EOBANI HESSI FRANCOBERGII DE Amantium infoelicitate Contra Venerem de Cupidinis impotentia et versu et soluta oratione Opusculum Erphordiense


Erfurt: Johannes Knappe, 1508
4o: 18 leaves


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 1, Student Years at Erfurt, 15041509 = Renaissance Text Series 18, Medieval and Renaissance Texts and Studies 215, ed. Harry Vredeveld (Tempe, 2004), pp. 193263, 43351. See further: Helius Eobanus Hessus, Dichtungen: Lateinisch und Deutsch. Dritter Band: Dichtungen der Jahre 1528-1537 (= Mittlere Deutsche Literatur in Neu- und Nachdrucken 39), ed. and trans. by Harry Vredeveld (Bern: Peter Lang, 1990), still in print.


[A1r]


EOBANI HESSI FRANCOBERGII DE Amantium infoelicitate Contra Venerem de Cupidinis impotentia et versu et soluta oratione Opusculum Erphordiense.


Ad Libellum Hexastichon Eiusdem

Vade prius tenui Lectorem voce saluta
      Inflatus fastu ne videare liber
Hinc ita communi facilem te prebe Iuventae
      Destitui mendis a seniore roga
Ut placeas celebres titulos a fronte relinque
      Sic poteris fama candidiore legi



[A2r]

EOBANUS HESSUS FRANCOBERGIUS MAGISTRO PETRO EBERBACHO ERPHORDIANO IUVENI ET DOCTRINA MIRIfica et morum sanctitate commendabili Suo amicissimo S. D. P.

Pulchrum est et preclarum Petre suavissime in submissioribus negociis ita esse ociosos ut occupatissimi videamur. necessarium enim puto bonis quibusque literarum studiosis (Iusta sapientissimi Senecae preceptum) ne semper in actu sint. sed interdum animum a morosis meditationibus (quales musicae palestrae investi tyrones in meretoriis prelectionibus experimur fere quottidie) absolvant et per liberioris ocii oportunitatem quasi in seipsis revirescant: dum intermissam requiem ad graciosissimas Musarum conversationes traduxerint et ea demum egerint in ocio: quae Criticos istos et curiosos censores ad negocia provocare vel invitos consueverunt.
      Illud ad hoc referimus. quom superioribus diebus a molestissimis ludi literatorii laboribus pro tempore vacarem: ociosus esse volui ut viderer occupatissimus. Conscripsi libellum de amantium infoelicitate et Cupidinis impotentia versu et oratione soluta sub formam Dialogi coactum: nulla alia causa inductus. quam ut literato ocio mentis hebetudinem et animi languorem devitarem. et ingenium ab inviso negotio suspensum novo scribendi genere / quasi e tenebris sub Dio paulisper expaciatus: oblectarer. Nam ocium sine literis plerumque aut turpe est aut ignavum. quorum utrumque Minervalis exercitii palestritae cuique tanquam presentissimum venenum fugiendum censeo.
      libellum ipsum qualemcumque licet nulla vetustae hoc est rectae latinitatis elegantia aut splendore conditum statim et a principio tibi mi Petre dedicavimus. non quod eo te scriptionis genere adeo oblectatum acceperimus ut Xenocrati philosopho apud formosam Phrynen continenter recubanti Nasonem poetam in Corynnae amplexibus mori expetentem preferas[.] Sed nos interim delicati iuvenes Sophoclem senem a rebus



[A2v]

Venereis abstinentem imitabimur: et tanquam emasculati Musarum sacerdotes Venerem in hortis Epicuri lascivientem deridebimus:
      quamvis certe non defuturos augurer. qui hunc nostrum et si pium laborem tanquam prophanum a literatorum omnium consortio reiicere conabuntur[.] Et dicet quispiam. tractant fabrilia fabri. impudicus impudice scribit Eobanus. de hoc nos erudito lectori iudicium relinquimus. Is mea sententia non est impudicus qui impudicitiae crimen totis viribus detestatur et dissuadet. Siquidem contra impudicum amorem hunc libellum elucubravimus. quem sub tui preclari nominis praesidio tutum in publicum aedidimus. aeditumque futurae posteritati transmittentes immortalitati consecravimus[.] Vale
      Ex Edibus nostris Erphordiae Note: Erphordie 1508 ad Solsticium aestivale Anno M.D.VIII.



[A3r]

PETRUS EBERBACHUS ARTIUM DOCtor Eobano Hesso candidissimo Vati subscriptori suo raro Salutem et foelicitatem.

Est ut ais[.] et .P. Scipionem: eum qui primum Aphricanus appellatus est dicere solitum scripsit Cato. pulchrum sane et praeclarum. nunquam nos minus ociosos quam cum ociosi. dum enim manuaria opera rei familiaris ergo obimus dum alter elementarii ludi: alter publici myropolii negocia administramus. expoliendo ingenuis studiis animo operam dare non possumus. Quocirca nisi ad ociosum tempus id operae reiiciamus. actum erit de studiis nostris. et evanescet virtus omnis. proinde foelices censeo quibus hoc a diis immortalibus datum est ut dum nihil agunt aliquid agant. et quae nepotes admiraturi sunt praeclara moliantur facinora. ut tibi nuper contigit qui in scholasticorum laborum intermissione id operis architectatus es quod dubio procul et delectabit et instituet qui nunc sunt litterarum adsertores quique post aliis erunt in annis[.] Quid enim iucundius quam pedestri orationi mixti numeri? Quid item salubrius quam in libidinem proclivi adulescentiae ad amplexandam virtutem: ad declinandam impudiciciam hortamenta subministrare. qualia in tuo libro affatim extuberant. Tantum itaque abest ut vereri debeas ne qui futuri sint laboris tui Note: rui 1508 subsannatores ut et candidissimam famam et gratiam non vulgarem etiamnum tibi polliceri queas. Quam eandem ago multo maximam quod nos in liminaris paginae frontispitio gestat liber. et nominatim mihi consecratus prodit in propatulum. Relaturus olim quo ad eius rei oportunitas concedetur et facultas[.] Interea temporis quod facis amiciciae nostrae nexum inenodabilem custodito et Vale faustiter
      Ex Laterano XVII K. Quintil Anno DDDVIII



[A3v]

AD LECTORES RELIGIOSOS: PAL-
liatos: et Severos Criticos Eobanus

Si legitis vestri foelices Carmina Galli
      Davidis: nihil hinc vos prohibere potest
Scribimus et pueris: et virgine digna Diana
      Quae legat et tetricus difficilisque Cato

                  V. I.

Aurea cui mens est cupidis inimica puellis
      Et sine Cyprigenae crimine vita placet
Qui volet hymbriferae contemnere frigora noctis
      Nec dominae surdas sollicitare fores
Hinc legat auxilium duraeque remedia sortis
      Doctus in hoc Hessus codice foecit opem

                  .P. D.



[A4r]

EOBANI HESSI DE AMANTIUM INfoelicitate Contra Venerem de Cupidinis impotentia et versu et oratione soluta Opusculum Erphordiense

[D]EAMBULANTI MIHI NUPER INTER saliceta. plurima cum fontium. tum viridantis loci amaenitate conspicua (quibus non longe situs e regione imminebat lucus robustissimarum arborum proceritate densus umbrositate etiam late se extendentium ramorum commendabilis) cum ad fontem (quem inibi ex patulae fagi radicibus limpide scaturientem pro consuetudine sacrum habebam) mei colligendi gratia citatiore aliquantulum gressu quasi festinabundus descenderem. iamque apud summum emanantis rivuli (nescio quid cogitationis mente volvens) aliquandiu substitissem apparuit Iuvenis quidam satis decoro sed lacero vestitus amictu: capillo flavo sed inordinato: capite nudo: vultu pallido: et iugi erumpentium lachrimarum discursu squallido: aspectu alioqui et oculorum acie satis venerabili. qui in sedili (quod fonti proximum erat) discumbens. miserabiles. eiulatus ex imo pectore crebra suspiria ducens edidit. stupebam visu. et quasi numine quodam Note: quoddam 1508 lucano attonitus herebam ad vestigium. mirabar mecum non tam efflictim quam qui maxime inopinatae visionis spectaculo perculsus mirum in modum et accedens. tandem audatior recollectis aliquantisper viribus moestum et plorabundum iuvenem hiisce verbis habunde salutans reverenter alloquebar
      Et quis tu infoelix adulescens et unde solus in has tenebricosas valles et cuius rei necessitate compulsus miser accessisti. quid tristaris? quare ita moestus es? quid tam querulo planctu has silentes umbras inquietanter incessis? satius tibi fuisset importune adulescens (qui infoelicitatem tuam in solitudine gemens eo maiorem durioremque reddis quo ab hominibus es secretior) si a mortalium coetu nullibi declinasses convictus nanque hominum curas et tristicias levat: miseris sola-



[A4v]

tium prebet: Solitudo moeroris mater est[.] et ut scriptum reliquit poaetarum ingeniosissimus.

            loca sola nocent loca sola caveto:
      quo fugis[?] in populo tutior esse potes.

paratius est apud homines quam apud arbores moestitudinis remedium. Tu vero adulescens quando tempus nobis suppetit: quando ad medii diei consuetudinem quiescunt animalia: nec volucres quidem ipsae meridianae taciturnitati vel minimo alarum strepitu obmurmurant. quare huc et unde adveneris mihi securiter edicito.
      Sic effatus conticui. et ex opposito fontis inter nos mediantis latere sessum capiebam cupidus quid ille responderet arrectis auribus accepturus. Ille vero perinde ut erat subtristis suspirans plenum lachrimis vultum erexit et ex adverso hebetes in me oculos coniiciens. Tu vero inquit expectatissime Eobane oportune mihi in tantis calamitatibus posito et commodum advenisti[.] iamdudum enim huiusmodi quempiam qui saltem aliquid mihi quantulumcumque solatii afferret expectabam. quem unum te ex omnibus electissimum esse nihil dubito[.] multos iam annos vetus mihi tecum necessitudo est: nisi mente tibi fortasse per tantillum (quod abfui) temporis exciderim.
      hiis ille finem loquendi faciebat[.] Tenebar iam totus incredibili desiderio cognoscendi hominis ubi nominari me ab incognito audiebam. et acutiore obtutu moesti iuvenis vultum contemplatus aliquandiu coepi agnoscere veterem amicum et eum quidem Frontonem Fundinum quondam contubernalem meum poeticum iuvenem. quem ubi eum esse non dubitabam coepi profundius exclamare
      Dii boni: dii nemorum sylvarumque magistri quid novitatis hic accipio[.] o Fortuna quam mirabili mortalium res arbitrio dispensas. volvis et revolvis: nunquam te aequam experiuntur miseri. bonis plerumque invides malos erigis: Rotae semper in omnes partes volubili insistis: caeca tamen es atque adeo impotentiam tuam ubivis locorum exerces[.] Itane tu bonum et innocentem iuvenem ex foelici infoelicissimum ex divite pauperem tuis ludibriis reddidisti[?] Sed agedum charissime Fundine quis te huc Deorum compulit? bonusne an cacodaemonum pessimus? quis miseriae tuae finis? quid ita lacer



[A5r]

distorto capillo vultum quondam formae beneficio incomparabilem tam largo lachrimarum profluvio madidum: udum: atque adeo deformem reddis[?]
      Vix eo loquendo progressus eram cum ille plura dicturum preveniens medium sermonem interrupit[.] Et noli inquit Eobane fortunam longius accusare[.] Surdo fabulam canis: caecam dixisti: surda etiam est: non audit imo[.] ut iam audiat non tamen exaudit miserorum innocentiam[.] Illa me iamdudum in mille pericula et vitae et corporis redactum nondum vel minima sperati fruitione consolatur[.]
      Quid igitur speras: inquam ego? cuius rei fruitione consolari desideras.
      Tum ille aliquantopere altius ingemiscens. quoniam ita fert occasio respondit mi Eobane multum certe consolationis adeptus videor[.] et profecto non fallor (talis enim qualem te nunc experiri cupio mihi ab ineunte aetate semper extitisti) si te meae infoelicitatis arcana non caelavero. audi igitur et diligenter audi[.] miserabilem amici fortunam accipies. atque haec dicens totus in lachrimas effluebat singultientem animam crebris planctibus percutiens
      Extorsit mihi quoque punctim lachrimas lugubris amici habitus. cuius tandem lachrymis oppido commotus ipse quoque plorabundus sic inquiebam. Fundine nisi consolatione egeres ego te tanquam amiciciae nostrae prevaricatorem apud te ipsum accusarem qui tam diu tuos acerbissimos affectus mihi occultare voluisti. perge igitur et eloquere audacter[.] nihil amicum caeles.
      at ille inhonesta inquit res est quam enarrare coram te constitui
      Cui ego. Inhonesta non secus quam honesta cum amico sunt communicanda
      Hic ille composito aliquantisper animi turbine Eobane inquit Si diis placuisset iamdudum morte vitam meam occupari optassem. atque hac una via laboris mei requiem adeptus fuissem[.] Mors miseris quam vita est iucundior. ita in extremum redactus sum. Heu me miserum quo deveni? in quas Syrtes incidi? quis me hinc deorum eripiet. perditus sum[.] in amorem sed infortunatum. sed immitem Note: immittem 1508: sed infoelicissimum miser incidi.
      Mox ego. huiusmodi quippiam ex tam turbulento vultu suspicabar. sed perge obsecro quo nam incidisti.
      Tum ille Clavo inquit Cupidinis transfixus sum: animus meus mecum non est



[A5v]

verum apud fores amatae heret perdius et pernox. Dii boni quantum amoris est imperium[.] sentio poaetas nihil errasse qui omnipotentem dixerunt amorem. certe verum est

      Regnat et in superos ius habet ille deos
Improbe amor quid non mortalia pectora cogis.

multos iam dies per haec invia lustra: per hos densissimos vepres infoelix erro: lacer et informis: totos dies hac atque illac errabundus querelis continuis et ululatibus incessanter discurro recurroque non intermissa requie: noctes insomnes ago[.] Et si aliquando quod mihi rarissimo usu venit defessos ex nimia lachrymarum effusione oculos somnus contexerit.

occurrunt variae quasi somnia vana figurae
      perturbantque animum incutiuntque metum
Inter serpentes: apros: avidosque leones
      Iactor et esuros cerno per ossa canes
Aucupor in viridi mendaces cespite somnos
      dum careo veris gaudia falsa iuvant
Seu lateat phoebus seu terris altior extet:
      hec mihi luce dolor: hec mihi nocte venit

Inde ubi evigilo

Nunc huc nunc illuc et utroque sine ordine curro.

pallidus: macer: et ieiunus sylvestribus tantum cibis: arbutis: nucibus: locustis: et simplicis undae haustu contentus. eo usque me redegit amoris impacientia[.] O foelix quisquis talia non pateris. certe gravissimus morborum est amor. et eo gravior quo minus optato frui conceditur[.] quod ego mortalium infoelicissimus habunde nunc experior cui neque spei quippiam amplius neque refugii superest[.] quid faciam miser? quo me divertam? quid consilii sumam? quippe cum omnia denegentur mortis occasio denegari michi certe non potest. infoelicissimorum amantium numero adscribar[.] Pyramus gladio se interemit: eodem Thysbe: Phyllis laqueo vitam perdidit: Dido super ensem Troianum animam profudit: Sappho se in Leucada praecipitem dedit[.] quid mirum si illi ita et innumeri alii miserabiliter perierunt. certe maius est amoris quam vitae imperium
      non potui non commoveri ad lachrymas haec audiens[.] Et tandem Novi inquam quae sint Cupidinis vires qui non semel sed sepissime perduxit amantes ad obitus miserabiles. quibus te amoris pedicis illaqueatum ita sentio



[A6r]

ut neque regredi possis neque lachrymas ullo pacto inhibere. quare huic malo quantum licet occurrendum est. Commovit me non mediocriter (ut de aliis taceam) hoc quod ultimo de infoelici amoris exitu recensuisti infoelicissimorum amantium numero te adscribi velle affirmans[.] O inconsultam dementiam[.] Tune carissime Fundine ita mente omnino alienatus es ut mori ex amoris impatientia mavelis quam vivere et animam simul et corpus in precipitium dare quam salvari et esse cum foelicibus[?] noli obsecro ita delirare[.] Stultissimum est ex unius corpusculi cupiditate preciosissimum humani corporis animam negligere. an ignoras te: si mortem ipse tibi conscisseres perpetuas apud inferni Plutonis familiam poenas daturum. linque istas enormes et phanaticas cogitaciones: ad te ipsum redi Et mihi te interroganti pro sententia responde. valde enim dubito virginemne an coniugatam ames
      Neutram illarum: inquit ille:
      at ego: viduam igitur:
      nec eam quidem respondit:
      cui ego. prostitutamne tam efflictim quispiam deperierit[?]
      Ita eam comperi refert ille
      Et quo nam pacto hoc evenisset quom scissitarer. ille iterum effuse lachrymans inquit. Nostin Fulviam illam civem utriusque nostrum corporis formositate Veneri ipsi equiparandam: animi etiam dotibus spectabilem: eloquentem: callidam: doctam ad decipiendas animas: bonae etiam et integerrimae famae sed pauperculam[?]
      Novi inquam
      Tum ille ulterius ita[:] Hanc ubi effusis continentiae habenis supra humanae affectionis modum adamarem putans vicissim me amari. in qua re cum mihi vehementer applauderem consumpsi et prodigaliter ad arbitrium dominae expendi quicquid ex paternis mihi bonis suppetebat[.] Illa mihi quottidie petulantius efferebatur: quottidie ornatior incedebat. nunc enim pectine compta et distincta gemmis coma: nunc calamistro crispati et involuti auro crines oculos meos insaciabili ardore alliciebant: nunc pendentes a collo margaritae: nunc fasciis artatum pectus tumentes exprimens mamillas quas plerumque subtilissimis et perspicuis sudariolis quasi aranearum taelis contexerat ut quod appeti volebat id occultari velle videretur: nunc unguentis: nunc cerussa purpurissoque



[A6v]

ac aliis fucis affecta et linita facies imprudentem me et incautum in amoris Labyrinthum inextricabilem adeo deduxit imo (ut verius loquar) seduxit ut exire hinc vel nulla arte: nulla etiam alarum pernicitate liceat. O utinam vel saltem aliquid remedii mihi afferre posset Iuppiter immortalis
      Tum ego quod inquam tibi verbum excidit Iovem immortalem huic tantillo malo mederi posse diffidis. qualis haec est insipientia? Ita caecus est omnis amans ut deorum etiam potestatem unius animae voluntati postponere nihil dubitet
      Preterea inquit ille ubi iam sepius mihi sui copiam foecisset: ex quo me foelicem esse putabam et ego pauper factus: non haberem unde perniciosum amorem pascerem[.] immanissimo dolore affectus et quasi furioso percitus oestro quottidie me ubicunque occasione oblata puellae oculis obiiciens per amicae viciniam debachabar: aedes circuibam: conabar et videri et haberi non modo elegantior verumetiam praestantior ac dignior[.] Illa vero crudelis magno et elato animo: rigido vultu: torvis oculis: inimica fronte me respiciens se amantem me neglexit tanquam pecudem. clamore insuper ac maledictis quoties pristinae consuetudinis vestigium insequi conabar tanquam indignum qui se tangeret repulit. Ego hoc intelligens diffamatum me apud amicam putans accessi talibus eam verbis ultro compellans
      Eya unicum meae iuventutis refugium: electum mei cordis habitaculum: mea Lux: animi propter te languentis unicum solatium: mea hera mea imperatrix. quis tam saevus inter nos et tam iniquus mediator extitit? quis voluit mihi te eripere? gaude et revivisce meum suavium: tuus totus sum: nulla pellice (quod falso tibi suggessisse quempiam cacodaemonum cacozelum suspicor) tuum amorem offendi aut unquam offensurus sum quo ad vita utrique nostrum concedetur. redi nunc mecum in gratiam mea suavitas: meum delicium: noli tam miserabiliter cruciare te plus quam oculos suos amantem. age iterum iungamus nobis communes delicias: solitis nos amplexibus dulciter oblectemur
      Hiis et pluribus aliis verbis tam longis quam flebilibus nihil profeci



[B1r]

operam omnem perdidi[.] Illa vero ut me totum suis laqueis irretitum intellexit magis superbivit tanquam imperiosa domina in abiectae sortis commune mancipium. atque talibus me aliquando verbis increpabat.
      Abi hinc in malam rem cunnilinge. et quotquot volueris tibi pellices in mei invidiam compara[.] ego te non amo. nec amavi unquam tui quippiam preter tuberis marsupii largam aperitionem. hac ubi privatus es vade procul gloriose amator. scio enim quantum gloriaberis te a me amari. iamdudum mihi tributarius fuisti ut alios inde te mihi multo chariores inter delicias et voluptatis officia reservarem[.] nihil est quapropter mplexus nostros deinceps sperare debeas quos hactenus non ut amicae sed ut insidiantis inimicae sacros. habuisti
      Hiis ego conviciis et opprobriis contemptum me et decoeptum videns heu nimis sero pedem invitus retuli. tabescebam prae Note: pre 1508 dolore. nescius quid facerem quidve primum aggrederer: res patefacta erat omnibus nec enim tantum dolorem dissimulare potui quin amicis id suo iure contendentibus rem omnem ut erat ex ordine recenserem[.] deridebant me non nulli tanquam insanum et dementem utpote qui communi et mercennariae Veneris sacerdoti tantum amoris impenderim: at ego communem ignorabam. nunc tandem cum maximo et corporis mei et illustris famae detrimento expertus sum. et adhuc sub amoris dominio versor: sub Cupidinis imperio impatientissimam militiam ago. ut cernis. ut vides: heu me miserum utinam deorum aliquis mihi vitam eriperet
      Hec ubi dixisset dextro cubito vultum excipiens discurrentes ex oculis lachrimas more profluvii cuiusdam pluvialis a summo vertice cadentis profusissime emittebat
      Trahebat me ad misericordiam flebilis amici status cogitabamque quo nam modo aegrotantem animum ad seipsum revocarem lunatoque mox utroque poplite utraque manu utramque fontis ripam apprehendens os ad vivi laticis exitum applicans summis labris summum fontis ad satietatem ebibi hausto deinde concava manu quantum aquae unius palmae circumflexu continere potui: sudorem vultus abluebam. Et ut idem ipse faceret rogitabam scommate verbum prosequtus Agedum Fundi-



[B1v]

ne aquam sume ut amoris incendium extinguas Ego enim contra flammarum impetus quam aquam vidi nihil efficatius.
      hic ille licet extremo moerore confectus semota paululum frontis caligine tenuiter subridens Cavillaris inquit ut soles Eobane. iucundus certe es: tua nanque consuetudine dum foelix adhuc inter mortales agerem nihil mihi fuit iucundius.
      quasi autem nunc inter mortuos agas inquam ego.
      tum ille Anne is tibi videtur infoelix et a mortalium commertio destitutus et quasi demortuus qui sub arbitrio superbae mulieris constitutus perpetuis cruciatur affectibus qui sui omnino impos ignito Cupidinis currui alligatus omnem secum miseriam trahit: meo iuditio satius est agere animam quam invitum aura vitali vesci. Is autem omnino Invitus inter mortales agit qui misere amat qui: optato nequit frui. cui et foelicitati ita interdictum est ut ne sperare quidem foelicem eventum audeat[.] Nihil est eo miserabilius qui ita vivit ut mortem optare videatur. Profecto ita despecti amantes vivimus. si modo quispiam ita (ut ego) amavit unquam[.] Vivit et semper moritur qui amat
      Hic ego medium sermonem interrumpens Acquiesce inquam hiis Fundine nec te tam infoelicem existimes ut restitui tibi non possis[.] Nemo in hoc mundo adeo infoelix esse potest quin foelix iterum si velit fieri possit[.] Omnes miseri sumus quotquot vivimus[.] consolatione egemus diversi diversimode[.] Sperare tamen non desperare iubemur[.] Etenim sperandum est vivis non est spes ulla sepultis. sperare debes. ne (quod turpissimum est) in desperationem cadas[.] contemnere te contemnentem assuesce[.] Nihil stultius est quam eos amare qui in nostram perniciem vigilant. Et quis sapiens inimico suo faveat[?] Haec tibi quam amas inimica est et multos insuper tibi inimicos peperit: animam tuam in precipitium aegit: in laqueos coniecit[:] in puteum Acherontis detrudere etiam voluit. et tu huic faves: corporis tui vires enervavit: ingenium minuit[:] memoriam destruxit: mentem alienavit: animum suspendit: miserabili teipsum vulnere affecit: ex divite pauperem: ex sano aegrum: ex animoso et laeto tristem: ex prudente insanum te et quod precipue detestari debes ex homine bestiam



[B2r]

fecit: et tu huic faves: nescis quid facias miser[.] Nulla maior stulticia est quam nescire quid facias. erras incaute non vides quorsum per hoc scopulosum iter ambulans tandem deventurus sis[.] Nemo magis errat quam qui errorem suum non cognoscit. refer pedem dum potes ab imminenti interitu: cohibe imprudens vestigium: sapiens viator quo vadat agricolas iuxta viam rus colentes consulit: Tu vero cum multos recti itineris duces habeas deviare mavis et per abrupta montium cum labore solus fatigari. quam cum multis per amaenum et iucundum iter ad foelicem campum pervenire: tu per abrupta vadis ad interitum: cum per planum ingressus pateat ad aeternam requiem.
      Sed quid in amfractibus et velatis sentenciis remoram nobisipsis facimus cum amoris incommoda et mala ad oculos aperte et quasi in tabella depicta habeamus[?] Chymeram poetae fingunt habere virgineum caput: caprinum ventrem: caudam serpentinam: huic amorem prisci illi literarum antistites similem dixerunt et meo iudicio recte quidem et sapientissime. Caput virgineum habet. hoc est iucundum et delectabile initium: foelices nobis videmur ubi amare incipimus. ubi amari nos ex aliqua licet exigua parte intelligimus. eo nihil optabilius nobis esse ducimus: libenter hoc iugum patimur dum suave adhuc et toleratu non nimis difficile. nobis applaudimus: omnia stulte nihil sapienter agimus dum nobis sapientes videmur. Ita iuvenes perverso sumus iudicio[.] ubi amare incipimus insanire discimus[.] atque ita maior pars perdiscimus ut dediscere tam commune cuiuscumque et sexus et aetatis vitium nunquam vel cum maxima difficultate vix possimus:
      Tum nobis pulchra res videtur amor Qui tum virginea pulchrum caput arte figurat. ubi vero ad medium devenerimus caprinum. hoc est immundum: sordidum: olidumque tanquam pecus offendimus[.] quid enim sordidius: quid foedius: quam continuo et sine intermissione inter voluptates muliebres: inanes ac molles illecebras: impudicos meretricum amplexus tam deformes quam turpes vitam bestialem ducere[?] Et profecto mea sententia Nihil peius nihil etiam homini turpius quam cum bestiis vitam habere communem



[B2v]

In hoc homo ceteris animantibus praestat ut rationem non libidinem vitae ducem habeat[.] In amoris vero medio libido vitae regimen occupat
      Expertum habemus eos qui nunquam Veneris officium exercuerunt de quibus non immerito dici potest tanquam de innocentibus olim pueris Hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: formosos esse: fortes: magnanimos: ingeniosos: ac boni odoris spiritum habere quales olim nostrates Germanorum pueros fuisse legimus. quibus ante vicesimum annum mulieribus Note: muliebribus 1508 quoquo modo copulari nefas erat[.] nunc vero ante decimum nedum vicesimum aetatis annum et sciunt faciunt et loquntur turpia[.] ita Germanica virtus exolevit quae nos omnibus olim nationibus longe praetulit[.] Exolevit inquam Germanica virtus

      Quandoquidem luxus nos tenet Italicus:

longe enim aliam quam nunc est Germaniam priscis fuisse temporibus cum plures alii tum precipue Cornelius Tacitus testis est nostrarum antiquitatum refertissimus[.] Scripsit post eum Conradus Celtis nostras poeta laureatus. Homo uti in omni scientiarum genere eruditissimus ita Germanicae vetustatis inquisitor diligentissimus (Cuius manes nuper apud sodalitatem latinae fraternitatis versibus extemporaliter deductis et venerati sumus reverenter et pro communi studiosorum iactura deploravimus)

Mos erat uxori castum servasse cubile
      Ut framea et sonipes constitit ante fores
Tunc firmus iuvenis robustam corpore prolem
      Sustulit: et matris pastus ab uberibus
Arborei foetus: et agrestia munera: caules
      Et rapum teneris faucibus esca fuit
Pars hominum: glandes: placidas pars maxima fagos
      Et Cererem festa non nisi lance dabant

Et plura alia in eodem Carmine secundi libri amorum ad quod studiosum lectorem remittimus[.] Sed linquamus



[B3r]

aliena prosequamur nostra
      Contra vero hii qui in quottidiana Venere foelicitatem ponunt: et nunquam ab impudicis amplexibus recedunt deformes sunt debiles et corpore et animo: pallidi: et exangues: male foetentem odorem habentes qualem Lemnii olim habuisse dicuntur[.] Anne videntur tibi sordida haec[?] certe bonis quibusque sordidissima Caudam serpentis habet[.] Etenim omnis amor impudicus infoelici fine concluditur. tunc serpentinum hoc est venenatum: saevum: impium amorem experimur ubi conscientia pungimur. ubi sera nimis poenitentia ducimur: tunc more Draconis reflexus cauda nos pungit et vitam plerumque adimit
      haec multis exemplorum argumentis confirmare non est opus cum ex omni antiquitate tanquam ex speculo quodam sereniore atque pellucido quam infoelices et miseri sint qui amant quodammodo reluceat[.] Exemplis plena est omnis vetustas quae etiam nobis ad Chymerae similitudinem praemonstravit amorem[.] utinam ex nulla parte dissimilem sed Chymeram imaginamur: amorem habemus ad oculos et experimur quottidie[.] sed tu cum Chymera amorem recte compara. et ita ut chymera in rei veritate nihil est (modo non intelligas montem Lyciae) ita nulla sint apud te miserrimi amoris vestigia

Excute concoeptas e casto pectore flammas
Si potes infoelix

      Pone quaeso ante oculos et recto examine amoris incommoda perpendito[.] Marsilius Ficinus inter quinque studiosorum hostes monstri loco enumerat Venereum coitum. eo nihil est literarum studiosis perniciosius praesertim si vires excesserit. subito nanque exhaurit spiritus praesertim subtiliores cerebrumque debilitat: labefactat stomachum atque precordia quo malo ingenio nihil adversius esse potest[.] Hippocrates quoque medicorum optimus officium Veneris comitiali morbo simile esse dixit mentem enim quae Note: que 1508 sacra est concutit[.] Quare non iniuria prisci Theologi hoc est poaetae Musas atque Minervam virgines esse voluerunt[.] huic sententiae Platonicum illud quadrat[.] Cum Venus Musis minitaretur nisi sacra Venerea colerent se contra illas suum filium armaturam responderunt Musae[:] Marti



[B3v]

o venus Marti talia minitare: tuus inter nos Cupido non volat[.] Nec immerito scripsit Baptista Mantuanus

Pierides castae: castae libetrides undae
      Castalides aiunt virgine matre satas

      Sed quid tu adeo obstinatus haeres in diobolari scorto: quae se quaestus gratia nulli non prostituit: quae corpus suum publicavit ut deo furetur animas: formae bono decoeptus es. at

forma bonum fragile est quantumque accedit ad annos
      fit minor et spatio carpitur illa suo:

et tu iusta Lyrici Davidis praeceptum oculos tuos a vanitate nondum avertisti[.] Crocodili lachrimis decoeptus es qui sub pietatis specie allectos ad se homines devorat. ita te decoepit foedissimum animal quod licet pietatis imaginem foris mentiatur intus aconita nutrit et Nessaeum sanguinem

Sicut enim viridi tectus latet anguis in herba
      Sic blanda faciles in meretrice doli.

      Audistin Syrenes dulce cantantes blanda dulcedine soporatos et allectos ad se nautas in mari submersisse[?] quarum ut astutiam devitemus sapientissimum Ulyssem imitemur qui a Troia revertens cum in eas incidisset a Circe prius admonitus aures caera obstruxit et exiciali dulcedini viam preclusit seque ad puppim alligari foecit ne si Carminis (quod Homerus in duodecimo Odysseae refert) dulcedinem sequtus mortis inveniret amariciem[.] Has nos surda aure transire oportet ut inquit divus Hieronimus ut exicium devitemus Note: daevitemus 1508. omnes enim meretrices Syrenes sunt quarum amore nihil bono iuveni detestabilius[.] Si vero omnino nobis temperare non poterimus Melius est amare probam et continentem virginem quae et in amore respondeat et caste amet quam ita grave cum nefandissimo scorto habere commertium

Pelle pharetrati cum matre Cupidinis arcum
      Atque Dionaeo subtrahe colla iugo

      Solebas olim dum sub uno contubernio familiariter conversaremur poaetas omnes studiose perquirere. et optimos quosque scriptores vel digitis tuis tibi notiores efficere[.] et nondum amoris incommoda intelligis dixit olim Typhernus noster



[B4r]

Non amor est aliud quam tristis et aegra voluptas
      Nil nisi cura placens: nil nisi dulce malum
Gaudia si spectes ea sunt in amore pusilla
      Et quam dulcedo maior amaricies
Sunt in eo lachrimae: sunt et sine fine querelae
      Iurgia: suspicio: continuusque timor
Diminuit famam: studiis melioribus obstat
      Exiguo magnas tempore perdit opes

Et quae sequntur in hunc modum non parum multa[.] sed tu ut mihi videre videor ad turpia paranda optimis disciplinis usus es abususque hiis rebus quibus gloria quaeritur utique praeter spem et votum ignominiosus effectus es: hoc tibi Musarum profuit dulce atque adeo sanctum sodalitium[?] ubi nunc magnanimi pectoris ille pristinus vigor? ubi vis ingenii tam vivacis quam acutissimi? ubi Cytharae cantus? Age tandem teipsum consolare: ad Apollinem convertere: Musas invoca: Cytharae nervos extende: modulare quippiam ne omnino te extinctum amici putemus
      Haec ubi dixissem dicto citius e manibus mihi quam gestabam Chelin eripiens suis eam brachiis coaptare coepit atque ita leniter errantibus inter chordas digitis flebili quidem harmonia in hunc modum coepit conqueri.



[B4v]

Heu funesta feri taela Cupidinis
Heu quantum miseros cogit amor pati
      Saevo saevior angue
            Cum nato Venus impio
O foelix miseris quisquis amoribus
Liber taela dei ridet: et integer
      Vita: pace beatus
            Dulci vivit in ocio
Nondum saeva meis diva doloribus
Imponis requiem: sed magis aestuas
      Heu quantum miserandi
            Quicumque hoc tolerant iugum
Quem tandem lachrimis diva dabis modum[?]
Sic me fata mori: sic superi iubent
      Sic sic fata precabor
            Et dulce est miseris mori
Quis tantam rabiem flere satis queat[?]
Plorantes lachrimae deficient genas
      Saevum quisquis amorem
            Fletu vincere nititur
Auratae patior vulnus harundinis
Qua me fixit amor saevus et improbus
      Per quem pectora multis
            Languent victa doloribus
Vos me Pieriae plangite virgines



[B5r]

Vates vester eram sanus et integer
      Quem nunc proxima dirae
            Morti fata iubent mori
O quaecumque nemus numina floridum
Servatis: Satyri: Panes: Oreades
      Moestum dicite Carmen
            Cantent flebile Tybiae
Fontes Naiades linquite vitreos
Huc siccis pedibus currite vos precor
      Solantes pereuntem
            Inter taela Cupidinis
At tu saeva Venus: tuque ferox puer
Quid rides? quid adhuc non minuis faces?
      Nostro laeta dolore
            Dempto fine superbies[?]
Quid restat? miserum quis manet exitus?
Quis finem lachrimis ponet inanibus?
      Quis me vulnere salvum
            Priscis reddet honoribus[?]
Quin fatis animam precipitem dabo
Inter densa iuvat lustra quiescere
      Nymphae corpus humatum
            Servabunt venerabiles
Sed tu cura mei maxima pectoris
O crudelis adhuc: talia despicis



[B5v]

      Moestum spernis amantem
            O immitis: et aspera
Et nunc stant patulae frondibus arbores
Verni tota viret gratia temporis
      Et me sola gementem
            Inter lustra vident ferae
Nunc mecum volucres flebile cantilant
Arrident nitidis gramina fontibus
      Et nunc omnia rident
            Solus tristia conqueror
Seu Phoebus lateat sive reluceat
Heu quantis maceror corda doloribus
      Et sperata recedit
            Mors vitae miserabili
Insani cuperem turbinis impetu
Ad deserta vehi divitis Indiae
      Qua foelicia Ganges
            Dulcis prata rigat soli
Qua vicina videt sydera Caucasus
Qua saevam volucrem perpetuo miser
      Pascit corde Prometheus
            Sed me longe beatior
Heu quae me miserum dilanient ferae[?]
Fortes este lupi: quin mea frangitis
      Saevi colla Dracones



[B6r]

            Sic fortasse quievero
Nondum saeva Venus flebilibus modis
Lenis mota faces: flete poaeticae
      Musae: vos superavit
            Tanta prole potens Venus
Nunc vos O Lyrici dulce decus modi
Post nostros cineres este superstites
      Ut me saera peremptum
            Fatis saecula lugeant

      Hec modulatus conticuit finemque querendi foecit[.] Cytharam simul mihi cum eburno pectine restituit. Cumque relaxatis aliquantulum nervis ad Lyrici accentus altitudinem extensis Elegiacum tenorem inducerem animadvertens ille. scio inquit Eobane quid pares[.] Non est opus flebilibus Elegis. satis superque deploravimus infoelicitatem nostram[.] Insanus amor nullo Carmine extingui potest etiam si Orpheus ille Thrax (qui primas post Mercurium Trismegistum antiquae Theologiae partes obtinet) ab inferis revocaretur. Qui Note: Cui 1508 etiam etsi montes: sylvas: flumina: et animalia cantus dulcedine flexisse dicatur. amoris incendium vitare nequaquam potuit[.] Nec tu certe quod meum est infortunium hoc tam perniciosi fati genus arcere poteris. satis est me semel periisse[.] tu desperatum consolari desine.

Iam mea flagrantes penetrarunt viscera flammae
      Saevus in ardenti pectore fervet amor

Cum ergo Note: ego 1508 versibus adhuc: inquam: frequenter uteris tui ordinis nondum omnino oblitus Ovidianus certe es qui dum in foro Rhomano apud prophanum iudicium constitutus causas vulgares ageret. rabularum clamoribus extemporaliter (tanquam sacerdos apud tabernariorum [tabernorum 1508]operarios) carminibus obstrepebat. Ita ut post longum a Caesare Augusto in exilium missus in Tristibus scribere non dubitarit.



[B6v]

Sponte sua Carmen numeros veniebat ad aptos
      Quicquid conabar dicere: versus erat

Sed haec gratia paucis admodum et vix paucissimis in creatione divinitus infunditur[.] In quo laudis genere dii boni quantum excellere semper studui Preclarius esse ducens pauperem apud Musas immortalitati me consecrasse: quam multas divicias absque preclari nominis gloria posteris reliquisse[.] Sed quid a pomposo Cupidinis Theatro ad poaeticas fores divertimur[?] ad quas utinam tu quoque tuto mecum diverti posses[.] Sed age tamen mi Fundine frena reluctantem animum: digredere mecum paulo liberius: accedamus propius[.] Istic enim Castalius fons lenissimo susurro per amaena Musici prati lilileta labitur[.] cui si te totum immerseris non dubito quin omnem flammarum impetum vel certe multam partem extinxeris
      Hec dicens precedebam. alioqui nutabundum iuvenem respiciens[.] quem cum manu apprehensum aequo iam mecum vestigio incedentem aspexissem lyra simul increpui:

Heu dolor: insano quae vis? quod numen amori
      Par superum volucri quis velit esse deo[?]
Regnat: et hiis totum sub legibus occupat orbem
      Cunctaque vel solus regna gubernat amor
Prorsus dira lues: et inextinguibilis ardor
      Vulnera dii quantis viribus ista facit
Nulla est in toto pestis truculentior orbe
      Quam levis ex omni parte timendus amor
Dulce malum Venus est: et delectabile virus
      Incautos iuvenes precipitanter agit
Intrat: et occulto serpit per viscera lapsu
      Et clausis tandem sensibus haeret amor



[C1r]

Sed feriunt pueros hec non nisi taela volentes
      Quisquis amat voluit stultus amare prius
Quis furor est? quae tanta animas daementia vexat
      Ut tam saeva velint vulnera sponte pati[?]
Ad Seston Note: Sestos 1508 iuvenem quis iussit amare natantem?
      Iura voluntates sunt in amore piae
Quis Helenen: ardere ferum quis iussit Achillem?
      Tanta quis Iliacum misit in arma Parin?
Pyrame fatales quis te tulit error in umbras?
      Cur prius alba tuo sanguine mora rubent?
Pendula quis miserum funus tibi Phylli coegit?
      Cur secat impatiens regia Dido latus?
Quis patrium Scyllae furari iussit honorem?
      Ah certe voluit preter amare nihil
Pallida cur plumas induta Semiramis albet?
      Cur liquidam sitiens Biblida potat aper?
Fraena pati miserae voluerunt talia mentes
      Deme voluntatem non erit ullus amor      
Quid nisi velle fuit: Donec Tyrinthius Heros
      Observat nutus Oechali Note: Oebali 1508 Nympha tuos[?]
Arma vir et clavam posuit: pellemque Leonis
      Debile robusto pollice nevit opus
Omnia vicisti: te callida vicit Iole
      Vade triumphantis praemia victor habe
Quid nisi velle fuit: raptum Chyronis ab antro



[C1v]

      Aeaciden longa delituisse toga[?]
Phasias Argivam conscendit Iasonis Argo
      Impia cum Graias vellet inire faces
Tot mala perpessi mala tot voluere: sed intrat
      Principio tanquam non metuendus amor
Gaudet amans primum: quia non intelligit ignes
      Incautos laqueum non videt ante pedes
Rhetia non cernit: puteum non cernit Abyssi
      Quam super infoelix precipitatur amans
Vadit ad interitum: crudeli colla Tyranno
      Subiicit: et forti libera colla iugo
Laese Cupidinea nimium nimiumque sagitta
      Pendis apud Paphias longa tributa fores
Heu ubi nunc iuvenile decus? quo gloria formae
      Quo vigor effluxit pectoris ille tui?
Quid palles miserande puer? quid inania luges
      Gaudia: quae vitae sunt Aconita tuae?
Liber eras memini prius et sine legibus ibas
      Quas tibi nunc tacita fraude paravit amor
Quid langues decoepte puer? quid inhospita lustras
      Avia: nil sylvae vulnera tanta iuvant
Acrior in sylvis amor est: quia sepe per umbras
      Cum pharetra didicit callidus ire puer
Excute flagrantes accensi pectoris aestus
      Subtrahe mordaci colla subacta iugo



[C2r]

Disce puer quid agas quem taela Cupidinis arcent
      Sanari cupias vulnera: sanus eris
Principium est certae sanari velle salutis
      Semper qui medicum despicit. aeger erit
Apparet pueris Venus insanabilis error
      Vir negat hoc volucrem virus habere deum Note: deam 1508
Liquit Didonem licet incessanter amatam
      Per quem cum patria Turne subacte iaces
Flevit Ulysseae properantia vaela Carinae
      Grandis in Ionio cognita Nympha mari
Liquit et Aeacides dilectam Deidamiam
      Cum peteret Phrygios Graecia tota lares
Hos non mollis amor: non hos secura voluptas
      Movit: et in plumis deliciosa Venus
Non lachrimae: non mille preces: non mille querelae
      Hos a virtutis destituere via
Ocia magnanimus tam dulcia sprevit Achilles
      Dii superi quanta vectus ad astra Cheli
Coge reluctantes in vincla tenacia flammas
      Teque doce totis viribus esse virum
Pluma levis facili passim reflectitur aura
      Pervolat audaces missa sagitta Notos
Tu quoque ne rapido caedas impune furori
      Verum age nunc vires experiare tuas
Protinus invisae mitescent tempore flammae



[C2v]

      Omnis ab aelato pectore caedet amor
Exige quam valeas: animum cognosce potentem
      Vince repugnantes mens animosa faces
Et quid in hac adeo niveum contage pudorem
      Quid bona tam putri polluis alba luto?
Quid moeres? quid fata gemis cognata? quid optas
      Quod fieri nulla conditione potes[?]
Stulte quid in blanda tabes meretrice? quid haeres
      In sola formae luxuriantis ope[?]
Quae rubet exterius vultum depicta Cerussa
      Interius foedam tota Mephytin olet
Sic aliquis puro sitiens Aconita sub auro
      Non videt et poenas: exiciumque bibit
Tam brevis hoc prodest: hoc est tantilla voluptas
      Ut habeas quod te perdat et excruciet
Quid quod amas. largum quae cunctis vendit amorem
      Quid tu communem solus amare potes[?]
Pellegis antiquos vatum scrutator amantes
      Iudice te peius nullus amavit amans
Dum potes et phas est flammas extingue nocentes
      Teque tuis Musis redde: beatus eris
Longa Dionaeae veniant tibi taedia vitae
      Sit pudor in tantum degenerasse nefas
Te moveant saltem divae: laus nostra: Camaenae
      Quae Note: Que 1508 nitidum casti lumen amoris habent



[C3r]

Te moveat saltem summus dux noster Apollo
      Cuius in aeternum praedominatur amor
Vade: nec ulterius tam turpibus urere flammis
      Ad vitam mortis de ditione redi
Nunc ita sors tecum: nullo discrimine laesus
      Consilio posses non eguisse meo

Pendula quid Lyricae lassatis plectra Camaenae[?]
      Sit satis hec vestro fabula dicta Choro
Rumpite Phoebeae languentia fila sorores
      Vestra venenosus numina ridet amor
Haec tibi quisquis amas cecini: tu denique palles
      Priscus adhuc calido pectore fumat amor



EOBANUS HESSUS FRANCOBERGIUS LECTORIBUS S.

Libuit hic addere Ludicra quaedam ut varietate quoque tam diversa quam iucunda etsi in parvo opusculo lectu digni videremur: vos haec pauca sed qualiacumque absque figurato naso pellegite Sylvarum Erphordiensium libros (toties promissos) ex officina nostra literatoria prope diem accepturi[.] Valete candidi Lectores et Eobanum vestri studiosum mutua reverentia prosequimini
      Ex Aedibus Erphordiensis. Mercurii ad Idus Iunias Anni. M.DVIII


Maxima Pieridum tristatum viderat Hessum
      Et subito tales aedidit ore sonos

                  Calliope
Hesse quid est solito quo tristior esse videris?
      Quidve precor quod te laeserit esse potest?

                  Hessus
Virgo decus vatum: nostri te causa doloris
      Non latet: hic vati consule diva tuo



[C3v]

                  Calliope
Ah nimis incautus nimis imprudenter aberras
      Dulce tibi dextra garrit in aure Venus

                  Hessus
Effuge victe pudor[.] nunc libera lingua loquatur
      Libera vox animi[.] vincula cogit amor

                  Calliope
Vincula cogit amor pueris: stultaeque iuventae
      Pierio vatum spiritus igne calet

                  Hessus
Spiritus igne calet vatum quoque nobilis isto
      Omnipotens nulli parcere novit amor

                  Calliope
Polluit intactam Cypris lasciva Poaesim
      Egregias mentes degenerare docet

                  Hessus
Egregias mentes Venus instruit: expolit: ornat
      Et iuvat: et morum nos docet omne genus

                  Calliope
Quisquis amat tacito secum consumitur aestu
      Nil facit: et requiem nescit ineptus amans

                  Hessus
Tabet ineptus amans: pueros Venus odit ineptos
      Quid sit amor quisquis noverit: aptus amat

                  Calliope
Stulte puer quid amas? quid poma fugacia captas



[C4r]

      Tantale: vanescens tam cito languet amor

                  Hessus
Quem non cogit amor: quem non Venus aurea laedit[?]
      Laesus in aversa virgine Phoebus erat

                  Calliope
Mentitur varios error gentilis amores
      Falsa deum Christi numina vincit amor

                  Hessus
Iuppiter Europam: Minoida Bachus: aquum rex
      Phorcida: Mars Venerem: Pallada frater amat

                  Calliope
Quid mirum potuit demens errare vetustas[?]
      Plena malis: expers luminis illa fuit

                  Hessus
Incubat ille etiam Christi cultoribus error
      Dum Paphias sentit tonsa corona faces

                  Calliope
Quid quod ais vates Christi num sacra prophanas?
      Vita sacerdotes non violata decet

                  Hessus
Sacra prophanat amor: sacras Venus occupat aras
      Haec etiam Tetricus furta Cucullus amat

                  Calliope
Heu scelus o nostri quanta est patientia Christi
      Crimina qui miti lumine tanta videt



[C4v]

                  Hessus
Languet inexpleta compressa libidine virtus
      Et meretrix totas una gubernat opes

                  Calliope
Caede. pias verbis offendis talibus aures
      Verba decet vatem non nisi casta loqui

                  Hessus
Caede. quid ulterius nostro non parcis amori
      Alea cum tantos luserit ista viros

                  Calliope
Parcimus: et veniam largimur: opemque ferendam
      Duximus: errorem novimus Hesse tuum

                  Hessus
Vulnere gaudet amans: medicantes despicit artes
      Et cupit hiis aeger febribus esse diu

                  Calliope
Vana tuam quoties Note: toties 1508 armat sententia mentem
      Quam facile causas invenit omnis amans

                  Hessus
Uror et indomitae serpunt per viscera flammae
      Causa prior menti non venit ulla meae

                  Calliope
Supprime flammantes accensi pectoris aestus
      Quid nocet ingenio mobilis umbra tuo[?]

                  Hessus



[C5r]

Prosunt ingenio Veneris commertia: verum
      Ingenium nulla proficit arte magis

                  Calliope
Sacra canunt veri Veneris non furta poaetae
      Quod prohibent vates turpiter illud amas

                  Hessus
Lydia Vergilium: te Cynthia magne Properti
      Ussit Nasonem pulchra Corynna suum

                  Calliope
Quos rapuit lasciva Venus puer expue vates
      Quod redolet Christi numina Carmen ama

                  Hessus
Delia Rhomani commovit plectra Tibulli
      Et tua Galle sacer cura Lycoris erat

                  Calliope
Concinit illustres noster Baptista puellas
      Nulla tamen Paphia Carmina sorde linit

                  Hessus
Galla quid est illi? semel insanivimus omnes
      Quando ait insanus: nunquid et ille fuit?

                  Calliope
Poenituit post tanta sacer discrimina vates
      Tecta cucullata lumina fronte gerens

                  Hessus
Magne vale Baptista dei divine sacerdos



[C5v]

      Nos humili vates conditione sumus

                  Calliope
Tuque vale miserande puer. tibi dexter Apollo
      O nimis infoelix: et miser omnis amans

                  Hessus
Sic ait aufugiens: toto michi pectore flammae
      Coesserunt calidae: coessit ineptus amor



EOBANUS HESSUS FRANCOBERGIUS LECTORIBUS S.

Pauca haec ad exercitium ingenii conducere posse putantes inter importunas scholastici ludi occupationes succisivis horis et deduximus partim et coegimus ut coram cernitis optimi litterarum iudices pulchrum etiam et praeclarum fore arbitratus si nostrum hoc laudatissimum et in Germania princeps gymnasium Erphordiense in utroque latinae scriptionis genere pro ingenii mei viribus si non mirifice qualitercumque tamen illustrarem. quod eo facilius me facturum confidite: quo ad legendum vos premetium hoc de pleno spicilegio contextum propensiores intellexero[.] Valete
      Ex Edibus deorum nuncii Erphesfordiae Note: Erphesfordie 1508 Tertio Idus Iunii ANNO. DDD.VIII.



UT LIBELLUS EXEAT

Vade Liber: nec vana time convicia: nam te
      Duringa nullus Livor in urbe manet
Te manet et populi favor: et reverentia vulgi
      I placida cunctis excipiere manu
Et legit: et nostros Erphordia clara libellos
      Laudat: ut huic placeas: caetera sperne liber




Last modified: January 4, 2010