cupidus (licet inscius) artis
Non potui sancti tetigisse palacia regni
Ecce sed egressus sacras Pistorius aedes
Affuit et cupidum manibus Maternus amicis
Duxit ad ignotae secreta cubilia sylvae
Et quid has dixit trepidas Eobane puellas
Quem metuis. tuus hic amor est. tuus ignis in illis
Neu mihi finge metus. Sic sic Laeander adibat
Seston Abidenus. Phrygiam sic Tyndaris urbem
Colchis ad Oemonias sic venit Phasias urbes
Et tibi sancta deae capita inclinare videntur
Adventumque tuum nutu placuisse fateri
Aude animo tantis Iuvenis dilecte puellis
Nil tibi non promitte. puer maiora videbis
Praemia promissis.
                             Ego protinus illa loqutum



[A6r]

Dum stupeo summo titubat lingua palato
Quid frustra conata loqui. mirabile dictu
Nescio quem sensi circum stupefacta furorem
Tempora dispergi. veluti Ganimedis ab urna
Nectareos latices se quis per somnia credat
Potare. et fictis cupiat magis haustibus uti
Seu furor aethereo talis mihi venit olympo
Gratus erat: sive Elysiis deductus ab hortis
Numen erat certe. nec flammam rebar Iuli
Caelitus immissam sic absumpsisse capillos
Pectore divinos calido precoepimus aestus
Lubrica per vaenas errabat flamma calentes
Tam rapido accensae candebant igne medullae
Ossa furor penetrat /
                                  non est quae lambere possit
Flamma comas pueri. Rudis haec ignorat Asellus
Bos negat: insultat Caper improbus: ite ait Ite
Quaecumque hunc stulte sentitis turba furorem
      Ibimus o Musae totum peragrabimus orbem
Ibimus Ethiopas ultra Tanaimque nivalem
Ibimus et priscos vatum queremus honores
Moecenas si vivat adhuc sub Sydere quisquam
Ignivomo. Forsan salvabimur. Ivit ad umbras
Deliquit terras O divum cura poetae
Dicite securos quae vos nunc terra tenebit
Quis locus in terris ubi non latrator Anubis



[A6v]

Terreat admissas. torva crudelior Hydra
Pierides? quid restat adhuc. divine poeta
Consule Catholicos qui servas Christe poetas
Ibimus et Cythara tristes tentabimus umbras
Elysiis Moecenatem deducere campis
Si faveant. et Threicio fumantia Vati
Tartara caesserunt. quaesitam reddidit Orcus
Eurydicen: quem tu dubitabis vincere vates
Vincite victores: victi licet: este poetae
Spicula Nessaeo sunt vestra infecta veneno
      Ah satis offensa furor excandescis honesta
Ad concoepta redi sed lenior. Ecce furentem
Calliope spectans? quibus ignibus ureris inquit
Terque quater foelix quando te mollior aetas
Nunc fovet et castos venari vidit amores
Meque meas certum est ardes Eobane sorores
Et nobis dilecte vale. foeliciter arde
      Hiis mea Calliope succendit pectora dictis
Et plus ardentes ignes coniecit in ignes
Quid memorem antiquos quos fabula narrat amantes
Quos non torsit amor sed inanis perdidit error
Me certe me versat amor. nec pallida demens
Guttura praestringam laqueo. nec tristia ferro
Pectora perfodiam. caedat Venus improba. castum
Castus amor vatem decet. O qui sacra prophanas



[B1r]

Musica. et Aonio Paphium pro fonte lupanar
Incolis. I turpi sacra solve Cratine Priapo
Desine virginei decus incestare pudoris
Calliopen castus celebrat non Thaida vates
      Liquerat interea meditantem talia virgo
Ductrix Thespiadum sacrasque evasit ad aras
Progredior furor audacem faciebat et ultro
Dispulit obiectos preceps insania postes
Venimus ad sacras vitrei Permessidos undas
Hic ubi mutato mediam perlabitur urbem
Nomine Gera novos hedera frondente racemos
Effundens viridique tegens victricia lauro
Tempora Phoebeos dixi mihi pandite Nymphae
Cultores Clariumque mihi monstrate liquorem
      Finieram mediaque deas in voce reliqui
Ecce sed a laeva vario sedilia cultu
Apparent ornata. sacrique ex ordine Vates
Sedebant. aliqua ex illis pro corpore vatum
Nomina servabant tantum. sic proxima Phoebo
Inscriptum sedes monstrabile Carmen habebat
Haec prius insignis coluit Subsellia Rufus
Qui nunc finitimae fulgentia maenia Gothae
Incolit. et placidos vitae tranquillior annos
Exigit. insani ridens ludibria vulgi
Consilio Atrides. animo non victus Achilles



[B1v]

Iudicio Minos. Numa relligione probatus
      Sed quid ego haec refero. popularis temnit amorem
Laudis: odit fastus secum contentus inanes
Quid nebulis? quid Rufe sacer versaris in umbris
Qur tua Calliope campos non intrat Apricos
Quid faciles tam sepe iubes concerpere versus
Et quasi divino conspersos rore? Quid hoc est
Versibus immodicos quidam venantur honores
Illepidis / tu ne qua tibi popularis ad aurem
Aura sonet blandis turbans tranquilla susurris
Ocia / divini abscondis monumenta favoris
Tanquam Teutonicis faveas male laudibus. O qui
Montibus Hessiacis prognatus prodis in auras
Dormis adhuc / ego te tam longa sepe sepultum
Nocte querar. nostris resonabunt omnia sylvis
Quando rudes dicent mihi pastoralia Musae
Carmina. te ficto sublatum funere Daphnim
Cantabo: Sed vivis adhuc. Sed vive precamur
Vive aliis. longumque vide foeliciter aevum
      Dum queror ecce aderat plectris Enricus Eburnis
Insignis. cui magnanimi vulgata Leonis
Nomina iamdudum aeternum peperere decorem
Et quid ait quereris? quas moesto pectore curas
Volvis tristiciam lachrimis confessus obortis
Sic ait et Cytharam curas lenire movendo



[B2r]

Aggressus consedit humi spargentibus umbram
Arboribus facilem. tum divae nuda puellae
Brachia iactabant. flavus subrisit Apollo
Mirabar magis ardentes in pectora flammas
Accipiens. veluti stipulas iam lenior ignis
Appositas flammis rursum crepitantibus urit
In terram attentis stabam defixus ocellis
Fronde sub umbrosa. Mox et Note: ut 1507 vicina trahentem
Inter Ioannem stupidas loca vidimus aures
Chordarum sonitu / castae cui cura Dianae
Candida ab hirsutis foecit cognomina sylvis
Qui Clarii sylvas nunc Venatorius intrat
Ruris. et aeternae venatur nomina laudis
Castus ut Hyppolitus Phaedra tutatus ab omni
Dum colit Aonii nemoris sanctissima Tempe
Et Musas castis fruitur complexibus inter
Cui facilis primos Elegeia debet honores
      Hunc ego ut aspexi lachrimis ita fabar obortis
(Nam lachrimas faciebat amor) Tune ille prioris
Sortis Ioannes nostrae comes. hic mihi tandem
Optatus venis. o tecum foelicibus arvis
Qui fruar. Interea quando vacat optime vates
Dic quibus huc fatis venisti.
                                           venimus inquit
Huc puer a patriis fatis foelicibus oris
Ne queras Eobane ultra. cognovit uterque



[B2v]

Nostrorum res alterius vitaeque labores
Notior insano Pilades non vixit Oresti
Pyrithoo Theseus: forti Patroclus Achilli
Quam tibi ego. mihi tu. nec enim locus ille requirit
Commoda preteritae casus. et taedia vitae
Quisquis amat musas causas non curat inanes
      Dixit et oppositas pueros monstrabat inertes
Ludere propter aquas qui iam florentibus annis
Sacrorum meritis ineunt consortia vatum
      Foelix Gymnasium foelix Erphordia tantis
Aucta bonis. alias superas tu laudibus urbes
Illos hic vates presenti numine Phoebus
Tutatur nobis quos mystica Musa recenset
(O neque Thersites inter vulganda loquaces)
Innumerosque alios hic Musica sacra professos
Hic magnos Phoebaea sonant Suggesta poetas
Publica Castalii manant hic flumina fontis
      Ne nimium quod amem videar laudare. licet non
Laudari nimium queat. hinc ad caetera pergam
Pergite Pierides nec solum vestraque. vosque
Dicite. divinae superat laus Theologiae
Perpetuo signanda Cedro. fortique adamante
Ne Cataclysmeae mergatur fluctibus undae
Si quando in terras rursum deus egerit olim
Iratus Tethymque vagam Neraeaque regna



[B3r]

Pergite Pierides nec solum vestraque vosque
Dicite. divinae superat laus Theologiae
Perpetuam nostra sedem quae Note: que 1507 legit in urbe
O super humanae quam possit inertia mentis
Aut capere. aut fragilis facundia promere linguae
Relligionis opus divina scientia. Quantis
Laudibus efferri studuit te Erphordia / quando
Tot tibi magnifica statuit virtute triumphos
Sive Hebraea prius sive hanc Caldaea vetustas
Graecave reppererit. Seu manet origine forsan
Ex alia. totumque fere lustraverit orbem
Huc tamen optatum veniens invenit Asylum
Quaesitamque diu residens nunc possidet urbem
Cultoresque habet innumeros? Quis credere posset
Hic Augustino non ulla parte minores
Quos probet Ambrosius. laudetque Hieronimus: et quos
Gregorius sacer admirans commendet / habentur
Quis numerare queat? Quis singula Theosophorum
Nomina commemoret. Stultum est comprehendere paucis
Plurima velle. nec in tumulum cogetur Olimpus
Exiguum. Satis est parvum traxisse parergon
Dum sua pictorem superant incoepta nec audet
Parrhasio certare rudis / nec pingere botros
Zeusinos / quales stupeat / vel Chous Apelles
      Ast ego dum Liciam vigili sequor arte Chymeram



[B3v]

Venor avem / celeres fugiunt tenuissima cervi
Rhetia. dum coeptae meditor praeconia laudis
Vis abit ingenii. laudis describimus umbram
Cuius iam laudes superabant. Theologiae
Sed tamen ex rerum laus cognitione patescit
Cuique satis. quae laudari sed iure. merentur
Eximium est quod laudari nequit amplius / ergo
Musa laborantes aliis expande lacertos
Iamque fere melius portus habitura guberna
Vaela precor: vatum requies: caelestis Apollo
Nodus inest operi qui dignus vindice. nodus
Herculea solvendus ope. discaede prophane
Caede manu tangis mysteria sacra prophana
Et semel insontes satis est laesisse Camaenas
Neu Triviam occulto mireris fonte Dianam
In nova consuetam mutabis corpora formam
Ibis eris quo nil sub sole malignius unquam
Aut fuit. aut Venturum alios durabit in annos
Vulgus ab arcanis labor est arcere prophanum
Cui preter sua nulla placent. Trivialia norint
Grammata in Aonias latrant iam denique musas
Vulgares rabulae. sed adunco stertere naso
Nos iuvat. o longum divae miseranda poesis
Condicio. quae tot pateris convicia. Qur non
Spicula Lernaeo tingis Nessaea veneno



[B4r]

Saevaque Achillaeo laedis praecordia ferro
Ibis adest. qur Naso iaces. requiescis Homere
Zoilus atroci validum sub pectore virus
Colligit Elysiis iterum revocatus ab umbris
Surge sacer vatum triplex defensor Apollo
Qui teretem summo mundum metiris ab orbe
Surge iuva (tua cura sumus) venerabile numen Note: nomen 1507
Perde malignantes animas. Satis imo superque
Salva triumphanti sua stat victoria Phoebo
      Quo vehor? an quo tu veheris furor. ergo prophanum
Vulgus abesse iubes. laedi mysteria non vis
Tutatur nostras satis hec sentencia partes
Sed ne longa aures offendant taedia dextras
Rursus ad incaeptae vehimur molimina causae
      Ergo triumphales meruisti Erphordia palmas
Quod tua per cunctas vulgata est gloria gentes
Quam tibi iamdudum cumulat Tritonia Pallas
Ausonis ora probat Rhodanus te laudat et Ister
Saeva ubi fraternum sparsit Maedaea cruorem
Et quae porrectas ultra gens incolit oras
Artibus ingenuis polles ut floribus aestas
Alitibus ceu sylva virens. ut piscibus aequor
Teutonicae quamvis passim celebrentur Athenae
Iura prior cunctis mortalibus aequa ministras
Inter tot celebres Germani nominis urbes



[B4v]

Nec mihi iuridicos veteres Rhomana vetustas
Praetulerit vel Sulpicios Nervasque probatos
Atque alios quorum cura studioque tenaci
Salva triumphantes meruit Respublica fasces
Graecia docta vale. nec te iactaveris ultra
Hic celebres magno certant Solone Licurgi
Tam studio insignes Latii fervente vigoris
Consilio quam proficui iurisque periti
      Urbs nimium foelix. foelix Respublica Cuius
Ocia Caesareis civilia legibus aequant
Paceque commissas placida moderantur habenas
Publica cura fori quibus est commissa regendi
Pax viget: urbs tranquilla manet: respublica floret
Crescunt divitiae: socios concordia cives
Unit: et observat divum reverentia cultus
Caedit adulterium: terret lex Iulia moechos
Furta: doli: fraudesque abeunt: turpesque rapinae
Incestus et stupra iacent: meliora Iuventus
Ad studia et mores crescit formata pudicos
Absunt insidiae: caedes: convicia: fastus
Virtus per plateas niveo redimita cucullo
Inclyta. iusticiae comes incorrupta vagatur
Nullus Note: Mullus 1507 deprimitur contra legesque piumque
Ensiferi recto florent sub iudice fasces
Dii populum faciles et maenia tuta tuentur



[C1r]

      Hiis nostram donis cumulavit Iuppiter urbem
Quando tot insignes fovet hic Tritonia Pallas
Eloquio Marcos facundo iure Catones
Nasicas quoque. et Antipatros: celebresque Sabinos
Cecilios: Crassos: Alphenos: et Labeones
Utque aliquos saltem memorem. ne turpia forsan
Texere dicamur fictis mendacia rebus
Primus ad Henningum (bifida ut quem iura Monarcham
Observent) referendus honor. qui (sicut habundans
Fons scatet et rivos producit) fonte perhenni
Spargit in aeternos causarum saemina rivos
Cuius ad Istricolas nuper facundia Dacos
Venit. et externas virtus legalior urbes
Hinc Byrmuste venis sed non leviore canendus
Pectine. iusticiae servator: Iuris honesti
Cultor Ioannes. cui se debere fatentur
Iura viro tantum iusta trutinata bilance
Andino quantum vati divina Poesis
Aeacides quantum sublimi debet Homero
Te quoque florentis commendat gratia linguae
Quam Cicero probet et vulgi Latialis ad aurem
Deferat invitus: Nec deteriore ferendus
Laude micans supra falcati syderis astrum
Cultor honestatae virtutis: Margaritanae
Stirpis honos. legumque decus Martinus. et inter



[C1v]

Causarum iurisque minas. strepitusque forenses
Mite patrocinium iustis?
                                      quid denique longas
Ambages sequeris monuit Patareus Apollo
Ebria quos adeo scrutatur Musa meatus
Quamvis perpetuo labantur flumina cursu
Et requiem finemque velint. redduntur eisdem
Principiis. notosque iterum volvuntur ad ortus
Sic ego propositi metam dum spero laboris
Labor in ambages. semperque reducor ad ortus
Principiumque rei. Sed nunc properate Camenae
Maior Gymnasii laus est referenda prioris
Pene quidem portus fessa properante Carina
Contigimus. spaciosum iterum delabor in aequor
Sed facile et cursu multo breviore natandum
      Tam celebris totumque licet vulgata per orbem
Gymnasii vigeat cantati. gloria famae
Attamen hic nostris magis est vulganda camaenis
Et merito dignae referenda est gratia matri
(Quae me nutrivit puerum nutrice Minerva
Lacte salutari. quod marmore manat eburno
Barbara Christicolam qua servat Pallada Syna
Costis ad angelici quae nunc Catharina sepulchri
Saxa. suo coelis sponso sociata quiescit)
Quae iuveni cultu venienti paupere portus
Hospiciumque mihi dedit opportuna petitum



[C2r]

Insuper et meritis cumulavit pluribus. ultro
Prebuit immeritae titulos et stemmata fronti
Promisitque olim superis maiora daturam
Auspicibus. melioris ad haec. insignia palmae
      Alma inopum nutrix Erphordia: mater egentum
Pauperibus domus: hospitium venerabile fessis
Exulibus portus: studii florentis Asylum
Erudit ignavos: rigidos polit: ornat inertes
Moribus: ingenio: studiis: virtutibus. explet
Divitiis inopes. Quot sunt quibus indiga primum
Vita fuit. quibus et chari cecidere parentes
Ante diem. quibus acceptos invidit honores
Insanum torvo minitans Rhamnusia vultu
Quos nunc divitiis melior fortuna beavit
Innumeris. quoniam tot iam labentibus annis
Gymnica Gericolae statuerunt castra Minervae
      Scis neque teste opus. ad quales profectus honores
Presul Ioannes perveneris optime. Postquam
Te pater omnipotens melioribus induit annis
Pauper eras primoque puer derelictus in aevo
Non tibi subsidium chari potuere parentes
Addere. non opibus iuvenilis inertia vitae
Tempora sustentare ullis. aut divite cultu
Nunc tua sors Croeso similis. nunc portus et aura
Pauperibus qui pauper eras. Erphordia sic te



[C2v]

Divitiis plenum foecit de paupere: magnum
De parvo: de vulgari servoque potentem
Prima rudimentis crevit iuvenilibus aetas
Ad tua foelicis tempus deducta senectae
Faustiter. acceptos qua nunc insignis honores
Doctoralis habes palmae. sacrataque Presul
Pontificis geris arma dei. praelate Sacerdos
Multis Catholicam meritis ecclesian ornas
Candida caelicolis statuis delubra. statutis
Perpetuis fieri ter ternas cantibus odas
Instituis. Rigido Costis dominata Tyranno
Hoc tibi succedit titulo. Scis dive Michael
Cuius ad ensiferae celeberrima virginis aedes
Templa frequentantur. magnae qua structa Minervae
Atria praelucent sublimibus alta fenestris
      Scis inquam venerande pater. quae praemia: quales
Sublimata bonis Erphordia pendat honores
Palladiae scis tota cohors collecta Coronae
Scitis et externae quantis virtutibus urbes
Urbs nostra emineat. quamvis Germania multis
Gymnasiis passim vigeat laudata probatis
Hoc uno cunctis praefertur gentibus. Illi
Austriacae studium quamvis insigne Viennae Vienne 1507
Caedit Agrippinaeque decus: laus nobilis. urbis
Friburgique vigor. Rhenana Moguntia caedat



[C3r]

Quaeque Palatini sceptrum sedemque Philippi
Urbs tenet / et Musis Lips amplificata Latinis
Caedat et Albioris studio vulgata recenti
Caedat Sarmaticae celebris Crocavia gentis
Metropolis / studiis satis imo superque probatae
Ingenuis. At non victus levitate Locoque
Aeris innocui / virtutem venditis auro
Magnos erigitis: locupletes divitiores
Redditis / at rarus post plurima taedia pauper
Ad decus optati tandem consurgit honoris
Et Iuvenes longa spe defraudatis egentes
Ast inopum nutrix Erphordia: mater egentum
Pauperibus domus: hospicium venerabile fessis
Omnibus aequa pares cunctis impendit honores
Equa bonis inquam: pravis metuenda noverca
Erudit ignavos: rigidos polit / ornat Inertes
Huc age digne puer primis te confer ab annis
Hic vir eris. patrios repetes cum laude penates
Eximia / si pauper / eris de paupere dives
Deque rudi doctus. multa virtute politus
Huc iuvenes properate citi / quos cura parentum
Deserit. hic certum namque invenietis Asylum
      Et iam deficiunt lassatae membra Carinae
Hic teneat proiecta petitos anchora portus
Hic requiem sperare licet. discedite Musae



[C3v]

Tempus adest. fervens caelo iam Procyon ardet
Et minitat tristes furibunda canicula morbos
Ite puellari succingite tempora Lauro
Iamdudum talem Musae meruistis honorem
Ipse ego fagineo cingam languentia ramo
Tempora / et impexos taxo florente capillos
Talia enim tali debentur serta poetae
Rursus et impurum Gerae spumantis ad amnem
Precipitata novae ructabo carmina laudis
      Ite bonis avibus / neu vos latrator Anubis
Terreat incautas morsuque offendat iniquo
Tu quoque qui quondam mihi Zoilus esse solebas
Desine. parce precor iuveniles rodere versus
Vellem livor edax siquidem non lecta. tulisses
Aequa mente prius. vel iam despecta sceleste
Nunquam legisses. Non si te ruperis? ergo
Quid iacis in sacras demens convicia Musas
Quid volucres coelo tentas convellere nubes
Ex Adamante favos deducere / lumen ab undis
Parce liget fidos stabilis concordia fratres
At vos o quicumque viri. quicumque Magistri
Doctoresque pii. quorum mihi nomen honorque
Carmen erant. faciles nostris estote camaenis
Subrudibusque modis / viciis ignoscite: Si qua
Non bene tornato cecini difformia versu

                               Finis



[C4r]

AD ERPHORDIAM ELEGI CONCLUDENTES

Nunc melior toto vives Erphordia mundo
      Venturaeque stupor posteritatis eris
Donec firma levi pendebit in aere tellus
      Cynthia dum niveis Luna vehetur equis
Debita caelestes donec movet orbita Sphaeras
      Dum retinet caelum sydera: gramen humus
Non tua sub terras veniet. non ibit ad umbras
      Clarior ad superas laus referenda domos
Tu potes in cineres verti tenuesque favillas
      In mea nil fatum carmina iuris habet
Clara prius Danais ceciderunt Pergama flammis
      Vivit adhuc celebres Ilias inter avos
Non minus antiquae periisset gloria Thebes
      Ni celebris toto Thebais orbe foret
Sic tibi perpetuis veniet mansura diebus
      Gloria: laus: splendor: fama: perhennis honor
Has tibi pro meritis grates laudesque rependo
      Qualis erit Musis gratia quaeso meis

SUSQUE DEQUE FERENDUM

Palladiae cecini titulumque decusque Coronae
      Numen habet Pallas. numen inane tamen
Tu mihi persolves dignas Erphordia grates Note: crates 1507
      Namque nihil vacuis gratibus. indigeo



[C4v]

IN EOBANUM HESSUM VIVACISSImi Ingenii
adolescentem Ulrichi Hutteni Elegia

Si qua tenet nunquam morituros gloria vates:
      Et trepidos fugiunt carmina nostra rogos:
Famaque stat putres ubi terra recondidit artus:
      (Nam fovet Aonios quid nisi fama viros?)
Semper eris vivus postque ultima fata superstes /
      O Iuvenis patriae spesque decusque tuae.
Primus ad ignotam qui duxti Pallada terram:
      Et reparas Hessis nomina longa tuis.
Cuius honoratam meruit facundia laurum:
      Quique vafros tenero vincis in ore senes.
Ergo tulit merito foelicia pondera mater:
      Quae enixa est utero pignora tanta suo.
Plaudat et ad gratos ponat nova munera divos:
      Ingenii dotes si sapit illa tui.
Et non vulgares partus: et numina laudet:
      Quae Note: Que 1507 dederint votis vela secunda suis.
Sive canas grandes: Heroica munera: versus /
      Gestaque terribili praelia quaeque manu:
Sive Cothurnatus curvis videare theatris /
      Et recites veterum tristia fata ducum:



[C5r]

Aut tua Note: sua 1507 cum tensis modulere Poemata nervis
      Excultum facili pumice pergit opus
Est tibi cum facili fluidissima vaena lepore
      Manat ab ingenio copia viva tuo
Quicquid aves scriptis venturos scire nepotes
      Hoc potes ornatis exoluisse modis
Quae natura dedit studiosae conseris arti
      Nec maculant Versus barbara verba tuos
Talis erat Phrygios qui condidit urbe penates
      Et male Sarmatica Naso sepultus humo
Cuius et ornavit Nemesis laudata libellos
      Quique dedit varium Bilbilitanus opus
Talis adhuc iuvenis cum sis primisque sub annis
      Ventura Note: Venturo 1507 est facto gloria quanta viro.
Vive memor nostri qui te delegimus unum
      Sitque comes scriptis semper Apollo tuis.

EOBANI GRACIARUM ACTIO EXTEMPORALIS

Ergo vale longum superis Huttene secundis
      Catholicus menti spiret Apollo tuae
Pergis abhinc tua te expectat Francfordia vatem
      Dimidium nostri te fugiente fugit
Aemule Nasoni. viridi signande corona
      Et titulo multis nobiliore Vale



[C5v]

HEREBORDI MARGARITI LEOBURGII
ad suum Eobanum Hexastichon

Hesse puer: meritis vetulos victure poetas
      Quam facili sacrum pollice tangis ebur
Ergo per immensum stabit tua gloria mundum
      Si sacra (ut perhibent) carmina morte carent
Vive diu. vita longaevum Nestora vincas
      Versibus Oceani caedet harena tuis

IOAN. CHRISTIANI FRANCOBERGII Dystichon

Una eadem nobis patria est Eobane duobus
      Unus amor: duo sunt corpora / mens eadem


                  Patrii Sperate Nepotes.



Last modified: September 7, 2015