Juni 2002 Rüdiger Niehl
TEI header added, structural corrections, lines, searchlinks Editorial description: typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - manual spell-check


page I, image: s001

IO. MATTHIAE GESNERI. ELOQU. ET POES. IN ACAD. GEORGIA AUG. P. P. O. ACAD. A BIBLIOTH. SEMINAR. PHILOL. ET SCHOLAR. MAIOR. INSPECT. SOC. REG. PRUSS. SODALIS CARMINUM LIBRI III. VRATISLAVIAE SUMT. IO. IACOB. KORNII MDCCXXXXIII.


page III, image: s002

IO. [Abbr.: IOHANNI] LUDOVICO UHLIO NOBILISSIMO ORNATISSIMOQUE VIRO IO. [Abbr.: IOHANNES] MATTHIAS GESNERUS S.P.D. [Abbr.: salutem plurimam dicit]

Vatum in numero quin mihi locum vindicem, parum abest. Nescio an legeris; sed legisti, puto, verba quaedam mea, quibus vel excusabam, vel commendabam adeo Plinianum Delphinum versibus a me celebratum, quod ille a Caninio suo contenderat Epist. VIIII, 33. Illam igitur epistolam cum ante hosce tres annos cum reliquis Plinii epistolis et gratiarum


page IIII, image: s003

actione, studio qualicumque meo illustratis ederem, et meam illam paraphrasin adderem, ista adscribebam:

est autem illud carmen, cuius aliquot similia olim nobis nata sunt. Et erunt forte amici quidam, quibus hunc libellum donabimus, ita blandi, uti rogent ea colligi, quibus deinde obtemperatum, in praefatione gloriari modeste possimus. Satisne me probavi poetam? an melius quam ipso carmine?
Ita est. Multo malumus rogari, qui poetae nobis videmur, de edendis carminibus, quam illi, qui nos rogant, legere. Sed de poeta viderint alii. Vates certe fuisse videri possum. Ab eo enim tempore cum alia quaedam blande mihi de illis versiculis dicta sunt, tum vir doctus ROENICKIUS humanissimi sui consilii, de colligendis recentiorum hominum carminibus Latinis, me quoque partem esse voluit.


page V, image: s004

Tu vero, praestantissime UHLI, quod apprime ut puellis, sic poetis gratum esse memorant, velut vim quamdam mihi adhibuisti, ac prius virum honestissimum repperisti, qui sumptus faceret, prius consilium publicandi versiculos nostros in Hamburgensibus actis denuntiavisti, quam mecum ageres, atque de tuo mihi illo humanissimo consilio privatim significares. Nempe morem illum tuum tenuisti hac etiam in re, alienae famae uti studeas, alienis lucubrationibus lucem publicam ut procures, dignus hoc etiam nomine, cuius surgenti famae faveant boni viri, eamque, si qua possint, adiuvent. Scias enim, ait Plinius meus, ipsum plurimis virtutibus abundare, qui alienas sic amat. Sed ut tu nihil reliqui fecisti, quo versiculos meos, vagos adhuc, in corpusculum retraheres, et ita vindicares ab interitu: ita mea neglegentia factum est, ut consilium illud tuum exitum,


page VI, image: s005

quem volebas, habere non potuerit. Carmina enim quaedam mea inter chartas meas non amplius invenio: quo maius est beneficium tuum in reliqua, quae idem forte fatum non ita multo post subitura fuerant, absque tua humanitate si fuisset. Sed ut non magna est iactura in his, quae sic perierunt, quorum non minor forte numerus est, quam eorum, quae tibi lucem iam debent: ita in his ipsis esse fateor, quae ob levitatem suam vix digna ipse iudicem beneficio tuo, v. gr. [Abbr.: verbi gratia] absurda de Venere fabula pag. 66. et alia, quae fortasse tempori, loco, personis, quibus dabantur primum, non omnino male respondebant, posteritatis autem severius iudicium reformidant merito. Nempe ut laudem tibi, vir praestantissime, humanitatis, et officii, et studii in famam amicorum tuorum, auget hic libellus; ita ferendum etiam erit, si qui dicant, te mei, me meorum versiculorum amore lapsos iudicio aliquantum aberravisse. Quidquid eius fit, tanto enixiores tibi a me gratiae debentur, qui amoris in me tui, (quem ut alias,


page VII, image: s006

sic nuper etiam praeclaro munusculo, Phaedri Gohlianis sumptibus a te in lucem reducti, testatus es), hoc quoque documentum exstare, vel cum periculo quodam famae iudicii tui, volueris.

In huius beneficii tui societatem cum typographicis operis dirigendis et tollendis erroribus venerit communis amicus noster et litterarum elegantium WIPPELIUS, etiam huic, quaeso, gratias a me age humanissimas, meque in aere ipsius illo nomine esse, significa. Vale, mi carissime UHLI, et post sat longas illas cum febri conflictationes receptis instauratisque viribus munus aggredere, quod tibi ex animi sententia succedere, communis felicitatis et litterarum praesertim honoris causa optant, quicumque intellegunt, quantum intersit publicae rei, COCCEIANAM subolem illustrissimi Patris similem fieri. Votum ingens! Cuius si damnemur, tantum tibi debebimus, quibus bonae litterae curae cordique sunt, quantum de te se sperare ille vir


page VIII, image: s007

iudicavit, cui ingeniorum arbitrium a sapientissimo rege commissum est. Huic tu, si satisfeceris, inter felicissimos mortalium tuo te merito collocabo. Vale igitur, et hoc age strenue ac feliciter.

Scrib. [Abbr.: Scribebam] Gottingae a. d. IIII. Nov. MDCCXXXXII.


page 1, image: s008

I. PIETAS ACADEMIAE GEORGIAE AUGUSTAE


page 3, image: s009

GEORGIO II. M. BRIT. FRANC. AC HIB. [Abbr.: MAGNAE BRITANNIAE FRANCIAE AC HIBERNIAE] REGI PATRIAM GERMANICAM OBEUNTI ACADEMIA GOTTINGENSIS A. MDCCXXXV.

Huc flecte habenas, huc tibi creditum
Expone, navis sacra, Georgium.
Exscendit. Eia, iam volate,
Alipedes, rapitote currum.

Occurre passis, Patria, brachiis,
Velata turritum caput, altera
Praetende pinguis ramum olivae,
hac pateram et pia vina sparge.

Gottinga, peplum sidereum cape,
Novosque cultus, munera regia,
Magnumque adora Conditorem,
Magnificumque Patrem saluta.


page 4, image: s010


Salve, GEORGI REX, Pater optime,
Per TE vigemus, queis fruimur bonis,
Per TE perenni pace laeti
Cernimus horribiles tumultus,

Quos Gallus acer, quos ferus Allobrox,
Et quos Iberus miscet equis potens;
Quos Rhenus exhorrescit, et queis
Vistula et Ollius intumescunt.

Piscator alto ut de scopulo videt
Securus illic monstra natantia;
Hic irruentes montis instar
Terribili sonitu procellas;

Illic referri naufraga corpora;
Hic dissipatam per tabulas breves
Spargi per immensum profundum
Cum pretioque virisque navim:

Sic intuemur nos, populus tuus,
Eversa ab imis sedibus oppida,
Caedes, rapinas, vastitates,
Mille pericula, mille mortes.

TE dante pacem, tutus obambulat
Agrum colonus: nec metuit sibi
Quisquam tuorum civium quid,
Flagitium nisi, vimque fati.

Gottinga per TE sideribus caput
Saeclis futuris inseret arduum:
Gottinga per TE grata sedes
Hospitiumque bonis Camenis,


page 5, image: s011


Cives docebit religionibus
Placare numen, quae neque derogent
Auctoritati principatus,
Nec populi minuant quietem:

Et iura scribet cordibus intimis,
Legumque sacro percutiet metu
Mentes feroces, ne quid usquam
Vis valeat, valeat sed aequum:

Natura peplo quae tegit abdita,
Sacros recessus, ingenii face
Lustrabit, et vires latentes
Per numeros radiumque pandet,

Noxasque pellet corporibus graves:
Foedisque mentem erroribus exuet,
Et molliet confoederatis
Saxea pectora disciplinis:

Exempla prisci noscere saeculi,
Gravesque sensus pectore promere,
Vel liberi sermonis usu
Vel pede Maeonio, docebit;

Et quae Britannis facta GEORGIUS
Ostendit, et quae Saxonibus suis,
Quorumque testis totus orbis,
Per memores celebrare chartas:

Sive ille factam vim retudit manu,
Fregitque atroces consilio minas;
Sive arma sumpsit, quae timeret
Colluvies inimica paci;


page 6, image: s012


Seu regibus se praebuit arbitrum,
Iusti quietisque auctor idoneus,
Qui suadeat, quae possit idem
Cogere iustitiae rebelles.

Istac, GEORGI, Conditor optime,
Gottinga quondam: namque favet Deus.
Nunc vota soluit, nuncupatque
Altera, post genitis luenda,

Ut SOLIS instar TE, Patriae Patrem,
Tum quae Britannis LUNA cluet tuis,
Et PLIADEM sacram, beatam,
Incolumes veneretur orbis!

IN ADVENTUM GEORGII II. A. MDCCXXXVI.

Extolle laetum, Guelfica, verticem
Revincta ferto tempora spiceo.
Iacta tuis te, Leina, campis
Iam Tamesi nihil invidere.

Magnum reducunt Fata GEORGIUM.
Salvum redonant Numina Principem.
Et publicae felicitatis
Munificum revehunt Statorem.


page 7, image: s013


Qualem remotis imbribus hispidis,
Quibus natabant culta novalia,
Phoebum vident quondam serenum
Ruricolae, reducemque adorant:

Talis GEORGI vultus ubi nitet,
Dispellit atrarum horrida noctium:
Cessantque rivi lacrimarum,
Pectoribusque redit voluptas.

Ades, GEORGI, prospera Lux tuae,
Sidus benignum, Sol bone, patriae,
Quae lata laetum te tuetur,
Atque tuis radiis calescit.

Ades, GEORGI, sunt comites tibi
Proventus uber, laetaque Faustitas,
Et fas pium, Securitasque,
Paxque, Fidesque, et amor quietis.

Hic pone mitis longa negotia:
Hic o futuris sume laboribus,
Rex arbiter Regum, vigorem,
Quo solidus recreetur Orbis.

Vides ut angues horrida concutit,
Ringens ut os Discordia distrahit,
Vincta ut catenis expedire
Brachia, quam fremebunda, tentat!

Hoc integris te viribus aggredi,
Si quando monstrum vincula ruperit,
Par est, et ereptis domare,
Hercule Pacificator, armis.


page 8, image: s014


Sic te Britannis commoda maxima,
Sic te ferentem Saxonibus tuis,
Sic hostibus dantem timores,
Saecula sera colant Nepotum!

IN NUPTIAS FRIDERICI LUDOVICI, WALLIAE PRINCIPIS, CUM AUGUSTA GOTHANA MDCCXXXVI

Intende laxam, Pieri, barbiton:
Implere dulci tibia cantico:
Conemur instaurata laetis
Gaudia nostra modis sonare.

Gaudere praestant fata Britanniae:
Fausto renidet sidere Guelfica:
AUGUSTA nubit Friderico:
Spes patriae stabilita surgit.

AUGUSTA soluit litore Belgico!
Ardescit Eurus, persequitur ferox:
Sic frater Orithyian Euri
Actiadem Boreas secutus.

Sed obviam se quod Tamesis ruit,
Et mox recepto pignore refugit;
Insanus ausis excidisse
Se dolet, ac Tamesin flagellat.


page 9, image: s015


Ut falsa tandem spes fuit improbi,
Vim credier vult officio datam,
Se iactat auras impulisse ad
Vota vocantia FRIDERICI.

Nec fallit omnis: miserat obviam
Nam FRIDERICUS vota vocantia.
Occurrit, AUGUSTAM salutat:
Ut videt, igneus in medullas

Descendit ardor, nec patitur tegi,
Sed ore prodit, luminibus micat.
Non uritur flamma minore
Illa, sed altius abdit ignes.

Quam non pudendis ureris ignibus,
Nurus GEORGI, quantus inest vigor!
Quae forma membris! Quanta virtus
Est animo! ut similis Parenti est!

Ut FRIDERICUM tantus amor decet!
Vultu pudico quanta sedet Venus!
Quae Suada castis fulta labris!
Quae pietas! quis amor parentum!

Quam pura Sponso gaudia comparat!
Ut CAROLINAE reddit ARAUSICAM!
AUGUSTA, quam reddes beatam
Progenie, patriam, Deorum!

Per te Nepotes laeta GEORGII
Magnos videbit Magna Britannia.
Quondam beatum FRIDERICUM,
Patria laeta tibi imputabit.


page 10, image: s016


Praestate salvum, Fata, GEORGIUM!
Servate saeclis Pignora Regia!
Praestabitis felicitatem
Guelfiadum Populis et Orbi.

THRENI AD PRIMUM NUNTIUM DE OBITU CAROLINAE DIVAE

Huc, ah huc potius crudeles mitte sagittas!
Hoc, ah hoc potius funere merge caput!
Parce, nec innumeras ede uno in corpore strages!
Parce, et in una anima millia mille bea!
Heu! frustra est pietas! rapiunt vota irrita venti!
Heu Reginarum flosque decusque perit!
Quod tantum populi potuerunt, Fata, Britanni
Commisisse nefas? Guelfica quod potuit?
Crimine quis tanto terrarum polluit orbem?
Cur Astraea suos ad superos rediit?
Heu! quibus aut offensa malis, aut territa culpis,
Hinc fugiens secum gaudia spemque tulit?
Et tulit exemplum spirans Pulchrique Bonique
Et tulit hinc nostri commoda mille Patris.
Sidera quis populis alioquin laeta, GeorgI
Lumina, iam lacrimis foeta videre potest?


page 11, image: s017


Et lacrimas tenuisse suas valet? O Pater, o Rex!
O populi columen, certa salusque, tui!
Quae tibi, quae tanti poterunt solatia luctus
Ferri? qui tantus cedere mente dolor?
O utinam nostro fusus de corpore sanguis,
Vel si quid nostro sanguine carius est:
Hanc tibi iacturam farcire, hos tollere luctus,
Has lacrimas sacro tergere ab ore queat!
Nempe nihil, quanta est, quam late laudibus imples,
Erepta dignum Coniuge, terra feret.
Suspice at aetherium, unde es demissus, Olympum,
Unde tibi venit, quo CAROLINA redit.
Adspice, si tantam mortalia lumina lucem,
Lumina si lacrimis nubila, ferre queunt:
Quantum ea terrenas inter pulcherrima formas,
Invidiam frangens moribus, eminuit:
Tam sanctas inter mentes CAROLINA refulget,
Maior et est reliquis, invidiaque caret.
Tum tibi Reginae quod erat mortale placebat,
Cum te, qua tenues volvit Onoldus aquas,
Ignotum, audacem, aeterni devinxit amoris
Nexibus, immemorem passa nec esse sui est.
Post ea divinae caelestia munera mentis,
Thesaurosque sacri pectoris explicuit.
Hinc Pietatis honor fulsit, Probitasque, Pudorque,
Coniugii, vultu nec temerata, Fides:
Et patriae non fictus amor, succurrere fessis
Promptus, et innocuos tollere laetus humo:
Adversisque animus maior, maiorque secundis,
Fortunaque gradu stans in utraque pari:


page 12, image: s018


Et vis consilii muliebri in pectore tanta,
Quam non in multis saecla tulere viris.
Haec divina tibi, PATER, haec caelestia dona,
(Et quam de multis pauca relata legis!)
Haec placuere tibi, hinc adamantina vincula menti
Addita nec letum dissoluisse potest.
Hac tibi parte tua est et erit CAROLINA superstes:
His post fata etiam te CAROLINA iuvat.
Adspice, ut aeterno circumdata lumine fulget!
Ut stellas inter candida stella micat!
Coniugiique sui memorem, et virtute beatum, et
Laetum progenie te iubet esse sua.
Salve, DIVA, novum caeli decus, utque solebas,
Propitio nostris numine rebus ades!
Atque tuum, ut salvi simus, solare Maritum!
Felicem et semper respice dextra domum!

IN FUNERE CAROLINAE DIVAE A. D. XXIII. IAN. MDCCXXXVIII.

Non usitatum, Calliope, melos
Dicta petenti: carmina poscimur,
Fastigium commune supra,
Et modulos humilis poetae,


page 13, image: s019


Elata tantum, quantum abies tulit
Inter myricas ardua verticem:
Quantum supra mortale nuper
Eminuit CAROLINA vulgus.

Quin tu recedas, Calliope, licet,
Si Musa nobis te melior favet;
Si spiritum mentemque praestat
Musa potens, CAROLINA, vati.

Hac plenus, altum fervidus aethera
Scandens, remixtam sideribus videt,
Ut inter Heroas requirit
Cum Salomone Ducem Sabaeam,

Visura coram, quae sapientia
Reginam ab austri sedibus excitam
Admoverit Ziionis arci,
Aemula, amica simul, Sabaea:

Deinde ELISAM Brittonidum decus,
Ambosque fratres, lucida sidera,
Cernit; patrem et Magnum GEORGI,
Et SOPHIEN, aviam GEORGI:

Circa hanc virorum turba celebrium,
Neutonus ingens, Leibnitius sagax,
Potente Wollastonus ore, et
Clarckius ingenii profundus,

Versantur. Horum coetibus addita
Regina gaudet, dissidiis procul
Inter viros regnare verum,
Lumine nil tenebrarum habente.


page 14, image: s020


Iam laeta discit, ponderibus quibus
Librata Phoebum circumeat Ceres:
Quo vinculo mentes ligatae,
Corporibus peragantque saecla,

Vivantque vitam materie procul:
Quo fonte manans culpa, metus, dolor,
Quidquid malorum est, pervagetur
Indomito miseros furore:

Quae tanta summam frena potentiam
Stringant: bonum, quae meta coerceat:
Ut scire gaudet! Quos supremae
Iustitiae celebrat triumphos!

Regina, quis te, sancta, beatior?
Exeste tali a funere lacrimae!
Quin funus illud quis vocabit?
Ista perennis origo vitae est.

Sed quid? Repressus frena dolor quatit:
Fons lacrimarum fervidus emicat.
Impulsa mens utroque nutat,
Laetitiae media et doloris.

Quis lacrimantis sacra GEORGII,
Atque ora possit pallida LIBERUM,
Raptum decus culti quis orbis,
Luminibus meminisse siccis?

Praestabis at tu, DIVA, GEORGIO
Coniux; Parens hoc optima LIBERIS
Praestabis, ut luctu minuto
Te meminisse queant lubentes.


page 15, image: s021


Tu fons perennis laetitiae tuis!
Tu summa nostri gloria saeculi!
Virtutis exemplum beatae!
Prosperitatis honor modestae!

Multos tuus te, DIVA, GEORGIUS
(Si vota rerum recipit arbiter)
Nobiscum honorabit per annos;
Saecla per omnia sed nepotes!

GEORGIO II. NEPOTEM GEORGIUM DUCEM CORNWALLIAE GRATULATUR ACADEMIA GEORGIA AUGUSTA.

Demissa caelo progenies Deum,
Orbis Britanni Spes et Amor tui,
O Guelficae votis petitum
Pignus, ades, publicae salutis.

Salve, GEORGI, nomen amabile,
Bis auspicatum nomen, amabile
Bis nomen ac ter iam futurum,
Dexter ades, propriusque nobis.

Quis te, Parens et Nate GEORGII,
Vivit Maritus forte beatior?
Quis te Pater? nam quis Pater, vel
Esse potest melior Maritus?


page 16, image: s022


AUGUSTA Mater, seu Genitrix Venus,
Fortuna Gentis seu potius clues,
Cernis tuo ut ludens renidet
In gremio, Pater atque Princeps

Late futurus? quem patrius vigor,
Atque alta faustis sub penetralibus
Virtus avorum, tollet astris,
Cumque Diis statuet colendum.

Quae nunc ligantur brachia fasciis,
Mox in lacertos aucta, vel hostibus
Formidinem et iustum pavorem
Incutient validis ab armis,

(Seu regna quisquam temnere Avi ferox,
Seu Patris olim foedera rumpere:)
Vel sceptra tractabunt potentis
Imperii, et populorum habenas.

Hoc, Fata, nato, ah hoc potius date!
Pacatus orbis iustitiam colat:
Non audeat quisquam GEORGI
Commeruisse minantis iras.

Longo Britannus gliscat ab otio!
A pace tellus Guelfica splendeat!
Natale sidus quo GEORGI
Tempora idem numeret quietis.

Haec inter armis ludat equestribus
Contra fugaces praelia bestias,
Roburque membris ac vigorem
Pulvere colligat excitato.


page 17, image: s023


AUGUSTA sed tu mittere de sinu
Sancto Genitrix parcito filium
Prius, tuae quam comitatis,
Quam pietatis, erit repletus.

Te te magistra carus erit Deo,
Tu civibus praestabis amabilem,
Hac disciplina FRIDERICUM
Diva tuum CAROLINA finxit.

Quis civitatem contineat status?
Armis opus sit, num potior quies?
Quo signo adulator prehensus
Pellere amicitiam arceatur?

Haec illum avitis, haec proavi sui
Gestis monendum mox sapientia
Curabit excelsi Parentis
Ingenio docilem sequaci

Sic spes Britannas, votaque Saxonum,
Exempla Avi miranda GEORGII,
Implebis, excedesque quondam,
Non sine numine fortis Infans.

Sic vestra felix fida GEORGIA
AUGUSTA saeclis perpetuis dabit
Et tura pro Vobis in aras,
Carminaque innumeris triumphis.


page 18, image: s024

GEORGIO II. NUPTIAS MARIAE FILIAE CUM FRIDERICO HASSO GRATULATUR ACADEMIA GEORGIA AUGUSTA.

Dum tu, GEORGI, maxime Principum,
Pacem duello magnificam pio
Iustosque parturus triumphos,
Classibus integis aequor omne,

Orbes tueris praesidiis duos,
Securitatem civibus integram,
Hostique moliris pavorem,
Imperium Oceani Britannis:

Adverte laetus, quam faveat tuis
Fortuna coeptis! quas tibi laureas
Vernonus ambustis ab Indis
Mittere gaudet, eas ut inter

Serpant iugales auspiciis tibi
Myrti venustis! Deliciae tuae
Orbisque, CATTUS FRIDERICUS,
Candida progenies Deorum,


page 19, image: s025


En destinatam, non patiens morae
Productioris, te MARIAM rogat.
Non ille iam tantos amores
Ferre potest maribus diremptos.

Mentem capacem plenus imagine
Tanti decoris, flagrat ab ignibus,
Quos nec ferus cunctis coactis
Oceanus perimat fluentis.

Voto potitus, cernis? ut emicat!
Amplexu ut arcto se MARIAE alligat!
Ut post brevem laetus stuporem
Votaque spesque sibi minora

Veris fatetur! Quas tibi gratias
Debere sentit munere pro tuo,
PATER GEORGI, quaeque DIVAE
Quantaque praemia CAROLINAE.

Quantum illa Cattis auspicium venit!
Quantum Cheruscis! Quale per oppidum
Caeleste quondam pignus, arces,
Palladium, populi colebant:

Talem patenti iam MARIAM sinu
Laeti receptam concelebrant piis
Catti, Cherusci, rura et urbes,
Coetibus, et propriam precantur.

Sed Musa Leinae luteoli accola,
Fastos recurrens per memores, capit
Omen secundum, nuptiasque
His similes fore pollicetur,


page 20, image: s026


Queis Adeleidam Guelfiadum genus,
Henricus olim Cattiacae pater
Gentis, tuique FRIDERICI,
Sub penetralia fausta duxit.

Sic o parentem, sic socerum colant
Longum per aevum cum MARIA suus
Te FRIDERICUS; sic nepotes
Te MARIAE videant vigentem.


page 21, image: s027

II. STRENAE S. [Abbr.: SIVE] KALENDAE IANUARIAE.


page 23, image: s028

GRYPHES FRID. [Abbr.: FRIDERICO] GOTTHILF MARSCHALLO DICTO GREIFF MAECENATI VINARIENSI OBLATI KAL. IAN. MDCCXXII.

[Note: Recusum hoc carmen in Chrestomathia Pliniana n. 108. indicatis, unde hausta quaeque sint, fontibus.]

Magnificas reclude fores, reclude fenestras,
GRYPHIADARUM INGENS O GLORIA MARSCHALLORUM,
Munera namque TIBI ferimus, quae vel pede limen
Quadruplici superare, vel, auram audacibus alis
Docta secare, ipsas possint penetrare fenestras.
Semiavemque feram TIBI, semiferamque volucrem
Donamus, tenuis munus non tenue clientis.
GRYPHIADAE Gryphas quis displicuisse reatur?


page 24, image: s029


Est locus a solisque viis lunaeque remotus,
Obscurum horrisoni frigens aquilonis ad ortum,
Unde niger Boreas, niviumque volumina Cauris
Acta ruunt, ab Hyperboreis iuga culta colonis.
Hic Gryphum domus admiranda, hic ponere nidos
Maior, et haec vix certa, fides Libyae quis arenas
Nominet, Aethiopasque extremos laudet et Indos?
Nec metuat, ne quae mendaces patria nugas
Tot dedit, illa fidem minuat vel vera ferenti?
Est tamen ut magnos quoque viderit India Gryphas,
Hic etenim si quis Phoebi radiantia pictor
Ora dedit tabulis inscripta aut pariete templi,
Non ille addit equos rapido in temone iugales,
Sed Gryphas iungit curru ad lora aurea vinctos.
Corpora magnanimum dedit his natura leonum,
Et latum pectus, metuendosque hostibus ungues,
Et caudam, quae vel ponit vel colligit iras,
Pardalis adque instar variavit tergora nigro,
Sed quales quondam produxit Thessala tellus
Centaurum formas magnorum corpora equorum
Adnatis insessa viris, ac membra virorum
Suppositis permixta feris, ingentia monstra:
Tales formavit Gryphas natura biformes;
Quadrupedes aquilas dedit, alatosque leones.
Durities rostris invicta, oculis micat ignis,
Caeruleo plumarum colla colore refulgent.
Sunt alae, sed non pennis ex ordine iunctis:
Verum agiles costae, rubei membrana coloris
Has intexta inter, pandi apta et nata plicari.


page 25, image: s030


Si minimis liceat componere maxima, tales
Alas esse tibi, vage vespertilio, dicam.
Ala quidem celeres Gryphas facit, attamen illum
Aequat vel superat vento tigris acta volatum:
Felix, nam celeris fuga ni subduxerit hosti,
Illa quidem frustra vel dente vel ungue repugnet.
Gryphibus occurrisse volumina torva draconum
Nolint. Prostravit Gryps immensos elephantas,
Horrida nec cognati exhorruit ora leonis.
Audax inque tigres hominum genus inque leones
Numquam Grypha suo tenuit vel robore victum,
Vel captum ingenio. Satis est rapuisse tenellos
Ex nido pullos. vix hoc impune tulerunt,
Quos mater stimulat scelerum, dux saeva malorum
Auri sacra fames, Arimaspi. Luminis orbis
Unicus his mediam fertur distinguere frontem.
Cyclopum forsan de gente, at viribus impar
Natio, non procul a Gryphum regione locata,
Auro inhiat, multum quod custodire putantur
Gryphes. Nimirum dum tuta cubilia parvis
Instituunt catulis, in divite rostra metallo
Exercent sine fine, cavantque in rupe cavernas
Aurifera. Tales et barbara Thracia montes
Olim habuisse dolet, sed Dacia gaudet habere.
Quod labor hic hominum magno molimine praestat,
Et vix praestat, idem, sed tanti haud conscia facti,
Gryphum rostra brevi peragunt facilique labore.
Horum igitur gazas, non nidos, credit avara
Gens Arimasporum, nec opinio fallit inanis.
Mille viri coeunt, duplicato aut milite classis,


page 26, image: s031


Ense accincti omnes latera, armatique ligone.
Sed noctem exspectant trepidi, lunamque silentem.
Ni faciant, periere omnes. nec sic tamen auri
Strage procul micas rapiunt, pullosve reportant.
Hoc digni periisse modo, poenasque dedisse
Stultitiae, caelumque et tartara nigra petentis,
Ne quando desit, quod per scelus omne repertum
Per scelus effundat. Salve, iustissime vindex
Gryps scelerum, sobolisque ultor fortissime raptae.
Ergo tuis dignam meritis tribuisse putamus
Mercedem proceres, qui te gentilibus armis
Et clipeis decus esse suis voluere perenne.
Qui MARSCHALLORUM primus cognomine gentem
Distinxisse tuo voluit, non omine falso
Augur falsus erat. genuit gens illa leones,
Praesidiumque suis, palloremque hostibus atrum:
Atque Aquilas genuit, Iovis Imperiique ministros.
Agnoscisne, TIBI quam propria munera pauper
Musa ferat, MUSARUM et GLORIA GRYPHIADARUM!

CYGNI, EIDEM A. [Abbr.: Anno] MDCCXXIII.

Munera ferre iubet pietas, Ianique Kalendae:
Aurea nec recipis, melior dare, nec dare nostrum est,


page 27, image: s032


MARSCHALLE, o rerum columenque decusque mearum.
Accipe, quae nobis fert munera pauper agellus,
Nascunturque domi, Phoebeos accipe cygnos.
Nec spernes, qui saepe manu, quam turba clientum
Prensat, amas avidis iactare cibaria cygnis.
Hi non immemores oculis atque aure sagaci
Agnoscunt vultusque TUOS, vocemque, manumque,
Occurrunt venienti, abeuntem nando sequuntur.
Nondum Cygnus erat, cum te, Clymeneia proles,
Urentem patriis terramque polumque quadrigis
Fulmine deiecit rapido Saturnius: ales
Nondum cygnus erat; sed erat notissimus urbes
Per Ligurum ductor Cycnus, cui culpaque, morsque,
Dirus amor Phaethontis erat. nam pectora palmis,
Eridani ad ripas, virides interque sorores,
Dum tundit, niveis mollescunt pectora plumis
Miranti, niveas pro palmis concutit alas,
Et, quantum corpus minui, tam crescere collum
Sentit, et irriguos sequitur novus incola campos.
Asia praesertim placuerunt prata, fluentis
Interstincta tuis prata, ambitiose Cayster,
Quosque secat campos flava Pactolus arena,
Ostia quosque rigant campos septemplicis Istri.
Hic habitare solet cygnus, pulcherrimus ales,
Et nive candidior, et pluma levior omni.
Hinc, ut limosa mergatur saepe palude,
Corrupto numquam videas squalere nitore,
Sordibus in mediisque suum servare decorem.
Nec mediocre habitat formoso in corpore robur.


page 28, image: s033


Hoc adeo cernas, cum fervida praelia fortes
Contra aquilas miscent, stat turbidus aethere pulvis,
Auditur strepitusque alarum, et verbera rostri,
Pennarumque ingens vasto volat aere nimbus.
Quos non infausto Mars atrox funere mergit,
His natura dedit longaevae munera vitae.
Centum annos superesse queunt, lucemque tueri.
Ast ubi post longam tandem canamque senectam
Fatum instat, quod nosse illis pro munere Phoebus,
Haud vano tribuit, linguas in carmina solvunt,
Flebilibus non tracta modis, sed pectore laeto
Fusa, velut nihil esse bonis in morte timendum
Edocti: plaudunt ergo, letumque propinquans,
Si quid habent veri vatum commenta, salutant.
Non ego tam vates, lymphata aut mente poeta,
Talia qui credam, aut alios mihi credere poscam:
Teque adeo, decus Aonidum, MARSCHALLE, sororum,
Quem celare nihil potuit natura profundo
Abstrusum clausumque sinu. TIBI talia curem
Dicere, nec fundam perfricta fronte ruborem?
Ista poetarum gens audax fingere monstra
Debebat cavisse, fidem quae demere veris
Ac certis poterant. nam, quod strepit anser, olores
Rauca voce canunt; aut stridula sibila passo
Remigio alarum, zephyris perflantibus, edunt.
Hos si quis cantus, haec si quis carmina dicat,
Non equidem invideo, miror magis. illius aures
Nempe etiam mulcere queat vaga noctua cantu.
Sic sua cuique placent, sic est sua cuique voluptas.


page 29, image: s034


Sic fuit Arcadici pecoris cui rauca placeret
Vox, ut et impactis cantare doceret asellos
Fustibus, haud aliter, quam psittacus ales ab Indis
Clavicula capiti illisa haud sua verba sonare
Cogitur, humanamque effingere voce loquelam.
TU tamen, antiquorum o gloria GRYPHIADARUM,
Candidiora cui cygneis pectora plumis,
Vocis Apollineae privatos munere cygnos
Suspice, cygneos et vitam profer in annos!

HORTI, EIDEM MDCCXXIIII.

Frigore prata rigent, furit horrida bruma per agros,
Hortorumque decus rapuit florumque colores,
Terrificisque iacent squaloribus omnia tecta.
Nos tamen, o nostrae columen, MARSCHALLE, Camenae,
Ipsis TE Iani hortorum per amoena Kalendis
Ducimus, Alberti celebrata haud arte Magistri,
Cuius carminibus, si vera est fabula, tantum
Cessit hiems, ut fraga daret violasque Decembres:
Carmine non Hecates, sed Phoebi, ducere in hortos
Audemus TE, GRYPHE, tuos: en limina pandit
Musa TIBI DOMINO, frontem redimita corolla.


page 30, image: s035


Intrantem excipiunt Phoebi duo munera, lauri
Detonsae in pressos excelso vertice conos.
Hinc patet ad medium via iucundissima tectum,
Implexum tilia, foribus patulumque quaternis:

Unde plagas datur aspectus mirandus in omnes.
Ad solis lunaeque vias longissima tendit
Arboris ad normam series disposta feracis
Duplex, quae gratas spondet spatiantibus umbras,
Mox dabit, et plenos auctumni munere corbes.
Hanc utrimque viam finit commissa decoris
Hortorum species tabulis, vultusque Deorum
Depicti: structae vivo stant caespite lunae,
(Qualis ab amplexu fratris nova cornua Phoebe
Praefert), grata quies fessis, grata exedra dulces
Acturis nugas, vel seria tractaturis.
Verum ferventes via quae prospectat ad austros,
Pergula terminat hanc abigas intexta sequaces,
Picta intus, gradibus praestructa utrimque gemellis,
Quos onerant ornantque infertae floribus urnae.
Humidus hinc differt spirantes auster odores.
Quondam vicinos saepes diviserat hortos,
Nunc foribus dominum factis transmittit eundem,
Alnea, sed permixta rosas, tiliamque virentem.
Haec ubi declinat medio sol fervidus axe,
Aestus, Phoebe, tuos umbra defendit opaca,
Hauritque occiduo venientes limite nimbos.
Praesidio hoc igitur tutissima caryophylli
Stat floris series, nullo discrimine vocum
Enarranda satis, nulla dicenda Camena,
Obiiciens oculis certamina mille colorum.


page 31, image: s036


Eminet hic tamen, et reliquis caput altius effert
Purpureum, qui se DOMINO sentitque placere,
Et magno DOMINI sentit se nomine dici,
Quantumque ILLE viris, tantum hic in floribus exstat.
Proximus est DOMINAE sacer. hic Iunonia quales
Gemmas pandit avis, quoties auditque colores
Laudari cernitque suos; sic explicat omne
Ad nomen DOMINAE folium, gaudetque videri.
Quod saepes praestat viridissima caryophyllis,
Praestat idem Hesperidum pomis, generique tenello,
Quod velut externo et propiori a sole calente
Orbe venit, tanto est cura meliore fovendum.
Hunc hiberna tenent viridaria. qualis ab illis
Spirat odor? vita functis animamque, caloremque
Aura hac posse putes reddi. quae forma tenellis
Stirpibus, autumnum [Orig: auctumnum] toto referentibus anno,
Ver simul, aestatemque; hiemis sed tempora numquam
Expertis rigidae? flores, crescentia poma,
Fructus maturos, ramo spectamus eodem.
Quae species, depressa suis arbusta videre
Fructibus ad terram, palo religata teneri?
Quam iuvat hos inter, GRYPHORUM SUMME, colores,
Quam iuvat hos inter, MARSCHALLUM GLORIA, odores,
Versantem, aut animi curas distinguere libro,
Curas, quas Patria, ac PATRIAE PATER OPTIMUS, aevo
Perpetuo durare velint, reficique quiete
Alterna cupiunt, quo fit durabile, corpus:
Aut de litterulis aliquid nugantis amici,
Quamquam humilis, tamen haud ulli pietate secundi,
Litibus obtusam dare TE sermonibus aurem.


page 32, image: s037


Hesperidum a serie dirimit loca caryophyllis
Addita de viridi contextum vimine tectum.
Hinc atque hinc paribus geminum decus intervallis
Stare vides; tilia hinc umbrosa cacumina caelo
Inserit, optatum spargens residentibus umbram:
Angulus hinc viridi umbrosus testudine, felix
Quod DOMINAE placuit, taciti seu murmura rivi,
Sive tuas audire iuvat, Philomela, querelas.
Senserat haec nuper, DOMINAE haud ingrata videri
Carmina tam variis arguti gutturis antro
Tracta ac fusa modis: magis ergo magisque propinquat,
Atque ipsum DOMINAE supra caput adstitit ultro,
Secumque ipsa fuit contendere visa canendo.
Nec semel hoc fecit, quoties sed sensit adesse
Sede sua DOMINAM, proprium quasi munere certo
Venit ad officium, donec mala mensque manusque
Disploso pavidam sclopo fugat. At tibi Dique
Omnes atque Deae tales pro crimine poenas
Infligant, iuvenis, canat ut quondam tibi bubo
Tristis, et infaustos dirissima strix hymenaeos.
Tu vero, Philomela, redi, tutas tibi frondes
Gratia praestabit DOMINAE, sacrosque receptus.
Sed quis cuncta canat? florum quis mille colores
Narcissi fastus punitos, fata Hyacinthi
Tristia, vel Clytiae flammas, lacrimasque Cytheres
In florem versas, et, quem profudit Adonis,
Sanguine prognatos flores, quis lilia dicat
Candida? Quis violas humiles, laetosque amarantos?
Quis Turcum nomen Tulipas, quis te Granadilla,
Unica quae summum poteras lassare poetam?


page 33, image: s038


Et quis mille alios flores fruticesque canendo
Aequet? Quisque domum? quae plus salis atque leporis
Quam sumptus habet, ac frugem testatur herilem.
Claude hortos, pia Musa, sat est, ne nostra fatiget
Vox aures DOMINI natas maioribus. at vos
Horti, delicias DOMINO praestate salubres,
Et fessum longos DOMINUM recreate per annos.

AUREA CARMINA BURGUNDICA EIDEM A. [Abbr.: Anno] MDCCXXV. OBLATA.

Qui Gryphos ab Hyperboreis produximus antris,
Munera, GRYPHIADUM tibi MAXIME, qui tibi Cygnos
Post tulimus, Cygnorum candidiora gerenti
Pectora pectoribus, brumaque furente, per hortos
Te tamen ire tuos Phoebea fecimus arte:
Aurea nunc Iani ferimus tibi dona Kalendis,
Quae tu nec spernas, licet incorruptus, et alto
Munera reiiciens animo. Nam reddimus, olim
Quae tua sunt, Samii magis aurea carmina vatis
Carminibus, per te nostras celebrata per oras,


page 34, image: s039


Ex quo Burgundae rupere repagula cistae;
Et memori GRYPHORUM mente reposta tuorum,
Auspiciisque tuis Germano condita versu,*)
[Note: *) Sal. Franci, altero carminum fasce: unde et Gallica petet, qui voluerit, et discet, cur Burgundae cistae mentio fiat! Nempe in Burgundiae Ducis pretiosa cistella, ut Homerus in narthecio olim, servata dicuntur.]
Nunc etiam modulos edocta sonare Latinos.

Principium a superis: pura tibi mente colendum
Numen; in hoc crescit vita beata solo.
Quidquid agas, quid agas prius explorare memento,
Qui post facta sapit, non sapit ille sibi.
Ut sis ac videare bonus, comitatus honestis
Esto; dabunt socii munus utrumque boni.
Si tibi, quae natura dedit vel cura parentum,
Dona animos inflent, perdere dignus eris.
Ipse quoad fas est aliorum dicta probato,
Idem pugnantem discito ferre tibi.
Audi alios patiens, nec praecepisse videri
Mente velis, alter quae moniturus erat.
Vidi ego, qui vellet sic ingeniosus haberi,
Compertus stultae sed levitatis erat.
Vidi ego, qui Graecas rudibus iactare puellis
Litterulas vellet; stultus et ille fuit.
Candidus esto, fidem serva, promittere noli,
Quae maiora tuis viribus esse scias.
Officiosus, et obsequio iucundus amicis,
Dulcisque, et facilis colloquii esse stude.
Sed parvum est aditus faciles concedere amicis,
Fallor? An hoc debes omnibus officium.


page 35, image: s040


Omnibus expositus, nulli tamen esto sodalis,
Nugae absint, absit triste supercilium.
Ne propera (quid enim cogit?) decidere, et aequa
Iudicii quidvis exige lance prius.
Vulgus amicitias probat utilitate, metuque
Ignoscit: virtus te tua semper agat.
Obsequio non ignavo placuisse labora
Principibus: colito, quisquis amicus erit.
Qua potes, et fas est, praetoris caute tribunal
Defuge, nec rigido consere iure manum.
Alterius numquam te causis ingere, et arte
Disce idem occulta dissimulare tuas.
Non ego, cui credas nummos, prohibebo videre,
Dummodo commendet gratia, quidquid agis.
Fac cito des, si cui debentur praemia: namque
Dilatis periit gratia muneribus.
Quam tibi personam DEUS et fortuna dederunt,
Hanc uno constans ferre tenore velis.
Alterius mala te moveant; ignoscere lapsis
Ne grave sit: nulli desit amica fides.
Frena, quoad poteris, curae moderator edaci,
Nec vome in innocuos, quae tibi corda coquunt.
Auctor pacis ades discordibus: optima at hostem
Esto ulciscendi per benefacta via.
Asperitas absit monitis: laudare parabis;
Ne sit adulatrix linguave mensve, cave.
Subridere sat est, stolidos vitato cachinnos,
Ac dictos in te discito ferre iocos.
Artificem noli contemnere; parvula laus est,
Quae de reprenso quaeritur artifice.


page 36, image: s041


Commemorare aliis abs te benefacta molestum est,
Sint ergo Lethes flumine mersa tibi.
Occupet afflictos tua mensque manusque iuvando,
Et largire, tuae qua patiuntur opes.
Ira furor brevis est, nascenti obsiste furori;
Cum semel invaluit, sera medela venit.
Praesentem laudare, absentem rodere, parce,
Et fugito ingrati, qua licet arte, notam.
Fallito, sis, ludo curas, ne fallito amicum:
Ludo absint sordes; iurgia foeda aberunt.
Dives consilii, verborum parcus: at idem
Fac ut pura mala pectora fraude geras.
Officium licet exiguum contemnere noli;
Sin, dignus non es, qui potiora feras.
Saevus obaerato fueris cave; frontis honorem
Porrectae semper, blandaque verba, tene.
Commoda luminibus rectis aliena tuere.
Secreti alterius sit taciturna fides.
Gloria saepe amens arcana silentia rupit,
Tu cave dicaris proditor ipse tui.
Haec faciens Stolidi convicia vana popelli
Ridere, et solida laude vigere potes.

Esse quid hoc dicam? MAGNORUM MAXIME GRYPHUM,
Aurea dum studio tibi dona paramus amico,
Aurea virtutum subito exit imago tuarum:
Imperfecta tamen, privata, domestica sola
Ostendens decorum: queis publica nempe tenentur,
Ut procera altis haeret radicibus arbor.


page 37, image: s042


Hinc iusti retinens animus, contemptor et auri,
Secretique capax, nec fraudi pervius ulli,
Consilioque bonus, rebusque haud segnis agendis:
Hinc ea, quae lateri te PRINCIPIS addidit unum,
Virtus, imperii, patria plaudente, ministrum:
Hinc ea, quae praestant varia nos parte beatos,
Quae bona posteritas, atro livore sepulto,
(Occidat o serus!*) positis venerabitur aris. [Note: *) HORAT. Od. III, 24, 30 seqq.

Quatenus, heu nefas!
Virtutem incolumem odimus,
Sublatam ex oculis quaerimus invidi.
]

ALEKTOROS TROUQIOMACIA* [Note: *) Historia vera. Carmen hoc litteris I.M.G. [Abbr.: Johann Matthias Gesner] signatum Germanice quod converteret dignum habuit Germanicae Musae decus GOTTSCHEDIUS in cuius Carminibus legitur p. 667. seqq.] EIDEM A. [Abbr.: Anno] MDCCXXVI.

Si nocet exiguum culicem lusisse Maroni,
Ac suus ob culicem buccas Octavius inflat;
Si male Maeonides audit, quod facta, loquaces
Quae ranas muresque gravi afflixere duello,
Carmine non magno texens in saecula misit:
Et poteris nobis, MAGNORUM MAXIME GRYPHUM,
Irasci, et poterunt alii male dicere nobis,


page 38, image: s043


Qui tibi conamur, tenues non grandia, pugnas
Passeris et pulli parva informare tabella.
Ast fuerit sat magna eadem, si, MAXIME GRYPHUM,
Et limen superare tuum, dextramque subire,
Contigeritque tuos oculos, animumque tenere
Curis tantisper vacuum, quas publica poscunt
Vota diu durare, et longo extendier aevo.
Ergo ades, et belli causas ac discito fata.
Tempus erat, quo nudus ager, quo messis in herba
Agricolae volucrumque latet, quo dura magistra,
Importuna fames, surdi et facundia ventris,
Passeribus plenas hominum pecudumque subire
Persuasit sedes, et victu vivere rapto.
Hoc fuit in grege tunc unus, non ille Catulli
Edoctus ludo teneris pipare puellis,
Labraque iucundo ridentia carpere morsu;
Acer, agrestis, inops, rabie stimulatus edendi,
Qui vel de gremio granum peteret Iovis audax,
Vel dentes inter crocodili [(transcriber); sic: corcodili] quaereret escam.
Hic nostram nullis chortem comitantibus intrat,
Et tamquam vacua atque sua dominarier aula
Incipit, et passim proiectam colligere escam
Non sat habet, vocat uxores et pignora, (centum,
Credo, fuit capitum grex illic, ut fuit olim
Virtuti Herculeae Veneris coniuncta potestas
Maxima:) certatim, capta velut urbe, feruntque
Cuncta, ruuntque alacres, properantque expellere longam
Impigro ore famem, ventrisque explere lacunas.
Attoniti cladem spectant stragemque macelli
Pulli irae medii et contemptus; incitat ira


page 39, image: s044


Ereptae dapis, ast ignavo sanguine nolunt
Aspergi. Tandem reliquis ardentior unus
Emicat, Euphorbi quondam, Samiique magistri,
Semine forte satus. namque illi particula aurae
Aetheriae, ignea vis, demissus spiritus astris;
Hinc animus lucis contemptor, imagine vitae
Orbes post varios rediturae, sustinet atram
Quaerere per pugnas et plurima vulnera mortem.
Sive is Pergamea repetens ab origine stirpem,
Pugnaci de gente, levi spectacula quondam
Quae populo dedit. innatus certe calor illum
In mediam rapit obstanti de plebe catervam.
Ilicet aufugiunt volucres, quaeruntque salutem
Remigio alarum uxores gnatique ferocis
Passeris, at solus [transcriber: metre!] ipse imperterritus adstat,
Componitque gradum, promptus petere ipse petique,
Arduus, extremos digitorum arrectus in ungues,
Stat collum plumis, hiat amplo gurgite rostrum,
Igne micant oculi, quassis suspenditur alis.
Tentatur tacita pulli formidine pectus,
Et iam poenituit contra venisse; pudore
Sed revocante, animos tam parvo sumit ab hoste.
Tollere conatur cristam, sed parvula nondum
Crista potest tolli; verum tamen illa rubescit
Tunc primum, et cerni palearia gutture parvo
Incipiunt, audax, intentus in omnia, passer,
Hac plus parte putans inimico posse noceri
Destinat hanc, visamque ferit, morsuque tenetur
Ipse suo. qualis forti de gente Molossum,
Cum tandem eripuit sese venantis amici


page 40, image: s045


Vertagus e manibus luctans, ruit impete caeco,
Si quis adest aper, aut praestanti corpore cervus,
Sed capiturque capitque simul, dum dente tenetur,
Impresso nimis ipse suo, frustraque laborat
Retrogredi miser, et stultum revocare furorem.
Miratur stupidum vulgus, roburque ferocis
Esse animi credit, sibi si caudamque pedesque
Truncari ante sinat, quam captam amittere praedam
Sustineat; velit ille quidem, velit ille redemptum
Permagno, aut visum numquam exitiabilis munus,
Aut ipsos adeo effractos relinquere dentes:
Talia vota facit pendens de gutture passer
Hostis, et incutiens frustratis viribus alas,
Atque ait, hac SOLA miserum, DI, peste levate,
Hoc solo ut discam monitus doceamque periclo,
Quam stultus furor iste fuat, qui plus sibi damni
Quam ferat hostibus. At conantem plurima frustra
Laeta superveniens parvorum turba revellit
Gutture ab hostili: sed per ludibria mille
Filo devinctum, luxatum alasque pedesque,
Parvo post spatio vastum demittit ad orcum.
Ite piae volucres, memorabile ducite funus.
Tu tenuem, MARSCHALLE, precor, ne despice ludum:
Sic tibi felices Ianus reserato Kalendas!
Sic maiora tibi quondam, et te digna, canemus.


page 41, image: s046

DELPHINUS PLINIANUS* [Note: *) Vid. PLIN. Epist. VIIII, 30.]EIDEM MDCCXXVII.

Hoc unum, MARSCHALLE, tuis tibi deerat in hortis,
Fons salientis aquae, nymphis sedesque iocusque.
Hoc etiam tua cura tibi, an fortuna? paravit.
Qua puros capiunt passo specularia soles
In lunam falcata sinu, qua maximus aestus,
Exoritur iam dulce sitisque aestusque levamen:
Lympha salit labro recidens excepta capaci.
An patiere, alto qui munera pectore spernis,
Piscis ut his in aquis nostro tibi munere ludat?
Accipe, quem prisci commendat gratia saecli,
Quique instar saecli vel solus, Plinius ille,
Traiani decus, atque sui laus unica Comi,
Quem primum laudet, cui non ignotus uterque,
Si tibi sit similis prisco revocandus ab aevo.
Nec metus, ut labri Delphinum angustia magnum
Terreat: ille per arentes te laetus arenas,
Ille per et montes, et per stabula alta ferarum,
Ingentem pietate virum pius ipse sequatur.
Monstrorum genitrix terra Afra, Diarrhytos Hippo
Qua colitur missis Roma de matre colonis,
Humani ah! nimium vidit miracula piscis.


page 42, image: s047


Imminet urbs stagno. hoc vicino e gurgite ponti,
(Euripus qualis fluctus vomit atque resorbet)
Hauritque infusas urgentibus aestibus undas,
Eructatque suum pelago residente liquorem.
Navigat hic omnis populus, varioque natatu
Neptuni pecus exagitat. dubitaveris, alti
Imperiumne Iovis, sceptra an fraterna sequantur?
Non canibus matres hic irascuntur equisve,
Non trochus exercet, non pulverulenta palaestra,
Non cursus, pueros: mare summa et sola voluptas.
Exsuperat tam quisque alios, quanto altius aequor
Ingressus, litusque simul nantesque reliquit.
Huius amore puer reliquis audentior unus
Accensus palmae, quae meta suprema laborum
Illum erat ante diem, proferre interritus audet.
Ipsamque ingreditur Neptuni fervidus aulam
Nec tamen haec bilem movisse audacia regi
Creditur. en cara in primis de gente satelles
Occurrit puero Delphinus, et accipit ultro
Advenientem: et iam videas praeire sequentem,
Pergentemque sequi, gyros iam ducere circum,
Iamque subire pedes, equitandaque subdere terga,
Ponere iam trepidum novitate, iterumque subire,
Inque altum ferre, et vestigia flectere retro,
Ludentumque gregi laeto sic reddere tandem.
Fama exit, non est tota vulgatior urbe
Fabula, confertumque videt lux altera litus,
Spectatum veniunt matres, veniuntque puellae.
Est, quae Delphinum obtendat, lectura tot inter
Egregios iuvenes praestanti corpore amicum.


page 43, image: s048


Confestim redit ad certamina nota iuventus.
Delphini puer at vector discedere turba
Cunctatur, fidei incertus, cautusque pericli,
Et pavidae parens genitrici. piscis ad horam
Praesto est, et puerum cursu designat: at ille
Cum reliquis celeri repetit sua litora planta.
Delphinus sequitur rapido non ille volatu,
Quo, quando urgetur per Gallica retia mugil,
Verum invitanti similis nutuque vocanti.
Exilit hinc, et mergitur hinc, varioque natatu
Spumeus implicitat crebros atque expedit orbes.
Qualis ubi tenerae Melitaea gente catellus
Alludit dominae, refugitque, venitque, caditque,
Et revolutus humi subito emicat, atque lacessit
Dentibus innocuis vestem, latratibus aures.
Vel qualis, iuvenes quando facilesque puellae
Lusibus ingenuis campo viridante calescunt,
Malo blanda petit iuvenem Galatea, fugitque
Illa quidem celeri pede, sed deprendier optat:
Itque reditque viam, ac ultro se amplexibus offert,
Quos vario cupit anfractu fugisse videri.
Talis Delphinus puerum pertentat amatum.
Verum hic laetitiae medius, mediusque timoris
Blanditias sentit, sed respondere veretur.
Viderat ille cani quondam colludere hyaenam,
Sed lusus inter medios in devia raptum.
Omnia vincit amor; timor hic concessit amori.
Accedit venienti, alludit voce manuque,


page 44, image: s049


Simonem appellans, et sqamea tergora mulcens.
Adnatat, insilit in tergum, ferturque referturque,
Agnosci credit se, credit amari, amat ipse:
Insidias neuter metuit, fiducia crescit
Alterius tantum, quanto est mansuetior alter.
Nec non et reliqui dextra pueri atque sinistra
Vectorem comitantur, iter clamore frequentant:
Heus age dextrorsum frenis inflecte caballum,
Heus nunc siste gradum, nunc, nunc calcaribus urge.
Verum et Delphino suus est comes alter; it una
Spectator ludi non pars, comitatur euntem,
Deducit reducem, sed nil patiturve facitve
Ingenium praeter piscis, moresque ferinos.
Alter at in litus pueris volventibus exit,
Et iacet in siccis et cauda ludit arenis,
Inque suas pinna fervente revolvitur undas.
Prava superstitio, millenum causa malorum,
Hos etiam ludos, grata haec spectacula turbat.
Hoc in pisce Deos sibi placaturus Avitus
Naribus affundit croceos nardique liquores.
Ilicet acris odor novitate infestat et angit
Delphinum: refugit trepidans, et mergitur alto,
Nec nisi post aliquot languens emergere soles,
Offenso similis diffidentique, videtur.
Mansisses! aevo dignum pecus, inque profundis
Narrasses, animos hominum quam stulta teneret
Religio. sua sed miserum clementia perdit.
Nam redit ad solitum, populo plaudente, theatrum,
Paulatimque prior lascivia redditur. orbem
Rumores miro crebri de pisce pererrant.


page 45, image: s050


Spectatum ingenti concurritur undique turba.
Numquam tot chlamydas, trabeos tot viderat Hippo,
Roma paludatos tot numquam miserat illuc,
Multum, GRYPHE, tui absimiles, et munerum avaros.
Iam loca, quae tribuant cives, iam lautia desunt.
Ira in inhumanos merito concepta Quirites
Expetit in miserum, nec quidquam tale merentem.
Ne sit, quod spectare velit damnosa Quirini
Gens, in Delphini coniuratur caput insons,
Tempore et obtruncant capto miseranda gementem.
Heu pietas! heu sancta fides! Heu flebile fatum!
Haec erat ergo tibi pro tanto debita amore
Merces? sicne, viri, miseros tractatis amantes?
Ergo Barbariae tibi, tellus improba, nomen
Iure datum post haec merito, aeternumque manebit.
Te, Delphine, mori totum vetuere Camenae:
Tam pisces inter memorabile nomen habebis,
Quantum homines inter MARSCHALLI fama decusque
Eminet, occultoque frequens [transcriber: metre!]
celebrabitur aevo.

MALUM PUNICUM EIDEM A. [Abbr.: Anno] MDCCXXVIII.

Huc ades, O INGENS MAGNORUM GLORIA GRYPHUM,
Poma tua ferimus (quid enim tibi ferre queamus
Nostrum, mancipio tibi qui debemur et usu?)


page 46, image: s051


Punica mala tua ferimus tibi ab arbore sumpta,
Munera eo spernenda minus, quo rarius illa
Spectavit quisquam nostris adolescere in oris.
Sed si plena forent granatis omnia malis,
Ut Byzantinis submisit milia Pontus,
Munera digna tamen magno quoque rege putari,
Exemplo infelix claro, Paulline, fuisti.
Quam velit hic, retinere sibi sua munera regem;
Aut tibi servasses, Eudoxia, dona mariti;
Ipse aut quam dominae non prodere munera vellet!
Felices omnes! si quae MARSCHALLIUS HEROS
Unus complexus decora est, his singula adessent:
Celsa mente procul rex suspicione remotus;
Candida si regina, dolumque perosa fuisset;
Si circumspecta sollers Paullinus ab arte.
Punica Achaemeniis gratissima dona tyrannis
Munera lata, fidem Darii vota merentur,
Qui sibi Zopyria totidem virtute fideque
Corda dari optabat; quot se turgescere granis
Pomum forte datum patulo ostendebat hiatu.
Tot sibi nempe velit GRYPHOS contingere Princeps,
Quo salvo salvam sua se Vinaria gaudet.
Quid memorem reges? hominum rex atque Deorum
Non aliud tenuisse manu, reginaque Iuno,
Sunt visi in statuis pomum. Venus ipsa Cytheres
Punica plantavit Carthagine vecta per hortos,
Quamque potest vicina suae cupit arboris esse.
Laetius hinc nusquam videas adolescere myrtos,
Quam si puniceae propius tangantur ab umbra,
Radicesque adeo miscendi copia detur.


page 47, image: s052


Palladis haud alio tantum arbor amore calescit.
Hoc apud infernum invitata Proserpina regem,
Quae ferri melius fuerat, ieiunia solvit.
Ergo legiferam matrem placare volentes
Punica religio est matres attingere poma.
Tale an Eris quondam proiecerit impia malum,
Dicere non ausim: sed si proiecit, ab isto
Nomen habent Granata, intus quae semina mortis
Constipata vomunt Vulcano tacta per auras.
Nec satis est divum. Maia tibi nate, vetusti
Hoc pomum, latebras animi coecosque recessus
Signantes, tribuere, et capsis mille repostam
Materiem discendi, atque argumenta probandi.
En capitis, MARSCHALLE, tui vel cordis imago.
Ergo tam superis cum sint iucunda, coronam
Punica mala gerunt merito, non flore caduco,
Sed pulchrum exornante caput: sic nascitur una
Cum fructu flos, et fructus cum flore fatiscit.
Plenior ast ubi flos, ubi rubra balaustia fulgent,
Hic fructum speres frustra: sed flos tamen ipse
Fructus instar habet. Rhodii novere coloni,
Succo qui lanas quondam saturare balausti
Prudentes, quaestum cuso iactare metallo
Instituere. laser sic iactavere Cyrenae,
Aegyptus loton, tellus Phoenicia palmam,
Baetica sic urbs, cui tribuistis, punica, nomen
Granatae, insigni vestrum conservat honorem.
Tenuior at cytinus foliis ubi flammeus exit,
Spemque simul, fructusque adfert elementa novelli.
Nam quales virgo calathos labro tenus implet


page 48, image: s053


Floribus, haud aliter calatho hic exsurgere florem
Cernimus. ast alter quantum durescit et aret,
Tantum alter molli turgescens corpore crescit.
Prima virent, flavent media, ast extrema rubescunt.
A Phoebi quando radiis mitescere poma
Incipiunt, molli sensim finduntur hiatu,
Quaeque sinu complexa intus sua dona fovebant,
Haec rupto corio spectanti offerre videntur.
Qualis, GRYPHIADUM BONA GLORIA MARSCHALLORUM,
Intus quidquid habes, in commoda publica promis,
Pectoris atque sacros miseris reserare recessus
Audes, teque frui invitas bonitate volentes.
Viscera puniceum pomum granata recludit,
Ordine sed descripta suo. nam qualia cellis
Millenis distincta fluunt [(transcriber); sic: flunt] alvearia melle,
Talia per loculos videas disposta teneri
Grana ope pelliculae, ciccum dixere vetusti.
Qualia grana sient, cognomine discito gemma.
Utribus his, circumque, per ipsaque grana, liquorem
Sollers diffudit natura colore rubello,
Quem triplici minimum invenias differre sapore,
Aut acido, aut dulci (metre!), aut mixta utrimque saliva.
Sed, quicumque fuat sapor: est mortalibus aegris
Mitior hic Bacchus morbi poenaeque Lyaeus,
Nepenthes, tristi pellens de corde dolorem,
Singultus domitor, gemitum, suspiria tollens,
Bacchi munera cuncta, sed absque furore propinans,
Seu Venerem furor ille furat, seu saeviat iras.


page 49, image: s054


Fallor? an hic etiam tua mente recurrit imago,
MARSCHALLE, et te digna tuo decerpsimus horto
Munera? quot per te curarum mole soluti,
Te dulcem laudant gemitusque metusque Lyaeum,
Laetitiaeque bonum, sana sed mente, datorem?
Acri etiam quidam medicina convaluisse
Se gaudent, et agunt illo tibi nomine grates.
Nempe indulgentis medius, mediusque severi,
Prudens, qua sit opus, decernis, cuique medela.
Ergo macte mihi tali esto munere, GRYPHUM
MAXIME, Musarum stator o columenque piarum!
Et quot turgescunt plenissima Punica granis,
Tot per fausta alium spes nostras profer in annum,
Votivam et nostrae pietatis vince tabellam.

FORTUNAM REDUCEM EIDEM PRECATUR A. [Abbr.: Anno] MDCCXXVIIII.

Ianus adest. aurem Ianusque et Gratia vellunt,
Munera MARSCHALLO flagitat ista dies.
Ite leves elegi! fortunam pesque modusque
MARSCHALLI et nostram vah nimis ille decet.


page 50, image: s055


Heu decus! heu nostrum! quantum mutatus ab illo,
Qualem decedens viderat annus, abit!
Sicne tuo potuit tumulo, SANCTISSIME PRINCEPS,
Nostraque demergi GRYPHIADAEque salus?
Heu pietasque fidesque! eheu Marschallia virtus!
Sic coeca penitus condita nocte lates?
Tene nigris audet invecta calumnia pennis
Appetere, et laudes obtenebrare tuas?
Audet, et obscenis volitans interstrepit alis,
Pulveris et nubem tollere humo satagit.
Nec patitur, Magnus talem ut te cernat Alumnus,
Qualem te norunt Dique Hominesque virum.
Sic tua de magno virtus exacta theatro
Cedit, et adsuetis horret adesse locis.
Aeria qualem lapsus Iovis ales ab arce
Cristatum chortis diripit ungue virum:
Attonitum mussat vulgus, quaeritque latebras,
Opportuna aquilae praeda magisque patet:
Vel qualis celso intonsi de vertice montis
Ingenti pinus caesa fragore ruit:
Illa ruit, gemitus edens; humilesque myricae,
Et virgulta, illo pondere quassa, cadunt:
Talis abis raptus, tali involvisque ruina,
Qui tibi devincti, turba misella, sumus.
Scilicet ista tui est pars haud postrema doloris,
Quod te non solum fulmina saeva petunt.
Latius invidiae quod spargi incendia cernis,
Quod placuisse tibi criminis instar habet.
Innocuum crimen! crimen qui defugit illud,
Vero qui flagret crimine, dignus erit.


page 51, image: s056


Crimen erit placuisse tibi? quin maxima laus est,
Grande decus, tanto posse placere viro.
Viderit utilitas! tibi me, MARSCHALLE, probari,
Maiori damno promeruisse velim.
Mox erit illa dies, cum pulsa Calumnia caelo
In tenebras recidet praecipitata suas.
Et comes huic fugiens spumanti Iniuria rictu
Dente minax, ungues sanguine tincta feros.
Tum tua, MAECENAS, fulgenti clarior astro
E tenebris virtus ibit in ora [(transcriber); sic: hora] virum.
Et qualis Lunae facies formosior exit,
Fraterno postquam lumine cassa fuit:
Tale tuum decus et fama, ILLUSTRISSIME GRYPHUM,
Splendore exibit condecorata novo.
Interea tua te virtus et conscia recti
Mens, et certa DEI spes alit atque fovet.
Ille animus contemptor opum, contemptor honorum,
Si vel honor, vel opes, crimine parta sient:
Perstans ille animus fortuna rectus utraque,
Quem frustra pellunt spesque metusque gradu:
Nobilis ille animus consul non unius anni,
Nec fasces ponens arbitrio alterius:
Ille, inquam, laetas Iani celebrare kalendas,
Te facit, et vitae tempora laeta dabit.
An tibi quid maius regum comitatus, et ostrum,
Clamosumque potest conciliare forum?
Dulcius an tibi quid villarum splendor et horti,
An tibi quid tribuent divitiae potius?
Non tamen ista etiam, vel si quid pulchrius istis,
Deesse tibi poterunt, OPTIME GRYPHE! diu.


page 52, image: s057


Si quid habent veri vatum praedicta piorum,
Si sua virtuti praemia honorque manent:
Si non destituit fidum spes certa Clientem,
Si quid apud superos vota precesque valent;
Fortunae laetum reduci paeana canemus,
Cum te sublimi referet (metre!) illa rota.
Nunc age, fausta dies, nunc te properantibus alis
Infer, gaudia quid nostra morare diu?


page 53, image: s058

III. MISCELLANEA.


page 55, image: s059

ODE SAECULARIS A. [Abbr.: Anno] MDCCXXX. PRAEMISSA LAUDATIONI GEORGII PII. BRANDENBURG. QUOD VIM IN RELIGIONIS NEGOTIO NEC METUIT NEC INTULIT.

Numquid recentis gaudia saeculi
Prement, novus quos pectore agit calor,
Quorumque cultu provocantur
Igniculi ingenii latentes?

Absit piandum haud vilibus hostiis
Crimen. Prius vel saxa, vel arduas
Clamare tectorum trabes, vel
Ipsa sepulcra loqui virorum


page 56, image: s060


Fas fortium, qui nil facere aut pati
Pro restitutis religionibus,
Mortem recusarunt nec ipsam
Qui fidei pretium subire;

Nostrae Camenae quam taciturnitas
Obstet, GEORGI, vel meritis tuis,
Confessor Onoldi nepotum
Per memores celebrande festos,

Vel qui periclo, qui fidei tuae
Heroes alti, maxima pectora,
Iunxere se, nullo pavore
Spesque animosque suos professi.

Quantus virorum pectora spiritus
Egit, tremendus queis nec apex Petri
(Sic, Roma, dicis) ternus ille,
Nec gladius potuit timorem

Fecisse magni Caesaris; ipsa nec
Si effusa portis tartareis ruat,
Quae turba claustris in profundis
Vincta gemens sua frena mordet.

Munus tuum illud, candida Veritas,
Caeleste lucis salvificae iubar!
Per te nec agnelli leones
Refugiunt (metre!) teneri luposve.

Tu spem reducis mentibus anxiis,
Mortisque captos retibus expedis,
Tu submoves caecos tumultus,
Firmam animo tribuens quietem.


page 57, image: s061


Regum quid ergo vim timeant tui?
Reges in ipsos imperium est tuum.
Pugnare si conentur, auream (metre!)
Inde petis capiti coronam.

Detenta caecorum horribili specu
Tu barbarorum pulchrior evenis,
Qui contuentes te retortis
Luminibus pavidi recedunt.

Te nixus olim colla GEORGIUS
Caedenda nil perterritus obtulit,
Quam sciret ignes per camini
Liberum iter sine fraude quondam

Munisse amicis: te duce credidit,
Demersa leto corpora fortium
Quondam virorum suscitata
Pulvere perpetuum vigere.

Salve beatum, vivificum iubar!
Fulgente nobis te, melius nitent
Noctes diebus; si recedas,
Sol medius tenebras habebit.

Sed, sancta, nobis, omnipotens licet,
Prodesse frustra vis sine moribus.
Hei te crepant plerique, quorum
Dedecorant bene dicta culpae.

Hei diva, quando te duce civicas
Rixas, furores, bellaque, tartaro
Mergi videmus? quando saevas
Cedere vomeribus bipennes?


page 58, image: s062


Diduxit eheu! nos inimica vis,
At tu iugo nos cogere aheneo
Dignare, ut unam te beati
Compositis veneremur armis.

Sic, diva, te pars usta caloribus
Mundi, ac trioni finitimum latus,
Sic solis occasusque et ortus,
Teque, patremque tuum, canamus!

EX ITALICIS MARINI.

Alla lancia di Longino. Madr. [Abbr.: Madrigale] del Marino.

Lancia, lancia soave,
Lancia non più, ma chiave.
Il tuo non è ferire,
Ma dolcemente aprire.
E n'apri, ò che tesoro,
Tesor, ch'acque hà d'argento, e sangue d'oro!

In lanceam.

Felix o salve cuspis, cuspisne vocanda?
Nec laesisse etenim, sed reserare tuum est.


page 59, image: s063


O clavis potius gazas recludere nata:
Argentum haec unda est: aureus ille cruor.

Alla piaga del costato.

Piaga dolce d`Amore,
Già tu piaga non sei,
Ma bocca di quel core
Che parla à i sensi miei.
E quante in te consperse
Son stille sanguinose,
Tante son per mio ben lingue amorose.
O foss'io pur quel ferro, che t'aperse,
Ch'immerso, ou'ei s'immerse:
Sì meglio potess'io
Le Voci odir de l'impigiato mio.

In vulnus lateris.

Vulnus amore patens, non vulnus pectoris, os es,
Os es, quo nobis cordis aperta patent.
Sanguinis effusae quot sunt hoc vulnere guttae,
Tot puto mi linguas dicere: Christus amat.
Eia, age, mens, intro sequere o vestigia ferri,
Verbaque de liquido dulcia fonte bibe. (*)

[Note: (*) Hic paullum mihi discedendum putavi a MARINO. Vix enim fert Latini sermonis atque ingenii modestia, ut optet aliquis
lancea fieri
et
os cordis intrare
, ut commodius cum altero loqui posset. Cor est fons orationis ac verborum, dulcius ex ipso fonte bibuntur aquae.]


page 60, image: s064

La Corona delle Spine.

Hor sì, che ben potrà dirsi la Spina
De le piante Reina,
Poiche de si bei fregi
In corona la chioma al Rè de' Regi.

In qual parte cogliesti, ò Rè dolente,
Quel serto aspro, e pungente?
Forse colà ne l'Horto
Dove dianzi cadesti essangue, e smorto?

Ahi, che di quelle spine, onde feconda
Per me la terra abbonda.
Zelo d'amor Soverchio
T'hà fatto al crine ingiurioso cerchio.

Ecco colà la vittima spinata,
Ad Abraam mostrata,
Ecco il Rogo spinoso
Dove vide Mosè Dio stesso ascoso.

Glorioso Diadema, il cui splendore
Rende infamia honore:
A gli ornamenti tuoi
Cedan l`Indiche gemme, e gli ostri Eoi.

A quelle punte sanguinose, e belle
Hanno invidia le stelle.
E teco brama, e vole
La corona de' rai cangiare il Sole.


page 61, image: s065

Hor questa, ch' à Giesù circonda il crine
Treccia d'acute spine,
Fà tu, che sempre sia
Siepe de la tua vigna, Anima mia.

Cosi giamai per froda, ò per inganno
Furar non ti potranno
I ladroni d'Averno
De la gratia divina, il frutto eterno.

O di la voce flebile e pietosa,
Apri mi, ò cara sposa,
Che'l tuo celeste amante
Di vermiglie rugiade hà il crin stillante.

In coronam spineam.

Huic, cedri et vites, regnum concedite spinae,
De spina hac regnum rex sibi serta petit.
Quis tibi serta locus, bone rex, dedit aspera? an hortus,
Exsanguem qui te seminecemque habuit?
Quin sceleris nostri de sentibus horrida sancto
Immensus capiti serta viebat amor.
Victima adest spinis quam nexam vidit Abramus,
Ardens ecce rubus, quo DEUS ipse latet.
Sancta corona! per hanc infamia cedit honori,
Pallet ad hanc, Tyrius quidquid et Indus habent.
Ipsa en! purpureis decedunt sidera punctis,
Hos radios pulcher sol velit esse suos.
Hac, quae divinum cingit caput aspera spina,
Semper erit cordis vinea saepta mei.


page 62, image: s066


Sic ab avernali munita latrone tenebit
Felix, quem fructum gratia dia tulit.
Audi, mens, vocem valvas aperire iubentis
Sponsi, en purpureo quam coma rore madet!

SOTERIA PRO ILLUSTRISSIMO HEROE GERLACO ADOLPHO DE MUNCHHAUSEN M. DEC. [Abbr.: Mense Decembri] MDCCXXXVIIII.

Salve, cara manus, quam te vidisse triumpho!
Quantae o laetitiae nuntia, pignus, ades!
Ut iuvat hinc laetis tanta argumenta labellis
Pressisse, hinc udis applicuisse oculis?
Saepe, manus, vitae solatia firma tulisti,
Auxiliumque meae, gaudia saepe, manus.
Nunc vitam dominique, meamque tulisse salutem
Ipso mi obtutu, cara videre manus.
Lurida Leiniacos nam Fama vagata per agros,
Mendax sed solidum fingere rara, tulit:
Morbonae stratus celeri Munchhusius ictu
Aut fuit! aut animam iam moriturus agit.
Hei mihi! qualis eram, cum primum hic nuntius aures
Perculit! ut stupuit lingua animusque mihi!


page 63, image: s067


Mox ubi se primo mens a terrore recepit,
Atque suis vinclis libera lingua fuit.
Secretumque petens, atque ore in vota soluto,
(Quid superesset enim?) talia verba precor:
Sicne, Pater, placuit tua tot bona munera nobis
Cum MUNCHHUSIADE tollere cuncta simul?
Nimirum indignis: quis enim negat? At tua tanto
Post inter dignos gloria maior erit.
Nam sunt, pauca licet fortasse, at plena supersunt
MUNCHHUSI meritis pectora, plena tuis.
Hunc ergo nobis vel per miracula redde!
Nos tanto dignos munere redde, Pater.
Vix ea fatus eram, cum apes bona corde refulgens,
Qualis per tenebras visa lucerna procul
Non pepulisse metum valet, at minuisse timorem
Apta, animum pendentem inter utrumque tenet.
Sic mihi tertia lux inter spes atque timores
Exigitur; sed lux quaelibet annus erat.
Hora venit tandem tardissima, qua sonor aeris
Intorti arrectis auribus excipitur;
Qui monet, allatas venisse ex urbe tabellas:
Importunus ego flagito litterulas.
Ut vidi, ut cera vidi obsignata rubella
Nomina, me ceris erubuisse magis,
Narrant, qui videre: avidus tum vincula rupi,
Tum domini verbis oscula mille dedi.
Addita Werlhofi superata pericula pandit
Littera, et incenso ture pianda monet.
Tum voti damnatus eo in penetralia tecti,
Hostia ubi pura est mensque manusque Deo.


page 64, image: s068


Atque haec adicio [Orig: adiicio] gratae ad praeconia mentis:
Sic pro MUNCHHUSI vota salute, pater,
Suscepta o semper tibi nos debere, sed ipsi,
Nos debere etiam gaudia longa iube!

IN IMAGINEM ILLUSTRISSIMI MUNCHHUSII.

Zopyre, dic quis hic est? Aut est MUNCHHUSIUS, aut est
Musarum templo pictus Apollo? Tenes.

IN BIBLIOTHECAM VINARIENSEM.

Salve, bibliotheca, gaza dives,
Ramentis Dariae, Tagique arenis,
Ormi baciferaeque margaritis,
Quos montes Scythiae ferunt, smaragdis,
Quaeque exusta dedit Corinthus aera,
Textisque Attalicis, odoribusque
Iudaeae ac Arabum, saporibusque
Ponti gurgitibus feri petitis,


page 65, image: s069


Et si cui pretium libido fecit
Merci, bibliotheca praeferenda.
O quam te iuvat ingredi, tuoque
Collectum gremio lubet videre
Ingens concilium, pium, verendum,
Summorum ingeniisque, litterisque,
Et laude eloquii gravis, virorum.
Laetus condiderim tuo in recessu
Soles, quotquot eous axis adfert.
Tum, quos pulvis habet meae palaestrae,
Se mens evacuat molestiarum,
Tum se mens recreat, renasciturque
Quidquid perdiderat modo vigoris.
Salve, bibliotheca GUILLIELMI
ERNESTI patriae patris tuique,
Absyrti miserum qui Pentheique
Fatum abs te prohibet, palatiique
Augusti medio sinu locatam
Sumptu non modico fovetque alitque.
Huic tu reddere gratiam statori
Dignam bibliotheca, sic memento,
Ut nomen venerabile atque sacrum
Serorum ad sobolem feras nepotum,
Ac per te didicisse GUILLIELMUM
ERNESTUM velit occidens et ortus.


page 66, image: s070

IN PUELLAM PRIMIS VITAE DIEBUS DEFUNCTAM.

Fecerat Heroum SCHWARZFELSIA MARSCHALLORUM,
Antiquam trina natorum stirpe beatam,
Illustremque domum. nos mirabamur in illis
Magnanimi PATRIS, et defunctorum instar AVORUM.
Spes erat et votum, formosae expressa PARENTIS,
Felicisque AVIAE, natas, simulacra tueri.
Vocibus exorata piis favisse videntur
Numina. femineo praegnans SCHWARZFELSIA foetu
Ibat, grande sui generis decus atque MARITI.
Illum formarant foetum Charitesque Venusque.
Ast eadem invidit foetum vaga mater amorum
Terris. namque metus subiit, ne frigida posthac
Ara foret, neu grata Paphos deserta iaceret.
Alter et ille metus subiit, quondam Paris alter
Ne surgat, recidat ne spretae iniuria formae
In proprium quondam caput, altera Troia, vel alter
Olim Pelides pro laeso pugnet Atride.
Isthoc exsternata metu Cytherea, subinde
Exagitat monstris gravidam, terroribus implet
Inque ipsa infantem tantum non strangulat alvo.
Editur exactis formosa decensque puella
Temporibus, MATRI nec dissimulanda, nec ipsi
Dissimilis Paphiae [(transcriber); sic: Paphae] , verum heu! nimium brevis aevi.


page 67, image: s071


Qualis divorum, cum vix apparuit, Iris
Nuntia, purpureum ducens in nubibus arcum
Diffugit, et visu mortales fallit inani:
Talis diva puella fugit, moestosque PARENTES
Deserit, et caeli formosum transit in astrum.
Parce, precor, Cytherea, istos depone timores
Quidquid producet SCHWARZFELSIA, mite, piumque,
Et castum fuerit, nec formidabile regnis,
Diva, tuis. Depone igitur, Dea, pone timores!

FRID. GOTTHILF MARSCHALLO DICTO GREIFF MAECENATI VINARIENSI NUPTIAS ALTERAS CUM FRIDERICA BIBIANA EX BOSIIS VIDUA BREITENBAUCHIANA CELEBRANTI A. [Abbr.: Anno] MDCCXXVII.

Dicite iter, Musae, quo non felicius ullum,
Quamvis ille diu terra iactatus et alto,
Fecit GRYPHIADUM bona gloria MARSCHALLORUM.


page 68, image: s072


Palladium ille, Deum praeclaro munere missus
Elmicolis, pignus publicae (metre!) columenque salutis,
Fuerat (metre!) ad carum tandem visurus Achatem,
Qua se Sala pater Pactolidos aemulus undae,
Hesperiive Tagi, praedivite iactat arena,
(Sive umbrose tua derasa est, Pinifer, alvo,
Sive est ipsa suo tellus gravidata metallo)
Thuringos satagitque suis arcere Variscis.
Hospitis adventu ingentis laetatur Achates,
Maximus ingenio, Phoebei carminis auctor,
Consilio praestans, neque GRYPHO indignus amico;
Sed commune bonum reliquis non invidet. Ergo
GRYPHIADEM secum vicinos ducit in agros,
(Forte vocatus erat) mensis genialibus umbram.
Ille quidem exoptatus, ob hanc sed gratior umbram,
Consueto hic GRYPHUS sibi visus alacrior, ipse,
Cur esset? quaerit secum. praesaga futuri
Scilicet augurium mens movit. ut illa genetrix
Cui deplorati ignarae praesentia quondam
Oblata est gnati, placido rubicundula ab igne,
Certa est laetitiae, miratur nescia causam.
Victa fames epulis fuerat, mensaeque remotae:
Forte venit gentisque suae, sexusque, locique,
Eximium decus, antiquorum pulchra propago
BOSIADUM, notos olim visura penates,
Cognatumque larem. Latet atro condita peplo
Forma, et conspicuum quidquid solet esse decoris.
Lugubri tegitur vitta frons, tempora, collum,


page 69, image: s073


Textilis umbra ipsos obscurat luminis orbes,
Nec sacros patitur vultus atque ora videri.
Quin et moeror edax tristi pallore genarum
Purpureum candorem hebetarat. At aurea qualis
Phoebe per tenuem non cessat pulchra videri
Translucens nebulam; vel qualis frater Ianae
Obscura quamvis velatus nube sagittas
Flammiferas tamen emittit, terrisque calorem
Impertit; qualis picto Thaumantias arcu
Stillantes inter lacrimas formosior exit:
Tales nec formam exstinguunt in BOSIDE luctus,
Nec dulces perimunt vivacis luminis ignes,
Talis amabilior BOSIS lacrimosa videtur.
Conspicit hanc pietate ingens facilisque moveri
Heros, et causas lugendi quaerit, et audit:
Ingemuitque suo simul illiusque dolore,
Saucius ipse animi miseram solarier audet.
Pauca refert BOSIS, numero si verba putare
Fas est, sed paucis dixit quam plurima verbis.
Qualia telluris gremio suscepta feraci
Semina tecta latent, mox incipiuntque moveri,
Vivere vique sua, et speratos fundere fructus:
Talia verba manent MARSCHALLI mente reposta
BOSIDOS, atque imis gliscunt concepta medullis.
Dumque ea retractat sollers, dum dulcis imago
BOSIDOS ante oculos, mentem versatur et ipsam,
Aut amor, aut primum nascenti par quid amori,
Sollicitum reddit GRYPHUM: dispar sed amori
Plebeio, quidquid fuit, hoc fuit. ille revinctis


page 70, image: s074


Infans luminibus, temere (metre!) vertiginis instar
Actus, adhaerescit subito, verum ocior aura
Avolat, et miseros fugiens desolat amantes.
Herois sed amor mentemque habitumque virilem
Gestat, acuta tuens, et constanti pede fertur.
Quin adit horrendum sescentis [Orig: sexcentis] auribus illud
Et linguis totidem monstrum ad male dicta ferenda,
Sed bona vix unam patiens penetrare per aurem,
Languidula et reddens lingua, modo reddere tota
Dignetur, Famae nomen posuere vetusti.
Naturae haec oblita suae bona tantaque totque
BOSIDOS enumerat, nihil adspergitque sinistri,
Surda velut vitiis, solis virtutibus aures
Praebeat et linguas. Ergo iam laetior Heros,
(Qualis ubi gyros Iovis ales in aethere longos
Duxit, et in praedam devixit lumina, tandem
Praepes adest, praedamque petit, fruiturque petita)
Adveniens et amare fatetur, et optat amari.
Ipsa, verecundi quantumvis gloria sexus,
Non multum sancto GRYPHI pugnavit amori.
Nam vix illa virum fama meritisque decorum
Viderat, et qualis ludos vel seria obiret,
Cum subit ingenuam tacita admiratio mentem.
En quo se summo iactat Franconia cive!
Hic vir, hic est, inquit, sua cui Vinaria summis
Laudibus elato tamen inferiora dedisse
Se credit meritis, hic quo prudentia magni
GUILLIELM-ERNESTI sero celebrabitur aevo.
Quam digne mens tanta habitat! quantum instar in illo est!


page 71, image: s075


Quis vigor ex oculis fulget! qui frontis honores!
Coniuge quam gaudes pia SCHWARZENFELSIA tanto.
Vivere nam putat, et felicem reddere GRYPHUM,
Quae superos inter fortunatum exigit aevum,
Tam stellas inter radians, quam fulserat inter
Mortales. Paulo sed post errore perempto,
Qualia ab Oceano surgenti sidere Phoebo
Submittunt radios, talis concedit amori
Maiori face praestingui admiratio passa,
Et paribus GRYPHUM modo flammis urit et ardet.
Felices flammae, caelestibus ignibus ignes
Accensi, o salve iuncta TIBI BOSIDE felix
GRYPHIADE, o salve MARSCHALLO BOSI beata
Coniuge, quis valeat vestras aequare canendo
Fortunas? idem cui vestras carmine Phoebus
Dicere posse dedit dotes. pulcherrima merces
Virtutis, MARSCHALLE, tuae dulcissima BOSIS,
Virtutisque, O BOSI, tuae MARSCHALLIUS Heros!
Iamque unum superest, VOBIS pia vota, quod addant,
Nec pietas ultra est quo progrediatur, ut idem
Fortunae finis vestrae ac virtutibus instet,
Lux nimirum eadem, vestros quae solvet amores.


page 72, image: s076

IN NATALEM MAECENATIS HENDECASYLLABI.

Qualis sidereas Diana flammas
Praestinguit, roseum caput sereno
Monstrans plena polo; praealta qualis
Cupressus graciles premit myricas;
Qualis per steriles micare arenas
Iaspis cernitur, aut virens smaragdus:
Talis prae reliquis micat diebus
Exoptata dies, dies beata,
Quae se GRYPHIADEN dedisse terris,
Et cum GRYPHIADE BONO bonarum
Rerum vim tribuisse, gloriatur.
Magnam in corpore dignitatem, et oris
Magnam cum gravitate suavitatem,
Magnumque ingenium, capax bonarum,
Quae sunt usque, avidumque litterarum,
Plenum consilii boni citique,
Quodque odisse malas strophas malorum
Mordaci cane et angue peius ausit,
Recta simplicitate sed bonorum
Nil praestantius arbitretur usquam.
Quis non iure tuo te gloriari


page 73, image: s077


Dicat, fausta dies, dies beata,
Tanto quae reliquis praeis diebus,
Quanto GRYPHIADEN tuum eminere
Virtute et meritis videmus illos,
Quos virtus sua collocavit astris.
At tu fausta dies, dies beata,
Saepe, at candidior beatiorque
Ut semper redeas, rogo, memento.
Cum tu, fausta, iterum, dies, redibis
(Dictum auri, tacitae volo et fideli,
Quo tu splendidior velis redire)
Magnum GRYPHIADEN, suum parentem,
Risu se lepido puella dulcis,
Et matri similis, videre dicet.

IN NATALEM MAECENATIS.

Lux optata veni bonum Patroni
Natalem referens, diem beatum,
Quo non splendidiorve cariorve
Nobis Oceano dies Eoo
Surgens Hesperium petit cubile.
Quae cum GRYPHIADE bono salutem
Donasti populoque Principique,
Asylum miseris pium ancoramque,


page 74, image: s078


Palloremque strophis malis malorum,
Partem Castaliae bonam catervae,
Magnum Castaliae decus coronae.
Lux optata venit micatque Olympo.
Surge o GRYPHIADUM decus, resurge!
Moerori satis est pio tributum.
Haec lux laetitiam, Patrone, quaerit.
Hoc poscit genius die meracum!
Hinc o hinc Lachesis sororque Clotho
Mutata incipiant colo futurae
Aetatis solido tibi metallo
Auri ducere fila longa, firma!
Hinc o hinc fugiat dolorque acerbus,
Et languor gravis et molesta ravis.
Et nox pervigil inquiesque curis.
Haec et si super haec molesta quaequam
Magno GRYPHIADAE, ferenda ventis
Demus, qui streperum subinde vulgus,
Claustris Aeoliae ruunt cavernae.
I plebs seditiosa, turbulenta,
I sentina malorum, abite faeces!
Ut sudum redeat, serenitasque
Frontem GRYPHIADAE, sacram Minervae
Arcem, lumine compleat benigno.
Haec si munera, lux amica, GRYPHO et
Nobis praestiteris, mero quotannis
Te laeti celebrabimus, quotannis
Molli carmine te bonam canemus.


page 75, image: s079

IN NATALEM MAECENATIS.

Quid tuo maius pietas rogare
GRYPHE, natali; meminisse Musa
Ipsa quid maius queat? invidendum.
Quid magis esse:

Quam quibus te muneribus beatum
Hic dies cernit. Quid enim precetur
Unico maius meliusque mater
Provida gnato,

Sana quam mens ut validum gubernet
Corpus a turpi intemerata labe,
Nesciens ulla trepidare culpa,
Conscia recti.

Adde, quae malit sapiens habere,
Nec tamen ploret fugere acta ventis:
Dignitas, famae decus, et bonarum
Copia rerum:

Sancta coniux, et soboles beata,
Principum laus et studium virorum,
Turba amicorum, numerus clientum,
Gratia plebis.


page 76, image: s080


Ista, natalis tibi quae reduxit
Munera, et si quid pote maius, olim,
GRYPHE, miretur tibi contigisse
Serior aetas.

Et tuorum in te videant nepotum
Filii amicae (metre!) documenta Parcae.
Filiorum tu videas beatos
GRYPHE, nepotes.

FAMILIA MAECENATIS CUM IPSO IN SECESSU VILLAE AGENTE.

Asmanni veteris nobile praedium,
Cuius fertilibus ludere vallibus
Elmus sollicito murmure garrulus
Gaudet, iam tibi fas tollere verticem
Caelo, iam tibi fas dicier inclutae
GRYPHORUM sobolis (maximus hic honor,)
Nidum, quem gremio iam refoves tuo.
Sed te, villa decens, hoc meminisse fas,
Quae tam conspicuis gratia honoribus
Persolvenda siet. Sanguine te bono
Compensare decet, quod modo perdidit


page 77, image: s081


De vena dominus: te dare vel citis
Elmi Naidibus, te dare turbidis
Asportanda notis, quae dominam premunt,
Insons quique caput discruciat dolor:
Natalemque hilarem reddere filio,
Et morbo rapido qui periit vigor,
Nec plene rediit, ter quater addere.
Hanc te, villa, decet reddere gratiam.
Sed nunc incolumes, villa penatibus
Marschallos avidis, (reddere tempus est.)

CUM VENAM SECARET POSTRIDIE DOMINICAE QUASIMODOGENITI.

Vena salit Grypho, morbi fugite ocius omnes.
Bilis acerba tuo carcere missa fuge;
Huc, Medea, novosque bonosque infunde liquores
Ut quasi nunc genitus vivere saecla queat.


page 78, image: s082

CUM VENAM SECARET MAECENAS.

Nunc age Colchiacas, chirurge, accingere in artes
Quidquid inest vitii vena soluta vomat.
Influat ast quidquid silvae montesque salubre
De magnae matris progenuere sinu.
Hac ab luce bonas MARSCHALLUS ut ordinet annos,
Morbisque intactus tempora cana gerat.

FILIO POSTRIDIE EIUS DIEI VENAM SECANTI.

Non ego Medeae, quod heri, confugero ad artes
Ex senibus iuvenes Colcha puella dedit:
Hunc iuvenem mihi redde senem, qua corpora Phoebe
Curas, quaque aevum vivitur ingenio.


page 79, image: s083

GRYPHO ADULESCENTULO CUM GLADIO PRIMUM ACCINGERETUR.

Traditur ingenui gladius gestamen honoris
Pulchro, Castalides plaudite! GRYPHIADAE.
Non ille hoc umquam placida vos sede movebit,
Nec stolida audebit caedere vi lapides.
Ast iuris si forte vias iniuria claudat,
Et vestrum decus hoc asseret, atque suum.
Munere pro tali vestro date praemia GRYPHO,
Praefecti quondam cingat ut ense latus.


page 80, image: s084

EIDEM SED MENSE CITIUS, QUAM PAR ERAT, PER ERROREM NATALEM GRATULATUR.

Si mihi, Gryphiadum columenque decusque secundum
Quam felix madida guttula nare cadit;
Tam largos fundat Clario de fonte liquores
Phoebus, ita ingenii vena beata fluat:
Tam mihi charta tuo madeat natale canendo,
Quam nunc de nasi mappula rore madet.
Castalis in mucum concreta tenaciter haeret,
Et licet urgenti paucula verba dedit.
Quam mihi stilla frequens cruda de nare pependit,
Tam tibi natalem prospera multa beent.

Si quaeris causam ita mucosi carminis, respondebit

LUCRETIUS IIII, 333

Lurida praeterea fiunt, quaecumque tuentur
Arquati, quia luroris de corpore eorum
Semina multa fluunt.
Mucida nimirum fiunt, quaecumque loquuntur
Mucosi, quia mucoris de gutture eorum
Semina multa fluunt.


page 81, image: s085

EIDEM BIDUO TARDIUS.

Dum stulti vitant vitia, in contraria currunt.
Ut fugeret sordes prodigus ille fuit.
Musa quidem bis nostra tuum, blandissime Gryphum,
Natalem coluit, carmina bina tulit.
Utraque sed pietas poterat vitiosa videri,
Altera, quae praeceps, altera tarda fuit.
Mitior, aequior es, parcis contemnere utramque:
Altera nam fervens, altera longa fuit.
Sic tibi Nestoreos redeat natalis in annos,
Vitae et procedant aurea fila tuae.

IN NATALEM C. E. G. MARSCHALLI IENAE VIVENTIS.

Si quaeris, quid agam tuo, )w= (etai=re,
Natali; hendecasyllabi docebunt
Pauci. Vivere te, vigere sanam
Sano in corpore vividoque mentem,
Doctis naviter assidere chartis,
Et doctoribus assidere doctis,
Ipsiusque manu DEI regentis,
Et cura sapientiaque patris,


page 82, image: s086


Phoenicisque opera tui fideli,
Nec non ingenio tuo modesto,
Inter tot strepitus vagos, pericla,
Morbos, vulnera, scorta, damna, caedes,
Te, MARSCHALLE, decusque amorque noster,
Salvum degere, et integrum manere;
Tantum gaudeo, laetor ac triumpho,
Quantus visceribus meis, et ipsis
MARSCHALLORUM amor insidet medullis.
Hoc si quaeris, ago tuum celebrans
Natalem, mea lux, amor, voluptas:
Illudque insuper, ut tuo parenti,
Quo nil orbis habet mihi colendum
Maiori pietate vel pudore;
Ut matri, generis sui locique
Augusto decori; tuis ut illis
Germanis, patriaeque principique,
Nostris litterulis, mihique ut ipsi
Haec contingere comprecer beatae
Vitae pignora, quo queamus olim
Talem cernere te fruique tali,
Qualem te loquitur virum futurum
Natalis tuus, intuens benigno
Te nunc sidere; quo queamus olim
Talem Gryphiaden videre gnatum,
Qualem Gryphiaden videre patrem,
Non Vinaria sola gloriatur,
Sed Germania tota gloriatur.
Haec, si quaeris, ago tuo, )w= (etai=re,
Natali, et bene te volo valere.


page 83, image: s087

IDYLLIUM AD GENEROSUM ADULESCENTEM C. E. G. M. D. G. [Abbr.: C. E. G. MARSCHALLUM DICTUM GREIFF] CUM VELLET SIBI CARMINE INCLUDI, QUAE HORATIO ET POETICAE SUAVITATI OPERAM DANTEM MONERE SOLEBAM.

Musa, virum memora, Franco
qui sanguine Gryphum,
Nigra in rupe satus dias in luminis auras
Prodiit. haud Gryphum nido nigraeve pudendus
Ille quidem rupi fuerit: sed dicere laudes
Ipse suas me iam prohibet. Descende cothurno,
Musa, leves potius calamos turgentibus infla
Buccis, quos nuper Satyriscus arundine caesos,
Dum Nympham sequitur, me suffurante, reliquit.
Incipe lascivos, Satyrisci tibia, cantus.
Principio quales elephanti tergora densae
Glabra secant rugae, quibus ille dolosque necemque
Compressis subito culicum generi struit, infert:
Talis fronte micare, supercilioque minari
Arguto solet; immo auresque comasque movere,
Ceu solet alternatim deprimere, arrigere, aures
Arcadiae proles, generosae stirpis, asellus.
Quale caput, tales toto sunt corpore nati


page 84, image: s088


Gryphiadae articuli, mollis manus est, levis est pes,
Fluctuat en humeris, crispat lumbosque natesque.
Pollice reflexo huic cubiti cava tangere blandum est,
Cervicem ac fregisse simul spinamque videri.
Talia quondam epulis inferri oscilla solebant,
Mille instructa aptis compagibus articulorum,
Et, quam iussisses, assumere docta figuram.
Mobile corpus, at est tamen inconstantior illi
Mobiliorque animus, vaga mens volat huc, volat illuc,
Fixa manet nusquam, certa nec sede moratur.
Pulvere sic pyrio tubulus gravis aera turbat,
Sic fatuos volitare ignes per inane videmus,
Quo rapit aut levis aura, trahunt pinguesve vapores.
Hoc adeo norunt, quibus hunc docuisse voluptas
Olim erit ac honor, at nunc est res plena laboris.
Dixeris, Hoc age, quaeso! tibi annuet, Hoc ago, dicet.
Vix duo verba, vel ad summum tria legerit, Ecquid
Vidisti, dicet, tenuatum crura magistrum,
Faunorum de gente virumne, caprumne? repressus
Versiculum absolvet medium, digitumque loquacem
Proferet atque oculos partem torquebit in illam
Qua fratrem putat esse suum, (nam gratia rara
Hos solet esse inter) submissa et voce rogabit,
Ecquid agit frater? plorat? Sequiturne columbam?
Aut ibycem quaerit? Noli curare aliena,
Est tibi namque domi quod agas! festinat, et urget
Exporrectus opus. versus tres dixit, et, An non
Fortis, ait, videor tibi, qui perferre laborem
Tam longum potui? Noli, dulcissime, tantum
Ipse placere tibi nimium, laus propria sordet.


page 85, image: s089

Auriculas paullum demittit, labraque mordet
Subridens, acris pensum aggrediturque, reditque
Mobile ad ingenium. Sic transiit hora, diesque
Sic abeunt. Nemesis mortalibus invida rebus
Scilicet hanc tibi dat mentem, subigitque vagari
Ingenii igniculos, qui quanta incendia possint
Haerentes dare? quamve tuam sparsisse per orbem,
Gryphiade, lucem si certa in sede morentur!
Scilicet haud quidquam est ex omni parte beatum.
Desine lascivos, Satyrisci tibia, cantus.

IDYLLIUM.

Natio pacis amans * * studiosa quietis,
Infelix postquam fecit Luccavia cautos:
Ast ubi vis maior capere arma invisa subegit,
Prodiga non animae est dulcis, pedibusque salutem
Quaerere non pudor est, si dextera forte negavit.
Hac de gente aliquis miles novus, anxius arma
Cui sors imperiumque dabat, non tetra libido,
Audierat, cordi metuenda pericula belli
Prae reliquis, quae corpus habet mollissima, membris:
Sed iuveni numquam saliebat laeva papilla:
Hostem etenim si qua procul adventare videret,
Continuo cor totus erat, totus trepidabat:
Callidus ergo rogat sartorem, quo sibi triplex
Subderet aes vesti, qua cor sub parte lateret.
Subridens sartor, braccis, qua parte sedetur,


page 86, image: s090

Orbem aeris validum convexumque illigat arte.
Creverat hoc animus forti munimine * *
Namque venit, videt, atque fugit pro viribus hostem.
Obiicitur saepes fugienti. Hanc insilit, haeret,
Haerentem assequitur longam metuendus ob hastam
Miles, et haerentem festinat figere * *,
Qualem transadigit leporem coquus. Aera resistunt
Mucroni, mortem meditata dat hasta salutem.
Nam levat haerentem spinis atque expedit ictus,
Prosequiturque fugam, * *, mox talia fatur:
Nae sartor, nosti, qua cor sit parte locatum.

Datum hoc tibi est, GRYPHE, cui negare nihil possum, ut lepidam fabellam versiculis includerem; sed ea lege atque conditione, ne ea ad contemptum cuiusquam mortalis utare. Habuit habetque gens ista viros fortissimos, quos tu, si sapis, vituperare aut laedere adeo, cavebis.

AMICI NUPTIIS.

Sit tibi quae fausto iungenda est omine virgo
Sara, Rebecca, Rahel, Iuno, Minerva, Venus.
Sed non imperiosa, nec astu plena nec aestu,
Rixis atque armis, perfidiaque carens.


page 87, image: s091

EPICEDIUM RUSII, IENENSIS THEOLOGI.

Sionidum interpres Musarum, magnus ab arte
Atque fide, ingenio sobrius, ore potens:
Quo reserante sacrarum augusta oracula legum
Mille et mille aliis sunt adoperta viris:
Quo pugnante bonos infesta licentia mores
Sincerumque decus vincere non potuit:
Candida mens, rectique tenax, concedere veris
Prompta [(transcriber); sic: Promtu] , sed iniustis haud superanda minis:
RUSIUS hinc abiit. Iacturas plangite, Mystae
Sionidum, Probitas, et bona quisquis amas.

IN IO. DAN. [Abbr.: IOANNIS DANIELIS] KOELERI IOANNIS LIBRUM EHRENRETTUNG, I. E. ASSERTIO FAMAE IO. [Abbr.: IOANNIS] GUTTENBERGII, QUO INVENTA TYPOGRAPHIA MAGUNTIAE VINDICATUR.

Cinge caput, victrix tandem Maguntia, lauro,
Aemula quam post haec nulla facit dubiam.


page 88, image: s092


Instruit hos ornatque tibi, urbs aeterna, triumphos
Hac quoque KOELERUS primus in historia.
Prisco vir talis saeclo vixisset, Homeri
De patria litem compositurus erat.

IN GOTTINGAM MDCCXXXIIII.

Vidimus et vidisse iuvat: iuvat inter amicos
Gottingam celebrare meam famaeque loquacis
Impulsa invidiae flabris ludibria claro
Excipere, atque aliis dare deridenda, cachinno.
Est locus, in media quo non abiectior alter
Barbaria, coeno terraque voragine mersus,
Horridus, a cultu qui vix mitescere possit,
Dignum ursis stabulum, sedes bubonibus apta.
Si qui habitant rari, dubites hominesne ferasne
Clurina de gente voces? neque verba sonantes
Ore hominum, humano neque doctos vivere more.
Agrestes, taetros, in olenti vivere suetos
Fumosoque cavo: de quo si femina prodit,
Illuviem tegit illa suam sordesque vetustas
Peplo, non quale ex humeris Tritonidos haeret,
Munus opusque Actaearum spectabile matrum,
Sed qualem aestate exacta messoribus olim
Ad festas epulas instravit villica mappam;
Aut quali fessus tegitur lodice bubulcus.
Matribus hisce patres similes, iuvenesque puellis.


page 89, image: s093


At tibi, qui primus mendaci perfidus ore
Talia per populos potuisti spargere monstra,
Hoc superi imponant iustum pro turpibus ausis
Supplicium, ut tali in patria, talesque sodales
Inter, cum tali languens uxore maritus,
In tali abstrusus cavea, tria saecula vivas!
Sed nos, queis vero nihil est antiquius, alma,
Suscipe iam, Gottinga, sinu! tibi nostraque nosque
Commendasse iuvat, tu lauta palaestra virenti,
Tu nostrae, si qua est facundia nostra, theatrum,
Tu dulcis fesso requies, portusque senectae
Contingas nostrae! Laetum, nova patria, nobis
Augurium nuper visenti omenque dedisti.
Dira etenim nostros febris depaverat artus,
Languida viribus exhaustis vix membra trahebam.
Tu roburque novum siccis, Gottinga, medullis
Instillas, veteremque animo spirare vigorem
Efficis, atque alacrem, morbo fugiente remittis,
Seu caelum subtile, putrique a tabe remotum,
Hausimus, aetheriumque traximus inde vigorem:
Seu vinum cereale, senis de nomine dictum
Breyhani, tanto perfudit frigore venas,
Quantos Rhenicolae Bacchi liquor intulit aestus:
Seu mores hominum mansueti et digna Saturni
Auro simplicitas, candorque, fidesque, pudorque,
Spem dedit hos inter ducendi molliter aevi:
Seu puduit motus inter tantosque labores,
Queis nova mox facies tota spectabilis urbe
Exsurget, solum pigro languere veterno:
Seu vos, et certe vos implevistis, amici,


page 90, image: s094


Laetitiis animum, recidivo robore corpus.
Quidquid id est, Gottinga, tibi debere fatemur,
Quidquid id est, Gottinga, frui te dante per annos,
Si quos praeteritae statuit Deus addere summae,
Optamus reliquos, hic ossa quiescere nostra.
Salve, patria cara, novum decus addita Musis,
Queis come hospitium praebebis, amabilis inde
Cultum quotquot amant veri, pulchrique, bonique.
Salve, nascentemque tua inter moenia matrem
Molli stringe sinu, grandescentemque foveto.
Mox ea, ne dubita, nec vana GEORGIUS audet,
Nec caret auspiciis opus hoc neque numine Divum,
Mox ea Gottingam faciet super aethera tolli
Laudibus, et pulchra natorum prole suorum
Felix ipsa suae nutrici praemia solvet.

DE HOC CARMINE EPIGRAMMA VIR. AMPL. [Abbr.: VIRI AMPLISSIMI] NEUBURII, PRAETORIS REGII.

Pallida marcebat, nostrisque aegrota secundis
Invidia auspiciis, anxia verba dabat.
Mille igitur miserum mulcent mendacia monstrum,
Deformando homines, extenuando locum.
Tandem nuda fides Gesneri cymbala pulsat,
Diffugiunt nugae, rumpitur invidia.


page 91, image: s095

GE. [Abbr.: GEORGIO] HENRICO AYRER CUM I. V. D. [Abbr.: IVRIS VTRIVSQVE] CREARETUR.

Vester, Pierides bonae, sodalis
Vestrorum decorum disertus ille
Praeco, qui Latia sonare lingua
BLACKWALLUM (*) [Note: (*) ANT. [Abbr.: ANTONII] BLACKWALLII de praestantia classicorum auctorum commentatio. Latine vertit, atque animadversionibus instruxit GE. HENR. [Abbr.: GEORGIUS HENRICUS] AYRER. Accedit eiusdem dissertatio de comparatione eruditionis antiquae et recentioris, cet. Lipsiae MDCCXXXV, 8.] docuit Latinae honores
Et Graiae meritum decus Camenae: 5
Qui, quantum veteres quibusque rebus
Nostros exsuperent, quibusque nostri
Rebus, queis spatiis praeire priscos
Possint, candidus arbiter diremit:
Sancti conciliator ille amoris
Quo vos VITZTHUMIUS, modo voluptas,
At mox praesidium decusque vestrum
Ingens, prosequitur volens merentes:
AYRERUS, veteranus ille vester,
Iam certamina sacra solus ardens
Nullo praeside init; paratus adstat
Quae vos, prisca Themisque, Gratiaeque,


page 92, image: s096


Dictastis, placideque fortiterque
Contra tela valentium virorum
Prompti viribus ingenii tueri.
Huic vos sic merito, bonae Camenae,
Vestris auxiliis adeste! Pugnat.
Vincit. Seque fatetur adiuvari
Vestro praesidio: fatetur idem,
Qua nunc tempora cingitur corona,
Vestri in vertice montis esse natam
Ergo plausibus editis vicissim
Vestri militis o favete honori!
Et quam connubii modum vetusti
Hoc feliciter explicat libello;
Tam feliciter evenire quondam
Ipsi sacra iubete nuptiarum!

EIDEM SPONSO.

Sic nuper Themidos vetus sodalis,
Atque idem Themidos novus sacerdos,
AYRERUS, cathedram est decere visus,
Seu dissolveret acer, Ulpiani
Quos nodos habet abditos rubrica;
Seu defenderet ipse solus illa,
Quae conscripserat ipse solus idem;


page 93, image: s097


Sic fortis stetit, et stetit disertus,
Ut semper cathedram replere eandem,
Semper solvere complicata legum,
Semper tradere floridae iuventae
Artem legitimam, iuberet ipsum
Regis, quo nihil est in orbe maius,
Sanctum consilium. Favent amici,
Gaudent Lanicolae novo Camenae
Doctore, atque alacrem dedere plausum.
Mox Germanicus universus orbis
Doctrina, sapientia, pudore,
AYRERI cupide libens fruetur.
Idem connubii morem vetusti
Udis Socratico madore chartis,
Plenis Romuleo lepore chartis,
Tinctis Castalio liquore chartis,
Aevum nec metuentibus, celebrat:
Et fert praemia Musici laboris
Nympham, Lipsiadas (favete, Nymphae,
Huic vos cedere iam soletis olim,
Ut cedunt Dryades suae Dianae)
Nympham Lipsiadas super puellas
Formae muneribus potentis unam
Tantum vertice candido eminentem,
Quantum Lipsia Saxonum per urbes
Cultu, munditiis, lepore, regnat.
Haec te Pancharis, o venuste sponse,
Castis blanditiis, fidelitate,
Haec te commoditate, puritate,
Prudenti alloquio, peculiique


page 94, image: s098

Cura, sic faciet virum beatum,
Ipsa ut coniugio tuo beata est.
Tum vos o superi boni, favete,
Vestroque addite muneri. Quid addant?
Quid maius tribuant? Perennitatem.

PAULLO GOTTLIEB WERLHOFIO )iatrw?= Filoso/fw? kai\ Filolo/gw? kai\ Filanqrw/pw?.

Cur WERLHOFIADEN studiis concordibus optant,
Hinc LEOPOLDINO nomine clara cohors:
Hinc, dubium CAROLINE sui de nomine dicta,
An quod nunc illam sol CAROLINA, fovet:
Hinc, quae TEUTONICAE gentis linguamque decusque,
Tollere ad astra, manus consociata, studet.
Cur WERLHOFIADES, subito ter maximus Hermes
Exoriens, unus praemia terna capit?
Desine mirari. Nam quantum est cumque decoris,
Quantum est virtutis, quidquid ubique sapit,
Se WERLHOFIADAE sacra compage fatetur
Iunctum, atque illius gaudet amicitia.


page 95, image: s099

RESPONDEBAT VIRORUM OPTIMUS.

Non Hermes, sed Paullus homo est, quem terna sodalem
Tollere tergemino certat honore cohors;
Quem blande fictrix GESNERI Musa faventis
Quadruplis titulis, laude, decore beat.
Quidquid id est, meritis se non debere fatetur;
Sed vel amicitiae vel quoque forte spei.
Nempe sui similem fingunt peramanter amicum,
Laudibus et cupiunt associare suis;
Vel, male cui toties cessit labor, huic bene tandem
(O spes fallaces!) cedere posse putant.

AD VIRUM ILLUSTREM PAULLUM GOTTLIEB WERLHOFIUM MORTE CONIUGIS INCOMPARABILIS GRAVITER AFFLICTUM EPISTOLA.

Infaustus pavidas feriit cum nuntius aures,
WERLHOFI coniux spe sine decubuit!


page 96, image: s100


Ille quidem trepida pepulit formidine pectus,
Qualis tranquillo cum ruit axe fragor.
Sed spes alma, favens votis, minuitque timorem,
Et passa est aliqua corda quiete frui.
Iam semel atque iterum praesenti ex morte recepit
Uxorem excellens arsque fidesque viri.
Tot iam, WERLHOFI, repulsa morte triumphis
Actis, uxorem non patiere mori.
Nec patiere, Deus, tantos iam distrahi amores,
Virtutis specimen non patiere rapi.
Haec, quid sit pietas, quid sit prudentia, quid sit
Matronale decus, coniugialis amor,
Cura domus quid sit, melius breviusque docebit
Saeclum, quam sapiens pagina mille sophum:
Hanc tu virtutem tolli, hos tu distrahi amores
Ne patere, et, spero, non patiere, Deus!
Irrita vota cadunt, spes heu volvuntur inanes.
Mens divina alias ingrediturque vias.
Heu sibi tot raptas mors ipso ex funere praedas,
Et sua iura sibi vindicat in medico.
Littera funesto veniens praetexta nigrore
Spem fugat, et votis iam negat esse locum.
Ut vidi, ut toto concepi corde dolores!
Quos nisi, qui sensit, credere nemo potest.
Heu, heu, WERLHOFI, modo te felicior alter
Quis vivebat? te quis modo tristior est?
Scilicet ut tali nil coniuge dulcius usquam est,
Fato ita nil talis coniugis asperius.
Quis luctu fines tanto praefigere tentet?
Audeat aut lacrimis imposuisse modum?


page 97, image: s101


Hoc faciet, tanti qui vulneris auctor, et idem
Letalis plagae qui medicamen habet.
Hoc faciet, quae te sapientia, PAULLE, gubernat,
Atque in re docuit quaque tenere modum.
Hoc faciet Charitum tua triga domestica, matris
Aemula, quique tuum filius instar habet.
Hoc faciet, qui te luctu torpere vetabit,
Qui te nec lentum, nec sinit esse tuum,
Gentis amor nostrae, vel qua mortalibus aegris
Praesentem gaudet ferre vocatus opem:
Vel qua consilio dubitantis pectus amici,
Vel qua solando tristia corda iuvat.
Surge, age, quamque tibi mors intulit invida cladem,
Aegrorum hanc illi mille salute refer!

VIRIS INGENIO, DOCTRINA, VIRTUTE, DIGNITATE, BENE DE RE PUBLICA MERENDI STUDIO EXCELLENTISSIMIS, PAULLO GOTTLIEB WERLHOFIO, ET IOANNI MATTHIAE GESNERO, CONIUNCTISSIMO AMICORUM PARI, GEORGIUS MATTHIAE.

Fautrices animae! Iesseae nobile rarae
Instar amicitiae, puro sincerius aure,


page 98, image: s102


Albis candidius cycnis, et mitibus uvis
Dulcius, et Phrygio nodo devinctius ipso!
Vos, qui saepe meos, quos et cultura merentum
Fecit, et officium, et studium quoque laudis honestum,
Denique percepti reputatio grata favoris,
Spernere versiculos cum ius habuistis, at illos
Perlegisse magis placuit: permittite, vobis
Quamvis illepidos numeros nunc ferre salutem,
Ac testes hos esse pios, quo cognita sensu
Nomina vestra colam, quantisque mihimet id ipsum
Aequiparem titulis, vestrorum unum esse clientum.
Utque a te, o medicae pernobilis arbiter artis,
Incipiam, vix mente tuas comprendere dotes
Atque sequi potero: obtutum dum fertur in unum,
Mox alius rapit, et vaga lumina figere nusquam
Concedit; tum pone sequens tot copia rerum
Accumulat sese, labor ut sit maximus, illas
Dividere, et iusto pertractare ordine quaeque.
Aggrediar tamen, et summa argumenta pererrem.
Sive etenim calami attentus monumenta revolvo
Clara tui: miror pollentem carmine, prosa,
Teutonicum Latio, alterutra sine labe iugantem;
Et capiunt animum sensus cuiusque libelli,
Et lepor, et genius, purique ex fontibus haustus,
Ingenuusque color, et acumen in ore rotundo,
Et facilis tersusque stilus, cum divite vena.
Sive memor fingam praesentem audire loquentem:
Me movet, inque tuum reverenter ducit amorem
Uberis eloquii vis, promptaque gratia linguae,
Et vigor, et decor, et laeti fiducia vultus.


page 99, image: s103


Seu, praeter dubiae curam, tua regna, salutis,
Cogito, quot varias tractas feliciter artes,
Caelestes meditare libros, praecepta Sophorum
Respondes, veterum scriptorum solvere nodos
Doctus es, exornans humiles, obstringis amicos,
Consilio minuis procerum pro munere curas:
Seu tua versandi subit officiosa voluptas
Mortales inter miseros, cum pronus ad aegros
Ipse ultro properas, nec delectabilis ulla
Te mora iam differt, positae non fercula mensae,
Non sopor, aut thalamus, nec amor, nec pignora cara;
Haec fugis, atque ardes vel semiamictus abire,
Morososque homines perferre et multa querentes,
Atque breves, inter gemebundos, carpere somnos:
Seu reputo, vacuas si quando negotia fesso
Indulgent horas, quam tu tibi praebita soli
Otia sponte negas, atque, interrupta subinde,
Non aevum per edax abolenda, volumina cudis;
Quin etiam in mediis curis (mirabile dictu)
Compta stilum rapiunt modo nata poemata cursim;
Aut et amicitiae, suavis placitusque sodalis,
Interes officiis, miscesque arguta salesque:
Singula dum lustro, teque unum ad cuncta paratum
Contemplor, crassosne adeo praecordia sensus
Nostra gerant, ut non talem cum pluribus unus
Suspiciam venererque libens, quemque illa venustum
Significant animum, sua per vestigia quaeram?
Scilicet, hoc est, quod divinum in sorte tributa
Imperium agnoscis, praesenti numine laetus;
Sacraque iussa sequens, vero percussus amore,


page 100, image: s104


Perspicis, officii quam praestet cura beatum
Religiosa sui: communis amabile patris,
Pars ut, opus, homines complecteris, hosque propinquos
Pro persona quemque studes placare merendo:
Ingenium velox et amoenum nactus et acre,
Hocce magis variis acuisti cultibus, atque,
Quas rerum species mens conquisivit, easdem
Digeris, et proprias meditando reddis et usu:
Ac velut in medica quaevis sunt prompta taberna,
Hic herbae ac mites fructus floresque salubres,
Illic utilium succorum et odora liquorum
Vis, et pulvereum genus, et condita remixta,
Atque sales, et quot medicamina cetera prostant;
Novit, et expositas nunc has nunc sedulus illas
Pharmacopoeus opes quaesitos promit in usus:
Sic foecunda animi sapientis lingua repostos
Ubertim cumulos pleno de pectore fundit;
Obvertunt homines ora, eloquioque reguntur.
Pulchrum est, humani latebras penetrare reductas
Corporis, aut virides venari gnaviter herbas,
Aut artem validos tutandi aegrisque medendi
Tradere discipulis, iuvenesque videre sequaces,
Aut merita medicam defigere fronte coronam:
Pulchrius est, tristes membris depellere morbos,
Egregios servare viros, luctusque levare,
Et magno memores obstringere munere salvos:
Ast utrumque decus coniungere, et arte docendi
Curandique valere simul, pulcherrima res est;
Nec deceat medicum, fungi vice cotis, acutum.
Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi.


page 101, image: s105


Te multa, patrone, palam est, praestare medendi
Laude, nec addubitat quisquam dignum esse secunda.
Haec tua, WERLHOFI, peramatum nomen Hygeae,
Tanta tot ingenui referunt praeconia testes:
Qui clara egregiae quamvis documenta dederunt
Indolis, et fervens ipsos quae pectore virtus
Concitet, et sua quae sit perspicientia mentis;
Attamen has in te dotes mirantur iidem.
Sed mihi quis potior testis quam talis amicus,
GESNERUS? si animi concordia iungit amicos.
Te, GESNERE, tuo tali dignissime amico,
Te propius novisse datum est, te, munere caeli,
Perpetuo ductore frui, tua facta sodalis
Usurpo his oculis, his auribus haurio dicta,
Atque animo redeunt impressae saepe figurae,
Et iam plena meis tua vivit imago medullis
Nam memini, quo plura soles ardore docentis
Munia obire, scholas curare, librosque tueri
Commissos, proprios transmittere scriptor in aevum,
Aut quoque sollemnem librum vel nobile carmen
Pangere; praeterea tot, quae vel aguntur amicis,
Vel proceres optant mandare, negotia tractas;
Ut taceam, quot item sibi cura domestica furtim
Vindicat in mediis studiorum coeptibus horas,
Aut quot amicitiae reddendus tempora cultus
Surripit, et studium bene de queiscumque merendi:
Haec memini, et, quamquam soleant urgere labores,
Quam, licet adversos; capere atque relinquere pernix,
Nec distractus eo, es; totaque agitatus agendo
Luce, tamen comis reliquis, iucundus amicis


page 102, image: s106


Usque manes, gravibusque iocos interseris aptos.
Idem quali hominum, cognosco, feraris amore;
Ut livore vaces; ut commodus omnibus; hostes
Ut placido perferre animo generosus iniquos;
Atque ut te studeas aequare minoribus, atque,
Quae poteras iussisse, roges, ultroque remittas.
Quid referam, quam sis scito sermone venustus?
Copia quae fandi? variae quae quamque paratae
Cognitionis opes? aut ut praecepta Sophorum
Declarare vales? Graia et Romana vetustas
Ut nota? in veterum libris ut sensus acutus?
Aut ut consilii plenus? promissave servans?
Sed decet hic medium sermonem abrumpere: namque
Quo mage res meditor gratas, hoc plura recordor.
Nec tamen hisce auctum miror te dotibus, illae,
Nec nescire puto, qua sint ab origine ductae.
Nam quo fonte fluit quaevis, sapientia caeli
Religione tui vera penetralia cordis
Imbuit, et vitae docuit te munia quaevis
Laeto ferre animo; contra, transcribere curas
Atque futura Deo, qui cuncta videtque regitque:
Et dedit ingenium natura benigna paratum
Atque capax: hinc te rerum iam longior usus,
Doctrinae trutina, et varii commercia mundi,
Versatum omnimoda fecerunt arte peritum.
Sic tu legitimos meruisti dignus honores,
Sic titulos: etenim nequaquam futilis auctor,
Gloria qui medicae, Boerhavius, altera sectae,
Proximus Hippocrati, talem te censuit, uno
Quo doctore decus vel tota academia speret.


page 103, image: s107


Quanta meo potius sedeat veneratio, par est,
Pectore? qui coram te iam pridem undique nosco,
Certe, quo propius tua facta animumque venustum
Perspicio, GESNERE, tuum, iucundior usque
Ac venerabilior mentem percellit imago,
Et vero penitus (metre!) affectu suscitor, atque
Iam, patrone, tuis ego vivere nutibus optem:
Ille ego, de quovis hominum qui aequissima spero,
Sed nihil in quoquam nisi cum virtute colendum
Ac pietate reor; neque promeruisse favorem
Tento nisi officiis fungendo et rebus honestis;
Ac libertatem de rure domoque paterna
Servo mihi tueorque meam, et quae iura quibusque
Sors hominis dedit, et tenues quoque regibus aequat.
Iam, quando, o vero patroni nominis usu
Ambo mihi, relego vestrae simulamina formae,
Agnovisse iuvat, quam vos referatis amici.
Non ego sumo mihi, vestras bene dicere laudes,
(Quamquam nec vobis meliores fingere possum)
Sed quoque non vereor, vobis, quam debeo, cultum
Significare meum; pietasque haec nostra nec ulli
Displiceat, nisi qui sensu capit illa minore.
Accipite, o faciles, hoc quod mecum affero munus:
Quod quamquam parvum, nec doctum, nec bene comptum,
At medicum, atque meum: medicinam adamatis uterque.
Alter ut officio, eximio sic alter amore:
Denique praesidium vitae mihi tenuis honestum
Conciliastis, et ancipiti conamine menti
Consuluistis, ut hinc auctoramenta medendi
Iam peterem, tandemque diu dilata referrem:


page 104, image: s108


(Sic, cui perplacitam datur aspectare puellam,
Ille quidem spectat furtim, ardescitque tuendo,
Ocius et cuperet, quem spirat, amore potiri;)
Fata obstant, fors et fortuna noverca repugnant.
Quod superest, reliquis exemplo qui estis amici,
O quorum mihi grande decus reor esse favorem,
Et quibus omne libens semper debere peropto!
Ut facitis, vestrum me porro fovete clientem,
Iudicio decorate probo, prudente levate
Consilio, et rerum statum amplificate mearum,
Si merear: neque enim vel quidquam indignus habere
Appeto, nec, vestra mactatus laude, pudendum
Opprobrium patiar, laudi non esse ferendae.
Felices agite, inque bonum commune valete!

GEORG. [Abbr.: GEORGII] MATTHIAE IDEA PROFESSORUM ACADEMIAE GEORGIAE AUGUSTAE. IO. MATTH. [Abbr.: IOHANNES MATTHIAS] GESNERUS

Natus ad auspicium vir et incrementa scholarum,
Moribus, est dubium, praestet an ingenio;
Acrior in studiis, an vitae suavior usu;
Eloquio culto promptior, anne stilo.

Errata typographica sic corrigenda: Pag. 32, 88. leg. At tibi DIque, pro ut. - 95. leg. Hiacynthi. 56, 19. leg. nullo pavore, pro favore.

BEROLINI TYPIS CHRISTIANI LUDOVICI KUNSTII.