fris001
OPERUM POETICORUM NICODEMI FRISCHLINI, BALINGENSIS, COM. PAL. CAES. POET. LAUR. Historici et Oratoris eminentissimi. PARS ELEGIACA; CONTINENS VIGINTI DVOS Elegiacorum carminum libros, ad imitationem Ovidii, et optimorum hoc in genere auctorum scriptos, qui nunc demum post obitum auctoris congesti et pro materiae diversitate digesti in gratiam eduntur. QUIBUS ADHAERESCUNT EIUSDEM Auctoris Odarum libri tres: Anagram. unus. CUM PRAEFATIONE M. GEORGII PFLVEGERI, in qua etiam inter cetera, paucis vita auctoris contra malevolorum quorundam morsus defenditur Cum Gratia et Privilegio singulari. ARGENTORATI. Excudebant haeredes Bernh. Iobini. ANNO. M. DCI.
fris002
In Imaginem NICODEMI FRISCHLINI. #(IMAGE) HIc est barbariae (viden?) expugnator Achilles FRISCHLINUS, DIS conterminus ingenio, Humano maior. Hic est quo Teutona tellus Se supra Graecos iactat et Ausonios. Nicodemus Sitzlinus.
fris003
NOBILISSIMO ET MAGNIFICO VIRO DOMINO PHILIPPO a Fleckenstein: CLARISSIMO ITEM, ET EXcellentissimo DN. CASPARI VOGLERO, V. I. Doctori consultissimo: Dominis et fautoribus suis honoratissimis S. P. D. M. Georgius Pfluegerus. QUI VETERUM ROMANORUM et Graecorum atque adeo etiam vetustiorum populorum res gestas et laudes scipserunt Historici, Nobilissimi magnifici et clariss. viri, illi, quanquam pauciores, inter cetera, cum primis ea diligentissime, persecuti sunt, quae ad inventionem propagationemque bonarum et liberalium artium pertinent, hac potissimum ducti ratione, quod existimarent, nihil ulli populo apud posteros maiorem solidioremve allaturum aut conciliaturum laudem, quam culturam et diligentiam in inventione et propagatione earum adhibitam: Hinc suos Graecia iactar Platones, Homeros, Aristoteles, Hippocrates, Archimedes: Roma Cicerones, Virgilios, Ovidios: Et
fris004
nulla fere gens, nulla natio tam barbara est, quae non aliquot ex suli laudet commen detque humanae sapientiae magistros et Coryphaeos. Iudaei suos habent Patriarchas et Reges: Sacerdotes et Religionis Antistites, Aegyptii: Graeci philosophos et physicos, Pragman nos Indi, Galli veteres et Germa. ni Druidas et c Neque ego is sum, qui hoc in illis reprehendendum censeam, qui ipsemet totus in ea sum sententia, nullam laudem, nullum honorem aut gloriam firmiorem et constantiorem esse, quam quae vel pietatis zelo, vel fortitudine, vel ingenio quaesita et parta est. Sed interim hoc etiam ntendo, ut quam viam et rationem sibi veteres ad veram apud posteros consequendam laudem, viderunt et etiam experti sunt omnium commodissimam et tutissimam, eam magnifici illi veterum Admiratores nobis non tam rigide occludant aut praeripiant, cum in omni disciplinarum genere, hoc proximum saeculum habuerit viros veteribus illis, si non superiores, at certe non multo inferiores. Laudet sane Graecia Platonem et Aristotelem, iactet Roma Ciceronem, Senecam: admirentur alios alii: An non vero nostra haec aetas etiam suos habet Aristoteles, Platones, Cicerones? Intuere quaeso divina et stupenda monumenta Iul. Scaligeri et Iacobi Scheckii, Zabarellae, Pic-
fris005
colhominaei et Thomae Aquinatis: nisi amens es, necesse est fatearis. Platonem et Aristotelem in istis revivixisse. Et florent etiamnum passim in Germania et Italia, qui acumine et sagacitate ingenii nulli veterum cedunt. Inspice nun quam satis laudatos, et in omnibus bonarum artium partibus eruditissimos labores Philippi Melanthonis, Erasmi Roterodami, Ioannis Sturmii, Ioachimi Camerarii, Manutii, I. Lipsii et c. nisi omnis iudicii expers es, necesse est concedas, veterum Romanorum facundiam illos facile adae quare posse. Et ut nunc de sola Poesi loquamur. certum quidem est, Homerum apud Graecos, Virgilium vero apud Romanos omnes omnium conatus, omnia omnium ingenia divina quadam scribendi facultate, hac in parte longissime superasse. Sed si aequus rerum aestimator esse voles, et hic credo invenies, quo proximo post illos loco meritissime collocare queas. Ut enim hoc loco nihil dicam, de Melisso, Vida. Sannazario, Buchanano, Flaminio, Lotichio, Sabino, Posthio, et c. qui singuli singulis veteribus opponi possent, imo etiam anteponi: vel unus Frischlinus ad veterum felicitatem in omni fere Carminis genere aspirasse, doctissimorum virorum iudicio existimatur. Ad grandiloquentiam certe Maronis in Heroicis quam proxime accessit,
fris006
id quod ex parte Operum eius Poeticorum Epica, Divina Hebraeide, atque tot Panegyticis, facilimum est animadvertere. Quid de Comicis dicam? in quibus tanta felicitate Plautum et Terentium, Comicorum apud Latinos principes, imitatus est, ut similem hactenus Germania non habuerit, neque fortassis habitura sit. In Elegiis vero quas nunc coniunctim viginti duobus libris distinctas, bonorum et doctorum oculis et censurae subicimus, quid praestiterit idem hic Frischlinus, non necesse esse iudico, ut multis demonstrem. Laudant alii facilitatem in Ouidio, alii admirantur gravitatem, elegantiam, proprietatem et puritate in Catullo, Tibullo, Propertio, quae omnia Frischlinus in plerisque suis Elegiis tanta cum dexteritate coniunxit, ut ingenue profitear (quicquid etiam alii iudicent) non vidisse me, qui illi in hoc genere carminis merito anteponi possit aut debeat, etiam si ipsa crepet invidia. Neque enim illorum institutum laudo, qui cum perpetua gloriae cupiditate efferantur, ad eam tamen propter sterilitatem et ingenii sui tarditatem sese non pervenire posse animadvertant, omnem facilitatem et elegantiam eiurant, verba obscura et antiquata, de integro in lucem proferunt, et in contortis carminibus suis ostentant, atque ex eo nescio quam transmarinam eruditionem sibi
fris007
vanissime adscribunt. Abolita enim, inquit Quintilianus gravissimus auctor lib. 1. Institur. Orator. cap. 6. arque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in paruis iactantiae. Quemadmodum neque eorum praeposterum studium probare possum, qui in Elegiacis studio obscuritatem et duritiem metri affectant, nihil nisi grandiloquentiam crepant. Sicut enim facilitas Ouidiana in Heroico doctis minus probatur, ita grandilo quentiam Virgilianam in Elegiaco, materia ipsa non flagitante, exprimere, aut superstitiose imitari velle ineptum est et absurdum. Habet enim unum quodque genus carminis suas Elegantias et Veneres, quas si quis temere et sine iudicio imperitus confundit, non mirum est, ut pro amphora tandem urceus exeat, et monte parturiente tandem nascatur ridiculus mus. Quin etiam ipsi Oratores suos habent certos numeros, quos in orationibus alii aliis diligentius observant, alii vero plane negligunt. Sicut vero artis est animadvertere quae quibus conveniant: ita non nisi stultitiae curuum cum recto confundere, quod certe faciunt illi, qui gravitatem Epicam cum Elegiaca facilitate in rebus frivolis sine iudicio commutant. Neque est ut mihi Catullum Tibullum atque alios obicias, quique hos et consi miles imprudentius imitantur. Nc-
fris008
que enim talem tu mihi dabis Tibullum aut Catullum qualem tu te in temeraria et ridicula istorum imitatione ostendis asinum. Aliud etiam est, natura ferri ad hanc vel illam Carminis qualitatem, aliud vero studio et ex insania ac mera metri obscuritatem et duritiem adfectare. Et quam hoc contra omnem sit eruditionem et constantem usum, alio loco, Deo volente ex ipsorum metrorum natura et essentia et constanti doctiorum sententia planissime et plenissime firmissimis rationibus demonstrabo. Quemadmodum vero Frischlinus in Epicis et Comicis decorum prudentissime observavit, ita etiam in Elegiis ipsius ingenium deprehendes vere poeticum et artificium admirabile. Neque enim elegantiam aut suavitatem Ouidianam neglexit, neque puritatem aut delicias Catulli, Tibulli, Propertii. et c. repudiavit, sed horum gravitatem cum illius facilitate ita attemperavit, ut iudicium viri summum et in genium ad omnia summa natum istud manifestissime arguat. Quo magis dolendum, tantum virum tam im matura et miserabili morte extinctum esse Nihil enim dubito, quin, si diutius illi vivere concessum fuisset, singulari et immortali ornamento eum toti Germaniae futuru fuisse, qui in vitili sua aetate ad tantum eruditionis culmen ascendit, ad quod ad-
fris009
versarii eius, etiamsi Mathusalemum vel Nestora aetate superarent, nun quam pervenient. Nihil hic me cuiusquam amore vel odio scribere, osten duntluc ubrationes viri istius in omni pene doctrinarum genere eruditissimae et ab exteris etiam ac trans marinis, summis ac infimis summopere commendatae. Unum opus Comicum per quinque reiteratas, distinctis annorum interuallis, editiones, 6000. et ultra, exempl. multiplicatum tanto hactenus cum applausu emptum et exceptum fuit, ut propediem nova editio Typographo adornanda sit. De aliis laboribus eius nihil dicam, de quibus tacentibus hominibus lapides loquentur. Illud autem quomodo excusabimus, quod cum vir hic summos honores ab Impp. et Principibus viris sit consecutus, ad fastiginm eruditionis ad scenderit summum, de re literaria meritus sit prae clarissime et c. ausus sit tamen in eum defunctum et dudum mortuum, tanta cum intemperie et impudentia linguae debacchari non ignotus ipsius adversarius, ut ipsos hac in parte immanissimos Scythas et Barbaros illos Orientales in corpora demortuorum tantum saevientes longissimo post se interuallo reliquerit. O tempora o mores! Ethnici olim nihil indignius putabant ingenuo viro, quam eos incessere lingua, qui respondere non possent:
fris010
Unde illud Chilonis Lacedaemonii praeceptum laudatur Et memorabile est quod de statua Niconis pugilis Thasii Suidas prodidit Quum enim eius iam defuncti statuam aemulorum unus odio indulgens fustibus caederet, tan quam Niconem ipsum vivum contumelia afficiens, statua manium eius ultrix, in caedentem ipsum collapsa, oppressit eum et extinxit. Et Plato, citante in Rhetoricis Aristotele illi beralis et caninae naturae esse dixit cum mortuis pugnare. Atque huc omnes etiam reliquae Ethnicorum sapientissimae leges, ut de divinis nihil dicam, tendunt, quibus severissime cautum est, de defunctis iniuria non afficiendis. Nam et pium est, ut hoc de suo mihi Solon ille veteribus tantopere commendatus legislator largiatur, eos sacros ducere, qui e vita discesserunt, et iustum, his, qui esse desinunt, abstinere et zquum inimicitiarum tandem finem statuere. Sed his omnibus ille neglectis, in optimum Frischlinum tanto cum stomacho et bile invectus est, ut ne cineribus quidem eius sibi parcen dun existimarit, exemplo novo et ante hunc diem non audito, et ne in Ethnico quidem ferendo. Finxit enim sibi adversarium, in quem biliosam suam mentem evomeret, qui non fuit, id quod ex Epistola quadam, quam vice praefationis in Hebrei-
fris011
den fungi voluit, de qua ut et de ceteris in vita Frischlini, ei ignotum esse non potuit. Sed abrumpo orationem, et ad Elegias revertor, quas cum multi boni doctique viri collegerint, operae precium facturum me existimavi si eas publici iuris facerem, et in vulgus commendarem. Cum enim iam ante mea potissimum opera, Epica pars carminum et Orationes eiusdem auctoris in lucem prodierint, nihil me alienum ab officio meo facturum arbitratus sum si Typographum hac etiam in parte, vehementer istud urgentem, pro virili adiuvarem, aliis etiam ad hunc rem non levibus causis accedentibus, quae aliquandiu reluctantem permoverunt, ut quam in Epicis operam authori ante tempus e vita sublato locavi, eanden etiam in Elegiacis ei praestarem. Dignissi= mae enim Elegiae istae sunt, quae ad posterita= tem una cum aliis eius operibus transmittantur, sive verba, et res, sive structuram spectes, in quibus omnibus optimos quosque auctores imitatus est, in multis exae quavit, nec in paucis superavit, id quod pluribus demonstrarem, nisi praefationis limites me excessurum vererer: Et vero res ipsa sonore clamaret. Accedit huc altera huius aeditionis utilitas, quod ita manifestissime falsitatis et mendacii convincitur crimen virulentiae et male dicentiae in bonos viros, quod
fris012
oi impingere inter cetera voluit adversarius eius. Quot enim quaeso hic bonorum virorum virtutes praedicantur et ab oblivione vindicantur? Nec dubium est illum eodem modo adversariorum suorum laudes decantaturum fuisse, si ea, qua decet eiusmodi ingenia, benevolentia humanitate et honorificentia ab eis tractatus esset. Quod itaque in non nullos acrius invectus est, id ipsi suae malignitati, non auctoris temeritati adscribant. Boni vero et docti, qui suas hic laudes ad posteritatem, Frischlino praecone, propagari videbunt, cogitent equum esse, ut quod bene ficium a Frischlino vivo acceperunt, id ei mortuo non denegent, ut ita memoria eius omnibus in locis contra quorumuis malevolorum morsus sarta tectaque conser= vetur. Si quis vero omnino est, qui temere quaedam et non sine aliorum infamia inserta esse putat, is sciat nihil hic edi sine consilio et voluntate eorum, quorum auctoritatem contemnere non potuimus: vel quod non ante sit editum. Quod autem vos potissimum publica hac Epistola compellare et ad vos, quicquid est huius, mittere volui, viri Nobilissimi et clarissimi factum est non sine gravibus causis. Enimuero et ipsum opus nobile requirebat patronos prae potentes et Nobiles et horum studiorum non prorsus ignaros, in quorum alte-
fris013
rutro quidem complures, in utroque vero vos singulos excellere iamdudum intellexi Quod enim familiam seu Nobilitatem gene= ris tui attinet, PHILIPPE nobilissime, quae est in his finitimis locis, quae ei sive antiquitatem sive dignitatem, per tot saeculorum me= moriam, maiorum tuorum cura non solum conservatam sed etiam auctam et amplificatam spectes, comparari, ne dum auteferri possit? Henricum Nobilem a Fleckenstein invenio interfuisse circa annum Christi 942. Rotenburgi, prae fuisse vero VVilhelmum Treveri circa annum Christi 1019. habitis ludis equeftribus. Quod vero dignitatem eiusdem attinet, maxima ea semper fuit ab annis iam fere septingent. tuentibus et amplificantibus eam, maioribus tuis laudatissimis non paucis: Ioanne, qui circa Ann. Christi 1410. Episcopatui VVormatiensi praefectus eidem summacum laude et sanctitate prae fuit annos 16. Basiliensi vero 14. Friderico, qui rebus fortiter praeclareque in pugna Caroli Burgundiorum Ducis cum Heluetiis circa annum Christi 1476. gestis, insignia equestria magna cum laude et nominis sui honore reportavit: Iacobo et Ludovico, quorum hic Magnus Aulae Palatinae Electoralis Ma= gister annos integros 28. fuit, circa annum Christi 1520. Neque necesse esse iudico, ut plures generis tui ex veteribus Annalibus
fris014
proferam columnas, qui unus proavo Nicolao, avo Philippo, patre prognatus Iohanne, dignitatem ab eis acceptam hodie ita tueris, ut virtutes quae in singulis maioribus tuis singulae eluxerunt, in te uno omnes sedem posuisse videantur. Quid enim ego hic dicam de pietate tua in Deum, quid de studio verae et syncerae religionis? quam difficilimis etiam et periculosissimis tem poribus Augustanae confessioni, Carolo V. Imp. in frequentissimis. illis Comitiis Augustan. ab Ordinib. Protestantium ann. 30. exhibitae, conformem in tuo districtu, magno cum Zelo et diligentia conservasti, hodieque conservas? Quid de animi magnitudine, quid de prudentia et sapientia politica? Quid decognitione linguarum et de reliquis animi tui nobilioris nobilissimis dotibus? O utinam offerretur occasio, qua eas omnes pro dignitate deptae dicare possem: Vides enim hic praefationis limitibus me circum cludi, neque eos ita facile transilire posse. Itaque indicare eas tantum hic volui, pleniore earum praeconio in aliud tempus resernato. Quemadmodum, neque tuas VOGLERE Clarissime, virtutes et laudes angustia huius chartae patitur pro merito commem orare: Adiunxisti enim ad generis tui non ignobilis prae stantiam, et iuris scientiam exactissimam, literarum et bonarum artium cogni-
fris015
tionem tantam, quantam in IC. hoc aevo vix reperias: Et quanquam civilibus negotiis fere semper districtus distentusque es: tamen non raro ad studia haec nostra humamora descendis, in iisque recreationem animi gravioribus negotiis defatigati quaeris liberalem et tanto viro non in dignam: Secutus hac in parte excellentissimum et numquam satis laudatum virum Martinum Aichmannum Cancellarium VVirtem bergicum affinem tuum, aliquot iam ab annis fautorem meum summum, qui cum aulicis et iis quidem gravissimis negotiis sine ulla fere intermissione exerceatur, tanto tamen amore Poesin, Eloquentiam, Historiam, et ceteras artes complectitur, ut in istis singulis eorum etiam diligentiam superet, qui in iis aetatem suam consump serunt, id quod editione divinae Hebraeidos Frischlinianae, Epigrammatis et Carminibus elegantissimis non paucis satis super que probavit. Accedit huc, quod te non adeo alienum (quis enim bonus alienus sit?) a scriptis Frischlini eiusmodi esse, pridem certis indiciis intellexi. Non itaque ingratum tibi futurum existimavi, si nobile hoc opus nomini tuo Amplissimo inscriberem, Nam qui Frischlinum vivum summo amore complexus diceris, eum te in libris suis doctissimis magno cum malevolorum dolore etiamnum viventem
fris016
et in aeternum victurum non aversaturum, sed quae tua est singularis humanitas et aequani= mitas, perpetuusque erga doctos favor et liberalitas, quod tot bonorum librorum, non sine magnis sumptibus, comparatione abunde testaris, magis magisque amaturum mihi plane persuasi. Quod itaque solum reliquum videtur viri nobilissimi et excellentissimi, ea qua par est observantia rogo, ut levidense et exiguum hoc si offerentem, si materiam vero et auctorum non adeo contemnendum, vestroque patr ocinio non in= dignum munus, et quo animo accipere dignemini, meque meaque studia vobis commendata esse patiamini: ut favore et libera= litate vestra excitatus, et cetera quae adhuc restant perficere, atque ita laudes vestras aliquando maiori cum auctoritate et eruditione depraedicare possim. Interea, quam optime Valete. Perscriptum Argentorati, Anno post natum Christum Servatorem nostrum M. DCI. 21. Martii.
fris017
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER PRIMUS. PRECATIO CUBITV surgentis. ELEGIA I. ALME Deus genitor, Fili Deus, et Deus alme Spiritus, in trino, mi Deus une, DEO: Has tibi persolvo de toto pectore grates, Quas capere hic animus, lingua referre potest. Hac quod praeterita tibi sum de nocte superstes, Incolumique istum corpore cerno diem. Te precor asserves miti me numine: ut in me Quod bene cepisti continuetur opus. Agnitio quo deinde tui sic crescat, ut olim Cui vixi moriar, quando erit hora, tibi. Tunc pro mortali mortalis lumine vitae, Aeterno dabitur lumine posse frui. Interea imposito defungar munere sospes: Praestet et officium vox animusque suum. Inprimis animi vultum tua formet amussis: Quae regat egressus introitusque meos. Ut positis huius curis ingent ibus aevi, Caelestes quaeram sollicitator opes.
fris018
Et quia pollutam gesto de semine pulpam, Ne culpam admittat, tu pater alme iuva. Tela etiam Satanae flammis armata repelle, Ut ne circumiens me voret iste Leo. Tum latus Angelicis stipa hoc mortale ministris, Qui sua me circum caelica castra locent. Meque suis gestent manibus: ne teter Averni Spiritus a recto tramite mentis agat. Sic meus hic animus Domino tibi serviet unt: Hunc totum facio dum tua iussa diem. PRECATIO CUBItum ituri. ELEGIA II. REX, pater omnipotens, qui caelum numine torques, Et nocti imperitas, et moderare diem. Tu mihi sis praesto, tu nostros dirige gressus: Seu tenebrae, seu lux ingruat orta polo. Nam quod me clemens voluisti corpore sano, Et sana exactum claudere mente diem: Quas tibi, quas possum, pater alme, rependere grates. Non est, non nostrae est, si cupiamus, opis. Nam quia tot miserum circum stat turba laborum, Insidias animae qui posuere meae. Non est ex merito custodia caelica nostro: Unius est Domini quod bene servor opus. Quidquid in hac igitur peccavi luce remitte, Et fragilis pulpae culpa sit ista keae, Cernis in immundo mortalem vivere mundo: At tu me munda sanguine Christe tuo.
fris019
Si peccare meum est, momento labar ut omni: Sit veniam lapso contribuisse tuum. Languida nunc etiam quia trado membra quieti. Horrida dum nigrae tempora noctis eunt: Et me somnus iners placidis complectitur alis, Quo reparem vires fessaque membra levem: Tu me, care pater, tranquilla nostis in umbra Protege, nam numen quo tuearis habes. Cinge latus nostrum Angelici munimine caetus, Heic pro me excubias agmen ut istud agat. Sic capiam puro tranquillum pectore somnum, Nec pavidam mentem somnia dira gravent. sic iterum sano vigilans tibi corpore surgam, Lucifer Eoos quando reducet equos. PRECATIO IN adversis. ELEGIA III. ESTO mihi facilis Deus, et miserere precantis, Qui posco scelerum mole gravatus opem. Nam qui peccavi, qui tot mala crimina feci, Hac merito poenas pro feritate luo. Nam mea si vitae considero facta prioris, Non est delictis par sua poena meis. Supplicium maius merui, quam turpibus ausis Irrogat offensi numinis ira tui. Poena paterna tua est: ut cum castigat amanter Degenerem natum virga benigna patris. Tu si peccatis aequas immittere poenas Deinde velis, furvae sulfur habebis aquae.
fris020
Huc me praecipitem Stygias Acherontis ad undas. Illic ut solvam debita nostra, dabis. Chare pater quocumque modo me denique plectas: Iustus es, et iusti nomina solus habes. Ast ego peccator, nec sum mihi conscius aequi, Iudice meque ipso damnor ubique nocens. Tu modo iudicio, ne me, ne siste tremendo: Nec me hoc inclemens ante tribunal agas. Nec mihi quae merui caelesti lance rependas: Sed tua peccatis sit minor ira meis. Divinumque mihi praesta Deus alme favorem, Qui superat mundi totius omne nefas. Affer opem misero tot tristia tempora passo: Totque aerumnosis casibus adde modum. Nec sine me adver sis penitus succumbere rebus, Mersa perit remis si qua sit orba ratis. Effice, ne tollam probrosae murmura vocis: Neu fiam impatiens more furentis equi. Ut qui luctifico rerum discrimine pressi, Huic aliquid mundo numen inesse negant. Fac potius, miseri exemptus tot cladibus aevi, Otia tranquillae lenta quietis agam. Ut tibi grata loquar, faciam tibi grata, tuique Numinis extollam vel super astra decus. Fac, tibi quo referam magno pro munere grates: Qui grave cervici demseris istud onus. Sic aliis etiam potero tua facta referre, Et faciles in me commemorare manus. Utque tuae pateant narrare precantibus aures, Et quam non precibus gratia surda piis.
fris021
ALIA PRECATIO. ELEGIA IV. CAELESTIS genitor, cui vasti machina mundi Paret, et hic quidquid lubricus orbis habet. Ad te iterum venio, sed fido iunctus amico, Qui matrimus homo est, sed sine matre DEUS. Hic intercessor nobis, summusque sacerdos: Hic mihi composita pace sequester erit. Nam spes certa mihi est, te iam nunc illius ergo Clementem nobis omnibus esse patrem. Quorumcumque fides caeso requiescit in agno: Huius qui mundi sustulit omne nefas. At neque difficilem fore te, fiducia firma est: Christus quandoquidem crimina nostra luit. Hunc propter tu, care pater, mea crimina nescis: Te nec in hac maculam carne videre vides. Ac licet admissis commotam numinis iram Emerui: stygios dignus adire lacus. Me tamen hinc alacres tollentem ad sidera vultus, Erigit in Christum spes animosa Deum. Haec facit appellem fida te voce parentem: Haec facit ut pulsem quae coiere fores. Utque modum superent mea crimina: at unica Christi Maius momentum gutta cruoris habet. Hinc mea iustitia est, peperit quam sanguine Christus Effuso: pro me factus in orbe nocens. Hinc est vita mihi, quam Christus morte paravit: Infernas pro me cum penetraret aquas.
fris022
Cur igitur Satanae, cur mortis tela timescam? O ubi nunc stimulus teter Averne tuus? Gratia Christe tibi, genitor tibi gratia summe: Gratia spiranti non moritura DEO. Quod miserum diri tot casibus eripis aevi, Haeredemque tui liminis esse facis Te veneranda Trias, per mortem, et dira precamur In cruce pendentis vulnera quinque DEI. Sis facilis, nostrosque leva pietate labores: Et clemens hic sis, sicut es ante, pater. PRECATIO AD DEUM quotidiana. ELEGIA V. OMNIPOTENS aeterne Deus: Deus arbiter orbis Qui sine principio, qui sine fine manes. Trine DEUS genitor, Fili, cum flamine sancto: Alme Pater, Fili, Spiritus, une DEUS: Ad te confugio, et supplex tua numina posco: Fac DEUS has aliquod pondus habere preces. Ipse quidem venio peccati mole gravatus: Nec faciem dignus posse videre tuam: Quando tuam toties violavi crimine legem: Heu toties diro factus in orbe nocens! Tu tamen offensae iamdudum oblitus, et irae, Contrahis extenta turgida vela manu. Nam tu dixisti: sic vivam: occumbere nolo, Quem sceleris video paenituisse sui. Tu mihi dixisti passis utrinque lacertis, Huc age, peccati quem grave pressat onus.
fris023
Huc age; namque tuo per me relevabere fasce: Hoc quodcumque onus est, est leve, dulce iugum. Fia pater miserere mei, miserere precantis: Et venientem ulnis excipe quaeso tuis Et quibus aspectas oculis pia numina Christi, Aspicias animi vulnera saeva mei. Esse tui meritum fateor me numinis iram, Difficilem precibus te quoque iure meis. Nam mea te corum transversis moribus acta, Mens fugienda facit, mens facienda fugit. Ambitione, dolo, fervore, cupidine et ira, Hoc DEUS offendi numen in orbe tuum. Nam tua victa meis pene est clementia factis, Et venit ad vires ira coacta suas. Hinc dolor in lacrimas non frustra erumpit aceerbas, Hinc illa est animi carnificina mei. Ah ne comminuas calami mea fragmina quassi! Nec parvae extinguas fumida ligna facis! Mica quidem fateor fidei mihi, vixque sinapi Est granum: sed mons, te duce, magnus erit. Tu placidus, facilisque parens, veniaeque paratus: Cuique fere poenam sumere, poena sua est Hinc tua me misere conservat gratia lapsum Consortis nati, quem tibi praestat amor. Nate DEI vivi, fons vitae, caelice panis: Qui mollem e duro marmore promis aquam, Qui patribus quondam es largitus ab aethere panem: Corporis umbra tui; sanguinis umbra tui. Corpus et umbra simul sanguisque et sanguinis umbra, Sis mihi tu potus, sis meus oro cibus.
fris024
Una tuo manans e corpore gutta cruento, Extinguit nostri criminis omne nefas. Spiritus alme veni, nostri rege coepta laboris. Ne me praecipitem devius error agat. Tu suppone manum, tu nostros dirige gressus: Inflammaque tua pectora nostra face. Ut quidquid faciam, quidquid scribamue loquarue, Ad decus id vergat nominis omne tui. Tandem etiam vitae, quam nunc ago, fine peracto, Fac trinum aeterno numen honore colam. Interea defende domum, defende penates. Ounum in trino numen ubique DEO. Sors mea sit tua sors, mea mora, tua mors, pie Christe, Nec Satanas obsit, nec mihi mundus iners. Dirige, quos figo, clementi numine gressus: Sisque viae, et vitae, duxque comesque meae. Utque furant in me mundi, feriantque procellae: Tu mihi sis portus, tu mea vela DEUS. Hoc precor, hoc animi votis ardentibus oro: Tu modo ne votis supplicis obde fores: Accessum sed da nsotris DEUS optime votis: Et sis promissi, sicut es ante, memor. Annue: sic CHRISTI nomen celebretur in orbe: Et tua venturus praedicet acta nepos. PRECATIO PRO REMISsione peccatorum. ELEGIA VI. AH mi summe Pater, mundique hominumque creator, Ate multa peto, nec nisi magna peto.
fris025
Me tamen indignum video, tum praeter Avernum, Numinis atque iram promeruisse nihil. Ut mea nunc ergo reddit mens conscia tristem, Avertuntque oculos facta pudenda tuos, Sic iterum maestae praebent solacia menti Tot peccatores, tamque nefanda cohors. Tot fures, moechi, meretrices, atque latrones, Tu quibus auxilio cum petiere venis. Nemo hic tam ferus est, veniam ut non impetret aequam Tu quem peccati paenituisse vides. Nec fuit ex omni numero, quem rite precantem Iusserit ad clausas stare repulsa fores. Semper delictis visa est tua gratia maior, Et valuit magnis plus medicina malis. Nam tu dispassis manibus, passisque lacertis Nos peccatores ad tua tecta vocas. Tu nos ipse iubes ad te contendere cursu, Tu promittis opem, munificasque manus. Tu te auditurum dicis quoscumque vocantes, Nec quenquam es isto vis removere loco. Ergo impressa meae cum sint cauteria menti: Quae scelerum faciunt te monitore reum. Vix ausim maestos as te sustollere vultus, Vix ausim rigidae limen adire domus. Uno igitur fretus clemente favore benigni Numinis, huc ad te supplice tendo gradu. Teque mihi misero spero fore semper eundem Erga alios homines qui pater esse soles. Me peccasse quidem fateor, fateorque libenter Et poenam irati me meruisse DEI:
fris026
Sed tua per Christi mortem pia numina posco, Ne spectes animi vulnera saeva mei Saeva sed aspicias crucifixi vulnera CHRISTI Ipse quibus medicam fert mihi certus opem. Hunc propter veniam peccatis affer, et irae Quae nunc expandis vela remitte tuae. Expetis attritam laeso sub pectore mentem: En attrita tibi pectora nostra damus. Tu ne despicias modo: tu candentia parvae Lumina fac flammam spargere posse facis. Utque bonus pater amissum me suscipe natum, Ut bonus amissam suscipe pastor ovem. Plus uno iniusto caelestia numina gaudent, Admissi sceleris quem piguisse vident: Quam nonaginta atque novem iustisque piisque Expertes qui se criminis esse putant. PRECATIO REGIS Manassis. ELEGIA VII. OMNIPOTENS aeterne Deus, pater alme parentum Nostrorum, o priscae firma columna domus. Abrami DEUS, Isacii DEUS, atque Iacobi: Quique sui exortum sanguinis inde trahunt: O tu qui Caelum ex nihilo terramque creasti, Orbis et haec in se machina quidquid habet. Qui mare clausisti verbo, velutique sigillo Munisti ac certum littus habere iubes. Qui pelagus reprimis, ne fundo exaestuet imo: Ut cum diluvio proluit agmen aquae.
fris027
Te metuunt gentes, quas formidabilis aegras Ille tui in praeceps nominis horror agit. Nan quis ferre tui commotam pectoris iram Possit, et heu miseris quas minitare minas? At quam promittis contra, clementia finem Non habet, ac certum nescit habere habere modum. Res haec immensa est, oculisque impervia nostris: Hic ratio caecae lumina mentis habet. Tu quoniam DEUS es mundi super omnia solus: Non est, nec tua qui numina vincat, erit. Tu patiens animi, et lenis, veniaeque paratus Cuique fere poenas sumere, poena sua est. Nam fore te facilem iurasti, animique paterni, Omnibus errati quos piguisse vides. Sed quia iustorum DEUS es, vereque piorum, Non scelerum iustos paenituisse iubes: Abramum, Isaciumque patrem, patremque Iacobum: Qui nullum in vita grande adiere nefas. Ille ego sum genitor scelerum, qui plura patravi Crimina, quam partes volvit arena maris. Iamque gravant duro curvatum vincula ferro, Nec mihi luce quies, nec mihi nocte venit. Namque tuam factis commovi atrocibus iram: Qui tantum admisi mente furente nefas. Qui vitiis hominum tantam laxare fenestram Ausus, sacrilega tot sero probra manu. Pectoris ergo mei sinuato poplite supplex Curvo genu, et veniam, mi Pater, oro tuam. Peccavi o genitor, peccavi, et crimina feci, Et scelus agnosco turpe, meumque nefas.
fris028
Sed precor ignoscas, et tot peccata remittas, ODEUS, O animae fida medela meae. Ne sine tam diro vitiorum in gurgite mersum Occidere, ah poenae contrahe vela tuae! Utque favor iubet ille tuus, succurre iacenti, Sim licet indignus, quae mihi detur, ope. Tunc voti compos referam te laude. tuique Nominis extollam vel super astra decus. Nam te concelebrat caelorum exercitus omnis: Estque tuus dempto fine canendus honor. PRO REPENTINA ET INOpinata Annonae commutatione ELEGIA VIII. GRANDO Tubingensi quoniam tua parsit agello, Christe, nec emeritam fulmine stravit humum. Est quod agam tali dignas pro numine grates, Semper quod curae stat Schola nostra tuae, Nam sua finitimi deplorant fata coloni, Occubuit saeva grandine laesa Ceres. Flent miseri agricolae, seque exsecrantur agrosque Nam populo messis spes ibi nulla super, Ecquod nam fecere nefas? num fulmina soli Perfidia adque dolis emeruere suis? Ah metuo, ne si cunctos tua grando nocentes Obruat: hoc pereant omnia rure sata! Triticeum tanto far venditur aere popello, Quanto non aliis venditur aere locis.
fris029
Libera sunt rerum pretia; et tibi libera CHRISTE Fulmina: quo possis perdere numen habes. Nulla fides, spes nulla hominum: sed murmura plebis, Quae damnat vites, et male damnat agros. Pauper avaritia vini, segetisque laborat: Argenti premitur dives avaritia. Nemo tibi grates terrae pro frugibus offert: Sed petimus semper munera plura dari. Ah parce ingratae clementer, CHRISTE, Tubingae. Exulat hac pietas, exulat urbe fides. ANNO M. D. LXXIII. 10. Iunii. PSALMUS III. O Quam densa cohors, quantum hoc DEUS ingruit agmen. Adversum nobis qui posuere pedem? Quot iam seposita dicunt mihi fronte pudoris: Orati auxilium non habet iste DEI. At mihi pro parma DEUS es, qui pulvere terrae Erectum hoc viridi cingis honore caput. Te precor et votis ardentibus invoco Dive, Tuque meos facili percipis aure sonos. Hoc est quod placida compostus pace quiesco, Et vigilo tua dum me manus alma fovet. Non ego iam metuam venientum milia centum. Qui sua me circum perfida castra locant. Exurge et fer opem DEUS, auxiliumque organti, Nam tu quo dentes excutiantur habes. Fulmen habes malas hostiles perdere natum: Quodque queat dentes frangere fulmen habes.
fris030
Heic quaerenda sulus; heic invenienda petenti: Hinc populo auxilium, non aliunde datur. PSALMUS IV. ANNVE care Deus, vocemque admitte rogantis, Caussae huius vindex iustitiaeque Deus. Qui perturbatae praebes solamina menti, Has etiam clemens accipe quaeso preces. Vosque o magnifici praegrandia viscera tecti Quo meus usque decor crimina vestra feret? Quam vobis nugae? quam sunt mendacia cordi? Ah verum tandem discite nosse Deum! Discite quam miro conservet is ordine sanctos: Qui nostras voces tam sinit esse ratas Si vos ira movet, culpa levis ira vacato, Et capiat faciles mens generosa vices. Consulite in vestris animorum scrinia lecti: Et tacita ad mitem flectite corda Deum. Iustitiam libate Deo, mentisque recessus, Discat ut huic uni fidere vestra fides. Sunt multi limo qui gaudent dicere vultu: Quae bona sunt isthic unde docere queat? O Domine hos contra vultum mihi tolle benignum Et sinito huc radios luminis ire tui! Illis sit vini sua copia: copia farris: Tusis delitiae, civitiaeque meae. Ecce cubo, et placidum securus carpo soporem: Unius hoc Domini est me recreantis opus. PSALMUS V. HAEC mea verba Deus placidas admitte per aures, Quosque edo faciles percipe mente sonos.
fris031
Percipe clamorem mundi Deus arbiter huius, Ad te nam tristi pectore fundo preces. Exaudire meam vis primo mane loquelam, Curabo ut primo dein tibi mane loquar. Non tu, non Deus es, cui vita nefanda probetur, Impia nec tecum vivere turba potest. Sed neque ventosi, de magnis magna professi, Consistunt oculos, o Deus, ante tuos. Hostis es, et longe cunctorum acerrimus hostis. Quos turpis vitae facta pudenda iuvant. Utque necas vanos, et ficto corde loquentes, Sic manus est horror sanguinolenta tuus. Ipse sed aetheria fretus bonitate revisam Tecta Sionaeae relligiosa domus. Atque tui metuens, fida formidine septus, Orabo supplex numen in aede tuum. Tu me, tu deduc, rectoque in tramite siste; Atque hostes contra dirige mentisiter. Nil sonat illorum linguae petulantia ceertum; Nil nisi maerorem flebile pectus habet. Ipsum fossa patens illorum est turpe palatum, Lingua etiam quosvis scit simulare sonos. Arguito hos supreme Deus tam turpibus ausis, Ut summum discant imposuisse modum. Eiice degeneres e coetibus eiice sanctis. Nam tecum adversa praelia fronte gerunt. At qui spes omnes in te posuere parentem, Hos sine pace tua, laetitiaque frui. Aeternum sine laetentur, sine gaudia iactent, Qui caeleste tui nominis omen amant.
fris032
Nam iustos beat ille favor tuus, ille coronat, Ceu fidei scuto corda beata favor. PSALMUS VI. ME quoties aliqua plectis pater optime poena Ne laxes irae fervida frena tuae. Pone feram rabiem, crudelem pone furorem: Inque tuam veniat virga paterna manum. Aeger sum fateor, veniam concede fatenti: Ossa mihi tabent, ossibus affer opem. Terribus hic animus languet, totusque tremiscit. O Domine has quonam ducis in orbe moras? Flecte viam huc retro meque istis eripe fatis Utque iuves moveat nominis ille decor. Nemo quippe tui memor est in gurgite lethes: Aut tibi quis grates contumulatus aget? Fessus sum gemitu, dum tot suspiria duco, Et lacrumis lectum nocte premente rigo. Pristina iam facies macie contabuit aegra, Nec manet in membris qui fuit ante vigor. Ante diem fioque senex, nam triste gementis Undique circumstant, iam mala multa latus. Cedite vos tandem quibus est peccare voluptas. Nam Deus has lacrumas, hos gemitusque videt. Ille meos placidis singultus auribusu haurit! Ille meas recipit quas miser edo preces. At nostros sua probra manent divinitus hostes, Consciaque ipsorum pectora terror aget. Iamque adeo nobis sua terga fugacia vertent, Infamique ferent ora notata manu.
fris033
PSALMUS VII. AT soli tibi fido DEUS, tu casibus istis Eripe, nam miserum me premit hostis atrox. Qui ne corripiat me defensore carentem, Ne mea dilaniet, ceu Leo, membra cave. Si DEUS haec feci, quorum reus arguor insons: Si mea tam diro est crimine foeda manus: Si mala pro meritis est gratia nostra relata Illis, pacificus quos mihi iunxit amor: Si quenquam laesi factis, aut denique verbis, Qui sine causa odit meque, meumque larem. Tunc meus hanc animam crudeliter opprimat hostis, Oppressamque ferae dedat, ut opto, neci. Et bene quod peperi, contectum pulvere terrae, Nominis antiqui deleat omne decus. Surge, sed iratus, surge o DEUS: atque furorem Hostilem iusto vince furore tuo. Redde meo statui, vitae me redde priori: Ut mihi commissae munera sortis agam. Sic iterum populi coetum glomerentur in unum, Atque his emergam te duce liber aquis. Iudicis in populum partes DEUS accipit aequas: Iuraque dispensat civibus apta suis. Hanc quoque sub leges ervoca DEUS arbiter aequi, Quae mihi cum genere hoc causa libranda venit. Nam si me innocuum depraendis, redde vicissim Praemia, quae iusto reddere iura iubent. Fac finem impietas habeat furiosa malorum: At iustum contra Dive tuere gregem.
fris034
Tu latebras animi, et mentis scrutare recessus: Tu renes oculo proximiore vides. Parma mihi Deus est, tutor Deus ille piorum, Hoc hostes contra cingor ut ense latus. Arbiter est aequus Deus, omni is luce minatur Aspera fata malis, prospera fata bonis. Quod si noluerint pravis ahsistere coeptis, Iam nunc exacuit quae vibret arma Deus. Iam nunc protenso ad metam collineat arcu, Quaeque huic imposuit spicula, virus habent. Nam sibi quas fecit iudex DEUS ille sagittas, Hostibus exitium morte sequente ferent. Impius hic aliquis fraudem meditatur iniquam, Et gravidum fato praecoce pectus habet. At quando pariet, pariet sibi deinde ruinam: Pectoris hic gravidi fructus opimus erit. Effodit foveam, quo me detrudat euntem: Ipse sed infelix imbuit auctor opus. In caput illius clades quaesita redundat: Verticeque in summo triste recumbit onus. Hac pro iustitia grates tibi Dive rependo: Inque tuas laudes officiosus eo. PSALMUS XIII. QUo diuturna mei tandem haec oblivia tendunt? Mitia cur vultus occulis ora tui? Quas ego quas curaas animo iam persequar aegro? Curve angam quovis pectore nostra die? Cur adeo nostris insultant casibus hostes? Ah vide, et has audi Dive benigne preces!
fris035
Irradia tristes oculos, frontemque serena, Ne tristi occumbam flebilis umbra nece. Efficene de me ducant inimica triumphum Agmina, neve hostes, sim quasi victus, ovent. Una sed hic reficit tua me clementia fessum: Una tua hic hilarem dextera prompta facit. Ergo DEI merita dicam praeconia laude, Tot mihi quod leni numine donat opes. PSALMUS XXIII. ME bonus ille fovet dilecti pastor ovilis: Non quas optavi gratia defit opum. Ille famem cytiso, et florentibus amovet herhis: Ille sitim liquidae fonte repellit aquae. Ille meam reficit leni spiramine mentem: Ille pedi rectam monstrat inire viam. Nam promissorum memor est, et pacta tuetur; Nominis oblitus nec manet usque sui. Utque tenebrosis in valli bus avius errem: Non tamen infaustae fata timebo viae. Tu mihi namque comes, tu fidus ubique satelles, Speratamque tuus scipio praestat opem. Quin etiam plenam gaudes mihi ponere mensam, Optati quoties advenit hora cibi. Et sinis infensis infrendat dentibus hostis, Invidaque occultus pectora livor edat. Tum caput hoc pingui nostrum perfundis olivo: Et praebes larga pocula plena manu Hinc tua me pietas vita comitabitur omni, Inque tua posthac aede superstus ero.
fris036
IDEM PSALMUS ANNO aetatis meae 13. sic conversus. PSALMUS XXXVIII. NE furor irarum totas immittat habenas, Dum me castigas ob malefacta DEUS. In me fixae haerent, quas tu iaculare, sagittae: Et manus ah nimium me gravis ista premit. Nil nostro reliquum superest in corpore sanum, Usque adeo diras proicis ore minas. Nec iam laetitiae quidquam mihi restat in aegris Artubus, admissum quos mihi crimen edit. Nam caput hoc peccata gravant, quatiuntque gravatum, Ut quod cervicem lassat habentis onus.
fris037
Suppurata diu foetent mea vulnera mentis, Haec est stultitiae carnificina meae. Hoc illud prono quod cruvus obambulo vultu: Felleaque est omnis, mellea nulla dies. Nam toti arescunt subtracto sanguine lumbi Et nihil hoc sani debile corpus habet. Heu mihi, quis nunc sum, quantum mutatus ab illo, Felices intter qui modo primus eram. Nunc vivo attritus, nunc aegro pectore tristes Mens mea singultus irrequieta trahit. Ipse vides genitor, nec te latuere recessus Cordis, et hos gemitus caelitus ipse vides. Atque en contractum turbant ut nubila frontem: En ut cor vita deficiente tremat. Qui prius adstabant, nunc aversantur amici, Et fugiunt quassae subruta tecta domus. Tum mihi qui fuerant consanguinitate propinqui Deserta referunt a statione pedem. At laqueos contra nobis, et retia ponunt, Qui vitam cupiunt eripuisse mihi. Hi meditata diu secum mihi damna loquuntur, Et captos agitant nocte dieque dolos. Ipse sed hic surdus, quasi qui non audiat, adsto: Et quasi sim mutus clausa labella premo. Nam similis muto, similis sum denique surdo, Audioque ut nihil hinc; sic nihil inde loquor. Tu vero solum quem mens afflicta moratur Accipies aequis auribus ista DEUS. Tu facies, illudque precor, ne perfidus hostis, E nostris capiat gaudia vana malis.
fris038
Nam mea si titubent sinuato poplite crura: Quam grandes in me promserit ille sonos. Aerumnis siquidem natus sum paene ferendis: Assiduusque oculos stat dolor ante meos. Nam quae commisi fateor delicta: nec irae Secura in vetitum nostra libido ruit. At contra florent, animisque potentibus adsunt, Insontem me odio qui violante premunt. Et pro tot meritis mihi qui mala praemia reddunt Adversum hi nobis opposuere pedem. Propositi me quippe vident, iustique tenacem: Et bene quam cepi continuare viam. Ne me, magne DEUS, ne desere rite vocantem: Nec discede procul, sed mihi confer opem. Confer opem DEUS, et fulci mea brachia lapsa: A te certa salus, non aliunde, venit. PSALMUS LI. SIS clemens, nostrumque leva pietate dolorem O DEUS, ac leni pectore deme nefas. Deme nefas nostrum et veniam largire precanti Temperies animi quam iubet aequa tui. Ablue crimen atrox, Ggenitor, caelestibus undis: Ut mea sint munda pectora munda manu. Nam labes agnosco meas, facinusque piandum, Et fateor poenas commeruisse graves. At tibi qui soli peccavi, et crimina feci, A te etiam solo posco salutis opem. Scilicet ut veri tua vox, iustique tenacem Arguat, et durum nemo fuisse probet.
fris039
Ecquis enim tecum demens expostulet? aut quis Iniustum sibi te clamitet esse DEUM? En me pestifero pollutum criminen semen Protulit, haec prima est labis origo meae. Ipse quoque impura genitrix concepit in alvo, Et qua sum natus sordida massa fuit. Te vero veri trahit abdita, et una voluptas, Tuque tua ut videam provida pacta facis. Sume manu hyssopum grato tibi sanguine tinctum, Et sparge hoc nostrum rore madente caput. Ablue quaeso nefas nostrum, et tua pectora fient Riphaea deinceps candidiora nive. Gaudia pertentent animum sine, gaudia sensus Ut mea fracta tuus spiritus ossa levet. Quae male commisi, peccatis obiice nubem, Passaque iudicii contrahe vela tui. Eia age, co renova, DEUS o mitissime, nostrum, Ut mea sit puro pectore certa fides. Nec pater averso iratus me respue vultu, Nec mihi siderei flaminis aufer opem. Quin potius tristi praebe solacia menti, Teque bonum factis mitibus esse doce. Arcano ut surgant mea concita pectora motu, Quae nunc luctifico pressa dolore iacent. Hinc alios turpis deserto tramite vitae, Ire docebo tuae dulce salutis iter. Eripe me mortis lethalibus, eripe, telis, O DEUS, o vitae cura salusque meae. Sic mea lingua tuae dicet praeconia laudis, Sic reserata tuum labra loquentur opus.
fris040
Non bove mactato gaudes, non pinguibus extis: Nec quae thura tibi dives acerra cremat. Victima quae placeat Domino prae bobus et extis, Est mens fracta suo sed bene fida DEO. Hanc igitur fractam genitor ne despice mentem, Quae nunc in te oculos dirigit una suos. Tecta Sionaeae serva sublimia rupis, Et Solymae firmo moenia pone solo. Tum demum nova iustitiae tibi sacra placebunt, Tunc holocausta cacent, victima grata cadet. Tunc vitulos aris indent, tunc farre litabunt, Tunc tua qui penetret sidera, nidor erit. PSALMUS LVI. HUC ades, o clemens Deus, et miserere precantis. Opprimit hoc insons atra procella caput. Infandi me quaque die crudelibus armis Invadunt hostes, et sine fine premunt. Scilicet ut lethi tristes demergar in undas, Accensa hic tantus pectora fastus habet. Sed quamvis paveo, semper tibi proxima fidit Spes mea non alii fidere docta DEO. Verba DEI referam caelestia: quae mihi sacra Pagina divino est vaticinata sono. Et Dominum referam, Domino mea carmina pangam Eixa quoque in Domino spes mea semper erit. Iamque adeo posita vivam formidine laetus, Nam mihi quid possit vana nocere caro? Quaque die oppugnant captatae verba loquelae: Hocque unum in votis, ut male vexer, habent.
fris041
Qui dum me observant socium glomerantur in agmen, Et quod agunt iunctis viribus illud agunt. Omnes inde meos numerant ex ordine passus, Dum possint animae damna parare meae. Quidquid delirant ipsi, sibi quisque remittit, Seque ipso fiet iudice nemo nocens. O ultor Deus, o scelerum iustissime vindex, Deturba hos furvae sub Phlegetontis aquam. Percenseque fugas, quibus hinc agor, hinc feror exul, Inque utrem lacrumas collige quaeso meas. Nam tibi sunt aegri suspiria cognita cordis, Et lacrumas omnes tu numerare soles. Nec procul esse reor, cum terga fugacia vertet Qui me nunc odio perfidus hostis habet. Nam quoties posco tua mitia numina supplex, Esse tuam praesto sentio semper opem. Proloquar ergo tuae verbum caeleste salutis: Inque Dei laudes praeco paratus ero. O DEUS in te spero: tibi me denique dedo, Quid mihi, quid possit vana nocere caro? Vota tibi feci, quae feci vota rependam, Et tibi quas grates debeo, fidus agam. Tu nam que hanc animam lethalibus eripis umbris, Nec sinis hos miserum funus obire pedes. Ut, vivos igitur dum heic inter obambulo, tecum Luce frui possim, tu DEUS alme facis. PSALMUS LVII. ESTO mihi clemens DEUS, o DEUS esto benignus In te nam solo spes mea robur habet.
fris042
Confugiumque tuae praebent mihi numinis alae, Dum redeat pulsa nube serena dies. Non alium precor heic, nisi te supreme Deorum. Unus qui statuis cladibus hisce modum. Tu celsa optatam fers caeli ex arce salutem, Et contra hostiles auxiliare manus. Nam DEUS est alto caeli qui vertice mittit, Quidquid terra boni, quidquid Olympus habet. Ecce, feros inter iaceo fera praeda Leones, Qui rictum pandunt, ut mea membra vorent. Flammae sunt homines: dentes hastae atque sagittae, Linguae mucronis praepes acumen habent. Tolle tuum numen DEUS haec super ardua caeli, Et super hunc mundum fac tuus exstet henos. Passibus obtendunt illi sua retia nostris, Qua que valent animum parte gravare, gravant. Quam tamen effodiunt mea sub vestigia fossam, Hanc prono artificum vertice turba petit. Ex hoc promta mihi mens est, animusque paratus, Concinat ut laudes, quo decet ore, Dei. Evigila nostrum decus artis accipe plectrum: Ac citharae dulcis fila sonora move. Mane dein surgam, et grates tibi carmine docto In populi coetu convenientis agam. Nam tua se extendit bonitas super omnia, quantum Orbis se profert inter utrumque polum. Verus et ille tui sermo tantum eminet oris: Quantum sub caelo nubila densa suo Eia age, tolle tuum caeli super ardua numen, Et super hunc mundum fac tuus exstet honos.
fris043
PSALMUS CIII. MENS o nostra DEUM super aurea sidera tolle, Quidquid et in nobis laudet id omne DEUM. Eia refer mens nostra DEUM, nec quae tibi fecit Optima, tu illorum non meminisse velis. Namque tuas culpas, tua tot peccata remittit, Et data tot medica vulnera sanat ope. Ille et ab exilio vitam tibi servat egenam, Ille tuas animi rite coronat opes. Huius enim lenis pro comto gratia serto est. Undique iussa tuas irradiare comas OS DEUS ille tuum solet exhilarare, facitque More Aquilae, redeat laeta iuventa tibi Ius Deus exequitur, legesque ministrat, et aequum Omnibus, hic rabies quotquot iniqua premit. Ipsa viam Mosi monstravit et abdita Caeli: Et populo dixit quid super astra gerat. Est facilis, clemensque Pater, veniaeque paratus, Qui patitur iusto non patienda DEO. Non semper tendet sinuosis cornibus arcum, Nec diuturnae irae fervida lora dabit. Non DEUS emeritas nostro pro crimine poenas Exigit, est ausis turpibus ira minor. Nec malefacta parens aequali lance rependit, Peccatis maius gratia pondus habet. Nam quantum terrae caelum supereminet altum, Tantum se profert numinis ille favor,l Novit quam fragilis nos simus massa creati, Et quam de tenni pulvere factus homo.
fris044
Omnis vita hominis, viridi ceu gramen in agro est, Ut flos in pratis sic viret omnis homo. Aspice quam subito flos duro concidat Austro, Nec tu quo steterit noveris ante loco. At favor ille Dei aeternum bene durat in aevum, Inque pii generis posteritate manet. Nam DEUS ad seros transfert sua facta nepotes, Qui servant castae relligionis opus. Quique sui memores, tutando munia legum, Iussa boni faciunt non onerosa patris. Caelum sella DEI est: ubi considet arbiter orbis, Hic sibi terrarum subdita regna tenet. Aligeri coetus Dominum celebrate frequentes, Vos o heroum semideumque genus. Qui divina animis mandata capessitis aequis, Unius ut toto vox sonet orbe Dei. Concelebra Dominum caelorum exercitus omnis: Tuque ministra cohors, quae pia iussa facis. Artificem collaudet opus regione sub omni: Tuque o mens orna carmine nostra DEUM. PSALMUS CXXX. AD te clamo DEUS, gemitumque e pectoris imo Duco, meas audi tu pater alme preces. Tu resera promtas his aegris vocibus aures, Mens mea cum fletu quas dat amara suo. Nam si tu nostrae commissa piacula culpae Plectere, ceu vindex postulatira, verbis. Quem DEUS invenies es omni parte beatum, Et quem vita reum criminis esse neget?
fris045
Te penes est unum patris in dulgentia lenis, Ut discant omnes te timussse patrem. Ipse ego te opperior, tibi mens mea dedita soli Fidit, et unius pendet ab ore tui. Solis ab exortu unius redeuntis ad ortum Alterius, mea mens te bene fidamanet. Israele sati Domino confidere discant, Uni quippe comes gratia iuncta DEO est. Uni huic vera salus, populum qui crimine ab omni Solvit, et admissum diluit omne nefas. #(IMAGE)
fris046
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER SECUNDUS. NICODEMUS FRISCHLINUS Lectori Christiano et pio sa- lutem. EXHIBITUS. mihi fuerat Brunsuigae liber, Pie Lector, aestare superiore, redeunti domum ab exequiis, illustriss. Ducis Brunsuicensis, D. Iulii, piae memoriae. Eius libri auctorem se simularat, quidam Silesius, M Sebastianus Goblerus, homo aut in rerumk natura nullus, aut certe obscurissimus. Sed neque Typographi qui excuderat, nec loci, unde prodierat, nomen ei libro fuerat additum. Erat autem scriptus contra D. Polycarpi Leiseri Apologiam, qua ipse usus fuerat adversus Vesebeccianorum haeredum diffamationem. Ubi legere cepissem, nihil ibi in veni, praeter quam in singulis fere lineis, aut mordax aliquod scomma, qualibus uti solent publici Sanniones et Mimi, aut aliquod tetrum et disputatore Theologo, valde indignum concitium. Nam
fris047
ut de Polycarpo solo dicam, omissis aliis, quibus in eodem libro male dicitur: vocatur is per contumeliam, mordax et virulentus calumniator, corruptor iuveututis, contemtor Praeceptorum, blacterator futilis, Epicureus Spermologus, qui novos Deos, et novum cultum sit commentus, contra Augustanam Confessionem, superbus et inflatus Flaccianus, Scriptor librorum triobolarium, stipes et caudex, ac vix dignus, qui Vesembeccii sit calefactor, auctor libelli famosi in Vesebeccium cum sua funebri concione contumeliosa, uri levis et lubricae fidei, Asinus, Fur et Latro, beanus, cuius ruditas in nullo toleranda trivio, ac ne puero quidem, mendax, circulator et Agyrta in concionibus, quaeles sunt Seplasiarii et circumforanei, homo futilis, auctor seditionis. eversor Scholarum, et Ecclesiarum, impudens et mendax calumniator, Lutheri palpo, homo virulenti cordis, et amaro felle, fugitivus e stipendio Tybingensi, Po ly crusius, genimen viperarum et scorpionum, helluo Vitebergensis, Diabolus odii et iracundiae, vespillo et pollinctor nohilium, Sacrilegus, propheta ardelio: et quid non? Sed et amici Poly carpi dicuntur homines leves, curiosi in stigatores, ut omnia raptim et stulte agantur. Civitas ipsa Brunsuicensis aperte accusatur, quasi non alios prae ficiat Scholis et Ecclesiis suis homines, nisi eos tantum
fris048
qui Principum et Electorum Academiis et Ecclesiis indesinenter soleant conviciari. Qui quidem ictus non tam alios, quam me quoque feriebant, ut qui eodem tempore Viteberga una cum Polycarpo fueram vocatus Brunsuigam. Etsi autem nihil mihi acciderat novi, ut qui noram eiusmodi ingenia, ab aliquot iam annis; tamen hoc mihi permirum videbatur, quod Philippus et Camerarius in eo libro diceretnur annumerandi Calvinianis, et quod Lutherus non modo Germaniae Principum calumniator appellaretur, sed quod multorum etiam teterrimorum er rorum, de tota re Sacramentaria, quae praecipua est pars doctrine Christianae, reus ageretur. Hos enim errores a Philippo fuisse deprehensos liber iste affirmat: tantum enim ab exitu Lutheri profecisse Philippum, ut parsit illius cum Luthero in religione controver sa auctoritas. Noxum vero et hoc videbatur, quod ibidem dicitur, Furem et Latronem esse eum pastorem Ecclesiae Vitebergensis, qui Calviniano homini, sacram Cenam petenti, non ex illius sententia largiatur. Sed et Academiae Vitebergensis. de S. Cena opinio, cum Calvino tam pulcre in illo libro congruit, ut ovum ovo non sit similius: quanquam se Cal vinianos habere nolunt, et nomen hoc bis ter in illo libro deprecantur. Ut fere ad finem libri perventum, ibi atroces calumniae
fris049
ingeruntur in omnes Reipub. Brun suicensis Ecclesias et Scholas, in Senatum, in cives, in Chemnitium, in alios. Nam Brunsuicensis civitas omnis, accusatur defectionis ab Augustana confessione, et a Melanthonis syncera, hoc est (ita enim ipsimet interpretan- tur) Calviniana doctrina: tum novae insuper arguitur Religionis, et motae contra Electores et Principes seditionis, ac multorum in Ecclesia excitatorum schismatum. Adduntur etiam minae, fore aliquando, ut Electores et Principes hoc nomine cum Brunsuicensib. expostulent. Ego tametsi initio librum illum, uti perpetuis scatentem convitiis, et ab incertis profectum auctoribus, nullo putabam responso dignum: quia tamen meum iudicium a multis requirebatur, censui librum ridendum esse potius, quam refutandum. Quod si omnino aliqui respondendum arbitratentur, mihi videri, respondendum de Salomonis consilio, isti Goblero, ut stulto: secundum stultitiam suam, ne videatur sibi et aliis vir sapiens. Haec sententia mea, tum Plaerisque omnibus amicis arridebat. Et quoniam Polycarpus in meus ludum, ab isto Sannione, mittebatur in stituendus et docendus literas, sed tam rudis tamen, ut vix mereretur tolerari in schola triviali, propter ex tremam inscitiam: nolui ego hasce partes mihi usurpare, cum praesertim non ita pridem,
fris050
Doctoris huius Theologi praefationem meae Graecolatinae Grammaticae praeponendam censuissem. Quod autem commodissimum mihi visum est factu, Poeticum feci facinus: et more Comico, Sannionem civitatis publicum introduxi, qui facetis et ridiculis rhyth mis suaeque personae aptis, Gobleri istius personati nates pulsaret. Nam quod larvatus ille Goblerus scripserat, omnem plebem Brunsuicensem admirari Beanitatem Poly. carpi, eamque pro relli quiis Sanctorum habere, non inique me facturum arbitratus sum, si e media plebe Brunsuicensium, talem Sannionem subornarem. Hos vero rhythmos, cum postea in conviviis aliquot recitassem, dici non potest, quanta cum volupta te, ab omnibus fuerint auditi, praesertim vero ab iis, qui magnum fastidium e Gobleri con vitiis acceperant Testor autem immortalem Deum, non fuiste initio scriptos a me, neque postea auctos, ut in lucem exirent; sed ut liber famosissimus Gobleri apud nos hoc modo eluderetur. Cum etiam a me peteretur, aut copiam describendi facerem amicis, aut in lucem emitterem, ego utrunque denegavi. Neque pro Republica Brunsuicensi, quae tam atrocium criminum rea agitur, quicquam fuissem additurus, nisi hoc a me petivissent, noti quidam pastores Ecclesiae Brunsuicensis, et cives Brunsuicenses. De-
fris051
deram autem rhythmos illos pictori cuidam et sculptori, a quo librum Gobleri acceperam, rogaram que hominem, ut e meo idiomate faceret idioma Brunsuicense, quo melius personae decorum observaretur. Neque quicquam erat in toto opere rhythmico, quod quenquam hominem ulla posset contum elia afficere, aut etiam alios facile offendere: nisi quod Philippus et Vitebergenses ex ipsiusmet Gobleri confessione, et communi hominum sententia dicuntur Calviniani. Accedebat huc rumor, qui eodem tempore fere increbuerat, quod Vitebergenses Lutheri libros dere Sacramentaria scriptos, et a Matthaeo VVelachio, Vitebergense librario, seorsim excusos, prostare vetuissent. Ceterum ubi in Gobleriano scripto, tam ego, quam alii ministri Ecclesiarum et Scholarum Brunsuicensium accusamur apostasiae et defectionis ab Augustana confessione et Flaccianismi: ibi ego istud crimen pro me et aliis negavi, et iure quodam Talionis in suos auctores regessi Quis enim nescit Philippum partium Cal vini fuisse, vel Calvin o ipso teste? Quis nescit quod Augustana confessionem suo quodam consilio, in articulo de S. Cena immutarit? Quis tam remotus est a memoria preteriti temporis, ut quod Philippus Palatino Electori,
fris052
et Bremensibus, consilium de reforman dis Ecclesiis in Palatinatu dederit, non recor- detur? Grave nimirum est Vitebergen sibus et insuave auditu, ut recessisse ab Augustana confessione dicantur, una cum Philippo. Quid ergo? Utrumue leve sit nobis, audire a Vitebergensibus quasi cum Chemnitio defectionem ab Augustana confessione fecerimus, et novam religionem, novos Deos commenti simus? Ego certe istuc minime ferendum puto, qui nullius Ubiquismi mihi sum conscius, et a Flaccianismo, si quisquam alius, non secus abhorreo, quam Pythagoras et fabarum esu, aut Iudeus a porco. Quod autem me in Hassiam profecto, et tres septimanas a domo mea absente, pictor quem dixi, incitatus vocibus discipulorum, et civium, qui rhythmos avide expetebant (fuerant enim in conviviis aliquot recitati) eos evulgavit, et in centum exempla retulit, non pauca etiam immutavit, et multos novos de suo adiecit, nemo non videt, quod huius ego rei culpam nullaam prorsus sustineam. Has vero Elegias, pro caussa Lutheri exaratas, ideo do tibi legendas, pie Lector, quia dum caussam adhuc in foro ago, prodit Vitebergae (unde etiam Lutheri scriptum emerserat) crudelis in me Elegia, et valde sanguinaria: in qua Illustrissimus Saxoniae Elector monerur, ut me, quasi hostem Phi-
fris053
lippi Melanthonis in furcam aut rotam adigat. Quod ego supplicium, cum nullo modo sim promeritus, facile omnes intelligunt, quam necessaria sit mihi adversus crudelissimos istos Sicarios defensio. Nam quid illud sit, quod ab inclito, et haud dubie insontissimo Electore Saxoniae iubemur omnis generis cruciatus expectare, quicumque PARTES Lutheri adversus Philippum defendimus, de hoc sane amplius cogitandum esse censeo. Habet nimirum Pontifex Romanus, habent Cardinales, habent Episcopi, habent Iesuite, quo iam dein ceps sevissima que que supplicia, quibus in Lutheranos et Calvinianos iuxta animadvertere solent, pulcerrime possunt excusare. Si enim in media Saxonia licitum est, ut ipsi volunt, damnare doctrinam Lutheri, et libros eius e medio tollere: Si Philippistis licitum, in omnes Lutheri propugnatores, non exilio tantum et carcere, sed virgis etiam et gladiis, imo furcis et rotis saevire: quid sibi non licere putabunt Pontificii? Quod si etiam capitale est Philippi et Calvini doctrinam in Electorali Saxonia oppugnare, annon omnes cordati Principes vident, quantum sibi periculi ab isto MONETARIO et sanguinario spiritu immineat? NOVO enim nomine, Melanthonio scilicet, tamquam larva quadam amictus iste Monetarius, Elegiae huius scri-
fris054
ptor, in scenam redit, et quidem ex eodem loco, unde nunc olim, in servili quoque tumultu erupit Nam si Vitebergenses quidam ore Gobleriano audent minari Brunsuicen sibus, fore ut aliquando vespera existat, in qua Electores et Principes cum istac ivitate collo quium instituant, et rationes ab ea exi gant, cur sibi et suis assidue convitientur, facile omnes ex uno hoc ungue Leonem illum rugientem agnoscunt. Det igitur operam Romanus Imperator, dent Electores et Ger maniae Principes quic unque, ne quid detrimenti capiat Germania nostra ab isto sanguinario et MONETARIO spiritu, qui virgas, qui gladios, qui furcas, qui rotas innocentibus minatur. Te vero, pie et aeque Lector maximopere oratum volo, ut has Elegias eodem accipias animo, quo a me proficiscuntur. Suam enim Philippo laudem et decus tribuo, neque in illo aliud quic quam culpo, nisi quod non idem cum Luthero, in re Sacramentaria sentit. Ut autem Lutheranum nomen si quis eo me insigniat, nullo mihi probro duco: ita Calvinianum nomen nulli unquam verti crimini, neque illo quenquam unquam calumniari volui. Nam usu receptos diversarum Relligionum titulos esse agnosco, qui nihil in se habeant contumeliae, nihil iniuriae: ob quam ullus hominum alteri possit
fris055
actionem in foro intendere. Papistarum certe nemo est, qui isto nomine offendatur, cum Papista omnis Papam pro Ecclesiastico et visibili capite suo, libenter agnoscat. Tantum est, quod te iam scire volui, donec reliqua sequantur. Bene vale, Lector pie et aeque: meumque nomen adversus Sycophantarum morsus, pro tua in DEUM, et DEI gloriam pietate, non gravatim defen- de.
fris056
ELEGIA IOANNIS MAIORIS Pro caussa D. Philippi Melanthonis contra Nicodemum Frischl. AT tu, quem saevis agitat vesania flagris Bachari, atque pios dente ferire viros. Non fati memor, ipse tui quoque prodigus, audax Scurra, scelus, praedo, carnificina, lues. O Frischline, nefas hominum, quem saeva flagello Armat Eris, Musis addere vimque DEo. Et clarum infensis onerare Melanchtona probris, Qui gratus Musis arte, fideque DEO. Improba te tua caussa tuis in partibus haustum Eruet, ac iusti conteret ira DEI. Musarum e medio rapiere catharmatis instar Caesaque carnificis praeda ferere manu. Iam rota, furca suum ius experiantur in illo Qui flagro in claros saevit et ore viros. Dux CHRISTIANE, Ducum flos, et tutela bonorum Sed terror reprobis et fuga longa malis. Ne patiare nefas Suevi, incestasque Camenas In sacra templa Deum, in pia sceptra Ducum. Pro re Christiadum, pro libertate piorum Ipsa etiam referunt dantque Elementa vices. Ne Flacci audentes, per Saxona regna flagellent, Conscius ipsorum dissipat orsa DEUS. Interea clari sub Ruta caussa Philippi Hoste suo tandem tuta cadente manet. Quotquot in hoc calcem fregere Melanchtone, ad unum Planxere eversa mente frequenter humum.
fris057
Frischlinum sua fata manent, ubi pessima clarent Facta, rapit vasto hunc iam fuga longa solo. Qui flagris metuendus erat, sibi fata cruentat, Carnificisque sonant per rubra terga manus NICODEMI FRISCHLINI Elegiae pro caussa D. Martini Lutheri contra Ioannem maiorem. ELEGIA I. AT tu, quem saevis agitat mens improba diris Bacchari, atque pios laedere dente viros. Non pedicae memor, et poenas oblite priores, O scelus, o Clarii carnificina chori. Quaelibet in quemvis oppobria fingere sollers, O Maior vitiis, o pietate Minor. Foeda lues hominum quem tetra impellit Erynnis, Arma parare viris, arma parare DEO. Et Divi partes probris onerare Lutheri. cui sua cura homines, cui sua cura DEUS. Improba te tua caussa, tuo cum deside coetu Destruet, ac summi conteret ira Iovae Qui sedet ad dextram patris omnipotentis Iesus, Te premet ad Stigii furva fluenta lacus. Hic ubi districtus radiis pendere rotarum Creditur Ixion dux gregis ille tui. Musarum e medio te turbas ipse, nec ullum Carmine iam docto nomen habere meres. Septemvir CHRISTIANE boni patris optima proles, Dux ut amande bonis, sic metuende malis. Ne Scurrae audentes, tua Saxona templa fragellent: Dissipet iratum caepta nefanda DEUS.
fris058
Interea Divi, Christo duce, caussa Lutheri, Salva mihi et felix, hoste cadente manet. Quotquot in hoc dentem fregerunt vate Theones, Planxere insano pectore triste solum. Maiorem sua fata manent: nam pessima dudum Facta viri longam promeruere crucem. Qui gladio feriendus erat, pro fraude monetae, Carnifices aliis imprimit ille manus. AD EUNDEM. ELEGIA II. SI clarum infenso est onerare Melanchthona probro, Cum Calvinisimi dicitur esse reus: Quomodo non illum famoso dente lacessunt, Quotquot eum sontem dogmatis huius agunt? Namque aliud quidnam totus nunc personat orbis, Quam quod demto omni crimine, rhythmus habet? Hoc Calvinus ait, qui consona sensa Philippi Esse suis ipso non renuente docet. Haec vox Pezelii est: haec Romanensis Ederi, Hoc ais Heshusi, tu neque Beza negas. Nec tamen aut Bezae figo, aut lethale Philippo Theta, relinquo suo iudici utrunque DEO. Nec rhythmi minimo laesere Melanchthona verbo? Pone supercilium tetrice Mome tuum. Quod Probrosum est Calvini nomine dici Calvini si quis dogmata vota probat. Quomodo Goblerus non ore Melanchthona foede Sauciet, hoc qui ipsum nomen habere facit? Sin cum Calvino contra sensisse Lut herum Tam dirum o teter verbero, crimen habet:
fris059
Num scelus est etiam partes servare Lutheri, Calvinum contra Cinglicolamque gregem. Ergo tuum in nobis genuinum frangere cessa, Quisquis es aut notos ante refelle viros. I prius, et spreto Calvini dogma Luthero, Sacra Palatini templa fovere nega. I tu, isthaec fierent ut in orbe, Melanchthona, Rheno Consilium quondam tale dedisse nega. I, dic privato quod non mutaverit ausu Quae nostrae Fidei publica norma fuit. I tu, Martino post funera maesta relicto Cinglica sectatum castra fuisse nega. Nec tamen hoc illi vertunt mea carmina probro, Nec Creta infami talia facta noto. Si recte fecit male fallor amore Lutheri: Sin male; cur furcas cur minitare rotas? Furcas atque rotas virgasque ensesque minari Tinctus Avernali Spiritus amne solet. Quo ne praecipitem summi patris inclita proles Te rapiat, Satana te stimulante, cave. Namque hoc infernis carmen promanat ab undis: Quas auriga actus Dite Poeta bibit. Non equidem Divi libros sordere Lutheri Credo tibi, ut Bezae dogmata nota probes. Sin CHRISTIANE tibi Calvini scripta probantur Pace tua liceat quae mihi vera sequi. Nil mihi cum Flacco est. doctrinam servo Lutheri Hic mihi dux fidei est cetera turba vale. Per me, mutatum sectetur ametque Lutherum Qui volet, ipse tuas carpo Luthere vias.
fris060
Nam mihi qui primos caelestibus imbuit annos Vocibus, o nostri fit comes ille rogi. Hunc sequor, hunc veneror, totusque docentis ab ore Pendeo, quid virgas scurra minare tuas? Iustum et propositi solito de more tenacem Mente virum solita neminis ira quatit. Non qui prava iubet committere civicus ardor. Non qui saeva minax ora tyrannus habet. Non qui commoto quondam furit Adria Ponto Non vel Avernalis ianua dira Iovis. Si collapsa ruat de culmine machina mundi: Impavidum feriet tracta ruina virum. Tu vero, insontem qui me, Theo, dente flagellas Desine, Carnificis te manet ira tui. Flagitiis si digna tuis tibi reddita merces Dudum esset: corvis pluribus esca fores. Et quorsum exilium mihi furcifer obicis? at tu Quid serus nescis Hesperus ille vehat? Exilium haud merui: tu sorti obiectus eidem Tale malum ut possis ne meruisse cave. Non semper nitidi facies micat aurea caeli: Lubrica sors vario ventilat orbe vices. Si mihi contraxit vultum fortuna: quid obstat Ne rursum optatis explicet ora genis? AD PHILIPPUM ME- lanchthonem. ELEGIA III. MAGNA Melanchtoniae semper mihi gloria famae Ingenii propter tot monumenta fuit.
fris061
Prisciades testis, testis redivivus Iulus: Laudo quibus nomen, docte Rhilippe, tuum. At quando perte video languere Lutherum Da vemam, tergum verto Philippe tibi. Nam prior ille mihi ob verae pietatis honores: Tu longe sequeris posteriore gradu. Nec per te vivit pater ille: sed ipse per illum Tu vivis, totus testis ut orbis erit. Primus enim glaciem secuit (res nota) Lutherus, Esset in obscuro cum tua fama loco. Fontibus e vivis verbum caeleste salutis, Extulit, et sicco depulit ore sitim. Nam quod Teutonica Mosen mihi voce loquentem Audio, quod Christum dulce sonare melos. Unus hic interpres divinae flumine linguae Fecit, et hinc solus nobile nomen habet. Nec Ferus hanc illi: nec gens Helvetica laudem Eripit, o fuic quid spoliatis apem? Omnia quae totum tibi sunt emissa per orbem Huic collata libro vile putantur acer. Quid? quod et infantes docuit pater ille precari Datque catechismi caelica verba sacri. Namque animis pueri quod nostra aetate senescunt, Debetur meritis istius omne viri. Templa quid enumerem totius plurima terrae Quae pater aetheriis imbuit ille sonis. Verba mihi citius deerunt, quam copia rerum, Omnia sipaucis persequar orsa modis. Aspice tot summi divina volumina vatis Et dices verbis omen inesse meis.
fris062
Hic non ille parem non quenquam admittit opinor Qui tantum exaequet laudis in orbe decus. Multa quidem fateor quoque te meruisse docendo, De studiis patrii Gymnasiisque soli. Primus Grammaticae siquidem praecepta Latinae Purgasti a mendis non sine laude suis. Simleri normamque tui, normamque Bebely, Atque Heinrichmanni molle secutus iter. Socraticae pariter docuisti indaginis artem, Quasque bonus leges Quintilianus habet. Quin et Aristotelis de primo semine rerum: Et caussis docta promis ab arte libros. Deque via morum, et rectae de tramite vitae Socratis exemplo regula multa tibi est. Denique et historias primaeva ab origine mundi Ad tua continuo tempora fune trahis. Quae nisi quo Pietas iubet ipsa in honore reponam Dignus erout longas mittar in Anticyras. Sed tamen hae propriae non sunt tibi censeo laudes: Nam plures socios, mens nisi fallit, habes. Aspice duntaxat quot naevos corrigat unus Scaliger, inque tuis monstret inesse libris. I, quae te docuit, patriamque revise Tybingam, Haec alios longe praeferet una tibi. Sive sit Ausonia certandum, sive Pelasga Grammatica, primas nonne Tybinga feret? Scheccius, et Schecci pubes doctissima, non te In Sophia magnum nomen habere sinent. Et quis Heerbrandi compendia sacra Iacobi, Ante Melanchtonios nolit amare Locos?
fris063
Crusius in linguam tam scripta diserta Pelasgam Transtulit, antiquos praeteriitque Locos. I, pete Gymnasium quod floret in urbe Trebocum Ellus ubi Rheni piscifer auget aquas. Grammaticae praeter compendia parva Latinae, Quae tamen auctoris nomina nulla gerunt. A te scriptorum studiosae pubis in usum Invenies nullum Sueve Philippe librum. Et schola, quae possit tanto certare Lycaeo, Aut plures doctos educet una viros. Ipse quoque eloquii, fulmen praelustre Latine Sturmius, hac aufert solus ab urbe decus. Utque tibi palmam linguarum extorsit Erasmus Sic non inferius te quoque nomen habet. Quid loquar? e Graecis si qui fecere Latina Interpres quorum lingua diserta fuit: Quis fuit hoc toto facundior loco Xilandro? Seu Romana daret sive Pelasga daret? Quis prior interpres, quam tu cultissime VVolfi? Ipso qui poteras cum Cicerone loqui Quis melior nostris fuit unquam scriptor in oris Quam quem progenunt Belgica Scleida virum? Nec tamen haec illo memoro, tria numina testor, Ut cupiam laudes extenuare tuas. Sed ne isto stringant oculos fulgore Lutheri Immodica qui te laude, Philippe, vehunt. Nam mihi quo prosit nomen iactare Magistri Ipse tua dignum si nihil arte creem? Ergo mihi veniam concede Philippe, Lutherum Dum tibi praepono, sed sine labe tua.
fris064
Humanum est labi, sed non agnoscere lapsum, Illudinhumanae est improbitatis opus. AD QUOSDAM VITEBERgenses, Lutheri hostes. ELEGIA IV. SICCINE vos magni colitis documenta Lutheri Leucorei? ubinam restat avita fides? Nam quod Roma probrum potuit dare turpibus Husso? Quam quod Martino das Viteberga tuo? Quid? fasne Albiaco sit condemnare Lyceo Edidit in lucem quos pater ille libros? Non equidem solos calamo fervente Papistas Obruit, et rasi condit arma gregis: Cinglicolas etiam domuit, verboque potente Nestorii fregit somnia vana chori. Nullibi personam Christi discerpere quenquam Passus: in ipsa unum cum sit hyphistamenon. Nec voluit sacri Christum sub imagine panis Absentem, carnis symbolon esse suae. Quale fere Hebraeae signum sua victima genti, Venturi quondam caelitis huius erat. Cur tu doctrinam damnas, o Mome, Lutheri, Discipulosque viri iam fugia, atque fugas? Cur quos VVelachius bonus edidit ille libellos, Fracta quibus Cingli dogmata falsa ruunt: Tu prohibes VViteberga tuis prostare tabernis? O scelus, o dignum Cerite teste nefas. Saltem expectasses aliquod dum tale Latina In te misisset fulmen ab arce Papa.
fris065
Nam cut tu demens hunc Romae nuper honorem Praeripis? o capiti pestis acerba pio. Atqui Beza tamen, tamen hac Calvinus in urbe Non expectatum discit habere locum. Nec vetat hic quisquam venales esse libellos Quos in Martinum Cinglius ille dedit. Quid meus hic potuit committere tale Lutherus Cogitur hinc subito quod proculire foras? O bominum mores, o tempora dira! perisse Frontem de rebus quis Melicerta neget? Mentiar o utinam et patriae sim falsus aruspex: Teutona gens gladio concidet icta suo. Nam quis in hoc unquam praeviderat orbe futurum? Aut quis posse istud credidit esse nefas? Meiat ut in cineres hac Momus in urbe Lutheri, Et tanti damnet scripta librosque viri? Non Heidelbergae tantum, tantumque Genevae Irascor, caussa Dive Luthere tui: Quantum huic Leucoreae, quae damnat utrunque catervae Te Calvine sagax, teque Luthere pater. Calvinum ore quidem, non mente: nec ore Lutherum Mente tamen: miris dum struit orsa modis. Disrumpor quoties atra cum bile loquentum In mentem veniunt talia probra mihi. Vos reliqui vates Frischlino ignoscite vestro: Iustus enim haec nobis induit arma dolor. Tu vero Theo caelicolae male grate Luthero, Perge ita: te Christo vindice poena manet.
fris066
AD GERMANIAE POETAS. Lutheri discipulos. ELEGIA V. NUNC Huttenus ubi est? ubi nunc Eobanus? et ille Corldati Euricius Cordus imago viri? Scilicet Huttenus pro magno bella Luthero Gesserit, antiquae nobilitatis eques? Carole nil veritus te Caesar, et auspice Christo Romani spernens fulmina saeva Papae. Scilicet Emserum contra pro fratre Luthero Hessus Pieria sum serit arma manu? Ipse etiam Cordus pro nomine carmen eodem Fecerit, in manibus Carole Quinte tuis. Et capitale nefas mihi sit servare Lutherum: Scriptaque tam sancti spernere nolle viri? An quia Calvinus te Saxo Luthere profanat: Sit iam Calvino maior habenda fides? An quia deserto Calvini castra Luthero Nec bene mutata mente Philippus habet: Martiniiccirco patiar sorde scere nomen, Idque Melanchtonia nobilitate premi? Non ita: nam Divus si scripsit vera Lutherus De Christo Christi vivificaque dape: Cur non subscribam Martino vera loquenti? Cur oculos feriat ille Melanchto meos? Sin Vviteberga potes monstrare errasse Lutherum: Non mora, quin victas dem Vviteberga manus. Absit ab hoc animo tam foeda protervia nostro, Ut veros surda praeteream aure sonos.
fris067
Non obtusa adeo gestlamus corda Poetae, Omnis ut a nostro pectore sensus eat. At frustra obiectas tu Mome Melanchtonis artes: Plus mihi Martini pagina sacra valet. Cuius consilii ne forsan nescius erres: Caussam propositi, si vacat, huius habe. Nil habet a gnato Martini charta Philippo: A patre Martino cuncta Philippus habet. Quid frontem caperas? quid nares Sannio crispas? Teste loquor mundo quicquid amice loquor. Nec negat hoc Pappus, nec Cattis Hunnius oris: Nec si vivat adhuc ipse Melanchto neget. Sin tibi discipulus superavit in orbe Magistrum Doctior: hoc certis legibus ante doce. Quam tanti damnes caelestia dogmata vatis: Mome hic iudicii contrahe vela tui. Qui se sanctiloqui sinuavit in ora Lutheri Spiritus: e Caeli sedibus ille fuit. Hunc sequor, et pronus vestigia semper adoro: Caelica qui tanti scripita parentis amo. Fecit idem patrio sectator in orbe Lutheri Brentius. o alium desine velle sequi. Fecit idem stabili qui pro pietate Chytraeus Casurum nullo tempore nomen habet. Fecit idem nota doctor Brunonis in urbe Chemnitius, cuius fama superstes agit. Scilicet in digito plus sciverit ille Melanchton, Quam meus in toto corpore Chemnitius? I, lege, quod contra Ausonii decreta Tridenti Mirandum Romae protulit auctor opus.
fris068
Et quae de Christi naturis scripta duabus A sera voluit posteritate legi. Ni fueris amens, dices: nil tale Melanchthon His cum conferri, quod bene possit, habet. Quo prodest igitur tam crassi spiritus oris? Deme supercilio nubila Mome tuo. At vos, qui cultum mecum pietatis eundem Servatis, coeptam continuate viam. Tu Lauterbacchi, Phoebaeae fama palestrae: Tu Reusnere, aevi gloria prima tui. Eia age Posseli, mecum defende Lutherum Tuque tuum presso subde Neander opem. Tuque o qui nostrae flores aetatis Homerus Inclita Germani lux Rhodomanne soli Tu quoque Bollingere sacris mihi cognite Musis Affer opem, et tecum Classius ille tuus. Sunt etiam celebres nostra pro parte Poetae: Nec sola artifices nota caterva fovet. Desine nos omnes Naso suspendere Maior: Non asini, aut Muli, cetera turba sumus. Ad reliquos Germaniae Poetas, qui cum Calvino faciunt. LEGIA VI. VOS qui Calvinum tenero coluistis ab aevo Non aliud docti relligionis opus: Hanc Martinicolae veniam concedite vati, Si quid ago tanti raptus amore viri. Non ego vos odi, quanquam diversa canentes: Opto tamen nos ut copulet una fides.
fris069
Quae mihi vobiscum commercia sacra Poetae Intera pactis sarta manento suis. Forsan erit tempus, nec enim Soloccidit omnis Quo coeant sacro pectora nostra sinu. Candor enim nostro res intermortua seclo Occupat hoc vatum pectora pene die. Nam quicquid mussant alii cantare Poetae Inque suos audent voce referre pedes. Libertatis enim credunt hoc esse vetustae, Quodque nefas aliis, hoc licuisse sibi. Siv cos Calvinum canitis, sic denique Bezam, Martinum contra nostra ego laude fero. Unut at immodico Maior stridore Philippum Evehit, huic nemo maior in orbe DEUS. Nec facit hoc studio Calvini: quem levis erro Damnat, et ad Stygias trudere tentat aquas. Tantum vult ista vatem ratione Lutherum Deprimere, ut solus sceptra Melanchto gerat. Nam Beza huic carptus, Bezae hunc quoque carpitur hostis: Nimirum media nititurire via. Frigidus hinc illi Beza est, fervensque Lutherus, Quid mirum tepido si lavet ille lacu? Nam frigentem inter Bezam calidumque Lutherum Si qua via est medii plena teporis erit. Quod si Calvini notissima dogmata laudat, Cur animo vervum dissimu lante tegit? Odi ego neutrales, Frischlino ignoscite vati: Candida sincerae scrinia mentis amo. Ergo quod immodica minui de laude Philippi Nullo odio feci, numine teste, viri:
fris070
Uno hoc deserto te Cinglica castra Luthero Sectatum tristi voce Philippe queror. Nec tam Martini testor mea fata parentis Quam deploro tuas, care Philippe, vices. Nemo tuos unquam fecit maioris in orbe Quam mea Frischlini Comica Musa libros. Sed vos o culti, Musarum cura, Poetae: Aut unam mecum deinde tenete viam. Aut monstrate mihi, si forte per avia tendam Quo possim certo firmius ire gradu. Non ego Calvinum rhythmo, non damno Philippum, Non Bezam, hic noster mutuus obstat amor. Vos si Martinum vultis damnare Lutherum, Iam studium vestri concidet omne meum. an mihi damnandus, quod abominor, ille Lutherus An quod mente aequa nolo, Philippus erit? Hic mihi te medium caelestibus infer ab oris Mi Deus, ut mea mens servet utrunque tibi. Cur etenim culpae: cur tanti criminis insons Poenam, non potui quam merisse, luam? Te veneror, Martine parens, oracla canentem: Estque tibi per me grande Philippe decus. Non ego, non alii, vos dissociamus amantes: O utinam ivisset neuter ab alterutro. Cur autem raptum Caeli super astra Lutherum Trudis ad infernos Sueve Philippe lacus? Si dianoea valet Calvini, teste Philippo Damnatur rheton Saxo Luthere tuum: Sirheton cadit, atque Erebi mersatur in undas O ubi post cineres Dive Luthere manes?
fris071
Absona nam quaecumque tuum nunc dogma sequuntur, Haereticum faciunt teque tuosque libros. I nunc fama loquax, de me mentire, quod ausim Scindere quod discors scindit in orbe fides, AD POLYCARPUM LEISERUM, S. Th. D Ecclesiae Brunsuic. Antistitem. ELEGIA VII. ESSE quid hoc dicam, Polycarpe o inclite Doctor, Quod sic pastorem grex tuus ille colit? Nam qui criminibus te audent proscindere diris Mercedem hi stulta pro levitate ferunt. Qui te defendunt, alio culpante, nefandas Pro socia poenas relligione luunt. Nullum conviti genus est, quod Leucoris illae Non in te foedi iecerit ore viri. Quis tamen in vestra tantis sit viribus urbe Cingere pro te isthic ausit ut ense latus? Nam quot probra tibi famoso carmine dixit Maior, Avernali flumine lotus aquae? Et quis adhuc clypeum parmamue obiecit acerbae Huic scurrae, et rabidi contudit ora lupi? Sic Helisaeum ornarunt sua saecula vatem: Sic Saul Isaiden condecoravit atrox. Sic Pauli cecinit laudes Hymen aeus, et amens Hananias Petri sic cumulavit opes. At quando Polycarpe tuos defendit honores Petraeum nomen qui Fridericus habet. Nonne repente fuit cathedra depulsus ab alta Scilicet ut poenam pro pietate luat?
fris072
Quid? quod et Heccelius, qui turbae coepta dolosae Damnarat tacita, res tibi nota, manu: Exilium subiit ripa depulsus Onacri? Usque adeo nulla hoc restat in orbe sides Nunc etiam obscuro tua diffamante Magistro Nomina, dum pro te strenua bella gero: Rabula me rabie tuus asperiore fatigat Quam cadit in diri pectus et ora lupi. Nam quia te rhythmo tueor Polycarpe iocoso Carceris ille mihi vincula saeva parat. I nunc, et carum te Brunsuicensibus istis Esse nega: qui sic teque tuosque colunt. Nam quod tu verbo caelesto pascis ovile, Hoc in me foedos proicit ore fimos. Illane posteritas credet? Brunonius hospes Vincula praeconem laudis ad atra rapit. Quid faciat nebuloni igitur qui crimine multo Urbis inoffensae sustulit omne decus. Hoc potuit vafri virtus temeraria Masci. In me qui stupidas perfidus armat oves. Scit bene piscator quibus escis illinat hamos: Scit bene quonam auceps amite fallat aves. Nullius est nomen, quod norim invisius isto Orbe Philippistis quam Polycarpe tuum. Quid tu? num mussas et amico parcis ovili? At mutum Esaias te vetat ese canem. Fronti nulla fides, qui coram mella loquuntur, Absentes in te fellea corda gerunt. Iste novo mos est huic saeclo; abscondere fraudes: Mente aliud tacita velle, aliudque loqui.
fris073
Nam sapere est hodie scenae servire, locoque Et cuivis apto pandere vela Noto. Ergo cave Polycarpe: latet ferus anguis in herba, Quam minime credis spina propinqua rosae est. AD IOANNEM VVEIDnerum. P. L. ELEGIA VIII. SI mihi relligio Latii placuisset Averni, Civis adhuc essem Praga Bohema tuus. Impia si Calvi laudassem dogmata Bezae, Non me Leucorea maior in urbe foret Nunc quia Martini veneror documenta Lutheri, Et Bezam hinc fugio providus; inde Papam: Et quia vitolacum Cingli, rupesque Tridenti, Martini incedens tramite Chemnicii Cum sex pignoribus, caraque uxore, gementi Nec mihi Praga locum, nec VViteberga dedit. Sola suo tandem gremio Brunsuiga recepit, Et Martinaeam iussit habere Scholam: Ut qui Martinum veneror tum vite Lutherum, Martinumque colo tum bene Chemnicium. Salve cara mihi sedes, percommoda sedes: At tu Praga vale, tu VViteberga vale. AD IOANNEM MAIOREM Mataeologopo etastrum. ELEGIA IX. ERGO in te furiae tantum potuere, maligne Maior: Avernalis flumine tincte lacus:
fris074
Ut male de serto primum diversa Luthero, Sis ausus reprobo pectore castra sequi: Teque Melanthoniae velares tegmine larvae: Quem Calvinicolam qui negat, astra negat. Post iterum Augusti novus Eletoris amore. Dixisti Bezae crimina foeda tuo. Scilicet ut posses facinus capitale piare: Plumbea quandoquidem cusa moneta tibi. Ausus qumetiam Concordi postea libro Nomen, et infidas apposuisse manus: Plurima cum doctae dixisses probra catervae: Nunc animum mutas, sicut et ante pilos. Infaustum Vertumne peri mortalibus omen: Nil mihi sit tecum: scurra nefande peri! A me nulla bono convicia facta Philippo: Quod Calvinisimi scribitur esse reus. Quippe ego nec Bezae fixi, nec triste Philippo Theta; suo linquens iudici utrumque DEO. Maior honos illi per me, quam, verbero, per te: Iulius ut testis, Prifciadesque meus. Quid? tun2 pro tetro, Maior, tibi crimine ducis, Quando Melanthonium te ma Musa facit? At non in caput hoc venit ulla calumnia nostrum, Si qua Lutheranum me bona lingua vocet Qnod si carnificem posthac armabis in omnes, Qui Calvinicolas teque tuosque canunt: Nulla rotas, furcasque tibi satis una par abit Misnia; quid rugas tempora, turpis anus? Suevus sum fateor: sed qui te Saxona possum Certa Grammaticos arte docere sonos.
fris075
Et male tornatos incudi reddere versus Te doceo e nostris, vane Poeta, libris. Hoc si non credis, nostrum percurre libellum: Vestris oppositum versibus, atque minis. Rem tamen hic Romae gratam facis, euge Poeta; Quod latro in Furcam meque meosque levas. Nem tibi quae referet Romanus praemia Sixtus. Quem tu Antichri stum cum Babylone vocas? Scilicet est maius, Calvini nomine dici, Quam Christum contra nomen habere nefas. Descendo in temet: qui si tibi debita dudum Auferres, corvis pluribus esca fores. Sed nihil est mirum, te nobis arma minari: Fecit idem Thomas, propater ille tuus. Cui pariter nomen dedit haud sincera moneta: O quam lactucas labra habuere pares! Illi seditio cordi: te instigat Erynnis, Bella parare homini, bella parare Deo. Perge ita: qui Thomam tulit ingens exitus olim, Hic tua mox poterit coepta nefanda sequi. IN ECLIPSIN SOLIS FActam die 25. Februarii, Anno M. D. L. XXIX. ELEGIA X. ET Caelum longe positum, et terrae ora propinqua, Immineat mundi quanta ruina, docet. Nos caelo longe positi, terraeque propinqui Omnia censemus saeva carere fide.
fris076
Nuper dira comam spargebat flamma minacem, Veris et Autumni parte tremebat humus. Tum Soli Solis fictae illusere figurae, Classicus et caeli venit ab axe fragor. Quid notat hoc omen, nisi quod gens vana Sophistae Horrida delusos vertit in arma Duces. Quid rerum interea gerimus? Furia impia Suevi Formam abolet veterem, constituitque novam. Urget inauditas Fabro liber auspice fraudes, Et scoriam obrudit vique dolisque suam. Pellitur e medio culti doctrina Philippi, Regnat et insulsi frivola lingua Fabri. Quid monstra enumerem? Sunt haec sunt monstra, quod olim Haec Schola Teutonicae gloria rara fuit. Sed hocumenta ferunt meliora prioribus. o Mons Parturiens mures, materiamque iocis. Si vis doctrinae est tibi tanta, quid abnuis ergo Iudicium? et cordi est umbra, diemque fugis? I tua censurae su bmitte reciproca dicta, Cur caput et caudam degener abdis humo? Namque tuam normam fac sacrum expendere coetum, Si coetum ad normam vis revocare sacram. Hanc quia communem detrectat vipera Legem, Certa tene et dubiis fidere velle cave. Sed super aethereas te flare licentius auras Non sinet ultricis dextra propinqua Dei. Sancit enim hoc omne, lapso quod Luna sub anno Lucis inops, orta Pleiade, facta fuit. Nempe suum effectum sub finem Mensis habebit, Cui pater armorum nomina certa dedit.
fris077
Dum nova de rebus faciunt decreta sacratis, Sisyphio voloent faxa labore sua. Ipse doli sictor confusa mente labascens Naturaeh umanae finibus actus erit. Digna sua vita excipient hunc fata paremque Perferet audaci cum Phaetonte vicem. Astra nifi vires anno vertente probabunt, Astra relicta suis viribus esse probent. De spe cum sociis cadet: et suscepta vicissim Consilia in ventos sparget iniqua Deus. Amplis Ordinibus sors obicietur acerba, Discrimen vitae, cura molesta, labor. Cui dux astrorum natali in imagine surgit, Hunc gravis affecto corpore Languor habet: Sin apicem caeli tenet, a splendore remotus Amissum querulo praedicat ore Deum. Cui Phryxea pecus natali in imagine mersa est, Infensi cernet fata suprema gregis. Haec tibi sub tilia tacite cor gaudia ducit, Turturis obscuri carmina voce ciens. Quin etiam partes aliquas per Teutonis oram Subiectae carpent luce micante faces. Atque hodie Solem fatalis linea in umbras, Obiectus Lunae quas facit asper, aget. Cum prono Hesperias temone feretur in undas, Et prope devexo clauserit orbe diem. Et quanquam nondum occiderit: tamen eripit huius Aspectum nobis forma rotunda soli. Sed gens quae post est Cantabri ad littoris oram, Solam se nigris ferre not abit equis.
fris078
Nempe obitum intendit clades ferruginis huius, Qui praestat specie, nomine, honore, viro. Quae loca sunt Piscis signo subiecta gemelli; Haec Flagro aspiciet dira furente lues. Et quibus ascendent Pisces in limine vitae, Iactabunt tristi languida membra toro. Sed quibus in summo versantur cardine caeli, Ad tenuis vulgi res ab honore cadent. Lucis et usuram hanc in crebro funere reddent, Qui gregibus Christi caelica iura sonant. Sunt aliquid caelique minae, similacraque cladis, Signa monent, terris multa venire mala. Non ex praecipiti pro crimine sulmina mittit, Est patiens summi Numinis ira morae: Saepe levat poenas Deus, et sua fata reflectit, Cum nos errorem deposuisse videt. Pluribus ac duri perstant in pectore Nervi, Qui risum ad caeli tristia signa movent. Sic Laerte sato (cum iam rediisset Ulysses) Exitium obscenis triste parante procis: Illis et Furiae prius, et lugubria Phoebus Defectus roseo lumine signa dedit: Sed neque deformes tenebrae, non infera monstra, Non illis guttae sanguinis, horror erant: Sed magis in turpem luxum, risusque soluti, Credebant signis nulla subesse mala: Ante dapes igitur cecidere ultrice sagitta: Sic pereat quisquis nil putat esse minas. Ante oculos, in terque manus conversio rerum est, Pace foris facta, pugna parata domi est,
fris079
Teutoniam invadunt vino somnoque sepultam, Qui Boream aut Eurum sub ditione tenent. Ergo Deum stupidas caelo imposuisse figuras, Providaque eventu signa carere putas? Sueve loquax, Vatum noli irrita dicta putare, Non temere in caelo ludit imago minax. Si tamen irrides caeli, astrorumque peritos, Fata ex Iessaeo carmine disce tua: Qui dant ad caedes causam, et rem fraude gerentes Nondum orto medio luminis orbe cadent. Coniice nunc qualis tunc caeli affectio fulsit, Quando tibi primus Spiritus haustus erat. Cumque fidem tribuas nullam caelestibus astris, Fata ex Iessaeo carmine disce tua. Tu dabis exemplum toti memorabile mundo, Quam grave sit proceres ludere, quamque Deum. Cur aliqui haec Solis spectacula dira secuti Deformant tenebris relligionis opus. Notitiam Christi personae sorte profanant, Remque gerunt odiis, ambitione, dolis. Hi sunt ex quorum doctrina et voce resultat corporibusque labor, pectoribusque dolor. Turba tenax falsi fert crebra negotia magnis, Paxque animi in dubia relligione cadit. O proceres animum a curis, corpusque labore. Hanc terram a Suevis exonerate viris. Doctrinae corpus retinete, relinquite truncos, Qui capite et mentis conditione carent. Gra tia Diis, tandem lux veri emergit ab umbris, Pendet ab hac animis candida turba suis.
fris080
Et pia corda Ducum, falsis prius obsita textis, Expedit illustri cum ratione Deus. Qui bene compositae doctrinae foedera turbant, In sua blasphemi fata furenter eunt. Nec texta absolvunt Furia impellente: sed haerent Lege Dei in textis pendula turba suis. Sed tu iustitiae Sol Christe emerge, nec umbras Condere Doctrinae lumina vera sinas. Pelle lupos, sed oves retine tua iussa sequentes, Nam crucis et mortis caussa fuere tuae. Ioannes Maior, D. IOANNI MAIORI IOACHImico, Poetastro Saxonico, Sueviae gentis contemptori miserrimo, meliorem mentem P. N. Frischlinus. ELEGIA XI. FAMA Tubingensem pervenit nuper ad urbem: Hic ubi Tecciacos Neccarus intrat agros. Lecucoreo quendam Maiorem habitare Lyceo: Qui patriae dicat crimina saeva mea. Inque viros acres, Suevos, convitia iactet, Nequitiaeque illos clamitet esse caput. Attulit haec etiam valvis affixa Lycei Carmina de tenebris noster Apollo tuis. In quibus ille audet Suevam traducere gentem, Et rerum Dominos contemerare Duces.
fris081
Tum queritur culti doctrinam arcere Philippi, Et passim insulsum regna tenere Fabrum. Mox bonus Astrologus (si Dis placet) omina rerum, Crinitoque novas spargit ab igne minas. Quid notat hoc, inquit, nisi quod gens vana Sophistae Horrida delusos vertit in arma Duces? O mirum ingenii et divinae mentis acumen. Equibus Astrologus prodiit ille locis? Forsitan aethereo cecidit nunc alter ab axe Stifelius, numeris ingenioque potens. Ultima qui mundo praedicat fata ruenti, Delusosque suo terreat ore viros. Dux Auguste cave, tibi bella, tibi arma minatur Maior hic, et regnis ultima fata tuis. Dux Auguste cave, cavea dimittere captum, Inn cavea captae sic modulantur aves. Pellitur e medio culti doctrina Philippi, Maior ait: contra sic mihi fama refert: Pellit ur e medio magni doctrina LUTHERI, Hic ubi vim primum cepit habere suam. Forma prior periit; furtim nova forma priorem Excepit, miris confabricata dolis. Audiit hoc vastis tellus latissima campis Teutoniae, infandis obstupuitque dolis. O mons parturiens mures Vviteberga: vetustum Quae monstris aboles hoc decus ipsa tuis. Inque tuo ferme periisses nuper abortu, Ni miserae obstetrix Sueva tulisset opem. Quod si doctrinae vim tantam habuere novellae, Cur clandestinis uteris usque dolis?
fris082
Fur odit lucem, tenebris confisus opacis, Utque latens ima vipera serpit humo. Ast sacer, et luci coetus confisus apertae, Ex antro Cacum teque tuosque trahit. Atque tuas fraudes claram producit in auram, Si sapis, huic grates convenienter agas. Nos vero interea, quos aspera lingua petivit, Suevica sumamus vindice tela manu. Nam Suevum Suevae defenderre gentis honorem Addecet: hoc patriae debita iura iubent. Ergo quod eximium nobis sordere Philippum Dicis, et insulsum regna tenere Fabrum: Mentiris Maior: mentiris putide Maior. Et tua iam dicunt verba carere fide. Quo Suevum Suevi temnamus iure Philippum, Quem patriae nobis consociavit amor? Bretta virum nostris vicina penatibus istum Edidit: illi artes Sueva Tubinga dedit. Acceptasidem nobis post reddidit artes Ingenii excultas fertilitate sua. Hoc animo memori vita servamus in omni, Grammaticamque artem, Rhetoricosque libros. Socraticas itidem cartas, tot scripta Philippi Miramur, nullo despicienda modo. Omnia, quae nostrae discenda tenenda iuventae Tradimus assidua, conterimusque manu. Tum Chronicos multo veneramur honore libellos, Ut quoque communes quos vocat ille locos. Augustana simul nobis Confessio numquam Sorduit, eiusdem quae perarata manu est.
fris083
Eiusdem perarata manu, Divoque Luthero Complacita, et Ducibus rite probata piis. Pro qua Saxoniae Princeps Elector Ianus Pertulit, heu tanto non toleranda Duci! Pro qua Landgravius vitamque caputque Philippus Opposuit telis vis inimica tuis. Cetera (si qua tamen) praeclari scripta Philippi Dissona sunt scriptis Dive Luthere tuis: Haec vos Theologi trutina pensabitis aequa, Quos saecli praestans extulit huius honor. Nos reliquos morem meliore decentibus aptum, Et vere dictis fas adhibere fidem. Quid tu de rebus possis statuisse sacratis, Qui nosti praeter tot maledicta, nihil. Qui nisi vaniloqui carpsisses crimina Flacci, Dic mihi, quo tandem nomine Doctor eras? Iprius et sancti libros evolve Lutheri, Postea de rebus carmina funde sacris. Forsitan inflammat tua te furiosa Poesis, In nos ut Suevos tot maledicta feras. Inspice Davidis Psalmos, quos auspice nostro Henrico in lucem clara Geneva dedit. Illic invenies Stephano testante Poeta, Quam sis Pierii portio parva gregis. Nec nos idcirco nunc te contemnimus: illi Quod tua sic sordent carmina sacrra viro. Et nos edidimus libros, ter sumque poema, Meque hominem Suevum cetera turba colit. Cerne Panegyricos Divo de Caesare nostros, Perlege Tecciaco carmina facta toro.
fris084
Perlege de stella quae scripsimus ante recenti, Quam mihi Maioris nomen in ore fuit. Scribe prius similem Suevae meae, et ede Rebeccam, Susannam Suevae, si potes, ede parem. Postea nos aude genuino rodere Suevos, Ac si Pierii pars gregis una fores. Et ne te interea vano cognomine iactes Nescio pro quali, vir bone, Theologo. Disce Catechismum divini rite Lutheri, Doctrinaeque novae corpus omitte novum. Nam si praeponis nuper fabricata Luthero, Humanae Maior nil rationis habes. Quod si aspernari Suevos vis deinde, Philippum Ne spernas una, vir violente cave. Nam quia displicuit Concordis fama libelli Magnorum imperio confabricata Ducum: Unius ex odio cur totam evertere gentem Niteris, Almannos contemerasque meos? Cur Suevo dicis magnum sordere Philippum? Cur patriam extenuas, vane Poeta, meam? Aut ergo Suevos posthac laudare memento, Aut per me laudes experiere tuas. EPIGRAMMATA EIUSDEM Frischlini: AD MAIOREM MATAEOLOGUM. VERE Elegum pangis, vere miserabile carmen, Nam miserum est quidquid pangis in hoc genere. Esse heic Thersites mallem sapientis Homeri, Quam Dux Aeacides scurra Poeta tuus.
fris085
AD EUNDEM. IULIUS ille meus toto redivivus in orbe, Non maioris habet nomen, ut ipse vides. Si caupam quaeris, caupam tibi dicere promptum est: Tu quod eras quondam, desinis esse mihi. IN POETASTROS LUCIFUGAS. LUCIFUGAE vates Frischlinum crimine quotquot Scinditis: in clarum nomina ferte diem. Nam quis Iatrothous? quis Veronensis Achilles? Quisnam Capelupus? quae reliqua ista cohors? Nominis ut te iure tui pudet, improba turba: Sic nullum nostro carmine nomen habes. IN LIBRUM MARTINI CHEMNITII, de duabus in Christo naturis. SI quis Ubiquismi hunc audet damnare libellum, Desipit, aut certe non sapit id, quod ego. Sunt duo de Christo multum diversa canentes Naturas alter non bene dissociat. DE SEIPSO. SI quis Ubiquistam vult me appellare, liceto: Namque mihi patrium limen ubique patet. ELEGIARUM LIBRI II. FINIS.
fris086
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER TERTIUS. STIPENDIUM TUBINGENSE Ducis Vvirtembergici. Edit. Anno Christi 1569. VOs, quibus a tenero, Nymphae Pimplaeides, aevo Limina Neccaricae culta fuere scolae. Laude Tubingiaci stipendia ferte Lycaei, Munifica celsi Principis aucta manu. Structaque coenobiis nuper Musaea sub amplis Dicite, Tecciacum voce canente Ducem: Qui virtute potens, qui maiestate verendus, Summa manet patrii spesque decusque soli. Qui columen coetusque pii fulcrumque scholarum, Innumera studiis auxiliatur ope. Tuque age CHRISTE fave, tu divitis ubera venae Suffice, tu vires viribus adde novas. Ut valeant, qua laude decet, quo carmine fas est, Omnia, non tardo commemorare stylo. Vetus Stipendii aedificium olim Monachorum Augustini sedes. EST antiqua domus, longo satis ardua tecto, Ad rapidum Nicri conspicienda vadum. Augustiniaci quondam coluere cuculli: A quibus illa suum nomen adepta fuit.
fris087
Nunc alio dicunt STIPENDI Anomine cives, Nomine cum facto conveniente suo. Nam sacra discentum numerosae pabula turbae Exhibet, et studiis pendit opima stipem: Ut lebet officio, si quos angustia rerum Impedit, et navum eprimit arcta caput. Eberhardus Probus, qui et Barbatus dicitur, Princeps Vvirtenbergicus, coenobium Augustini condidit. Hanc olim statuit Princeps Eberhardus, et illic Limina divitiis extulit aucta suis. Caelicolae ut veris ista colerentur in aede Ritibus, et studio mitibus iret honor. Unde secuturis prodiret clericus annis, Imbutus sancti cognitione libri. Pasceret hinc sacrum caelesti dogmate coetum, Et coleret pura relligione DEUM. Sed fere iam totum Romani oppleverat orbem, Foeda superstitio frausque maligna Papae: Coeperat et peponum sensim expilare dynastas, Et regum cistas exspoliare dolus. Nec pietas Monachis nec erant sacra dogmata curae, Sed ventrem lautis exatiare cibis. Princeps Ulricus restaurator collegii. Augustinaiani: cuius prima cura fuit, erga religionem collapsam, quam statim recuperato avito regno, quasi postliminio restituit. Hoc erat in votis: segnem traducere vitam, Illud erat Latiae relligionis opus. Ergo hanc Ulricus patria ditione recepta, Restituit, sumptu non remorante, domum. Restituit tandem veteremque reduxit ad usum, Esset ut Aonio sedes amica choro. Tempore quo solio fuerat sceptrisque paternis Redditus, et Suevos rursus habebat agros. Tunc etenim primo subiit pietatis imago, Quonam lapsa foret restituenda modo.
fris088
Esset ut explosi mendis aliena Papatus, Et veteris staret relligionis honor. Nec mora, purgatas Missam cantare per aras, Syncerae tumidus vocis amore, vetat. Et veteres iterum templis instaurat honores, Nec patitur falsis ritibus esse locos. Utque pius Gedeon foedi delubra Baalis Eruit, et flammis templa nefanda dedit. Cum foret Idolis Hebraea a gente litatum, Et data sacrilegis impia thura focis. Sic etiam Ulricus verae pietatis amator, Ut primum patrii tecta subivit agri. Protinus infaustas subiectis ignibus aras Destruit, absurdos quae coluere Deos. Cultibus et falsis curat succedere veros, Divinoque sacros igne tepere focos. Crede mihi pictis non est Ecclesia templis Fulta, sed haec verbo nititur atque fide. Nec bove mactato numen caeleste per aras, Sed mentis gaudet simplicitate coli. Unde suos iterum recte pietatis ad usus Reddidit Ulricus relligionis opus. Et longa populos ex impietate reduxit, Quo colerent veri numina vera DEI. Utque ministerium verbi sine labibus iret, Doctrina vitae conveniente piae. Audiretque viros nostros Ecclesia doctos, Qui memori sacrum pectore dogma gerant: Matth. 13. et 25. Qui nova, qui vetera e capsis cum fenore promant, Riteque commissae munera sortis agant:
fris089
Ille scholas veterem ducit npietatis ad usum, Scholae et Gymnasia Ducatus VVirtemberg. restaurantur Anno 1535. et 36. Artibus et tempe mitibus apta facit. Et patriae instaurat fundata Lycaea sub oris, Viribus antiquis restituitque suis. Cum prior artidocis nocuisset coetibus aetas, Heu male Castalio perniciosa gregi. Mox quoque supremum fida bonitate Lycaeum Eodem tempore Princeps Ulricus Academiam Tubingensem restituit, undique convocatis viris doctissimis. Corrigit, et prisci reddit honoris opes. Condit et augustis praeclara palatia Musis, Et studiis aptat commoda templa piis. Hic ubi Caastaliae praetermeat arva Tubingae, Neccarus, et vivo flumine prata ferit. Hic ubi stat Suevo Parnassus monte bivertex, Et iuvenum sacro pectora fonte lavat. Hic ubi cum pietate fides artesque docentur, Atque piis colitur docta iuventa scholis, Sed quia pubescens sibi non bene consulit aetas, Si praeceptorum destituatur ope: Proxima cura suit celebres accersere Musas, Et legere eximios arte fideque viros: Qui pia virtutum studiosae dona catervae, Synceraeque darent relligionis opus. Qui divina gravi conamine iura docerent, Unde sacer vitae stet sine labe tenor. Qui regere et laxas scirent dare legis habenas, Qui iuvenum pulchris artibus ora rigent. O quantum decus est, qnanto preciosior auro, Siqua schola est studiis nobilitata suis? Hinc sunt, salvifici qui spargunt dogmata verbi, Finis et utilitas scholasticorum coetuum. Suppeditantque tuo pabula CHRISTE gregi.
fris090
Hinc sunt, civili qui lege negotia tractant. Ac hominum leni ivigia pace regunt. Hic sunt, qui morbos humano corpore pellunt, Hinc est Christicolis turba magistra scholis. Ulrici Principis in viros doctos munificentia. Larga viris etiam fecit stipendia doctis, Artibus adiungens non leve pondus opum. Ut sua doctiloquum sequerentur praemia coetum, Muneraque artifices digna labore viros. Scilicet est virtus laudato Principe digna, Tangat ut hunc populi cura paterna sui: Utque professores verae pietatis honoret, Et tribuat doctis praemia larga viris. Quid moror in parvis? etenim maiora supersunt Einsdem magnificentia in pauperes et rerum ad studia necessariarum egenos. Munera, propositi causaque faxque mei. Namque ubi pauperiem multis obstare malignam Vidit, et ingeniis usque nocere piis: Exerit ille suas praesenti munere dotes, Cordaque largiflua fulcit egena manu. Non humiles animos temere fastidit et odit, Quale inopes studium perdere dives habet. Sed faciles fidei memor, et virtutis alumnus, Pauperiem dextra non dubitante levat. Fundatur Stipendium Tubingense. Inde Tubingiaci stipendia clara Lycaei Fundat et Aonio fert pia dona choro. Indigenasque legit aptrio sub limite natos, Et larga hospitii tecta subire iubet. Semper enim ÷aribus debetur gratia nostris Prima, sibi primam patria poscit opem. Nec decet ingenti peregrinis dote levatis, Indigenas vacua panis egere manu.
fris091
Recte igitur patriae natos sub finibus orae, Ex patribus vera relligione piis, Agmen alumnorum recipi praecepit in amplum, Et voluit tanta commoditate frui. Si tamen hos primis etiam formaverit annis, Conditiones recipiendorum in Stipendium. Sanctifica virtus relligione Dei. Atque illi ornarint laudato nomine vitam, Quae sine sit vitiis ante peracta malis. Si quoque sint dociles, hirta non indole duri, Quam male foedarit torpor inerte situ. Sint maturt annis aevoque impube, fereque Addidertnt annos ad tria lustra duos, Et iam combiberint primo sub flore inventae, Linguarum et studii semina prima sacri. Quique rudimentis formarint pectora primis, Iungentes Latiis verba Pelasga sonis: Doctaque libarint Logices praecepta disertae, Nonnihil et leges Quintiliane tuas. Hic animum studiis quicumque politus, opimam Supplice sollicitat principis ore manum: Atque suam patriae venturam iurat opellam, Si quando meritam postulet illa fidem: Illum fida Ducis largitis sumptibus, arctae De paupertatis dextera tollit humo. Magnificas nec opes nec munera larga recusat, Quaeque levat artes emolumenta pias. Subsidiis et cuncta suis alimenta ministrans, Pauperis extenta damna rependit ope. Hinc ille et superis fovit Christique popello, Fida ministeriis agmina dicta sacris:
fris092
Publica quae passim conscendunt fulcra cathedrae, Auricomumque premunt relligionis ebur Ut doceant sanctum firmato pectore coetum, Quo velit omnipotens numen horore coli. Ne quoque dispersas nullo discrimine sedes Incolerent, strati per iuga more gregis. Monasterium Augustinianum conceditur Stipendiariis inhabitandum. Augustiniaci cedunt habitacula tecti Dantque locum studiis limina prisca sacris. Limina quae stupidi quondam tenuere cuculli, Excordes domina sub meretrice sues. Quis tandem pulsis (quia fruges perdere nata Turba erat, Aeolidae remigiumque Ducis) Huc sua caelestes posuerunt castra camenae, Militiae huc CHRISTUS transtulit arma suae. Namque inibi grandis studiosi concio caetus Pascitur, in studiis erudienda sacris. Unius ut sociata colens habitacula tecti, Adsit in obsequium CHRISTE benigne tuum. Utque isdem studiis et praeceptoribus usa, Conformes teneat relligionis opes: Pulchraque coniungat socios communio fratres: Nectit ut aligerum mobilis aura gregem. Hinc alium veros alius pietatis honores, Et sanctae doceat nosse salutis iter. Hinc studii vitaeque commercia iungant, Indoctumque sacra doctior arte regat. Ac veluti quondam virides Academia lucos Turba colens, uno consociata loco est: Discipulosque unum suscepit idemque Lycaeum Socratis, et Stoicum porticus una gregem:
fris093
Haud secus Ulricus magnae bonitatis alumnos, Unius voluit tecta habitare domus. Ut legum doctis in ibi regerentur habenis, Imbuerent animos et piet ate suos. Dulceque fraterni servantes pignus amoris, Et vitae et studii mutua pacta colant. Unde secuturo praestantes artibus aevo, Pabula dent ovibus caelice CHRISTE tuis: Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod tanto fundata nitent auctore, ducemque Patronum, columen, tegmen, Asylon habent. Qui tegit auxiliis studiosum mitibus agmen, Inque pios confert praemia summa viros. Non semper fabro laudem fabrile reportat, Conspicuum multae dexteritatis opus. Quondam etiam commendat opus. qui perficit, auctor, Et maiestatem resdata dantis habet. DVx quoque Christophorus postquam moderamina rerum Illustrissimus Princeps Christophorus patri in Ducatu succedens, liberalitatem in scholis ampliandis exercet. Cepit, et imperii frena tenere sui: Aemulus antiquae Princeps virtutis avorum, Extulit officiis nostra Lycaea suis. Praebuit et Musis tranquilla per otia nidos, Utque alcedonios tempora lenta dies. Namque suae specimen mox ut pietatis honorum Ederet (ediderat sed quoque multa prius) Adicit ad patrios ter denos ille clientes, Ut numero centum divitiore forent. Idem numerum Stipendiariorum auxit adiectis 30, ut essent 100. et non ita pridem 50. et ultra addidit. Nuper et his decies quinos sociavit et ultra. Indigenas, patrii pignora culta soli.
fris094
Hinc ut venturo doctorum truba virorum Prodeat, in studiis, tempore, culta sacris. Artibus et vario pollens idiomate linguae, Oenotrio felix Hebraicoque sono, Pascat et hinc CHRISTI doctis sermonibus agnos, Militiae capiens fortiter arma suae. Nec patriae solum, peregrinis sed quoque terris Serviat aetheriis turba polita libris. Non qualis nuper prodibat copia rasi Agminis, et stupido clericus ore rudis: Illud remigium sceleratum Ithacensis Ulyssi, Quod tria Stesichori vix elementa tenet. Sed pudet his nostrum lamiis foedare libellum, Stipendium decem studiosorum illustrissimi ac generosissimi Domini Domini Friderici Comitis VVirtembergensis et Montpelgardici: qui etiam in hoc Collegio sustentantur: apatre Georgio, excellentis memoriae, Comite institutum. Quas decet aeternos interiisse dies, Principis in coetu denos Fridericus alumnos Sublevat, ora Comes Montpeligarda tuus: Annuaque illorum dignis Stipendia solvit Cultibus, et larga munera praestat ope. Ut patriis etiam pastores educet agris, Officio quorum dogmata vera sonent. Dogmata non ullo sectarum scismate tincta, Dogmata caelesti consona rite logo. O decus et virtus excelso pectore digna, Dotibus. in sacras officiosa Deas. In terris nihil est tam largo Principe maius, Cui pietas ista nomina laude facit, Cui fidei candor curae splendorque scholarum. Quem tenet obsessum relligionis amor. Felices animae, quibus illius obtigit aevum, Quo studiis possunt exeruisse caput.
fris095
Aurea nunc redeunt divinis tempora Musis, Dum populi tangit cura paterna Duces: Artibus et placidi dantur solertibus anni, Discentumque terunt otia lenta greges, Qualia praecinuit Iudaea e gente Propheta Affore cum reges docta Lycaea colent. Et nutrix regina scholas et Musica tempe, Poplite submisso prona decenter alet. Addidit his etiam Tifferni census alumnis Michaelis Tifferni Stipendium, quatuor studiosis factum: qui etiam in nostro coetu foventur Quatuor, atque illis annua dona tulit. Ut simul hi nostri foveantur in ordine coetus, Cumque illo studii rite sequantur opus. Legibus et dociles recti frenentur iisdem, Atque Magistrorum condoceantur ope: Is quia Christophorum tenero praeceptor ab ungue, Erudiis nava strenuitate Ducem: Atque suum caelebs, sine prole, peregerat aevum, Has virtutis erat, dignus, adeptus opes. Postea quas illum princeps convertit in usum, Ut quoque sint studiis munera serva piis. Sic memorem gratumque suo praestare Magistro Se voluit, docti captus amore viri. O cultum pietate Ducem, probitate decorum, Munificae dignum laude perenne manus: Qui sacra virtutis virtuti praemia clarae Destinat, et studiis mitibus illa sacrat. At quis Udalricum, quis digno carmine prolem Christophorum possit commemorare Duces? Quod tam doctificas fovere benigniter artes, Divitiisque suis muneribusque suis.
fris096
Pierides tanta quod maiestate levarunt: Augentes opibus culta Lycaea suis. Ille Tubingiaci fundat collegia tacti? Instituitque sacrae munera larga stipis. Hic numerum coetus mirandum exauget alumni, Ampliat et magnis sumptibus antra scholae. Illustrissimus Princeps ac Dominus D. Ludovicus, Dux Vvirtembergicus et Teccius, Comes Montpeligardt et c. Stipendii Tubingensis ab avo Ulrico fundati, patre Christophoto ampliati, conservator et patronus. Nec minor es Princeps patribus Ludovice duobus, O VVirtembergi spesque decusque soli. Tu quia sancta legis celsi vestigia patris. Aequus Christophori mentibus, aequus avi, Et bene Tecciacis fundata Lycaea sub oris Conservas, et opem reddis ubique tuam. Tu quoque Neccaricae Stipendia clara Tubingae Protegis, et vera relligione foves. O vos largisicos, aeterno, Heroas, ab aevo Secla quibus nullum prisca tulere parem. Cede locum nostris Romanae gloria linguae, Promeritus clarum nomen habere Fabi: Cum faceres precium capto pro milite, septem Divendens patrii iugera culta soli Appula cede locum, magnis uberrima Busa Sumptibus, ingenii dans monimenta tui: Dum reliquu Cannae donis cerealibus agmen Ad Canusina foves moenia, mille decem. Exiguo vestrum duravit tempore munus: Haec sunt aeterno non ruitura die. Quid te, qui fines olim ditione premebas Immensos Asiae, dive Seleuce, loquar? Qui reditus censusque tuos altaribus offers, Auratisque sacras munera mille focis.
fris097
Cum Solymitano templo praeesset Onias, Infulaque illius comeret alta comas. Maior inest virtus nostris Heroibus, aequae Largiter expendens optima quaeque manu. Quorum tot sacris extant collata camenis Praemia, quot nollo est commemorare stylo. Ergo Tubingtaci stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod quoque Christophorum mitem reperere patronum, Et protectoremm te Ludovice suum: Qui sacras artes ceu Maecenates amastis, Principis idque pii ducitis esse decus. Sed quia florescens aequo custode remoto, Indulget numeris prona iuventa suis: Statuta et leges Stipendii, quibus disciplina et studia conservantur, Edocuit pia iussa, suoque e pectore divus Ulricus, vitae commoda iura tulit. Condidit et normam graviumque repagula legum, Impubique dedit sancta statuta choro. Quae iuxta posset studiroum tendere cursum, Eque ima summum tangere sede locum: Quae iuxta posset vitae componere mores, Liber ab infandi colluvione mali. Haec quoque Christophorus patriae pietatis abunde Aemulus, ingenua nobilis auxit ope. Ut pia sacrorum vigeant munimina legum, Inque illis morum certa statuta sonent: Certa statuta sonent divae conformia voci Quam natura colit, quam DEUS ipse tulit. Ergo ego dum paucis leges expromere verbis Conor, ut hinc vitae constet et artis honor:
fris098
Huc ades o iuvenum mihi ter gratissime coetus, Nostraque sub memori dicta repone sinu. Disce tibi quas sancta dedit prudentia leges, Nec contempta odio verba monentis habe: Sive tenes nostri Stipendia sacra Lycaei, Seu colis alterius tecta beata scholae. Ordo studiorum et graduum in Stipendio. Principio ut studii ratio certissima constet, Metaque non segni transilienda pede: Certa tibi posita est artes mensura colendi, Haec qui nostra novus miles in arma venis. Ne quis forte sequens tumidum Phaetonta, relicto Affectet superos inferiore gradus: Aut sine praepetibus celsum petat aethera pennis, Et lapsu infelix dexteriore ruat: Qualiter incauto nimium temerarius aevo Icarus, Icariae nomina fecit aquae. Ergo prima tuo vestigia tramite tangas Antea, quam summi per iuga montis eas. Nemo repentino prodit simul impete doctus: Nemo potest uno discere cuncta die. Nascitur haud subito flavens e grramine spica, Durar nec arbor erit, quae modo virga fuit. Utque favilla levis grandi primordia flammae Praebet, et hinc surgit viribus aucta suis. Donec in immensum postremum excreverit ignem, Quem vix Niliacae supprimat humor aquae: Sic sua sunt etiam studiis exordia primis, Et minimos ortus ardua quaeque tenent. Quae simulac longo rerum cumulantur ab usu, Excedit iustum copia parta modum.
fris099
Ante rudimentis primos exegerit annos, Et possit Latiis addere Graeca sonis: Et Logices artem bene Rhetoricosque colores Noverit, et dulci cum Cicerone loqui: Quam Sophiae sacrae vigilet Sophiaeque prophanae, Et magnum indoctus verset Aristotelem. Prima igitur nostro studiosa ex agmine turma, Primus ac infimus ordo eorum est, qui lectiones tertiae classis audiunt. Militiae in linguas suscipit arma suae. Ac bene dicendi studium subigitque domatque, Dives et eloquium sub sua iura vocat. Unde simul fandi veniat praeclara facultas, Quae doceat culto fundere verba sono. Hinc ubi doctificasa iuvenis cognoverit artes, Quasque graves linguas Tertius ordo docet. Iamque fluunt geminae sine labe idiomata linguae, It Latius, docto Graius it ore modus: Secundus ordo Baccalaureandorum, qui frequentant lectiones quartae classis. Mox etiam quartus paulo gravioribus ordo Surgens, auxilio grex tibi docte subit: Qui lauri expectas et amarae praemia bacae, Quaeque tegunt doctum frondea serta caput. Tum canit Iliacum grandis certamen Homerus, Myrmidonumque vehit laude per astra Ducem. Culta Stagiraus Logices monumenta disertae, Ac sine fucoso tegmine vera docet. Tullius hic etiam causas tractarre reorum Assolet, et tetrico dicere verba foro. Monstrat et astrorum positus causamque Mathesis. Et quo sit mundi condita sphaera modo. Quae simulac animis iuvenes hausere tenellis, Mox capiunt operis praemia digna suis.
fris100
Gradus primae laureae, qui nulli Stipendiariorum confertur, nisi privato examine dignus reperiatur. Tunc etiam lauro dociles lambente capillos, Implicat emeritum prima corona caput. Sed tamen hos etiam primos virtutis honores, Incola munificae non capit ante domus: Quam trutina et gravior docti censura magistri, Iudicet hoc dignum nomine posse frui. Otia qui fuerit vita sectatus inerte, Nec vigili doctos triverit arte libros: Ridendus sociis turpem feret ille repulsam, Nec rudis optati compos honoris erit. Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Debita quod meritae virtuti praemia reddunt, Atque artes digna sedulitate colunt. Et contra ignavos, quos turpis inertia frangit, Conspicuos nullis laudibus esse volunt. Scilicet hoc fas est, largiri praemia doctis, Nullius at segnes nominis esse viros. Tertius ordo Baccalaureorum et Magistrandorum, ut vocant, qui publicas audiunt lectiones. Post ubi prima suos excompsit laurea cives, Addidit et titulum candida bacca suum: Promptius ad reliquas tolluntur pectora Musas, Doctrinaque solent uberiore frui. Tum demum veterum versant documenta sophorum. Et quicquid Latium, quicquid et Hellas habet. Tunc etiam rerum tacitas inquirere causas Coepere, et magnum pandere voce chaos: Abdita naturae rimari semina, et unde Pendeat haec vasti machina clara poli. Unde vices rerum, quid tot discrimina gignat, Tamque vago incertis ludat in orbe modis.
fris101
Aut quae materies tot rerum assumere formas Possit, in aeternos non ruitura dies: Qualiter ambigua famosus imagine Proteus, Vertisse in varios dicitur ora modos. Tunc sunul accedit morum censura malorum Ethica, Pierides nec sinit esse feras. Doctaque virtutum versat praecepta sacrarum, Deque Stagtraeo fonte ministrat aquas. Hic libet interdum docta connectere nodum Socratis, et docta rursum aperire manu. Aut argumentis veterem superare Platonem, Aut Epicurei carpere dicta gregis. Saepius ancipiti quaesitum exponere voce: An virtus hominem divitiaeve beent. An fortunatum species et gloria praestet, An mage vita bonis deliciosa suis. Ipsa anmos invenes, studium sublime, Mathesis Excolit, et caeli limen adire facit: Sidereosque nova rimari indagine motus, Qua terit obliquum signiferorbis iter: Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, Scrutari et sicci torrida signa canis. Quid tantum Oceano properet se mergere Phoebus, Cum tellus nivea grandine tecta latet. Curue sibi impositam Ponto qui perdidit Hellen, Aequiparet nocti vere ineunte diem. Cur maris occidu. is non intret Parrhasis undas Virgo, sed intacta cominus extet aqua. Quam satis utiliter positos sol praebeatignes, Quam sint falciferi signa nociva senis.
fris102
Dlia cur nigris interdum pressa tenebris, Amittat fratris lumina clara sui. Cur etiam plenis aliquando cornibus orbem Expleat, aut maculis obtegat ora novis. Adde quod organici non desunt munia libri Veriloqua, et Clarii dogmata celsa Sophi. Quae reliquis etiam praestant pia commoda Musis, Cl. D. Iacobus Schegkius Medicinae et PhiIosophiae Doctor ac Professor. Auxiliumque manu non dubitante ferunt. Schegkius haec Sophia et Medica clarissimus arte, Ingenii mira dexteritate docet. Argumenta docet Logicis variare figuris, Et rem limitibus claudere quamque suis. Aut etiam certa tumidos ratione sophistas Carpere, et errores prisce Epicure tuos. Inde sub arbitrium revocans res ponderat omnes. Quas sibi cuiusvis vindicat artis opus: Nubibus et si quae velant mendacia, pulsis, Veridicam cuncta pandit in arte viam. Philosophiae studium quo conducat. Caelica praecipue tractare volumina dextre Edocet, atque apto tradere sacra modo: Ut quondam adversos valeant explodere fucos, Quosque parat nobis trux sycophanta dolos. Si modo quisque notent animo monstrata sagaci, Nec dent nubiferis irrita dicta Notis. Haec ubi sic animi fuerint accepta vigore, Gradus Magisterii, ad quem nulli Stipendiariorum, nisi honesti et idonei, admittuntur. Ingeniumque nova cognitione valet. Altera subsequitur decoranti germine laurus, Atque magistrali cingit honore comas. Scilicet ut pigros laudatae pompa iuventae Excitet, et studiis sint sua dona piis.
fris103
Agminis ac nostri prius indagante magistro, Quam fuerit studii candidus ante tenor: Ni fuerit turpi sine labe peractus, habebit Nemo clientelae dona magistra sacrae. Nam si quem torpens enervat inertia segnem. Munera quis tali conferat ulla viro? Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod pia linguarum florent commercia in illis: Quod capit hic dignum Philosophia locum. Quae longe et late miseris nunc exulat oris, Quartus ordo Magistrorum, qui lectiones Theologicas frequentant. Et vix, quo corpus lassa reponat, habet. Dein ubi Musarum studiose castra secuta Turba, magisterii signa decusque tulit: Protinus aetherias animos appellit ad artes, Mosaicosque terit vaticinosque libros. Hic ubi divinas aperit sapientia gazas Caelica, et aeterni numinis addit opes. Doctorumque licet voces audire, sacrumque Altius humanis exseruisse caput. Quis rerum solers opifex hoc ordine cuncta Finxerit, et numeris integra quaeque suis. Unde hominum genus et pecudes et bruta feraeque, Unde freti pisces, aeriique greges: Cur adeo tristes infestent corpora morbi, Totque premant nostrum lurida damna caput: Cur tampraecipiti rapiamur in omnia lapsu Crimina, mancipium teter Averne tuum. Quis miseros iterum pressos tot mole laborum Eruat, et medici porrigat arte manum.
fris104
Liberet eque malis et tristi vindicet Orco, Servitiique hominum vertice demat onus. Quae fidei virtus, operum quae praemia Christi Quanta sit et fuerit gratia, quanta patris. Quamque sit aligeris Ecclesia tuta ministris, Atque inter vepres ceu rosa verna micet. Quae via praecelsum scandendi limen Olympi, Exercitia contionum, quae a Magistris, cum alibi in pagis, tum in Stipendio habentur, in praesentia Superattendentium: quibus illi ad docendi munus praepatantur. Quisue sit aeterni trames ad astra poli. Talibus instructus florenti aetate magister, Et quisquis tali nomine dignus erat: Publica nonnumquam conscendit sulcra cathedrae. Et sacra populos instruit arte pios. Aut exercitiis reliquum caelestibus agmen Imbuat, et nostrae personat aedis ebur. Ut studii cursu tandem feliciter acto, Officium praestet cum pietate sacrum Seque hinc officio maiori praeparet olim, Si patrius meritam postulet orbis opem Tunc praeco in media consistens luce piorum, Admonitu possit ducere corda suo. Inque DEI messem descendat, et auspice Christo Veriloquae doceat religionis iter. Erudiatque suam firmato pectore plebem, Quo velit astripotens numen honore coli. Sanctorumque vetet delubra accedere picta, Et statuas vana sollicitare prece. Namque lupi nostrum violenter ovile subintrant. Nectentes caeca calliditate dolos: Priscaque Romulei mendacia diruta Papae, Conantur technis restituisse noris.
fris105
Quorum aliqui nigrum gaudent praefigere theta Omnibus, hoc fidei qui profitentur opus. Qualis iam passim, fraterno nomine lesu, Grassatur miserum, consociata cohors. His opus est docte sacris obsistere verbis, Et vafre structos annihilare dolos, Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod sacrae cultus florent pietatis in illis, Sanaque caelestis dogmata vocis eunt: Quodque ministrorum templisque scholisque fovetur Copia, quae verbum spargat in orbe sacrum. Unde Dei nomen laetis celebretur in oris, Et genus hoc hominum laudet ametque Deum. Sed redeo ad doctos versu properante Magistros, Nostri quos coetus ordo supremus habet. Ex illis reliqui ductores agminis octo, Magistri octo officiales, qui lectiones a iunioribus repetunt, moresque observant, et quod eorum praemium. Ut praestent fidam, praeficiuntur, opem: Temporibus praelecta suis repetendo iuventae Inculcent. animos expoliantque rudes. Lectio nam demum (ceu tritus adagio fertur) Illa placet, decies quae repetita fuit, Ac simul enormis carpentes crimina vitae, Informent limis corperile suis. Pro quibus officiis denos e Principis area, Praemia florenos quisque laboris habet. O quoeties non est illos efferre beatos, Qui studio morem non remorante gerunt? In toto nihil est terrae praestantius orbe, Quam mens in monitus obsequiosa pios.
fris106
Lam 15. Hac adeo superum Rex delectatur, ut illi Praeferat herbosi dona litata foci. O quantas digna laudes pietate meretur. Qui praeceptorum mollia iussa colit? Hunc quondam insigni mirum spectabis amictu, Conspicuum populo lumen adesse suo. Nam velut erumpit nitidus per nubila Phoebus, Formosum et rutilo spargit ab axe iubar: Sic bene doctorum quondam praecepta sequutus, E tenebris clarum tollet ad astra caput. Doctorumque inter celebris numer abitur album, Ac poterit summis culmen adesse viris. Quare etiam reliquos praecedens arte Magistros, Moribus eximiis ingenioque gravis: Si modo sacratos vigili versare libellos Dextera et aetherias quaerere pergat opes, Quatuor magistri Theologiae candidati. Et studii cursum peragat felicibus ausis, Nec referat, cursu destituente pedem: Doctoris titulum summaeque insignia laudis Auferet, inque sacra puppe Magister erit. Inde Magistrorum praeclaros ex agmine lecti, Continuant studium terque quaterque sacrum Viribus ingenii celebres atque artibus ampli, Et virtute pares, et pietate graves. Ut studii optato tangentes tramite metam, Conscendant summi limina celsa gradus: Atque professorum memorentur in ordine quondam, Enarrentque sacros arte sagace libros. Quales nunc passim doctores Suevia iactat, Quales et nostrae culta Lycaea Scholae.
fris107
Postea quorum aliquos unum referemus in album, Cum canet eximios nostra Thalia viros: Quos schola Stipendii tanquam Myrmecia promsit Hactenus, et porro, Troius ut, edet, equus. Ergo Tubingiaci stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod sic in studiis proponitur ordo colendis. Fineque proposito quaeritur artis opus. Nec temere quaevis rapitur discenda facultas, Sed quae divino est iuncta ministerio. Qua nihil in toto praeclarius eminet orbe, Qua nihil haec rerum machina maius habet. Et quis non plenis Stipendii limina buccis Efferat eximiam laude canente domum? Quod simul et patiens multorum sponte laborum, Hic capit officio praemia digna suo. Scilicet ingenuam virtus laudata cohortem Excitat, et magnum gloria clacar habet, Nunc age, qua mores ratione et lege regantur, Disciplina morum in Stipendio Expediam: pars haec non erit usque levis. Multum etenim refert annis assevescere primis, Moribus et vitam percoluisse bonis: Dum licet et nondum vitiis induruit aetas, Nec puer amissa fronte superbit atrox. Nam velut indomitus reicit cervice lupatum, Qui numquam frenos ore momordit equus: Sic iuvenis nulla legum frenatus habena, Officium surda negliget aure senex. Quaeque obiter poterat quondam iuvenilibus annis Discere, iam multo comparet aere senex.
fris108
Quid? quod mhaerescunt primaevae crimina vitae, Annosis etiam (res lacrimanda) viris? Quaeque olim poterat, cum nondum adolesceret aetas, Effugere, heu sero facta piare die. Vidi ego limoso vitiorum in gurgite mersum, Afflictis seram poscere rebus opem: Cum fere duxisset caesum vestigia tergum, Exereretque suas carnificina manus, Quaeque prius facilis potuisset tollere censor, Damnari in medio crimina tetra foro. I nunc et puerum doctrina flecte salubri, Dum molles animos tempora verna dabunt. Dum licet, et totos non eluctatur habenas, Indomitusque ruit more ferocis equi. Hinc sunt Aonio leges et milia coetu Iura data et vitae norma tenenda sacrae Principio pietatis opus (primaria virtus Est pietas) verum noster alumnus amet: Dogmatibusque sacris cupidas accommodet aures, Atque Deum vera relligione colat. Exosus tetrici figmenta nefaria Papae Qui movet aetheriis arma cruenta plagis: Qualia terrigenum memorantur praelia fratrum, In rerum dominos praelia mota Deos. Nimirum casta superum formidine tactus, Carpet inoffenso tramite solusiter. Atque illum fortuna favens cumulabit honore, Et faciet summi nomen habere viri. At cui nec pietas nec sancta oracula curae, Hic meret attrito vilior esse luto
fris109
Impius incassum prolixa volumina versat, Impius hoc frustra nobile tentat opus. Ipse vides Domini contemptor ut irrita iactet Brachia, successum non tribuente Deo: Cuius et exacto est eadem doctrina labore, Qua fuit ad coeptum progredientis opus. Quare age caelesti plenam spiramine mentem Concipe, doctrinae dulcis alumne sacrae: Cumque velint superi voto precibusque rogari, Auxiliumque manu non remorante ferant: Eia age succiduo divinum poplite numen, Quisquis es, et precibus devenerare tuis. Exercitia precum matutinarum Fallor? an audivi sub tectis aera sonare, Ad sacra quae coetum iussaque vota cient? Non fallor: rubeum linquens Aurora cubile Surgit, et humenti spargit ab axe iubar: Et modo sub calidae vernantia tempora noctis, Quarta propinquantem nuntiat hora diem: Proripiunt omnes, seque ad communia promunt Atria facturi vota precesque Deo. Iamque aliquis lecto, iuvenilide grege, Psalmo, Qui baccae et lauri nomina prima gerit Supplicibus Christum genibus precibusque fatigans, Exerit in tales ora diserta modos Formula precationis matutinae usitatae in Stipendio, reddita carmine. O Deus, ex alto caeli qui vertice regnas, Imperioque tenes subdita cuncta tuo: Qui pater unigenum divino numine Christum Gignis, fine carens, principioque carens: Te nos illum ipsum proptertua viscera Christum, Quo duce caelorum ianua latae patet:
fris110
Per cuius meritum, per cuius nomen et omen, Das aliquod nostras pondus habere preces: Poscimus unanimes, proiecto poscimus ore, Ore tuam miseri sollicitamus opem. Mitte tui nobis sacri spiramina flatus, Qui colimus coetus sancta Lycaea tui: Ut tua perpetua celebremus nomina laude Iugiter, et frugum mille feramus opes. Quales Paestanis non parturit hortus in agris, herbifero liquidae fonte rigatus aquae, Huc ades, aetherio qui pectora numine firmas, Imbuis et veri relligione Dei: Corda salutaris dono iuvenilia verbi Instrue, quaque potes arte beare, bea. Et nos caelestis plantas ex imbribus horti Adsere, nec praedam gandinis esse sine. Namque vides (quid enim possit tua sancta latere Lumina? sunt oculis abdita nulla tuis) Quam veneranda tui perdat vineta sacelli Efferus, agresti milite cinctus, aper. Quam tua crudeli sacraria mente profanet Hostis, et ardenti voce superbus oret. Caedat ut innocuos et inundet sanguine terram, Et multa patriam caede cruentet humum. Eia age rumpe moras et duros frange Tyrannos. O Deus, o populi cura salusque tui. Effice ut unanimes coeant in foedera reges, Sanctaque felicis munera pacis ament. Aut si vesanis pergat conatibus hostis, Te quoq mox hostem sentiat esse suum.
fris111
Ne nos dira lues, rabido aut bellona flagello Obruat, infaustos neu fames atra premat. Disiice quas multo Sathanas molimine technas Adstruit, in nostrum tela cruenta chorum. Sic tua nos fida metuamus numina mente, Unde fluit cuncti sons et origo boni. Huc ades, officii munus qui munere pensas, Huc ades et larga dona repende manu. Omnia quae summi praestant Regesque ducesque Augentes opibus docta Lycaea suis. Tum vero inprimis nostri benefacta patroni. Quo VVirtembergus Principe gaudet ager, Compensa, et meritas tanto pro munere grates, Quam potes extenta dote referre, refer. Quod vigiles nutrit templisque scholisque ministros, Qui spargunt verbi munera sana tui: Quod patriis olim fundata Lacea suboris, Assidue cultu divitiore fovet: Claraque conservat nostri Stipendia tectt, Semper et officiis ampliatilla suis. Da precor hunc longos patriae superesse per annos, Ut possit doctis utilis esse scholis. Sic bonus o facilisque tuis, nostrosque labores Subleva, et aetherio flamine mitis ades. Nostraque caelesti renova, Deus optime, luce Pectora: sis studit duxque comesque pii. Ut sacra possimus mysteria pandere caeli, Et populum sancta pascere voce tuum. Unde novas pleno diffundat copia cornu, Et fetu fruges luxuriante ferat.
fris112
Queis velut Ambrosia venturo tempore vesci Aeternos liceat caelica in arce dies. Dixit At hunc tacito reliqui simul ore sequuntur, Et Domini fide numina mente colunt. Quod siquis, turpi sopitus membra veterno Torpeat, hunc residem debita poena manet, Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod divina precum studia et pietatis in illis, Vitaque cum studiis convenienter eunt. Laude Deus colitur votoque rogante: nec ullus Hoc poterit cultus gratior esse Deo. Ille etiam fert promptus opem poscente vocatus Ore: Deus vanas non sinit ire preces. Contiones publicae ab omnibus omni tempore frequentandae. Praecipit hinc etiam (quamvis Deus ipse requirat) Lex pia divinae templa subire domus: Audiat ut sacrae veneranda oracula vocis, Cum populoque suas iungat et ille preces: Hauriat et pietatis opus pietatis alumnus: Aemulus hinc quondam pascat ovile Dei: Absentem censura notat, lex pumet aequa: Nolle sacra, est ingens, discere verba, furor. Blasphemi carcere, et pro conditione delicti gravius puniuntur. Nec tibi fas esto Divum proscindere numen, Aut iacere in superos impia verba Deos. Nam male blasphemo quicumque profanus ab ore, Evomit in summum dicta proterva Deum: Eheu quam iustas abstruso in carcere poenas Vinolentia et ebrietas prohibita, quae si admittuntur, carcere plectitur. Iste luit poena dignus Averne tua. Praecipue Bacchi ne quis teneatur amore, Qui sequitur nostri sobria castra Ducis.
fris113
Neu sit pernicies vini barathrumque macelli (Si modo vult studiis cultior esse sacris) Eheu quam largas audax temulentia fructus Parturit, ingeniis exitiosa lues. Hinc odia et rixae, fraudes, iniuria, caedes, Et quicquid tetri perditus orbis habet. Hinc furor et rabidae flagrans vesania mentis, Hinc venit ingenii saeva ruina tui. Inde manus tremulae totoque in corpore labes: Halitus inde oris foetidus iste tui. Et quis virtutum memorabit nomina centum, Quas secum comites ebria turba trahit? Tot cum producat numero delicta feraci Ebrietas, animos excutiente mero. Quare age tam dirae cernens incommoda pestis, Ingluviem vita grex studiose malam. Vindicis aut iusti te terreat ira tonantis, Aut tua qui duro carcere membra domat. Lex etenim dura religat temulenta catena Crura, veternosum discutiente caput. Cauponum haec eadem prohibet gustare tabernas, Publicae tabernae interdictae. Quasque offert publicas lauta popina dapes. Ne tibi graecandi fugienda occasio detur, Neu pateat turpil laeta fenestra gulae. O quibus et quantis est dignus laudibus almae, Vir pietatis amans, sobrietatis amans? Numen habet placidum divinae sobrius aurae, Infensa est ipso plebs temulenta DEO. Lites, calumniae, et digladiationes vetitae. Ense nefas etiam violenta in praelia quenquam Tendere, et armata sumere tela manu.
fris114
Nemo alium sanna postica uncisue lacessat Naribus, aut lites or procace serat. Viperei morsus, venturae seminarixae, Hinc abeant: placidi poscimus ora viri. Verbaque sint nullo serpentum tincta veneno: Candor amicitiae nobile iungit opus. Sarta pios inter maneat concordia fratres, Et coniuratae foedera pacis eant. Usus armorum in Stipendio inconcessus. Haec decet ingenuos: quod si tamen invida nectas Iurgia, erit sceleri poena parata tuo. Qui lateri accingit miles temerarius ensem, Atque viatoris more pererrat agros: Aut etiam sumptis vaginam liberat armis, Tela ut in adversum dirigat alta caput. Irruet hic geminas animosa ob crimina poenas, Et privata simul publica damna prement. Litigiose vale: noster feraiurgia coetus Non amat, etternum litigiosevale. Arma in cistis reservandae ad futurum usum. Si tamen est ensis, quaeque ferre viator, Arma tibi: in capsis illa reconde tuis. Aut servanda tuo caute committe Magistro, Usque sit, illorum qui petat, usus, opem. Ergo Tubingiacistipendiaclara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod sacratam stricto conservant munia iure, Syncerumque colunt relligionis opus. Oraque compedibus regidis blasphema coercent, Ut sine labe DEI progrediatur honos. Impia quod prohibent effusi pocla falerni, Et plectunt nimio tempora quasse mero.
fris115
Quod lites odiumque vetant, linguaeque coercent Scommata, rixarum materiemque cavent. Gratia quod concors inibi fraternaque vivunt Foedera, non ullo diripienda modo. Iungit ubi socias facilis concordia mentes, Credibile est ipsum plaudere corde DEUM. Nulla peregrinas patriasue invisere terras Peregrinationes ultro susceptae puniuntur. Copia, ni faciat cura magistra tibi. Qui sine permissu ad longas spaciabitur oras, Non impune feret, cum redit ille, nefas. Adde quod et tacitas prohibet lex nostra latebras, Diverticula, et quicquid libidinem adolescentiae fovet, interdictum. Et lenocinium turpe in amore vetat. Scilicet aucupium longo hic praebetur amori, Flammaque in occulto saepe reperta loco. Et Venus in nemorum crebro venit ipsa recessus, Qua pavidus tenebras sperat habere pudor. Heu iuge suspectos iuvenis ter provide casses, Sunt haec incautis retia tensa viris. Nec tibi conveniens crebras agitare choreas, Choreae illicitae. Esse puta, quisquis noster alumnus eris. Ni te solennes invitent forsitan horae, Quaeque monet laetos ducere taeda choros. Hic quoque praecocibus caluerunt pectora flammis Saepius, et iuvenum corda peredit amor. Cum fere, laetitiam vino faciente, iuventus Gaudet ad impulsam crura movere lyram. Virgineumque gregem placidis amplectier ulnis, Et miscere novis blandula verba iocis. Matrimonium studiorum cursu non absoluto prohibitum. Non prius in thalamum sociam deducere fas est, Quam studii iusto sit via tacta pede.
fris116
Quisquis enim iuvenum fervente cupidine raptus, Maturi nondum foedus amoris init: Consortem, et studiis non magna ex parte peractis, Accipit, is damno concidet ipse suo. Et tandem nostro pelletur ab agmine, longo Tempore uti patrios exuloberret agros. Ergo animum compesce ferui, frenoque coherce, Tutior est sero tempore coeptus amor. Ratio vestitus. Vestitus pariter ratio est praescripta clienti, Membra vetans habitu splendidiore tegi. Hinc abeat murex Tyrio satur atus aheno. Hinc male dissecto Martia bracca sinu. Turpe erit Ostrino modicari vellera succo, Turpius in fluidos dilacerare sinus. Nemo etiam curta velet sua corpora palla, Qualis Marticolis assolet esse viris. Instita longa pedes, sed demittatur ad imos, Hoc etenim priscae est simplicitatis opus. Crede mihi vestis quae vix obit undique lumbos, Indicium est animi (res ea nota) levis. Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei Quis non aetheriet tollat ad astra plagae? Quod pudor et castae felix reverentia famae Hic viget, et vetiti est nullus amoris amor. O quoties non est dignis celebrare pudicos Laudibus, et claros integritate viros? Quippe DEI summum virtus habet illa favorem: Munit enim castus pectora casta DEUS: At manet obscenum, merces aequissima, probrum Ira DEI, et cuncti noxia damna mali.
fris117
Sed iam tempus adest epulis accumbere lautis, Carpendique venit gratior hora dapes, Et coquus in patinam fortasse immiserit escas, Incipiantque datum sumere quisque cibum. Promus et in mensa nunc ordine cuncta locarit: Quid cessas? longam est nectere turpe moram. Serius adventens dulci mulctatur Iacho: Colluet hinc gelida flebile guttur aqua. Qui mores inter edendum a Stipendiariis requirantur. Ergo quid hic deceat, quaem suavia prandia carpas, Exponit brevibus nostra Thalia modis. Splendida quam primum mensis apponitur esca, Vos epulis omnes accubuisse velim: Unanimesque Deum votis atque ore vocare, Et tacita Christum sollicitare prece. Corpus uti vegetum recreet potuque ciboque, Inde animos verbi pascat odore sui: Nectaris et tandem divinos praebeat haustus, Faxit et Ambrosia succidiore frui. Sed puer. O mundi rerumque aeterne creator, Consecratio mensae, per puerum fieri solita, et eiusdem formula. Quo patre res sentit nulla creata famem: Qui nostra haec vergetas a primo limine vitae Corpora munifica dans alimenta manu: Qui cunctis facilem praebes animantibus escam, Hoc fragili vitam quotquot in orbe trahunt. Huc ades et nostros animos felicibus imple Laetitiis, dextrae muneribusque tuae. Ut quantum satis est, non desit copia rerum, Dapsilis et cunctis affluat esca locis. Hinc pia vinutum nos perficiamus abunde Munia, quaeque animos hos volaisse voles.
fris118
Auspiciisque tuis o CHRISTE et numine freti, In quodvis sacrum pervigilemus opus. Sic tua perpetuo celebretur gloria seclo, Et taceant laudes tempora nulla tuas. Sic honor imperiumque tuum, sine sine coaevum Permaneat patri spirituique sacro. Dixit et extensas attollit ad aethera palmas: Baccalaurei ad mensam sacra praelegunt: tempore quidem prandiorum capita veteris: tempore vero cenarum capita novi Testamenti. Moxque omnis tacitum concio subdit, Amen. Tunc aliquis cathedrae scandit sublimia fulcra, Abacca et lauro nomina docta trahens: Codicis et sacri divina volumina versat, Historiamque pio Moseos ore legit. Et quicumque olim veteres oracula vates, Admonitu ducti, praecinuere, DEI. Aut Evangelicis quae sunt in scripita libellis Pandit, ubi cenae serior hora venit. Conticuere omnes arrectisque auribus adsunt, Et nulleum tacito murmur in ore sonat. Turpe bonum tempus consumere multa loquendo, Turpe sacris animum non adhibere libris. Quare si linguax ori laxabis habenas Stentor, et audaci garrulitate strepes. Iniciet merito flultae retinacula linguae, Compescetque tuum debita poena labrum. Non ego iam mores referam, quibus inter edendum Carpere propositos te decet ore cibos. Est operae alterius, nudis mihi rebus agendum, Ne velle Iliacum vincere credar opus. Hinc tamen a nobis epulones, hinc age venter, Quique nitere tua rusticitate cupis.
fris119
Culta decet iuvenem re quaque modestia coetum, Qua sine nil reliquae proderit artis opus. Hancvigil exerce studiorum dulcis alumne, Hanc cole: namvitae convenit illa tuae. Ergo Tubingiaci Stipendia lara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod non illotis fas mensae accumbere palmis, Aut reprobo appositos carpere dente cibos: Ante sed est Dominus votis precibusque rogandus: Ut nullo pietas desit honora loco. Quod viget hic morum probitas, quod et inter edendum, Non silet aetherii lectio sacra libri. Usque adeo pietas omnes bene collocat horas, Decidat ut nullo tempus inane modo. Postquam epulis exempta fames mensaeque remotae, Et fuerint sumpto corpora pasta cibo: Protinus in medium studiis aevoque novellus, Consurgens Domino fert sua vota puer. Et celebrare patris benefacta piissima summi Incipit, et merita tollere laude Deum. Gloria, laus, et honor Domino super astra potenti, Gratiarum actio post sumptum cibum. Gloria sancte tibi, Gloria rexque tibi. Quod nobis facili largitas pabuladextra, Pavisti dapibus corpora nostratuis. Huc ades o iterum, nos et caelestibus imple Laetitiis, flatus muneribusque sacri. Ut nostros mederante tuo spiramine gressus, Ante oculos stemus concio grata tuos: Ne rubor obdnucat nostros ob crimina vultus, Improba maestificus neu pudorora notet:
fris120
Cum nobis olim meritorum praemia reddes, Iustifica iustis et fide iustus eris. Exercitia Musica. Nec mora, mox omnes unum glomerantur in agmen, Canturi lepidum voce sonante melos. Tunc aliquis docta praecellens arte Magister Infert se et numeris dulcibus ora movet. Ille regit cantus et suavi carmine mulcet, Omnia, ne vocum dissona fila crepent. Iamque sonant octo melicae discrimina vocis, Dulcicanique iuvant pectora fessa modi. Quaeles ORLANDI suavis modulatur arundo, Aut quos MAYLANDI blanda Thalia canit. Aut etiam CLEMENS quicquid meditatus amoenum est, Atque alii, longum quos memorare foret Scilicet hoc Christi benefactu gratia pacto, Dignaque promerito laus sua cuique datur: Sic celebrant cantata Deum modulamina vocum, Qui factas inopes noluit esse preces. Pulchrior est virtus reliquis virtutibus una Omnibus, officii cum pietate memor. Post epulas etiam concessa haec otia turbae, Ut fiat lusu gratior inde laebor: Aut celeres agitare pilasper florea rura, Aut cursu aut alio membra ciere modo. Hic ubi iam vernum demittitur aethere tempus, Luxuriatque novo germine pictus ager. Vocibus inprimis vires relevare sonoris Fas erit, et blandas sollicitare fides: Cum fere Sol medium tangit rapidissimus axem, Torret et arenti sirius arva siti
fris121
Attamen haud ultra ludos extendere tempus Convenit: est licitis addita meta iocis. Non omnes vicos non compita quaeque peragret, Vagabundi errones non tolerantur. Spectator tota non fluat urbe cliens. Iam vocat ad studium, doctosque audire Magistro Hora monet, sacrum iam repetatur opus. Assiduos iuvat ipse Deus lenitque labores, Ille solet praesens acribus esse viris. Clamosi et turbulenti plecti solent. Stentorea nemo clamosus voce tonabit, Nec reliquo pergat turbidus esse gregi: Aut studia impediat streperum faciendo tumultum, Ut cum Cyclopes aera ferire solent. Talia si patrans omnem turbaveris aedem, Qui tua refrenet crimina, censor erit. Hoc quoque cum primis (quanquam natura requirit) Oboedientia erga praeceptores consueta. Inseruit monitis cura paterna suis. Ut studeant nostri dictis parere Magistri, Et praeceptorumiussa verenda sequi. Non illos lingua temnant petulante rebelles. Nullaque mordaci scommata felle serant: Non etiam absentum soleant arrodere famam, Carpendi studium quale Theonis erat. Quis furor aut quae nam stolidi dementia cordis, Te praeceptores non coluisse tuos? Qui placidas artes animo instillare tenello, Noxia non cessant vellere quaeque manu. Ut cum quis lolium florenti extirpat ab agro, Quaeque tenax segeti crescere lappa solet. Surgat ut impubis studio pietateque coetus, Efferat et clarum per rata iura caput.
fris122
Et quisquam numeret sidi benefacta Magistri, Quae confert iuveni, qua valet arte, tibi? Dum gerit et vitae curam curamque salutis, Perpolit et limis rustica corda suis. Dum monet officiumque sequi, vitiumque coercet, Et sibi commissum sustinet acer onus. Anne magisterium quisquam sub tale negabit Ire? nec hoc dicet vivere posse modo? Praepostera quorundam libertas, honestas disciplinas aversantium. Scilicet hoc faciunt, quos stulta rebellio iactat, Quique animis optant libera frena suis Eheu quam multis vesani est pectoris oestrus, Dum cupiunt vita liberiore frui. Pace tua liberte mihi stultissime fas sit Dicere: te servum prava cupido trahit, Dirus in obsequium te luxus et otia torquent, Hinc fers a genio regna superba tuo. Crede mihi rabidum compesce libidinis aestum, Atque tuas furias comprime, liber eris. Haec etenim demum libertas vera putanda est. Non servum vitiis pectus habere suum. At tua si caeco laxabis frena furori, Heu mala sub domino quanta potente feres? Sed miser hanc labem miseris aspersit Adamus, Esse volens animi libera frena sui. Dum superis par esse cupit, lentumque capistrum Excutit indomiti more rebellis equi. Hinc omnes regni sensu stimulamur acuto, Odimus et dominas, suffugimusque manus. Hinc furiosa rapit dominandi nostra libido Pectora, naturis imperiosa suis.
fris123
Ergo aliquis nostrum nulla tractabilis arte, Rebelles et disciplinae impatientes eiciuntur. In mores pergat luxuriare malos. Et disciplinae sacras exosus habenas, Gaudeat indomita iam feriate rapi: Protinus hunc rigido mandat lex claudere septo, Et fera praestructis crura tenere seris Nam male pugnacem qui se monitoribus offert, Ac surda hortatus respuit aure pios, Nec sua se patitur propter delicta notari, Hoc de nulla super spes mihi frugis erit. Hunc etiam iusti tandem censura Magistri, Ceu putrem reliquo de grege pellet ovem. Morigerasque olidis agnos seiunget ab hircis, Qui legum excutiunt ore seroce lupos. Ut cum triticeam cribro quassante farinam, A paleis abeunt torrida farra suis. Livida ne toti noceant contagia turbae, Nequitia mores contemerante bonos. Neu bonus infanda correptus peste malorum Corruat, ipsorum participetque malum. Nam velut occulto latitans in limine serpens, Quisquis adit, saevo sauciat ore virum. Sic, nisi provideat legum solertia, totum Unius inficient tetra venena gregem. Usque adeo admixtis syncerum fecibus omne, Proh dolor, assuevit degenerare merum. Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod reverenter habent docti praecepta Magistri, Officioque illum conveniente colunt
fris124
Insuper et plectunt furiosa mente rebelles, Et contra obsequiis dant sua dona piis. Est aliquid fido morem gessisse Magistro: Hinc fluit optati copia larga boni. Hactenus et studii et morum vitaeque tenorem Diximus in nostro qui solet ire choro, Diximus et iusto laudatas ordine leges, Quas animi Ulricus munera sancta dedit. Sed nihili fuerint latarum foedera legum, Ni quoque custodum sarta tegantur ope. Sicut enim nullam producit Regula frugem, Illam ni lignis applicet arte faber. Sic nisi discipulum refrenet lege Magister, Nullus, quem secum proferat, usus erit. Sponte sua pauci virtutum rara sequuntur Munia, pars maior deteriora colit. Et quotus est qui recta colat probitatis amore? Nec fugiat poenae crimina tetra metu? Superattendentes Stipendio praepositi ab Ulrico Principe et quod eorum sit officium. Ergo iuventuti Dux VVirtembergidos orae, Doctores voluit praeposuisse suae. Munera qui fidi superattendentis obirent, Et regerent nostrum more decente chorum. In studia et vitam simul indagare clientum Iussit, et officium sacra docendo sequi. Cunctaque seu studii, seu purae commoda vitae Augere, et quovis damna cavere modo, Cuiusvis hebdomatae festo die Superattendentes, in Stipendio alternatim sacra enarrant. Hos quoque divina redimitos tempora lauro, Artibus et voluit prominuisse sacris: Ut pia divarum doceant praeludia rerum, Et spargant vivi semina prima logi.
fris125
Quaeque ministerio doctrina accommoda sacro, Coetibus hanc soleant explicuisse suis. Qualem Timotheo voluit proponere Paulus, Qualem Cretaeo proposuitque Tito. Aut Margaritae preciosa volumina sacrae, Enarrent merita sedulitate locos. Certius ut reliquum doctis imbuta iuventus, Hisce Tyrociniis carpere possit iter. Ne tamen immodici geminetur cura laboris, Obruat aut nostrum lectio crebra chorum. Haec quacumque Iovis feriata luce iuventam, Otia dum fuerint, edocuisse licet. O mihi iam centum vemant in carmina vires, Ut possim tales enumerare viros. (Ecquis enim digno laudaret nomine?) quotquot Officium hoc humeris sustinere suis: Acriter et nostrum studiis poliere Lycaeum, Moribus et iuvenes excoluere bonis. His quoque divinas debemus reddere grates (Si modo grandiloqui sunt rata dicta sophi) Quod te spectandum praeclaris dotibus ornant, Et faciunt docti nomen habere viri. Qualis erat PAV lus studiis imbutus et arte, Paulus Constantinus Phrygio, Theologiae Doctor et professor, Ecclesiae Tubingensis pastor: Stipendii Superattendens. Nomen honoratum cui PHRYgionis erat. Qui columem nostro fulcrumque decusque clienti, Affuit et toti remus et aura scholae. Quodque Tubingiacum cultu pietatis ovile, Imbuit et vera relligione Dei. Vir virtute gravis vir multo nomine clarus, Seu doctum cupias cernere sive pium,
fris126
Erhardus Snepfius. Theologiae Doctor et professor, parochus Tubingensis Stipendii Superattendens. Qualis ERHARDUS erat pietate fideque probatus SNEPFIUS, ille tuus Suevia lata decor. Snepfius aetheria doctor celeberrimus arte, Viribus ingenii maximus ore gravis: Eloquio cui nulla parem translapsa tulerunt, Nec referent ullum postera secla parem. At non doctrinae cultaeque encomia linguae, Non vitam est animus commemorare piam, Nam mihi labenti cum tempore verba deessent, Materiae vires exuperante meas. Leonhardus Fuchsius Medicus celeberrimus, Stipendii Superattendens. FUCHSIUS hic etiam superattendentis obivit Munia, non cuivis suscipienda viro. FUCHSIUS in medicis Paeon clarissimus hortis, Cuius perpetuo tempore fama viget. Alter apud Suevos Podalirius arte medendi, Alter Teutoniis arte Galenus agris. Notus abocciduis et Eois notus ab oris, Notus ab occulto conspicuoque polo. Cuius ego in laudem si tentem ducere carmen, Ingenio maius nectere dicar opus. Nunc superattendens studiorum flectit habenas, Iacobus Herebrandus Theologiae Doctor, et eiusdem professor, modernus Stipendii Superattendens. Doctor HEREBRANDUS magnus in arte sacra. Maximus ingenio sanctoque gravissimus ore: Cui fides inprimis puraque vita placet. Namque Dei metuens et servantissimus aequi, Doctrinae sequitur consona facta suae: Et quae condidicit quondam iuvenilibus annis Edocet, et verbi gramine pascit oves. Instruit et nostrum caelesti voce Lycaeum, Mosaici monstrans abdita sensa libri.
fris127
Unde per has nostras fama notissimus urbes, Venturae laudem posteritatis habet. Huic collega fuit divinae SNEPFIUS artis Theodoricus Snepfius, Erhardi filius, Theologiae Doctor, Stipendii Superattendens nunc Ecclesiae Tubingensis pastor. Doctor, in hac nostra fama decusque schola. Ille sui patris patriique vigoris imago, Seu spectes artem, seu pietatis opus, Nam dextre sacros edisserit ille libellos, Foederis et prisci, foederis atque novi. Solerterque scholam referens oracula vatum Erudit, et multa laude professor ovat, Cetera quid memorem praeclarae munera vitae. Virtutesque animi splendidioris opes? Omnia maioris deposcunt carmina venae, Ingenioque volunt uberiore cani. HVIUS in officium successit BRENTIUS, arte Ioannes Brentius senioris filius. Theologiae Doctor et professor, nunc Stipendii Superattendens. Nobilis aetheria, nobilis ore sacro. Brentius eximii proles veneranda parentis, Quo numquam nostro maior in orbe fuit. Huius inest animo patrii candoris imago, Huius inest animo cum pietate fides. Livor abest, dolis omnis abest stat pectore virtus, Pectore stat vivi vivus amoris amor. Atque haec est studiis virtutum gloria parta: Quis ubi respondet cetera vita, sat est. Namque sacris inhiat noctuque diuque libellis, Et vigili partas mente recondit opes. Suavisonoque camt Davidica carmina plectro, Eximiae psaltes nostra per antra scholae. Proh dolor Heroum soboles quam plurima noxa, Esse solct patribus turba nefanda suis.
fris128
Hi duo sed patrio celebres de nomine, vera Notificant patriam nobilitate domum. Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod bene commitunt fragiles doctoribus annos, Consilio pectus qui iuvenile regant. Inque ministerium vitae studiique parati, Excubias vigili mente salutis agant. Artibus ut quondam sacris virtuteque coetus Noster, in obsequium sit tibi Christe pium. Atque tuos dapibus pascat caelestibus agnos, Et faciat multo fenore dulce lucrum, Intemerata simul doctrinae lumina sacrae, In sera quondam posteritate micent. Superattendentibus Magistri domus adiuncti. Ne tamen unius gravior custodia legum, Cervicesve duum grande fatiget onus: Addidit in socios Doctoribus ille Magistros, Quos tutela penes praesidium foret. Ecquis enim solus, quis paucorumue levatus, Sub tantae, auxilio, pondera molis eat? Quisue regat meritis tantum virtutibus agmen? Aut sapiat quovis providus usque loco? Sunt varii mores vario sub pectore: voto Vivitur haud uno: velle cuique suum est. Ipse vides (quod enim dubitem tibi visa referre?) Servitium ut concors non alat una domus. Quamlibet exiguum famulorum nutriat agmen, Non omnes aequa lege gubernat herus. Semper habet tetricus, quod possit rodere, livor: Quod reprobus possit carpere, semper habet.
fris129
Quare age qui tali vivis statione Magister, Officii praesta munus ubique tui. Usque licet toti nequeas placuisse catervae: Qui sapit innumeris, moribus aptus erit. Pectora syncero tracta iuvenilia corde, Utque potes studium confer ubique pium. Instrue doctrinis, iuvenes et moribus orna, Corrige si qua malum crimen habere vides. Quondam etiam misce sedato nubila vultu, Et disciplinis impia facta preme. Nam pueri recto moderamine gaudet amicus, At mala qui numquam corrigit, hostis erit. Et cui relligio est iuvenem submittere poenae, Is nihil in toto pectore mentis habet. Quae brevis emendat puerum censura perenni Commoda venturae tempora frugis habet. Utque tenor legum et vitae sine labibus iret, Collega magistro domus additus. Iret et officium mitis alumne tuum. Additus est alius nostri collega Magistro Agminis, eximia vir pietate gravis. Quem penes officio reliquam frenare cohortem, Consonet ut legi vita modesta datae: Et ferre auxilium si quando postulet usus, Impiaque Aonii facta domare gregis. Vos o felices vos terque quaterque beatos, Vivitis in tali qui statione graves: Quamlibet hic multum sit desudare necessum, Improbus et pariat taedia multa labor. Est aliquid curasse scholas, coluisse iuventam: Est aliquid teneros erudiisse lares.
fris130
Iste labor nullo est auri pensandus acervo, Quem fert discipulis turba magistra suis. Hieronym. Gerhardus, primus Magister domus nunc I. V. Doctor, et Principis Vvirtembergici Vicecancellarius. Praestitit hunc tanta quondam pietate laborem, GERHARDUS mira dexteritate gravis: Ut nihil hic quisquam merito desideret: omni Nam studuit semper commodus esse loco. Tum belle instituit vita studioque clientes, Indolis hortator causaque faxque piae. Hinc tot praestantes animo et pietate, virosque Reddidit insignes moribus, arte, fide. Hinc tota eduxit sparsos ditione ministros, Christiadum sacri lumina magna chori. Nunc etiam legum columen iurisque severi, M. Iacobus Bruno collega D. Hieronymi cui postea in eodem munere successit D. Theodoricus Snepfius. Schola Tubingensis grassante lue Hirsovium translata. Anno 1542. Est Vvirtembergi gloria summa fori. SNEPFIUS huic collega fuit BRUNOque Iacobus Antea, praestantes arte, fideque viri. Qui placidas artes nostrum, pro parte virili, Coetum praeclaris edocuere modis. Legibus, utque decet, iuvenes rexere tenellos, Pumicibusque illos expoliore suis. Tempore frendebat pestis violenta sub illo, Lataque serpebat per loca, dira lues. Iamque Tubingiacum contagia foeda Lycaeum Traxerat, et clariam tabes agebat humum. Excipit hospitio iactatas peste Camenas, Hirsovium et multa dexteritate levat. Tectaque quae iures superare Heliconia tempe Praebuit, et larga singula quaeque manu. Donec abinfesta iam rursum tabe veneni, Neccaricae repetunt tecta beata scholae.
fris131
Cepit et HILBRANDUS nostri moderamina coetus, D. Ioannes Hiltebrandus schole Tubingensis profefsor, domus Magister: postmodum contubernii Rector. Moribus Aonios instituitque lares. Eximia probitate senex, Phoebique sacerdos, Artibus et linguis, ingenioque potens. Cuius ubi Cygni referebant tempora plumas, Canicie nigras insiciente comas: Bursa iugum domino tandem submisit eidem, Rectoremque fuit devenerata suum. Martinus Frechtius, Theologiae Licentiatus, et professor Tubingensis: Magister domus. FRECHTIUS huic etiam MARTINUS praefuit aedi, Frechtius ingenui duxque paterque gregis. Quem patre Christophorus nuper moriente recepit, Et voluit coetus frena tenere sui. Quod pariter docta cuitissimus arte valebat, Vitaque non ullo crimine turpis erat. Nam lepidi mores et gratia fronte benigna Fulgebat, placido stabat in ore decor. Utque eius nivei variabant tempora cani, Sic quoque syncero pectore candor erat. Aptior hinc nostri sumpsit moderamina coetus: Blandus enim et pronae dexteritatis erat. Lenis erat, facilisque reo veniamque petenti Inque graves poenas pectore lentus erat. Plus valet interdum placidi cultura Magistri, Quam stricti iuris tetricus ille rigor. SNEPFIUS his etiam sub eodem munere consors Horum collega fuit D. Theodoricus Snepfius: postmodum Superattendens. Adfuit, officio suppetiasque tulit: Erudiendo suos vera pietate tribules, Artibus ingenuos expoliendo lares. Unde salutaris doctorum concio surgat, Christidos informans cum pietate gregem.
fris132
M. Georgius Lieblerus scholae Physicus, Magister domus. Nunc Scholarcha cum nostrae Academiae, tum passim gymnasiorum in Ducatu Vvirtembergensi. LIEBLERUS Physica vir praeclarissimus arte, Hic quoque Rectoris mite subivit onus. Et sibi commissos multa pietate clientes Instituens, sanctum tendere iussit iter. Imbuit et Sophiae mir anda indagine doctis Artibus, obscuros exposuitque libros. Unde viros etiam sublimi nomine claros Eduxit, patrii grandia fulcra soli. Nunc quoque Gymnasii lentas moderatur habenas, Publicus inque scholae rure professor arat. Cultaque naturae renovat sementibus arva, Ante Stagiraei vomere versa senis. Gymnasiumque regit multa virtute scholarcha, Et nostri tempe cetera visit agri. Ut suus Aemoniis sit cuncta per oppida Musis, Perque omnes vicos conciliatus honor. Collegae M. Iacob. Dachtlerus, nunc sancte lingue professor: Postea D. Sam. Brothagius. Collegas habuit in eodem munere claros, DACHTLERUMque pium, BROTHAGIUMque pium. Ambo pares animis, celebres virtutibus ambo, Caelicolum timidi, relligione graves. Ex quibus ille fuit Biberaci pastor ovilis Postea, cui caeli pabula sacra dedit. Nunc etiam sanctae pandit commercia lingua, Academia Tubingensis ob pestem grassantem, Calvam translata est. Anno 1554. Et Syrios culto nos decet ore modos. Unde iuventuti per Hebraeos area campos Lata patet, Mosis quo bene vertat agros. Tempore lethiferae contagia pestis in illo. Rursum Neccaricos corripuere focos. Tum quoque Musarum coetus migrare coactus, Venit in hospitium CALVA vetusta tuum.
fris133
Sed melior tandem patriam sors respicit oram, M. Samuel Haylandus, tertius D. Liebleri collega: nunc Ethices professor, et modernus in stipendio Magister domus. Moxque suos repetit, Musica turba lares. Interea HAYLANDUS divinis dotibus auctus, Proximus officii munera digna capit, Tertius et nostri fidus collega Magistro Culminis, admovit non dubitanter opem. Informans teneras raris virtutibus aures, Quosque docet mores Ethica culta sacros. Nunc quoque subiectum studiis tutatur alumnum, Et commissa domus frena Magister habet. Quodque prius gemini vix sustinuere tribuni, Solus is in tantoiam grege munus obit. Munere bis septem quo iam bene fungitur annos, Iniusti vindex, innocuique pater. O ego si laudem, quantam pietate meretur, Exiguo coner commemorare stylo: Haec mea, vix numeris levioribus apta Camena, Materiae summo pondere victa gemet. Tam verae pietatis amans metuensque Tonantis, HAYLANDUS vacuum crimine pectus habet. Instruit et nostrum cana probitate Lycaeum, Dum vitae et morum sancta statuta docet. Pulpita doctorum quem demirantur, et audent Iam non postremos inter habere viros. Academia Tubingensis ob pestem invalescentem, Esslingam commigravit Anno 1566. Nuper et hoc pestis contagia dira Magistro, Invasere scholam docta Tubinga tuam. Inclitus Esslingae propria quam sede senatus Cepit, et hospitii iura beata dedit. Officiis fovitque suis, annoque peracto, In patriam haud aequa mente redire tulit.
fris134
Ergo his ornavit Stipendia clara Magistris, Vvirtembergiacae cura salusque plagae. Quos ego si meritis vellem celebrare Camenis, Exuperet nostrum grande volumen opus. Tam gravibus pollent illi virtutibus omnes, Qui flectunt nostri mollia frena chori. Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Tantorum numero quod abundant illa virorum, Qui formant animos instituuntque rudes: Moribus exornant, studiique vigoribus augent. Et faciunt doctis lumen adesse viris. Auxilio quorum nostrae vox diva salutis Floreat, aeternos intemerata dies: Coetibus et passim iam Vvirtembergidos orae Integra, non ulla labe nefanda sonet. Ratio victus in Stipendio. Nunc etiam largi rationes edere victus Restat, et appositas commemorare dapes. Hic etenim summam Princeps virtute meretur Laudem, quod lautos expedit ille cibos. Magnificaque suis largitur pabula dextra, Qualia non omnis pabula coetus habet. Namque datur ventri satur ando dapsilis esca, Esca sapore nitens deliciosa suo. Lautaque non pariunt ori fastidia docto Fercula, nil mistum felle catinus habet, Copia frumenti, mactatae copia carnis, Copia pomorum, copia lactis adest. Quaeque famem sedant epulae praebentur edules, Et recreant plenam fercula terna cutem.
fris135
Vixque parem redimunt argenti fenore mensam, Aere suo quotquos nostra Lycaea colunt. Tanta Ducis nostri fert munificentia secum Commoda, quae studiis exhibet ille sacris. Stipendii procurator, eiusque officium. Principio Oeconomus nummis oneratus et auro, Instruit immensa fertilitate penum. Omnia donatis coemens obsonia nummis, Quicquid et in pleno cernitur esse foro. Debita quo nostris haud ulla alimonia desit Tempore, neu careat serior hora cibis. Ac velut exemplum solers formica laboris, Congerit aestivo multa alimenta die: Nefames hybernae vexet sub tempore brumae, Et victum nivibus condita terra neget. Sic quoque dispiciat, quae dispexisse necessum: Condus et hinc apto tempore quaeque paret. Cum pretio constat fecunda annona minori, Ne sit difficili post redimenda loco. Connotet acceptum simul expensumque tabellis, Cunctaque sollicitis computet articulis. Providus et cauta sub lege diaria condat, Atque abacum Samiis calculet arte notis. Ut bene suscepti rationem muneris edat, Cum praeterlapsi temporis hora petet. Georgius Balinger Oeconomus Stipendii. Illa BALINGERUS iam quinis munia lustris Expedit, haud cuivis expedienda viro. Sedulus officio nondumque senilibus annis Fessus, in hac fidus dum statione manet. Insigni pietate senex, virtutibus acer: Et cui praecipue cum fide candor inest.
fris136
Famuli et officiales in Stipendio. Additus huic etiam famulorum turba sequentum, Turba ministeriis officiosa suis. Quae simul Oeconomum servet, iussosque labores Acriter, obsequio non renuente, ferat. Quaeque illi dominus facienda negotia mandat, (Utque nihil mandet) cuncta decenter agat. Sive sequatur herum coementem obsonia sparsim, Sive domus teneat limina pura suae. Alter enim mensas ut mappis instruat, alter Pocula per mensas ordine plena locet: Alter ut instructo praedulcia fercula mensae Inferat a lixa dante, minister adest. Omnibus hic largi praebentur pabula victus, Et sua mercedis praemia quemque manent. Pincerna. Est etiam pincerna datus, qui vina ministret, Et curam cellae convenienter agat. Proferat et Bacchum generoso e palmite natum. Et sundat plenis vina salerna cadis. Qualia Neccaricis manant e vitibus, agri Qualia Campani vinea nulla tulit. Vina sacram cerebri non evertentia sedem, Diurnum vini dimensum quod Stipendiariis singulis, pro cuiusque dignitate et gradu exhibitur, Vina coronatis nil nocitura comis. Integra debetur vigili mensura Magistro: Sufficiet reliquo dimidiata gregi: Quaeque sitis possit rabiem sedare diurnam, Ingenii vires restituente mero. Cantharus excipiet vinum cuiusque bibendum, Sive capit cenam, prandia sive capit. At reliquum condus piccata in vasa reponet, Nec sinet incauto disperiisse modo.
fris137
Est etiam, munus qui praestet lixa coquendi, stipendii coquus. Atque culinari praeparet arte dapes. Fercula praescriptis mature condiat horis, Ne pariant longae taedia longa morae. Quasque dabit carnes, quaeque illa obsonia promus, Omnia sollicita dexteritate coquat. Haec in frustra secet, verubus suffigat et illa, Supposito pernas torreat igne rubras, Non cruda apponat, non elixata maligne: Unde eat ingenuis nausea multa labris. Est quoque panificis qui munia sustinet acer. Pistor Et curam Cumerae splendidioris agit. Decutit et tenuem cribro incernente farinam, Nudus et in furno pinsita farra coquit. Postmodo quae plenis ad prandia larga canistris Expedit, ut nullo decidat esca loco, Si iuvenum reparent Cerealia dona labores, Dona laboriferis contribuenda viris. Usque adeo nostrae Dux VVirtembergicus aedi Cuncta dedit, larga munera danda manu. Ut nihil ingenuo studiorum deesset alumno: Quantumvis nimias res ea poscat opes. Adde quod et portae custos adhibetur, ut antro Portitor. Abditus observet limina prima domus. Pervigil et fultos emuniat obice postes, Semper et obliquas excubet ante fores: Ne cuivis liceat Musarum invadere tecta. Aut studia Aonii praepediisse chori. Comprimis teneat clausae munimina porta, Hic ubi prandenti carpitur ore cibus:
fris138
Imminet aut cenam sumendi tardior hora, Seraque brumalis tempora noctis eunt. Ergo Tubingiacistipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod studiis alimenta sacris victumque ministrant. Perspiciuntque animis optima quaeque piis. Et nullis parcunt ad alendas sumptibus artes, Surgat ut hinc summo gloria summa Deo. Cura aegrotantium. SI quoque pallenti squalebunt corpora morbo, Aeger et in tremulo pectore languor erit: Nostra domus docto vigilem medicamine curam Afferet, in partes officiosa suas. Membraque componet tepidus imbellia lectis, Aegraque conditis fulciet ora cibis. Nec deerit medica clarissimus arte Machaon, Pharmaca qui docta misceat uda manu: Ut servet, servare datam natura per artem Quos sinit, et prompta vulnera sanet ope. Ioannes Viscerus Medicinae Doctor ac professor: Stipendii Medicus. Qualis Paeonia Viscerus in arte medendi Eminet, eximia vir pietate gravis. Vir multis aliis unus praestantior, acri Praeditus ingenio, strenuitate potens, Corporibus tollens dextra felice dolores, Si modo non valeat plus gravis arte dolor. Hunc quoque praestantem Podalirion ore manuque Adserat, ut vivat tempora longa, Deus: Pellat et humano violentos corpore morbos, Et medicam longa fulciat arte scholam. Pecunia sex florenorum, quae singulis Stipendiariis annuatim confertur. et quovis trimestri per Oeconomum distribuitur. Adde quod et nummum datur hic indebita merces Omnibus, hac vitam quotquot in aede colunt.
fris139
Fiscus enim largas aperit cum pondere gazas: Maiestas adeo comis ubique Ducis, Datque didrachmorum cuivis quocumque trimestri Bis tria, mercandis grandia dona libris Nonne satis fuerat lautae convivia mensae Praebere, et sapidos exhibuisse cibos? Aut praeceptorum doctam fovisse cohortem, Qui tenerum poliant arte fideque gregem? Sed nihil officii divinus praeterit Heros: Quin studiis meritas undique praestet opes. Et quamvis nonista forent his commoda tectis, Quasque ossert studiis Teccius alter opes: Ipsa tamen structura domus sine fenore nostris Concessa, ingeniis addere possit opem. Aspicis interdum quantum relevemur ab aurae Murmure, quam strepitu praetereuntis aquae: Turbaque Musarum quantum coluisse recessus Gaudeat, et Dryadum Naiadumque chorus. At nobis etiam vivos imitantia lucos Sunt tempe Aonii fonte rigata lacus: Quae Monachis olim Princeps Eberhardus obesis Condidit, illustri conspicienda situ. Vestibulum ante ipsum primoque in limine, vernis Domus et novi aedificii descriptio. Consitus est hortus puniceisque rosis. Hic virent variis operosae cultibus herbae, Et cenam verno tempore praestat olus. Illum lignorum circa, ceu moenia, claudit Alta strues, venti flamina saeva vetans. Intus ubi ingressus fueris laqueata videre est Circuitus in stipendio. Atria, quadrato conspicienda situ
fris140
Hac circum Monachi volitantia vela tulerunt, Thuribulumque halans, arboreasque cruces. Quaeque alia insani sunt instrumenta Papismi, Heu nimium raso fabula grata choro. Puteus. In medio puteus sublimi culmine tectus, Iugis aquae, viridi cespite marmor alit. Urnaque stridenti durum religata catenae, Haurit aquam, celeri circum agitata rota. Magnum Hybernaculum. Non procul hybernum est spatio conclave capaci, Murmure quod tenui nubilus Auster adit. Hic ubi fagineae longo stant ordine mensae, Sustinet et pictam fulta columna domum. Ferratisque ardet binis fornacibus ignis, Tempore cum gelido bruma recurrit iners. Eius ad occiduas et Eoas tenditur oras, Sesquicentenos area longa pedes. Hic collecta frui mensis dapibusque iuventa Assolet aestivum Sole tenente diem: Aut operam hyberno sacris dare tempore Musis, Atque exercitiis advigilare piis. Angulus, ortivum propius qui tendit ad axem, Sublimi mensam sede supernus habet. Unde, velut specula, coetus moderator, ab alta, Inspicit in mores noster alumne tuos. Effigies Ducis Eberhardi Barbati, lapidi insculpta. Quaeque nitent illic caelata toreumata saxo, Effigiem monstrant Dux Eberharde tuam, Qui nostras olim fundasti divite sedes Ubertate manus, redditibusque tuis. Vinea ad ripam Necari. Proxima vitifero frondescit vinea colle, Et gemmas viridi cortice palmes agit
fris141
Alluit hanc tumidus vicino limite Nicer, Lataque caeruleo vortice prata rigat, Est etiam grato redolens nidore culina Addita, et Aetnaeo lucidus igne focus. Qua domus Hesperias Augustinensis ad oras Prospicit antiquo culmine visa diu. Ascensu erectae superanti limina scalae, Pergula per dubias cernitur ampla vias. Multaque praefixis utrinque cubilia claustris Munita aonio sunt habitanda choro. Undique gypsatis alboque colore superbis. Grandia parietibus carmina picta nitent. Quae facienda docent iuvenem et fugienda vicissim Omnis ut hinc vitae stet sine labe tenor. Qualiter et prisci tabulas pendere Lacones, Quis fidei servos commonuere suos. Angulus Eoo est propior medioque diei: Tablinum hoc summus Ludimagister habet, Coniunctumque haeret lychno radiante cubile, Areaque haud elegis praetereunda meis. Pars quoque sublimis celso contermina tecto, Porticibus fulget continuata tribus. Utrinque apparent camerae: multumque vetustae Accessit domui, qui soret ampla magis: Cresceret et magna iuvenum crescente caterva, Quae cupit Aonidum splendida castra sequi. Parte sub adversa, Boreum quae vergit ad axem, Novum Stipendium. Alta recensque domus sidera celsa petit. Dux hanc CHRISTOPHORUS Musarum verus amator, Sumptibus extruxit muneribusque suis.
fris142
Cum storenorum sex milia promptus, et ultra. Expendit facili largifluaque manu. Foeda hic votivi steterant alt aria templi Antea, fictilibus turpe dicata Diis. Illis sed versis altoque a culmine ruptis, Magnisicam artisices hic statuere domum. Solaque adhuc veteris superant penetralia fani Desuper Hebraicis affabre picta notis Hic ubi conscendunt cathedram quandoque Magistri, Enarrantque sacros voce sonante libros. Quaeque nitent supra laqueatum sept a lacunar, Dant iuvenum cellas, dant hypocausta choro. Ampla pavimenta illic et longa patescunt, Sedibus auratis aequiparanda Ducum. Fulera columnarum vivos imitantia lucos, Taenariaeque nitent fulgidulaeque trabes. Celsior incrustata simul conclavia sedes Continet, et clario limina digna Deo. Tecta superductus praesentem circulus horam Indicat, et streperis pulsibus aera sonant. Ac, ne consecter merita nunc omnia laude, Artisici lucent singula quaeque manu I nunc et phariae laudamir acula turris, Et quas pyramides barbare Memphis habet Cares ad astra vehant Mausoli nobile bustum: Ac Triviae iactet plebs Ephesina focos. Marmoreis Salomon trabibus suffulciat aulam. Phidiacae perstet Iupiter artis opus. At VVirtembergo cedat labor omnis honori, Qui sacrat Aonio talia templa choro.
fris143
Talia qui sanctis fecisse palatia Musis, Dicetur memori tempus in omne die. SUNT quoque praepositis Superattendentibus amplae Domus Superattendentum Stipendio contiguae. Adiunctae, nostro principe dante, domus: Quas illis socia totas cum coniuge, iunctis Cum laribusque suis incoluisse licet, Tam propensa Ducis semper clementianostri Extat in hos, sumptu nil remorante, viros. Ergo Tubingia: i Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astraplagae? Quod tanto splendore nitent extructa, fuisque Indigenis praestant commoda mille viris. Commoda quae iuvenes animos recreantque foventque Commoda tractandis officiosa libris. Et quis non summis nostros Heroibus aequet, Carmine Tecciacos conveniente Duces? Quod tam profusa fecerunt munera dextra, In studia atque artes noster alumne tuas. Seu videas multo conductos aere Magistros, Qui formant mores, ingeniumq colunt. Sive cibos, lauto quos condit aromate lixa, Quaeque tuam pellunt optima vina sitim: Seu quoque magnisici cernas fulgentia tecti Limina, quaeque illic atria culta nitent. NE tamen hosce Ducem frustra profundere sumptus, Docti et praeclari viri, qui ex hoc collegio, velut equo Troiano, prodierunt. Quisquis es, et nihilum frugis habere putes. Aspice clarorum pompam numerumque virorum, Quos domus haec almi protulit alma Ducis. Tot namque eduxit sacri praestantia coetus Lumina, quot longo fas memorare libro.
fris144
Quorum ego si titulos et nomina nuda referrem, Iliadem caeptum mox superabit opus. Usque adeo multos domus haec pro duxit in auras. Patria doctores praepositosque tuos. Iacobus Andraee Theologiae Doctor scholae Tubingensis Cancellarius. et Ecclesiae Praepositus. Qualis IACOBUS divina maximus arte Heros ANDRAEE pectore et ore potens. Doctorum columen, fulcrum lumenque virorum: Quem schola Praepositum nostra ait esse suum Illa Panomphaei resonans tuba numinis illa Anchora salvifici dogmatis, aura, rates. Illa Papistarum, tristis quos tactat Erynnis, Et Latii e caelo missa ruina Papa. Quem si promerita vellem celebrare camena, Ac tenui saltem commemor are stylo: Aut male Sisyphium dicar transvolvere saxum, Quamve queat fieri, nectere maius opus. Hunc modo Christe mihi longos tueare per annos, Pascere quo verbo possit ovile tuo. Tres Bidenbacchii, viri clarissimi. NON minor est illo BIDE baccha a stirpe propago, Aureolis ramis laeta virensque tribus: Qui bene fraterno coniuncti sanguino nostro Auxilium praestant consiliumque Duci. Eberhardus Theologiae Doctor, Abbas Bebenhusensis. Qualis adest sacris EBERHARDUS in artibus Heros Inclitus, Abbatem quem Bebenhusa colit: Pastoremque suum praecepcoremque iuventae, Poplite succiduo iam reverenter habet. Hic te Christe docet vera piet ate timeri, Teque sub antiqua relligione coli. VVilhelmus Theologus Par illi VVILHELMUS adest virtute fideque Nec minor arte sacra, nec pietate minor.
fris145
Ambo doctores et sancti slaminis ambo Doctor. Ecclesiae Stutgardianae pastor. Conservi, et prisca relligione pares: O VVILHELME decus patriae, Stutgardia felix Quem colit, et miro semper amore fovet. Quo pastore soni caelestis pabula mandit, Inscia non olim qualia carpsit ovis. Acre tibi ingenium, tibi lingua diserta, tibi oris Gratia, nec versus vena maligna tui. M. Balthasarus concionator aulicus Tertius et frater, verae pietatis imago, BALTHASARUS nobis non reticendus erit. Eximia pietate gravis, studioque sacrato, Arbibus et linguis ingenioque potens. Fronte lepor, sedet ore fules, stat pectore candor, Stat Pitho in cultis devener anda labris. Hunc quoque praeconem superum, Ducis aula veretur, Illius et cupida percipit aure sonos. O vos felices, quos ornant tanta, libellos, Nomina, clarorum nomina magna virum, Scilicet est felix, titulos quae pagina tales Iactat, et hos nudos enumer are potest. Quid loquar Abbatem Lorchi te clare GEORGI M. GEorgius Udal Abbas Laureacensis UDAL, in aetherios officiose libros? Qui pius antistes sacrata vivis in aede, Ante alios unus dignus honore coli. M. Ioannes Magirus Abbas Maulbronnensis. Quid te Maulbronnae flectis qui frena MAGIRE, Hic loquar, illustri vir pietate nitens? Caelesti pascis qui voce fideliter agnos, Instruis et tenerum more fide que gregem. M. Heinricus Rentz Abbas ad S. Georg. Quid te commemorem pastorum maxime RENZI, Vir virtute potens, arte fideque potens?
fris146
Quem claustra Abbatem cepere Georgica nuper, Patrnoumque colunt docta Lycaea suum. Vos quoque foverunt nostri collegia tecti Inclita, praeclaris conspicienda viris. Vestra sed exponet nostrum praeconia carmen, Abbatum numerus cum referendus erit. VVILDIUS hoc etiam de coetu prodiit acer, M. Casparus Vvild iureconsultus, Duci VVirtemberg. a consiliis. Ille nitor legum, iuris et ille vigor. VVILDIUS (antiphr asis fors illi nomina fecit) Candidus ingenio, candidus ore pio: Inclitus, et multa virtutum laude politus, Seu doctum cupias cernere, sive probum. Hic quoque Tecciacam probe consiliarius aulam Conradus Vvolff Plazius Theologiae Doctor, pastor Ecclesiae Biberacensis. Adserit, et sulcrum curia magna tuum est. PLAZIUS hic etiam doctrinae semina sacrae Imbibit, et magnas aetheris hausit opes. PLAZIUS ingenio et diva clarissimus arte: Doctorem civis quem Biberacus habet. Verbaque divini pandentem dogmatis audit, Atque evertentem som nia vana Papae. Quasque sonat Missas Monachorum turba, rudique Non intellectas quas canit ore preces. Quid moror? innumeros latissima Suevia iactat, Barthole doctores atque Galene tuos. Ioan. Suarzius, Medicinae Doctor, Principis Vvirtembergensis Archiatrus. Clara Tubingiaci quos haec Stipendia tecti Fovere, et studiis instituere sacris. Qualis Apollineis vir praestantissimus herbis SVARZIUS, et medicomunere Paeon erat. Ille Ducis nostri dextra felice Machaon, Cui potuit medicas applicuisse manus.
fris147
Membra ubi tabisicum traxerunt aegra dolorem, Aut aliquis maesto corpore languor erat. M. Georgius Liebler Physicus. M. Samuel Hayland Ethicus. Diximus ante tuum LIEBLER celeberrime nomen, HAYLANDE et nomen diximus ante tuum. Vestra sed hic etiam celebrari nomina poscunt, Eximiumque decus, quo memorantur, habent. Nam quos nostra domus primaevis fovit ab annis, Huic vos assiduo tempore fertis opem. Vestraque pro meritis non vilia redditis amplis Praemia, nutricem dirigitisque piam. Ac velut exemplum rostrata ciconia grati Pectoris, annosum sublevat alma patrem. Imbellemque huneris gestat, nutritque vicissim, Nec sinit infirmum tabe perire senem. Haud secus et matrem teneros quae nutriit annos, Vos quoque nunc vestra rite levatis ope. Iamque senescenti labefacti corpore mundi, Auxilium rebus consiliumque datis. Dum simul et nostri doctis collegia tecti Artibus, ingenua percolitisque fide. Et regere et laxas animorum nostis habenas Mittere, quamque decet ferre, tulistis opem. Quippe decus magnum benefactis reddere grates: At meritam officiis turpe negare vicem. Nec tepraetereo legum iurisque perite, M. Christophorus Stahel Iureconsultus. Egregia celebris dexteritate STAHEL. Cuius inest ori cultae facundia linguae, Qua prior in nostro non fuit ulla fore. Cuius inest animo virtus, pietasque fidesque, Qua gaudes trepidis utilis esse reis.
fris148
Non ego, si centum resonarent ora palato, Persequar, baec, omnes, quos dedit alta domus. Omnes fere pastores et Superattendentes tam generales quam speciales, item qui Ludimagistri in Ducatu Vvirtembergico ex hoc coetu prodeunt. Tam floret passim gravium numerosa virorum Artibus, in nostro, turba polita choro. Adde quod hinc omnis pastorum turba sacrorum Prodit, in obsequium dedita Christe tuum: Quos Vvirtembergus nunc undique civis honorat, Doctoresque vocat presbyterosque suos. Sive habitant pagos, seu latis oppida muris Cincta, Decanatus quosque fatigat onus. Et quotquot lados praesignes arte Magistri, (Excipio paucos) nostraper arva regunt: Omnes in nostro studiorum munera coetu, Doctrinamque sacri condidicere soni. Unde est unanimis nostris concordia templis, Quae leviter numquam schismata nata secant. Nullam etenim sentit graviorem Ecclesia pestem, Dissona pastoris quam documenta sui. Quid multis? aliae longinquis dissitae in oris, Pastor Ecclesiae Labacensis in Carnia, nuper e Stipendio petitus et dimissus est. Stipendii gentes experiuntur opem. Sentit opem sacra dit atum voce LABACUM, Istria sentit opem, Carnia sentit opem. Carnia quam vivi pascunt caelestia Christi pabula, propitii numine dante DEI. Quae quia nunc longo pastorem tempore doctum, Atque Evangelii quaerit anhela sonum: Clara Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Illi adiutrices exhibuere manus. Praeconemque Dei sanctis misere Magistrum Civibus, excultum moribus, arte, fide.
fris149
Moribus ingenuum comptis, probitateque canum, Artibus insignem, relligione gravem. Illis ut magni pandat mysteria caeli, Duo Diaconi Ecclesiae Augustanae nuper e Stipendio mutuati. Imbuat et populum cultu et amore DEI. Vindelicis etiam dives AUGUSTA sub oris: Vinda ubi praecipiti suscipit amne Licum: Sentit opem nostri ter felicissima coetus, Dum binos audit pangere sacra viros: Eximia probitate graves, atque arte politos, Linguarum cultos fortibus orasonis. Antea quos nostrum vera pietate Lycaeum Imbuit, et clarum nomen habere dedit. Quid loquar utfelix BRUNONIS vicus et urbes Sex Magistri recens admodum in Ducatum Brunsuicensem ablegati. Finitimae haud nostra destituantur ope? Nuper enim senos pietate fideque Magistros, Artibus et sancta relligione graves, Accepere sacros templique scholaeque Magistros, Ut verum doceant ire salutis iter. Nam simul acillis verbi lux vera refulsit, Christus et in vivo repperit orbe locum: IULIUS (o quantum decus, o quae gloria nostri Temporis? o splendor Teutonis ora tuus) Illustrissimus Princeps ac Dominus, Dn. Iulius, Dux Brunsuicensis et Luneburg. doctrinam religionia a Pontificiis errori- IULIVs antiquo proavorum sanguine crstus, Dux BRUNSVIGA tuus, LUNICABURGA tuus: Pontificum larvis cultu absurdoque remotis, Instaurat priscae relligionis opus: Voce IACOBe tua nostri pars prima Lycaei ANDRAEE, atque animi dexteritate tui. Hinc Evangelii proponi dogmata curat, Immittique agris semina pura suis.
fris150
Semina non lolio, non lappa mista tenaci, Semina sectarum non labefacta dolis. Omagnum pietate Ducem, virtute decorum, Conspicuum factis, ingenioque sacrum: Ludicra qui stolidi temnens deliria mundi, Quasque mare et tellus arida condit opes: Solius inquirit caelestia munera Christi, Munera Erythraeo divitiora sinu. O mihi si detur meritas depromere laudes, Ilias incepto non erit una satis. Tu modo Christe mihi longos tueare per annos Iulium, ut aetherium protegat ille sonum. Unde tuum toto nomen florescat in orbe, Sitque plaga auspicii nescia nulla tui. Ergo Tubingiaci Stipendia clara Lycaei, Quis non aetheriae tollat ad astra plagae? Quod tantos edunt in lucem Heroas, et illos Artibus excultos vivificaque fide. Nam velut armatos Troiae sub moenibus altis, Mille viros quondam parturiebat equus. Sic quoque stipatas doctorum mille catervas Fundunt ad Nicri proxima tecta vadum: Officio quorum perstat Respublica sospes, Divaque ceu trabibus limina fulta rigent. O seclum felix omnique beatius aevo, Quo florent artes et pietatis amor. Quo velut e tenebris longa rubigine laesae Antea, sub lucem iam rediere Deae. Linguarumque decus toto splendescit in orbe, Et Sophia hinc merces pandit ubique suas.
fris151
Comprimis puraeverbum caeleste salutis, In toto fulgens explicat orbe iubar. SALVE Pieridum salve gratissima sedes, Salve linguarum Christiadumque domus: Quae tantam iuvenum colis enutrisque catervam, Perque artes animos exeruisse facis. Ut sacra praecones patriis oracla sub oris, Fecibus haud ullis contemerata sonent. Unde fides merita celebretur caelica laude, Terraque sit veri nescia nulla DEI. Eia age perpetuo florescat tempore sospes, O domus, o Christi Pieridumque nemus. Nuliaque tam sanctis metuenda pericula tectis Eveniant, belli nulla, nec ulla famis. Vos quoque felices, caeli quos regia manes Continet, aeternum clara per astra decus: Christophore atque Ulrice pater, terrestria quondam Numina, iam vivum numen uterque poli: Vos quoque gratisono memorabunt ore nepotes, Et laudes vestras sama loquetur anus. Sacra quod haectanto fundastis limina sumptu, Et larga faciles amplificastis ope. Legibus ornastis praeceptorumque cohorte, Acriter ut studii progrederetur opus: Inque suo starent artes pietatis honore, Cumque sacra pergat relligione fides. Pro quibus officiis dignas persolvere grates, Gaudet in aetheria prosperitate Deus. Quo cum felices aeternum degetis aevum, Quo cum siderea nunc datur arce frui.
fris152
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER QUARTUS. MONASTERIA DUCATUS Vvirtembergici. IAM mea contigerant optatum carbasa littus, Fessaque tranquillam puppis habebat humum: Cum subito ventis agitatur in alta phaselus Aequora, per longas arte vebendus aquas. Nam mihi coenobiis fundata Lycaea sub almis Inclita, sunt elego concelebranda pede: Dux quae Christophorus, patriae rectorque paterque, Instituit vera nostra per arva fide. O mihi quam vastum perarandum versibus aequor? quam patet in laudes area lata meas? Et quis Christophori virtutes Principis omnes, Magnanimumque decus, quo decet, oreferat? Et quis coenobiis collegia structa sub amplis, Vvirtembergiacas sat memoretue scholas? Limina quae Christi, sanctique palatia flatus, (Non idolorum) vivaque templa DEI. Christe tuo rursum praesta candore vigorem, Viribus et vires adde benigne tuas:
fris153
Ut mihi Maeonio fas sit consurgere versu, Claraque Teutonii condere facta Ducis. Sic tua decantet totus praeconia mundus, Atque animo morem non renuente gerat. POSTQUAM relligio multos neglecta per annos, Antea Romani fraudeque laesa Papae: Voce Luthere tua toti illucescere mundo Coepit, et in terrris expiicuisse iubar. Foedaque traxerunt Thomae documenta ruinam, Et vetus in nulla laude magister erat, Nullus et ad statuas posthac concursus inanes, Missaque lethali vulnere caesa fuit. Caelibis et vitae caecum scelus omne retectum, Iurataeque ruit virginitatis honor, Non tulit hanc speciem furiata mente profundi Rex Erebi, invidia bellipotente ferus: Assidue meditans lapsum instaurare Papismum, Inque Siyga humanum praecipit are genus. Necmora Centimanus Christo nova bella tyrannus, Urbe Tridentina fulminaque atraparat: Conciliumque legit rasaeque unctaeque cohortis, Concilium Tridentinum sub Interim, in Ecclesias Christi Papatum, reducit. Mitratosque vocat Cardineosque patres Qui caute reparent Romanae fraudis honores, Et Latiae firment impiet atis opus. Addit et ambiguum verbo sacrique cothurnum, Anceps ut toto langueat orbe fides. Cumque sacrum nequeat telluri avellere semen, Admiscet lolium bellua saevatamen. Cum Missa socians verbum caeleste salutis Quis suror? est Christo cum Beliale nihil.
fris154
Iamque iterum nostras resonabat Missa per oras, Atque nova statuis fraude redibat honor. Imperat exilium Christo, Christique ministris Bestis Romana praesulin aede, triceps. Praeclusaeque tacent caeli mysteria fauces, Ante Evangelium quae cocuere sonum: Ni malint iugulum violento subdere cultro, Aut laquea sacrum claudere vocis iter, Interea Synodus saevi collecta Tridenti, INTERI Mit verae relligionisopes. Somniaque explosi restaurat falsa Papatus, Ac magnam errorum consuit Iliadem. Et dirae iam mille sonant, anathemata mille, Haereticisque Erebi ianua lata patet. Nemo nisi addictis iur are in verba Paparum, Colloquio poterit Concilioque frui. Sint procul haeretici, Romae quicumque tyrannum, Ut caput, utque Deum non reverenter habent. Illius et spernunt animo deereta rebelli: Tridentinum Concilium Romani imperii ordinis, Theologos Orthodoxos ad colloquium non admisit quo nomine neque Oecumenicum fuit. Nec posito ante illum procubuere genu. Haereticique duces legatique haereticorum Hinc agite, Oenotrio sordida turba patri: ausonis ad vestras obsurduit ora loquelas, Ni fidei captas abiciatis opes. Quid? confessa Ducum et Regum nova dogmata fertis, Inclita quos passim Teutonis ora fovet? Ah nimium miseri temere desistite caeptis. Nullus in hoc vestris vocibus orbe locus. Nil opus haereticum doctis convincere verbis: Verberibus Latia est incutienda fides.
fris155
Sic aliquis dixit praesul mitratus, at illi Excusso linquunt pulvere triste solum Heu Romana fides verarum nescia rerum, Prodiga dirarum sulphure aeque Stygis: Haereticos nos esse crepas? o haeresis ipsa, Haereseon fomes, haereseonque caput. Siccine perpetuis in nos grassabere diris, Et CHRISTUM exilio Christiadasque premes? Vulpes habet latebras, et nidum reperit ales: An CHRISTO nullus cedet in orbe locus? NON ita. CHRISTOPHORI superant Regesque Ducesque Qui Christumque humeris ponderaque aspra ferunt Qualiter Atlantem veteres finxere Poetae, Cervicem caelo supposuisse suam, CHRISTOPHORUS superat dux VVirtembergidos orae, Notus ab ortivis occiduisque plagis. Omnia Iosiae similis vocemque animumque, Seu videas regimen, seu piet atis opus. Nam velut obductum lutulento pulvere librum, Squalentem longo tabificoque situ, Reddidit, et sacrae iussit pia foedera legis, Ad populum pleno praesulis ore legi, Aemulus Isaidae gradiens vestigia Regis, Iosias reprobo de genitore satus. Cum simul horrendi lucosque arasque Baalis Vertit, et in flammas templa nefanda dedit, Ossaque sacrificae combussit lurida turbae, Sparsit et in rapidos aerea signa rogos. Cum simul instaurat sanctae pietatis honorem, Et renovat lapsae relligionis opus.
fris156
Illustrissimus Princeps ac Dominus Christophorus cultus Papisticos, qui tempore INTERIM in Ecclesiam Dei irrepserant, e suo Ducatu profligat. Sic quoque CHRISTOPHORUS patriae moderamina gentis Dum capit, in sacras est operosus opes. Atque Evangelium Latiali fulmine quassum Excitat, infaustos INIERIM itque Deos: Profligans reduces Erebi de gurgite Missas, Quas dederat nostris Interimista plagis. Cum simul evertit subiectis ignibus aras, Larvarum et lemurum cultibus ante sacras. Restituitque ratae verbum caeleste salutis, Obiectum tenebris impia Roma tuis. Non adiur atae suspenditur amula Lymphae, Ut populi quondam crimina foeda piet. Non sacer Augusto fatui pro more Papismi Clauditur, ut latro, carcere panis, atrox: Post aliquot qui forte dies protractus ad aras, Poenam, sacrifici quam meruere luat. Non iam coenobiis rasi consortia coetus Vivunt, non pepones patria nostra fovet. Fratrum laeva cohors Latio commissa Tonanti Exulat, et poenam sustinet emeritam. Dux quia Christophorus vita cum caelibe votum Sustulit, et foedum virginitatis opus. Abdita nec socias detrusit in antra sorores, Legitimi prohibens vincula casta thori. Qualiter Oenotriiprohibet tortura tyranni, Dum laqueo misere guttura nexa premit. Princeps Christop. instaurat monasteria, et scholas in illis instituit. Nam tulit a templis foedi documenta Papatus, Extudit eque sacro rudera tetra choro, Tectaque caelvastro quae fratres antea turpes Vertice, pro nimium longo habuere die,
fris157
Restituit veteresque iterum convertit ad usus, Hospitiumque sacris artibus esse dedit. Non reboant monachi temulento murmure Psalmos. Missa silet. superis est locus ille sacer. Artibus hic etenim impubis pietateque coetus, Moribus hic colitur docta iuventa piis. Hic bene limantur studiis, probitate foventur, Hic pueri discunt nosse salutis iter. Non etenim, ut quondam, Monachorum ea tecta saginae: Non scelerum latebraeluxuriaeque domus. Sed studiis addicta piis, sanctique Lycaea Flaminis, et gravium publica templa precum, Nec dubium, primus Monachis qui condidit auctor Quo fine antiquitus instituta sint monasteria. Limina quin doctas iusserit esse scholas. Hic ubi literulis solers linguisque iuventus Culta, salutiferae disceret artis opus. Divorum nutrita bonis et fenore Regum Munifico, largis redditibusque Ducum Unde ministrorum quondam vener abilis ordo Prodiret, studiis inclitus ordo sacris. Qualiter Ambrosius, Pantaenus et Augustinus Artibus assimiles contribuere locos. Contribuere locos confusa a plebe remotos, Inque illis sacras instituere scholas. Ne remoram faceret pulvis strepitusque rotarum, Quamobrem in locis solitariis et desertis olim extructa sint coenobia. Aut alias turbas gens operosa daret. Hinc etiam sinxit sapiens et docta vetustas, Pierium lucos incoluisse gregem. Fertur et hinc Rhodopen melicus testudine vates, Altaque carminibus personuisse iuga:
fris158
Quippe quod eveniunt animo deducta sereno Haec studia, et requiem mentis habere volunt Recte igitur veterem Princeps revocavit ad usum Coenobia, inversas restituitque domos. Scilicet ut pigrae dispulsa fece cohortis, Illius peteret gnava iuventa locune. Hic ubi sanctificas animum demittat in artes, Etstudio haud teneros fallat inerte dies. Discat et eximios doctrinae adiungere mores, Ut peragat iusto munere, quicquid aget: Obsequiumque suis apte praestando Magistris, Comparet ingenii, comparet artis opes. Ergo ubi CHRISTOPHORUS plures depraendit egenos, Ad studia optatae continuanda rei: Vidit et inceptum non posse absolvere cursum, Pauperie fessos destituente pedes: Protinus auxilio tutos opibusque levavit, Dulcis et hospitii ditia iura dedit. Conditiones eorum, qui in scholas monasticas suscipiuntur. Coenobiisque illos patriis suscepit alendos Largiter, in peponum substituitque locum. Simodo solertis fuerint animique capacis: Non informe chaos, Arcadicumue pecus: Qualia praeteritum pecuaria rudere seclum Audiit et nugas deblaterare suas. Sed fere Grammatices teneant praecepta Latinae Integra. sermonem menda nec atra notet. Libarintque simul linguae praecepta Pelasgae, Et norint variis flectere verba modis. Postea quo Logicen et culti Rhetoris artem Promptius, et Christi discere sacra queant.
fris159
Si quoque bis senos aetas superaverit annos, Vitaque non turpi crimine foeda labet. Denique si patriae venturo tempore grates, Et fidei obstrictum pollice antur opus. Hos fovet, his victum, vestes et pabula largae Porrigit, his promptam Dux pius addit opem. Dat simul et tunicas Germano murice tinctas. Vestibus it pubes corpus amicta datis. Praeficit his etiam Abbates doctosque Magistros: Admonitu quorum cuncta decenter eant. Namque ubi docta suos prudentia tractat alumnos, Conveniet studiis vita modesta piis. Sancivit pariter divae conformia legi Statuta et leges gymnasiorum monasticium. Iura, Tubingensis qualiae coetus habet. Iura gubernandi certam monstr antia normam, Quaeque decent vitam dulcis alumne tuam. Principio studium posita est tibi meta colendi, Sedulus ut memori pectore dicta notes, Nec tibi sufficiens aliena negotia tractes. Sed peragas quaequae dantur agenda tibi Semina proponat divini dogmatis Abbas, Lectiones in illis consuetae. Communi sacros explicet arte locos Linguarum tradat commercia docta Magister, Et doceat cultis edere verba sonis. Rhetorices praecepta simul, linguaeque Latinae, Eximias cornu divite promat opes. Usque sit eloquii nitor et praeclara facultas, Tullius ingenii det monument a sui, Nam verba haud quisquam melius Cicerone diserto Sufficit, hunc studio si vigilante teras:
fris160
Lumina dicendi qui continet omnia solus, Quoque nihil maius Roma superba tulit. His quoque coniungat fido Dialectica more, Addat et Oenotriis mella Pelasga favis. Saepe stylum vertant iuvenes et verba sigurent: Corrigat et mendas docta litura suas. Disciplina morum eadem cum superiori in Stipendio usitata. Adde quod et vitae data sunt pia iura regendae, Quo disciplinae reproba facta doment: Et caecum reprimant iuvenilispectoris aestum, Ne vitia in praeceps exitiosa trahant. Nam puer in formas mutatur caereus omnes, Pronus et in tetrum flectitur usque malum, Ac pravi docilis commutat candida nigris, Et colit invita deteriora Deo: Ni bene doctorum et legum flectatur habenis, Nisit, qui iuvenum corrigat acta modus. Utque solet caecus quovis impingere saxo, Si fida comitis destituatur ope: Sic puer haud ullo rerum bene doctus ab usu, Errat et est voti neseius ipse sui: Atque hinc progrediens sensim trahit erroruinam, Sit nisi monstratae duxque comesque viae. At nimii fuerit vanique referre laboris, Omnia coenobiis fixa statuta sacris: Quippe quod haec eadem Musae exposuere priores. Naviget hinc clia nunc mihi linter aqua. Christe fave, doctos versu recitabo clientes, Quosque habet Abbates patria nostra canam. Vallis aprica iacet summis vicina Tubingae Montibus, Arctoum qua videt illa polum.
fris161
Quam prope labentes gelidus praetervehit undas Neccarus, et raucomurmure prata ferit. Huius in extremo domus est munita recessu Moenibus, antiqua relligione sacra. Incola Teutonico Bebenhusam nomine dicit. Telarum vetus est fama fuisse domum. Monasterium Bebenhusa, Anno 1189. fundatum a Rudolpho Comite Palatino Tubingensi, viginti studiosos alit. Illa Palatinum quondam statuisse Rudolphum Tecta ferunt, Comitem Clara Tubinga tuum. Ut Bernhardino consors ex ordine frater, Hic coleret Latiis templa dicata Diis. Nunc ibi bis deni studiis poliuntur alumni, Et larga veteris dote soventur heri. Quo varias discant annis puerilibus artes, Mens humana quibus cultior esse solet. Unde Tubingiacivicina ad tecta Lycaei Post abeant, artes docta caterva pias. Atque inibi studiis omnisine labe peractis, Hinc operam praesttent, quo decet, ore sacram. Eberhardus Bidenbach Theologiae Doctor clarissimus, Abbas Bebenhusensis. Hanc Eberhardus habet sedem Bidebacchius Abbas, Erudit et mir sedulitate scholam, Vir pius, et iuxta superumque homivumque minister, Vir sacer, et docta relligione gravis. Inclitus et diva ter praestantissimus arte, Pierii lumen praesidiumque chori: Eloquii virtute potens atque ore diserto, Teutona sive relit, sive Latina loqui, Cuius et ornatum studiis atque arte sacratis, Laurea, supremo cinxit honore, caput. Non reliquas merito celebrabo carmine dotes, Non animi sanctas uberioris opes.
fris162
Omnia Maeoniam sibi poscunt omnia venam, Nec possunt versu pauperiore cani. At quoties non est dignas tibi reddere grates Pro meritis, animo magne Eberharde, tuis? Qui quondam informem solida probitate, rudemque artibus ornasti salvificaque side. Pro quibus officiis fore me memoremque piumque, Maulbronna a VValthero a Lomersheim, Anno 1148. fundatum 124. studiosos sustentat. Per caput hoc iuro Pieridesque meas. Est etiam Maulbronna vetus reditque superbum Coenobium, et prisca relligione sacrum, Coenobium dives, quod Lomer sheimius olim, Censibus exundans aedificavit herus. Nobilitate potens, cuius cum stemmate nomen, Posteritas uda consepelivit humo. Usque adeo segnis maiorum incuria summos, Heu studio quodam tem sit inerte viros. Hoc igitur iuvenes Sophia et pietate terocto Valentinus Vannius Abbas Maulbronnensis. Imbuit, atque aliquod nomen habere facit. Quos Pius erudiit nuper modo Vannius Abbas, Tutatusque animi dexteritate fuit. Vannius aetheria vir praestantissimus arte, Dotibus ingenii maximus, ore pius. Pabula qui sancto caelestia doctor ovili Praebuit, et vivo pane cibavit oves. Quique renascentis divina oracula verbi Asseruit calamo, vocibus, ore, manu. Sanctaque victuris mandavit dogmata chartis, Grande quibus longo tempore nomen erit. Nuper et immisso prostravit sulmine Missam Caelitus, inventum srivola Roma tuum.
fris163
Vannius hic nostris postquam digressus aboris, Militiaead superos transtulit arma suae: M. Ioan. Magirus, Abbas Maulbronnensis, qui reb. hodie illic praeest. Alter in officii succedit castra Magirus, Par doctrina illi, nec pietate minor. Relligione sacer, virtutum nomine clarus, Candidius ingenio, candidus ore pio. Iustitiaeque tenax, et vita et pectore purus, Inter honoratos gloria magna viros. Christicolae cultor fidei, cultorque profanae Artis, et eximia cognitione potens. Cognitione potens Christi populique sacerdos, Hostia caelicolis quo feriente cadit. Quem pia maiestas sermonis, et inclitus oris Splendor et admistus provehit arte lepos. Is prius instruxit caelesti voce Vabingam: Enus ubi assiduis arva pererrat aquis. Nunc quoque Maulbronnam dapibus caelestibus Abbas Pascit, et ingenuam dirigit arte scholam. Praestat et officium studiis, operamque benignam Exhibet, et multa sedulitate docet. Unde eius toto nomen clarescit in orbe, Surgit et ad summos inclita sama polos. Pergite Neccarides, currusque inhibete volantes: Ne nimium laxis expaciemur equis. Hirsoviu Anno 1090. a Comitib. Calvensib. fundatum; 20. studiosos liberalissime fovet. Est prope lanificae felicia iugera Calvae Hir sovium, ad ripas flave Nagolte tuas: Coenobium multo nummorum fenore dives, Dives agri, dives fertilitate soli. Fama resert illud Calvos statuisse Dynastas, Illic qui solium tunc habuere suum.
fris164
Hinc igitur pulso tonsorum rudere fratrum, Nunc celebris florent limina docta scholae. Heinricus Vveickerschreutter, D. Theologiae, Abbas Hirsoviensis. Bisque decem studiis inibi poliuntur alumni, Doctificae ut tendant cognitionis iter. Quos docuit nuper Vveickerschreutterus, et arte Imbuit, et vera relligione DEI. Quem pietas nostroque sides rarissima seclo, Fecit honoratum conspicuumque virum. Quem studia et longis vigilatae noctibus artes, Nomina Doctoris ferre dedere sacri. Pectore qui didicit Domino confidere soli, M. Ioannes Parsimonius, nuper contionator aulae Vvirtemb. nunc Abbas Hirsoviensis. Auxilio fretus subsidioque DEI. Hoc igitur vitam nuper claudente caducam, Alter in Abbatis munia digna subit: Egregia pietate potens, virtutibus acer Kargius, ingenua dexteritate gravis. Is Vvirtembergam divis prius imbuit aulam Vocibus, in sacras officiosus opes. At iam commissi curam gerit agminis, agmen Et cavet inselix ne gradiatur iter. Doctificaque suos ornat simul arte clientes, Muneraque hos vitae non onerosa docet. Unde refert nomen, longum quod duret in aevum: Alba Dominorum in finibus Ducatus Vvirtembergici, octodecim studiosos fovet. Unde suum celebri tollit honore caput. Alba quoque illustris nigrae contermina silvae, Olim quae Dominis hospita terra fuit: Octo decemque fovet, nummorum dives, alumnos, Et victum larga datque iuvatque manu. Hanc Comes antiqua Berchtoldus origine clarus, Anno 1148. Clarus Ebersteinis aedificavit avis:
fris165
Tectaque sacravit monachorum coetibus illa, Futilibus longo tempore culta viris. Philip. Daeg. Abbas Herrenalbensis. Daegius hic Abbas senio confectus et annis Vivit, et Abbatis munia digna subit. Cui nihil in vita prius est quam fidere Christo, Salvificamque pia mente tenere sidem. Quam prius in tenebris versans et nocte Papatus Nesciit: at solida nunc pietate fovet. Luceque percepta caelestia sacra tuetur, Ac sibi commissae munera sortis agit. Cuius et officium nostras Ecclesia sentit, Et merita grates propietate canit. Cetera quid referam? vivit sine labe beatus, Et nihil in sacro pectore fraudis habet. Ex his 4. scholis monasticis quovis semestri Baccalaurei fiunt, qui postea Tubingam in Stipendium, ad continuanda illic studia, promoventur. Quatuor ex istis quoquo semestre Lycaeis, Mittitur ad Clariam sedula turba scholam: Illic ut lauri primos decerpat honores, Mox opera fructus percipiente suos. Omnia gymnasiis quia proponuntur in illis, Quae sunt laurigero rite scienda choro. Graeca sonant, Romana sonant, Dialectica merces Expedit, et merces Rhetorisarca suas. Addit et Astronomi circlos et centra libellus Sphaericus, et geminos monstrat in axe polos, Atque his formatos studiis linguisque clientes, Ornatosque pium fronde nitente caput: Post recipit claro famosa Tubinga Lycaeo, Et sub Stipendii tecta beata locat. Sed quia pars maior non his est apta camenis, Nec studia haec animo percipit alta rudi.
fris166
Integra nec quivis Latiae fundamina linguae Discere, mox sumptu desiciente, potest: (Usque adeo pulchris quondam conatibus obstans Princeps christop. ut quorundam egestati consuleret, scholas Grammaticas instituit, in ceteris monasteriis: ut illic ex optimis auctoribus latinum sermonem addiscant. Pauperies, navum deprimit arcta caput) Dux ideo nostrae pater et mitissimus orae, Grammatica reliquas imbuit arte scholas. Coenobia Ausoniis informans cetera linguis: Ut Latiis doceant solvere labra sonis. Quoque sit effandi monstrent concinna facultas, Aptaque sermonis forma paranda, modo. Verba dat Arpinas, quo nil facundius unquam Terra tulit, quo nil clarius illa feret. Nunc is amicitiam, nunc tardam laude senectam Evehit, et doctis exerit ora modis. Tityrus ipse suas per pinguia rura capellas Pascit, et Andino gramine Daphnis oves. His sua coniungit caelestia pabula Christus, Laetaque de sacro pascua fonte rigat. Ergo age coenobiis fundata in talibus antrae Musarum, digno carmine Musa cane. Ut tuus hinc toto cultus flore scat in orbe, Nominis et surgat fax quot acumque tui. Debitus hinc Clariae decor et praestantia turbae Cedat et antiquus restituatur honos. Est locus, indigenis mansit Blaubiria nomen, Dives et in pingui consitus ille solo. Blavus ubi percis mullisque bilibribus undat Caerulus, et tacitis per vada serpit aquis. Hic vetus urbs, ripae vicina binominis Istri, A Blavi ducens nomina sonte, iacet.
fris167
Contiguos illi muros domus obtinet, olim Blaubiriense monasterium 40. adolescentes fovet. Matth. Aulber Theologiae Doctor, Abbas Blaubiriensis. Quae Benedictinis est habitata viris. Nunc ea bis septem studiorum nutrit alumnos, Consiliisque illos auxiliisque levat. AULBER in his praeest, sacra doctissimus arte, Sedibus, et verum se probat esse patrem. Discipulos dum rite docet prompteque coercet, Nec sinit in mores degenerare malos. Hic ubi divini tradit mysteria verbi, Et curam verae relligionis agit. Commissamque docet fido munimine pubem, Utque valet studium praestat ubique pium. AULBER hic in toto iampridem innotuit orbe, Casurum nullo tempore nomen habens. Quem mea si versu cupiat memorare Thalia, Vasta supervacuas in freta fundet aquas. Ecquis enim meritis extollat laudibus illum, Quem nemo potuit vituperare, virum? Tu modo doctrina celebrem, virtute beatum, Aulberum longum fac superesse Deus. Coetibus ut Christi venturis serviat annis, Anhusa ad fluvium Brentam sita, 13. alumnos sustentat. Et cultum pleno proroget ore sacrum. Tresque decemque sacra limandos arte clientes, Relligione pia dives Anhusa fovet. Coenobium felix et amoena valle beatum, Quem Brentes gelida parvus oberrat aqua. Hic Isenmannus divino pectore fortis, Ioan. Isenmannus Abbas Anhusensis. Assertor verae relligionis ovat. Abbatisque gerit fido munimine curam, Praestat et officium sacra docendo sacrum.
fris168
Vir pietate gravis, senio confectus et aevo, Pectore qui magno maxima saepe tulit. Viribus infractus, toler andis cladibus asper, Damnaque tampridem doctus iniqua pati. Unde Siderandrum vero cognomine Graius Hunc vocet, hoc ipsi conveniente rei. Ferreus est illi mentis vigor, altaque virtus Vel durum ferrum damna ferendo quatit. Nunc quanto studio charos informat alumnos? Quam facili pueros erudit arte senex? Divina pietate senex animoq decorus, Et pater, et tubae portus et aura suae. Quid loquar ingenium doctrinis pluribus auctum, Relligionis amans, integritate potens? Quid linguam vario sermonum idiomate cultam? Quid vitam, vitiis quae sine gesta, loquar? Est operae immensae plenis hic omnia ferre Coenobium Adelbergense quondam a Baronibus in Eberspach conditum, Laudibus: hinc alii carbasa danda salo. Dives Adelbergum studiis pietateque felix, In Musas etiam fert sua dona sacras. Illud Eberspachii quondam struxere Barones, Ut rasos aleret, pondus inane, viros. 14. studiosos pascit. Nunc bis septenos studiorum pascit alumnos, Atque illos vera de pietate docet. M. Christop. Binder Abbas Adelbergensis. Hic ubi iam BINDERUS habet pia munia curae, Abbatisque sacrum rite capessit opus. Atque rudes animos primaevis corrigit annis, Dum pueri est aetas mollis et apta regi. Utque sacri quondam libavit sluminis undam, Strenuus et Christi miles in arte fuit.
fris169
Sic quoque discentem parili virtute cohortem Imbuit, inque sacri gurgitis amne lavat. Ut scelerum pura et vitiis mundata nitescat. Ablatis animi sordibus, ante rudis. Et quisquam laudes Binderi carmine dicat? Et quisquam merita concinat arte virum? Arte virum celebrem, vera pietate micantem, Ingenii magnum dotibus, ore gravem: Consiliis dextrum, verbis caelestibus acrem, Eximium studiis, integritate probum. Et quisquam laudes Binderi carmine dicat? Et quisquam merita concinat arte virum? Condita Suevorum Friderico a Principe Lorcha, Monasterium Laureacense, Anno 1108. a Friderico Duce Suevorum conditum. quatuordecim adolescetes fovet. Sacraprius monachis Dux Benedicte tuis: Dives agri domus atque opibus tectisque superba, Ossa ubi Suevorum sunt tumulata Ducum: Quam prope flaventes Rembus quatit altus arenas, Et pinguem lato flumine scindit humum: Quatuor et denos nutrit, studiisque tribules Instruit, atque illos ubere fuleit ope. Hic tenet Abbatis curuata Georgius Udal Sceptra, piaque animos imbuit arte rudes. M. Georgius Udal Abbas Laureacensis. Perfugium columenque suis et dulce levamen, Cuius et extentam sentit alumnus opem. Egregiis animi cultus virtutibus abbas, Sive artem videas, seu pietatis opus, Quique Dei cultus Davides alter honorat, Et quacumque potest arte iuvare, iuvat. Sacraque caelestis pangit penetralia verbi Inclitus, et vivo germine pascit oves.
fris170
Inde etiam multo poliens sudore iuventam, Heu quam difficilis munia sortis obit? Candorem quaeris? nigro caret ille veneno, Et nihil in toto pectore fellis habet. Sicubi doctrinae vita est bene consona purae: Dic nihi, quid totus pulcrius orbis habet? Sed prius occiduas Titan labetur in undas. Tardaque nocturnos Cynthia ducet equos: Quam mihi clare tuas laudes memorare Georgi Fas erit. ergo aliam puppis adibit aquam. Praepositura Denckendorffensis quatuordecim sustentat Bartholomaeus Caseus Praepositus Denckendorffensis. Est Denckendorffun sacrato fenore dives: Aechus ubi gelidis praeterit uber aquis. Fratribus hoc longos cultum suit ante per annos, Crux quorum solita est pectus obire rubra. Bis septem nunc illa fovent ornantque clientes Artibus, et structo limina sacra penu. Bartholomaeus ibi rerum moder atur habenas Caseus, et studiis mitibus addit opem: Cuius inest animo verbi doctrina sacrati, Ingenuaeque artes, doctisicusque vigor. Cuius inest ori patriae facundia linguae, Ausonios edens Teutonicosque modos Cuius inest vitae pietas, candorque fidesque: Cui nihil in toto pectore fraudis inest. Quique suam multis spartham virtutibus ornat, Seu doceat populum, seu regat ille scholam. Ad reliqua hinc pergam Musa properante Lycaea Tangat ut optatam strenua navis humum. Valle sub aprica monachum domus ampla recumbit, Et strepera Kinzi lata seritur aqua.
fris171
Hanc Alperspacchum patrii dixere coloni: Monasterium Alperspach, quod Comites a Sulz. Albertus Comes a Zollern, et Barones ab Hausen fundarunt: 14. alumnos sustentat. Nomen ab Alpinis fors habet illa iugis. Sulzius extruxit quidam (ceu sama) dynastes, Albertusque Comes, Husiacusque Baro: Muneribus auxere suis et divite censu, Ut caperent sucos talia septa pigros. Nunc studiis illic conceditur hospita sedes, Atque piae surgunt inclita tecta scholae. Namque ibi bis septem doctis ornantur alumni Artibus, et Musis est locus ille sacer. Balthasarus sceptrum gerit hic Elenbeinzius Abbas, Balthasarus Elenheinz, Abbas Alperspachensis. Commissumque pia sublevat agmen ope. Vir pietate Deo gratus, gratissimus aedi: O quantus superum Christiadumque decor? Caelicolum praeco virtute politus, et arte Integer, et mentis dexteritate sagax. Qui simulac scandit divinae fulcra cathedrae, Caelestes aperit voce disertus opes. Verbaque iustisici profert felicia Christi, Quaeque Evangelicus dogmata coetus habet: Non Scoti, aut veteris narrat deliria Thomae, Qualia sunt rasi somnia multa gregis. Te pie Christe sonat, te te pie Christe sonabit, Donec in ipsius corpore nervus erit. Ad de quod hunc moles commissi muneris urget, Eius et ex humeris non leve pendet onus. Lassat eum pariter iuvenum tutela suorum, Lassat eum verae relligionis honor. Non plures alias praeclaro in pectore dotes Non animi vires ingeniisue canam.
fris172
Coenobium ad S. Georgium. Anno 1083. ab Hezelo et Hesso Baronib. in Degernavv fundatum: octo adolescentes, alit. Non vitam innocuam, versunamque omnia durum Ferre: sed ad reliquas lintea tendo scholas. Monte sub aerio pendet tibi sacra Georgi, Non ita magnificis dotibus ampla domus: Finibus extremis quia VVirtembergica tellus, Spectat in umbrosis robora densa iugis. Cuius (si par est annosis credere fastis) Gente Degernovius condidit auctor opes. Octo sed haec pueros studiorum pascit alumnos, Sufficit et victum, sufficit artis opus. M. Heinricus Rentz Abbas ad S. Georgium, RENZIUS hanc regit officio curaque fideli, Munus et Abbatis convenienter obit. Non etenim vanis fallit sua tempora nugis, Nec genio, cura liber edace, vacat, Qualis obesarum, fruges consumere natus, Larvarum exacto tempore coetus erat. Undique qui miseri cervicem cladibus aevi Dempsit, et a collo sustulit omne iugum. Non secus, ac freni impatiens lorique caballus Sessorem et lentos excutit ore lupos, Renzius officii vera pietate capessit Munia non vita deside torpet iners. Utque sacras animi quondam penetralibus artes Indidit, et docta conditione fovet: Sic etiam lingua profert has ille diserta, Suavisonoque animos instruit ore rudes. Vive diu Renzi, et studiis prodesse labora: Hinc celebrent nomen climata cuncta tuum. IAM quoque te Kingsbronna canam, versuque rependam, Heu mihi quae facto non retulisse licet.
fris173
Quod mea, primaevae tenero sub flore iuventae, Vita tibi curae relligioque suit. Rebus et angustis pressum, pietate levasti Officioque tuo, subsidioque tuo. Quod mihi Pieriae reserasti limina portae, Assistens initae duxq comesque viae. Et rude formasti teneris mihi pectus ab annis, O domus, o studiisfomes et aura mei. Ergo tibi valeo siquas persolvere rates, Saepe meo memori carmine gratus ero. Regii fontis, coenobii ad amnem Brentam, descriptio. Mons iacet acclivis rubicundum versus in ortum: Pars viret arboribus, cetera gramen alunt. Aspicit hunc tollens rutilantem lampada Phaebus, Quando pruinoso provehit axe diem. Huic latus oppositum curru fugiente vaporat In medio est longo vallis amaena situ.Situs vallis Brentianae. Angulus Hesperiam vergens Arctous ad oram, Caeuleus iugi semper abundat aqua. Fons tibi saxosa praeceps e rupe volutus, Scaturigo fluminis Brentae. Humectat gelidis herbida prata vadis. Indigenae Brentam veteri cognomine dicunt: Stagnantem medius dissecat ille lacum. Antra hic fabrorum positis flammata caminis, Officinae ferrariae. Ferra coquunt, viresignibus aura ciet. Impellit geminos transverso robore folles, Molibus inclusae spumeus amnis aquae. Qui simulac inflant spirare Typhoea credas, Et rapidum Aetneo fulgur ab igne iaci. Hic alii scorias vitiumque ex aere resolvunt, Pars ferro exercent bracchia nuda gravi:
fris174
Aut rigida versant candentes forcipe massas, Brontes et Steropes Acmonidesque niger. Tunc validi gemitum reserunt incudibus ictus: Terra tremit: crassus malleus aera ferit. Fabrica fusoria. Parte sub adversa, Eoum quae tendit ad orbem, Fabrica sub clivum montis anhela iacet Hic aestate nova ferri permista caminus Semina flagranti lucidus igne coquit. Hic aera et chalybes vasta fornace liquescunt, Hic fluitant rivis fusa metalla suis. Fons etiam capiti fluit utilis, utilis alvo, Lataque praecipiti flumine slagna secat. Valle sed in media sacrum fastigta tollit Coenobium, prisca relligione pium. Monasterium Regii fontis Anno 1303. ab Imperatore Alberto, et Comitibus a Schlisselberg fundatum. Coenobium felix et amoena valle beatum, Regia cui fecit nomina fontis aqua. Austrius hoc olim reditu fundavit opimo, Albertus Patrii murus et arma soli. Arbiter imperii regali sanguine cretus: Caesare patre satus, principe natus avo. Cui Schlisselbergo comites a stemmate nati, Sub sidium larga dulce tulere manu. Cultibus ut struerent locupletia limina sacris, Et facerent studiis commoda tecta piis. Heu tamen haec durus quod non ita nuper et omnes Pene eius Mavors igne cremavit opes. Vix uti tam superent vestigia pauca prioris Coenobii, longo squalida facta situ. Quorum CHRISTOPHORUS sumptu impensisque refecit Plurima collapsas restituitque domos.
fris175
Nuper et hic clarum studio felice Lycaeum Instituit, priscos rite secutus avos. Ut Bernbardinis male quondam habitata cucullis Limina, sint sacrae docta Lycaea scholae. Schola Regiofontana decem studiosos pascit. Iamque ibi bis quini studiis ornantur alumni, Et largam victus experiuntur opem. Quos fovet officiis et docta SCHROPPIUS arte, Schroppius ingenui splendor honosque chori. Ingenii virtute potens linguaque disertus Iacobus Schroppius Abbas Regiofontanus. Praeco Dei, pura cum probitate sacer. Sobria cui teritur saedo sine crimine vita, Vita Dei cultrix, et pietatis amans. Quique suum studio format solerte clientem, Eius et extenta commoda fulcit ope. Seu doceat linguas sacramue edisserat artem, Seu mores facili dexteritate regat. Hunc quoque per longum Dominus mihi protegat aevum, Christiadum ut plebi serviat atque scholis. Unde Dei cuncto celebretur tempore nomen, Et pariant multum caelica verba lucri, Est quoque Murrhardum peramoeno limite clarum, Murrhardum decem adolescentes fovet. Murrus ubi rauco murmure prata ferit. Prisca dumus, quondam Benedicti ex ordine iunctis O nimium longo tempore, culta viris. Nunc ea linguarum bis quinos nutrit alumnos, Artibus addictos doctiloquisque sonis. Quos Leonhardus Otho verae pietatis amator, Imperio studiis conveniente, regit. Is nuper tenebris et caeca nocte Papismi Obrutus, errorum nube sepultus erat.
fris176
Ast ubi caelestis iubar explicuere nitores Dogmatis, et voces einicuere sacrae: Hunc quoque iustifici radiorum verbera Solis, Strinxere et cultus edocuere pios. Quos ille arripiens animo felice, priori Neglecto, verum, tramite carpsit iter. Scilicet eximia et laude est clarissima virtus, Virtutem, spreto ventris honore, sequi: Et sugere errores velis remisque dolosos, Nec dare carbaseis caelica verba Notis. Non perit, atroci nec fiet praeda leoni, Devia silvarum siqua pererrat ovis: Si modo, pastorem non aversata vocantem, Gaudet aberrantes prompta referre pedes. At si qua obtusa pastorem despicit aure, Incidet in rapidos praeda cupita lupos. Est igitur multo Leonhardus nomine felix, Pectore quod Christum morigeraute colit. Nec, velut insanis mos est sine fine Papistis, Respuit aetherias, mente rebellis, opes. Quid loquar ut pietas socio candore nitescat? Integra quam nullus pectora sucus alat? Omnia maioris poscunt sibi carmina venae, Et mea sunt tantis ora minora viris. Carminis interea nostri redeamus in orbem, Gaudeat ut tacta pinea moles humo. Ergo sic patriae sacilis rectorque Paterque, Coenobiis statuit pulchra Lycaea suis: Ut pubes inibi rerum foveatur egena Moribus et studiis instituenda piis.
fris177
Praeposuitque viros omni virtute beatos, Consiliis acres, et pietate graves. Illorum evadant uti sedultitate, politi Ingeniis, vita literulisque pii. At quia cum studio vitam explorare clientum Conventi, et gnavis addere calcar equis. Ut tenor impensi possit constare laboris, Emeritumque ornent praemia ista caput. Propterea patriae pater excelcissimus orae CHRISTOPHORUS, Suevifama perennis agri: Municipum studia et mores vitamque peractam, Annuae inspectiones studiorum in monasteriis. Subiecit doctis inspicienda viris. Sedulus ut capiat sudoris praemia multi, Praemia non fucis attribuenda pigris. Altius et scandant Cyrrhaeo in monte cacumen, Prima quibus caute semita tacta fuit. Ne mora curriculum studii damnosa retardet, Adserat aut acritaedia longa viro. Iodan. Brentius senior, summus et eminentiss. in Theologia princeps coenobiorum Superattendens. BRENTIUS hunc cura peragit solerte laborem, Officiique pium sustinet acer onus. Relligione Dei et longo venerabilis aevo BRENTIUS, aetheria plurimus arte senex. Ille trium phaenix linguarum, maximus ille Vates, et antiquae relligionis apex. Hic ubi Psalmographi sanctissima carmina Regis Concinit, et Decadum nobile condit opus. Blandaque Iessaeo resonaet modulamina plectro, Ut sua cum canus tempora finit olor. Brentius hic cultumque Dei Christumque professus, Hactenus aeterno dogmate pavitoves.
fris178
Atque cucullatae mendacia diruta turbae, (Nil metuens Latii fulmina saeva Papae) Infelix lolium sacro convulsit ab agro, Falsaque sollicita dogmata cavit ope. Ne corruptelis verbum caeleste laboret, Neve pium laedant scismata foeda gregem. Namque prius densa nimium caligine mersa, Atque operum crassa nube sepulta fides. Hoc duce profulget de sordibus eruta priscis, Aur atumque iacit luce nitente iubar. Cetera praetereo docti monumenta laboris, Plena sacro caeli flamine, plena fide. Quorum laus et honor per postera secla vigebit: Iacob. Andr. Theol. Doctor Dn. Brentii collega. Donec erit libris ullus in orbe locus. Huic etiam consors in eodem munere sidus, ANDRAEE sociam strenuus addit opem: Fortis et invictus sancta pugil ille palaestra, Quem nullum ingenti mole fatig at onus. Qui, quacumque potest, studiorum promovet arte Curriculum, et facilem praebet ubique manum. Ut sacra di scentum procedant otia rectis Passibus, et ceptum nil remoretur opus. NON addam hic reliquos nostro sub limite ludos, Ioan. Vvack. Paedagogii Stutgardiani Rector. Qui tenerum formant arte fideque gregem: Teccia quos etiam non paucis sumptibus auxit Dextera, doctificis usque benigna scholis. M. Ioan. Crapner Tubing. Ludimoderator. Non ludum VVACKERE tuum memorabo frequentem, Nec referam ludum CRAPNER amande tuum. Doctrina celebres, pietate fideque decori, Et multa insignes sedulitate viri.
fris179
Omnia nam cepti brevitas concisa libelli, Dicere me numero divitiore vetat. Vos modo cum reliquis diuturnos protegat annos Christus, et immensa det bonitate frui. Ut studia et clarae dextris successibus artes, Per longos vigeant, non sine fruge, dies, Spumea Calliope laxas quo flectis habenas? Difficile est elegis dicere cuncta tuis. Nam tot nominibus desunt tibi verba canendis, Aptior heroo res fuit illa pedi. O mihi sed quondam liceat consurgere versu Maiori, ut referam cum Duce gesta suo: Christophorique omnes ut dicam carmine laudes, Sanctaque magnanimi Principis acta canam. Tunc ego mille sonos, quoque est celebratus Achilles, Pectoris optabo numen Homere tui. Tunc ego grandiloquum cupiam superare Maronem, Inclita Troiani qui ducis arma refert. Tunc ego divinas optabo sumere vires, Sive tuas Naso, sive Tibulle tuas. Ut pia Christophori sacrati Principis acta Eloquar, et multa laude per astra veham. Quem si praeteriti vidisset temporis aetas, Seu tua Maeonide, seu tua culta Maro: Exiguo sermone foret memoratus Ulysses, Esset et Aemonii gloria quanta viri? Cederet Heroi pietas Aenaeia Suevo, Tot neque Mecaenas inclitus esset agris. Non etiam Phoebo vates sua vota tulissent: Sed pater Aonii iam foret ille chori.
fris180
Is quia caelestes nuper migravit ad auras, Cumque suo Christo gaudiae mille capit: Tu iam qui superes patriae spes altera terrae, Vvirtembergiacae sulta columna domus. Inclite Dux LUDOVICE, patris vestigia divi Stringe, tuosque illo tramite siste pedes. Quodque facis, studiis ad opem luctare ferendam, Et patriae sanctas contueare scholas: Unde tuus sacris undet doctoribus orbis, Turbaque subsidium sentiat orba tuum. Sic Deus imperium, sic salvos augeat annos, Et patrias dextro numine servet opes. Cuius et auspicio magni cognominis haeres, Suscipias patrii molliter orbis onus. Cumque tua videas felicia secla parente, Et cedant votis omnia dextra tuis. Sic etiam longos vivat FRIDERICUS in annos, Vvirtembergiacae clara propago domus: Inque patris solium sceptro moder ante locatus, Pacata teneat frena paterna manu. CHRISTE fac aeternam pacem, pacisque ministros Adsere, ne sanctos Mars populetur agros. Et populo reditus pateant ad bella profecto, Sedataque biceps Rhenus oberret aqua. Nullaque Germanos delassent tela lacertos, Nec bellatoris terga premantur equi. Hinc tua relligio, nullo non integra seclo, Castaque syncero perstet in orbe fides. Hinc nos curriculo vitae sine labe peracto, Aetheria tecum sede fruamur, AMEN.
fris181
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER QUINTUS. CONSIDERATIO NOVAE STELlae, quae Mense Novembri, Anno salutis M. D. LXXII. in signo Cassiopeae populis Septentrionalibus longe lateque apparuit. AD ILLUSTRISSIMUM PRINCIPEM ac Dn. D. FRIDERICUM, Comitem Vvirtembergensem et Montispeligardicum, Dominum supremum Hericuriae, etc. QUAE nova siderio profulget in aethere stella? Edit. anno Quam nitidum toto spargit in orbe iubar? Christi 1573. Fallor? an adiecto nunc auctum sidere caelum Lucet, et ardenti nuntiat igne minas? Stella quidem nullis haec unquam cognita saeclis: Nec prius Arctoo visa sub axefuit. Ex quo terrigenae limen caeleste notantes, Altius humanis exeruere caput. Non illam Proclus, non illam vidit Aratus, Non Chaldaea cohors, Assyriive senes. Non radius Ptolomaee tuus depraendit in orbe; Nen Stoefflere tuus, non Cypriane tuus. Debuit hoc primum nobis lucescere saeclo, Omine sive bono commoda, sive malo.
fris182
Quare age tantarum Clio non inscia rerum, Pande, tibi numen quod patefecit, iter. Et quamvis a me sis iussa quiescere nuper: Paucula fatidicis nunc tamen ede sonis. Soli namque tibi vultus vidisse Deorum Fas est: sola sacrae numina mentis habes. Sola vides. animis quae sunt impervia nostris: Quaeque nefas homini cernere, sola vides. Mente DEUM, caeli quamvis regione remotis Atque oculis fidei semper adire licet. Tuque o magnanima laudabilis indole Princeps: Patria quem salvum Montpeligarda cupit: Illustris FRIDERICE fave, te praeside dextro, Fata novi placido sideris ore canam. Sic faveat DEUS ipse tibi: sic lenibus alter Annus hic auspiciis, ut prior ivit, eat. Ut reliquam peragens pacato tramite vitam: Augurium praestes nominis ipse tui. EST via conspicuo sublimis vertice caeli: Acandore suo Lactea nomen habet. Vulgus iter sacri dicit caeleste Iacobi: Nominis est alio reddita caussa loco. Cassiopeae sidus. Planitie illius stellis tribus orta decemque, Andromedem lugens Cassiopea micat. Heic ubi in occiduus gemina clarissimus Arcto, Aequoreas numquam circulus intrat aquas, Cuius, uti veteres olim cecinere Poetae, Filia cum dura carte revincta foret: Andromede, monstris misere devota marinis: Ut tumida poenas pro genetrice daret:
fris183
Tristeque supplicium materni penderet oris, (Laeserat aequoreas Cassiopaea Deas:) Inachides tandem misso per inane volatu, Eripit hanc Perseus, interimitque feram: Inque altas nubes velocibus evolat alis, Et comite aerium virgine carpit iter. Ut cum fulva Iovis colubrum, quem vidit in agro, Sublatum pedibus, praepes ad astra rapit. Iuppiter hos celeri vectos per inania vento, Intulit aetheriis, sic pia fama, locis. Signa propinqua micant: caelo simul ipsa recepta Cassiope, Arctoo stat prope iuncta polo. Cuius ibi solium, deductus ab axe colurus, Perque parem libram, Lanigerumque secat. Locus novae stellae. Illic stella recens, ipso comprensa coluro, Emicat: et claro proicit igne faces: Qualiter aurato conclusus in orbe Smaragdus, Dexter a quem digitis induit alba suis. Non etenim aeria circum regione vagatur: Ut levis oblongo crine Cometa solet. Ignea non illam circum fert orbita Martis: Non Iovis, aut Veneris, Mercuriive globus. Ipso stella micat caelo sublimis in alto. Purus ubi Orion, purus et Haedus eunt. Ipso siderio radios demittit Olympo, Igne micans croceo, fulgure clara suo. Ac nisi me fallunt oculi, quando aethere primum Color stellae novae. Promicuit: niveo stella colore fuit. Alba fuit primum et candore not abilis ipso: Luce palam clara fulgida, nocte micans.
fris184
Lib. 2. Nat. hist. cap. 26. Anno ante Christum 126. Qualis signifero quondam nova stella reluxit Aethere, (si Plin Isunt rata dicta senis.) Tempore quo stellas Hipparchus in axe notavit: Physcone excelsae regna tenente Phari. Talis et haec clara primum sub luce refulsit Stella, nec est omni Solis operta face. Nam candore suo Iovis astra argentea vicit: Quodque Venus compar cum Iove fulgur habet. Mole sua pariter, radiisque serena coruscis, Sideris Ic arii non minor igne fuit: Ut splendore suo flammas propioribus astris Demeret, et reliquas vinceret orbe faces. Nunc rubea demum scintillat lucida flamma: Quale fere Mavors lumen habere solet. Aut quales oculos suffectus sanguine et ira, In gelidis quondam saltibus anguis habet: Cum positis novus exuviis, nitidusque iuventa Volvitur, et trifido sibius ore micat. Haud secus haec lampas flammantia lumina vultu Torquet, et ignito concipit ore minas. Utque suum rubea mutavit fronte colorem: Igne micans rutilo: quae prius alba fuit. Motus stellae novae uniformis. Sic parili motu, et solio subnixa perenni Vertitur, inque uno permanet usque loco. Non vaga, non metis erratica: qualis ut orbem Complevit, versis Luna recurrit equis. Decrevisse tamen sensimque amittere flammam Visamihi, et fieri mole subinde minor. Ut cum lampadibus densum funale coruscis, Materia sensim deficiente, perit.
fris185
O sidus fatale, novum iubar, ignea flamma: Flamma rubescenti prodigiosa face! O aut propitiis, aut fatis orta sinistris Stella! qnid hac crocea fronte corusca notas? Quid? pacemne bonam terrae promittis, an arma? Aut quid portendit Martius iste rubor? Ipsa quid oppositi lampas contraria Martis: Quique truci aspectat falcifer ore senex? Eloquar? an stellae non est opus indice notae: Lumine quae passim proditur ipsa suo? Illa quidem lateat malim: si numinis iram Indicat, et rutilo denotat ore metus. Sed male dissimulem, quas Numen desuper iras Nuntiat: et mendax arguar esse planus. Ipse DEUS caelum iussit stellasque tueri, Astra consideranda esse. Luc, 21. Et Phoebi tenebras, aeriasque faces: Indeque venturas animo signare ruinas. Lucida non frustra caelitus astra micant. Ad caelum mortale genus sustollere vultum Convenit, et diras inde notare minas: Non pecudum terris oculos defigere ritu, Os sublime homini: corpora prona feris. Heu vero, heu ignara procul, sortisque futurae Mens mea, quam dubio statque labatque metu? Difficile est rerum tant arum pondere pressum, Ordino, quo par est, dicere quaeque suo. Ignoro quo deinde ferar: quae exordia sumam. Obvia tot rerum se mihi turba facit. Utque stat incertus, qua sit sibi pastor eundum: Cum videt in varias compita secta vias:
fris186
Sic ego sum mentem ancipiti formidine pressus, Turba facit dubium, coeptaque nostra tenet. Ergo mihi Uranie, caeli quae sidera sentis, Huc ades, et summi limina pande poli: Quaeque tibi sacris dictavit carmina libris Christus, et ex adytis protulit ante Dei. Nunc repete, et quid fata Deum sibi numine poscant, Profer: habes vero pectora plena Deo. Nam neque lymphato stimularis concita motu: Delphica quo quondam Pythias acta fuit. Nec rationis eges: ut quae sine mente feruntur Threiciae fusis Thyades isse comis. Nec vani augurium te olim docuere Parentes, Aut pecudum fibris quaerere fata Iovis. Nec tu Pagaseas mersisti corpus in undas. Tinxit enim vivi Christus id amnis aqua. Eia age, quae sacri monstrant tibi lumina verbi: Quaeque DEUS nati rettulit ore sui: Ipsa canas oro, nec te ludibria vulgi, Nec moveat salsis turba profana iocis. Riserit haec alius sanna petulante protervus: Ac digna Anticyris dixerit esse tribus: Tu nihil hinc moveare, pavet qui crimina vulgi, Stultus et aeterno tempore mutus erit. Sic ego: sic nostris respondit Diva rogatis: Suspiciens alti sidera clara poli: Vos aeterm ignes, et non violabile vestrum Numen, et hox sidus nohile testor, ait. Fas mihi de rebus sit divinare futuris: Vel quia sum vates: vel quia figna noto.
fris187
Non frustra emicuit hoc demum tempore Stellae, Ultima quo mundi regna senecta premit. Non frustra rutilos candorem vertit in ignes: Non frustra in gyro Cassiopea tuo est. Sed fulgore suo fatalem nuntiat horam: Indicat et iusti tela futura Dei. Qualia signarunt Solymorum nuntia eladem, Hinc tenebrae Solis, flammeus inde rubor. Dixerit hanc alius populis protendere bella, Quorum subiectas despicit illa plagas. Dixerit extremo fortes Aquilone Suecos Arma paraturos, Norvegiosque truces, Dixerit aequoreis motus instare Britannis. Dixerit Hybernos bella manere focos. Dixerit hanc alius Moscorum tela minari, Gentibus Arctois Sarmatiaeque plagis, Lituanosque gravem passuros undique cladem. Basterna miseros diripiente socos. Dixerit extincto Germanis Caesare terris, Civica non unum bella datura malum. Nova Stella quid potissimum orbi terrarum portendat. Quidquid id est, veri si quid mens praevidet usquam: Adventum reducis denotat illa Dei. Quando sene scenti nunc imminet ultima mundo Finis, et extremae tempora lucis eunt. Tempora lucis eunt: summo qua Christus Olympo Damnatum veniet vindice mente reos. Infidosque homines Stygium detrudet ad Orcum: Math. 3. vers. 12. et 13. vers. 43. Illic ut poenas, quas meruere, luant. Aeternaque pios requie ditabit Olympi: Et faciet granis horrea plena suis. Luc. 3.
fris188
Nam si vera tibi verbis fateamur, oportet: Auguror extremum non procul esse diem. Matth. 24- Quando sui reditus ipse olim talia Christus Signa dedit, mundi fata suprema canens. Sol, inquit, nitidum concreto lumine tectus Exuet, et rubeum sparget ab axeiubar. Lunaque sanguineo vultum perfusa colore Sufficiet nullam, nocte peremta, facem, Desinet et virtus, superos quae conciet orbes: Astraque de caelo praecipitata cadent. Tunc Christi aetheria signum fulgebit ab arce: Et ferient pavidae tristia corda manus. Cum subito Christus celeri per inania lapsu, Infima terrarum, iam nova regna petet. Qualiter expressum ventis per nubila fulmen, Permeat Eoas occiduas quae plagas: Nec citius flammis orientis lumina stringit, Quam latus Hesperium, Sarmaticasque domo Tunc genitor divum rutilas per nubila flammas Sparget, et effuso diruet igne polum. Terraque liquetur, motuque tremiscet uterque Arcticus, et caeli pondera liquet Atlas, 1. Cor. 15. Tunc tuba terribili sonitum dabit aere canorum: E liquidaque hominum turba resurget humo. Atque animae tenues, et corpora functa sepulcris Exibunt, vinclis libera facta suis. Edidit haec dudum: promissaque tarda videntur: Dependetque fides adveniente die. Iamque pius vitae coetus pertaesus iniquae, Christe cupit dudum regna subire tua:
fris189
Oppressusque malis sine fine vagantibus, optat Limina sideriae grata videre domus. Non secus ac cervus, gelidas qui spirat ad undas: Psal- 42. Languida ut irriguo membra liquore levet. Sicubi per nemora et saltus venantia fugit Agmina: ne fieret praeda petita cani. Et nunc ille dies caelesti ex arce propinquat: Quando tot aetherio signa sub axe micant. Sicut enim nitidi Solis praenuntius ortum Indicat Eoo Lucifer albus equo: Sic quoque venturum teris caelestia Christum Promittunt, tacitis plurima signa notis. Vidimus obscurum caelo fulgescere Solem: Sanguineumque rubra spargere fronte iubar. Vidimus obductam densa caligine Lunam, Aereque ignitas vidimus ire faces. Nunc etiam flammata novo volat aethera circum Lumine stella, novis lucida stella comis. Et quis venturum neget hanc portendere CHRISTUM? Signum filii hominis esse stellam. Exod. 13. Et quisquam signum non putet esse Dei? Scilicet aetheria cum primum Christus ab aede Venit, et e pura virgine natus homo est. Ignea promicuit caelesti in vertice stella: Stella coruscanti prodigiosa face: Quae praeeunte viam monstrabat lampade caecam, Aurorae egressis de regione Magis. Ceu quondam Hebraeis deserta per avia circum, Monstrabat dubiam praevia flamma viam. Cum Pharia prosugi sedes tellure paternas Expeterent, grati rura beata soli:
fris190
Flumina qua lactis, qua flumina nectaris ibant: Et rigidae quercus dulcia mella dabant. Haud secus hoc clarum sulgens super aethera sidus Tollitur, et flammis exerit ora novis: Pone secuturum caeli de vertice Christum, Auricoma monstrans. praevia stella. face. Ecquid adhuc restat: nisi lapsus ab aethere Titan, Et vos Lunares desiliatis equi? Astraque concurrant astris, et sidera Pontum Lapsa petant: tellus excutiatque fretum. Totaque divulsi turbet sua foedera mundi Machina: et occlusos det nova terra viros. Salve stella recens, venturi nuntia CHRISTI, Ortaque propitio numine sparge iubar. Salve stella, novam quae spargis ab aethere lucem. Qualis nullo unquam tempore visa fuit. O quam te memorem? vero quo nomine dicam? Graione in dubio est, Ausonione vocem. Ac tu seu Graio, sive appellere Latino Nomine, propicii fideris omen habes: Quando redemptoris designas tempora Christi: Cum super aetherias nos vehet ille plagas. Qualiter expositam maris ad vada caerula natam, Perseus eripuit Cassiopea tuam. Exemitque feri violenta fauce Draconis: Falcatoque gravem sustulit ense feram. Et secum aetherias praeceps abduxit in auras Andromedem, thalami iura deditque sui. Sic nos aerumnis et vitae fluctibus actos, Ocyus eripiet vindice Christus ope.
fris191
Et rabiem antiqui compescet et ora Draconis: Apoc. 12. Cant. 1. Matth. 25. Eph. 5. Inque Erebi trudet, lurida regna, domos. Nosque suae fidei super aethera ducet alumnos: Noster et aeterno tempore sponsus erit. O iubar optatum, fax aurea et aurea stella: Fulgure quae prodis tot bona signa tuo! Quam nobis positos praebes feliciter ignes: Adventum reducit testificata Dei? Iustitiae siquidem praecurris nuntia Solem: Qualis ubi Fois Lucifer exit aquis. Indicat hoc rutilus color: hoc color indicat albus, Qui micuit primum: si tamen albus erat. Alba placent superis; ut nigris Ditibus atra: Albi coloris interpretatio. Apoc. 1. Alba ferunt lucem; luce sed atra carent. Frons nitet alba Deo. nitet albus fronte capillus, Vellere candidior, candidiorque nive. Alba Iovis stella est, Veneris quoque candidus ignis: Omine nempe micat sidus utrumque bono. Vestibus alligeri cinguntur Daemones albis, Ioan. 20. Caelituum famulo qui pede iussa ferunt. Candor inest homini, cui virtus vivida: torpet Qui vitiis, hominem dicimus esse nigrum. Adde quod ipse suo Christus nos sanguine lavis, Cordaque lustravit candidiora nive. Tergit et Hyssopi sacro nos rore, nigrasque Psal. 51. Esa. 1. Ex animis feces, et vitia atra tulit. Quaeque prius rubeo sordebant pectore cocco: Nunc albent gelida candidiora nive. Et quae Sidonias aequabant foetida conchas Crimina, nunc lanis lucidiora nitent.
fris192
Scilicet et stellae color ante argenteus albae, Indicat aeternae nobile lucis opus. Omnia iustitiae, qua Titan lampade lustrat: Puraque divino lumine corda rigat, Indicat aeternam, quae nos manet aethere, lucem: Indicat optatum non procul esse iubar: 1. Thess. 5. 2. Pet. 3. Apoc. 3. Aera cum tacito pede Christus et ima subibit: Ut solet ignaram fur penetrare domum Et quos repperiet caelesti limine dignos: Induet albatis albus et ipse stolis. Coloris rutili interpretatio. Caussa tibi dicta est, cur primum fulserit alba: Nunc etiam rutilae caussa notanda facis. Fallor? an aur ati designat tempora saecli: Caelica quo gentes otia pacis agent? Perpetuaque sacras veniet concordia lauro Gen. 7. Vincta comas placidi munus opuasque Dei? An, quia primaevum fluviis ultricibus orbem Perdidit, et nimia Deucalionis aqua. Ignibus hoc summo periturum tempore mundum Indicat? ut croceis Iris amoena notis. Matth. 5. An vero aeternum denuntiat ore barathrum: Tristis ubi stygiis ignibus ardet humus? Et pice torrentes, atraque voragine ripae, Lethales animas vindice nocte premunt? Aspicite hanc stellam divini numinis hostes: Qui Christum premitis, Christiadasque pios. Aspicite et vitae damnantes facta prioris, Supplice mox veniam poscite voce Deum. Non decet in mediis contemnere fata procellis: Saepius in portu fracta carina natat.
fris193
Et vos o Reges placido date basia Christo Psal. 2. Ante, reum vindex quam premit ira caput: Dilatasque diu poenas tandem irroget aequas: Si qua venit sero, poena severa venit. Oscula ferte Dei, submiffo poplite, nato: Dum licet: et sordes lingite rite pedum. Nam subito iustam Deus accendetur ad iram: Esa. 47. Obruet et sava crimina vestra manu. Perigite, nam finis misero nunc imminet orbi Ultima, dant verbo plurima figna fidem. Nam quae temporibus vates cecinere vetustis: Omnia sunt lapso tempore nacta fidem: Ferrea pene abiit, mox aurea refluet aetas: Cornea pene suum iam quoque trivit iter. Tempora ceu numerans Daniel distinxerat olim: Dan. 7. Cuius habent sirmam, caelica dicta, fidem. Maxima nunc Latio decessit portio regno: Africa Turcorum subiacet ora iugo. Subiacet Aegyptus, Syriaeque Asiaeque coloni: Quosque celer Xanthus, Thermodoonque rigat. Tertia pars hominum Scythicos Europa lupatos Non fugit: hos Pannon, hos vagus Ister edit. Quique domat reliquas armis victricibus oras Turca, ferox oculis, magniloquisque sonis: Ore Deum ridet, divinaque numina Christi Temnit et opprobriis scindit ubique suis. Christiadasque viros, Pharaone serocior ipso, Aut ferro perimit, servitiove premit. Iamque adeo sortita suum praesagia finem, Fatidico Daniel quae prius ore dedit.
fris194
Quid restat? supera nisi Christus ut arce reversus, Hostica sub stygias agmina trudat aquas. Quando fere lapsi transivit temporis aetas, De qua veriloqui praecinuere viri. Prophetia Eliae de novissimo die. Integer annorum stabit sex milibus orbis: Si rata Thesbitae sunt documenta senis. Septima post finem mortalibus afferet aetas, Laetaque perpetuae tempora pacis erunt. Gen. 1. Utque Deus mundum sex condidit ante diebus: Inque novum nullum deinde vacavit opus. Sed bene persecto cepit requiescere caelo: Septima cum biiuges Luna levaret equos. Haud secus exactis prope sex aetatibus orbis: Ipse quibus rexit ante creata DEUS: Quae sequitur, finem statuet selicior aetas, Triste creaturis eripietque iugum. Utque dedere sacram Hebraeis septena quietem Sabbatha: quique illis septimus annus erat. Rom. 8. Omnia quo tellus, quamvis inarata, ferebat: Et gratas segetes vinaque sponte dabat. Utque annis septem bene terque quaterque peractis, Levit. 25. Aurea iubileae tempora lucis erant: Quando suos nullo redimebat venditor agros Aere, pia emptoris restituente manu. Sic quoque transactis funesti aetatibus orbis Septima postremae fata quietis aget. Cum tellus communis erit: cum vomere nullo Findetur, subita messe beatus, ager. Cum sua non ultra plor abunt vota coloni Irrita: sed tellus omnia sponte feret.
fris195
Aegrae nec ora fames: nec iam sitis arida fauces, Languida nec morbus corpora nostra premet. Nec fervens graciles exuret Sirius artus: Nec laedent teneras srigora dura manus. Flumina sed lactis, sed flumina Nectaris ibunt, Flavaque de viridi cortice mella fluent. 1. Cor. 15. Nulla illic clades, erit omnibus omnia Christus. O fortunatum quem bona tanta manent! Si qua tamen deerunt aetati tempora fextae: (Non etenim cursum finiet illa suum.) Ob peccata hominum deerunt, lectaeque salutem Plebis, ut admonuit filius ante DEI. Matth. 24. Nam si summarum resecentur sila dierum: Aethera, vix quisquam, qui penetrabit, erit, Enochi raptus et Prophetia. Gen. 5. Quid vero Enochum memorem, quaeque edidit olim Fata canens summam testificanda diem? Scilicet hic etiam senis aetatibus actis, Septima cum cursu pergeret ire suo: Primus ad aetherias raptus feliciter arces, Monstravit vita se meliore frui. Nam fuit a primo cultor pietatis Adamo Septimus, aeternae vir pietatis amans. Qui prius ingenti testatus voce per auras, Caelica quam rapidis astra petivit equis. Ecce, inquit, multis cum milibus aethera tranat In Epist. Iud. Caelituum, Dominus, se comitante choro: Iudicet ut sontes, et perpete puniat igni Ob malefacta viros, et maledicta reos. Ille quidem longis saeclorum ambagibus ante Haec canit: at finem sunt prope nacta suum.
fris196
Revelatio Antichristi. Apoc. 12. 13. 14. 17. Adde quod hoc etiam meretrix Babylonia saeclo Voce revelata est, magne Luthere, tua. Qui, velut Alcides, Romani noxia Caci 2. Thess. 2. Monstrasti eversis furta retecta focis. Quando tui Latium divini spiritus oris Confecit, Satana non remorante, Papam. Horrendum terrore Papam, scelerumque ministrum: Regia qui pedibus subdidit ora suis. Seque Deum fecit triplici diademate vinctum: Et quasi Christiadum numen in orbe sedet. Perditus et superum Regumque nefarius hostis: Veiove prodigiis auxiliante potens. Prodigiis etenim solus sua dogmata firmat Impius, hac cultus non eget arte pius. O nimium caeci, quos reprobus error adegit Ut fidei veras non capiatis opes. Credo, operosa domat vestras illusio mentes. Sitis ut effictis credula turba dolis. O male Circeio fatuatos pectora succo, Detinet Ausoniae quos meretricis hara. Gratia sit Christo, cuius bonitate refulsit Lux verbi, et toto sparsit in orbe iubar. Matth. 24. Debuit huic siquidem prius illucescere mundo Quam caeli summus surgeret axe dies. Mar. 1. Ioan. 1. Ut que pius vates, nascenti praevius olim Ivit Iohannes, ceu tuba, Christe tibi: Indice commonstrans digito mortalibus agnum. Pro mundo vitam qui positurus erat. Vanaque disiecit Pharisaeae somnia gentis, Riteque purgato tramite stravit iter.
fris197
Sic iterum Christo praecessit inorbe Lutherus: Mal. 4. Qui mundi Elias tertius huius erat. Falsaque Pontificum vertit deliria chartis, Iudicio Christum proposuitque suo. Quem docuit solum nobis reparasse salutem: Viribus humanis opposuitque pedem. Ecquid adhuc reducem remoratur in aethere Christum: Ut praecur soris non resequatur iter. Sidereaque iterum delapsus ab arce, piorum Erepiat vindex hostibus orasuis. Math. 24. Tumultus bellici pestis, fames et terraemotus. Quid bella enumerem, Christo praedicta supremi Nuntia Luciferi, certaque signa Dei? Ante, inquit, quam summa dies illuxerit orbi: Et sol extremis aethera carpet equis: Horrida bellorum tempestas, horrida surget Armorum rabies, horridus ensis amor. Hostis in hostilem gens saeviet altera gentem: Exitium regnis altera regna dabunt. Infima terrarum quatientur viscera motu: Heic malesuada fames, heic erit atra lues. Heic cruor et caedes et maesto iurgia vultu: Arma feret nato trux pater, ille Patri. Non genera socero, non hic bene tutus ab illo: Et premet invisam socrus acerba nurum. Tanta odii rabies animos accendet: utisto Heu nusquam fuerit tempore tuta fides. Omnibus invisi ferro perimentur et igni: Quos pius accendet relligionis amer. Quique meum verbis coram defendet honorem, Ille premet duram sanguinolentus humum.
fris198
Ibunt semimares mendaci pectore vates: Decipientque malos, decipientque bonos. Multaque prodigiis iungent miracula multis, Signaque vel lectis insidiosa viris. Mutuus e gelidis abolescet mentibus ardor: Nullaque fraternus pectora nectet amor. Fraus, dolus, ira, furor pervertent undique mundum: Pervertent mundum fraus, dolor, ira, furor. Ardua postremi nempe argumenta diei, Iudicis adventum testificanda Dei. Iamque adeo ventura canens mortalibus olim Quae cecinit Christus, nunc reperere fidem. Quando maior enim toto fuit orbe tumultus? Quando feri maior Veiovis ira suit? Scit Satanas mundo finem properare supremum: Scit catus extremum non procul esse diem. His superaccensus furiis iam laxat habenas Efferus: et noxis omnia regna premit. Mulciber heic ignes; Nereus heic obice rupto Sparsit aquam: hac flagrant, hac lue tecta natant. Itala procubuit terrae Ferraria motu: Oenius est damnum Pons quoque passus idem. Nos praedura fames, nos pestis acerba, luesque Obruit, heu metuo ne graviora doment. Quid loquar Ungariam, miserandaque littora Cypri: Nuper inhumanis quae data praeda Getis? Quid loquar indomitum Venetorum in praelia Martem? Quid pugnam et clades Gallia maesta tuas? Quis rabiem Martis? stricto quis vulnera ferro Inflixa, et caedes enumerare queat?
fris199
Mitius insanis servire Neronibus olim: Inque Perillaeo mitius aere premi. Quid sera Belgarum paucis cert amina verbis Persequar? Heroos res cupit ista pedes. Tartaream Bellona tubam crudeliter inflat: Et Mavos dubias miscet ubique manus. Funera dilecti deplorans coniugis uxor, Sustinet in vidua tristia signa domo. Orba suis natis plangentes pectora matres, Ah deflent uteri pignora chara sui! Ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto: Et fetus quaerit per nemus omne suos. Sic illae querulis montes ululatibus implent: Et feriunt maesta pectora nuda manu. Parcitur hic nulli: sexum saevitur in omnem: Tollitur ense puer, tollitur ense senex. Et prius emoritur, quam crudus nascitur infans: Ante subit miseram, quam pede tangit humum. Sic ferus Herodes nullo discrimine in omnes Saeviit: hinc pueros sustulit, inde viros. Et matrum infantes occidit ab ubere raptos: Inque pium crudo saeviit ense gregem: Tempore quo primum terrarum venit in orbem Christus, et Solyma constitit hospes humo. Omnia praesagi respondent vocibus: ipse Exitus augurii carmina vera probat. Haereses et schismata in Ecclesia Dei, non malignantium. Ecquid enim sectas memorem? quid scismata mille? Quaeque Dei silices exoriuntur agro? Quando falsiloqui surgunt tot in orbw Prophetae: Decipiuntque bonos; decipiuntque malos.
fris200
Heu ubi prisca fides, pietasque insignis et atro Felle carens animus, nec simulatus amor? Heu ubi iustitiae cultus legumque satrarum? Heu ubi nunc fratrum mutuus ille calor? Quam mortale fidem scelus, Astraeamque fugavit? Nullus in orbe timor, nullus in orbe pudor. Et quisquam mundi finem properare negabit? Aut summam dicet iam procul esse diem? Securitas Germanorum. Sed nos mortales in utramvis stertimus aurem Securi, heu nullis afficimurque malis! Dum nobis sine nube dies. sine flatibus aer Intonat et nullas hostica turba minas. Teutonii inprimis: quorum secura labore Gen. 6. Math. 24. Otia terra ferax, otia Pontus habet. Utque Noa mundum caelesti hortante profanum Dogmate, spreta pii dicta fuere senis: Sic nos praeconum ridemus iussa sacrorum, Aeoliisque damus diripienda Notis. Multaque saeclorum restare huic mullia mundo Fingimus, et iustas temnimus usque minas. Evigilate viri. Sacra hoc oracula poscunt, Si qua oracla sacris eruta, pondus habent. Poscit idem Croceo nova stella nitore corusca: Quae nunc irato desuper igne micat. Poscit et oppositi lampas contraria Martis: Poscit falcigeri frigida stella senis. Nam licet armorum, qui nunc passim ingruit, horror Teutoniae nondum depopularit agros: Ianque adeo summae festinet meta diet: Extremusque adstet Lucifer ante fores:
fris201
Nondum finis adest mundi tamen ultimus: armis Mars prius in toto saeviet orbe ferus. Arma omnes raptentiterum furialia gentes, Bella diem novissimum praecessura. Matth. 24 Antea, de caeli quam Deus arceruat. Utque prius totis concursum est viribus orbis: Quam supero in terras venit ab axe Deus: Virginis intactae gravida productus ab alvo: Solveret ut suso triste cruore nefas. Quando Palaestinos victo Tigrane penates Bella quae primum Christi adventum praecesserunt. Magnus. et Hebraeos milite cinxit agros: Et Solymae latos circundedit aggere muros. Victorem sacris imposuitque pedem. Antipatri donec Solymi, Herodisque superbi Ioseph. lib. 1. de bello Iud: Strabo 16. Non exspectato colla dedere iugo. Ausonis et leutum tellus Hebraea capistrum Eutrop. lib. 5. Or. 6. Caesaris, et duros induit ore lupos: Gens adeo sceptris opibusque exuta, suisque Taeit. 21. Regibus: heu vera gens simul orba fide Nulla uti Iudaici starent vestigia regni. Nulla super cultus esset imago pii. Haud minus occiduis bellum surgebat in oris Undique sanguineas Marte tenente faces. Gallia Romanis quando subiecta triumphis Cesar de bel. Gall. Ante tuas ibat Caesar Iule rotas. Plutar. in Caes. Extremique hominum Morini, fortesque Britanni, Effugere hostiles non potuere manus, Sueton. in eod. Quo nondum ex omni confecto parte duello: Tempestas subito maior oborta fuit: Appian. in Celtico. Laxavitque viam bellis, clademque per orbem Distribuit: regio ne qua quieta foret. Florian. lib. 4.
fris202
Appian. lib. 2. Ut rupto invadunt cum terras carcere venti: Molibus et fractis eicit amnis aquas. Plut in Pomet Caes. Omnia sternuntur sata laeta boumque labores: Procubuere horti, procubuere domus. Caesar libris de Bel. Civi. Sueton. in Caes. Sic et acerba lues disiectis incita telis, Omnia commovit turbine regna suo. Quando furor generum socerumque in bella coegit Florus lib. 4. Lucanus in Phars. Civica, non uni noxia bella plagae. Nam gener ad Martem populis instructus Eois, Thessalios dura clade premebat agros. Virgil. in 5. Aeneid. Armeniosque ambos, Cilicasque et Pharnacis acres Excidat pharetras, Cappadocumque faces. Idem Riphaeos armarat, et ultima Ponti Littora, quosque agros Phasidos unda secat. Addiderat socias Epiro Graecia vires: Auxerat et Macedum Thracia tota manus. Aggeribus socer Alpinis, atque arce Monaeci Descendens, Ligurum cinctus ovabat ope. Pone sequebantur cum pictis Lingones armis: Et fortis Biturix, Celtigenumque cohors. Quique Ararim, et Rhodanumque bibunt, fontesque Garunnae, Quique Isaram, et lymphas Matrona lata tuas. Caes. lib 1. Civil. Idem lib. 1. de bell. Gall. Noricus addiderat Germanas Voccio turmas: Voccio, cuius eras Arioviste gener. Nec mora: fuso Itali dant primi sanguine poenas: Heu orbi, Magno profugiente, lares. Proximus in Siculis telluribus intepet ensis: Victa iacet Sardo: Corsica victa iacet. Fundit et Hispanas acies Iulaea cohortes: Et tumidus victas praebet Iberus aquas.
fris203
Pertulit heu quantas bello gens Punica clades? Heu quanto Syrtes contremuere metu? Lenius axem humero stellis fulgentibus aptum, Pondera quam belli, tanta tulisset Atlas. Quid referam diros quantum Pharsalia campos Implerit: mundi quo coiere manus? Caes. de belIo Alexand. App. lib. 3. Quid Pelusiaci tristissima fata Canopi, Armaque Niliacis inde parata focis? Quid Mutinae stragem horrendam, durosque labores: Cum cecidit fato Consul uterque pari? Cicer. in Philipp. Actia quid memorem Augustae monimenta carinae Plutarch. in Anton. Ductaque laurigera Iulia rostra manu. Et quisquam enumeret tunc totum gesta per orbem: Suet. in Augusto. Quaeque referre labor, quaeque referre mora est? Usque adeo gentes furor hic commoverat omnes Eutr. lib. 7. cap. 2. Ante, Deus Bethlae quam stetit hospes humo. Macro. in fin. 3. L. Saturn. Virgil. in fine 8. Aeneid. Tandem ubi Parthorum de templis signa refixit Caesar, et in patrios pila reduxit agros. Grata secuta quies, tranquillaeque otia pacis: Clausaque pacatis bella fuere feris. Propert. li. 4. Eleg. 7. Haud secus arma prius quassabunt aspera mundum: Quam Sol extremas praebeat orbe faces. Flor. lib. 4. cap. 2. Christiadumque intra fines Gradivus, et extra Miscebit dubias, hic et ubique manus. Quomodo gens saevitura sit in gentem. Matth. 24. Hinc Dacus premet, inde Getes: occurret Iberis Alter: ad Eoas hic feret arma plagas. Fundet ab extremo magnos Aquilone Suecos Boddius, indomitum Norvegiosque genus. Hinc sua Livones coniungent agmina Russis: Scotia Marte fremet: Dania Marte fremet.
fris204
Agmen ait Chamus, magnique ipse agminis instar, Hostica cum Moschis diruet arva suis. Qualis Tartarica vi Tamberlanis Iyrcas Contudit, inque fugam Turcica terga dedit. Et caveae inclusum ferratae et compede vinctum Ante suas hostem duxit in orbe rotas: Ibunt Sauromatae, falcatis ensibus ibunt Iazyges, et duri, barbara corda, Scythae. Et Thraces, Macedumque manus, et strenuus armis Dalmata: quique Savum Danubiumque bibunt. Arma pharetrati quassabunt bellica Colchi: Armeniique leves, Assyriique leves, Agmina Chaldaeis decurrent Medica fusis: Caspia sanguinibus decolor ibit aqua. Daharum meminit. Curt. lib 8. Herod lib. 2. Et Daha non modico Bellone victus amore Abiecto rapiet Martia tela pedo. Ipsi prodibunt longis Nasamones ab oris: Virgil. in fine 8. Aeneid. Quique Cyrenaeos vomere sulcat agros. Et Numidae, Maurique leves et Baetica tellus, Ancipiti facient praelia cruda manu. Hinc Italae gentes, omnisque Oenotria terra: Hinc Celtae, hinc Belgae, Santones inde frement. Heu procul aspicio spumantem sanguine Rhenum: Heu quam crudeli Neccarus undat aqua. Quam multi Lybico volvuntur in aequore fluctus. Saevus ubi Orion lumina condit aquis. Quam multae in campis aestu torrentur aristae: Fervida quas igni Siria stella premit. Quam multis nivibus Rhodope pulsatur et Aemus. Frigore cum gelido bruma recurrit iners.
fris205
Aut cum tristis hyems Aquilonis inhorruit alis, Quam multa albescit grandine canus Athos. Tam multo venient armorum turbine bella Gentibus, et ferro nulla vacabit humus. Nec nisi pupilli curabunt caelica pauci: Heu maior furias pars Mahometa tuas. Impia securam traducent agmina vitam: Et sibi qui pacem polliceantur, erunt. Quando piis toto deletis orbe: benignos Se credent ferro conciliasse Deus. Luc. 18. Tunc ubi sidereis iterum descendet ab aulis: Vix aliquam inveniet Christus in orbe fidem. Quique fuit Solymis Hebraea in gente, sacellis (Iam victis toto gentibus orbe) status. Tempore quo virgo caelestia semina partu Edidit: Augusto sceptra tenente Remi: Cum Pharisaea cohors, et summus in urbe Sacerdos Matth. 15. Humana colerent traditione Deum. Zachariasque unus, Simeonque, ignobile vulgus, Atque alii pauci debita vota darent. Luc. 1. et 2. Idem cultus erit Christo redeunte, statusque Rerum: quod Christi flamine teste loquor. Quid multis? res ipsa docet, docet exitus ingens, Funesta extremos bella manere dies. Hoc Galli, hoc Veneti fatali clade docebunt, Et Belgae, et miseris Baetica terra modis. Et tu qui laxis incedis Sarmata braccis, Orbatus patrio Rege docebis idem. Nescio quid Moschi secum meditentur, et audax Tartarus: obseptas claude Polone fores.
fris206
Tuque Caledoniis velata Britannia silvis, Pacis opus retine: si retinere potes. Et tu Rhene tuas pacato vortice lymphas Volve? cruentata ne maculeris aqua. Hoc te Stella iubet fat ali clara rubore: Mars iubet, opposito qui ferus igne rubet. Saepe secuturas memini praedicere clades Sidera, quaeque rubrae pronituere faces. Sic ubi civilis Latios in praelia Mavors Extudit: hincque gener saeviit, inde socer. Plin. lib. 2. cap. 25. Lucan. 1. Phars. Ignota obscurae viderunt sidera noctes, Crineque mutantem regna minace comam. Nec prius horrendi toties arsere cometae: Plura nec a foedo fulgura lapsa polo: Quam Latios iterum quando videre Philippi, Inter se fato castra movere pari. Anno ante christum natum 426. Sic ubi Cecropiae Spartam petiere cohortes, Inque suos furiit Graecia tota lares, Ante faces visae mediis ardere sub astris: Solis et obscuri tristis imago fuit. Seneca lib. 7 quaest. Natural. Sic ubi Romanis Solymorum perdidit urbem Ignibus, Ausoniae maxima fama Titus: Regnorum eversor rubuit ferale Cometes: Anno Christi 1066. Ultima Iudaicis regna minatus agris. Talia et Henrico micuerunt sidera Quarto Caesarei quondam fulcra tenente throni: Stellaque fatali proluxit crine corusca: Ardentesque polo pronituere faces. Et varias ignis de se dedit aere formas: Insonuitque armis, insonuitque tubis.
fris207
Taliter exitium populis fatale cometes Attulit, accensas horrida stella comas: Cum ferus inferret laudatis arma Silesis Tartarus, et fortes perderet igne Quados, Aut ubi cum Bavaro civilibus Austrius armis Anno 1314. Contendit, fato Caesar uterque pari: Aut ubi Pontificum quassata Oenotria bellis: Anno 1457. Christiadaeque feris praeda fuere Scythis. Totaque suppliciis Hussi commota nefandis, Finitimos pressit terra Bohema locos. Aut ubi Byzanti Mahometes moenia coepit, Anno 1457. Sparsa Palaeologi moenia caede Ducis. Cecropiasque armis vicit crudelibus urbes: Subiecitque Asiae sub sua iura lares. Cum Galatia ingens, cum bini Mysia iuris, Cum Lyciae duris paruit ora Getis. Aut ubi Sequanicis invasit Carolus armis Anno 1474. Hinc Regis Galli, Caesaris inde greges. Sed quo progredior? Vos conscia sidera testor, Extremum mundo iam properare diem. Arma loquuntur idem, feralibus aspera signis Quique fremit patulo Cerberus ore triceps. Impastus ceu plena Leo per ovilia turbans, Cum premit aegra fames, obvia quaeq rapit: 1. Pet. .5. Molle pecus, mutumque metu manditque trahitque. Et rabido tactam dente cruentat humum. Haud secus, extremae iam praescia lucis, Erynnis Perfurit: et sanctum turbat ovile Dei. Saevit atrox Satanas: furit horridus ore cruento Mundus, et infestas miscet ubique manus.
fris208
Ostolidi, vis nulla pios seiungit amore Rom. 8. Christi: non gladius, non malesuada fames. Sicut enim rivis felicia prata rigantur: Ut pariant culto pabula laeta solo: Sanguine sic hominum vires Ecclesia sumit. Est sanguis Domino res pretiosa pius. O frustra insani, pessum vos ibitis omnes, Ibitis infernae praeda cruenta Leae. Nam stimulum contra calces iactatis iniquas: Qui pia torquetis sub cruce membra Dei. At vos Christicolae, Satanas quos fortius urget: Et premit iniustis gens scelerata modis: Dur ate, et vosmet rebus servate secundis Fiet enim levius, quod bene ferturonus. Tempus adest, quo vos servabit ab aethere Christus: Regnaque caeruleis in sua tollet equis. Abstergetque omnes lacrimas: nectetque coronam, Sertaque lucentes implicitura comas. Huic laus, huic decus, huic laeto sit gloria vultu: Gloria non ullo corruitura die, Dixerat Uranie, tenuesque elapsa per auras Aetherium cursu praepete strinxit iter. Ant e tamen verbis si plura requirere vellem: Non mihi difficilem se fore pacta fuit. ATQUE haec de Stella Princeps FRIDERICE recenti Collibuit brevibus concinuisse modis. Maius ut hinc studium caelestis floreat artis: Accendatque pias heic et ubique preces. Quae tu si facies (facturum credimus) aequi: Hunc olim excipiet messis opima satum.
fris209
Interea vitae felices vive per annos, Vvirtembergiaci firma columna soli. Ut Duce te salvo vigeat pietasque fidesque, Cumque sacris studiis nobile pacis opus. NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER SEXTUS. EPISTOLAE DVAE: ALTERA ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI DN. LUDOVICI, Ducis Vvirtembergici et Teccii: Comitis Montbeligardi, etc. ad illustrissimam Principem ac Dominam, D. Dorotheam Ursulam: Illustrissimi Principis ac Domini D. CAROLI, Marchionis Badensis et Hochburgensis: Domini in Roetelen, Susenburg et Badenvveiler, etc. E. ALTERA huius ad illum: Exiguo durat regalis tempore pompa: Sola Poetarum carmina docta manent. LUDOVICUS DEI GRATIA DUX VVIRtembergicus, et Deccius: Comes Montbeligardi, etc. DOROTHEAE URSULAE, Marchionisse Badensi et Hochburgensi S. ECQUID ut hunc titulum legisti in fronte libelli: Sollicita demis linea vincla manu? Pone metum: tibi nulla ferox parat arma, nec enses Mars acuit: nullas intonat ore minas
fris210
Nec datur Aemathio cantatum murmure carmen: Nec nascentis equi fronte revulsus amor. Nec, quod Cydippae proiecit Acontius olim, Turpe tuos malum mittitur ante pedes. Nec venio Antiopam mihi te rapturus Epopeus: Nec Paridis factum, nec Iovis ausa probo. Hesionem Telamon, Briseida cepit Achilles: Utraque raptorem praeda secuta suum est. Blandus ego advenio: laesusque cupidinis arcu, Vulneris auxilium quaero salubre mei. O lux Marchiacae, virgopulcherrima gentis: Vulneris o utinam sis medicina mei. Nam me casta Venus, puroque accensus ab igni, Dicere quae puduit, scribere iussit amor. Quicquid amor iussit, certum est his prodere chartis: Verba minus pavidi scripta pudoris habent. Ille mihi primum meditanti multa, quid haeres? Inquit, res verbis proditur ista tribus. Scribimus en igitur tria verba: sed addere quartum Cogit amor: VITAE TV DIADEMA MEAE. Cur oculos defigis humi, terramque tueris? Ille quid attonitas stat pudor ante genas? Da veniam fasso: nec duro cetera vultu Perlege: sunt leni condita verba sono. Non tu Bistonio peteris socianda marito: Efferus humana qui dape pavit equos. Non saevo Andromache Pyrrho tu quaereris uxor: Ut facias serva vilia pensa manu. Non te Busiris, non te Dionysius ambit: Non Hemor insidias, non levis Amno parat.
fris211
Connubium posco: non tecti gaudia furti: Debitus ut coniunx: non uti raptor amo. Nec levis hic amor est: nec me piget huius amoris: Sit modo de nobis mutua flamma tibi. Mutua flamma adsit, tua per castissima labra: Perque tuos oculos, qui rapiere meos. Sin alios animo suspiras forsan amores: Tum precor has nobis excute Christe faces. Excute Christe faces: aut da, quo serviat aeque Vinctus uterque tibi: vel mihi deme iugum. Sed potius valida nectamur uterque catena: Nulla dein possit quam soluisse dies. Da modo te facilem virgo: atque hunc pone pudorem: Saepe solet damno rusticus esse pudor. Namque ego divino monitu, ne nescia pecces, Ambio: proposito nec leve numen adest. Et, nisi sit fallax animi fiducia nostri: Te pepigere meo pronuba fata toro. Nam mihi, si quid habent, ut habent pia somnia veri. Te fore consortem, dixit imago patris. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora: cum roseis Luna ruberet equis. Ecce mihi facies, caelo delapsa, parentis Christophori, vultus astitit ante meos, Illustris facies: qualem caelestibus esse Auguror: haec tales edere visa sonos. Nate mihi vita quondam (dum vita manebat) Care magis: patriae Dux Ludovice tuae. Cur ego te vacuo video requiescere lecto: Nec te participem sortis habere tuae?
fris212
Solus an aeterna caelebs carpere iuventa: Femina nec carum te dabit ulla patrem? An nullos post te linques super orbe nepotes? Quando erit, ut cinis hic efficiatur avus? Per manes in te nate meos, cineresque sepultos, Per caput hoc nostrum te rogo, perque tuum: Caelibis abrumpas iuvenilia tempora vitae: Et sis aetatis, mi Ludovice, memor. Tempora diffugiunt volucri velocius Euro: Nec bona tam sequitur, quam prior hora fuit. Non venit in mentem, quae sint consinia terrae: Quam Vvirtembergae viscera rara domus? Hinc te Romulei, genus intractabile, patres: Hinc odio nuper scismata nata premunt. Hinc constricta gelu regio, lateque furentes, Turcae finitimis moenibus arma parant. Et quotus est quisquis, te qui optet vivere nobis: Aut terrae incolumem te superesse tuae? Auspicibus certe superis Christoque secundo Vivis: ab hoc omnis pendet in orbe salus. Illius auspiciis dabitur tibi virgo pudica: Virgo sub amplexus mollis itura tuos. Ille tuo dudum prospexit, ab aethere, lecto: Illius est summum, taeda iugalis, opus. Ille iubet thalami sociam tibi foedere nectas: Est grande, illius spernere iussa, nefas. Hoc mecum et patria sanctus cum plebe senatus Flagitat: hoc celebris curia poscit idem. Flagitat hoc templo quisquis pia vota precesque Concipit: et quisquis candida iura fovet:
fris213
Artifices poscunt omnes, rerumque periti: Et quicumque tuam vomere findit humum. Eia age cervicem vinclo submitte iugali: Quod primo durum est, post bene fertur onus. Haec mihi visus erat vultus dixisse parentis: Hos ego sum visus reddere voce sonos. O lux Teutoniae, spes o fidissima nostri: Quae tantae genitor te tenuere morae? Ut te conspicio laetus post multa tuorum Funera: post varias sortis ubique vices. Salve sancte parens, manes salvete paterni: Quam me vestra pio verba tenore levant? O utinam tibi, care pater, parere monenti Sic possem: ut toto mentis amore volo. Nae tu morigerum sentires ad tua natum Iussa: sed aegra pium damna morantur opus. Nam neque dedolui properatam funere mortem: Quae procul a terris te pater esse facit. Nec si deposito tentem connubia luctu: Apta venit votis ulla puella meis. Hinc me relligio, nostris inimica sacellis: Hinc fastus terret: perfidus inde furor. Iura, fides ubi nunc? ubi nunc amor ille sacrorum? Est hodie infalso plurimus ore DEUS. Sed tu ostende mihi, cum qua me iungere possim; Morigerum invenies me pater esse tibi. Sic ego: sic cari respondit imago parentis: Desine lugubri maesta referre sono. Desine sollicitis mortem causare querelis: Non venit in vacuum mors odiosa torum.
fris214
Mors patris, in thalamos nihil infert horrida nati: Hic finem imperii debet habere sui. Iampridem iusto decorasti funera fletu: Nunc lacrimis fas est imposuisse modum. Nox manet haec omnes: omnes hoc tramite tendunt: Sive potens Croesus, seu miser Irus erit. Mista ducum ac populi densantur funera: nullum Orbe fugit toto mors violenta caput. Quare age consilio pare, rebusque secundis Te serva, et castam nunc tibi iunge parem: Nil desper andum Christo duce, et auspice Christo, Ille aderit coeptis aura secunda tuis. Nec longas opus est terrae spacieris ad oras: Finitima uxorem vel tibi rura dabunt. Nam quaedam, si forte velis cognoscere, vivit Marchia Tecciaco digna puella toro: Dorothee, sacrum nomen quae vertit in omen: A Domino donum, non aliunde, datum. Ursula Badanae decus, et nova gloria gentis: Ingeminans animi nobilitate genus. Marchio quam patrii cognoscit nominis auctor: Quam Simeraea domus non negat esse suam: Una fides, par relligio, communia gentis Foedera, pene idem legis ubique tenor. Carolus ipse pater Badanae Marchio gentis Annuet, et generum poscet habere suum. Ante tibi moriens tutorem hunc esse, patremque Constitui: accedet tertia cura socer. Anna Palatina genitrix de stirpe creata, Optabit thalami foedera pacta tui.
fris215
Teque sibi generum laetis circundabit ulnis. Esse volens genetrix ipsa: sed ipse pater. Nec malint Regi natam iunxisse supremo: Quam Ludovice tuo consociasse toro. Ipse tibi hoc vinclum sanctus promittit Olympo Spiritus: o aliam desine velle parem. Nec dubita magno verbis aperire parenti, Consiliumque tuum, consiliumque DEI. Ille reget patremque tuae, matremque puellae; Auspicio ut iungant pectora vestra pari. Ardet et ipsa nurus, traxitque per ossa calorem: Alterius nec vult esse puella viri. Sic ait: et medio visus sermone relinquit: Coeperunt sensus evigilare mei. Ut primum lux alma data est: pulsaeque tenebrae: Surgo, meique patris iussa verenda sequor. Alipedes frenantur equi: dat buccina signum Aerea: conveniunt hinc eques, inde pedes. Nec mora, condensa procerum comitante caterva, Egredior patriis ad tua tecta focis. Excipit hospitio genitor tuus: excipit una, Haud sine numinibus, nos quoque mensa duos. Hic ubi te vidi, patria novus hospes in aula: Inque tuo noster lumine vultus erat: Tum demum tua mefacies pulcherrima cepit: Accenditque suas inde Cupido faces. Frons erecta albaeque manus, et lastea cervix: Purpureus roseo stabat in ore rubor. Ut si nix minio Germanica certet Ibero: Aut cum quis niveum sanguine tingit ebur.
fris216
Utque novum autumni radia bant sidus, ocelli: Per quos se nobis insinuabat amor. Tergaque pendebant flavi per eburnea crines: Ibas Caesario digna puella toro. Iamque ubi concepi divino a flamine flammam: Observo nutus, et tua verba noto: Utque loquar tecum aggredior, tecumque residam: Ne tibi non notus, quem facis, esset amor. Ter conatus eram nostris tibi dicere verbis. Marchia Dorothee tu mihi sola places. Ursula sola places, volui ter dicere soli: Ter meus in primo substitit ore sonus. Quae quia non claris audebam promere verbis: Signabam tacitis, fronte loquente, notis. Risit amor: subitoque emotis aere pennis Astitit: et tales rettulit ore sonos. Sperabam tibi venturos irrisor amores: Nec tibi perpetuo libera verba fore. Nam modo qui nullis dicebas posse moveri Ignibus: ecce aliquo captus amore iaces. Sic dum odio montana petit Britomartis amantum: Incidit in casses praeda cupita meos. Sic depacta fidem pro virginit ate Diana: Basiat in silvis Endymiona suis. Sic Cephalus longum sectatus lustra ferarum: Aurorae tandem victus amore cubat. I nunc, et cervos passim veneris et ursos: Ursula quem laqueis indidit una suis. Dixit: et aurata promit duo tela pharetra: Inque meum subito pervenit hasta latus:
fris217
Et venas animumque subit: totumque pererrat Pectus: et accensas spargit ubique faces. Ille abit: et iaculum, quod prompserat ante secundum Impositum nervo torquet: et arte ferit. Extemplo teli stidorem, aurasq sonantes Audio: sed vulnus, quod dedit ille, latet. Postera vix primos Aurora adduxerat ortus: Lucifero vernum praeveniente diem. Protinus ad magnum refero mea vota parentem: Annuit hic: matrem postulat inde tuam. Annuit haec etiam, non tarda mente: meoque Natales ambo te pepigere toro. Dispeream, si non felici numine divum, Eveniunt votis talia coepta meis. Vera adeo dixit, facies divina parentis. Tu modo sis fido non onerosa proco. Quodque mihi de te summo promisit ab axe CHRISTUS: id efficias Ursula diva ratum: Et simili studeas mecum contendere flamma: Ista manet votis ultima cura meis. Non ego divitias, non auri munera fulvi Ambio, non culti iugera mille soli. Non ego Teutoniae segetes exopto feracis: Non ebur, aut gemmas, non ego venor opes. Sit mihi Dorothee tecum iucunda voluptas: Et sine te Regum munera nulla volo. Prole nova vacuos detur fundare penates: Non hoc maiores orbe dabuntur opes. Una mihi satis es, Croesaeo carior auro, Lux mea: te felix coniuge semper ero.
fris218
Sive mihi aspiret, flatu fortuna secundo: Seu veniat velis durior aura meis: Assiduum sortis comitem me semper habebis: Tu modo ne dubita de gravitate mea. Clara tibi iuro nitidae per tempora frontis: Perque comas istas, lacteolasque manus: Me tibi ad extremas mansurum vita tenebras: Ultima maior erit, quam tibi prima fides. Nam si nec pietas, nec me tua forma teneret: Prisca tamen poter at fama tenere domus. Est tibi Badeniae laus stirpis, et inclita rerum Gloria: nec tenui plebe trahuntur avi. Sed quibus arva soli pariter famulantur, et urbes: Famaque siderios contigit alta polos. Heu. mihi Maeonidae quod desunt carmina vatis: Imbellisque lyrae Musa referre vetat: Musa referre vetat laudes et facta tuorum: Materia est numeris altior illa meis. Quis digne Hermannum, scutato tegmine cinctum, Scripserit? aut pugnas Adeloberte tuas? Quorum ille Alsaticam Veronae praetulit oram. Et Rheni est factus, Caesare dante, Comes Hic Annam tibi germanam Rudolphe locavit: Unde suum gens haec Austria nomen habet. Quis superis te Hermanne parem, serosque nepotes Dicat? quis unum nomen et omne erat. Quis tot Burkhardos canat, insignesque Rodolphos? Quis tot Bernhardos laudibus aequet avos? Quis Fridericorum tot fortia facta tuorum Quis te Gertrudis, Dux Friderice genus?
fris219
Gertrudis genus Austriacae: quem saeva peremit Parthenope: Suevum dum comitare Ducem? Ecquem te memorem, te Marchio Carole: proles Iacobi: Austriaca coniuge facte parens. Quid te Christophore: alma soror quem Caesaris olim Protulit: Austriaco Margaris orta patre? Cui pia iusticiae: cui recti cura fuisse Dicitur: Est ingens, qui fovet illa, decus. Quid loquar Ernestum te progenitore creatum: Cattimelibocum qui sibi fecit avum. Cuius opes raras, animumque fidemque benignam Pfortzemii passim praedicat ora soli. Hoc duce perpetuae verbum caeleste salutis, Badanis caepit promicuisse focis. Hoc duce, regna suis orbata Papalia nervis: Caeptaque sunt pure dogmata sacra coli. O dignum, quem nulla dies memori eximat aevo: Et quisquam proavos tot canat ore tuos? Non mihi sit totos Helicon indulgeat amnes: Atque sitim volucris ungula sedet equi: Innumeros valeam Heroas, et clara virorum Nomina Pieriis aequiparare modis. Ecquid enim Ernesti referam sacra viscera, Carlum! Dorothee patrem Marchianissa tuum? Egregium pietate patrem: et praestantibus ausis: Sive colat pacem: seu velit arma sequi. Huius inest animo virtus, et fervida dextra: Sive pedes campo sive eques ire parat. Nec requies est ulla viro: nulla otia vitae: Segnities illi nulla placere potest.
fris220
Nunc fora, nunc leges, nunc lege tuetur amicos: Et quamcumque potest, omnibus addit opem. Ille, meo terris exemto morte parente, Pupillis nobis ceu pater alter erat. Sit meus o utinam te non renuente, quod ipse Annuit, aequaeva cum pietate, socer. Salve care socer, prisci saluete penates. Dorothees quotquot rite fuistis avi. Detur inoffensam pura cum mente senectam Degere: quam pacis concomitetur honos. Serus ut in caelum redeat: gentisque Padanae Carolus hoc aevo demoderetur opes. At materna domus quibus exornabitur a me Laudibus? est titulis haec quoque fulta suis. Caesare Roberto quis natum nescit Othonem, Et Ludovicorum nomina clara ducum? Prisca Palatini quos sanguinis aula beavit. Septenumque dedit nomen habere virum. Quis Stephanum genitore satum non novit eodem Caesare: qui patriae murus et arma fuit. Fridricum creat hic, magnum Fridericus Ianum: Spanhemium comitem gens Simeraea tuum. Hinc satus est alter, patrii cognominis haeres, Ioannes: illo est Anna parente sata. Anna tibi genitrix: patrii laus Anna pudoris: Anna Palatini fama decusque Laris. Cui syncera fides, et amor generosus honesti, Cui placidi mores: mens pietatis amans. O nimium felix, o fortunata puella: Tali cui mater contigit esse fide.
fris221
Scilicet in natos manant exempla parentum: Inque suae mores pignora matris eunt: Fortibus atque bonis fortesque bonique creantur: Nec venit a navo semine deses equus. Nec Iovis imbellem volucres genuere columbam. Atrum nec corvum procreat albus olor. Quid tibi materno Fridericum sanguine iunctum Dicam? de Septem pars ovat ille viris. De septem pars summa viris: qui sacrae Quirini Sceptra tenent: duris sceptra timenda Getis Huius in excelso fixit sibi pectore sedem Iustitia: et multus relligionis amor. Huius abest animo fraus, ira, superbia, fastus, Huius inest animo candor, et alma fides. Nec te iustitia celebrem LUDOVICE silebo: O decus, o patriae portus et aura tuae. Tu castas leges, et candida iura tueris: Synceraque foves relligionis opus. Tu placidus populi rector, miserisque paratus Saepe affers, alius quam reniusset, opem. Nec tibi deficiunt vires ad Palladis arma: Sive Latina velis, sive Pelasga sequi. Quid morum decus, atque fidem, sanctumque pudorem? Quid vitae referam candida facta tuae? Omnia praesentes divi ornamenta dederunt. Sis utinam vivax, incolumisque diu. At neque magnanimum, versu reticebo Georgum: Rite Palatinas qui moderatur opes. Cuius amor sacra sunt, passique oracula CHRISTI. Cuius amor cives pace fovere suos.
fris222
Nec celebrem legum cultu, sanctaeque Richardum Vocis amore pium, voce silebo mea: Cui sua iustitia utilibus praeponere rectum Suadet: et abiectis, quae videt alta sequi. Vivite semidei concordi pectore fratres: Sic vos aeternum vesper et ortus ament. Ecquis adhuc celebres materni sanguinis ortus Nesciat, et generis nomen utrumque tui? Cum tibi sit proavus, proavo de Principe natus Marchio; sit princeps et proavi huius avus: Et tua se scindat Roberto a Caesare quinto Linea, si matris stemma sequare gradu. Sed neque sum vultus tantum laudator honesti. Nec si qua illustres femina iactat avos. Nec me nobilitas tantum, generosaque tangunt Nomina: quae multis causa fuere malis. Me tua relligio, tua me pietasque fidesque Me vinctum tua frons, et tua verba tenent Quique tibi est morum tenor integer, et pia vitae Simplicitas, nullis collabefacta dolis, O iubar optatum: quo tu castissima virgo Intrabis thalamos, matre parante, meos. O niveam, quae te poterit mihi iungere noctem: Candidior medio nempe erit illa die. Hic tu quic quid eris, mea eris: tu selige tantum Me tibi, quem solum sola decenter ames. Nec me despicies, si sum minus ore venusto: Et cedunt formae corpora nostra tuae. Forma viros neglecta decet. Tibi candida Rahel, Isacides placuit fuscus, et inter oves.
fris223
Aurorae potuit Cephalus placuisse venustae: Sit licet hic pallens, sit licet illa rubens. Sum quodcumque tuum est: tibi mens mea dedita soli: Muta duntaxat sit tibi cura mei. Nam mihi cura tui, dum spiritus hos regit artus: Seu mihi vita brevis, seu mihi longa manet. Pro te nec rapidas dubitem maris ire per undas. Sint licet adversis aequora cana Notis Prote, nec solus densis obfistere turmis: Pro te, nec Pelopis comminus ire rotis. At neque despicies, si non sum anguine Regum Editus: aut aliquo Caesare natus avo. Hoc alii sese iactent cognomine: mi sat Vvirtembergiaci sanguinis esse Ducem. Si tamen excutias genus usque aborigine primae: Per centum comites inveniemur avos: Nec mihi se facile (procul absit gloria dicto) Vendicat hoc quisquam stirpis honore parem. Primus Eberhardus decus ingeminavit avitum: Principis et titulum, Caesare dante, tulit. Proximus in sequitur, cognominis ille priori: Dulcia qui vidit pignora nulla tori. Tertius insigni gestarum nomine rerum, Dux erat Ulricus: quo celebramur avo. Hinc satus est genitor, pietas spectata per ignes, Chrisophorus patriae duxque paterque suae. Cuius ego in laudes, si longo carmine surgam: Cantator proprii nominis esse ferar. Omnibus ille bonis per totum innotuit orbem. Est aliquid tanti Principis esse nurum.
fris224
Quid vero affini memorem mihi sanguine iunctos. Affines etiam, si sinis ipsa, tuos? Nam si tu thalami non spernas foedera nostri, Nec fueris nobis dura puella procis: Utraque vinclo uno iungetur Marchia: eritque Brandemburga tuo cum lare nexa domus. O quae animo capiet Fridericus avunculus imo Gaudia: si nuptam viderit esse mihi? Hassia se quantis attollet gloria rebus, Ursula coniugio Dorotheaea tuo? Ibunt Landgravii, Mavortia pectora, fratres, Et dicent thalamis omnia fausta tuis, Ibit Anhaltinis Princeps Ioachimus ab oris: Cut mea coniuncta est Eleonora soror. Ibit Henaebergus, praelustri nomine Poppo: Germanae coniunx carus et ille meae. Omnes ad nostri socialia foedera lecti Convenient: nuptae dona ferentque novae. Omnes cantabunt Hymenaeon et atria plausu Complebunt: et io terque quaterque canent. Tum neque Caesareae deerit mihi gratia frontis: Aequa meo patri, nec minus aequa mihi. Fallor? an huc etiam, mihi avito sanguine iuncti. Legatis Bavari dona ferenda dabunt? Fallor? an et veteri veniet Brunonis ab arce Iulius, Ulrici sanguine dulcis avi? Dona meae certe cibi cum genitrice sorores, Tecciadesque nurus, Suevaq terra dabit. Et consanguineis aderit Fridericus ab arvis: Et Comes et Princeps Montpeligarda tuus.
fris225
Non huic affinis, sed eris germana: nec optes Fratria germanis esse, sed esse soror. Nec maa te genitrix solito amplectetur amore: Haec tibi, non socrus, sed tibi mater erit. O geminas ne sperne, velut ludibria, matres: Consequitur paucas gratia tanta nurus. Quid numerem cives tot nobilitate potentes? Tot rebus gestis militiaque graves? Tot sacra ingenii doctrina, usuque probatos: Vvirtem bergiaci lumina clara soli? Omnes qui lettum dicent Paeana canentes: Applaudentque tuis voce, animoque toris. Oppida quinetiam, tutelae subdita nostrae, Ornabunt thalamos more decente tuos. Ulma tuas misso taedas venerabitur auro: Viribus Ulma potens, et pietate Dei. Finitimo Esslingi venient a limite cives: Ostendentque animi prospera signa sui. Ibit et Heilbronna Consul praesignis ab urbe; Gratatum nosiro, Diva puella, toro. Nec Reytlinga aberit, nec rure Gamondia pingui Fertilis: et numeris oppida plura meis. Quid loquar Abbates, nostrorum fulcra penatum: Emerito qui te semper honore colent? Te docto excipiet mea Denhendorfia plausu: Excipiet votis te Bebenhusa suis. Sacra canet Maulbronna tibi, et te dote beabit: Dona aderunt thalamis Hirsoviana tuis. Praesul Adelbergus, praesul Lorchaeus ovabit: Limpidiorque fluet Regia Fontis aqua.
fris226
Fundere paulisper cessabit ferra caminus: Et peraget festum fabrica laeta diem. Fausta tuis etiam Murrus canet omma taedis: Murrharti riguum qui secat amne solum. Nec tibi magnifico mea deerit Anhusia voto: Arida nec Blavi fontis abibit aqua. Quin etiam Hercynio venient a vertice nostri Abbates, thalamo dent uti dona tuo. Alba aderit, divusque aderit cum dote Georgus: Alperspachanae quem comitantur opes. Omnibus idem amor est, taedas ornare iugales, Muneribusque suis, ominibusque suis. Quid referam excelsas arces, quas undique cernes. Moenibus adstructas impositasque iugis? Qualis ab aerio prospectat vertice nubes Asperga: et muris Neiffa superba novis. Qualis in Hegovia, tectis sublime Tuellum Imminet: et caeli vertice templa petit. Illae ubi te curru venientem praepete cernent: Flammivomis dicent, sis mihi salva, globis. Tum fragor existet: ceu quando tonitrua caeli Ingentes edunt fulminis igne sonos. Oppida quid dicam nostrae ditissima terrae, Seu sint in plano, seu super alta iuga? Ibis Tecciacas nurus admiranda per urbes: Teque novam populus credet adesse Deam. Quaque gradum flectes, adolebunt cinnama flammae: Sparsaque fragranti flore nitebit humus. Tum quando intrabis thalamos nova rupta paratos, Certatim dotes oppida nostra ferent.
fris227
Quorum aliquot paucis referam tibi nomina: quamquam Pleraque sunt Elegis barbariora meis. Prima novi largos vini Stutgardia fontes Offeret: e terris munera nata suis. Altera gratatum nostris, cum munere, taedis Adveniet, doctis clara Tubinga scholis. Nec Nyrtinga aberit, nec moenia proxima Tecco Kirchemia, Urachiis concomitata bonis. Nec Coeppinga, acidis ubi fons uberrimus undis, Aegrotis medicam cruribus addit opem. Canthropolisque meae quae proxima subiacet aulae, Ibit ovans: thalamo dona feretque tuo. Dona ferent Schorndorffi, alto circundata vallo, Moenia: Vvinspergum nobile dona feret: Donatibi Neobyrga feret, Vvaiblingaque dives: Gens aderit opibus Marbachiana suis. Bachna tuas dono venerabitur ubere taedas. Brachenheymaeus praeferet ipse faces. Vinada cum Laufo communia gaudia iunget: Et ducet festos urbs Beticana choros. Te Grieninga humili dotabit munere supplex: Te Vahinga ferax, te Leoberga colet. Huc etiam Beblinga suas, Herebergaque dotes: VVildbergumque suas, Calbaque mittet opes, Sulza quoque adveniet, salsa mirabilis unda: Quae sapidum aeterno percoquit igne salem. Afferet argentum Rosefelda, aurumque Balinga, Et Dutlinga feret, Danubiusque feret. Schiltachium veniet, quondam Ducis inclita sedes: Et se cum Hornberga iunget Acanthopolis.
fris228
Mittet opes Minsinga suas: Hedenheymia mittet: Et quae de Blavi nomina fonte trahit. Cetera praetereo, nostris posita oppida terris: Quae Nicer, et rapidis Oenus oberrat aquis. Aut quae piscosi lenis secat unda Nagolti: Aut Alba, aut vitrco Cinzius amne rigat. Nec Thermas refero, positas in valle, Ferinas: Unda ubi nativo cocta calore fluit. Unda graves hominum depellere nata dolores: Hac opto membris numquam opus esse tuis. Et quisquam enumeret tot moenia clara, tot urbes: Quae tibi grata canent: quae tibi grata ferent? Tertia vix a me pars dicitur ulla favoris: Plura tibi dictis Suevia tota dabit. Annue tu tantum: felicibus annue coeptis Dorothee: et vitae sis DIADEMA MEAE. Annuit ipse annus: plenos qui frugis acervos Praebuit, et pingui dulcia musta lacu. Obruta quae fuerant Cerealia semina terris: Haec mihi cum summo fenore reddit ager Curvati nutant pomorum pondere rami: Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus. Outinam vites pomosque imiteris: ut olim Circumdent mensam pignora cara meam. Non ego praetulerim, totum quaecumque per orbem Rusticus armosis iugera bobus arat: Non ego gemmarum quicquid felicibus undis: Quicquid et a terra divite mittit Arabs. Non quicquid Seresque ferunt, et thurifer Indus: Et quicquid rubri devehit unda maris.
fris229
Atque utinam novies fuerit cum fulgida Phoebe: Denaque luciferos Luna reducet equos: Parvulus in gremioludat Ludoviculus infans: Et nostris sigat basia mille genis. Tunc ego sublimi contingam vertice nubes: Tunc potero terris altior, ire Polo. Eia ades, inque sinus formosa relabere nostros URSULA: pars animae maxima facta meae. Non hoc ANNA vetat mater: tu consule matrem. Non pater: et poteris consuluisse patrem. Qui mare, qui terras, qui totum temperat orbem, Annuat: et tactum rite secundet iter. Vive valeque mihi, multas lux unica luces: Indiciumque animi fac pia virgo tui. ILLUSTRISSIMO PRINcipi, ac Domino: DN. LUDOVICO, Duci Vvirtembergico et Teccio: Comici Montbellgardi, etc. DOROTHEA URSULA, Marchionissa Badensis et Hochburgensis, etc. S. UNDE datae est, non unde venit, tibi reddo salutem, URSULA Tecciaco Marchionissa Duci Scriptatuis diguis, signataque litera cornis, Quae legerem, missa verba salute dedit. Hanc mihi cum servus, quisquis fuit ille, tulisset: Forte ego ducebam stamina longa colo Ac circa, gravibus pensis affixa, puella Femineum tereti pollice nebat opus.
fris230
Quae me observaret custos, reliquasque puellas: Astabat lateri, sedula semper anus. Quid mihi tunc animi Princeps Ludovice fuisse Credis: ubi est manibus reddita charta meis? Conscia mater abest: et erat quoque conscia nutrix: Cauta sed inceptum dissimulabat opus. Hac spectante, tremens (haud te praesagia fallunt) Linea sollicita vincula solvo manu. Vix mihi formosi frons est inspecta libelli: sic rubui: Eois ut rubet aura notis: Sic rubui: ut minio quae tincta est vestis Ibero: Ut miti autumno poma rubere solent. Conscia sensit anus mutati signa coloris: Et, quid ait, mea tu: quid color iste notat? Quid tabulae? (in digitis nam viderat esse tabellas) Quid poscunt? an amas? Ursula dic, an amas? Huic ego: quid miseram tabula vexatis inani? Et mihi, nescio quem, fingitis esse procum? Nam quid amem, cui non ullus nunc vivit amator? Si quae amat, illa procum virgo decenter amat. Recte ait: et procus est: a quo tibi litera venit: Et princeps istic, vir tuus esse cupit? Contra ego: tu ludis: non inquit: sed tibi vera Proloquor: et missis, Ursula, dico iocis. Ille tuus Princeps, tabulas qui mittit amantes, Est procus hoc genitrix scit, genitorque tuus. Teque illi pactam dixit modo candida mater: Morigeramque animo poscit uterque suo. Dis equidem reor auspicibus, flatuque secundo Venisse: ut thalamos ambiat ille tuos.
fris231
Et manus est: agnosco manum: tu perlege tantum Cetera: ut haec noris quid sibi charta velit. Fata erat: et nisi sic esset (ignosce fatenti O Ludovice decus praesidiumque meum.) Inscia tam lepidas fueram abiectura tabellas: Ludibriique illas certe habitura loco. Ecquis enim mecum te, tanti heroa decoris. Velle putet socii foedus inire tori? Quis credat scriptis hoc ipsum poscere verbis? Quis blandis animum sic aperire sonis? Tecciaci herois, si quis mihi diceret olim, Nomine deposito virginis, uxor eris: I bibe, dixissem, ellebori duo pocla meraci: Et duo Nasturti fercula solus ede. Nam neque divitiis fulget mea Marchia tantis: Nec prisci generis tot numerantur avi: Nec vis tanta meae (si qua est) nec gratia formae: Ut dicar tanto digna puella toro. Quomodo sim Ludovice igitur, ter maxime Princeps? Quomodo sim vitae (dic) Diadema tuae? Obstupui, simul ista tuis inscripta libellis Aspexi: grandes quas reor esse notas. Obstupui, gremioque pudor deiecit ocellos: Torpuit et gelido lingua retenta metu. Haud equidem tanto indignam me dignor honore: Spes animum numquam pertigit ista meum. Quae pietas mea caelestes tam fecit amicos? Quodue mihi faustum sidus adesse putem? Quod numen dieam? quae Christi pronuba credam Fata mihi tantum conciliasse procum?
fris232
Scribis in insomnis, cari simulacra parentis, Ut socios ineas, consuluisse, toros. Cum prius a tenero mens omnis abesset amore: Nec tu oris posses ullius esse procus. Non tibi somnus erat: facies non illa parentis: Sed tuus e caelis Angelus iste fuit. Angelus iste fuit: cuius moderamine certo, Tobiae iuncta est Sara pudica suo. Angelus iste fuit: qui rapto morte Nabale, Isaiden fecit Abigaela tuum. Omnia contingunt aliquo connubia fato, Quis negat hic etiam fata fuisse Dei? Nam si relligio, si par pietasque fidesque, Participem lecti me volluere tui: Haud equidem sine mente reor, sine numine Christi, Te patrii nuper tecta subisse laris. Nam mihi sunt tecum communia foedera Christi: Unus amor tecum numinis: una fides. Non ego sectarum, quas tu fugis, assequor ullam: Est pietas passum nostra timere Deum. Non vana amplector Latii deliria Papae: Iampridem templis exagitata tuis. Non caelum didici votis implere profanis: Non sanctis didici thus adolere focis. Hoc tantum didici, quod sacri pagina libri, Est mihi divino vaticinata sono. O me felicem, me terque quaterque beatam: Quae mihi te video relligione parem. Nam nihil toto mortales dissipat orbe Fortius: adversae quam pietatis honor.
fris233
Unus ut est Deus, una fides, baptismus et unus: Una uti pax aevo nos meliore manet. Unus in hac itidem mortalia pectora vitae Dissipat, aut iungit relligionis amor. Ah miseros, uno qui iungunt corpora lecto. Una non animos relligione ligant. De me equidem liquido, liquido tibi dicere possum: Hunc animum, in cultu numinis, esse tuum. Et si est ulla tu quae res mihi possit amorem Indere: Dux pietas est Ludovice tua. Nam tu Christophori sectans vestigia, eandem Affectas caelo, quam prior ille, viam. Tu doctos colis, et doctos ad sacra ministros Conducis: doctis plena tibi ora viris. Nec tua discordi scindunt se dogmate templa: Unus ubique illis it sonus: unus amor. Austria quin etiam, praestantem experta Tubingam. Concelebrat nomen Dux Ludovice tuum. Iulius antiqua expertus Brunonis in ora, Aetherium sidei, te Duce, carpit iter. Se tibi pars terrae, tibi se latissima debent Climata, synceras ob pietatis opes. O quater, et quoties non est numerare beatum: Nomine qui vero dicitur esse pius. Has ego laudis opes tecum, mitissime Princeps. Pactoli auriferis praefero semper aquis. Ecquid enim prodest fulvum cumulasse metallum? Iugera quid culti mille tenere soli? Quid prosunt, quascumque rubro de littore gemmas, Pronimus Eois colligit Indus aquis:
fris234
Si tua divini vivit mens nescia cultus: Ad Stygios olim tristis itura lacus? At quis non merito te opulentum dixerit unum: Qui sacra tam miti nomina pace colis? O Fortunatam, verno sub tempore, noctem: O somnum: o lepidi dulce soporis opus: Cum tibi, caelesti similem pietate fideque Ducere, sanctiloqui suasit imago patris. O exoptatos cineres, umbramque parentis: Qui sibi me moriens optat habere nurum. Nec dubito, nostrum fato dilatus in aevum Si foret, hoc vivus quin mihi vellet idem. Tanto Badenios complexus amore penates: Tanta illi in patrem cura fidesq meum. Quid? quod et hoc nobis narrarunt somnia de te? Somnia non omni sunt spolianda fide. Nox erat: in nostris recubabas sedibus hospes: Mensaque nos eadem iunexerat ante duos. Pax animi, placidus mulcebat pectora somnus: In laevum abdideram languida membra latus. Cum subito motus levis aura perhorruit alis Et visa est oculis talis imago meis. Stabat honorato iuvenis praesignis amictu, Alliger: haud impar os humerosque Deo. Non illi similem genuit mortalibus ulla Aetas: humanae nec peperere nurus. Aurea Caesaries fronti, faciesque iuventae: Ut cum Septembri candida mala rubent. Virga manum regit: hac somnos adimitque sovetque: Hac fretus tristi lumina morte levat.
fris235
Ima videbantur pedibus talaria sacris Nexa: quibus rapidum transvolat ille fretum. Artis opus rarae, nervis haud facta bidentum, Pendebat laeva caelica parte lyra. Isque mihi visus tales expromere voces: Ut tetigit lecti fulcra beata mei. Salve cura DIE. nam sacrae vocis amanti Et Deus, et caeli numina summa favent. Me pater ipse tibi celso demittit Olympo: Perque auras celeres nuntia ferre iubet. Qualia Tobiae portavi pronubus olim: Cum vitae sociam quaereret ille piam. Tempus adest, quo te, nuptum pater ipse locabit Carolus. o quanto es sponsa futura proco? Posce DEI auxilium: sacris ut numine taedis Aspiret felix: et tua vota beet. Nam tua, quem minime reris, connubia Princeps Ambiet. o quanti principis uxor eris? Sic ait: et tenues iterum est elapsus in auras. Iucundusque meo corpore somnus abit. Somnia, dicebam, ludunt temeraria noctu: Et miseros homines spe titubante fovent. At nunc augurium docuit rerum exitus ingens Exitus augurium, literaque ista probat: Litera, qua nostri poscis connubia lecti: Ut mihi te, tibi me, copulet unus amor. Quid poscis? cur ista rogas? quin tu mihi mandas Omnia: morigeram me decet esse tibi. Manda, inquam, Ludovice mihi, celsissime Princeps: Sit parere meum, sit monuisse tuum.
fris236
Mutua, quam poscis, iam dudum pectore flamma Concepta est: igni nec minor illa tuo. Nam qua tu cena nobiscum epulatus, eadem Sedisti mensa: me quoque laesit amor: Et tua cum nostro sunt aucta incendia pultu. Incendit vultus me quoque flamma tui. Bina pharetrati vibrata cupidinis arcu, Stridentem memoras tela dedisse sonum. Uno te celeris percussum verbere teli, Alterius scribis te latuisse viam. Altera, fi nescis, volucres emissa per auras, Haeret in hoc animo fixa sagitta meo. Nam te conspexi, te conspectumque notavi: Propositinondum conscia virgo tui. Et cum praecipue (quamvis tamen ante) placebas: Tunc verba, et vultus me rapuere tui. Frons erecta tibi, risuque iocisque labella Suavia: purpureus permeat ora rubor. Sunt humeri fortes: oculi sunt sidera frontis: Sunt tibi, quas possunt sceptra decere, manus Tota tibi facies, tibi mens generosa: potestque Velle puella tuo quaelibet ore frui: Nec dubito multas hoc ipsum potare: sed illis Denegat hoc Christus, quod mihi pene dedit: Pene dedit: parvoque dabit post tempore soli, Ut spero: hanc idem spem velit esse ratam: Huius enim solius opus sunt foedera lecti. Et tuus hic in nos est amor huius opus. Idem tot castis animi, tot corporis auxit Dotibus: iste tui monstrat ut oru honor.
fris237
Oris honor formaeque decus, faciesque iuventae: Qualem caelicolis auguror esse diis. Quid moror in parvis? equidem maiora supersunt. Quae carum faciunt te Ludovice Ducem. In te fortis inest animus, sortique paratus Utrique, ignarus vertere terga malis. Summa fides in te, con slantia summa: nec ulla In lingua levitas: nullus in ore dolus. Non aliud tua mens, aliud tua verba, loquuntur: Plurimus est animi candor ubique tui. Candor in hoc aevo res intermortua pene: In cuius subiit fraus odiosa locum. Quid loquar ingenium? quid provida pectora mentis? Solertique animum dexteritate gravem? Quid. quibus excultum te dicunt, Palladis artes Ausontae, et linguae tot monumenta tuae? Est in te patrii facundia nobilis oris Qualem CHRIstophori fama fuisse refert. Qualis Udalrico fuit olim gratia linguae: Isaidae qualis gratia Regis erat Est in te pestus, quali Davidica proles Praedita, Rex Salomo nobilis ille fuit. Dux vitae, cunctis praeit sapientia rebus: Hac sine propositum nemo tuetur opus. Dirigit haec iuvenum teneros feliciter annos: Ut comes apta viro: sic comes apta sem. Haec eadem Ludovice tuos determinat actus: Haec sedem capitis fixit in arce tui. Quid faciles dicam robusti corporis artus? Egregiasque manus, egregiosque pedes?
fris238
Omnia delectant tua me, tua mens, tua membra: Denique nostra iuvat lumina, quicquid agis. Sive pedes rapido certas contendere cursu, Ferreus aurato seu cataphractus equo: Sive globi terrs pavidum iaculamine cervum: Sive dolosa vagae retia ponis avi: Seu venaris aprum, saltusque indagine cingis: Seu flectis freno colla fugacis equi. Omnia delectant omnes: probat omnia quivis: Nec, quae sugillet, livor habebit iners. O utinam tantis sim digna herois amore. Nam virtus dignam me prope nulla facit. Non oris species: non cultae gratia linguae: Non lepor, aut gravitas ingeniumve sagax. Magna quidem nostrae tribuis tu praemia formae Laudator frontis sedulus usque meae. Et mihi praestantes affingis carmine vultus Sideriosque oculos, lacteolasque manus. Non ea vis nostrae, non tanta est gratia formae: Omnia sunt verbis nostra minora tuis. Si tibi, ni fuerit quales tibi dicimur esse, Nulla placere potest, nulla placere potest. Nam quae Teutoniis usquam inveniatur in oris: Par animo, et membris par Ludovice tuis? Est in te facies priscis heroibus aequa: Et qualem proavis credo fuisse tuis. Quareigitur seribis, quod sis minus ore venusto? Quare, ego ne temnam te, Ludovice, rogas? Tu ne me temnas, si tibi talibus impar, Qualia multa mihi fingis inesse bona.
fris239
Candida si non sum membris, sum candida mente: Mente venustatis damna rependo meae. Aurea si flavos non ornat taenia crines: Simplicitas animi est aurea forte mei. Forma bonum fragile est, et parvo tempore durat: Ut rosa, quam solis fervida flamma coquit. Utque sit in me aliquid: de me quis credat amanti? Iudicio vereor ne tuus obstet amor. Saepe amor informes vultus commendat amanti Hic quoque me facie non negat esse bona. Et Paris Oenonae, Paridique Oenona placebat. Dissimilis quamvis esset utrique color. Iudice non quenquam, te praeter, amore venustum Arbitror, in terris vivere posse Ducem. Utque negent alii pulcros mihi corporis artus: Fama tamen vitae stat sine labe meae. Et mea rectorum mens conscia vivit, et aequi: Hic murus ferro durior esse potest. Conscia sum: timidam non me mala crimina terrent: Non dicta in sanctum verba profana Deum. Quid fulvum prodest flavis in crinibus aurum: Si cui sit rigido lignea corde fides? Quid prodest Arabo perfundi rore capillos: Si mens hircosis moribus intus olet? Tutives est animum donis ornare pudicis: Quam membra externis velle nitere bonis. Non igitur formae celebrari nomine posco: Est formosa satis, si qua pudica satis. Sed nec opes memorare queo, nec frugis acervos, Munera nec terrae quantulacumque meae.
fris240
Nam quis divitiis tecum contendere vellet? Inferior longe sors mes sorte tua est. Regna patris cari tibi sunt: sunt oppida multa: Et Bacchi, et Cereris stat tua terra ferax. Hinc tihi promanat fecundo opulentia cornu Annua: et arvorum largus inundat honos. Utque aliis auri niteant, aerisque fodinae: Aemula sint aliis moenia Roma tui: Sit bello gens Franca potens: sit dives amomo India: sit thuris terra Sabaea ferax. Vitiferis tibi sunt praecinctae collibus urbes: Pampineoque tuum fragrat odore solum. Unde tuus semper maturam colligit uvam Vinitor: et nudo sub pede musta premit. Sunt etiam ferri venae, sunt semina falcis. Unde queat solers arma parare faber. Sunt multae excelsis instructae montibus arces: Quae tutum faciant semper ab hoste latus. Paescua sunt etiam: sunt pleni piscibus amnes: Sunt armenta tibi: sunt tibi mille greges. Quas ego divitias dum specto, atque ubera terrae: Reginet dignum te reor esse toro. Fhria mens hominum laetae dulcedine sortis, Despicit hinc alios, despicit inde Deum. Tu tantis opibus praestans, tot moenibus orbis: Deprimis excelsum, fortis ad ima caput. Meque humilem praefers multorum hoc orbe potentum Natabus: thalamo consociasque tuo: O faciles animi motus, mentemque benignam Pectoris: hoc tanto quae me in honore locat.
fris241
Non mihi si centum cultae fulmina linguae, Non mihi si docto ferreus ore sonus: Omnia complectar meritis praeconia verbis, Laus tua non ipso est, quem regis orbe minor Et quisquam dignis possit tuafacta referre Versibus: et quiequid laudis ubique tuae est? Quid loquar antiquos generosi sanguinis ortus? Hac tibi me numquam vendico laude parem. Nam neque Marchiacae cedit tua Teccia genti: Cur genus excusas, Tecciacosque lares? Et tibi sunt proavi celebres, magnique penates: Si decus est magnis ducere nomen avis. Nam tibi Christophorus genitor, Huldricus at illi: Quartus ab Henrico diceris esse nepos: Christophorus genitor, fama super aethera notus, Notus ab Eois, occiduisque plagis. Cui pietas, cui cana fides, et cultus honesti. Quando ullum invenient hoc super orbe parem? Non ille ignavus, securaque in otia natus: Non durae impatiens asperitatis erat. Par illi adversis animus: tum corpus ab illo Viribus acceptis, vix patienda tulit. Vix patienda tulit, patrio dum rure recepto, Promovet antiquum relligionis opus. Vix patienda tulit, patriis dum pulsus ab oris, Arenti servam gutture potat aquam: Iusque sacrum, legesque suis dat civibus aequas: Et scelerum vindex, innocuique pater. Utque mali haud ignarus erat: sic rebus in arctis, Ferre piis nullam turpe putarit opem.
fris242
Vir satus ad pacem, tranquillaque tempora vitae, Opposuit multis fortia septa malis. Quaque ortas potuit verbis componere lites, Composuit: medium seque per arma tulit. Ac veluti, pluviis auctus, cum spumeus amnis, Undarum cumulo fertur in arva furens: In medio positus, cum septo armenta trahentem, Obiectis cohibet molibus agger aquam. Sic ille armorum rabiem, ventosque repressit Bellorum, abversas sustinuitque minas. O similem reliqui si vellent degere vitam: Et sidei, et sacrae condere pacis opus: Non ferrum crudele esset: neque celtica tellus Lassa foret crines dilaniare suos. Quid? quod et hunc lauros victrices Galla gerentem Vidit, ad Oceanum gens pia Santonicum? Et tu, qui vitrea quondam, nunc decolor unda Labere, Christophoro Sequana testis eris. Testis Arar, Rhodanusque celer, magnusque Garumna, Christophorum sorti mente fuisse Ducem. Eius adhuc laudes doctis annalibus addunt: Qui tradunt populis gesta legenda Ducum. O me selicem hoc socero: quae iudice digna Te sum, Christopori dicar ut una nurus. O utinam terris fas illum vivere. nondum Lux erat haec avidos digna subire rogos. Et merito terris illum destemus ademtum: Christophori quoties mentio grata venit. Filius huic Eberhardus erat, praestantibus ausis: Et frater quondam, Dux Ludovice, tuus.
fris243
Magnanimus Princeps, et aviti nominis haeres: Ingenio felix, Herculeaque manu. Sors eius nondum implerat, quos debuit annos: Vivendique illi tam cito finiserat. Quid loquar Huldricum, membris animoque potentem Heroae, Henrico de genitore satum? Plurima quem terris, altoque pericula passum. Nunc caeli requies et Polus altus habet. Ille suae quondam pulsus regionibus orae, Pertulit, heutanto non patienda viro. Quinque decemque annis, patrio fuit exul ab agro: Poena nimis longi temporis illa fuit. Armato tandem sibi debita rura recepit Milite, praesidiis Hasse Philippe tuis. Iuraque restituit oppressis civibus aequa: Et falsae amovit relligionis opus. Aurea tum rediit nostris regionibus aetas: Aurea Neccarici fluminis ibat aqua. Maestaque se longo solvebat Teccia luctu: Orba prius caro principis ore sui. Omnia tum passim resonabant atria plausu: Expers laetitiae nec locus ullus erat. Cantibus implebant pictae nemus omne volucres: Et silvae edebant, et iuga celsa sonum. Tantus amor gentis, desideriumque paternae: Tanta cupido suum posse videre Ducem. Hei, mihi quod Coae desunt arguta puellae Plectra; nec Aoniam donat Apollo lyrans: Ut meritas Huldrice canam tibi maxime laudes Et meritas etiam Dive George tibi.
fris244
Qui comes eiusdem sortis cum fratre fuisti: Exul et ipse tuis iussus abesse focis. Sed tua te pietas, tua te virtusque fidesque Noluit adversis succubuisse malis. Veque iterum, fratremque tuum vi reddidit aequa: Iret cum pulsa nube serena dies. Virtus saepe quidem, fortunae experta procellas, Laeditur: at numquam tollitur illa tamen. Virtutem sors dura premit: sed pressa resistit: Ut quando adversum palma resurgit onus. Illa potest omnes casus, omnesque labores Perferre: huic soli pervia cuncta via est. Quid natum referam magni, natamque Georgi. Aetheriae subiit quae modo tecta domus. Ac tenero nuper rebus mortalibus aevo Exiit: heu vitae portio magna meae. Plausibus o utinam posset communibus uti Mecum: sed celso nunc ovat illa Polo. Principis est etiam proles generosa Georgi Fridricus: patriae fama futura domus. Illustris princeps, et adhunc iuvenilibus annis Integer, ac multo laudis honore potens. Illius e placido spirat clementia vultu: Gratia inest linguae, mentibus aequa fides. Par animo facies, animus par enitet ori: Et pollet numeris utraque forma suis. Hunc mihi germanum scribis Ludovice futurum: O germane ingens, o pie frater ave. Frater ave Friderice mihi, celsissime Princeps, O vitae, o utinam, mox habiture parem.
fris245
Sic reor, et veri si quid mens augurat, opto: Sint modo virtuti tempora longa tuae. At qua laude feram te Dux Eberharde: potentem Qui primus titulum nominis huius habes? Clara Palatini mater quem sanguinis olim, Luduico peperit Diva Mathilda suo. Tu Clarias artes primis sectatus ab annis, Maecenas studii nobilioris eras: Tu pius et sapiens, nec te metuentior ullus Numinis: aut Christi maior amore fuit. Tu Solymos quondam populos, Iudaeaque regna Accesti, veteris captus honore loci: Pamiferique iugum Libam, cedroque virentem Visisti, sacra mente, Siona tuum: Ut fortunatum Christi, Iordanis ad undas, Antiqua coleres pro pietate rogum. Tu patrias Solyma tellure reversus inoras, Fundasti clario docta Lycaea choro: Hic ubi vitiferos colles, et amoena Tubingae Rura ferit liquidis Neccarus uber aquis: Mantua te reducem thalami consorte beavit: Mantua clarorum mater opima ducum. Arbiter imperii te Maximus Aemilianus, Vangionum celebri fecit in orbe ducem: Et genus, et veteres stirpis geminavit honores. Est aliquid tanto te placuisse viro. Quin etiam lacrimis tumulum decoravit obortis, Ille tuum: et summum censuit esse Ducem Sit laus Naricio peragratus hic orbis Ulyssi: Et Circes casta pocla reiecta manu.
fris246
Idem Cimmerium obscuras accesserit oras Noctis ubi nullo pellitur umbra die. Dum laudes Eberharde tuae: dum gloria maior Corporis atque ammi tot monimenta tui. Salve sancte senex: tua laus, tua fama manebit: Sidera dum caelum, flumen habebit aquas. Quid loquar Huldricum, cui patria nomen Amati Plebs dedit, et Suevi curia tota fori? Patruus ille tibi Barbate Eberharde fuisse Dicitur, atque atavus, Dux Ludovice, tuus. O at avus sit et ille meus: seroque nepote Detur eum quartae reddere prolis avum. Magna viri virtus, et fervida dextera bello: Nec fuit ingenii gloria Marte minor. Non illo quisquam studio pietatis et aequi Clarior, aut armis, iustitiave fuit. Ille rebellantes magna vi contudit urbes: Alberti adiutus Brennopolensis ope. Sensit Teutonios Esslinga rebellis Achilles: Brandenburga tuum, Teccia terra tuum. Ille etiam Mogi pugnacia reppulit arma Praesulis, admonitu Rex Friderice tuo. Ille Palatini Friderico sanguinis, ingens Terror, et armatis hostibus horror erat. Carolus auxilium, Badanae Marchio terrae Huic tulit: isque atavus proditur esse meus. Ambo tamen durae experti discrimina sortis: Vindicis auxilio non periere Dei. Quid referam Huldrici te magne Eberharde parentem: Quo Vvirtembergus praeside crevit ager.
fris247
Nam tibi Nobilium cum persida turba nocere Vellet, Eberstenium turba secuta ducem: Teque suo incautum cuperet detrudere regno: Fortunam invidia concomitante bonam. Tu fraudem expertus, periuraque coepta tuorum, Rurali aptasti multa trophaea manu. Heimsa fuit: parvis constructum moenibus olim Oppidulum: huc vires Mars tulit ille suas. Tres belli reges, e Nobilitate potentes: Ipse Comes ficto nomine Caesarerat. Nobilium vis nulla tuis Eberharde maniplis: Sola tibi agrestis turba ferebat opem. Aelides his teli genus, aerataeque flagella Cuspidis: hinc belli nomina tracta manent. His tunc armatus, rapido ruis ocyor Euro: Heimsanasque domos obsidione premis. Moenia iam flammis, flammis iam tecta domorum Ardent, et flammis volvitur ater odor. Tum subito, mentem coepti turbata dolore, Deditur: et victas porrigit Heimsa manus. Ac nisi tum lenis fuerat tua dextera captis: Sanguine Nobilium tincta fuisset humus. Mulcta tamen dicta est: meriti quae iure triumphi, Victa clientelae subdidit arma tuae. Forte Sigisinundo bellum crudele pararat Turcus: et Hungaricas igne cremarat opes. Huic sociis Burgundi armis, et foedere iuncti, Auxilium misis grande tulere viris. Ultimus hos inter Peligardi a sanguine Montis, Ictus ab adversi concidit ense Getae.
fris248
At quia te generum vivus pater ante iugarat: Tu regnum illius, Caesare dante, capis. Et tua cum gemino coniungis cornua pisce: Unde tuas auxit Mons Peligardus opes. Quid reliquos memorem Comites aborigine prisca: Vvirtembergiacae lumina clara plagae? Vix hoc humanis sublato ad sidera rebus: Orta nova est patriis lux Eberhardus agris. Qualis ab Eoo cum surgit rosidus ortu Lucifer: et toto spargit in orbe iubar. Egregius forma Comes et fulgentibus armis: Vvirtembergiaci fama decusque soli: Ille viros victor spoliis supereminet omnes: Ille triumphantis colla reflectit equi. Nec Vvirtemberga quisquam de gente vetustos, Laudibus in tantum nobilitavit avos. Nec se ullo tantum tellus iactavit alumno Teccica, quam castris, clare Eberharde, tuis. Nec quisquam te, magne Comes, contemsit inultus: Nec quisquam vana voce poposcit opem. Nec vos Schelkingi Comites impune tulistis, Austria cos armis sollicitasse Duces. Menga mihi testis, fuso tepefacta cruore: Quae fuerit virtus Magne Eberharde tua. Carolus ipse tui metuit vim militis: illo Qui Rex Imperii nomine quartus erat. Sed tamen adversae expertus ludibria sortis: Subruta vidisti militis arma tui. Filius Ulricus quando Rutelingia circum Moenia, Marte fero tristia damna tulit.
fris249
Maior Reytlingis animo, sed viribus impar: Hunc virtus, illos iuvit in hoste dolus. Damnae tamen propere pensasti capta, reccnti Milite: Nam vinci nescia dextra tibi. Moenia bis circum Vvilensia victor, ovando Vertisti in celerem civica terga fugam. Tunc, ubi pugnatum multis fuit acriter horis: Sanguine caesorum rura natasse serunt. Non secus ac quondam, nivibus de monte solutis, Cum subita tellus aucta madescit aqua. Imperii tandem te Vvenceslans et urbes, Arbiter, in placidi sede locavit agri. Ius etiam Romanae aquilae tibi fecit: ut illam Summus in Imperii Signifer orbe feras. Nemo fuit Princeps illo te clarior aevo: Par opibus nemo: corpore nemo fuit: Nemo bosti tantum metuendus, amandus amico: Tu quantum, adversis horror, amorque tuis. Te magni coluere Duces, magnique Dynastae: Totaque te patrem Suevica dixit humus. Pignora quin etiam multi misere Dynastae. Plena tibi Comitum regia. plena Ducum. Aevi maturus, mirando proditus ortu, Implesti vitae lustra bis octo tuae. Tandem ubi siderias migrasti serus ad arces: Illustris nomen patria terra dedit. Sed nec Udalricum versu reticebo parentem: Cui suus Albertus Caesar amicus erat: Austrius Albertus: qui duro marte Boemo Contudit: et victis Austria iura dedit.
fris250
Quique ducem Mogi pressit virtute, rebellem: Ac fuso Rheni sanguine tinxit aquas. Huic comes assistens, primis Huldricus ab annis, Portio miltiae non odiosa fuit: Non illi ingenium, non rebus dextra gerendis Defuit: et trepidis lingua benigna reis. Caesaris atrocem Theobaldus moverat iram: Terra habuit Comitem quem Phyrethaea suum. Nec mora, coniuncto vastatur milite regnum Illius: et patriae diripiuntur opes. Cunctaque tum Phyreti ferrum populasset et ignis Moenia: dante irae Caesare srena sitae. Solus hic inflexit animum dulcedine linguae: Placavitque hosti te Theobalde tuo. O fortes animi: Germanae gloria Gentis, Tuque Huldrice parens, tuque Eberharde nepos. Crescit ut irriguas laudabilis arbor ad undas: Fama tuae surgit sic Eberharde domus. Sidus Udalriei, Comites intermicat omnes. Ut reliquas inter Cynthia clara faces. Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Huldrici Comitis, clare Eberharde, pater. Qui geminas validis superasti viribus arces: Et regni auxisti vimque metumque tui. Achla iacet, celsi frondoso in vertice montis. Iugera vicinus qua Rutelingus arat. Hanc Comes Albertus quidam ditione premebat, Dives, et Achlanis vir generosus avis: Altera Kirchemii stat Tecca in montibus, olim Arx ingens: arcis nunc manet illa locus.
fris251
Viribus hae iunctis Eberhardo, ut fama, parabant Bella, sacroque dabant plurima damna solo. Non tulit hanc speciem furiis accensus et ira Ebrardus: lectis surgit in arma viris: Occurritque animis adverso ingentibus hosti: Et pugna domitum, vincit utrunque ducem: Protinus hostili praeda spoliisque potitus: Aerias ferro cepit, et igne domos. Idem etiam reliquas armis compescuit urbes Imperii, et victis candida iura dedit. Ac nisi praevalido repressus Marte fuisset Caesaris, in patrio castra tenentes agro: Forsan multa tuo parerent oppida freno, Quae nunc imperii libera nomen habent. Quo feror a nostris virgo temeraria coeptis? Da veniam verbis, Dux Ludovice, meis, Da veniam quaeso, si coepti a stamine pensi Longius excurro, gentis amore tuae. Nam quia te tanti flamma complector amoris: Non possum proavos, non quoque amare tuos. Quicquid in his igitur video laudabile morum, Immigrasse animis id reor omne tuis. Atque utinam digna possem ferre omnia laude: Et mihi det cytharam Calliopaea suam. Nam sine divino nil possunt carmina flatu: Hic erat Aonii fonte Heliconis opus. Tot tibi sunt celebres antiquo a stemmate patres: Tot summi clarent sanguinis huius avi. Quorum nulla dies memori cognomina seclo Eximet. Heroum stat sine morte decus.
fris252
Vivit adhuc animis Vvernheri sama nepotum: Qui Grieningiacas est moderatus opes. Nam comes Heinrico, qui se illo nomine Quintum Iactabat, vario Marte, togaque fuit. Tempore quo Latias tractavit Caesar habenas Heinricus: Latiis vir metuendus agris. Illum consiliis, et fortipectore, iuvit Vique trucis valida reppulit arma Papae. Nec minus antiquae pietatis idoneus auctor: Fortia quam belli promtus ad arma fuit. Extat adhuc manuum monimentum, animique benigni Braitnavia, Hassiaco conspicienda solo. Divite quam cultu Monachis fundavit. ut illic Sincera colerent relligione Deum. Huic Conradus avus, genitorque Huldricus, ab illo Casurum nullo tempore nomen habent. Illustri Conradus avus pietate: nec ulli Armorum Princeps laude secundus erat: Sive operam bello vellet dare: victor ovabat. Sive foro: potuit lite carere forum. Sive arcto tentaret equum compescere freno: Doctior hoc gyros flectere nemo fuit. Carus hic heinrico: qui tali nomine quartus Caesar, in Augusto Teutonis orbe, fuit. Non minus et Suevo carus fuit ille Rodolpho: Sanguine cui patrio iunctus (opinor) erat. Pacis amans, magno patriam turbante tumultu, In Vvirtembergi sede quievit agri. Nam sacra posthabito suadebat foedera bello: Hortatorque illo tempore pacis erat.
fris253
Bruno DEI metuens, et natus ad otia Christi, Conrado magni frater honoris erat. Ille pium ingenuas animum demisit in artes: Et ducis has summum censuit esse decus. Lingua viri facunda fuit, penitusque loquentis Hyblaeis ibant mellea verba favis. Saepe eius mirata fuit Germania voces. Dum cuperet patriae conciliare Duces. Praesulis hinc munus Nemetum suscepit in urbe, Et sacra Guidonis fecit in aede Deo. Hirsovii demum factus praedivitis Abbas: Promovit solitae relligionis opus. Huic pater Huldricus, pater illi Eberhardus et ipse Nominis eiusdem progenitore satus. Illustres anima: quanquam invidiosa recondit Aet as: et dudum corpora terra tegit: Immortale genus durat: multosque per annos Stat fortuna piae non peritura domus. Ecquid adhuc veteres tenuas Ludovice penates: Et Vvirtembergos deprimis ore lares? Di faxint, totidem nostra de stirpe nepotes Existant, retro quot numerantur avi. Nam tua, (si primus quaeratur sanguinis ortus) Francorum surgit Regibus orta domus. Quae maior priscae sit nobilitatis origo: quam patrium Francisducere nomen avis? Primi illis populis, Gallorum ex orbe, Latinis Eiectis, regnum constituere novum. Deque suo gentem dixerunt nomine Francam, Unde suum celebris Gallia nomen habet.
fris254
Primi Teutonio felices Caesare, nostris Romanas aquilas imposuere plagis. Franci, rex late populus, belloque superbus, Teutonii quondam sceptra tulere soli. Nec fuit armorum gens Laude potentior ulla Non studio patrii clarior ulla fori. Praecipue Francis Vvirtungi a regibus orti, Hospita quos illo nomine dextra netat: Ut locus hospitii Francorum gentibus esset, Oppida finitimis constituere locis. Munitasque altis posuerunt collibus arces, Et pingui vites inseruere solo. Prima fuisse horum sedes Vvirthemia fertur, Moenus ubi Tuberae suscipit auctus aquas. Altera Vvirts burgum, positis ubi moenibus urbis Arcem vitiferis constituere iugis. Patria Vvirtungum Vvirthemia nomine dicta est, Una dein medio syllaba demta loco. Arcem Vvirtungum, Vvirts burgam Francia dixit, Una sed hic etiam syllaba vocis abest. Quin etiam Tuberae Vvirtungi moenia ripis Iunxere: acclivi suspicienda iugo: Gentis adhuc vicus, qui proximus adiacet Urbi, Vvirtringae (medium corrige) nomen habet: Post ubi Burckhardo Herbipolis data moenia dono, Sive, Pipine tuo, Carole sive tuo. Maiores Tuberana Domus habuere fluenta, Et Roteburgiacos incoluere focos. Qualis Eberthalius (si rite audita recordor) Vvarmundi genitus posteritate fuit.
fris255
Vvarmundi veteris: cui Francia paruit olim Sparsa per Eoas, Hesperiasque plagas: Ille Domus Maior (fama est obscurior annis) Franconum populis patria iura dedit. Et se Vvirtungo Comitem de sanguine dixit. Commissasque sibi non male rexit opes. Magnanimus bello Comes, et victricibus armis: Quique sui verus temporis Hector erat. Sive fide, seu quis bello est expertus et armis: Laudis Eberthalicae gloria summa fuit. Carole, qui Imperii primus moderamine gesto, Emeritum magni nomen et omenhabes: Tu mihi virtutum, dextraeque, animique potentis, Verus Eberthalii, Carole, testis eris Nam tua Saxonicis defendit ab hostibus arma: Victricique tulit Francica signa manu. Inde Domus Maior (virtutis gratia tanta est) Promeruit summum laudis inire gradum. Filius Ebrardus, rapidi prope flumina Nicri: Vitiferis fertur tecta locasse iugis: Excelsoque arcem posuisse in vertice montis: Vvirtungi montem patria turba vocat. Nunc Vvirtemberga est: nam celsam plurimus arcem, Mons ambit: mediam Neccarus intrat humum: Hic etiam patrias tractarum naviter artes Vvirtungi et vites inseruere bonas. Credibile est et Vangiones a littore Rheni Venisse: et vites hic coluisse suas. Unde manet vico nomen: Rhenoque creatum Tam sapidus Nicri se probat esse liquor.
fris256
Multis praeterea fecerunt nomina tectis Undique: de dulci nomina tracta mero. Inde est Martbacchum, de Baccho et Marte vocatum: Ut clypei turris vite ligata probat. Inde et VVinspergae deductum nomen amoenae: Inde sibi urbs nomen Cansiadiana trahit. Haec vero, quamcumque vides, Stutgardia tota, Ante Eberthalium lucus et herba fuit. Atque ubi nunc aulae pulcerrima curia iuncta est: Vos Eberthalicae procubuistis equae. Fama tamen retulit, Stutgardia moenia quendam Badenium terris aedificasse ducem. Sed seu Badenius hanc Marchio condidit urbem: Sive ab Eberhardo est aedisicata tuo: Me me felicem, cui tali nunc datur urbe, Comuge te facto, Dux Ludovice, frui. Nam si praeclarus vendit connubia sanguis: Regina certe coniuge dignus eras. Qui tantis primum ducis natalibus ortum: Francorum regis stemmate natus avi. Quoque minus dubites, faciunt te nomina certum: Nomina quae Reges, quaeque habuere Duces. Namque eadem vestrae communia nomina genti, Quae Francis, uno pene fuere sono. Hinc Ludovicorum (Clodovaeos nostra vocavit Gallia) sunt generis nomina mille tui. Hinc sunt Huldrici (Childricos Gallia dicit) Hinc Eberhardorum nomina clara ducum. Hinc sunt Conradi: sunt hinc Brunonia gentis Nomina: et Heinrici tot, pia corda, duces:
fris257
Qui Francona suis moderati legibus arva, Ad rapidum Moeni sceptra tulere vadum. A quibus exorti Comites, longo ordine surgunt, Francia quis Tuberae subdita ripa fuit. Quales Conradi, quales Eberhardi et Othones: Quales Heinrici pone fuistis avi: Qualis erat terrisque potens Eberhardus, et auro: Cui sua Conradus, gloria Caesar erat. Sed quo digredior, Vvirtungi nomine capta: Capta tui ruris nomine, capta laris? Heu mihi, quod brevius quae poscii Epistola filum, Omnia me breviter commemorare vetat. Omnia nam paucis si vellem attingere verbis: Ilias est operis longa futura mei. Gratia sit Ludovice tibi, clarissime Princeps: Qui me huius sociam nominis esse facis. Non ego Romani anteferam connubia Regis: Cui pater Aeneas, proditorille, suit. Non Antenoreae thalamos et foedera gentis: Non, cui Regna dolo Capetus Hugo dedit. Nam si praelustri veniunt a sanguine mores: Et generis sequitur semina quisque sui: Quae tanto Regina Duci non nubere, tota Mente velit: tales quem genuere patres= Vvirtembergiaco Comitum de stemmate nemo Subdolus, aut mendax, aut levis ore fuit. Vvirtembergiacis omnes natalibus orti, Syncera semper mente fuere graves. Utque fuere graves aliis, sic civibus aequi: Supplicis et numquam praeteriere preces.
fris258
Omnis ab his fastus, procul omnis luxus, et omnis Vis iniusta procul, fraus odiosa procul. Hic pietas, hic cana sides, hic vivida bello Dextera: non ullos perdere nata lares. Nata sibi illatas tantum propellere clades: Et patriae stirpis notificare decus. Et quisquam dubitet virtutem extendere factis: Maiorumque illam laudis inire viam? Degneres ammos pigrae socoridia mentis Arguit, et luxu vita pudenda suo. At tibi prisca licet superent tot nomina gentis: Non haec maiorum gloriae, sola tua est. Tam generis priscos contendis vincere honores: Quam tibimaiores, maius es ipse decus. Singula quidreferam? nil non laudabile novi In te: sunt numeris omnia plena suis. Quin etiam celebres materni nominis ortus Sunt tibi: fas eligis hos quoque ferre meis. Fortunata domus: Brenni quae praesidet orae: Et vetus illustri nomen ab urbe trahit. Parva quidem prima natalis origine gentis; Viribus excrevit sed tamen aucta suis: Ut qui de tenui manat si aturrigine fontis Ister: et immensas in mare volvit aquas. Edidit haec etiam multos Heroas, et armis Fortibus, et sacrae pacis amore graves. Qalis eras Friderice, decus praelustre tuorum: Dextera quem bellis extulit ampla suis. Te consanguineo Rudolphus stemmate Caesar, Principis eximium iussit habere decus:
fris259
Proque tua virtute, novo decoravit honore: Burgraviumque orae Noridos esse dedit. Quod si igitur nomen mihi gens materna meretur: Pars quia de Septem dicitur esse viris: Cur tua non etiam titulo celebretur eodem Gens materna: cui est hic quoque partus honos? Nam Brandenburga Fridericus origine clarus, Ista Sigismundo nomina dante tulit. Et veteris meruit cultissima iugera Marchae: Legibus imperii continuitque sui. Hinc Ioachimorum tot nomina clara tuorum: Hinc et Ioannes, sunt Ludovice, tui. Hinc reliqui, et quisquam merita tot nomina laude Exaequet: numeris nomina plura meis? Venimus ad felix Alberti nomen Achillis: Hic mihi Maeonidae pectus inesse velim: Alter ut hic similem praeconem laudis haberet Aiacides: primo qualis Homerus erat. Nam quantus Danais pro navibus ibat Achilles? Obvius Hectoreis, ad Simoenta, rotis: Tantus in adversos patria pro laude maniplos, Albertus celeri Marchio venit equo. Norunt Sarmaticae gentes, gentesque Boemae, quanta viri virtus, gloria quanta viri. Cetera praetereo. neque enim mihi copia tanta est: Ut possim Alberto digna referre tuo. Praestitit hoc alius divino carmine vates: Immenso cuius nomen in orbe volat. Ille etiam Friderite tuum decus intulit astris: Marchio pone patrem, quem Casimirus habet,
fris260
Dux Casimirus, equum domitor, Mavortius heros: Iustitiae columen: praesidiumque fori. Qui quantus fuerit verae pietatis amator, Ostendunt docto carmina facta sono: Carmina, quae summi celebrant praeconia Regis: Carmina Iessaeis aequiparanda modis. Ille suos miti rexit moderamine cives: Et belli studio clarus, et arte fori: Ille feros contra cum sumeret arma Tomitas: Pannoniis tristi morte perivit agris. Prodeat o utinam, nostris ex ossibus ultor: Marchica cui genitrix, Tecciacusque pater: Effera Turcarum qui quondam fortibus armis Arma premat: prisci sanguinis ultus avum. Aspice sed, spoliis ut filius huius opimis Ingreditur: patrii murus et arma soli. Haud patre inferior vitute, animoque virili: Nec proavi indignus nomine utroque sui. Vir magnus bello, sumptisque erat acer in armis: Nec patriae dura sorte negavit opem. Caesaris hic partes primis sectatus ab annis. Gallorum valido turbine vertit opes. Caesaris imperio populosque urbesque rebelles Perdomuit: forti miles ubique manu. Tandem etiam, gentis pro libertate paternae, Caesareo indixit bella tremenda throno. Sensit Adelberti virtutem, animosque Tridentum: Sensit ripa Athesis: Norica sensit humus. Nam qualis quantusque sacro pro numine Christi Dux fuerit: Moeni testificatur aqua.
fris261
Dicere longa mora est, quas bello vicerit urbes: Quot dederit clades hostibus ille suis: Ipse virum metuit, totum qui Teutonis orbem Terruerat, suriis asper Ibere tuis. Quod si prisca novis, nova fas componere priscis: Ebrardo fuit hic par, Ludovice, tuo. Patria quem, tantas acies mirata moventem, Illustris voluit nomen habere viri. Composita tandem securus pace quievit: Victrici condens parta Trophaea manu. Nunc cinis illius Pforzae, tumulatur in urna: Ossaque non humilis condita cippus haebet. Felicem te, Pforza, ducis tam fortibus umbris, Teucria sic felix Laomedonte fuit. Sic Mausolaei Caras pia fama sepulchri Ornat: sic Mogi Drusus honestat aquas. Patruus huic magna fuit integritate Georgus Marchio: materno quo celebraris avo. Ille etiam sancto vitae praesignis honore, Asseruit fida dogmata sacra manu. Infestaeque tulit discrimina plurima sortis: Qualia pro causa sunt obeunda Dei. Dum leges, dum iura fori, ritusque sacrourum, Et gratae pacis dulce tuetur opus. Nec Bambergensis metuit vim fulminis olim: Dum suus aetheriis cultibus iret honor. Felix ille virum te, Dux Ludovice, nepote: Qui studium tanti vincere pergis avi. Felix illa etiam genitrix, hoc Principe nata: Progenie felix te. Ludovice sua.
fris262
Anna Maria tibi genitrix, patre nata Georgo: Feminei exemplar Anna Maria chori. Quam pudor, et probitas, et mens sibi conscia recti Ornat: et excelsum tollit ad astra caput. Femina par illis, quas aurea protulit aetas, O utinam haec pietas sit mihi salva diu. Scribis enim hanc nobis matrem, Ludovice, futuram: Progeniemque illi me fore semper ais. Salve cara Deo, capitis matrona pudici: Sive mihi socrus: sive futura parens. Tu me repperies, qualem decet esse maritam Filii, et in casto semper amore parem. Nam tua nota mihi, testataque tempus in omne Virtus, Marchiaci sanguinis esse Deam. Vive Dea: ut soboles aviae tibt nostra futurae Mille ori figat basia, mille genis. Sed quo te ore feram, Princeps Friderice Georgi: Affini nobis consociate fide? Tu scelerum vindex: rigidi tu cultor honesti: Tu das iura tuo non onerosa foro. Tu decus Astraeae, cum relligione tueris: Consilii miris eloquiique bonis. Non te luxus iners, non otia segnia frangunt: Non Venus, aut multo tempora quassa mero. Membra sed assiduo duras invicta labore: Et tuus est agiles flectere ludus equos. Ludus apros agitare feros, aut sternere cervos: Et tolerare aestus, et tolerare gelu. Sed neque siderio detractam ex aethere mentem Negligis: haec verbis est bene culta Dei.
fris263
Praecipue miseris tibi nata est dextra levandis: Dextra inopi clemens: aemula dextra Dei. Hinc tuus extat honos: et laus tua pervolat orbem: Famaque supremos scandit ad usque Polos. Vive veleque mihi, Princeps Friderice Georgi: Inque tua maneas hic, et ubique, fide. Ante quidem domui tua copulat amita nostrae Brandenburgiacam, mitis Elisa domum. Et Kunigunda, meo quae nupsit prima parenti, Edita Casmiro progenitore fuit. Nunc etiam propiore tibi coniungimur ortu, Fas erit affinem te bis amare meum. Quis vero Hassiacos possit, Ludovice, penates Spernere? Landgravios spernere grande nefas. Vivit adhuc magni virtus et fama Philippi: Restituit patribus qui sua Regna tuis. Vivit clara tui Gulielmi gloria fratris: Vivit Ludvici laus diuturna tui. Qui licet ante mihi sint sanguinis, ordine vincti: Es aliquid iungi proximiore gradu. Sed nec Anhaltini levis est mihi gratia patris: O utinam affini sim satis apta domo. Et Poppo placet ille mihi: generosus avorum Sanguine: vir vera relligionis amans. Ante etiam stirpi, consanguinitate Padanae Fertur, henaebergum nexa fuisse domus. Nam Bertholdus erat, Henebergo sanguine cretus: Qui fuit hos quondam Dux moderatus agros. Illi Durlachium, Neoburgaque paruit ingens: Quasque suis urbes Rhenus oberrat aquis,
fris264
Fas iterum seros se commiscere nepotes: Atque unam thalamis consociare domum. Salvete illustres animae, Mavortia proles: Meque side amplexam semper habete nurum. Et vos, seu glores mihi, seu salvete sorores: O animi partes, pectora fida, mei. Gratia sit vobis, quae tanto nomine dignam Censetis: consors dicar ut esse soror. Efficiam certe, si sit mihi vita superstes, Ne vos Dorotheae paenituisse queat. Nunc modus, et chartae spatium me excludit: et ipsa Crata viris, brevitas scribere plura vetat. Nam, quanquam fama traducimur esse loquaces, Plura meis verbis expositura fui. Expositura fui Cattorum carmine laudes: Et Gulielme tuas: et Ludovice tuas. Expositura fui Ernesti praecoma clari: Praeses Anhaltinum qui moderatur agrum. Nec tacitura fui virtutum magna tuarum Nomina, Henaebergi gloria Poppo soli. Nec tacitura decus gravium, laudesque sororum: Dux Ludovice tuus quas mihi iungit Hymen. Sed quia non licitum, quod amor mihi suggerit ingens; Rebus in his aliquid sit voluisse satis. Quid vero tot clara tui loquar oppida regni? Oppida quid fidei subdita multa tuae? Scribis enim patriis laetari in sinibus urbes: Et quotquot tellus oppida Sueva fovet. Scribis Nobilium turmas graviumque virorum, Abbatumque alta plaudere voce choros.
fris265
Largaque promittis thalamo dare munera nostro. Et Vvirtembergis dicere grata toris. Laetor ob hoc merito. quid enim praestantius usquam? Tot bene laudatis quam placuisse viris? Et, si nostra ferunt aliquid connubia fructus, Gratulor haec regno gaudia parta tuo. Sed mea tam laeto est hilaris Pforzhemia plausu: Quam Stutgarda tua est: quamque Tubinga tua est. Nec minus exultant Durlachi moenia nostri: Moenia Canstadii quam speciosa tui. Susenberga favet linguis: exultat amoena Roetela: Paeanum dat Badovilla sonos. Rastheta gaudet ovans: Etlinga dat ore faventi Iubila: dat plausus et Libacella pios. Hymen io hymenaee hymen, mea Baesica cantat: Moenibus innumeris laetior una tuis. Arx Hochburga tonat, ferrum iaculata per auras: Arx Eiberga sui fulminis igne tonat. Nec tua plus gaudent sacris penetralia tectis. Quam Dennaebacchum, Gotsaviumque mea: Omnis ovat vicus, villae omnes, omnia tecta: Inque oculis omnem spem posuere tuis. Te sibi tutorem dicunt, mitemque patronum: Nec dubitant aliqui te vocit are patrem. Et merito sane: quis enim prius arbiter orbis, In nos Badenios hac pietate fuit. Qua tu Hochburgiacos mitis dignare penates: Dum thalamos ambis, Dux generose meos? Et quae cara suo tantum fuit ulla marito: Quantum ego dilecto Dorotheaea proco?
fris266
Quantum ego cara tibi sum, Dux Ludovice, puella? O dux, o toto corde recepte mihi. Tu me Dorotheen, caelesti a numine donum Tu dicis VITAE ME DIADEMA TVAE. At mihi tu Ludovicus eris, populoque mihique Arx pia: TV VITAE LUXque DECUSque MEae: Nam populi nobis Ludovicus denotat arcem. Hinc tu, quod referas, nominis omen habes. Sis quaeso, Ludovice, mihi, quod diceris esse Nomine: sis turris praesidiumque meum. Non ego, quod nullis potui sperare diebus, Te precor: ut coniunx tu meus esse velis: Nec precor, ut coniunx possim te digna videri: Sis mihi tu Dominus: simque ego serva tibi. Tu me morigeram cunctis tibi rebus habebis: Ad nullum veniet mens mea segnis opus. Sive voles curru peregrinas visere terras, Esse volo currus sarcina fida tui. Sive fugacis eqi findes calcaribus armos, Conspiciar socii caedere tergus equi. Sive petes saltus olim, venatibus aptos, Ipsa agitabo citos per iuga summa canes. Seu terrere voles trepida formidine cervos. Ipsa ego, si iubeas, retia torta feram. Ipsa ego velocis quaeram vestigia cervi, Si iubeas: celeri vincla adimamque cani. Hic me nemo vetet: tua sim, tua dicar, oportet: Sive domi detur vivere, sive foris. Tu modo conceptum retine constanter amorem: Et maneas VITAE LUXque DECUSque MEAE.
fris267
Ipsa ego sum constans, dum nervi robore constant: Et tua sum vivens, et tua sum moriens: Nec me Cumaeae mutabit virginis aetas: Non fortuna minax: non niger ille dies. Ad caput alta suos revocabunt flumina cursus: Et retro niveis Luna feretur equis: Terraque graminibus spoliabitur, arbore lucus: Inque arefacta piscis abibit aqua: Ullum quam Ludovice queam, te praeter, amare. Tu vir, tu dominus, tu mihi tutor eris: Tu mea lux, meus esse oculus, mea sola voluptas Debes: aeternum cetera turba vale. Tu mea, quod spero, morientis lumina claudes: In rapidosque indes coniugis ossa rogos. Te spectem, suprema mihi cum venerit hora: Te teneam moriens, deficiente manu. Hoc precor, hoc opto. prohibe tristissima Christe Funera: Ludvico ne viduata fleam. Fac potius, placidos vivi iungamus amores: Simus et in casto firmiter igne pares: Fac socii deinceps, et fidi semper amoris Exemplum, cana simus uterque coma. Nec tu, posco, meam redimas discrimine vitam: O decus, o animae pars Ludovice meae. Desine tu adversi pro me maris ire per aequor: Desine crudeles velle inhibere manus. Non ego sum tanti, pro qua discrimina captes. Est longe merces ista labore minor. At nec opus pro me quenquam perferre laborem. Iam dudum votis annuo promta tuis.
fris268
Annuit et genitor: quem consuluisse iubebas: Nutibus et genitrix annuit Anna patris. Nec dubito fatis quin fiant ista secundis. Cur ausim fatis opposuisse pedem? Tu modo tolle moras, proper ataque foedera iunge. Saepe ferunt longae tristia damna morae. Certe ego (da veniam princeps Ludovice fatenti) Longius haud potero fronte carere tua. Tam tua blanliloquis me coepit epistola verbis: Tam magnum casto vulnus ab igne dedit. Nam dum te careo, Princeps Ludovice: mihi omne Tempus abit longum: nec brevis ulla dies. Omnia dinumero horarum momenta fluentum: Dum claro optatum promicet axeiubar. Promicet ille dies, Parcarum conditus albo Vellere: quo noster concelebretur hymen. Una dies certe est toto mihi longior anno: Et mensis spacium quaelibet hora capit. Interea te sponse loquor: te somnio solum, Nec nisi Ludvici nomen, in ore meo est. Ah quoties dico, quid nunc ait ille? quid altum Cogitat, et nost ris sedibus hospes abest? Ah quoties, digitis dum stamina torqueo nostris, Lassa sui oblito pollice fila cadunt? Ah quoties somnum capio sub nocte tepenti: Ut numquam vultus absit imago tui? Tum quoties aliquis nostram venit hospes in aulam, A vestris illum suspicor esse focis. Et quoscumque pedum strepitus, quoscumque caballos Audio: te nobis semper adesse reor.
fris269
O utinam veniat multumque diuque petitum, Hoc iubar: inceptus quoperagatur hymen. Non sic aequaevis sociantur vitibus ulmi: Ut mea erunt collo brachia vincta tuo. Eia age rumpe moras: nec mutua gaudia differ. Spes, quae differtur, pectora fida gravat. Hoc tamen, hoc etiam precor, o mitissime Princeps: A thalamo luxum fac procul esse tuo. Diceris haud parvo mihi velle occurrere sumtu: Meintis ut ostendas libera signa tuae. Non ego sum tanti, non hoc me dignor honore: Contrahe propositi candida vela tui. Ah cave, ne capitis subeas discrimen honesti. Hoc nusquam est nostro cempore tuta fides. Blanditias dicunt multi, cupiuntque placere: Dira sub occulto melle venena latent. Quae tibi promittunt, eadem foris ante negarunt: Et foris inde negant, quae tribuere domi. Heu quoties avus ille fidem, mentesque suorum Mutatas flevit? flevit et ipse pater. Et proavus, flevit, patria captivus in aula. Infidosque atavus repperit esse suos. Repperit et tritavus periurae incommoda frontis. Nunc quoque persidiae ianua lata patet. Sic catis cum fece cadis, diffugit amicus: Fortunae ignarus flebile ferre iugum. Ab paucos hodie domino est reperire fideles: Consequitur sortis maxima turba vices. Fidendum est sane: sed cui, prius esse videndum Dicunt, quis aetas longa, magistra fuit.
fris270
Hos te consiliis socios adhibere, voluptas Summa mihi: summus non adhibere dolor. Non equiedem frustra, princeps, hoc deprecor unum: Da veniam pavidae, mi Ludovice, preci. Femineum est imbelle genus, plenumque timoris: Fortius ingenium dat Deus esse viris. Ecce ferox Turcus, Scythicis effertur ab oris: Christiadumque truci caede cruentat humum. Et se Pannonios versurum vere penates Cogitat: ac nostris arma minatur agris. Vidimus ingenti caelum se scindere hiatu: Vidimus in multis tecta cremata locis. Non hoc caeca facit fortuna, nec altus Orion: Non sic de nihilo chasmatisirc cadit. Pene novem brumis sunt addita lustra duabus: Ex quo tale malum patria vidit humus. Tunc subito Thracae venit Solymannus ab ora: Obseditque tuas, clara Vienna domos. Crede mihi: ingenti comitata fuere ruina Semper, et auguriis chasmata dira malis. Dira malis tu Christe, salus columenque piorum, Chasmata coniugio dextra fac esse meo. Tu mihi Tecciacos semper defende penates: Tu fac Ludvicus sit tua cura meus. Nequa illi noceant adversae flamina sortis: Neu mihi tam carum vis premat ulla caput. Nam dum mortales ego vitam dego per annos: Anxia sunt huius pectora nostra Ducis. Tu si nostra premant infesti littora venti: Christe veni populo portus et aura tuo.
fris271
Tu procul a nobis, qui te veneramur, atrocis Notitiam Scythicae gentis abesse velis: Ut casta maneant in relligione nepotes: Nec laedat nomen trux Mahometa tuum. Sanctaque discordes coeant in foedera gentes: Nec sint ulla domi bella, nec ulla foris. Poscimus hoc etiam vos, o tria numina caeli: Ante meos obitus ut micet illa dies. Qua videam caros e nostra stirpe nepotes, Milia Ludvico gaudia ferre meo. Sis facilis DEUS: hoc mihi sis in amore secundus: Exeat adversa ne mea navis aqua. NUMERALE CARMEN: CVius Hexameter Annum a condito orbe, Pentameter annum a nato Christo, continet: tempusque Nuptiarum ostendit. Ro Man UM DIa De Ma tenet reX HVnnVs aD IstrUM: Et tV Dorotheen DUX LUDoyge tenes.
fris272
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER SEPTIMUS. AD ILLUSTRISSIMUM PRINcipem ac Dominum, D. LUDOVICUM Ducem VVirtembergicum et Teccium, Comitem Montis Belgarum etc. secundas nuptias celebrantem. ELEGIA I. Anno salutis 1585. DUM patrius Princeps, vidui npost fata cubilis, Vincula coniugii prosperioris init: VI. non. Maii. Huc agite, o quotquot sacra VVirtembergia nutrit, Su dives, seu sis pauper, et aeris inops: Huc agite et nardo sparsi florente capillos, Dicite Iessaea carmina digna lyra. Tuque o siderio labens a vertice caeli, Ad nova coniugii foedera Christe veni. Sed mitis, placidusque veni: nunc exue vestem Lugubrem: nitidas nunc bene pecte comas. Qualem te perhibent divini oracula verbi, Venisse ad Canai tempora festa tori Tu sponso sociam iunxisti primus Adamo: Te duce Tobiae Sara reperta suo est. Tuque regis thalamos: per te felicia lecti Pignora de casto coniuge mater habet.
fris273
Eia age: Phoebeas quem scis contemnere Musas, Suave mihi aspira carmen amore sacro: Quale sub auroram , dulces imitata loquelas, Daulias artifici concinit ore melos. Quatuor addiderat iam totum mensibus annum, Qui regit aetherios, temporis auctor, equos: Ex quo Dorothees pollinxerat ossa maritae Dux pius, inque sua contumular at humo. Nec dum tristi animo veteres aboleverat ignes, Ereptae fato coniugis usque memor: Cum Dux Vinaria egressus Fridericus ab urbe, Principe Lignitio concomitante, venit. Anna, tori consors, comes huic, Sophia iverat illi: Utraque Christophoro Principe Patre sata. Ibat et Alsaticis ad nostra Georgius arva, Coniuge cum Sueca, pignoribusque tori. Ille Palatina generosus origine Princeps, Cuius inest animo candor, et alma fides. Omnes, ut viduo exhibeant solamina fratri: Et tristem medica, qua licet, arte levent. Haud mora fit: variis peraguntur tempora ludis: Qui vel Equo magnus, vel pede maior eat. Inde sui frontem decorant victoris oliva: Instituitque novos hospita turba choros. Germanae inprimis fratrem stipare sorores, Signaque laetitiae prodere multa suae. Tum festis dapibus curae, vinoque remotae, Tum pulsae in tepidos sollicitudo Notos. Forte fub Auroram, densis emersus ab umbris, Lucifer Eoos cum movet altus Equos:
fris274
Consurgit primus, viduumque cubile relinquens, Se matutinus Dux Ludovicus agit. Aedibus hinc medis, cari conclave Parentis Intrat, et has fido fundit ab ore preces: Alme DEUS, quo Patre genus mortale peragrat Tranquillum hoc vitae spe melioris iter: Respice nos, et si nostro quid amore meremnur, Da Pater hospitibus iura benigna meis. Nec ubi forte tui laedamus Numinis iram: Inque tui simus semper amore pares. Hanc etiam defende domum, fefende penates, Hospitiumque tui numinis esse sine. Tum quae visa tibi nostris aptissima lectis, Ut subeat vidui foedera casta tori. Illam exoptato iungas mihi tempore nuptam: Si studiosa tui, si pietatis amans. Finierat: um cana Fides et credula semper Spes, cum dilecta terna sorore venit. Sed tum cana Fides speciem simulabat Elisae, Hennebergaeam vultu imitata nurum. Nam pullam longo ducebat syrmate vestem, Albaque velabat triste calyptra caput. Hanc iuxta incedit, oculos deiecta decoros, Spes bona, technarum nescia, fraudis inops. Pictur atae auri croceo subtegmine vestes, A collo ad talos candida crura tegunt. Haec tum se in faciem nuptae transformat honestae: Quam Dux Lignitius iusserat esse suam. Fitque venusta soror Ludovici Principis Anna, Os rubra, cervicem lactea, flava comas.
fris275
Tum lateri agglomerat Fidei Dilectio dextrae Seque tuam Uxorem Dux Friderice facit. Omnia iam Sophiae similis, vocemque disertam, Et roseam faciem, lacteolasque manus. Palla huic et pictum croceo velamen acantho Corpus obit, nitidas aurea vitta comas. Surgit, ubi has vidit Princeps, et poplite flexo Obviat, et docta porrigit arte manum. Tum simul auratis omnes considere sellis Iussae: mox verbis talibus orsa Fides: Quid tenerae perdis ver istud amabile vitae, In vidua solus, Dux Ludovice, domo? Perpetuane dehinc maerens carpere iuventa: Nec casti noris pignora cara tori? Id cinerem et manes credis curare sepultae Coniugis: ut semper busta priora gemas? Quin tu iunge toros iterum: pigeatque, dolenti Tot tibi iam vacuos praeteriisse dies. Iunge torum, et thalami ne sit iactura prioris, Intret in amplexus sponsa novella tuos: Sic, ubi Tharaides deflesset funera Sarae, Ceturam sanctus ducere iussit amor. Sic post Asubae tristissima fata Calebus, Arsit in Ephratae candida colla suae. Utque olim medio iactatus navita Ponto, Qui modo turbatis vela regebat aquis. Cum maris effugit rabiem, ventosque furentes: Iamque suo tetigit munere functus humum: Immemor aerumnae, toleratorumque laborum, Dulcia secura gaudia mente capit:
fris276
Iucundosque agitat cara cum coniuge risus, Signaque laetitiae dat manifesta suae. Sic te, post vidui tristissima damna cubilis, Carpere porrecta gaudia fronte decet. Quid iuvat assiduo frenum laxare dolori? Et largo tristes imbre rigare genas? Quae semel occubuit, nulla est revocabilis arte: Panditur ad nullas ianua furva preces. Ergo aliam tibi quaere parem, sociamque laborum: Nobile quae vitae sit diadema tuae. Hac cum tu reliquos aevifeliciter annos Consumes: haec spes altera prolis erit. Nondum finierat: cum sic Dilectio vocem Interrumpendo, o inclite frater, ait: Parce precor lacrimis: maestum depone dolorem: Nil prosunt lacrimae: nil iuvat iste dolor. Cur viduum peragas hac vita tempus iverte? Hoc aevum sancto cur sine amore teras? Dulcius in terris nihil est quod vivat, honesta Coniuge, quam socii mutua cura tenet. Sive etenim vultu splendet Fortuna sereno: Sive pruinosis intonet Auster aquis: Sortis adest utriusque comes, pars optima, coniux: Proque sui non est lenta salute viri. Utque alii fugiant: haec omnes vincit amicos: Gaudet et ad partes prima venire suas. Haec consolando multum cruciatibus aufert: Atque sit ut mentis pars bona salva facit. Haec, lecto ut recubes venis fugientibus aeger, Ultima sors ammae dum tibi restat, adest.
fris277
Quid multis? seu tu risus, seu nseria tractes: Et lusus tecum, seriaque uxor agit. Quare age coniugii vinclo ne subtrahe collum Aspiret taedis aura secunda novis. Haec soror: haec carae dulcissima verba sororis, COnfirmat nutu spes operosa pio. Cum frater Princeps, animi plenissimus aequi, Infit: et in tales exerit ora modos. Germanae illustres, castissima corda sorores, Quae me fata vocant, haec decet una sequi. Non opis humanae res est: connubia iungit, Coniugii primus conditor, ipse DEUS. Impulit ille meos sensus animumque: nec uxor Iam procul externis invenienda locis. Vidi ego, vidi unam, cum nox hesterna choreas Iusset, post sumtas instituisse dapes. Haec Sarae formam, mores Iudithis habendo, Visa mihi ante alias Principe digna viro, Non illam pietas, non relligiosa voluntas Deficit: est uni mens operata DEO. Tum placidi mores, et vivida pectore virtus: Quae vires etiam corpus habere facit. Clarior hionc Pario micat illi marmore vertex: Collaque sunt ipsa candidiora nive. Qualem vere novo praebent per prata colorem, Candida purpureis lilia mista rosis. Talis inest rosea fulgens in virgine vultus: Qualis Apellaeis non fuit in tabulis. Quid genus? Inachia quaerant de stirpe parentes, Quos virtus nullum nomen habere sinit.
fris278
Si qua DEUM metuit, fido subiecta marito: Praecipuae haec gemmam nobilitatis habet. Haec adeo Attalicas dotes, haec munera vincit, Lydius auratis quae vehit Hermus aquis. Si tamen et proavos quaeram, gentemque vetustam: Heic etiam laudem, qua memoretur, habet. Maiores illi sacra de stirpe Palat I: Gloria quos humeris evehit alta suis. Ecquis enim tritavi sceptrum regale Roberti Nesciat: imperii qui tulit huius onus? Quem sua facta virum priscis heroibus aequant, Amplaque victrici parta trophaea manu. Quis laudesd Atavi ignoret: victoria dives Cui verum Stephani nomen habere dedit? Vivit adhuc Abavi Ludovici gloria: Amato Qui comiti Huldricho Theseus alter erat. Nomen Alexandri nullo delebitur aevo: Quantisper proavus progenerabit avum. Quid loquar insignem vera pietate Robertum: Quo virgo haec claro Principe gaudet avo? Nemo illo melior: nemo studiosior aequi, Romulidum Carolo sceptra tenente, fuit. Hinc satus eximia clarus virtute Georgus Clarus Ioannes: hospes in arce meus. Dux pius et sapiens: qualem vix protulit aetas Aurea: Dux animi plenus ubique boni. Quem variae decorant praecelso in pectore dotes, Ingenium felix, iudiciumque sagax: Et nitor eloquii, et doctae facundia linguae: Sive Latina velit, Gallica sive loqui.
fris279
Tum virtus animo longe sublimior ipso: Notaque sed nostro tempore rara, fides. Cetera praetereo, herois memoranda Camenis: Nam virtus digna est haec graviore tuba. Quid vero matrem? matronae exemplar honestae. Regia cui patriae stirpis origo venit. Nam pater huic, Suecis olim Gustavus in oris Rex pius, et vasto clarus in orbe fuit: Heic ubi Maenalio nitidus sub sidere vertex Orbis, Hyperborets altior exstat aquis. Terra ferax frugum, pecorisque et divitis auri: Sed belli studiis aspera, pacis inops. Hinc Anna est: matri cognominis ANna: potente Rege sata, et mentis dotibus aucta bonae. Vix illa quaequam pietatis amantior: illa Vix quaequam libris tempora plura dedit. Non illam fugiunt veterum praesagia Vatum: Non Iucae, et Pauli pagina quidquid habet: Non quaecumque sacro cecinit modulamina plectro Psaltes. Nam memori mente notata tenet. O quoties duris mulier iactata periclis, Ex poscit pacem supplice voce Deum. Talem credibile est Annam vixisse, parentem Sive tuam Samuel, seu Phanuele satam. Ecquid adhuc dubitem, suavissima corda, sorores, Hunc socerum, hancque mihi conciliare socrum? Et Mechtilda fuit veteri de gente Palat I: Mater Barbati relligiosa Ducis: Nec Dux Aemiliam Richardus habere maritam Noluit: hac Rheni natus et ipse domo.
fris280
Quin adeo nuperde stirpe Henricus eadem Dorotheen duxit, iura deditque tori. Et soror Aemilia est nobis et Dorotheaea: Utraque Rhenano consociata toro. Vix haec ediderat: cum sanctis credula verbis, Has roseo voces egerit ore FIDES. Novi, inquit, novi: quam tu charissime dicis: Et cui iam dicas: Tu mihi sola places. URSULA sola places. (Nam solum prodere nomen Restat ab hac tanta quae tibi nata domo est.) Ursula virginei flos illibate pudoris. Fallor? an hoc nomen niminis omen habet? Certe prima toro fuit Ursula iuncta iugali: Ursula nunc eidem parta secunda toro. Atque en, ut faveat praesens tibi fertilis annus: Nescio, fertilitas ista quod omen habet. Nam tum cum primi pepigisses foedera lecti, In cursu simili frugifer annus erat. Tunc victus venere boni: tunc consita pomus Opplevit laetis fructibus omne penus. Aurea tunc pressos pedibus dedit uva liquores: Protulit et flavas messis opima comas. Nunc iterum, falces posti appendente colono, Distendit spicis horrea plena DEUS. Pampineasque altis induxit collibus umbras: Iam cernes cupis fervere musta tuis. Iam pede collectas calcabit rusticus uvas: Dolia dum nobis, deficiantque lacus. Quod si bruma tuis veniens conatibus obstat, Longinquis numquam commoda bruma viis:
fris281
Differ, dum gelidae transacto frigore lucis, Mox nova purpurei tempora veris eant. Nec thalamo tempus, quam Ver, est aptius ullum: Vere tepent terrae: Vere mitescit ager, Omnia tunc florent, tunc formosissimus annus: Tunc suus est pratis, arboribusque decor. Et formosus amor formoso tempore dignus: Et sua festivis competit hora iocis. Dixerat: una omnes Germanam voce sequuntur: Inprimis casto pectore risit Hymen. Blandus Hymen, primus thalamos non passus inertes, Coniunxit sanctis pectora bina toris: Primus restituit socialta vincula lecti: Interrupta diu leget tacente Dei: Quando ferae gentes pecudum de more vagatae, Turbassent casti foedera coniugii Ergo dies, alterque dies ubi transiit: omnes Excedunt aula, reproper antque domum. Interea hybernae labuntur tempor abrumae, Et vetere elapso mox novus annus init. Continuo missi: Sponsam a genitore petitum: Ut ventum: oratum, pollicitum atque datum. Iam dies caelo demittitur illa sereno: Qua subeat socium cum Duce virgo torum. Dicamus bona verba: venit Dux Sponsus ad aras: Vinctaque post serto Sponsa venusta comas. Reddamus pia vota Deo, reddamus honores: Et prece divinam sollicitemus opem. Auxilium quaecumque DEI caeleste precatur, Non venit e templis irrita turba domum.
fris282
CHRISTE veni dapibus festis, prolemque ministra. Ludat ut ante Ducum turba novella pedes. Annue: sic tua sit felix Ecclesia CHRISTE: Sic ta perpetuo vox super orbe sonet, At vos Coniugii vinclo propiore ligati: Tu Ludovice parens, Ursula tuque parens: Vivite felices ambo: dum tarda senectus Inducat rugas, inficiatque comas, IN NUPTIIS SERENISSIMI Principis ac Domini, D. CAROLI Ducis Finnoniae, et haeredis regnorum Sueciae, Gothiae: Vandaliae: et Illustrissime Principis ac Dominae, D. ANNAE MARIAE COmit. Palatinae Rheni, D. LUDOVICI Electoris filiae. ELEGIA II. Ad Nicrum. NECCARE, qui tacito praeterfluis agmine ripas, Anno 1579. 7. Maii. Quo subito properas? quo pater alme ruis? Siste parum cursus, venies maturus ad urbem, Clara Palatini, qua Ducis aula nitet. Siste tuos, inquam, cursus: auremque benignam Porrige: et haec curae verba rogantis habe. Sic tuus aeternum fluat alveus: et tua silvis Orta sub Herciniis vena perennis eat. Sic Cochar et Zaberus, sic Remisus, Oenus, Iaxes, Nagoltusque tuas augeat udus aquas. Heidelbergaiacet, tibi non ignota, vetustis Sedibus, et bifido conspicienda situ.
fris283
Illic regifico Princeps Ludovicus ovatu, De septem Imperii portio summa viris. Coniugium natae genitor parat optimus ANNAE Phinnonii exspectat dum Ducis ora sui. Et nunc Phinnoniae Ductor fortissimus orae, CAROLUS innumero milite cinctus adest: Ut sibi desponsam patriis a finibus ANNAM Pace bona, Sueci ducat ad arva soli. Quare age Neccaridum persolve huic vota tuarum. Regalique toro nuntia pauca refer. Non te praetereunt veteris communia gentis Nomina: cum Sueco quae Sueo fortis habet. Tu memnisse potes, nostris antiquior annis, Ad nos vixtenui murmure fama venit. Adde quod hoc sese nusquam tabularius offert Tempore: tam celeri qui ferat illa pede. Nec mea tam longas qui carmina portet in oras, Certior in cursu nocte dieque suo. Tu potes haec edem celeri committere Rheno: Teutonicum at secum volvat in Oceanum. Inde suo Oceanus Codano, Thetidique maritae Sarmatiae, et Chromo verba legenda feret. Gurgite mox idem refluo deportet in aequor, Vincta ubi perpetuo stat maris unda gelu. Cumque sui pretium poscat non vile laboris Nuntius: et largum munus habere velit: Tu mea persicies nulla mercede subactus: Sufficietque tibi Carminis huius honor. Quare age quae perstet nostra sententia menti Percipe, Sueviaci fama decusque soli,
fris284
Cum primum venies notam vetus hospes ad urbem: Pons ubi Neccareas saxeus urget aquas, Illic sistegradum, et vitrea caput exere limpha: Ferque Palatinotalia verba Duci: Maxime Septemvir, Rhenanae gloria gentis, Sospite quo numquam Teutonis ora cadet: Quando tibi generum regali sanguine cretum Ausus es, et Natae conciliare virum: Nunc pater Oceanus, Nymphaeque et Cimbrica Thetis Instituunt, Phoebo plectra movente, choros. Nam postquam terris Borealibus intepet, Auster, Sole Palatinum proiciente iubar: Liquitur et Ponti glacies, et solibus ictae Solvuntur Geticae, vere tepente, nives. Ipse etiam Rhenus iam nostras laetior undas Accipit: et liquida clarus oberrat aqua. Fallor? an haec nostras ornabunt foedera ripas, Foedera grata viris, foedera grata DEO? Dux equidem Sponsus (neque enim me Cimbrica nutrix Fallit) habet fidei plurima signa bonae. Qualis enim, quantusque fuit caelestibus armis Gustavus, Sueci Rexque Paterque soli: Talis et est Venedae ductor fortissimus orae: Maior avo proles, Carolus, aequa Patri. Nam pius et verbi cultor caelestis et aequi, Antiquo patrium tramite carpit iter: Phinnoniasque Deum venerari rite per aedes Praecipit: et statuis non sinit esse locum. Sincero pariter cives dignatur amore, Ut sua dilectus pignora cara Pater.
fris285
Nam pro gente sua Lernaeas pugnet ad undas: Aureaque a Lybico mala Dracone ferat. Talis erat Sanctus, qui Phinnona primus, Ericus, Arva pium docuit Relligionis opus. Silvestresque homines Superum mollivit honore: Iuraque praescripsit gentibus etqua suis. Tum fana Upsaliae censu fundavit opimo: Pauperibusque viris inunera larga dedit. Nec fuit illius Rex quisquam iustior aevi: Sive fidem spectes; seu pia iura fori: Subdita gens miti dixit cognomine patrem: Isque genus cives credidit esse suum. Carolus haud illi dispar, qui verba salutis Asserit, et cives convenienter amat. Immanes idem removet ditionibus hostes: Defenditque suos Marte potente lares. Qualiter antiqua virtute insignis Ericus: Victoris nomen cui sua dextra dedit: Cum valido Gothos servasset Marte penates, In turpem vertens barbara terga fugam. Nec Moschos metuit, nec diram Sarmatis hastam, Tela nec anguino lurida felle Getae. Quid? quod opes etiam posset iactare paternas Carolus: et Venedi ditia regna soli? Si non ingenio solidi ludibria mundi, Et virtute suas exuperaret opes? Phinnona terra iacet latis planissima campis: Finlandia, quasi pulcra terra, A specie pulcri nomen adepta loci. Proxima sideribus tellus Erymanthidos ursae. Qua mundus liquidis altior extat aquis.
fris286
Boddicus hinc Suecis oram disterminat arvis: Illinc Phinnonii percutit unda sinus, Terra ferax Cereris, semperque adoperta virenti Gramine: dives agri, nec male dives opum. Non ibi grex pecudum, non fontes, non sua campis Ubera, non pomis fertilis arbor abest. Hinc bellator equus ruri sese arduus infert. Moschorum quoties induit arma furor. Extulit haec genus acre virum, Finnosque Rugos'q: Haec Vindos, Herulos, Ostrogothosque dedit. Hinc Gepidae fortesque venere, Hunique potentes, Arduus hinc celeri venit Alanus equo. Nec gens est hodie toto bellacior orbe, Quam Finni, Moschogens metuenda sero. Quid dubitas generum LUDOVICE adsciscere tantum Imperio cuius natio tanta subest? Pande fores Ludovice tuas, Deus omnia laeti Auspicii, atque animi prospera signa dedit. Nec tu maternas, patriasque relinquere sedes: Nec Sponsi certas ANNA morare vias. Sic Isabella suum Regina sequuta maritum, Cimbrica ab Austriacis venit in arva plagis. Sic pia Dorothee, matris de more, paternos Mutavit Nicro cum leviore focos, Altera sic Regem Danosque sequuta penates Saxonicos liquit Dorotheaea lares: Quaeque Palatino nuspit prior Anna Georgo, Deseruit cari Suecica regna Patris: Femina, qualem olim non aurea protulit aetas, Seu faciem spectes, oraque fidem.
fris287
I decus, i virgo, melioribus utere fatis: Aspiret taedis forsque Deusque tuis. Fallor? an aspicio surgentem pulvere campum: Et video Suecos densa per arma viros? Eia age nunc ouclos alio fer Neccare: cerno Huc equtum latis agmen adire viis. Respice: et argutis venientes excipt turmas Vocibus ac tales profer ab ore sonos. CAROLE Phinnoniae Princeps fortissime gentis, O Dux, o Patriae cura salusque tuae: Salve Neccaricis hospes gratissime ripis. Ah nimis es longa visus aebesse mora. Anxia iamdudum tua nupta exspectat euntem, Proque tuo reditu publica vota facit. Ingredere o, thalamoque tuo, sociaque potire Virgine, Germanis hospes amice tuis. Exhilara socerum, matresque virosque, nurusque: Et festos, agita tuque tuique choros. Absint tristitiae: veniant risusque ioci'q: Plenaque lettitiis atria tota sonent. Interea positis Livonus secubet armis: Et vetus in templo bellica parma vacet. Segnis et in patria Moschus tellure quiescat: Et nigrum cesset puppe secare fretum. At te ab amore tuo deducat nulla senectus: Sive Noas, seu tu Mathosalemus eris. Nec tibi dilecta sit femina carior ANNA, Mortales inter repperienda nurus. Haec patrium linquens tectum, dulcesque penates, Sarmaticitecum marmoris intrat aquas.
fris288
Suppositasque domos stellis Erymanthidos ursae Quaerit: ubi gelido terra sub axe riget. Haec queiscumque locis, haec omni tempore tecum Sive aegropariter, sive valente, manet. Tandem cum patrias rursus perveneris urbes, CAROLE sis Nicri, sicut es ante, memor. Communem et mecum serva pietatis amorem: Et quo cepisti nunc pede, semper eas. Sic placida patriam Ductor ditione tenebis: Fininmoque hosti terror et horror eris. Nec tua te tantum, licet insuperabilis, Abo Protegit: et muris aenea Olofa suis. Nec tua Sarmaticos te tantum armabit in hostes Phinnoniae tellus, Phinnoniaeque sinus. Quantum Relligio caelesti consona verbo: Et quae praestanda est, et sine teste, fides. Hac ope vim reprimes hostilem: ubi proteget urbes Murus et arma Deus, portus et aura Deus. Faxit hic ut longos ambo vivatis in annos: Nec sint ulla domi bella nec ulla foris. Idem etiam soceros nostro feliciter aevo: Ut videant neptes progeniemque suam. Haec ubi Phinnonio tu Neccare dixeris: altum Conde caput vitreae margine rursus aquae. Mox eadem Patri refer haec nova gaudia Rheno: Rhenus Teutonicum portet in Oceanum. Oceanus Thetidi Cimbre ferat: ipsa Parenti Phinnoni. is in tanto gaudeat usque sinu.
fris289
ILLUSTRIETMAGNIfico Domino, D. SIGISMUNDO VIHEUSERO, V. I. D. praestantissimo et nobilissimo: sacri Romani Imperii Procancellario inclito: Domino et Sponso suo dilectissimo. ELEGIA III. HANC tibi quae misit, mallet nunc ferre salutem: Sed prohibet longis dissita terra locis. Quae sim non opus est primo ne prodere versu: Adscriptum calci littera nomen habet. Outinam rebus nomen quod competat ipsis: Et sim, quam nomen praedicat esse meum. Nam quia tam longis ambo disiungimur oris, Infelix videor pene puella mihi. Eheu, quam procul est hoc orbe remota Vienna? Quam procul Augusto dissidet illa Lyco? Nec mihi sunt homines, quibus haec concredere possim, Aut tacita fidos ponere in aure sonos. Nam probus hoc aevo, merx est ratissima, servus: Perfidiae passim ianua lata patet. Turba propinquorum thalamis est dedita nostris: Nec quisquam patriis audet abesse focis. Exiguis igitur volui mandare tabellis: Qua vetat ingenuus prodere voce pudor. Tu Sigmunde vales: et salvo poplite rursum Vidisti patrios, scribis ut ipse, lares. Laetor ovans animis: sed sic properante reversum Tramite, me nuptam deseruisse dolet.
fris290
Prima venire procum te nostra ad limina vidit: Altera te Sponsum vidit abire dies. Esse quid hoc dicam? quae festinatio rerum? Quo ruis? an facti te piguisse rear? Vix patrias intrasti aedes, iterumque recedis: Vixque salutatae dicis, Amica vale. Et nunc bis septem careo te luce diebus: Longior est anno quaelibet una dies. Nam mihi brumales sunt isto tempore noctes: Et ver inversas duxit in orbe vices: Ex quo coniugii pepigisti foedera mecum: Et procul Austriaca, me sine, vivis humo. Bina quidem nobis a te data littera venit: Littera sermonis fida ministra tui. Altera cognomen patrui, nomenque ferebat: Altera nominibus visa notata meis. Hanc mihi quam legeret custos Antonius urbis, Sollicitam lusit pluribus ante iocis. Ah tuus est, inquit, supremo a Caesare missus Sponsus ad Hungaricae castra remota plagae. Unde prius Divi non ille redibit ad aulam Caesaris? Austriacis iussus abesse locis: Quam Solingentem cursu confecerit annum: O desiderio tempora longa tuo! Quis scit an Hungaricis redeat tibi salvus ab oris? Hungaria est saevis terra propinqua Getis. Obstupui fateor, rubeoque colore genarum Amisso, in vultu pallida tota fui. Ut quae brumali frondes a frigore laesae, Vernarum luxu despoliantur opum.
fris291
Da veniam Caesar: tibi pene irata fuissem: Quamlibet e pelvidebile fulgur erat. Pene tibi similem fortunam in amore precabar: Ut ventur essent otia parva toro. Cum tandem manibus tabulam mihi porrigit aequis Patruus: et chartas, inquit, utrasque lege: Accipio: utque lego: quantum diversa sonabat Litera ludibrio patrue care tuo? Ille mihi scribit rediturum mense peracto: Firmet ut incepti foedera castatori. Ille mei retinet, video, constanter amorem: Et procul a falso crimine Caesar abest. Tunc igitur laetata, tuis do basia chartis: Inque meos abdo, more decente, sinus. Et quoties gemitu veniunt suspiria maesto: Hinc aliquod semper mens relevamen habet. Nam lectas relego chartas, iteroque relectas: Et videor tecum, lux mea, posse loqui. Scribis enim nullam superesse hoc orbe puellam: Quae sit coniugio me magis apta tuo. Tum quod nata probis clarisque Parentibus orta: Tum quia sit formae congrua vita suae. Esse quidem studeo, qualem tu me innuis esse: Et qualem tanti coniugis esse decet. Sed neque te generis, neque formae gratia tantum Commoveat: quantum mens studiosa tui, Est aliquid fateor claris nat alibus ortum Ducere: nec turbae pauperis esse genus. Fama Sebastiaden celebrat mihi nota Rhelingum: Patritio natus qui genitore fuit.
fris292
Patritiae stirpis, qui quondam legibus urbem Rexit: et Augustae candida iura dedit. Nam celebri quenquam fuit ortus origine gentis: Noluit ingenium nobilitate premi. Hinc Iuris Doctor patriae moderamina cepit, Suavis et eloquio, nec minus, ore gravis. Hoc patre me genitam vitales duxit in auras, Inclita Vogelii sanguinis Anna parens. Ipsa quoque antiquo proavorum stemmate clara: Quos Seysenbergi nominis auget honos. Nunc ambo caeli degunt in partibus aevum: Et demto aetherias fine tuentur opes. O utinam (si fas esset mihi tale precari) Esset in hunc genitor vivus uterque diem! Quantos ambo hilari geminarent pectore plausus. Laeta socrus genero, laetus et ipse socer. Dis aliter visum pereunt iuvemlibus annis: Nestorios digni vivere posse dies. Sed neque tu patruos (nec enim me paenitet horum, Nec pudet) in nullo ponis honore meos. Quos tibi vel solos affini sanguine dignos, Omnibus ex aliis esse, decenter ais: Vivit adhuc, vivatque utinam mihi sospes in urbe: Qui patriae custos dicitur esse suae: Maximus ingenio, suavique Antonius ore: Prima Rhelingaeae faxque caputque domus. Non illo melior quisquam, non iustior alter: Mitibus aut studiis tempora plura dedit. Vivit et huic consors frater Leonhardus in aevum, Qui nostra fasces Consulis urbe gerit.
fris293
Ore gravi praestans et dandis utilis auctor Consiliis, quoties exigit usus opem. Vivit Christophorus, geminato nomine clarus: Nobile Quaestoris qui modo munus obit. Omnes patritia nati de stirpe Rhelingi: Omnes ingenuis moribus, ore pares. Omnes et patrui et Patres de sanguine nostri: Affini fratres proximitate tui. Sed mea quo species, quo fama extollitur oris: Est formosa satis, siqua pudica satis. Hoc ego me nulli praestantem nomine vendo: Sat mihi nunc oculis posse placere tuis. Forma bonum fragile est, vernaque infirmius herba: Vis animi rapidos effugit una rogos. Si frons nostra tamen te permovet, et mea cervix, Et qui virgineo consititit ore pudor. Non equidem invideo. Sed me tibi posse placere Spem facit einsdem relligionis amor. Spem facit hic animus, sinceri cultor honesti, Et nullo sortis turbine laesa fides. Tu quoque quod dudum mihi prae tot amantibus unus Sigismunde places, mens tua casta facit. Mens tua fida facit: ne cuiquam deinde placere Exoptem: Sponso ni nova Nupta meo. Qui cupit humano divinam in corpore mentem Cernere: de Sponso cogitet ille meo. Nam nihil hinc iuris, nihil illum deficit aequi: Ipsa cor alma viri fertur habere Themis. Caesaris hinc decorat Procancellarius aulam: Caesareo Orator dans pia tura foro.
fris294
Non hoc txtremum decus est, non ultima fama, Caesarei frenos posse tenere fori. Hac olim Zasius fuerat statione locatus: Et Zasio tali Navius ore prior. Hac Comitum quondam generosus sanguinis auctor Consitit Ausonii Scliccius oris honor. Hanc nuper tenuit caelesti mente VVeberus: Not us ab Eois occiduisque plagis. Quid loquar antiquos tibi Sigismunde penates: Atque Viheuserae nobilitatis opes? Quid mite ingenium priscis natalibus aequum: Et quod celsa tuum sidera nomen adit: Quid mores placidos, mentemque adeuntibus aptam, Et quae supplicibus dextera larga patet? O me felicem, me terque quaterque beatam: Quae tanti coniux coniugis esse ferar: Paucos hoc aevo est similes reperire maritos: Paucos Germani progenuere Patres. Cetera praetereo: nimio ne dicar amore Rapta tui, laudes accumulare tuas. Has alii dicent melius: qui gesta virorum, A sera faciunt posteritate legi. Ipse modo placidos societ nos Christus in annos: Atque maritales praeferat ipse faces. Et quo Canaeam respexit numine Nympham: Me quoque respiciat pronubus ille Deus. Hoc si contingat: Lydis locupletior arvis, Et celebri potero ditior esse Myda. Nec mihi Pactoli magis optem divitis aurum: Nec quas unda Tagispumea volvit opes.
fris295
Sponse vale: et nostri retine constanter amorem: Nec mihi rescribas: sed celer ipse veni. Interea hoc nostri monimentum et pignus amoris, A tibi dilecta virgine, mitis habe. Ipsa meis manibus nevi: cor cordis imaego Ut tibi sit nostri viva, manusque manus. Vive vale, lux nostra vale: nam mentis honestae, Ingeniosus amor scribere plura vetat. Felicitas Rhelingia, Patricia Augustana, Sponsa. NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER OCTAVUS. AD MELIOREM IAEGERUM, a Gertringen, etc. secundas nuptias celebrantem. ELEGIA I. QUam iuvat, hanc etiam quod claro ex aethere lucem Anno Christi 1586. die 15. Augu Auricomis spargit temporis auctor equis: Sacra tori Melior, generosa Virgine ducta, Dum ferit. Auspiciis Christe faveto bonis. Coniugis ille quidem post funera maesta prioris (Namque ipsum primus morte fefellit amor.) Iamdudum liquido madefactus tempora nardo Debuerat sertis impliciusse comas:
fris296
Sed crymae impediere virum, luctusque dolorque, Inque sacrum pietas officiosa rogum. Nunc subito vultum mutat fortuna priorem, Tranquilloque maripandere vela iubet. Ergo omnes thalamum Sponso gratantur amici, Qui viduo nuper condoluere viro. Atque aliquo laetam testantur munere mentem, Pro se quisque viri, coniuge proque sua. Hic virides alii gemmas, et munera mittunt: Quae metit assiduo sole perustus Arabs. Regales alii pateras, chrysendetaque altae: Pars fert auriflui ditia dona Tagi. Ipse quid huc portem? non priscae vasa Corinthi Sunt mihi, non Tyrio murice picta chlamys. Non serum vestes, non inclita munera Regum: Lydius auratis quae vehit Hermus aquis. Illa dabunt dites: donant sua carmina Vates: Quidederit, quod habet, maxima quaeque dabit. Ante etiam viduum versu solabar amicum: Nec fuit officio gratia surda meo. Parvo quin etiam signavi carmine marmor: Et pietas placuit manibus ista sacris. Cur non haec itidem genialia gaudia versu Prosequar, et pulsa nube serenus ovem? Sic Maecenati veteres misere Poetae Munera, seu Sponsus, seu foret is viduus. Sic Violantillae, sic Stellae fecit amicis Carmen honorato Statius ore potens: Cum thalami foedus quondam sociale ferirent Ambo boni, et vati charus uterque suo.
fris297
Accipe noti igitur Melior laegere Poetae Munera, parva quidem, sed tamen aptadari Namque meos versus, et me tibi debeo toium, Officii certe pro pietate tui. Rebus in angusiis desertus ab omnibus, unum Te video ad partes sponte venire meas Ante rubens ergo decedat ab aethere Luna: Et Sol huic mundo lumina nulla dahit: Ante lapis segetem, tellus alet arida piscem: Ante feret flammam pontus, et ignis aquam: Ex animo quam tu possis discedere nostro. Et fiam meriti non memor usque tui. Gratia sit CHRISTO: quo tu duce, et auspice solo Res geris, et factis praemia digna capis. Nam quia tu pura nunc olim Virgine CHRISTUM Matre satum pura relligione colis: Officiumque Duci praestas, patriaeq parenti Sedulus, et nava pervigilique manu. Te quoque Christus amat, te Dux mitissimus ornat, Divitiisque auget, muneribusque suis. Qualis enim Abramo fuit olim Eleasarus ille, Auxiliumque foris, consiliumque domi: Qualis Iessaeo sapiens Abiasae Regi Fidus erat quondam sorte in utraque comes: Talis es, o noster Melior Iaegere, potenti VVirtembergiados fida columna Duci. Nec tibi iam quisquam tanti decus invidet ortus: Invidia maius tu quia nomen habes. Munus utrumque DEI est, qui sic tua facta rependit, Exauditque pias, quas damus ore preces.
fris298
Promit enim obscuros, magnisque penatibus aequat, Qui solet infignes attenuare, DEUS. Ille etiam grandes evertit funere pompas: Et caput ex imo tollit ad astra gradu. Hinc apicem tumidis summum mortalibus aufert; Hoc illum gaudet deposuisse loco. Sed tamen elato tu haud quenquam vertice temnis, Inque tua perstas fidus ubique fide. Cetera gens opibus, fortunaque ebria dulci, Cornua sublimi fronte superba gerit. Tu veters Melior non aspernatus amicos, Antiquum gaudes obtinuisse animum. Quid loquar ingenii dotes? quid plurima linguae Dona, peregrinis multiplicata sonis? Quid Latii voces? quid Gallica verba? quid oris Teutonii, morum cum probitate decus? Albo rara fides panno velata modestum Te colit, et comitem per sacra templa trahit. Te sollers rerum niveo prudentia vultu. Respicit; extollit te veneranae Themis. Heu mihi quod dignas non exprimo carmine laudes? Nostraque sunt meritis ora minora tuis. Plura alii dicent. Sponsam Iaegere canenti, Vultu materiae conveniente, fave: Namque tuas dudum nunc occupat ANNA medullae, ANNA potest animum sola tenere tuum, Quas vero laudes? tibi quae praecoma famae Ordiar antiqui gloria Virgo Laris? Non te plebeii, nobis genuere Parentes: Stirpe sed annosa nobilitata domus:
fris299
Et longe ante alias omnes sanctissima Mater: Isque Pater, quo non alter amabilior Nam genus antiquum Berlingo sanguine clarum est: E quo magnanimi mille fuere viri. Hinc fuit invicto Godofredus pectore, quondam Dux Ulrice, tibi fidus in orbe comes: Qui pro te patriis pulso ditionibus, aequa Mente tulit, tanto non toleranda viro. Hinc est Burcardus nostrae vir maximus aulae. di quantum in pura relligione decus? Quantus amor recti? qui tantus cultus honesti? Consilys apti gratia quanta viri? Hinc Iacobe venis Carna mihi cognite terra: Vir bello fortis, nec minor arte domi. Idem sis Iacobe domi mihi, rure paterno: Qui Carna fueras in regione foris. Quid patrem referam Sponsae virtute Iacobum, Praesignem e Eranca nobilitate virum. Nam placido genuit vetus illum Francia caelo: Francia magnificis nobilitata viris. Strenuus ille fuit sumtoque animosiorense: Et belli leges doctus et arma sequi: Munificusque domi, et turbae non asper egenae: Comprimis verax, iustitiaeque tenax. EVA viro Coniux, Geirorum sanguine creta: Quos Gibelstadium gentis origo beat. Femina non illis impar, quas protulit aetas Aurea, quas vatum carmina docta canunt. Sive animum spectes haud ullo crimine foedum, Seu priscae veras nobilit atis opes:
fris300
Sive sidem et castum purae pietatis amorem: Sive manus teretes, ingeniumque sagax. Hi Sponsae patriique Lares, sanctique penates: Maior at ex ipsa Nobilitatis honor. Namque Dei metuens, et casto pectore virgo, Grata puella DEO est, grata puella viro est Non illam rapido calor huc accensus ab igni Impulit, aut fervens nubere iussit amor. Castus amor sacro concit pia pectora motu: Falmine hic a sancto, non aliunde venit. Omnia sed vastat flammis rapientibus ignis: Sic periit tristi turpis Elisa rogo. Iliacas matres sic ignis Achaicus ussit: Sic Sodomae exitio moenia flamma dedit. Quid vultum loquar et formsi corporis artus? Purpureasque genas, lacteolasque manus? Sive comas, Melior spectes, seu frontis ocellos, Illa potest oculis, illa placere coma. Eia age, necte toros, et dulcia foedera iunge: Iamdudum affines convocat albus Hymen. Tristitiam atque metus ventis portare protervis Trade, quis hic maesta nubila fronte gerat? Iam gaudere decet, iam curas ponere: vinclum Comugii Melior, dum melioris init. O quater et quoties non est numerare beatos? Quos irrupta tori copula sancta tenet. Nec male divellit pactum querimonia foedus: Sed nec amor summum solvitur ante diem. Tu pater omnipotens thalamum, tu Nate secunda, O Nate intacta de genetrice DEUS.
fris301
Dulcia sic pariat genit alis pignora lectus: Indole quae possint exhilare Patrem. IN NUPTIIS MATTHAEI Enslini V. I. Doctoris, et Sabinae Varnbylerae. V. CL. MATTHAEO ENSLINO I. V. Doctori et c. Amico suo. ME notat insontem Ptrio carbone Sabaudus Natalem celebrat sed mea creta tuum. Te nil commoveant vanae mendacia linguae: Carmina sed placeant, quae tibi pango, nova, Mentiri vetus est, sed veras dicere laudes, Res nova, Sponse novum hoc dilige, temne vetus. Tubingae 10. Maii, 1581. ELECIA II. HUNC Ensline diem numera meliore lapillo: Et pia legitimis ingere thura focis. Hic tibi labentes apponit candidus annos: Concipe submissas ore favente preces. Lux haec post Idus numer atur proxima Maias: O Ensline, tuis bis celebranda sacris. Imputat aetherios nixus haec prima Parenti: Accendit castas haec tibi prima faces. Haec te prima dedit terris: tibi prima sodalem Dat vitae, votis utraque digna tuis. Ille dies vitam tribuit: sed hic addit amorem: Quo sine vita hominum nulla vigere potest.
fris302
Sic gemina gaudes votorum sorte maritus. Et potes hunc merito iam bis amare diem. Macte animi: notatista Deus: qui lege gubernat Omnia: nec ferri casibus illa sinit: Quinque peracta tibi sunt illo ex tempore lustra, Ex quo nascentem te tulit ista dies. Nec tibi praeteriti perierunt turpiter anni: Nec tua cassa suo fenore vita fuit. Impiger assiduo poliebas pectora cultu: Nec tibi vitae ullum tempus abibat iners. Sive bonas artes, seu linguas discere velles: In nullum tua mens vile vacavit opus. His super accessere boni, res optima, mores: Et studiis compar vita modesta suis. Hinc pietas, hinc cana fides, hinc vivida virtus, Hinc nitor ingenii plurimus ille tui. Degeneres alii segnem sternuntur in alvum: Et pecudum ritu tempus inane terunt. Sola quibus vitae vixisse, atque una voluptas. Ignavosque aevi praeteriisse dies: Matth. Aulberus Theol. D. et Pastor Stucardianae Ecclesiae. tandem Abbas Blaubyriensis Mortuus Anno Christi 1570. aetatis 77. Tu maternum imitatus avum: caelestia primum Quaesisti: est Virtus maxima, nosse DEUM. Qualis enim, quantusque olim pietatis in armis AULBERUS fuerit, fama recenset anus. Nempe comes magni fidus fuit ille Lutheri: Reutlingae sanctas pascere iussus oves. Non illum rabies Italorum insana luporum Terruit: infracti mens erat aequa viri: Quod si certa pios sequerentur funera casus: Talis eis pretio mors redimenda fuit.
fris303
Dux Vvirtembergus Patrias Ulricus ad urbes Accitum, posuit magno in honore virum. Atque sacros inter procers, pia fulcra senatus, AULBERUM hunc imo noluit esse loco. Tandem autem Blavi sacer Abbas factus ad undas, Ipse senex summum clausit in orbe diem. Huius opem primis sensisti Patris ab annis Tu puer, acani pendulus ore senis. Nam tibi dictabat verbum caeleste salutis, Ut casta posses fundere mente preces. Addidit et vitae normam, moresque pudicos: Et docuit libris applicuisse manum. Quid? quod in antiquam virtutem, animumque virilem Ambrosius Vollandus I. V. Doctor et Cancellarius Vvirtembergicus Comes Palatinus Caesarius. Mortuus Anno aetatis 83. Ambrosius stimulos addidit, alter avus. Iuris hic antistes, Doctorque, Comesque PalatI Caesarii, et nostri fida columna fori: Principis Ulrici fata inclinata sequutus, Amisit patrias exulis exul opes. Ardua qua tollit notum fastigia tectum. Plurima cui nomen dant tabulata novum. Cana fronte senex postquam tres addidit annos Octoginta annis, non viol andus obit. Et nunc in patrio requiescunt ossa sepulcro, Qua geminis fanum turribus esse vides. M. Iohannes Enslinus Ecclesiasticorum negotiorum Director et Consiliarius Vvirtembergicus. Huius ad exemplum tu Iura ENSLINE, sacrasque Hausisti leges, ingeniumqu fori. Nam postquam celebris venisti ad tecta Tubingae, Instructus linguis, artificumque fide. Magnum imitatus avum, quem virtus addidit astris Legiferum accesti patre iubente, Themin:
fris304
Cuius et ipse fuit primis auditor ab annis: Nunc Vvirtembergi portio magna Ducis. Heis sacras Leges audisti, et iura docentes, Et rerum griphos, materiemque fori. Vix unum lustris addebas quattuor annum: Cum tibi Doctoris nomen habere datum. Longa referre mora est qua tu dulcedine linguae Discipulo possis tradere Iura tuo. Vidimus hoc primo tentatum naviter anno: Triginta Iuvenum quando Magister eras. Namque rudimenta et fontes legumque forique, Gaudebas denso proposuisse gregi. Difficiles etiam poteras dissolvere nodos: Atque a Discipulis vincla parata tuis. Tertius, haud multo minus est, cum ducitur annus: Ex quo tu Spirae grande Tribunal adis. Hic ego te memini doctorum audire viroum Iudicia: et legum qualibet arte frui. Hic tibi commissas memini te dicere caussas: Aptaque pro trepidis arma movere reis. Nunc etiam Imperii Dapifer tibi munia mandat: Munia grandaevo vix obeunda seni. Namque Professores inter, sanctumque Senatum Te legit, et clarum nomen habere facit. Digestumque recens iubet enodare docendo: Et tenero leges explicuisse gregi. Est aliquid, canae munus tractare senectae, Cui teneras vestit vix nova barba genas. Est aliquid, vitae studiis sine labe peractis, Principibus quondam posse placare viris.
fris305
Hanc dat Nicoleos tibi Varnbylerus, et aptat Nicolaus Varnbylerus I. V. D. et Professor Tubingensis, Consiliarius VVirtemb. Legitimo natam pignora cara toro. Magnus hic et nostro vir prudentissimus aevo, Quem schola, quem puteal, quem Ducis aula colit. Consiliis solers dandis, atque utilis auctor. Maxima Tecciacae fama salusque plagae. Non illum cacoethes habet vulgare, libellos Edere: et hinc nomen prostituisse suum. Illum castus amor torquet, patriaeque larisque: Et bene de nostro promeruisse foro. Ille domum, natasque pias, natosque sequentes Educat, et monitus et pia iussa docet. Tres adeo natos genitali sorte maritos Aspicit: et multo nomine gaudet avus. Horum Nicoleos Doctor legumque forique, Magna Augustani fama futura soli. Sacra docet Christi facundo Antonius ore: Ulricus Leges et pia iura colit. Tres etiam natas aequali foedere nuptas: Et generos illis compare sorte videt. Prima Augustanae vivit sub moenibus urbis Regina, infigni femina nupta viro. Altera Doctori Legum sociata Dryandro, Suevit Onolbacium quo monitore frui. Tertia nunc ENSLINE tibi datur inclita coniux: Virginei exemplar dulce Sabina chori. Exigat ut tecum socios concorditer annos: Et Patremte, et avum faxit utrumque Patrem. Gaudet uterque Pater: matres laetantur et ipsae: Fas est hunc pulsis nubibus ire diem:
fris306
Ipse suos Natalis adest visurus honores, Cui decorent sanctas florea serta comas. Annuet hic Ensline dies, quaecumque rogabis: Fac modo ne tacita libet acerra prece. Fallor? an uxoris fidos optabis amores: Coniugio ut nectat vincula firma Deus. Vincula quae maneant semper, dum tarda senectus Inducat rugas, inficiatque comas. Nec tibi malueris gemmarum pondus et auri, Quiquid et e terra divite mittit Arabs. Nec tibi Tecciacam validus quaecumque per oram Rusticus e duris iugera bobus arat. Tuque o Sponsa decus candentes indue vestes, Et nitidas roseis sloribus abde comas. Ista dies laetosque choros, festivaque poscit Gaudia: tu genio funde marite merum: Vinaque circumfer, gemtale not antia tempus: Et dic, iamdudum publica cura vale. Nox ubi tum fuerit brevibus transacta choreis: Vestraque legitimus sacra requiret amor: Debita solvatis thalamo solennia casto: Natalisque huius sic peragatis iter: Ut cum Sol cursu totum confecerit annum: Natalis puero lux siet illa novo. Ipse DEUS sponsosque beet, prolemque ministret: Ludat ut ante Patris turba novella pedes. Ipse det, haec Pylio sit lux numerosior aevo, Semper et hoc vultu, vel meliore micet.
fris307
IN NUPTIIS IACOBI MOSERT, V. I. Doctoris, et Illustrium Comitum Oetingensium Cancellarii, cum Elisabetha Lutzin a Lutzenhart celebratis. ELECIA III. QUI tibi Doctoris titulos et nomen adepto, Versibus optavi prospera fata meis: Idem nunc thalami festum sociale paranti, Carmine felices opto MOSERE toros. Exigat ut tecum vitam Elisabetha beatam: Quae te, non alio coniuge, digna fuit. Illa quidem claris olim natalibus orta, Praecellit generis nobilitate sui. Nam Pater antiquo Luciorum sanguine cretus A Lut zenharto stemmate nomen habet. Tempus edax rerum, veterisque iniuria belli, Et genus et proavum depopulavit opes. Fama tamen superest, et nobilitatis origo Nunc etiam in memori posteritate manet. At te nobilitat virtus et plurima rerum Notitia: et Iuris clare Mosere tenor. In te vivit enim doctae facundia linguae: Qua gaudes trepidis utilis esse reis. Nam tua quem lateat quae sit doctrina Mosere? Gratia Iuridici quanta sit eloquii? Quantum animo, quantum praestes dulcedine vocum? Quantum consilii dexteritate tui?
fris308
Rhetia testis erit me non nisi vera loquutum: Et domus Oetingo sub lare testis erit. Sex etenim lustris omni sine labe peractis, Legibus Oetingam consilioque regis. Nec tibi venales unquam pro munere leges: Nec ius in quaestu, pro meretrice, sedet. Omnibus ex aequa tribuis, quae sunt sua, lance: Nec quisquam merito quod queritetur habet. Sentit adhuc Comiti GOTFRIDO subdita tellus, Ingenii vires clare Mosere tui. Sentit et ipse Comes patriae rectorque paterque, Quam sis facundo praeditus eloquio. Hoc decus, haec magnae sunt munera laudis: et in se Iudicium verae nobilitatis habent. Sic tua cum Sponsae generoso nomine virtus Certat: et antiquos laudibus aequat avos. Addo fidem, cultumque Dei moresque pudicos: Nomine quo vobis estis uterque pares. Relligiosi ambo, cultores numinis ambo: Sponbsa Dei metuens, vir pietatis amans. Illa proba, et probus hic: vir honestus et uxor honesta: Nec Sponsus pauper, nec sine dote nurus. Vos o felices, quos aequo foedere lecti, Et virtute pares copulat unus amor. Vivite felices, nec vestors solvat amores Ulla dies, nisi sit forte suprema dies. Tum Deus unanimi qui vos nunc iure ligavit, Aetheriae ambobus det sua templa domus. Hoc opto, et mecum Illustris Ludovicus, et acer ALBERTUS, Comites rite precantur idem.
fris309
Oetingi Comites, qui magnis patribus orti, Ingeminant animi nobilitate genus. Hos patrii quondam laetanti pectore cives Excipient cultos legibus, arte, fide. Tum, mihi si superant mortalis lumina vitae: Nostrum illis etiam carmina munus erunt. Carmina, queis thalami felicta gratuler illis Omina, vel patriae tempora festa canam: Aut meritae ambobus referam praeconia laudis: Interea hoc vitae sustineamus onus. IN NUPTIIS ANTONII ET ULRICI Varnbylerorum: cum prior Sibyllam, Ioannis Visceri Medicinae Doctoris ac Professoris F. alter Agnetem, Iacobi Kongspachii I. V. Doctoris P. M. F. virgines pudiciss. duceret. ELEGIA VI. CVI potius grater, tibine Udalrice, tibive Antoni: o castis moribus ambo graves? Ingenuas ambo docti non segniter artes: Ambo oris cultu dexteriore pares. Tu prior Antoni verbi caelestis amore, Notitiaque Dei, salvificaque fide. Tu legum et Iuris patrio de more peritus Ulrice: ingenui fama futura chori. Nam quanquam generis splendor vos ornat avitus: Laudibus et patriis nobilitata domus. Ex vobis est maior honos: qui nomina vestra Non sinitis prisca nobilitate premi.
fris310
Nam patriis didicit sacra verba Amonius oris: Paulinum tota mente secutus iter. Nec puduit voces Mystarum audire docentum: Et dictata sua rite notare manu. Ut iam caelesti tantum progressus in arte, Aetherio Christi grammine pascat oves. Plurimus eloquio Iuvenis, linguaque diserta Plurimus, et culto plurimus ingenio. Frater Udalricus Latias digressus ad urbes, Condidicit leges, et sacra iura fori. Tum mores hominum multorum vidit, et ora, Doctior ut patrios posset adire focos. Eheu quam pauci similes maioribus esse Tentant: aut patrios aequiparare lares. Pars bona nobilium ferme est contenta patennis Laudibus, et solo stirpis honore tumet. Ingenuas autem tam foede negligit artes: Ut doctum dici, dedecus esse putet. Aut si qui credant nos esse in honore locandos: A tergo poscunt se tamen usque sequi. Non pauci limis nos pone tuentur ocellis: Ac si non homines fecerit esse Deus. Longe dissimiles tibi Varnbylere penates: Propria quos virtus, non aliena beat. Nonne igitur merito binos hoc tempore natos Virginibus caeli donat ab arce Deus? Virginibus castis: quarum una Sibylla perito Paeone Viscero de genitore sata est. Altera Kongspacho quondam pronata parente: Iuridici columen qui fuit omne fori.
fris311
Ambae formoso praestantes corpors Nymphae: Ambae animi cultu divitiore pares. Gratulor Antoni talem tibi docte Sibyllam. Gratulor Agnetem hanc Udalorice tibi. Te vero, te Nicoleos proclamo beatum: Cui Deus illa suam ditat ubique domum. Nuper enim generi gavisus honore fuisti: Doctorem Legum quem schola nostra dedit. Nec pridem natus, reliquis qui grandior aevo, Attigit hunc ipsum, te monitore, gradum. Nunc socerum tibi Viscerum Deus addit: et idem Voglerum affinem copulat esse tuum. Quorum alter Themidis magno praecepta paratus Addocet, et Latii candida iura fori. Alter Paeoniam feliciter explicat artem: Quaecumque Hippocrates, quaeque Galenus habet. Fortunata domus, triplici subnixa columna, Vive: tui tectum sit Deus ipse laris. IN NUPTIIS MARTINI KEPleri, Praepositi Medlingani, et Sarae VVeiccersreuterae. ELEGIA V. QUIs novus insoliti, quis densus hic agminis ordo? Quae nova tam longum pompa capessit iter? Non secus ac totum per caelum turbine facto, Undique si multae conglomerentur aves. Fallor? an optatum taedae MARTINE iugalis, Cum tibi dilecta virgine foedus inis?
fris312
Haud sallor, nam laeta dies apparuit isthaec: Qua venit in thalamum SARA pudica tuum. Qualis Abrahamo iuncta est pia Sara marito: Qualis et Isaaco iuncta Rebecca suo Et nunc festivas celebrat sua pompa choreas: Datque amor innumeris iubila mixta iocis: Tractataeque sonant conferta per atria chordae: Et faciles edit fistula tacta modos. Rident formosi iuvenes, ridentque puellae: Exercentque suos femina, virque sales. Credibile est olim tot caeli sede fuisse Gaudia: quum coniux Eva daretur Adae. Nam Paranymphus erat Deus ille, facemque ferebat: Qui solet humanum multiplicare genus. Eia age, si quid habes Erato mea profer: et apto, Si potes, his nuptis accine pauca sono. Dignus enim, celebri referant quem carmine Musae, Sponsus hic, et sponso iuncta puella suo. Ille tui cultor primis studiosus ab annis: Herculei dextrum tramitis ivit iter. Ille Dei metuens: ille observator honesti: Hinc homines coluit naviter, atque Deum. Ille pias artes tenero sectatus ab aevo: Emeruit docti nomen habere viri. Ille Palatinos fido moderamine rexit, Imbuit et docta sedulus arte Duces. Nam valet eloquio: nullique secundus honore Numinis, officiis talibus aptus erat. Addo probos mores, vultumque animumque modestum: Sic est doctrinae consona vita suae.
fris313
Nalo virum nullis foedatum sordibus aevi: Sit licet ore rudis, sit licet artis inops. Quam disciplinas callentem naviter omnes: Si sit homo nequam, si sceleratus homo. Sicut enim gemmae deturpant corpora porci: Colla qui bus celsi condecorantur equi: Sic doctrina virum contaminat optima pravum: Quae decus omne solet conciliare bono. At quo te referam nurus inclita carmine? quo te Ore canam Sponsi faxque, decorque tui? An loquar insignem praestanti in corpore formam? Et puros oculos, et sine labe genas? Os roseum, frontem niveam, flavosque capillos? Collaque Sythonia candidiora nive? An potius nullo maculat am crimine mentem? Expertemque animum fraudis, et absque dolis? Tu pia, tu Christi metuens, tu caelica verba, Ceu veram dotem, convenienter amas. Crede mihi nullum vera pietate, fideque Hoc super orbe decus femina maius habet. Nec tantum nitidis in crinibus addecet aurum: Nec qui fragranti thure capillus olet: Quantum mens solidae fidei pietatis amatrix. Haec est feminei lumen honosque chori. Sed te progenuit talem, talemque beatus Eduxit, sancta cum genitrice, pater. HENRICUS pater, huic quondam notissinius orae Teccianae, sacra Doctor in arte potens: Qui summos olim pietatis adeptus honores, Voce sua vivi pavit ovile DEI: frisc1\fris314 Postetiam Hirsovii tenuit moder amina Praesul: Magnus consilio, nec minor ore sacro: Vir vere pius et studii sectator honesti: Quo vix alter erat relligione prior. Scilicet in prolem manant exempla parentum: Et sequitur patriae semina quisque domus. Utque Lupi genuere lupos, lea saeva leonem: Sic aquilas aquilae, sic equus acer equum: O utinam generos posset, carosque nepotes Cernere, tam clarae posteritatis avus. Quantos ille daret laetanti pectore plausus? Gaudia quot tacito volveret ille sinu? Christo aliter visum: qui caeli in sede locavit, Hic ubi supremo gaudia fine carent. Nam parvo durant praesentis gaudia saecli Tempore; quodque cito fit, cito rursus obit. Nate DEI, generos HENRICI, ipsosque nepotes Assere, sisque tuae vocis ubique memor: Qua te progeniem dicis servare piorum: Et nostri verum seminis esse Patrem. Fac meus aetherios agat HEILBRUNNERUS ut annos: Qui nunc HENRICI munia Patris obit: Sanctiloqua Doctor celeberrimus arte PHILIPPUS, Et Lavingani fida columna chori. Fac vivat frater praeclarus et ipse IACOBUS: Magna Bipontin: quem colit aula Ducis. Doctor enim sacri divina oracula verbi Explicat: et Christo plurima lucra facit. Fac sit NICOLEOS sospes VVIELANDUS: et aevum Cum consorte tori, vir sacra doctus, agat.
fris315
Fac mihi MARTINUS Pylios KEPLERUS ut annos Cum SARA vivat coniuge, litis inops: Et cum dena nitens repararit cornua Phoebe: Se faciat matrem SARA, virumque patrem. IN NUPTIIS MI CHAELIS Rucceri, Medicinae Doctoris, et Magdalinae Kienlinae. ELEGIA VI. QUI meus ardenti complectitur ignis amore HOCHMANNUM et tanti remque domumque viri: Abstrahit a rerum coepto me, operique supremam Non sinit, ut fas est, imposuisse manum. Nam modo cum vellem coeptam pertexere telam: Navaque grande manus continuaret opus: Ecce meus subito Genius mihi vellicat aurem Et, sepone parum tam grave Carmen, ait: Isthic dein satages rerum: nunc impare versu Ruccerum fas sit te memorare tuum: Ruccerum: genitor medicacui maximus arte Attulit heicolim, quam rogat aeger, opem. Ruccerum: Italicis qui te suscepit in oris, Cum tu hospes PatavI mirus in orbe fores. Ille Patris clari vestigia nota secutus, Artibus ingenuis tempora verna dedit. Tum sacra Pergamei didicit praecepta Galeni, Quaeque senex Cous, quaque Avicenna docet. Posset enim ut medicis imbellia membra levare Haustibus et succis restituisse bonis:
fris316
Discereque herbarum vires, usumque medendi; Et partriae quondam tendere laudis iter: Non ignava domi, nec vitae desidis egit Otia, natali delituitue solo. Sed Tansalpinas urbes, et regna petivit Anguigero quondam iussa subesse Duci. Nam studiis illic animum felicibus auxit, Est Phaetontaei ripa ubi nota Padi: Quaque per Euganeos delabitur advena campos: Adriacasque intrat Brenta palustris aquas: Contigit hic illi medicos audire docentes: Quorum vix similes Teutona terra videt. Nam Capevatio quis sit praestantior alter? Quis medica arte meo Mercurial prior? Quis duros morbos melior relevare Paterno? Aut quis Botono maior Apollo fuit? Auspice quo retulit nomen Doctoris honestum Ruccerus, medici laures serta chori. Nunc patrias tandem PatavI urbe reversus ad oras, Coniugii, ducta virgine, foedus init: Magdalidemque sibi Chienlino sanguine natam, Participem casti seligit esse tori. O Di quam Nympham! quibus o virtutibus auctam! Neccaridem tenero de grege quale decus? Non ego sideream memorabo carmine frontem: Non, Veneris qualem vix reor esse, comam: Non in amore duces, quos admireris, ocellos: Non labra purpureis anteferenda rosis Non similes lacti dentes, et lactea colla: Non quae formosum cetera corpus habet.
fris317
Illam vera fides ornat, sanctique recessus Pectoris, et propriis mens generosa bonis. Namque illi sua cura Deus, sua cura parentes, Et studium Christi iussa verenda sequi. Crede mihi, si quam pietas, atque aurea virtus, Laudataeque ornat simplicitatis amor: Hanc ego non dubitem nitidis praeponere gemmis Eon quotquot perluit unda maris. Quare tam culto Iuveni, tam culta puella Cum detur: Sponsis tu cane pavea novis. Coniugio favet ipse Deus, Deus ordinis auctor Vult ut sit coniux unius una viri. O pereat, quicumque genus muliebre perosus In vacuo gaudet secubuisse toro: Vertice qui raso, latus execrabile reste Subligat, et nudo permeat arva pede. Illum nulla parens humano enixa labore Protulit: at saevae progenuere ferae. Haec Genius: Genio morem gessisse monenti Convenit. et Sponsis dicere pauca novis. Ergo tuo Ruccere toro, castaeque maritae Gratulor: et parvo carmine multa precor: Duret ut auspiciis foedus genitale secundis: Et sit legitimo pax sua firma toro. Non huc perveniant livor, curaeque sequaces: Rixaque vos inter nolit habere locum. Sed facilis, sed gratus amor, concessaque lecti Gaudia conveniant, conveniantque ioci. Ut postquam decimum nova Luna receperit orbem, Cognatae dicant utraque turba domus:
fris318
Fecit amor, Sponsam ut Michaelis duceret istam. Nuberet aut Sponso huic Magdala, fecit amor, HYMENAEUS. IN HONOREM NUPTIARUM Fabiani Egen VVilani, et Catharinae Gerhardae Stutgardianae ELEGIA VII. QUIS novus obliquo consurgit ab ordine Titan Gaudia tam laeto quae vehit axe dies? Quis novus insoliti? quis densus hic agminis rodo? Quae nova tam longum turba capessit iter? Non secus ac totum per caelum turbine facto, Undique in arboribus si glomerantur aves. Iungitur exacto FABI ANUS foedere nuptae: Iungitur optato Sponsa pudica viro. Scilicet hac toties repetita luce superbit Sponsus, et ad Sponsum ducta puella suum. O fortunatum fatis felicibus ortum! Quam tua pacato volvitur axe rota? O sacrum votis auroram saepepetitam, In thalamum Sponsam quae tibi prima dabit Te quoque mille modis nuptam CATHARINA beatam: Cuius in amplexus Sponsus amatus abit. Nonne latus vestrum cingit modo turba Senatus? Nunquid nobilium vos comitatur honos? Nec sine (ni fallor) vobis iam regia tangit Templa pii PRINCEPS laetus honore viri. Aut si praesentes non inter habetur amicos: Mente tamen thalamos aspicit ille novos
fris319
Ergo age tu sertum Cythaea retexe marito: Et mtidas nuptae contege fronde comas. Floribus aestivis, violisque decentibus orna: Et quales noster Siculus hortus habet. At tu summa Dei soboles mitissime Christe, Coniugibus facili numine dexter ades. Tu mihi materiae vires in carmine praebe: Tu mihi cum sancto flamine confer opem. Me quia nunc primum grates sibi summus agentem Audiet, excelsa qui sedet arce DEUS. Nam quid profuerit terrestria dicere bella. Quid prodest Phrygii facta referre viri? Quid mihi conducet versu laudatus Achilles! Quid laus Aeneae commoditatis habet? At nostra summus celebrabitur arte creator, Humano generi qui sua dona refert. Qui genus hoc hominum casto coniungit amore Qui simul instituit foedera firma tori. Qui semper sociam casta pietate probatam Adiungit socio, quae sit amica viro. Ne ruat in vetitum mens aegra libidinis aestum: Nec venenatus pectora laedat amor. Huic nos ex animo par est decernere grates: Hunc nos aeterna laude referre decet. Semper et haec nostris sunt infigenda medullis Munera, quae nobis exhibet ille Deus. Quid potuit melius? quidnam contingere maius, Quam status hic hominusm quam pia iura tori? Gratia stat Domini nuptis, sua munera semper Ipse dat, inter quos mutuus exstat amor.
fris320
Vos ergo rasi vanissima pondera fratres Hinc procul a nostris semper abeste focis, Et vos qui Martem colitis, qui scanditis aequor, Ite procul: neque enim gratia vestra placet. Ad mea sed vestras attendite carmina mentes, Quae mihi legitimo pectine dictat amor. Non haec caece puer, non haec venus aurea cantas: Ipse sed ingenium tu mihi CHRISTE facis. Tu mihi principio, tu summo fine colendus: Tu mihi principium, tu mihi finis eris. Per te ceu sancte quondam sancita fuerunt: Per te sic hodie stant rata iura tori. Per te ceu primo coniuncta est Heva marito. Per te sic homini consocia tur homo. Sic tua connubium reddit praesentia firmum, Ut rata perpetuo floreat ista fides. Cum tu divino Galilaeos munere donas, Porrigis et dextro numine promtus opem. Dum latices aqueos in vina liquentia mutas Limphaque vinoso tincta sapore fluit Hinc patet ingentis sanctissime Christe favoris Copia, quae secum gaudia mille trahit. Ergo quis hoc tanti compraendere pondus amoris? Quis donum tantum commemorare queat? Ante sed obrueret Riphaes Hesperus arces. Sermoni nostro deficiente die: Quam Dominum merita possim perstringere laude: Quam CHRISTO dignus contribuatur honos. Vos igitur blandi iuvenes, comptaeque puellae, (Admoneo) verus discite quid sit amor.
fris321
Verus amor primum Christi nos vincit amori: Copulat ac homines postmodo verus amor. Verus amor prohibet frangitque cupidinis arcus: Verus amor Veneris turpia facta vetat. Fortia quid recitem magnorum gesta virorum? Pectora quid nostro carmine casta feram? Verus amor docuit vitare libidinis usus Iosephum, et vetitis abstinuisse toris. Maluit is quoniam crudelia vincla subire, Quam scelere ad poenam sollicitare Deum. Scripta sacrata ferunt decoratam laudibus Annam: Quod castos vitae vixerit ipsa dies. Carmine Nasonis virgo Cephaeia vivit, Pro tumida fastu iussa parente mori. Hiphias in bustis patitur sua membra cremari: Hiphias inque rogos ire parata fuit. Turpis amor contra perimit, caecusq cupido Inficit, et telis pectora nostra necat. Corpora deperdens animas quoque mittit ad Orcum: Si modo pennatus corda peredit amor. Non hic funestam Sodomorum forte ruinam: Non hic diluvii quae foret ansa canam. Proluit insano consternens turbine campos Ingluvies, terris excidiumque tulit. Tunc diro totam contorquens fulmine terram, Saevus et insolito destruit imbre Deus. Omne genus mortale perit, cum prole Parentes: Natat at una Noes arca superstes aquis. Quaenam causa fuit? quaenam caelestibus ira, Quae tam crudeli puniit acta modo?
fris322
Nempe quod incaestu se polluit illa nefando, Et Veneri turpi dedita turba fuit. Forsan adhuc starent antiquae moenia Troiae: Si non Iliaca pellice versa forent. Quid loquur exemplis? urgentur tempora poenis: Quam multos praesens abstulit atra dies? Quam multas animas haec funere mersit acerbo, Quae Veneri et Baccho turma dicata fuit? His precor exemplis Venerem vitare procacem, Alteriusque malo disce carere tuo. Nam castas primo dilexit ab ordine mentes, Et castos castus fovit amore Deus. Semper enim tales fatis melioribus usi: Unica semper et his ara reperta Deus. Ille fuit semper cultis fiducia taedis: Ille fuit puris aura secunda toris. Quanta fuit superi quondam clementia Regis? Quanto Iosephum vexit honore Deus? Quem mox Aegypti moderari iussit habenas: Ad quem non fandi cessit honoris onus. Gloria Iudithidis toto laudabilis aevo: Vivit in aeternum Penelopaea fides. Cernis et in sacris cantetur ut Anna libellis: Fertur et aeterno Laodamia die. Sic torus haud sertis colitur, sed amore, fideque: Hoc demum pietas, id socialis amor. At quid opus veterum percurrere scripta virorum? Nunquid hoc exemplar iam pietatis adest? Nunquid ad uxoris FABIANI dextra pudicae Iungitur, et placidus consociatur amor?
fris323
Nunquid eos inter fuerit numer andus uterque, Ipsa quibus laudem vita pudica tulit? Nunquid uterque dies vitae transegit honestos? Nunquid honore virent? nunquid amore valent? Hos si quis digno cupiat perstringere versu: Nec caream citius dinumerabit aquam. Quis poterit meritas virtutum dicere laudes? Quis celebres horum commemorabit avos? Si genus aspiciam, vitam, si denique mores: Non ullum crimen, mendaque nulla subest. O mea Pierio fluerent si scripta liquore Clara foret versu gloria vestra meo. Quid referam mores? quid vitam labe vacantem? Et quae sit pietas o Fabiane tua? Tu semper cultae caneris virtutis amator: Tuque Dei cunctis cultor habere viris. Tu quoque per varias coluisti pectora linguas, Argentinensis quas schola clara dedit. Tu bene Romanas novisti reddere voces: Tu potes exculto cum Cicerone loqui. Tu quoque rite sonos nosti proferre Pelagos: Nec Graium nescit carmen Homere tuum, Ipse Tubingiacum tu sedulitate Lycaeum Tractasti, Musas nocte dieque colens. Hae te percupidum Clarias duxere per artes, Artibus et mentem percoluere tuam. Adde quod et semper leges defendis honestas, Et studio memori iura frequenter amas. Denique quid dicam? nil vituperabile novi: Totaque famoso crimine vita caret.
fris324
Si patruum versu celebrem fortemque parentem: Non iam sufficeret versibus una dies. Ecce tuus Patruus praestans et pectore firmo. In Camera consul ante repertus erat. O duram Lachesin horum quae pensa recidit, Fila dedit vitae quae breviora Patris: His si blanditiis genitor spectator adesset, Quas secum comites lux hodierna vehit: Quae tibi misceret cum dulcibus oscula verbis? Gaudia quot tacito volveret ille sinu? His sine tu quoniam tanges venerabile templum, Et fient turbae portio nulla tuae. In partes horum subeat, referatque Parentis Officium, pollens vir gravitate socer. Longius at nolo multis ambagibus uti. Pluribus ut liqueat gloria prisca viris. Non ita caelesti visum est, qui lege gubernat Omnia, pro nutu cuncta regitque suo. Ergo age Sponse tuos fortes imitare Parentes, Qui non tam bello, quam valuere toga. Perge tuum linguis studiisque addicere pectus, Tuque Deum cana cum pietate cole. Dilige Sponse piam, formosam dilige nuptam, Quae nunc sola tuo gaudet amore frui. Tu dotes animi, tu casti pignus amoris Mirare, et sponsam semper amore fove. Haec est eximiae renitens virtutis imago, Haec verae exemplar tum pietatis habet. Ipsa pio siquidem fuit enutrita parente, Per quem virtutem discere culta fuit.
fris325
Clarior est celebri, quam sit Phylaceia coniux, Laude pudicitiae, purpureaque fide. Dic probitate quid est, oro preciosius usquam? Munere quid tanto pulchrius esse potest? Non ita, crede mihi, resplendet lampade Titan, Refluus Eoo cum venit ipse mari. Talia nec radians de se dat lumina Phoebe, Cum medio fessos gurgitetinxit equos. Qualiter elucet pietas, et quale rependit Munus, ab aeterna quod Deitate venit. Quid iam commemorem formosi corporis artus? Quid memorem comtas dispositasque comas? Arte sua positi lucent in fronte capilli: Tinxit et ingenuus blanda labella pudor. Luciduli vultu roseo vertuntur ocelli, Quos circum virgo more decente rotat. Saepius in Sponsum rutilantia lumina torquet: Saepius illa tenet plena pudoris humo. Vestibus obtegitur nitidis in crinibus aurum: Fragranti croceus thure capillus olet. At procul hi cultus absunt a parte virili: Arte coli modica forma virilis avet. Huius et elucent albi niveique lacerti: Collaque Riphaea candidiora nive. Quid moror et Sponsae manifestas concino laudes? In toto nullum corpore crimen habet. Nec Venerem Cous talem depinxit Apelles: Tale nec effinxit Phidias auctor opus. Virgine quid tali melius? quid gratius usquam, Quam sibi confortem consociasse piam?
fris326
Tigride quid peius? quid virgine maius honesta? Blandius hac? illa faevius an quid erit? Sed cui nam colitur? cui nam placuisse laborat? Tu Sponse hic cultus unicus auctor ades. Iam tibi praecipue, quamvis tamen ante placebat: Igneus ac imis ossibus haeret amor. Quod si iam coner per laudes ire Parentum, Et longe doctum concelebrare Patrem. Ipsius et laudem Phaebeo carmine cantem: Non satis officio tam brevis hora foret. Ante sed Oceano properet se tingere Phoebus, Seraque noctivagos Luna reducat equos. Quam narrem summi praeconia parva GERHARDI: Quam numerem brevibus carmina pauca modis. Hic etenim gravis est nulli pietate secundus: Cui vix ostendunt aurea saecla parem. Assidue coluit triplicia nomina caeli: Assidue verum diligit ipse Deum. Ardenti vocem Domini complectitur aure, Proregit, et vero semper honore colit. Artibus est etiam Maecenas verus et unus, Et praestat studiis anchora certa sacris. Ille fuit semper rerum tutela bonarum: Hic quoque confugium, rebus et aura piis. Quantus inest ipsi mentis vigor atque facultas? Doctrina quantum consilioque valet. O utinam maneat pietas tam sancta superstes: Huic tribuant Pylios numina trina dies. Hic sit in Aonias propensus amore sorores: Perpetuo dextrae firma sit ara meae.
fris327
Denique quid multis? homini charissimus omni: Quidquid habet nemo carpere iure potest. Hinc ergo in prolem manant cum semine mores: Atque sui soboles nomina Patris habet. Scilicet acta Patrum commendant fortia natos: Scilicet et prolis fama decusque Patrem. Ergo ego te faustum, te terque quaterque beatum Praedico, qui voti postmodum compos eris. Haec tam formosa est, haec tam bene culta puella, Haec toties precibus Sponse petita tuis. Hanc indefesso complectere cordis amore: Hac fruere infigens oscula mille genis. Hac sine maesta tuae deducas tempora vitae, Hac sine nulla unquam sit tibi grata dies. Huius in amplexus tu Sponse relabere dulces, Basia commistis addat et ipsa iocis. Atque velut dextram devinciet arrhabo dextrae: Sic animos animis glutinet unus amor. Hinc absint curae tristes, hinc luctus acerbus: Sed sint blanditiae, gaudia, mollis amor. Ipsa gerat lepido morem CATHARINA marito: Et studeat castos transiliisse dies. Hinc abeant rixae, nec Sponso iurgia nectat: Sed maneat semper pax rata, pacta sides. Hanc quoque maternus nequeat restinguere taedam: Nexaque nec patrius vincula solvat amor. Dilige Sponsa virum, nec temora tarda fatiget: Vestra Dei stabit vita iuvantis ope. Et Deus inceptum felici flamine nexum Afflabit: duce quo nemo nocere potest.
fris328
Sic quoque provenient suavissima gaudia vobis: Pignus et hoc initum glutinis instar erit. Sic Pater omnipotens totum qui regnat Olympum, Cui paret superae subdita terra plagae: Vos sibi coniunget, vos in sua regna vocabit, Et reddet facibus praemia digna novis. Faxit id aeterno qui numine cuncta gubernat: Faxit id aeterna qui Deus aede sedet. Hoc precor ex animo, votis hoc comprecor aequis: Quid precibus tantis iustius esse potest? DE NUPTIIS NICOLAI REUSneri et Magdalinae VVeihemairae. ELEGIA VIII. AVsones ut carmen veteres dixere Thalasso: Quum peterent socium nuptaque virque torum: Sic nos Christicolae canimus pia numina Christi: Quo duce coniugii foedera firma manent: Quo duce REUSNERUS, cara cum virgine, dextram Copulat: et sacrum connubiale parat. O mihi nunc liceat tales depromere versus REUSNERO, quales iugiter ipse facit. Ipse facit versus Musis, et Apolline dignos: Ingenio dignos, Nase diserte, tuo: Aut quales culti cecinisse Propertius oris: Aut Calabri vates ille putatur agri. Stridenti miserum stipula disperdere carmen, Obvia versificum turba solemus iners. Is sua perfectum decies castigat ad unguem: Et quaecumque canit carmina, tersa canit.
fris329
Sive equidem nigra Satyram loligine condit: Seu gressu extremo flebile tardat opus: Seu pia Dircaeis adiungit carmina plectris: Sive heroa suam tollat in arma chelyn: Prima feret semper victricis praemia palmae, Castalios inter, non sine laude, viros. Ac veluti reliquis cantando volucribus unus Praevalet, oblongo gutture dulcis olor: Quum sese a pastu referens, liquidum aera cingit. Et curvo placidos exerit ore modos: Sic reliquos superat REUSNERUS carmine vates. Quum ferit Aoniae fila sonora lyrae. Adde, quod eloquii fecit compendia docti: Aemulus hic artis, Quintiliane, tuae: Et largis opibus fandi praedives abundat: Seu pede, seu planis construit orsa modis: Non genii, non mentis egens. Nam culta per orbem Carmina tot clari iam didicere viri: Carmina, quis laudes magnorum rite virorum Concinit, et gravium fortia gesta ducum. Multaque, quae non est nobis hic dicere promptum, Praestitit, a doctis non aliena libris: Laugingaeque bona feliciter arte Lyceum Erudit, et studiis auget ubique suis. An non huic merito vates gratamur amico: Qui sacras bibimus Bellerophontis aquas. Quod ductu, bone CHRISTE, tuo coniungitur illi Virgo, tori consors, dotibus aucta suis: Egregium, pia virgo, decus; cui gloria patrum Stat iuncta, et clari fama benigna laris.
fris330
Est aliquid duxisse piam, duxisse pudicam: Est aliquid pulcram consociasse parem. Omnibus his pollet pia MAGDALIS atque pudica: MAGDALIS et formae clara decore suae. En quam virgineus formoso est vultus in ore? Non hic, quod possit carpere, livor habet. Os roseum, facies huic est plenissima succi: Nigri oculi, sponsum quis notat illa suum. Tergaque dependent flavi per eburnea crines: Taenia quos positis dividit apta comis: Pectoraque artificum laudatis proxima signis: Et, quales habuit virgo marina, pedes. Hanc aspexissent Pelopis si lumina prisci: Sprevisset thalamos, Hippodamia, tuos. Hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros: MAGDALIS, haud laurus iam tibi sacra fores. Haec foret Alcidae si quondam visa: duobus Non dederit litem Deianira procis. Sed quid ego hic pompae? videor proculecce canoras Cernere migrantes ex Helicone Deas. Pande tuas REUSNERE fores: tibi Phoebus, et omnes Ad thalamum Musae laurea serta ferunt: Gratanturque tuis iterato carmine taedis: Et bis, io Paean, voce decente canunt. At nos te nostrum reprecamur, CHRISTE Thalassum: Esse velis Sponsis dexter ubique tuis. Nam sine te nullo felices tempore taedae: Te sine cum furtis iurgia lectus habet. At praesente tuo felices numine taedae: Aurea perpetua munera pacis habent.
fris331
Eia age vive tua multos, REUSNERE, per annos Cum socia: felix cum pare vive tua Qualiter aeriae concordi mente columbae, Vivunt, et iunctus cum pare turtur ave. Sic pater omnipotens, cui vincla iugalia curae Praebebit socio gaudia mille toro. Sic omni vitae cursu sine labe peracto, Aetherei tribuet regna beata poli. NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER NONUS. DE NUPTIIS M. THOMAE LEheri, Ecclesiae Tubingensis Diaconi, et Susannae, Iacobi Beurlini, Doctoris et Professor is quondam ibidem Theologi et Sch olae Cancellarii, F. ELEGIA I. UT Rosa, quae verno renitet variata colore Fra granti totam replet odore domum: Sic pi a laudatis quae fulget moribus uxor, Coniugis oblectat pectora cara sui. Nam nihil humanae potis est contingere vitae Suavius, optata quam pare posse frui. Fida tori consors fulvo preciosior auro Splendet, et est caro spesque decusque viro.
fris332
Illa virum rebus delectat laeta secundis: Illa grave adverso tempore mollit onus. Cumque Deum timeat, paret subiecta marito: Nec sociae affectat regna tenere domus. Quae placuere viro, probat haec simul ipsa: facitque Iussa: nec indomitae more rebellat equae. Non hinc inde suum, temere queritando, maritum Elevat, aut stultos proicitore sonos. Garrula non aliis insano detrahit oestro: Subdola non reticet, quae reticerenefas. Aequa, viro caros non aspernatur amicos: Et fugit, infensum quem videt esse viro. Huius item naevos, ut vulnera corporis aegri, Contegit, et medicam numinis optat opem. O fortunatum, cui talis contigit uxor, Lenis ad hortatus obsequiosa maris: Talem cui liceat teneris retinere lacertis, Non Asiae cupiat ditis habere bona. At vero miserum, te terque quaterque dolendum, Quem regit ad nutus Pentesilaea suos. Pentesilaea furens, et tristi fronte severa, Inque Deum, inque suum voce proterva virum. Hac ego non possem cum vivere si mihi Croesi, Cum Samii regis sorte, darentur opes. Quis Tyrio recubare toro sine amore secundo Vellet: cum rixis nox peragenda venit? Quis gemmis Regum, et precioso gaudeat ostro, Demere cum lites copia nulla valet? O quantum est auri pereat, potiusque Smaragdi, Quam Dominae veniant in mea iura manus.
fris333
Nam neque tum plumae, nec stragula picta soporem, Nec strepitus ducat praetereuntis aquae. Stramineo malim tutus requie scere lecto: Dum capiti eveniant otia lenta meo: Quam cum rixosa Tyrio recubare sub ostro, Et famislo Dominae corpore ferre iugum. Ergo aequo Thomae gratamur iure LEHERO, Cuius in amplexus femina cara venit. Femina digna illis, quas aurea saecla tulerunt. Exemplum castae non mediocre nurus. Non Tomyris, non Dina procax, non Dalila voce Garrula, non Domino Vastbis iniqua suo. Sed pietate Esther, formaeque decore Rebecca, Et quae Susannae nomen et omen habet. Sanguinis auctor erat, toto Beurlinus in orbe Nobilis eloquio, relligione, fide. Nemo illo melius caelestia verba iuventae Explicuit: nemo cultior ore fuit. Nam quae eius fuerit facundia, Gallia sensit: Caelica pro Christo cum tulit arma suo. Heu mihi, quam paucos pietas haec viva per annos Floruit inque aevi paene vigore ruit. Illi aevi steterat vix quadragesimus annus: Et cadit a patriis questus abesse focis. Nunc cinis ignota procul hinc tellure quiescit: Sequana qua streperis labitur uber aquis. Sed tamen et mutae generos reperere favillae, Et natae dignos hoc super orbe viros. Namque pudica sacro Maria est coniuncta Vilelmo: Qui Stucardiacas aethere pascit oves.
fris334
Et Soceri pridem sancta in vestigia cessit, Artibus ingenuis, eloquioque gravi. Altera Tutlingo sociata est Anna Iacobo: Ipse etiam Christi qui sacra iussa docet. Templaque inoffensis vitae nunc moribus ornat: Commissi exemplar, et pia norma gregis. Nec medici desunt generi, qui Paeonis artes, Hippocratisque almos edidicere libros. IUDITHA Roslino nupsit: formosa Georgo URsula, cui nomen pistor habere dedit. Ambae animo insignes, praecultae moribus ambae, Egregiis ambae iunctae in amore viris. Egregiis pietate viris: queis plurima mentis Doctrina eximium donat habere decus. Nunc etiam Thomas succedit in ordine quintus, SUSANNAE columen dulce, caputque suae. Ante quidem caro fuerat coniuncta Rukhero, Cuius in hac medicus floruit urbe Pater, Nunc Thomae nubit: cuius pater, ore manuque Est Syndelphingae cura salusque suae. Patritia de stirpe satus: Pegnesus ubi undis Bambergae cultam praeterit uber humum. Artibus excultus doctis, et voce Latina, Salvificaque fide, dulcisonaque fide. Cuius ad exemplar natus compostus honestum, A patrio nusquam tramite flectit iter. Namque Dei metuens et cultus utilis auctor, Perdidicit sacri quidquid ubique libri. Quae prius novit, totam nunc edocet urbem: Proponens culto mystica verba sono.
fris335
Quin etiam vitae morumque tenore probato Ingenii exaequat munera clara sui. Salve sancte Parens, salve umbra beata Iacobi Beurlini: hoc genero nunc decorata novo. Namque haud eveniunt isthaec sine numine CHRISTI: Qui sic pupilli sic docet esse patrem. Illi est progenies iusti sua cura parentis: Ille fovet sancti pignora cara viri. Quisquis es huic sobolem discas confidere soli. Sisque pius: reliquas ipsemet addet opes. At vos, o Thoma, tuque o Susanna, iugalis Vivite connexi semper amore tori. Ipse Deus thalamum fortunet ab aethere coeptum: Unde suus vestro cum lare crescat honos. IN NUPTIAS M. IOANNIS Baptistae Hebenstreit, et Margarethae VVeigenmaierae. ELEGIA II. ACCIPE Iane meum Baptista ter optime carmen: Quod tibi non vanus scribere iussit amor. Dum te cum socia placidos Hymenaeus in annos Copulat: et foedus tu geniale feris. Nam prope crimen erit, vix excusabile nobis, Carmine te nomen non habuisse meo, Usus amicitiae cum sit mihi candide tecum Tantus, ut hunc aegre dissimulare queam. Atque utinam spaciis non essem exclusus iniquis: Ut canerem thalamo carmina digna tuo.
fris336
Tunc ego, qui tali non quemvis dignor honore: (Est aliquis nostrum si modo carmen honor) Versibus efficerem studio meliore paratis, Sentires animi candida signa mei. Nunc quoniam nobis angustia temporis obstat: Haec tua pauca velis consuluisse boni. Nam tibi maior inest Frischlini carmine virtus: Maiorisque operam vatis habere cupit. Te pia relligio primis comitatur ab annis, Te sacer ille DEI comit et ornat amor. Quando tibi e sacris est copia parta libellis Virtutum, atque animi munera mille bont. Quorum multa tibi puerilibus indidit annis VVOLFIUS, Augustae maximus urbis honor. Auspice quo Latiae hausisti primordia linguae, In patria et Graii mellea verba favi. Non etenim addebat ad inertes otia somnos, Sed studiis operam, more decente, dabas. Utque animo posses maiorem inducere cultum, Ausus es a patriis, et procul, esse focis. Iena tibi hospitium claro decorata Lycaeo Praebuit: egregius Iena sacerque locus: Qui iacet ad vitreae positus vaga flumina Salae, Culta ubi Turingus rura colonus arat. Illic te ingenuas docuit Rosa nobilis artes: Aemulus eloquii, Tulle diserte, tui. Cuius in antiquos nova Commentaria Fines Florebunt: floret dum Ciceronis opus. Hoc duce Romuleae tibi munera parta loquelae, Hoc duce non veterum res tibi nota ducum.
fris337
Heu tamen hanc nuper letho quod praecoce vitam Mutavit, duris ut rosa tacta notis. Nec potuit reliquos in lucem mittere libros: Aut veterum lima scripta polire sua. Mox ubi Pieria formasti pectus abarte: Neccaricam accesti, limina nostra, scholam. Illic ut Mosae posses tractare libellos: Et studiis animum percoluisse Dei. Nec frustrata tuum spes est animosa parentem: Cuilabor in studiis curae erat illetuis: Ut quondam magni modereris ovilia Christi, Et cupido exhibeas pabula sanagregi. Isque tui metam studii finemque petitum Nunc videt, et tacito gaudet ubique sinu. Nam pietatis amans, et servantissimus aequi, Caelica verba Dei summo in honore locat. Huius amor Moses, et sancta oracula Christi: Huius amor, quidquid pagina sacra docet. Illum, quidquid agit patriae sub moenibus altis, Componit pietas, subsequiturque fides. Sensit opem illius multos Augusta per annos: Consiliisque viri mitibus usa fuit. Nec dum VVolfgangus senio tonfectus inerti, Deserit officii munia pacta sui. Sed patriae pergit mirum prodesse, suisque: Vir Pylios dignus posse videre ates. Quid vero Austriacos memorem, Baptista, penates, Quorum nunc sacro flumine templa rigas? Sunt duo praestantes Austrino in limine pagi: Ebenthal et Kruth. Cruthum et qui planae nomina vallis habet.
fris338
Impositaeque illic excelsae moenibus arces, Et circum plani pinguia culta soli. Iura Sigismundus dicit BARO civibus aequa, Landavio quondam de genitore satus. Egregius bello, sumtisque haud segnis in armis: Austriacae columendulce, decusque plagae. Vir pietatis amans et rerum insignis ab usu, Consiliisque valens, eloquioque valens. Qui cum Caesareas fando bene detinet aures: Hoc iures superos more solere loqui. His tu Iane locis verbum caeleste salutis Mira aperis oris dexteritate tui. In te vivit enim facundi lingua Parentis, Et res haeredem repperit ista suum. Namque ubi sacratis fundis pia vota diebus: A populo cernis te veniente premi. Vocis amore tuae magnus ruit agminis ordo: Densaque praelongum turba capessit iter. Aque tuis pendent per tres sermonibus horas: Saepe moram questi temporis ire brevem. Tanta tuae emanat facundae gratia linguae: Eloquio tantum nobilitatis inest. Adde quod Ausonia quosdam caligine mersos, Eripuit stygiis vox tua lenis aquis. Et miseras animas errantes avia circum, Aetherea in rectum lingua reduxit iter. Cetera praetereo quorum me copia turbat: Ecquis enim studiis dixerit aequa tuis? Vix mihi si propriam velles concedere linguam: In laudes possem nunc satis ire tuas.
fris339
Iamque ubi legitimo consortem iungere lecto Tempus erat sociam quaeris in urbe parem. Omnes quae tecum mortales exigat annos: Et laeta faciat prole subinde Patrem. Hic inhiant alii nummis, aurumque sequuntur, Impleat ut magnam dos numerata domum. Formam alii, faciemque notant: de moribus aptis Ultima proferri quaestio paene solet. At quo divitiae castis virtutibus orbae? Quo tua forma potens moribus orba bonis? Virtuti famulantur opes: et forma caduca, Virtutis longe est conditione minor. Imperat haec pulcrisque genis, fulvoque metallo: Hac sine nil aurum, nil bona forma valet. Quisquis enim largae spectat commercia dotis, Is plerunque suae femina servit herae. Et quisquis rosei speciem procus aspicit oris: Ille suam servus non habet unus heram. At Baptista meus nec opes, nec munera formae: Sed mentis spectat ingeniique bona. Quae dum illis rebus longe praeponderat: ecce Cuncta fere in pulcra nupta inopinus habet: In pulcra nupta: cui plurimus ore venusto Stat decor: et tacito gratia multa sinu. Utque rubore micans tacitas habet unio vires Intus: Idaspaeis unio lectus aquis: Sic tua formoso raras in corpore dotes Margaris: et speciem non minus intus habet. Nam quid ego, aut placidos casto sub pectore mores Eloquar? aut formae munera mille bonae?
fris340
Os rubeum et doctum voces proferre modestas: Lacteola, inque pias brachia nata preces: Auricomum caput, et promptum sufferre labores: Et teres atque inopem docta levare manus: Ambrosiique pedes, et templa subire parati: Et certans animo corpus ubique bono. Qualis enim genitor: talis quoque filia ab illo. Filia labe carens: et sine labe Pater. Nam pater eximia lucet pietate Georgus: Impiger in castris miles ubique DEI. Ille Esslingenses docuit caelestia cives Verba, DEI clara fultus in orbe manu. Nunc etiam Ulmensi celebres ditione colonos Instruit, in templo Baeromeringatuo. Ter denos sacrum bene pavit ovile per annos: Est aliquid Spartam posse fovere suam. Felix, qui generum simili statione locatum Repperit, et sacra conditione parem: Quamlibet ingenii maiorem viribus alti: Et positum nuper splendidiore loco. O Iane, hoc socero felix, hac coniuge felix: Hoc felix, miti quem regis ore, loco. Tu modo per Christum sacra cuius ovilia pascis: Quoque tuus deinceps auspice crescet honor: Constanti maneas in relligione tuorum: Et commilitii sacra tuere tui. Ne qua procellosi turbent tua limina venti. Ne stygiis iterum tecta premantur aquis. Aspicis et ventis et tempestate potentem, Arte nova nobis arma movere Papam:
fris341
Naufragiumque pati multis pia moenia terris: Ut quando duris cymba feritur aquis. Eia age prome tuos caelestis navita remos: Nec pigeat prorae supposuisse manum. Effice perpetua verbum pietate tuendo: Ne sperata piam deserat aura ratem. Et si qua adversi flant venti: tolle rudentes: Exeat e stygiis ut sacra navis aquis. Sed facis hoc. faciasque precor: sic Margaris uxor: Sic tibi salvus cum genitore socer. Sic etiam docta virtus tua plurima linguae Perstet, ad albentes illabefacta comas. Ut multos Christo adducas, idque auspice Christo: Non aliud poterit grandius esse lucrum. Quique tenet summas orbis moderator habenas, Ingenii vires laudet ut ipse tui. Tuque tuae semper Spartae pia munia adornes, Comprecor, ad vitae tempora summa: Vale. IN NUPTIIS M. IOANnis Theodorici Snepffii, et Kunigundis Grasecciae. ELEGIA III. LAETA decent laetum, Theodorice, tristia tristem: Cur petis ad thalamum carmina nostra tuum? Exigis ut Niobe natorum in funere saltet, Atque Hecube festos ducat ut orba choros. Non mihi mens eadem, quae laetis affuit annis, Cum canerem patrio carmina mille Duci.
fris342
Absens absentis fatum deploro maritae, Olim coniunxit quam tuus ille Pater. Ille tuus Genitor, de quo certavero tecum, An mihi vir fuerit carior, anne tibi? Si Samii documenta senis grave pondus haberent. Quae vox caelestis pondus habere vetat: Iurarem veteres in eum migrasse Prophetas, Abdita tam solers sensa aperire fuit. Testis Amosiades illo qui interprete dudum, Romano didicit cum Cicerone loqui. Testis Anathoti (modo lucem visat) alumnus, Et quotquot vates ordo vetustus habet. O quibus ille modis animos, qua voce movebat? E rostris faceret cum pia verba sacris. Vivit adhuc hominis, vivetque superstes imago, Nec nomen SnepffI qui rogus ossa tegit. Tu quoque qui sequeris vestigia Patris, eodem Tramite si pergas, Snepfius alter eris. Haeres virtutis, velut ex cognominis haeres, Propositum tangas si modo culmen, eris. Nec dubito stimulos laetos in pectore vertet, Utraque quo generis linea gaudet avus. Nam quis Snepffiaden pietate aequavit ERHARDUM? Implevit fama Solis utramque domum. Quis fuit ingenio maior post fata Lutheri, Quam patrii splendor BRENTIUS ille soli? Ex te maior honos patriae quem semita laudis Ducit, et a recta non sinit ire via. Nunc etiam comitem vitae tibi caelica iungunt Numina, teque nova commoditate beant.
fris343
Ecce tibi socer est patriae Graseccius orae Gloria, quem pietas ornat et alma Fides. Ecce tibi affini coniunctus amore MAGIRUS, Cui coniux soror est coniugis illa tuae. Brentius ante fuit, qua nunc statopme Magirus, Ille avus, hic alia proximitate tuus. Vive diu Snepffi cum sospite coniuge sospes, Copula non isthac gratior ulla DEO. Ah valeant, vitae qui optant sibi caelibis annos. Est furor in vacuo secubuisse toro. Noluit hoc homines Deus ille existere pacto, Femellamque Mari subdere iussit opem. Nubere praestabit, quam foedis ignibus uri: Casta viri vita est, castus amore torus. IN NUPTIAS IOAN: SCHEURlini, Philosophiae et Medicinae Doctoris. ELEGIA IV. SCHEURLINO veteri FRischlinus amicus amico A Nicri mittit hoc breve carmen aquis. Nuntia fama tulit, thalami te sacra parare: Et vidui castum foedus inire tori Nam multis dotata tibi virtutibus uxor Dicitur optata conditione dari. Dives opum, formaeque potens, vitaque pudica Integra, comprimis moribus apta tuis. Gratulor ex animo, sortem tibi gratulor istam, Utque suo constet firma tenore, precor. Dignus enim tali tu coniuge, dignus es inquam, Et merces studiis danda erit ista tuis.
fris344
Nam pius a prima metuensque aetate fuisti Niminis, et verae relligionis amans. Inde sacras cupidum mersisti pectus in artes: Ut docti sieres portio magna chori. In varias etiam tendisti sedulus oras: Multaque sunt inveni visa Lycaea tibi. Quin etiam Italicas adiisti nuper ad urbes: Ut medicos posses addidicisse libros. Nec tua virtus, nec opinio capta fefellit, Doctoris medici nam grave nomen habes. Fecit idem consors operum, studiique sodalis Schvvartzius, insigni Doctor honore potens. Qui Latias tecum vidit non segniter urbes: Et toto medicos audiit orbe viros. Is tibi nunc Sponso gratatur: et ipse futurus Mox Sponsus, ni me spes ema fallit inops. Vive vale, medicae Doctor praeclare palaestrae: Carmina quaeque damus consule pauca boni. Sic tua te, decimae post lucida cornua Lunae, Prole nova faciat casta marita Patrem. IN NUPTIIS DONATI CRAPneri Notarii Imperiali auctoritate publici, et Magdalenae Graviae Campidon. AD SAMVELEM MYLLERUM. Medicinae Dict. et Archiatrum Cam- pidonensem. ELEGIA V. DUM thalamum natae Gravius parat, et sua carum Magdalis exspectat Sponsa pudica virum:
fris345
Me quoque Donati geniale ad foedus amici Convocat, aequaeva cum genitrice, Pater. Ille meus quondam tenoro Praeceptor ab aevo Crapner, et ingenii ianua prima mei. Difficile est quid agam: veniamne vocatus, an istud Officium iusta conditione negem? Multa quidem caro gratari hortantur amico: Plura tamen possunt me retinere domi. Nam diuturnus amor, quo fidum observo Magistrum. Et tenor officii mutuus ire iubet. Ire iubet perpes. nulloque solubilis aevo, Quae tibi me vinctum copula firma tenet. Ire Hilgarda iubet, coramque audita tueri, Et tumulo lacrimas et pia vota dare. Forsitan et coetus venientem exspectat amicus, Frischlini quotquot mutua cura tenet. Aspice sed rigido constantia frigora caelo: Aspice longiquae taedia multa viae. Nam pluvialis Hyems nos intercludit ituros: Et nulla est usquam semita trita loco. Stant fossae impletae, et passim cava flumina crescunt Deque nive hyberna proruit agmen aquae. Omnia quin etiam ventorum praelia fiunt: Et nigro tristis turbine saevit hyems. Brumaque Riphaeis iamdudum contrahit umbras, Et brevis ipsa dies, longa sed ipsa via est. Quem vis nulla domo patria propellit: an illi Suadebis Samuel temporis huius iter? Quis pedibus faciat, nisi dura calce viator, Hoc iter? ignavo non iuvat ire pede.
fris346
Nec mihi sunt currus (quid enim pudet ista fateri) Nec mea ferripedem septa tuentur equum. Nam quia perraro patria proficiscor ab ora: Cur loculo carum paupere mercer equum? Sperabam gratis venturum alicunde: sed illum Vatibus, in vates non dat avara manus. Dantur equi nullis, nisi quos me dicere veri Relligio, pravis omnibus osa, vetat. Sed neque conducto mens est equitare caballo. Aut stimulo manuum sollicitare pigrum. Cur me strigoso tentem committere manno: Qui misere totus pellis et ossa riget? Non passu graditur stabili, non ille tolutim: Ilia sed gressa quadrupedante quatit. Nec frenum est ori, nec idonea cingula dorso: Et vacuum villis tegmen inhaeret equo. Impatiensque animi duris parere lupatis Non didicit; didicit verbera lenta pati. Non illo quisquam laevos equit abit in orbes: Non volucres saltus ille vel ipse dabis. Sed caput in terram prona cervice remittit, Ut quae gramen agri rustica carpit ovis. Ac nisi trita via est, et recto tramite plena, Cespitat, et toto pectore pulsat humum: Adducas frenum et ferrata calce fatiges, Erecto in felix excutieris equo. Forsit an occurrat pluvialibus obruta nimbis Fossula, lata pedes quatuor, alta duos: Non isto poteris sessor transire caballo: Desultor duces lenta capistra manu.
fris347
Tum si conscendas iterum, vel pone, vel ante Calcitrat: atque equitem lata per arva fugat. An mihi conducto tali mercede caballo Hybernum suades, care sodalis, iter? Clitellis pandi melius vectarer aselli, Quam talis duro tergore porter equi. Adde quod assidua mihi febre crumena laborat, Et nimium duro pressa dolore iacet. Nam diuturna fames exhausit ab osse medullam, Longaque brumali frigore laesit hyems. Pene gelu thermas refrigeret illa Neronis. Quo vacuo Samuel me loculo ire iubes? Non eadem nobis sunt iam concessa Poetis, Quae medicis vobis hoc super orbe licent. Vobis est gestare datum cervicibus aurum, Vobis aera tument in locuplete penu. Nam licet et medicos idem decet atque Poetas, Vendicat et curae Phoebus utrosque suae: Haud tamen et paribus donat mercedibus ambos: Auro vos: modicae nos stipis aere fovet. Inde sumus pauper, contemtaque turba Poetae, Pieria quotquot pergimus ire via: Sive quod hoc aevo vult quilibet esse Poeta, Qui stipula miserum carmen inerte canit. Sive, quod ignorant quid distant aera lupinis, Qui carmen nostrum sub sua iura vocant. Sive, quod insani vates dementia vulgi Abicit, et nullum numen habere putat. Sive, quod indignos mentitis laudibus ornant, Qui miserum stipula carmen inerte canunt.
fris348
Olim Virgilio cum Maecenate benignus Munificaque manu Caesar opimus erat. Olim cum fundis Venusina armenta Poetae Maecenas agilis, Caesar et ipse dabat. Nunc nisi consilio possis evertere regnum, Nullius capias spem locupletis agri. Quid loquar, ut longas non sim munitus ad oras Tormentis levibus, pulvereisque globis? Nam mihi nec Sipho, nec nigro cornua pyxis Pulvere: nec liquidis plumbea massa pilis. Viderit his armis aliquis stabularius orbum, Ah dicet stolidus quam miser iste Comes? Namque hodie vecors nihil admiratur agaso, Quam bene frenati mobile pectus equi: Quam phaleras. durosque lupos, et ephipia nigra, Quam galeas, enses, spicula, tela, globos. Hic si quem videat munitum fortibus armis: Illum magnificum dixerit esse virum. Cur igitur stolidi subeam ludibria vulgi: Cum possim melius delituisse domi? Credo mihi bene qui latitat, bene vivit: et intra Tecta paterna laris qui manet, ills sapit. Verum ut nec currus, nec census pauper et arma, Nec strigosus iter nunc remoretur equus. Aegra tamen morbi vis detinet, et male laesa Impediunt nostram languida crura viam. Impedit et ratio officiii quae publica semper Imminet his humeris non fugienda meis. His ego defensum quia me rationibus aequis Iudico: tu nostras quaeso tuere vices.
fris349
Exhilara Sponsos, socerosque, socrusque, nurusque, Et sis Donato, qualis es ante, tuo. Et qualem virtus hominis praeclara meretur, Docta sibi summos conciliare viros. Exigit hoc ingens Crapneri gratia nostri: De qua noster amor dicere plura vetat. Hoc etiam Sponsae medici fer munus amici, Utque velit aequi consuluisse, roga. Est modicum fateor, vestrisque paratibus impar Donum: sed parvum munera parva decent. Illius aequaevos iubeas salvere parentes: Et thalamo generi fausta precare novi, Convivas itidem nostro sermone saluta, Et quacumque potes parte placere, place. Abbati inprimis si qua est occasio, nostrum Officium prointa defer ubique manu. Et Gravium Iuris Doctorem rite saluta, Qui Sponsae frater, ceu pater alter, erit. Omnipotens faxit genialis foedera lecti Prospera: sicque novo fida columna toro. Et Gravia gravida Donatum donet: avosque Cornus post Lunae dena, nepote beet. IN NUPTIIS CHRISTOphori Fleccii, et Annae Sabinae Hanin. ELEGIA VI. SI felix est ille virum, cui numine dextro Caelipotens monstrat dulce salutis iter.
fris350
Si felix est ille virum, quem clara Parentum Fama beat, multis concomitata bonis. Si felix est ille virum, quem propria virtus Commendat magnis hoc super orbe viris. Si felix est ille virum, cui patribus aevo Sospitibus, coniux moribus apta datur. Te merito possum felicem, terque beatum Dicere, qui Christo de duce nomen habes: Christophore o Flecci, te dicam iure beatum. Cui fortuna favet, cui Deus ipse favet. Nam tibi nascenti Deus olim ad lumina vitae, Dixit: ero custos nate paterque tuus. Quosque dedit, sanctos dedit hoc super orbe parentes: Qui purum servant relligionis opus: Inque suos vera superum pietate nepotes Erudiunt, rectas ire docentque vias. Quis nescit, qui, quantus honos, quae fama Georgo Sit Flecco, patri gloria quanta tuo? Cui nihil eximium, nil nobile defit: in illo Nec quisquam, merito quod reprehendat, habet. Testis erit pia Sultza mihi. cui praefuit olim Fax urbis, legum gloria, plebis amor. Nam divina suis ibi dixit iura colonis: Utque pater tota civibus urbe fuit. Nunc Teccaea virum Stuccardia laudat: et ipso Curia laetatur, curia magna Ducis. Hanc quia consiliis defendit: moribus ornat: Et quacumque potest arte iuvare, iuvat. Non tu degeneras a tali sanguine Flecci: Qui patris in mores convenienter abis.
fris351
Est tibi relligio, pietasque sacerrima curae: Est tibi cum multa dexteritate fides. Addo probos actus, et puram labe iuventam, Et nullis animi viscera prava dolis. Addo manum facilem, doctrin arumque capacem, Et studii tactum nobilioris iter. Qui facit artifices, si quondamm accesserit usus: Crede mihi, patrem qui superabit, eris. Quid vero, quod casta tibi superadvenit uxor: Moribus apta tuis, moribus apta Patris? Scilicet hoc solum nostro restabat in aevo Patribus: hanc etiam posse videre nurum: Eximiam pietate nurum. formaque decoram. Aetatis florem mempe, facemque suae. Huic pater, egregio vir praestantissimus ore, Grieningae iustum qui moderamen agit. Fidus in officio praeses, vigilantior urbis Custos, Tecciaco firma columna Duci. Et quisquam ignoret nomen venerabile Galli? Et quisquam tanti nesciat acta viri? Eia age Gallinam, Gallo genitore creatam, Christophore amplexu claude, sinuque tuo Inque uno placidos nido concorditer annos Vivite, quem nullo milvius ungue secet. Hinc pullos videat Gallusque Paterque nepotes: Quos cum matre tua Galla superstes amet. Tandem eitam vitae transactis istius annis, Tota domus caeli lucida ad astra vehet.
fris352
IN NUPTIIS M. GEORGII UBEri, Ecclesiae Blaubeurensium Diaconi, et Rosinae M. Ioannis Crapneri Ludiliterarii apud Tubingenses Rectoris, F. ELEGIA VII. HOC alii laudent aestivos tempore flores, Hortorumque alii munera pulcra canant: Ut variis campus naturae floreat herbis: Purpureisque micent lilia mista rosis. Utque novo virides frondescant palmite vites, Et passim monstret dona benigna Ceres. At mihi fas thalamum numeris ornare pudicum, In quo ceu flores, nuptaque, virque nitent. Ramorumque instar late frondentis olivae, Exornant totam flore virente domum. Utque micant fragiles in pingui vite novellae: Sic soboles tota lucet in aedepia. Quare te merito felicem, teque beatum Iudico, connubiis aucte George novis. Qui de stirpe rosae tibi iungis Ubere Rosinam, Unde alias possis insceruisse rosas. Nam Deus humani generis sator approbat illum Quem iugis casto foedere Sponse torum. Ipse hominem solum bene vivere posse negavit, Et vitae sociam condidit esse parem. Uxor ut apta viro noctesque diesque supersit, Praestet et officii munera certa sui.
fris353
Sitque suo auxilio, sit et obsequiosa marito, Nec temere obsistat more rebellis equae. Talis cum tibi sit dono concessa Tonantis, Felicem merito te reor esse virum. Non aurum, non divitiae, non copia numum, Te movere huius iura subire tori: Sed mores, pietasque, tuae movere pudicae Virginis, et castae simplicitatis amor. Gratulor ergo tibi doctissime Ubere, precorque Te sociam talem semper amare porbam. Gratulor et castae tibi, quo decet ore, Rosinae, Quae talies nuper nubere iussa viro. Qui contemptor opum teneris contendit ab annis Artes ad sacras, litterulasque bonas. Nec puduit voces, praeceptorumque loquelas Audire, ac celeri verba notare manu. Ut iam divina sit tantum doctus in arte, Ut Christi possit pascere iure gregem. Quae sit enim culti facundia novimus oris, Sive Latina sonet; sive Pelasga sonet. Vos Deus unanimes concordi foedere servet, Augeat et vestram divite prole domum. Det vobis Pylii longaevos Nestoris annos: Postque hos, aeterna prosperitate frui. Te quoque Cranerum vere nunc dico beatum, Qui te tam generum cernis habere pium. Scilicet indicium praesentis numinis hoc est: Nam Deus est praesens, qui tua tecta fovet. Et suus hos etiam Raphael coniunxit amores, Qui iungit cati faedera multa tori.
fris354
Ergo qui multos multoque labore per annos, Prima dabas pueris hic documenta tuis. Nunc autem senio confectus, et obsitus aevo, Amplius hoc durum munus obire nequis, Hic age depositis Hymeneia foedera curis Instrue, cum genero more decente tuo. Vos precor omnipotens conservet tempore longo: Et foveat vestram multiplicetque domum. DISTICHON NUMERALE, PRIUS annum et mensem: posterius diem ostendens. BLan De septenos ter Mal Us Ute Ser It ort Us. IVnger Is aptap Io VIrgo Ros Ina VIro. HYMENAEUS IN HONESTISSIMAS NUPTIAS Ioannis Nestelii, Ecclesiae Martbachensis Diaconi: ac Leae, Ioannis Kessmanni, Pastoris Reichenbachensis, in Christo pie defuncti relictae coniugis. ELEGIA VIII. ARRIA (si veterum monumentis credere fas est) Saevit ut in Paetum Caesaris ira suum. Seminecem, longa prius assuetudine iunctum, Insequitur dicto: me quoque fata trahant. Arripiens gladium dilecti ante ora mariti Concidit, et diro perculit ense latus.
fris355
Nec mora, crudeli moritura e vulnere traxit, Tradidit et caro tela cruenta viro. Inde his Caecinnem compellat vocibus ultro, Pallidaque in tales exerit ora modos: Accipe nunc, infit, supremi pignus amoris, Et ferrum hos lateri corporis abde tui. Quos prius unus amor, nunc hora novissima iunget. Ut dicar lethi Duxque Comesque tui. Quae numquam potui vita, nec morte revellar: Unus et amborum conteget ossa rogus. Non dolet, exclamat, quod feci vulnus: at illud, Quod fic distrahimur, iam mihi Paete dolet. Dixerat: ora modis attolens squalida miris, Oraque vel buxo pallidiora cava. Quo feror? aut quo nam pelluntur Carbasa Cauro? Quove Thalia tuum spumea flectis iter? Talia num temere mostro sunt dicta tenore? Non: bene narratis sed sua caussa subest. Scilicet hic socialis amor, vivusque cupido, Taedaque conflagrans aspicienda tibi est. Arria Caecinnam tanto est complexa furore Coniugis ut nollet fata videre sui. Ethnicus at furor est, ubu nulla pericula poscunt, Sic temere vitam tradere velle neci. Aspera cum socios feriunt discrimina sexus: Connubui vitam posthabuisse decet. Quos ligat unanimis consorti pignore lectus: Hos nisi fata, nihil dissociare queat. Sic hodie novus astruitur sanctissimus ignis, Et subeunt licitum femina virque torum,
fris356
Sic nova iam flammis adoletur taeda iugalis, Unus et hoc geminos tempore nectit amor. Nstelio sua nupta datur, dilectus amatam E vidua in thalamum suscipit aede suum. Ambo sacra pietate pares, virtutibus ambo: Et sibi propitium novit uterque Deum. Sponsus et a prima discens pia vota iuventa, Addixit soli credula corda DEO. Et quae condidicit studio iuvenilibus annis, Iam reliquae sacrum plebis ovile docet. Multa fovens animo sacratae praemia Musae, Cephisi pariter pectora tinxit aqua. Doctus ut est, vario doctrinae cultus honore: Sic bonus est multis nominibusque pius. Omne studens vitae sine crimine vivere tempus: Haec ut doctrinae convenienter eat. Quot messis culmos, quot amoena rosaria flores, Farrave quot frugum Suevia pinguis habet. Huic tot sunt Claricae dexterrima munera sedis, Huic tot sub casto pectore dona latent. Quo prius ipse parens, hoc tramite sistit eodem Filius aetherii servus uterque Dei. Quem sua si soboles referat pietate probatum, Eximiumque virum relligione: sat est. O Lea ter felix, felix Ley nupta marito, Et Suevas inter gloria magna nurus. Te fide conspicuam condensant ordine dotes, Tuque ad virtutes non rude pectus habes. Non ego membrorum laudabo carmine formam: Absit: amatores talia signa decent.
fris357
Quin animi potius quae sit iunctura feremus: Illa ut sorde carent, hic ita labe vacat. Es pia supremi cultrix operosa Parentis: Et tibi praecipue facta pudica placent. Heu mihi quod nobis vivi nihil usque vigoris, Et mea sunt factis verba minora tuis. Pelle marite moram, sacrataque foedera iunge: Sponsa ades, et vestras conduplicate manus. Non sic adiunctis religentur vitibus ulmi, Ut tuus est nuptae Sponse revinctus amor. Vos gaudere iuvet, mult osque videre lepores Unitos, socii participesque tori. Scilicet id spectata fides foedusque maritum Exigit, et verus talia poscit amor. Arsit in Hypsipylen quondam Pagasaeus Iason: Praetulit infaustas ardor utrique faces. Non vos illiciti stimulare cupidinis arcus: Sed mage casta solent, purpureusque calor. Nec tantum placuit Battis dilecta Philetae, Nec tantum Aemonio Laodamia viro. Nec tantum Isaco quamvis formosa Rebecca, Nec Lea Iacobo tantum adamata fuit. Pectore iam quantum nova coniugis uxor inhaeret: Digna quidem tali, non meliore viro. Dilige nupta virum, tu dilige Sponse maritam, Quae Coa melius Battide nomen habet. Quam colis absentem, quam vox tua nuncupat unam, Hac sine nulla abeat nox tibi, nulla dies. Hoc liquet, affirmas, flammis imbutus honestis, Hac sine triste mihi nil nisi tempus agi.
fris358
O Lea Nestelium gremio complectere Sponsum: Milia dilecto basia fige viro. Non tibi pro socio frerit sumenda securis: Ilibus aut atrox incutienda tuis. Aemula Penelopes castum retinebis amorem: Ista pudicitiae fama perennis erit. Morte nihil opus est, quae sit temeraria: telo Non opus, at sola perpetuaque fide. Sic ubi quassabit laceram fortuna Phaselum, Et stringet dubiae tristia vela ratis. Vestra Dei auxilio, veluti trabe, nixa carina Tutaque, ceu placido remige, puppis erit. Is quoque perpetuo superis de sedibus adsit, Innumeros vobis praebeat ille dies. Qui non opposuit vestris sua numina votis: Afflavitque pias aura secunda faces. Sic faveant superi, caelestia Numina, Trini: Sic adversa, cadat, qui modo fata cupit. Sic tribuant vobis casto de semine prolem, Quae vitae fragilis tempora curta beet. Hinc ubi iam senior canis allabitur aetas, Et crispat vultus pendula ruga novos. Vestra Deu steneat circumflua lintea malo: Aspirent vestrae flamina dextra rati. Vivite dum vobis caelestia limina pandat, Qui regit aetherias et sine fine domos. Faxit et omnipotens, ut te plebs nomine sacro Grandaevumque senem, teque salutet anum. Interea thalami sarrano dormiat Ostro: Et sobolem multam cernat uterque parens.
fris359
Deficio tandem, defessaque lingua palato Munera spumanti restituenda foret. Musa tuos inhibe currus: mihi plura volenti Dicere, iam vires arida lingua negat. NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DECIMUS. IN NUPTIIS M. CHRISTOPHOri Heerbrandi, et Margarethae Snepffiae: Cl. virorum, D. Iacobi Heerbrandi et D. Theodorici Snepffii, S. Theolog. Doctorum, et in Schola Tubingensi Professorum Filii et Filiae, M. CHRISTOPHORUS HEERBRANdus Margarethae Snepffiae S. ELEGIA I. ECQUID ut hunc titulum legisti in fronte libelli, Sollicita demis linea vincla manu? Pone metum, tibi nulla ferox crudelia Mavors Bella, nec hostiles intonat ore minas. Nec datur Aemathio cantatum murmure carmen: Nec nascentis equi fronte revulsus amor. Nec quod Cydippae proiecit Acontius olim, Turpe tuos malum subvolat ante pedes.
fris360
Nec venio, Antiopam mihi tu rapturus Epopeus: Nec Paridis factum, nec Iovis ausa probo. Hesionem Telamon, Briseida cepit Achilles: Utraque raptorem praeda secuta suum. Blandus amator ego, et Veneris sum saucius ictu: Cordis opemque tui Margari cara peto. Nam me casta Venus, puroque accensus ab igni, Dicere quae puduit, scribere iussit amor. Scribere iussit amor missa tria verba salute, Quam nisi tu reddis, spes mihi nulla super. Quidquid amor iussit, certum est his prodere chartis, Verba minus pavidi scripta pudoris habent. Ille mihi primum meditanti multa: quid haeres, Inquit, res verbis proditur ista tribus. Scribimus en igitur tria verba, sed addere quartum Alma Venus voluit, TV MIHI SOLA PLACES. Cur oculos in humum volvis deiecta modestos? Ille quid attonitas stat pudor ante genas? Da veniam fasso, nec duro perlege vultu, Quid referant miti lenia verba sono. Non sequor Aegeiden, nec amoris crimina posco, Debitus ut Sponsus, non uti raptor amo. Uror amore pio, nec me piget, usque quod uror: Sit modo de nobis mutua flamma tibi. Mutua flamma adsit, tua per castissima labra, Perque tuos oculos, qui rapuere meos. Sin alios animo suspiras forsan amores: Tum precor has nobis excute Christe faces. Excute Christe faces: aut da quo serviat aeque Vinctus uterque tibi, vel mihi deme iugum.
fris361
Sed potius valida nectamur uterque catena: Nulla dein possit quam soluisse dies. Tu modo te facilem praebe, atque hunc pone pudorem: Saepe solet damno rusticus esse pudor. namque ego divino monitu, ne nescia pecces, Ambio: proposito nec leve numen adest. Et nisi sit fallax animi fiducia nostri: Te pepigere meo pronuba fata toro. Nam nihil ut dicam de caro ut riusque Parente, Quos studium et vitae consociavit amor. Cum sint eiusdem socii cum fruge laboris: Doctor uterque Scholae, servus uterque Dei. Coniunctique animis sine fraude doloque sacratis, Seu videas mores, seu pietatis opus. Et nihil ut dicam de primo tempore vitae: Quo mihi notitiae est portio summatuae. Nil de fatali sanctae genetricis amore, Quo me amplexa fuit, dum tibi viva fuit. De studiis tantum et rebus te cara monebo Margari, queis iuvenis nocte dieque vaco. Namque Magisterii cum essem decoratus honore, In patria mansi, patre volente, Schola. Ut studii sequerer vestigia nota paterni Aethereisque operam vocibus usque darem, Non uti coniugii tent arem foedera iungi: Aut colerem Veneris navus amator opes. Nec Theodorici natas ambire, sed apta Nosse fuit primus verba docentis amor. Quippe quod illius multis innotuit oris, Ingenii excellens et pietatis opus.
fris362
Cura fuit prima coluisse Helicona iuventa, Musarumque choris implicuisse pedes. Cura fuit sacri versare examina Mosis: Unde sit hoc hominum cum ratione genus. Unde aether, liquidique ignes, unde ista malorum Semina, et humani pectoris unde salus. Et mihi iam longae vigilantur tempora noctis: Fulget et in nostra sera lucerna domo. Pulpita librorum magnis onerantur acervis: Mensaque non uno pondere pressa gemit. Et modo fatidicae sinuosa volumina chartae Tracto, modo historiae tempora prisca lego. Nunc Evangelion, nunc Pauli dogmata verso: Nunc calamum rapio, lectaque verba noto. Inde ubi clara dies lucem mortalibus almam Protulit: Aonii liminis intro scholam. Doctorumque graves attentis audio voces Auribus: et memori singula mente noto. Quid moror? in cultis omnis mihi cura libellis, Et procul a nobis exulat omnis amor. Viderat hoc dudum supera de sede Cupido: Et doluit vacuo me recubare toro Protinus in sidias in me componit, et usque Circumit, ac docta construit arte dolum. Utque latens auceps, tenebrisque adopertus opacis, Callida pennigerae retia tendit avi. Hosque aditus, iamque hos aditus, omnemque pererrat Circuitum, et tectas obicit ante dapes. Sic amor occultis tacitus vestigia lustrat Passibus: et casses tendit ubique suas,
fris363
Sive domo egredior: tu prima occurris amanti: Seu redeo: facies obvia prima tua est. Et saepe in media iungor regione viarum: Inque meis oculos cogor habere tuos. Forte novus pacti celebrabat foedera lecti Sponsus: et ad positas me iubet ire dapes. Utque mihi socia (hic mos est) addatur honesta: Ad thalami tectum te nova Nupta vocat. Adsumus hic stratoque super discumbimus ostro. Ipse inter iuvenes, inter es ipsa nurus. Iam cibus infertur positis ex ordine mensis: Festaque dant laetos atria tota sonos. Omnes apposita immittunt in fercula dextras, Ex cepto Sponso, cui sua Nupta cibus. Felicem iuvenes Sponsum nos diximus illum: Cui liceat tali pellere parte famem. Inde alii spectant alias: te nosta notarunt Lumina, fixa tuis inque stetere genis. Da veniam: obtuto si quid commisimus illo: Materiam oppositus praebuit ipse locus. Nam quoties oculos sublato attollimus ore: Incurrit fronti frons tua blanda meae. Tunc ego ne videar petulantior, ora reflecto: Sed revocas oculos protinus ipsa meos. Meque locus, tempusque iuvat, vinoque recenti Pectoribus vires incaluere novae. Quid faeciam dutibo: an versa cervice recumbam, An flammae experiar conscia signa tuae? Qua licet, et possum tento celare calorem: Sed retrahit vultum forma superba meum.
fris364
Dumque tuos specto nutus, et verba loquentis: Sensi te totis erubuisse genis: Luminaque in gremio veluti defixa tenere. Laeserat aspectus labra pudica meus. Obstupui, et spreti damno mea facta ruboris. Inicioque ori spumea frena meo. Utque tuum sarta contempler lege nitorem: Ante meas pono pocula sumta genas. Ore merum, sed formamoculis, animoque calorem. His propere ambobus, tardius ore bibo. Di superi quos vidi humeros, qualesque lacertos? Fercula quam doctas ad capienda manus Vidi dispositos aurum superare capillos: Nec tua purpureis ora minora rosis. Vidi sidereis oculos contendere flammis: Collaque candentis vincere lactis opes. Hinc concepta mihi primae sunt semina flammae Hinc animo innata est prima favilla meo. Omnia contingunt fataliter. hoc quoque factum Quis sine lege Dei, numinibusque putet? Namque ubi dempta fames epulis, mensaeque remotae: Et data sunt thalamo munera danda novo. Protinus ad laetas Tubicen iubet ire choreas: Additur et comiti par sua virgo pari. Te mihi, meque tibi Sponsi mens provida iungit, Ut nostrum claudas dextra puella latus. Ordine progredimur, quo non formosior ullus: Teste loquor vultu conscia virgo tuo. Non ita Chaoniae iunctis in amore columbae Aerium pennis ingrediuntur iter:
fris365
Nonita Dellades super alta cacumina Cynthi Formosum, Triviam circa, habuere chorum. Non ita Pierides pompam duxere venustam: Auricomae Phoebo plectra movente lyrae. Tum mihi vir felix, fortunatusque videbar, Quod tibi Dux, mihi tu conspicerere comes. Tunc mihi sum caeli nitidos errare per axes Visus, et his terris altior ire polo. Porticus est, memini, variis distincta columnis: Sub qua ducendis area facta choris. Huc ubi perventum in partes disceditur aequas, Hinc cupidus Iuvenis, spectat at inde nurus. Nec mora, tibicen modulatus arundine carmen Incinit, huic mixtum dat lyra tacta sonum. Tum choreae dextra non impudente Magister, Te vultum sistens, haec ait, ante meum: Hanc Heerbrande tibi pulcram commendo Puellam: Qua non est choreis dignior ulla tuis. Tu comite hac reliquum duces subtiliter agmen: Rusticitas nostris omnis abesto choris. Dixerat: amplexus tibi do, dasque ipsa vicissim Et tuus est nostiro nexus amore sinus. Tum iuvenum series reliquis immista Puellis Saltat, et ad numerum crura pudica movet. Risit Amor, risitque dolis Cytheraea repertis: Et subito ante oculos adstat uterque meos. E quibus cliso percussis aere pennis, Aliger occepit siv prior ore loqui. Sperabam tibi venturos contemtor amores: Nec tibi perpetuo libera verba fore.
fris366
Nam modo qui nullis dicebas posse moveri Ignibus: ecce aliquo captus amore iaces. Ecce iaces, captasq manus ad iura puellae tendis, et imperio das tua colla meo. I nunc Mosaicos noctuque diuque libellos Explica: et in vacuo membra repone toro. I nunc et studiis perge invigilare severis: Et legere Historicae bella cruenta tubae. Murice quid Tyrio prodest recubare? quid ostro? Cum sine amore tibi nox vigilanda venit. Nam neque tunc molli plumosus vellere lectus Conciliet somnum, nec leve murmur aquae. Sacra senes norint: et quid deceatque nefasque, Fasque sit inquirant: et sua fata legant. Tu Venerem colito: Veneris tibi munera curae Christophore. aetati convenit illa tuae. Grandaevae antiquis onerentur legibus aures? Hic locus est, in quo ludicra verba decent. Dixit, et aurata promit duo tela pharetra: Inque meum subito pervenit hasta sinum. Et venas, animumque subit, totumque pererrat Corpus: et accensas spargit ubique faces. Tum varii toto vertumtur pectore sensus: Sauciaque insuetus permeat ossa calor. Utque faces altis iniectae sulfure tectis, Corripiunt flammis obvia quaeque suis. Ingentemque ignis fumum vomit: inde sequutus Occupat inventam ligna per alta viam. Et totae apparent moles considere in ignem: Nec cedit liquidae Mulciber auctus aquae.
fris367
Sic ubi non solito correptas igne medullas Intrat amor: totum vulnera corpus habet. Nec mihi pars ulla est flammae indelebilis expers: Meque calor Siculo non minor igne tenet. Ille abit, et iaculum pharetra quod promserat ante, Impositum nervo torquet, et arte ferit Extemplo teli stridorem, arcusque sonantes Audio: sed vulnus quod dedit ille latet. Unum hoc, quod nostris inflixerat ille medullis, Sentio, nec modicae cerno salutis opem. In te oculi defixi haerent: in te ora morantur: Vulneris o utinam sis medicina mei. Solam te aspicio, te unam suspiro puellam: Te sine grata mihi nulla chorea venit. Hinc amor, hinc oris species, hinc frontis honores: Hinc me oculi teretes, sidera nostra movent. Formosique movent crines. quos flava Dione, Quos vellet capiti Nais inesse suo. Ipsa movet facies, nullis obnoxia gemmis: Qualem non aetas viderit ulla prius. Ipse color movet, e rubeo qui pronitet ore: Ut cum quis niveum sanguine tingit ebur. Aut si nix minio Germanica certet Ibero, Aut puro videas lacte natare rosas In te consumsit vires natura, tibique Munera certatim contribuere Deae Dulce dedit ridere Venus, capitique decoras aurati afflavit pectinis arte comas. Bracchia largita est Iovis uxor, Pallas ocellos, Leucothoe digitos, Mater aquosa pedes.
fris368
Gratia sit superis, quorum mens provida cavit: Ne sis regnanti nata Puella Iove. Nam si te Inachias olim vidisset ad undas: Isidis haud ullum nomen in orbe foret. Nec quae clara poli micat inter sidera celsi: Esset ab Arcadico progenitore sata. Gnosida desertam prosugus liquisset Iacchus, Si tu Cretaea conspicereris humo. Si te Niliacis Pharao vidisset in oris: Libera ab insidiis Sara futura fuit. Nec quondam Isacii Germanae, nomine falso Dictatae, castas sollicitasset opes: Si te pro Syria reperisset forte Rebecca, Ire Palaestinis Abimelecus agris. Ferreus est, quicumque tuos aspexit ocellos, Infidusque hostis sustinet esse tuus O ego quam timui in chorea. ne fortius aequo Ad corpus premeret te mea dextra meum! Quam timui, ne quis manifestum cerneret ignem: Non bene legitimus dissimulatur amor. Furta latent melius, latet inconcessa voluptas Tutius: indicto proditur ista suo. Et iam Sol medium cursu transcenderat axem: Summaque ducendis venerat hora choris. Ordine discedunt socia cum virgine quisque, Tu lateri accedis grata puella meo. Amplector fidusque comes, nec fictus amator. Sumque, quod Arcitenens iusserat esse procus. Hic mihi quas flammas imecerat ante medullis: Has geminant vultus nomina clara tui.
fris369
Sive manus nivea certantes specto pruina: Sive decora imo lumina fixa solo. Scu rosei speciem video sublimiter oris: Pectore fit maior flamma subinde meo. Tum quoties capio mihi reddita verba roganti: Quae minimo edebas virgo modesta fono. Protinus ardescunt concepti mentibus ignes: Et sacer in toto pectore flagrat amor. Saepe mea, memini, tua voce silentia rumpo: Multag, consuesco quaerere, multa loqui. Nunc epulas laudo, dederat quas parcior hospes: Nunc tibi quae fueriut gaudia parta rogo. Nunc de Patre tuo, nunc de genitrice requiro: Nunc aliud narro, nunc tibi fingo procum. Qui tecum crebras agitarit forte choreas: Ille ego (si nescis) tectus amator eram. Ut vertum patrii subt4er fastigia tecti, Materna excipior, non sine Patre, manu. Impigra de multis mox una sororibus adstat: Neccarieque adfert pocula plena mero. Tum Pater infusum, non ficti signa favoris, Praebibit, hospitii pro pietate, scyphum. Ipse tibi volui, tamen ante saluto novercam: Nam pene oblitum fecerat auctus amor. Post ubi maternade dextra pocla recepi: Fronte tibi laeta praebibo virgo scyphum. Credula res amor est, tibi complacuisse videbar: Nec doctum infelix hospes adisse patrem. Stans igitur piciis mediae laquearibus aulae: Haec animo tacitus voluvo revolvo meo.
fris370
Ut nil te moveat thalamos ambire iugales: Iste tamen poterit paene movere pater. Egregius pater, et multis virtutibus ingens: Quas non est omnes hic memor are locus. Ille tuum nunc aequat avum virtute librorum Quamvis sit numero Brentius ipse prior. Ille novum patrio studiis decus addidit orbi: Summaque iam fama contigit astra sua. Illi praeclarae ratio pulcerrima vitae, Non leve pro meritis nomen habere dedit. Ac ducibus nostris rerum experientia carum Efficit, et longo tempore nota sides: Seu linguam in templis acuit, seu caelica verba Pandit, pro trepidis arma movetque reis. Sive iuventuti divina oracula Vatum Explicat, et quidquid nobile Paulus habet. Illius egregias virtutes, claraque facta, Posteritas olim quae fateatur, erit. Quis tanta pietate viri, toto dotibus aucti Non cupiat votis omnibus esse gener? Addo piam matrem quanquam super aethera raptam, Seu fidei spectem, sive pudoris opes. Nam generis fuerit cum condita stirpe sacrati, Primaque Brentiacas inter habenda nurus: Usque tamen facilis, mitique affabilis ore Omnibus: et semper promta iuvare fuit. Et sanis etiam non contemnenda medelis: Saepe quibus magnum sustulit illa malum. O utinam nunc illa, sed hoc optare vetamur, Cum toto capiat gaudia plura polo!
fris371
Sed quid avum memorabo tuum, qui voce librisque Et culta nulli mente secundus erat? Cuius amor patremque meum, patrisque vicissim Egregium fovit, sed sine fraude senem. Hoc monumenta docent, utriusque librique diserti, Quaeque loquuntur avum scripta paterna tuum. Quid vero referam praestantes dote sorores, Ingeniique auctas divitioris ope? Quarum qui roseas commendet carmine formas Et pulcros mores, Palladiasque manus: Ille sibi longum proponet ferre laborem Maeonii aggressus condere Vatis opus. Indolui nullas sonitum tunc edere chordas: Nec posse adtactam crura movere lyram. Sed mihi tempus erat laribus valedicere vestris, Inque mea aversum tecta referre pedem. Ergo digredior. summa iam luce peracta, Demere cum nitidis Soliuga vellet equis. Hic face succensa solito pro more libellis Incubo: sed chartas excutit hospes Amor. Hoc duce, quidquid ago: seu sera pervigil hora, Seu placidae quaero nocte quietis opem: Ante meos oculos tua lumina semper oberrant, Et videor vultus mente videre tuos. Nec tranquille mihi mediae sunt tempora noctis: Sollicitumque tenet, cura perennis, amor. Tandem cum fessos premeret nox humida ocellos: Et mediis caelo Luna ruberet equis. Experior somnum de te, mihi somnia quaero, Somnia non omni sunt spolianda fide.
fris372
Cum sibito motis levis aura perhorruit alis: Et visa est oculis talis imago meis: Stabat honorato iuvenis praelignis amictu Aliger: haud impar os humeroque Deo. Non illi similem genuit mortalibus ulla Aetas: humanae nec peperere nurus. Aure caesaries fronti, faciesque iuventae: Ut cum Septembri candida mala rubent. Virga manum regit, hac somnos adimitque fovetque: Hac fretus tristi lumina morte levat. Ima videbantur pedibus talaria sacris Nexa: quibus rapidum transvolat ille fretum. Artis opus rarae, nervis haud facta bidentum Pendebat leva caelica parte lyra. Isque mihi visus tales expromere voces: Ut tetigit lecti fulcra quieta mei. Salve cura Dei. nam sacrae vocis amanti Ut Deus et caeli numina summa favent. Me pater ipse tibi celso demittit olympo: Perque auras celeres nuntia ferre iubet. Qualia Tobiae portavi pronubus olim: Cum vitet sociam quaereret ille piam. Quare age non vani fallacia percipe Vatis Dicta: Deus vero quae sacer ore canit. Illa tibi tantum, quantum dilecta parenti, Et quantum socio femina cara viro. Pro qua sollicitas caelestia numina votis, In thalamum veniet nupta cupita tuum. Hoc tibi coniugium sanctus promittit olympo Spiritus. o aliam desine velle parem.
fris373
Nec dubita caro verbis aperire parenti Consiliumque tuum, consiliumque Dei. Ipse reget patremque tuum patremque puellae, Auspicio ut iungant pignora bina pari. Ardet et ipda nurus, traxitque per ossa calorem: Alterius nec vult esse puella viri. Sicait: et medio visus sermone relinquit: Ignavusque meo corpore somnus abit. Ut primum lux alma data est, pulsaeque tenebrae Imperio tota pareo mente Dei. Multaque divinum numen veneratus olympi: Ominis ut faxit talia visa boni. Protinus ad carum refero mea vota Parentem, Remque omnem pando consiliumque Dei. His ille auditis facili annuit aure, tuumque Ad patrem placidis rettulit ista labris. Annuit hic etiam non tarda mente: meoque Ambae etiam matres te pepigere toro. Dispeream, si non felici numine Divum Eveniunt votis talia coepta meis. Vera adeo dixit, quisquis fuit ille Deorum: Tu modo sis sido non onerosa proco. Quodque mihi de te summo promisit ab axe Aliger: id facias cara puella ratum. Et simili mecum studeas contendere flamma: Ista manet votis ultima cura meis. Non ego divitias, non auri munera fulvi Ambio: non culti iugera multa soli. Sed tecum ut sociam possim traducere vitam: Inque tuo pereat nostra senecta sinu.
fris374
Sit mihi pauperies tecum formosa puella: Et sine te Regum munera nulla volo. Una satis fueris Croesi mihi carior auro Lux mea: te felix coniuge semper ero. Sive mihi aspiret slatu fortuna secundo: Seu veniat velis durior aura meis. Assiduum sortis comitem me semper habebis, Tu modo ne dubita de gravitate mea. Clara tibi iuro nitidae per tempora frontis, Perque comas istas, lacteolasque manus: Me tibi ad extremas mansurum vita tenebras: Ultima maior erit, quam tibi prima fides. Nam si nec nomen, nec me tua forma teneret: Posset me pietas una tenere tua. Quique tibi est morum tenor integer et pia vitae Simplicitas nullis collabefacta dolis. O niveam quae te poterit mihi iungere noctem, Candidior medio nempe erit illa die! Hic tu quidquid eris, mea eris: tu selige tantum Me quoque, quem solum sola decenter ames. Nec me despicias: si non ab origine prisca Editus, aurata luceo torque sinum. Quod si me veterum non ornant clara Parentum Nomina, nec prisei sanguinis auctor Eques: At casti mores, et adhuc sine labe peracta Vita: nec infami conditione Pater. Cui sua praestantes generos spectata paravit Virtus, et nullis mens temerata dolis. Quem multi socerum claro de stemmate nati Antinoi, et celebres expetiere nurus.
fris375
Omnibus at longum, sato meliore, relictis, Te patre delegit non renuente tuo. Hunc tu non socerum poteris sed dicere patrem, Filia pro affini quippe futura nuru. Nam te pro nata patrio amplectetur amore: Socrus erit genit rix altera, glosque soror. Tertia vix a me pars dicitur ulla favoris, Plura tibi genitrix plura paterque feret. Nec mea te moveant numeris inclusa, suisque Verba Poetarum more ligata modis. Quod male coniugii creduntur iura Poetae Servare, et vacuas pacis habere manus. Aeque parum vulgi de vatibus illa querela est: Nam primi hi Veneris colla dedere iugo. Et primi castas coluerunt arte puellas, Iusque maritali praeposuere toro. Vidi Oratorem contra laniare capillos. Coniugis, et saevo fuste aperire caput. Ut cum tardigradum servus molitoris asellum Incitat, et duro stipite terga domat. Vidi causidicum plagis mulctare maritae Ora: quasi hoc opsium civica iura velint. Vidi et sanctiloquum plenis indicere buccis Coniugii pacem pace carere tamen: Crinibus et passis in apertam ducere lucem: Ut Cacum Herculeae corripuere manus. Quis furor auricomae raptis a fronte capillis, Atroci ingenuas ungue secare genas? Rusticus haec aliquis tam turpia praelia tractet, Cuius non hederae circumiere caput.
fris376
Aptius est ora impressis livere labellis: Collaque blandiloqui dentis habere notam. Quid? quod cum Iunone Iovi lis maxima semper: Et Venus a claudo dissidet ipsa Deo? At sacer ille novem concordi pace maritas, Pierii montis vertice Phoebus amat. Per Phoebum te turo meis caram esse medullis: Sive mihi coniunx, sive futura secus. Sed potius coniunx: thalamo nam pacta iugali Sola mihi posthac cura perennis eris. Tucum quos dederint annos mihi numina caeli Exigere, et tecum vivere et opto mori. Nec tibi nummorum promitto pondus et auri, Arvaque quae findant pinguia mille boves. Nec quae sidonio legitur sub littore concha, Aut quet praeterea futile vulgus amat. Hoc alii extollant, alii tibi laudibus ornent, Quas genitor, Domino dante, tuetur opes. Nil ego polliceor levium pro more procorum: Munera promissis uberiore feres. Igne pio castae, pretio tanguntur avarae, Sit mihi purus amor, fit sine lite domus. Sit pietas et amica fides. discedite rixae, Pugnaque nos inter non habitura locum. Annue tu votis tantum, et quod diceris esse Nomine, sis selix et bona gemma proco. Hoc ipsum probat et genetrix tua: consule matrem: Hoc pater: et poteris consuluisse patrem. Vive valeque mihi, multas lux unica luces: Indiciumque animi fc pia virgo tui.
fris377
IN NUPTIIS M. VVILHELMI Zimmermanni, et VValdburgae Bockin Giengensis. ELEGIA II. EN iterum thalamus sancitur foedere castus. Et subeunt socium femina virque torum Convemunt, poctumque volunt, sponsalia tractant. Forsitan et digiu pignus amoris habent. Dicite, si vobis superant nova carmina, Musae: Metraque purpureo ferte legenda toro. Illum qui primus thalamos non passus inertes, Ad superas digna tollite laude plagas. Solivite vota Deo, cui vincla iugalia curae: Quo duce sirmari copula nexa solet. O iubar optatum, nuptis bona tempora dantur, Laetitiae mistos non habitura metus! O lucem Sponsis centeno nomine faustam, Qua perflant tepidae pectora bina faces: Taedaque sacrato felix adoletur ab igni, Et supera coeptis numen ab aede subest. En festiva datur, puerisque beata creandis Ducitur ad Sponsum Sponsa pudica suum. ZIMMERMANNE tibi iam deserit Hesperus Oetam: Frigidaque Eoo decidit umbra polo. Digna tuo VVILHELME venit iam foedere Sponsa, Et VValdburga tibi virgo petitia datur. O digno coniuncta viro, coniuncta marito, Cuius ab ingenio munera mille fluunt.
fris378
Guius inest animo divini cultus. honoris, Et cui praecipue munia diva placent. Namque Dei metuens verae est pietatis alumnus: Quod docet hinc alios, id prior ipse facit. Intendens animum studiis, rebusque sacratis, Nil nisi quod rectum cum probitate colit. Artibus eximiis tenero devotus ab aevo, Excoluit mentem meritus atque fide. Numina Pieridum fovit puerilibus annis. Intonsum coluit Pegasidumque Ducem. Insuper est linguis, Graeca, Latiaque politus: Queis sine vera fides, rellgioque labant. Quintus ab undecimo vix illum ceperat annus, Et fuerat celerem passa bis uva pedem. Impositos capiti, virtutis praemia fasces Abstulit, ut meritae laudis haberet onus. Inde per aetatem sacris inhiare Camenis Cepit, et ad summum collis adire iugum. Nunc quoque non audit solum pietatis amator: Sed docet, et verae nosse salutis iter. Munere quo nullum toto preciosius orbe est, Nec mundi patuli machina maius habet. Huic curae est pietas, non aeris acervus et auri: Huic studia et mores cum gravitate placent. Ut pictura iuvat lippum, fomenta podagram: Sic illum census divitioris opes. O te felici pronatam sidere Sponsam, Cui datur eximio Coniuge posse frui! Dilige nupta pium, doctum Vvaldburga maritum Dilige, dilecto basia fige viro.
fris379
Tuquoque Sponse decus pietatis et utilis auctor, Consortem thalami semper amore fove. Dilige quam pepigit lecto Deus ille iugali: Quam voluit sociam pectoris esse tui. Illa micat tantis animo redimita corollis: Virginei quantis pallia trita chori. Annuus exactis completur mensibus orbis: Dum sua femineus tergitur ora pudor. At tua vivaci potius virtute polivit, Et mentem varia pexuit arte suam. Hinc ego non pulcros memorabo corporis artus: Qui Paphiam possunt exuperare Deam. Iudicio Paridis praestantis gloria formae Vincendo Divas aurea mala feret. Si spectem mores et vitam labe carentem: Virtutum gravitas conspicienda datur. Semper enim studiosa fuit probitatis, et ingens Ipsa pudicitiae non sine laude decus. Si genus et patriam, primaque ab origine stirpem Quaeris, ab innumeris illa trahetur avis. At pietate graves, hanc qui genuere, Parentes Mors male fida rapit, praecipitata rapit. Hanc igitur frater, vir multo nomine clarus, Educat, et Patris munia promta subit. Cuius ego in laudes Carmen si ducere vellem: Deficient voces, deficientque dies. Quis nescit lato vulgatum nomen in orbe Hitzleri? quem laus tam latet ampla viri? O felix animo, felix Vvaldburga marito, Atque inter Suevas inclita fama nurus!
fris380
Te multos numerare iuvet cum coniuge menses, Gaudentem licito participemque toro. Hac fruere o Vvilhelme iocos et mille reporta: Quos leges nullae, nec Deus ipse vetat. A patre divitiae natis linquuntur et argi: Sola sed a superis uxor honesta venit. Tempore petraesum est thalami, lectique iugalis: Tempore crescit amor, tempore cessat amor. Vester amor tantum vementes surgat in annos: Quantum vere novo graminis herba viret. Sudet mella frutex, narcisso floreat Alnus, Et durae Quercus aurea poma ferant: Quam Vvaldburga suum cesset dea mare maritum: Quam bene compactus dissoluatur amor. Vivite concordi felices pignore lecti: Et multa vestram prole beate domum. Quam bene conveniunt thalami qui foedere casti Iunguntur socio, nec prohibente Deo? Caucasus hunc duris genuit de cautibus horrens: Quaeque dedit nutrix ubera, Tigris erat: Qui prohibet thalamos misceri et foedera iungi: Nec patitur taedam pignoris esse ratam. At voc felices, vos terque quaterque beatos, Queis datur optato iure toroque frui. Sic Deus afflabit dextro spiramine nexum, Proteget et puri iura sacrata tori. Ac tandem vitae cursfu feliciter acto, Caelestis tribuet regna habitare plagae.
fris381
IN NUPTIIS M. PETRI HEINlini, et Magdalenae Schuveick- hardae. ELEGIA III. ET merito quis enim tecum gaudere recuset PETRE, cui placido pectore Nuptia datur? Quis tibi legitimum iam non gratetur amorem? Invideatve tuo gaudia parta toro? Dum tibi virgineos inter pulcerrima coetus Uxor, honoratis moribus apta venit. Omnia quae tecum traducat tempora vitae, Adsit et in socio fida labore comes. Spargite humum foliis et florum germine terram: Nam sibi laetitiam postulat orta dies. Cum gaudente decet tantum gaudere, dolenti Quantum par suerit condoluisse viro. Ergo age perpetuis ne sis mihi nata querelis, Vincula sacrati concine Musa tori. Quaeque mihi nuper tristissima fata canebas: Nunc quoque dulcisonam pectine tange luram. Coniugis implicuit socio duo pectora nexu. Mitis amor, concors gratia, pura fides. Velle animis unum est, unum quoque nolle duobus: (Una quis credat mente calere duos?) Vivit et alterno sub pectore mutuus ardor: Atque animi fibras gaudia laeta cient. His age felices longaevi temporis annos, Et plenam sacra dote precare domum.
fris382
Spargite humum folys, et florum germine terram: Nam sibi laetitiam postulat orta dies. Et tu prae reliquis imo sub pectore gaude, Gaude connubio Sponse beate novo. Qualis enim primo sociata est Eva marito, Cum lecti sanxit iura beata DEUS. Qualis Thariadae sociali foedere SARA Iuncta fuit caro femina cara viro. Qualis ad Isacum deducta Rebecca, iugalem Caelitus accepit, nec sine luce, facem. Qualis et illa fuit praesenti numine Divum, Tobiae stabili Sara ligata iugo. Talis et auspicio superum, Dominique favore, Iam venit in thalamum Petre Maria tuum. Atque eccam, ut propero festinat tramite gressum Intratura tuum Sponse beate torum. Aspice lucidulis ut blandum arridet ocellis: Quantus in explicita fronte superbit honos: Aspice lacteolo blanditur ut illa colore: Aspice purpureis ut rubet illa genis. huic fere quicquid habet, tribuit natura, decoris: Huic quoque contribuit Gratia quidquid habet. Candor inest vultu suffusus sanguine, qualem Alba ferunt rubeis lilia mixta rosis. Ut nitidum laeti profulgent sidus ocelli: Saepius accensas fert amor inde faces. Hinc honor et pacidi laudata modestia vultus, Et decor et probitas, purpureusque rubor. Casta fides, hilaresque ioci, moresque pudici, Incessusque pia fimplicitate decens.
fris383
Tamque suas vincit comites, quam Cynthius orbe Auricomo rutilans astra miniora premit. Quid pietatis opes? quid relligionis amorem Eloquar, in summum quem gerit illa Deum? Quid mores animi? quid mentem crimine puram? Integra sunt humeris singula quaeque suis. Ergo Sponse tuam merito complectere Sponsam: Corporis et partem noveris esse tui. Quam tu perfugium et rerum solamen habebis: Quae tibi laetitiae munera mille feret. Sive etenim crscat memmorum copia dives: Seu tibi paupertas deprimat arcta caput. Una haec praebebit maestis solacia rebus, Et fatum blanda leniet omne manu. Hinc ubi dura suum vertet fortuna tenorem, Uxor adest animae portio summa tuae. Uxor adest, qua cum detes bona tempora vitae, Et salles socio laetus amore dies. Nec morosa locum praebebunt iurgia liti, Sed vivet stabili condita pace domus. Sic tibi provenient securae commoda vitae, Cunctaque successiore fluent. Spargite humum foliis, et florum germine terram. Nam sibi laetitiam plstulat orta dies. Tu quoque Christiparae quae gaudes nomine matris, Sub tacito gaude Sponsa pudica sinu. Cuius in amplexum fatis melioribus ibit Sponsus honorata relligione pius. Vir pietate valens, quo vix metuentius ullum Numinis ingenium saecula nostra ferent.
fris384
Vir pietate valens, aeternaelucis amator Exosus tetrici vellera sicta lupi. Pangit enim verus caelestia munera Vates, Inque Tubingiaca personat aede Deum. Pangit et edoctus sacrae mysteria mentis Caelica spiranti numine verba movens. Nam nisi quae caelo docuit DEUS, omnia vitat: Qualia sunt stolidi somnia vana Papae. Unde potest aequo censeri iure Sacerdos, Cum sacra det vivi tradita voce Dei. Artibus est etiam studiisque imbutus honestis, Linguarumque trium cognitione valet. Sive etenim Latium, seu vis audire Pelasgum, Quisquis es, hic docta lege Magister erit. Seu quoque divinam hebraeis e fontibus undam Expetis, ille tuo pellet ab ore sitim. Nam prius ac sacrae studio se dederet artis, Progressus varia fecit in arte bonos. Multaque delibans veros servavit ad usus Optima, per flores sedula sicut apis. Donec eum docti merita vinxere corona Addidit et titulum Musa Magistra suum. O quantum decus est studiis inhiare sacratis? Quantum per linguas exeruisse caput? Heu pudeat multos ignavo pectore segnes, Quod linguam patrii vix didicere soli! At tuus, o virgo ter felicissima, Sponsus Hic etiam laudem, qua memoretur, habet. Adde quod est sine crimine vita peracta, Integer et fidei stat sine labe tenor.
fris385
Hinc bene doctrinae respondet vita sideli, Inque illam mores convenienter erunt. Ergo Sponsa tuum merito complectere Sponsum, Quem socium vitae noveris esse tuae. Ille tibi solamenerit, tibi remus et aura, Ille aderit votis anchora fida tuis. Sive tibi vultu ridet fortuna sereno, Seu duces pluvio turbida vela salo. Vivite concordi felices pectore Sponsi, Dulce quibus iuncti pignus amoris inest. Vivite tam facili Dominus quibus annuit aure, Sitis et in casto semper amore pares. Aemula cum paribus floret concordia Nuptis, Dic mihi quid melius totus hic orbis alat? Gratulor ipse novis imo de pectore taedis, Caelitus et vobis omnia laeta precor. Ut Deus hunc nexum praesenti numine firmet, Vestraque multiplici semine tecta beet. Ac tandem vitae cursu feliciter acto, Sidereae faciat templa tenere domus. IN NUPTIIS M. IOANNIS FAbricii Campidonensis, Ecclesiae Stuccardianae Diaconi: ac honestae castaeque virginis Katharinae, eius Sponsae charissimae. Celebratis Syndelphingae, 9. Iulii, Anno Christi 1567. ELEGIA IV. DUCITUR in thalamum casto pia Nupta marito, Macte esto taedis Christe benigne tuis.
fris386
Nam veluti postquam mort alia membra creasses, Afftatu formans cor animumque viri: Protinius ut vitae sociam consortis haberet, Qua cum felices viveret ipse dies: Fecisti fessos hominis perstringeret artus, Corpus et oppressum somnus haberet iners. Dumque is carpebat mirum gravitate soporem, Segnis et in toto corpore languor erat: Mox primum sicto sumens de corpore costam Blandula venturae coniugis ora creas. Illa vir ut vidit propriis ex ossibus orta, Cum viro adepta fuit femina nomen idem. Hoc dein Ostrini sociasti foedere lecti, Iussisti et multa prole beare domos. Crescite multiplici, dicebas, semine matres, Duret et in longos vestra propago dies. Haud secus hunc etiam firmasti numine nexum, Quo subeunt unum corpora bina iugum. Haec te non alio coepta est Duce, nec sine fato, Taeda unquam poterit firma manere tuo. Da modo te sacilem, thalamisque recentibus adsta, Ac defende tuum, mi Deus auctor, opus. En tibi delubri servum, Sponsumque dicatum Officiis sacris, cultibus atque tuis. En tibi, qui veros aris imponit honores, Instruit et vivo thure, meroque precum. Hunc iam praeconem divi Stutgardia verbi Suspicit, et prisca relligione colit. Vere est Fabricius fuperum bene dogmata cudens, Cuius et Eumenidum malleus ora ferit.
fris387
Ille tuum primo numen veneratus ab aevo, Ille tui metuens semper amansque fuit. Te coluit semper, Musas amplexus honestas, Summaque Pierii per iuga montis iit. Aonidum visit primosque roseta per annos Sedulus, hinc studiis incubuitque sacris. Caelica nocturnis versans manibusque diurnis, Quasque tulit vox tua suavis opes. Moribus hinc etiam vivo candore politis, Archilochi semper liber ab ore fuit. Nullius obtrectans male fido crimine famae, Absque Theonino fulmine nomen habet. Denique si parvis fas est componere magna, Non minor est vita sancte Iacobe tua. Talis et est frater culti Laurentius oris, Cui bene secretascuria credit opes. Ille nitor candore valens candoris imago, Illa vetustatis luxque favorque sacrae. Cui semper placuit pietas et vivida virtus; Semper et arrisit relligionis honor. Qui studet ingenuo praestare fidelia cuique Officia, et multis utilis esse modis. Fac tantum pietate virum ter maxime caeli Conditor in longos vivere posse dies. At ne praeteream roseae praeconia Sponsae, Haec quoque nunc Elegis est celebranda meis. Corpus amatores, et quae praestantia sormae Respiciunt animi pauperioris opes. Ac quas divitias habeat disquirit avarus, Quaeque ferat secum munera, cura prior.
fris388
Non tamen his etiam frustrabor laudibus ipsam, Cum valeat forma divitiis et opum. Scilicet haec opifex illi concessit Olympi Ingenuae propter nobilitatis opus. Namque fovet multas casto sub peclore dotes, Virtutesque sacrae numina mentis alit. Emicat ex vultu pietas, faciesque decora, Pectoris exemplar candidioris habet. Laeditur hac numquam probitas, aut plena ruboris Vita, verecundae lausve pudicitiae. Et ciliis oculos fuscaque colore nitentes Figit, et in Sponsum more decente rotat. Oraque maturae fetus imitantia pomi, Nulla venenato crimina felle serunt: Sed tua sacra canunt, tua dogmata Christe loquuntur, Lingua, velut par est, teque diserta colit. Quique ut ebur candent, tua laudant munera dentes, Corporis et quaevis pars studiosa tui est. Singula quid memorem? non est in pectore naevus, Et Katharina sui nominis omen habet. Purus ut est animus, sic omnes corporis artus, Et parent Domino subdita membra suo. Vosigitur quos casta fides sociavit amore, Mentibus et quorum mutuus ardor inest: Nulla queant dubiae removere pericula vitae, Nullaque disiungant tempora, nulla dies. Haec est pacta fides: haec connubialia iura: Haec est taeda sacrum digna subire torum. Sint procul hinc igitur lites et iurgia vocum, Rixaque quae thalamum non sinit esse atum.
fris389
Nam velut humani cum secum corporis artus Pugnant, officium reiciuntque suum: Languescunt valido spoliato robore nervi, Et fugit, in membris quae fuit ante, vigor. Sic cum restinguit discordia saeva iugales, Materiam Satana suppeditante, saces: Paulatim solidas amittunt foedera vires, Inque vices horum nil nisi bella, subit. Ergo sit unanimis vobis sententia, sitis Et duo corporibus, mentibus unus homo. Sponse tuam licito fervore amplectere Sponsam, Quae caro de carne est aedisicata tua. Et tu Sponsa tui gremiis illabere Sponsi, Qui caput est Dominus corporis atque tui. Tu quoque proventu fecundi palmitis instar Pubescas, fructu feta subinde novo. Fabriciumque tuum post annum redde parentem: Haec vestri merces vera laboris erit. Sic pater astripotens vestros tueatur amores, Praebeat et pacto gaudia mille toro. Sic etiam vitae cursu sine labe peracto, Aetherei donet caelica regna poli. DISTICHON NUMERALE. ostendens annum Nuptiarum. O fors: FabrICIO fortI feLICIa fata FeCerVnt, faCIbVs feMIna faCta foret,
fris390
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER UNDECIMUS. AD MARTINUM AICHMANnum Schorndorffensem, V. I. Do- ctorem. ELEGIA I. QUI Leges et Iura fori perdiscere tentat, Norit ut in quovis fasque piumque loco: Ille ratem vasto tentat committere Ponto: Inque procellosa nitiur ire via. Quidquid enim totus terrarum contnet orbis: Omne id sub leges ius vocat acre suas. Quidquid agunt homines, quidquid vox personat oris: Iuris id arbitrio subditur omne pio. Felix qui remos et nautica vela paravit Ante per has vasti quam maris iret aquas. Nam sibi qui placidos audet promittere cursus: Nec tumidum Borean, flabraque saeva timet: Ille suo seros optabit tempore remos: Cum fragili medium puppe tenebit iter. Namque ubi nimboso consurgent aequore venti, Ah miser, in liquida nausr agus ibit aqua. Et rerum ambiguus, nec quid fugiatve petatve Inveniens, omni destituetur ope.
fris391
Est via tuta quidem, dum primo in littore cursus: Et nondum tumidipersurit ira Noti: At Cum iam terrae ex oculis littusque recedunt: Et tuus in media linter oberrat aqua. Tum demum perslant immani murmure venti: Et laceram quassam quassat multa prcaella ratem. Bartolus hinc gelida tumidus consurgit ab Arcto: Adversa Baldus praelia fronte gerit. Fluctibus hinc nimbisque minax bacchatur Iason: Quem contra pluvia trux Imolaus init. Hos inter scopulos, inter Symplegadas acta Haerebit, remis si qua sit orba, ratis. Nec tu certus eris, quae prima pericula vites: Et dubiam frustra mens tua quaeret opem. Quod Lex una iubet, lex altera deinde vetabit: Quae non heic vultus obruet unda tuos? Vidi ego, qui nullos cum posset ducere remos, Artis adhuc expers, Ausoniaeque rudis: Attentare vias maris huius, et aequore primo, Ah nimium duris vertere terga Notis! Quisquis es, optatum qui vis contingere portum: Nec mersa laceras puppe videre trabes: Disce prius linguae cultissima verba Latinae, Ut magno possis cum Cicerone loqui. Disce bonas artes, Demosthenis arma Pelasgi, Et veri normam, mite Platonis opus. Hinc aude Leges, aude cognoscere iura: Nec dubita, tutum quin tibi fiat iter. Ars tibi, remus erit: velum tibi, lingua Latina: Malus erit codex: et tua transtra, libri.
fris392
Tum qui divino pandunt e codice leges: Hi tibi Tiphy erunt: hi Palinurus erunt. Illos te pariter fas est audire docentes: Istorumque ducum iussa verenda sequi. Qui remex animosa sui dictata magistri Respuit: atque odio verba monentis habet: Ille furens animi scopulis impingit: et atris Cautibus in tumidas carbasa mergit aquas. Comprimis vero sanctum venerabere Flatum: Aspiret velis mitis ut ille tuis. Sic tandem placida terrae potieris arena: Ornabuntque tuam florea serta ratem. Fecit idem Aichmannus, soceri vestigia cari, Exemplumque sui rite secutus avi. Ille bonas artes didicit iuvenilibus annis, Ausoniique oris mille paravit opes. Ille potest lingua misltos aequare disertos: Ille potest numeris claudere verba suis. Quin etiam veterum aggressus pervolvere fastos, Gesta valet populum, gesta referre ducum. His remis, peloque ratem propellere iuris Cepit: et afflanti numine carpsit iter. Nam pius et superis in vota precesque vocatis, Sustinuit pelagi fortiter istud onus. Nunc mare permensus pleno subit ostia velo, Remigioque capit praemia digna suo. Varnbylere tibi generum, tot dotibus auctum, Aichmanno natum gratulor esse Patri. Gratulor et Martine tibi decus istud: et opto Duret at in longos gloria parta dies.
fris393
Sitque tuis laudi, patriae sit deinde saluti, Inque decus cedat, qui dedit ista DEI. AD AEGIDIUM HUNNIUM, et Polycarpum Leiserum S. Theologiae Doctores. ELEGIA II. HACTENUS haud quenquam distrinxi carmine nostro: Nec meus ullius crimina versus habet. Est animus laudes tantum memorare bonorum: Maior enim placitis gratia rebus inest. Scazon acerbe vale: procul binc abeatis Iambi: Eventus sequitur verba proterva malus. At vos o dulces Elegi, mea cura laborque, Dictate hic etiam carmine laudis opus: Quod meus Aegidus vera pietate meretur, Doctrinaque animo conveniente pio. Quod meus ingenii solida virtute meretur Leyserus, morum nec probitate minor. Ambo iisdem patriae telluris moenibus orti: Ambo secuti huius culta Lycaea Scholae Ambo iisdem patrii nutriti Heliconis in antris: Ambo Magisterii nuper honore pares: Ambo pares animis et adhuc iuvenilibus annis: Sed cani ingeniis et probitate senes. Moribus et vitae cuius doctrina modestae Consonat: hic punctum temporis omne tulit. Quid vero exculti commercia proloquar oris? Sive Pelasga velit, sive Latina loqui
fris394
Quod loquar Hebraei flumen caeleste liquoris: Quo suadam linguae tinxit uterque suae? Omnes illi artes, Ciceroniaque arma secuti, Et rerum et vocum quidquid ubique, tenent. Philosophi docti, facundi Rhetores ambo: Ambo graves animis: vocibus ambo graves. Quin etiam ita perdidicere libellos: Ut quae mente fovent, tradere voce queant. Nam quoties sanctis pandunt oracula templis: Mosaicosque edunt, fatidicosque sonos: Obstupet auditu densissima turba virorum: Verbaque suspiciunt, suspiciuntque manus: Felices Hassos, Doctor quibus obtigit Hunnus, Hunnus sanctiloqui fama decusque chori. Hunnus ab ingenio qui caelica carmina fundit: Hunnus sincerae relligionis honor. Felices etiam, quos Austrius alluit Ister: Quos rigat ingenii vis Polycarpe tui. Quos pietas ornat tua: quos tua plurima virtus, Et Doctrina sagax, cultaque lingua sonis. Heu mihi, quod curis animus iam non vacat istis, Et mea vena modis est minus apta suis! Sed mea sufficiat tamen officiosa voluntas: Thura placent superis, bos ubi nullus erit. Vivite doctores felici numine Christi: Tu gravis Hunne labro, tu Polycarpe manu. Sentiat hinc magnum vestras Ecclesia fructum: Quam bene plantatam Christus ubique beet.
fris395
AD MOSEN PFLACHERUM. et VVilhelmum Fridericum Lucium S. Theologiae Doctores. ELEGIA III. MAGNA tibi imposita est sacris persona libellis: Qui cupis, ut par est, caelica verba sequi. Haud ita res facilis, sensus aperire latentes, Fatidico vates quos cecinere sono. Ut Ciceronaeum de Rhetoris arte libellum, Aut aliquod vates carmen Homere tuum. Nam nihil in terris, ad finem Solis ab ortu, Maius, quam voces posse reserre Dei. Poscitur huc trifidae docta experientia linguae. Mosaicae inprimis ora perita soni. Tum vox Cecropiis, verbisque diserta Latinis, Et mens non ipsa, quam regit, aede minor. Poscitur ingenium non illis artibus orbum, Quas Plato, quas magnus tradit Aristoteles. Poscitur et simplex animus, Christoque paratus Credere, quaque nihil maius in orbe, fides. Maius in orbe nihil, quam quaepia munera CHRISTI Arripit, et Christi nititur ore, sides. Haec sibi ius fecit, numen caeleste videndi: Sola super celsum scandere docta polum: Haec sibi ius fecit, montes super aequor agendi, Haec quae sunt oculis abdita sola videt. Quisquis in hanc igitur sacram descendis arenam, Fac mens sit simplex, et tibi lingua triplex.
fris396
Fac credas quidquid caelesti a numine manat: Deque side certa sit tibi certa sides. Qualiter hic Moses fecit Pflacherus, et illi Par studio, et sacro Lucius ingenio. Ambo simul docti divini oracula verbi: Ambo tribus linguis, artibus ambo pares: Ore pares: virtute pares: sapientibus ambo Mentibus, et rerum cognitione pares. Magnus uterque Dei primis venerator ab annis. Ingenii cultor magnus uterque sui: Praeco Dei Moses, praeco Fridericus: amatam Christicolis promti ferre salutis opem. Nam sacra non alio reserant penetralia ritu, Caelorum Dominus quaem reserare iubet. Nec negat hoc Styrus, nec Panno, nec Austria tellus, Nec quae finitimos aspicit ora Getas. Et nunc digna suis, nec iniqua laboribus ambo Praemia, patre Deo non renuente ferunt. Quando comae viridis decoratae germine Lauri, Nobile Doctoris nomen utrique parant. Doctores salvete duo, salvete sodales: Par hominum, quales aurea terra tulit. Iamque agite, unanimi sociati pectore fratres, Quam bene coepistis, continuate viam. Pascite Iessaei pastoris ovilia feno Caelesti: et verbum rite secate Dei. Qui non rite secat verbum caeleste, bidentum Lethiferis animas ensibus ille necat.
fris397
Sacrosancta Theologia. D. IOANNI PAPPO VIRO clarissimo, Amatorisuo, S. ELEGIA IIII. HANC tibi nata Deo mittitpie Pappe salutem, Non apto numeris, nomine nota tibi. Cuius tu teneris studiosus amator ab annis, Et non fucato pectore cultor eras. Pro qua caelicolae servisti rite parenti: Optat ut posses compos amante frui. Qualiter Isacides pro virginis ore Rachelis, Servivit socero tempora longa suo. Non ego sum fur tim tibi cognita: pronubus ipse Adfuit, e caeli vertice missus, Hymen: Meque tibi propriam sociali lege dicavit: Ut tecum placidos exequar inde dies. EST locus ad gelidas Nicri pulcherrimus undas: Vvirtembergus humum falce colonus arat. Sunt in eo doctique viri, celebresque Camenae, Et fons Gorgonei de pede factus equi. Sunt linguae et Clariae voces, artesque magistrae: Comprimis purae relligionis honor. Missus in hunc olim vitae iuvenilibus annis. In patrias artes erudiendus eras. Ut bene formato studiis et moribus ore, Liminis intrares tecta beata mei: Aptius et posses mecum conferre loquelas, Et tua rite meis iungere labra labris.
fris398
Nam qui me illotis manibus contrectat: ut olim Rusticus impura Phyllidis arte sinum: Ille aditu nostrae longe depellitur aedis, Et miser occlusas ingemit ante fores. Ergo perceptis animi virtute sagaci Artibus, et linguae divitis auctus ope: Protinus ad nostrae contendis limina sedis, Limina fallaci non adeunda viro. Excipit hospitio genitor meus: et tibi sacras Apponit menti fercula grata, dapes. Tunc ego te vidi: tunc castis ignibus ardens, Pectora legitimus nostra momordit amor. Et formosus eras, et mollibus integer annis: Abstulerantque oculi lumina nostra tui. Hoc ubi sensisti (quis enim celaverit ignem? Indicio semper proditur ille suo.) Excipis amplexu, feliciaque oscula iungis: Et virgo, affirmas, tu mihi sola places. Per sacram faciem, per conscia numina caeli, Perque genas istas, et tua labra precor: O virgo, sata Patre Deo, miserere rogantis: Effice me meritis tempus in omne tuum. Quod si forte meas non asper nabere taedas: (Sed mihi tam facilem cur rear esse Deum?) Spiritus hic vacuis prius extenuabitur auris: Quam thalamos, nisi tu, misceat ulla meos: Mirabar quid forma tibi neglecta placeret Virginis et nulla factus ab arte decor. Cum me nulla tegat Coae textura Minervae, Nec quae sub Tyria concha superbit aqua.
fris399
Nec mihi diffusos sit cura ornare capillos. Aut tenues Belga vesie movere sinus. Forma tibi nativa placet: placet habitus oris Caelicus, ad dulces linguaque promta sonos. Tempore iam ex illo socios transegimus annos, Nec sine te nox est, nec mihi grata dies. Seu latuit Phoebus, seu terris altior ibat: Tu mihi lucis amor, tu mihi noctis eras; Tu mecum placidos gaudebas condere soles: Saepe querens parvam lucibus esse moram Saepe ubi prima quies medio non noctis abacta, Expulerat somni munera grata levis: Mollibus e stratis opera ad libraria casti Surgimus, accenso lampades igne micant. Pervigilesque ambo socios complectimur artus, In manibusque teror pectoribusque tuis. Qualiter aequaevo coniunctam palmite vitem, Collibus Alsatici limitis, ulmus amat. Dumque alios vigili saliax iuvat alea nocte, Rhenanique tenet grata saliva meri: Te matutini volucrum sub culmine cantus Ad morunt labris, candide Pappe, meis. Mox ubi se Titan ostendit ab aethere terris, Et rota luciferi provocat orta diem: Egredimur nexis in florida prata lacertis: Erramusque vago per loca sacra pede. Et modo slagrantes Paradisi intramus in hortos, Perque Palaestinos dispaciamur agros. Iam Nili ad ripas, genitaliaque arva Canopi Tendimus: et sicco calce ferimus aquas.
fris400
Lustramusque aras votivo sanguine tinctas, Festaque fumosis exta cremata focis. Hinc tecum ingredior Cananaei limitis arva, Hic ubi stat veteri Biblus Hebraea solo. Et modo porticibus spacior, modo munera regum Miror, et in celsis stantia signa iugis. Miror et e solido constructum marmore templum, In cinerem et nigras nunc abiisse pices. Et quae praetetea (neque enim libet ordine longo, Quidquid ibi vidi, dicere) Biblus habet. Inde domum priscis mox ambo revertimur agris, Incolimusque novos cum pietate Lares. Ecce Deus mensam fessis iam stravit: et ecce Fercula sunt avidis lauta parata labris. Ambrosius patinis apponitur ordine panis: Nectareoque halant pocula plena mero. Adsumus hic stratoque super discumbimus ostro: Addimus et castas ore decente preces. Utque sit insidiis liber locus ille nefandae Pellicis: est clausas ianitor ante fores. Saepe nocere mihi conata est Cinglia Thais: Et Dominae castum contemerare torum. At meritam semper meretrix est passa repulsam: Nec potuit spolium iuris habere mei. Arria saepe suos misit mendacior ignes: Hos tuus extinxit iugibus imber aquis. Saepe suis etiam lusit Babylonia technis, Ut te mendaci falleret ore meum. At nihil est technis, nihil est conamine vafro, Nil indepta suis Thessalis illa dolis.
fris401
Perfrictae meretrixilla est Babylonia frontis, Ausa pios Regum sollicitare toros. Illa suo caeli subdit penetralia turi, Et Latio incestat cum Iove templa Dei. illa magas artes Circaeaque carmina novit, Devovet illa herbas, illa refrenat aquas. Illa galeritis quondam congressa cinaedis, In mediis peperit furta nefandae viis. Qualiter Armeniis Tigres fecere latebris: Qualiter in patulis feta Leaena locis. O procul a nostris abeas Babylonia lectis Femina: quaere alios foeda Megaera procos. Quid referam Scoti? quid stulti pignora Thomae? Quid natas Ecci, vir violente, tuas? Respuis hos omnes animi pietate pudici: Quae placuiex nuptis omnibus, una fui. Dixerat interea pater omnipotentis Olympi, Alsatici coleres ditia templa soli. Qua Richouviriaci stam publica tecta sacelli, Caelestesque docet Cancer adire polos. Venimus huc ambo (nam quo te cumque locorum Contuleris, socio subsequaripsa gradu.) Utque pios decuit consortes viximus illic, Concordes una, non sine laude, domo. Pax erat, haud ullo linguae violabilis oestro: Iurgia nulla domi, nulla fuere foris. Tandem etiam clarae Tribocum ad moenia sedis, Te sequor: angusto moenia firma loco: Hic ubi Rhene tuas mtidis argenteus undis Limite ab occiduo Kincius auget aquas.
fris402
Hic ubi celsa caput turris prope nubibus infert: Obscuratque tuas barbara Memphi pilas. Vivimus hac animis etiam concordibus urbe: Lis procul est omnis iurgia cuncta procul. Summus amor, constans pretas, expersque dolorum: Mutua cura mei, mutua cura tui. Nam sive augusti limen venerabile templi, Sive sacrae tangas aurea tecta scholae: Sive dapes, lautaeque adeas convivia mensae: Me comitem lateri iungis ubique tuo. Cumque alii tandem soleant languescere amantes: Ille tuus magno fenore crescit amor. Nam quo plura genis affigis basia nostris: Hoc te plura iubet figere castus amor. Nec sua dilecto propius fuit ulla cuiquam. Atque ego sum Pappo femina iuncta viro. Illi pectoribus connectunt pectora: tu me In cerebri clara divitis arce locas. Iuppiter unde olim (fama est ea prisca Poetis) Nullius genuit Pallada matris ope. Pabulae das etiam grato condita sapore: Nec Baccho immodico tempora pura gravas; Nec turpes das ore sonos: nec temnis amicos: Nec misera infelix ambitione tumes. Quaeque decet castum sociae praestare maritum: Omnia more bonis conveniente facis. Pro quibus officiis pretium ut tibi dulce rependam: Ista impono tuis laurea serta comis. Teque novis merito titulis et honoribus orno, Doctoremque sacri codicis inde voco.
fris403
Hac sed lege voco, dum tu sis Doctor: honori Iura magisterii dentur, ut ante meo. Nam mihi concessit soli pater, arbiter orbis, Imperium in nostros exeruisse procos. Cetera turba suis maneat subiecta maritis: Femineas sceptrum dedecet omne manus. Hoc quoque te moneo (quamvis agit impiger actum: Officii memorem qui monet ante sui.) Incorrupta met conserves foedera lecti: Hac sola recum lege manere volo. Vive valeque diu, meque omnibus excole curis: Sic tibi non unquam facta videbor anus. Invenies quae latuere: mihique subinde Aspicies miris ora novata modis. Utque tener nulla Titan aetate senescit: Et laeve imberbes os habet usque genas: Sic ego nulli unquam, qui me solerter amavit, Visa fui rugis turpibus esse senex. AD PAULUM VVEISsium, S. S. Theologiae Doctorem, et Professorem in inclita Regiomontana Borussorum Schola. ELEGIA V. INTERMISSA dix, sed non male coepta laborum, Mens erat hinc plena continuare via. Nam modo suadebat posti suffixa nigranti Laxatis fidibus, segnis inersque lyra.
fris404
Cum tua me virtus doctissime Paule Parumper Sevocat, et solito non sinit ire gradu. Efficit haec, meritos ut carmine grater honores: Et precer auspiciis optima quaeque tuis. Quando tuum nomen titulis maioribus ornat Summorum noster coetus in orbe virum. Gentis quin etiam Silesa propago paternae Me movet: et stimulos addit in ora suos. Quid loquar Andream terris natalibus iisdem Pronatum: haud patrii nomen inane soli? Fabricium Andream: qui te pie Paule secutus, Dissita Teutoniae per loca fecit iter. Nomine Marchiadae Legatus ab orbe Borusso, Hunc actum vultu condecorare suo. Prisca fides illi, male fallere nescia virtus,k Candida mensm, nullo sublita lingua dolo. Consilium solers: quo publica commoda rerum Promovet: arguti summa caputque fori. Sarmatis ora virum novit, Regique loquentem Audiit (est Regi non ita vile loqui.) Hunc quia fata ducem tibi Paule dedere viarum, Fas mihi sit Comitem, fas celebrare Ducem. Regiomont ani te sacra palaestra Lycaei Novit, et eloquio erevit amoena tuo. Nam Paulum sensit Paulina voce loquentem, Caelicaque in coetu verba referre pio. In te vivit enim rerum doctrina sacrarum: Et non fucatae relligionis amor. In te cana fides, varioque exercita casu Virtus, atque animi norma vetusta probi.
fris405
Quin etiam cultae polles dulcedine linguae, Sive Latina sones, sive Pelasga sones. Lamque adeo patrios per lustra quaterna Borussos In templo, inque schola caelica verba doces. Sincerae custos pietatis et aemula sancti Norma gregis: docti vivida imago viri. Salve dulce decus patriae, partoque triumpho Laetare: et tituli laude potire novi. Nam te Doctorem divina Tubinga salutat: Contigit ex merito qui tibi laudis honor, Tu vero cui Brennopolis, tellusque Borussa Subiacet: hosce viros Marchio semper ama: Ana ram, Paulumque soli decora ampla Borussi, Quaque utrumque potes parte beare, bea. Non licet e quovis ligno formare nitentem Mercurium: aut omni fingere vasa luto. Nec tibi tam facile divina oracula doctum Invemes, saeri causidicumque fori. Quam facile duris habeas venatibus aptum, Aut rapidos frenis qui moderetur equos. Longa dies hominem docuit mysteria caeli, Longa dies docuit Iura modumque fori. Quod supereest Christum votis ardentibus oro: Sospitet ut Paulum, Fabriciumque beet. Atque ambos patriae salvos ad limina sistat: Detque aevi longos et sine labe dies.
fris406
Tubinga REVERENDO ET CLARIS. simoviro, D. Matthiae Tinctorio, Pastori Suvinfurtensi, Theologiae Doctori, S. ELEGIA VI. HANC ego, Tinctori, tibi reddo Tubinga salutem: Quam mihi tu nuper voce precatus eras. Cum faceres alto rostride culmine verba: Suspiceresque huius prospera fata loci. Quod mea tam docti moderentur templa ministri, Exhibeantque suo pabula sana gregi. Est aliquid fateor, caelesti voce doceri Nec peste infectum carpere gramen oves. Hanc ego divitiis unam rem praefero Croesi Et quascumque vagus iactitet orbis opes. Nam neque Pyramidam tantum miracula Memphin: Nec Babylona suum nobilitavit opus: Nec Mausolaei tantum monumenta sepulchri, Caribus ornatus contribuere suis: Nec tantum Romam Capitoli immobile saxum, Nec Delum ornavit cornibus ara frequens. Quantum vera solet mores decorare vetustos Relligio et verbi dogmata pura sacri. Nec magis excelsis munitae turribus urbes: Quam quibus est verbum turris et arma Dei. O igitur populos ter et amplius usque beatos: Tu quos in vera relligione doces.
fris407
Cum tua sit pietas toto clarissima mundo, Doctrinaeque tuaestet sine labe tenor: Nam nec Aquinatis sequeris vestigia Thomae: Nec Scoti tenebras: nec lolia ulla Papae. Nec Cinglaea tuam pervertunt carmina mentem. In Christum magicis imperiosa sonis. Dum nimis angusto circundant aethere corpus Caeleste, in partes dilacerantque duas. Nec furor, Illyrica pice nigrior, occupat aures, Quas verbi obstrusit caelica cera, tuas. Ullius nec tu iurasti in verba magistri: Unus enim caeli sede magister ovat. Nec reverere Patres nunia pietate vetustos: Unus enim caeli vivit in arce Pater. Tu Christi unius caelestia verba popello Asseris, et Christo consona si qua tuo. Solus enim Chruistus sacrorum meta librorum: Solus hic in vita noster utraque scopus. Hunc solum tu voce tua feliciter urges. Hunc solum patrio cum grege pastor amas. Illius et prima duxisti ab origine stirpem, Conscriptis priscis nobilitatis avis. Utque Phrygum laudes Hector fortissimus armis Muniit: et patrias naviter auxit opes. Sic et tu Christi calamo defendis honorem: Papicolasque viros, Cinglicolasque premis. Est urbs a veteri nomen sibi gente Sueonum Sortita, ad Moeni conspicienda vadum, Dives agri, Cererisque ferax, atque optima vine Mater: et eximiis nobilit ata molis.
fris408
Primi Suevorum fratres tenuere Sueones: Egressi Arctois ad loca nostra plagis. Cum Marcomannis cessisset Suevus aboris: Harcinii quaerens advena ruris humum. Tempore post longo Ducibus subiecta Suevis Paruit: et sociis legibus usa fuit. Et quando imperii gessit Henricus habenas Tertius: hanc urbem Suevus habebat Otho. Nunc ea Caesariis est Legum subdita frenis, Iuraque proponit civibus aequa suis. Hac tu Tinctori verbum caeleste salutis Urbe, pia populum relligione doces: Et vicina Regis CHRISTI delubra sacerdos, Ut superum in vero tramite cultus eat. Ne mala sanctiloquos agitet discordia Vates: Quam Satanae toto concitat orbe furor. Nulla etenim mentes hominum plus turbat Erynnis: Dissona pastoris quam documenta sui. Diceris et Rheni quondam procul actus ab oris Cinglicolum, Austriacos exul adisse focos, Ut bona caelestis plantares germina verbi: Cuius ibi radix acta potenter erat. Sed quia non firmo haerebat fundamine nixa: Est cito siccatis arida facta fibris. Diceris hinc templum veteris memorabile Lorae, Vangionumque tua voce rigasse lacus. Et magnum peperisse tuis et nobile factis Nomen, et insignes conciliasse viros. Diceris et multum a prima tolerasse iuventa, Et vitae duras sustinuisse vices.
fris409
Hinc duros sensisse Notos, et frigus et aestum: Hinc tolerasse famem fortiter, inde sitim. Donec ad illius posses fastigia lucis Seandere, et optatae limen adire domus. Et quia me tanto nunc es complexus amore: Ut cupias nostri nominis esse procus: Insuper et Christum mecum fatearis eundem: Haec cape promeritum Laurea serta decus, Larea serta, mei tibi dantia pignus amoris: Indiciumque animi, vir venerande, boni. Sicut enim Sponsi crines pia virgo corona Ornat et optata tempora fronde ligat: Sic ego Doctoris titulo tua nomina como: Firmaque concordi sancio pacta fide. Aetherius faxit clementi numine Christus. Auspicio ut cedant talia coepta bono: Et piet atis honos, et Christi hinc gloria surgat. Hanc operis metam convenit esse tut. Scribere plura tibi voluissem: ni mihi tecum Nunc liceat coram singula quaeque loqui. Nam cum Doctrina virtus tibi iuncta sagaci Plurima: et humano comis in ore favor. Scilicet ingenium placida mollitur ab arte: Nec pietatis amor corda superba facit. Gratulor hunc, animum tibi doctrinamque Mathia, Virtutemque, et eam qui comitatur honos. Utque tui memoris pergas memisse Tubingae Hortor: et incepta firmiter ire via.
fris410
Sacratissima Iurisprudentia. M ANDREAE LAUBMARIO STUTG: M. IOANNI MOSERO GOEPPING: CASPARO LACIO STUTGAR. BALTNASARO EISLERO DINGELF: BALTHASARO ELSENGREIN STUTG: LEOS THENI PLEBST ULMEN: suis amatoribus, S. ELEGIA VII. QUAE legitis Castique proci, fideique probatae, A Nicri veniunt verba legenda vadis. Verba decem pedibus veniunt, atque insuper uno: Nam sunt imparibus carmina facta modis. Cur ita contrahitis rugosa in nubila frontem: Quod dixi imparibus carmina facta modis? Nec veniam laxa Iurisprudentia veste Cincta: sed astrictis corpus operta togis? An vobis etiam, vulgi pro more, Poetae Sic sordent: ut bonos hic videatur onus? Longe aliter sensit, Macedum cui paruitora, Natus Alexander magne Philippe tuus. Sensit hic, ad tumulum quondam cum staret Achillis, Quid sit praeconem laudis habere bonum. Sensit et Augustus septemplicis arbiter urbis, Virgilio quantum debeat ille suo. Nec Leges adeo cultis a versibus horrent, Ut nihil hinc fructus, dona nec ulla ferant.
fris411
Qui primus veteri sanctissima iura tabellae Indidit, est numeris usus et ille suis Quid? quod et ipse Deus nostri non indigus oris, Se celebrem doctis versibus esse cupit? Dixerat haec eadem quidam mihi nuper amicus: Ad posites magna cum gravitate dapes. Obicit illi alius, sanna petulante protervus. (Sic mos est hominum, queis sua sola placent) At iam nullusm, ait, vates mihi vivit Homerus: Nec par, Maeonidae creditus esse, Maro: Talia cui possint pro carmine munera reddi: Qualia tam docti promernere viri. Huic ego nec Phithium peperit te mater Achillen: Nec dedit Augusti, qaeisquis es, esse parem. At sint Augusti, non deerunt forte Marones: Virgiliumque dabunt saecula nostra novum. Sed quor sum haec? et iam pura de fronte recedunt Nubila: dantque hilares candida signa genae. Nam qui me teneris semper coluistis ab annis, Seu toga, sive chlamys texerit alta pedes: Hac etiam tenui non despicietis amictam Cyclade: quam vatis provida cura dedit. Forma suis placet ipsa bonis: medicina figuram Aut nulla, aut dura sero labore iuvat, Nec mihi vina scyphus meliora argenteus offert, Lucida quam Veneti sessilis obba vitri. Est mihi forma decens, proprio nativa colore. Et nihil externis nititur illa bonis. Utque mihi forma est mercati haud indiga cultus: Sic eadem est castis usque tuenda procis.
fris412
Non minor est virtus pulcram servare maritam: Quam roseis nitidam quaerere forte genis. Promptius est multo saevis infligere telis, Flebile quam medica tollere vulnus ope. Promtius est etiam claram corrumpere formam: Quam semel amissum restituisse decus. Saepe procos multi mihi delegere Parentes, Ut nostri curam convenienter agant. Meque sibi multae Germana per oppida matres Optarunt larga conditione nurum: Casta sed ignavi fugerunt oscula nati, Et pigri a thalamo vela dedere meo. Mox alto pectus deforme in amore terentes, Corpora pellicibus prostituere suis. Pulvis inornatos mihi defoedare capillos: Et tineis data sum vilibus esse cibus. Heu saepe obscura latui caligine mersa Vixque anno potui Solis adire iubar. Interea rumpunt illi sacra foedera lecti, Obscenoque premunt pacta marita toro. Sunt duo deformi vitiosa libidine scorta, Scorta meis nimium pernitiosa bonis. Unum turpe genus foetentiaque ora manusque, Horrore a capitis Crapula nomen habet. Ancillae gressum geminae comitantur herilem, Hinc Rixa, hinc variis Alea cincta notis: Alterum inuncta nitens mendaci tempora fuco: Turpis et ex ipso nomine nota Venus. Haec nocuere mihi, taedis inimica pudicis: Haec fuge iustitiae quem pia cura tenet.
fris413
Odi omnes, fictum simulant qui cordis amorem: Et male neglecta coniuge furte colunt. Vique omnes odi: sic vos complector amantes; Qui colitis nostri foedera firma tori. Qui mecum longae sociatis gaudia vitae. Nam de me vobis mutuus ignis adest. Vobis cura breves sine me requiescere noctes, Et mecum longos pervigilare dies. Vos mihi nardorum sparsistis rore capillos: Quidquid et huc grati mittet odoris Arabs: Vos digitis gemmas, et tortile crinibus aurum, Vos tegumenta humeris inditis apta meis: Nec sinitis squalere situ, nec pulvere turpi Sordere, aut blattis vilibus esse dapes. Nam summos inter solet unus hic esse dolores. Si quis amans, fructu semper amoris eget, Qui ne forte meos dolor artus occupet idem: Andraea nostri tu Studiose caves. Tu mecum optatam trahis omni nocte quietem: Tu mecum lepido ducis amore diem. Et castum retines doctis in mentibus ignem: Iphias ut Graiae fama pudicitiae. Tu tecum magni ducis me ad Principis aulam, Nec sinis obscuro delituisse loco: Ancillasque addis, quae me comitentur euntem, Iustitiam et celebrem relligione fidem. Haec uti per tenebras facula praecedat opacas, Illa sed insidias pone repellat herae Sic tuta caram ponis statione maritam: Sis felix, et sint candida fata tua.
fris414
At quem te memorem capitis Mosere pudici? O quibus et quantis concelebrande modis. In te pura sides, pietasque insignis, et atro Felle carens animus, nec simulatus amor. In te forma potens, et doctae Palladis artes Splendidaque a magnis fama refulget avis. Nec tuus est genitor studiis alienus ab illis, Civica pro trepidis qui movet arma reis. Consiliisque iuvat Teccensis Principis aulam, Hortator studii caussaque faxque tui. Adde quod et socer est tanto mihi iunctus amore, Quantus in Aolide Penelopeque fuit. Fortunata domus, cui tu nova gloria nomen Adicis, ut geminum surgat utrinque decus. Nec tu carminibus nostris indictus abibis Luzi, praecipuos inter habende procos. Foedera qui casti servasti pura cubilis: Est aliquid nuptae non violare fidem. Nam neque blanditiae neque te inconcessa voluptas, Abduxere meis, nec data vina, toris: Sed pietatis amans, et vita sobrius omni Fovisti amplexu corpora nostra tuo. Quid memorem te, Eistere, mei pars maxima lecti, Et merito eximiis annumerande viris? Non tibi iuris amor, non officiosa voluntas Defuit, ad castos linguaque promta sonos. Assuetaque tibi doctae dulcedine linguae Auxilium trepidis addis ubique reis. Quid moror et castum verbis extollo pudorem? Indicio semper promicat ille suo?
fris415
Isingrine decus patrii non degener oris, Qui thalamum servas nocte dieque meum: Blanditias tibi saepe suas Babylonia dixit: Utque parum cautae rete tetendit avi. Sed non illa tuos potuit pervertere mores: Divitiis castus cedere nescit amor. Nota tua est probitas, et maior carmine virtus. Ausa tibi magnos conciliare viros. Illa tibi socerum tanta pro laude paravit, Egregium casta relligione ducem. Quem non ulla nigro lacerant convicia dente, Quot quot ab hostili proiciuntur humo. Nec madidi fratres quidquid meditantur acerbi: Nec quae cum corvo passer hiante pipit. Haec quoque salva domus: si non ita degener unus, Pro castis aris thus adoleret haris. Ultimus hoc nobis accedis in ordine Plebsti, Egregiis animi dotibus aucte boni. Tu quoque Circaei fugisti pocla veneni: Quaeque levis miscet foeda aconita Venus. Castaque legitimi tutatus foedera lecti, Nonm contemnenda dote maritus eras. Qualis in Alcesten Admetus: et ipsa vicissim. Qualis in egregium Laodamia virum. Hinc pietas et nota fides, ÷ lingua diserta, Hinc vigor ingenii plurimus ille tui. Pro quibus officiis ut vobis digna rependam Munera. do vestris laurea serta comis. Doctoresque novis titulis et honoribus orno: Praemia sunt nostris talia danda procis.
fris416
Salvete eximii Doctores turis et aequi, Inque meo semper sitis amore pares. Aurea pax adsix, niveos redimita capillos, Iungat et aeterna pectora nostra fide. Iamque adeo valida teneamur utrique catena, Quam posthac possit solvere nulla dies. Venerit infernis Alecto missa latebris: A lecto capiat iure repulsa fugam. Venerit Ausoniis armata Potentia terris: Inniciat nullum legibus illa metum. Dixerit Aphrosyne: nostro discedite lecto, Et mecum Latii iuris inite torum: Aphrosynen nostris proculhinc depellite tectis. Custodem legum provida cura docet. Est etiam quae saepe meo subrepere furtim Legitimo quaerit Pentesilaea toro: Fucata specie meretrix insignis, et ipso Affinis laribus nomine visa meis. Nam si quis capiti ventrem praeponat honesto, IUS est, VIS merito quae tamen ante fuit. Hanc fugite, et nostro procul hinc removete cubili: Diruit illa urbes, diruit illa domos. Vobis iuris amor curae discedite rixae: Odit tustituiae iurgia vana pater.
fris417
De honoribus Doctoreis, M. DANIELI MOEGLINGO TUBINGEN. M. LAURENTIO GVALTHERO KVECHELIO ULMENSI, ET D. CASPARO GUTMANNO CONSTA NTIENSI MEDICInae Candidatis: 16. Kalend. Ianuarii, Anno salutis 1572. Tubingae collatis. ELEGIA VIII. DICEBAM: procul ite Deae, proculite Camenae: Gratia iam Musae non mihi vestra placet. Pauper, inopsque sumus, contemptaque turba Poctae: Qui colimus vestrum nocte dieque nemus. Nam neque divitiasm, quas neglexere priores: Nec datis optatas ambitionis opes Divitiae vestrae paupertas gloria, risus: Vestrum munus, onus: vestraque fama, fames. Magna fuit quondam docti reverentia vatis: Divite nunc auro qui caret, arte caret. Ipse licet redeat Naso, redivivus orbem: Si fuerit pauper, non ita gratus erit. Diligitur nemo: nisi cum Iove et Hercule dextro, Divitiae putent in locuplete penu. Maxima pars hominum lucrosas excolit artes: Et, nisi quae ditant, munia nulla probat. Dat Paulus, dat Baldus opes, dat celsus honores Nec mercede sua Tullius ipse caret.
fris418
Unus in hoc Vates Andinus spernitur orbe: Postremoque latet, et sine luce, loco. Ite procul Musae, vestris ingrata ministris Turba: libet celso figere colla pedes. Ire libet, silvisque feras, et montibus herbas Scrutari, et vires inde notare bonas. Gemmarumque notas, et thura Sabaea, crocumque. Et piper, et quidquid mittit odoris Arabs. Iam libet humani perquirere corporis artus: Nil terret vultus ossea forma meos. Venarumque libet positum, motumque fibrarum Inspicere, et nervos, sanguineumque iecur. Quotque oculus tunicis circum claudatur; et unde Pupillae veniat lucidus iste vigor. Cede Dioscoridi Naso: concede Galeno Culte Maro: Hippocrati da Venusine locum. Una mihi maius faciet curatio lucrum: Quam si Maeonide carmina plura canam. Dicebam. Cum forte mihi Libethria Clio, Non exspectatos hos dedit ore sonos: Quae te, inquit, demens agitat perversa cupido? Ingeniive bonis antefer antur opes? Quod non marmoreis domus est tibi fulta columnis: Nec viget irriguis consitus hortus aquis: Nec locuples auri, nec fulvi est aeris acervus: Exiguusque calet frigidus igne socus: Num te propterea miserum, num ducis egenum? Si tibi sufficiat sors tua, dives eris. Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus: Natura et paucis vivit ubique bonis.
fris419
Quo tibi divitiae, parvo quae tempore durant? Expositae flammis, expositaeque Notis. Non domus, aut fundus: non auri copia fulvi, Mortis ab extrema conditione vocant. Omnia dispereunt: quo magna pecunia Croesi? Quo Xerxis Gazae? Pyramidesque Phari? Omnia dispereunt, quod quaeritur indole, nomen Permanet: huic uni stat sine morte decus: Vivit opus Flacci, geminumque volumen Homeri, Virgilium poterit nulla abolere dies. Si quae igitur vivo tibi detrahit invida turba: Post obitum duplici fenore reddet honos. Adde quod ingenuae prostant male quaestibus artest Indole nec docta rite parantur opes. Dentibus infectas solitus producere pelles Cerdo, potest etiam quaerere Sutor opes. Vidi ego nummatum, qui terram vomere sulcat, Quique facit corium: pallia quique facit. Nec moror haeredis curam: nam saepe fenestra Divitiae multis lata fuere malis. Si minus argenti liquisset Tullius olim Nato: forte magis sobrius ille foret. Lydius in Cyrum quondam non arma parasset, Si tot Pactoli non habuisset opes. Et si tot Xerxes caruisset mille Dariis: Non esset luxus causa reperta novi. Quod si nulla tui referunt tibi praemia versus: Attamen elucent haec data dona tibi. Barbara quod turpi non lingua immurmurat ori: Quodque potes culto verba referre sono.
fris420
Quando in utramque alius Vates dormituri aurem, Verbaque non iustis obligat apta modis. Et quasi sopitus caecutit, balba loquendo: Nec clandestinum perficit auctor opus. Erudit hic alios temere: obrepitque canendo: Multaque suffocat pectora, pauca levat. Vix has finierat Clio Libethria voces, Democritum risu vici ego pene meo. Bella quidem Clio fecisti verba: sed ipsa Interea est nummis orba crumena suis. Sic ego respondi, vulgi pro more loquutus: Exposuique Deae verba ferenda Notis. Nique mihi Phoebus, Medicae qui praesidet arti, Extremum hoc mandans, imposuisset opus: Hac uti luce, novis Medicae Doctoribus artis, Accinerem celeri carmina pauca stylo: Pulsa domo, nostrae sensisset verbera dextrae, Admonitu, Clio, praemia digna bono. Ergo Phoebe tuis morem praestare paratus Iussibus: exigua carmina pango lyra. MOEGLINGOque tuae claro nunc artis alummo, Doctifici meritum grator honoris opus. Qui medicas teneris herbas ut disceret annit: Impiger aerii per iuga montis iit. Fratrum sectatus vestigia nota duorum: VVilhelmique pii, Nicoleique pii. Posset ut hinc morbis vitiatum corpus amaris Sanare, et febres et relevare sites. Doctaque Pergamei didicit praecepta Galeni: Quaeque docet Medica Cous in arte senes.
fris421
Et quae victuris mandavit dogmata chartis FUCHSIUS, et quidquid nobile Celsus habet. Salve Paeonia Doctor celeberrime dextra, Fratribus o Daniel aequiparande tuis. Sic tibi fortunet, quam nosti, Maximus artem, Quando voles Medicas applicuisse manus. Ut VVeissenburgi, te Praeside, nulla malorum Semina, non ullam sentiat aura luem. At tu Romuleae cultor facunde Minervae LAURENTI, lauro duplice dignus eras: (Si quis honos nostro superesset vatibus aevo, Ornaretque suos noster Apollo viros) Nam tibi cum Medica Musarum tradidit artem Phoebus: et hinc geminum fecit habere decus. Ludis enim versus Nasonis pectore dignos: Facundumque pio carmine condis opus. Quodneque Tarpeiae damnarent virginis arces: Nec sileat Phoebi, Teutona terra, domus. Felix et sapiens, qui Musis pene relictis, Divite formasti pectus in arte tuum. Auspicioque Dei, et fatis melioribus usus, Hippocratem curam passus es esse tuam. Ut Medicis posses imbellia membra levare Haustibus, et succis restituisse bonis. Salve Paeoniae Doctor praeclare palestrae: Quaeque tibi dantur praemia dignus habe. Exigit hoc pietas, et pectore vivida virtus: Exigit hoc studii vis animosa tui. Tu quoque dilectos inter GVIMANNE sodales Qui, quod es, a patria stirpe vocaris, ave.
fris422
Hucque ades, eximia frontem decorabere lauro Quam constat studiis te meruisse tuis. Nam bene Pergamei nosti praecepta Galeni: Quaeque senex Cous, quaeque Avicenna docet. Quaeque sit herbarum virtus, quae pabula febri Commoda, lethargum quae Medicina levet. I fruere optato GVIMANNE decenter honore, Aspiret velis aura secunda tuis. Ut valeas Podagram, et lentum curare Marasmum: Et formidatas tollere Doctor aquas. Cumque tua nullos sentiscas coniuge morbos: Excepto ad superos qui tibi trames erit. Tu vero Medicum (Deus hoc praecepit) honora: Quisquis es, et magni numinis instar habe. Quo sine pallentes nemo depellere morbos, Quo sine nemo probis viribus esse potest. Ille tibi victum, et leges praescribit edendi: Noxia ne comedas, ne violenta bibas. Ille tibi longos non raro prorogat annos: Membraque praesidiis munit ubique suis. O quoties non est illum numerare beatum, Munera qui Medici suspicit alma boni? Nec temere spernit: dum fractis viribus aeger Heu sero Medicum discat amare virum. Atticus Hippocratem divino cuius honore Extulit: Antoni dat tibi Roma decus. Gratus Lagidae felix Erasistratus olim Scertiniusque tibi Caesar Iule fuit. Quisquis es, et nondum vertiginis orbe laboras, Paeonios Regum dilige more viros.
fris423
Sic tua non ulliperturbent corpora morbi, Nec latus infestet, nec caput acre dolor. Sin Medicum spernis, meritosque huic demis honores: Eveniant capiti maxima damna tuo. NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DVODECIMUS. AD ANDREAM FABRICIUM Silesium, LL. Doctorem. ELEGIA I. UT tua Getulis non sit domus ardua tectis, Nec media candesn aede nitescat ebur: Nec micet argento ductum meliore lacunar: Nec serves Phrygias, regibus ortus, opes: Nec tibi Sidonio medicentur vellera succo, Magna clientelae subdita turba tuae: Est tibi cana fides, fulvo pretiosior auro: Pectoris Andrea portio summa mei. Est in te candor, qualem decet esse sodalis: Est in te verae mens pietatis amans. Caelicolas quicumque timet re fallere turpi, Christicolas idem fallere turpe putat. At quisquis fuco sincerum laedit amicum, Is sciat ultorem post caput esse Deum.
fris424
Adde quod est solers in te prudentia rerum: Nec fluit ingenii vena maligna tui. Nam studio iuris semper, legumque vacasti, Doctus quid fast sit dicere, quidque nefas. Nec te difficilis trames, nec tesqua morata: Quo minus inceptum perficeretur iter. Nam Leges multis coluisti semper ab annis, Iuridici sectans limina docta gregis. Saepius et causas orasti: saepe dedisti Consilia apta foris, praemeditata domi. Ars nulli, nulli venit haec prudentia rerum Antepilos: usu temporis ista venit. Nemo repente fuit legum cultissimus arte: Ad ius tam lata non datur ire via. Paulatim crescit legum doctrina sacrarum: Et fit divitiis ampla subinde suis. Flumina magna vides parvis de fontibus orta: Quae tandem sociis multiplicantur aquis. Exiguus gelidi primum patet alveus Istri: Et placido serpit latior inde vado: Donec collectis utroque a cardine lymphis, In mare per septem flumina volvit aquas. Nec temere est animus spe deiciendus ab omni: Si non ad votum res tibi prima venit. Pectore sed toto, cunctisque incumbere nervis, Et niti studiis nocte dieque decet. Nam licet haud possis oculo contendere, quantum Lynceus: Tiresias non tamen esse velis: Nec possis cursu celerem praevertere Ladam: At claudo exoptes non tamen ire pede.
fris425
Est quodam pordire tenus, dum detur et ultra: Nil est, quod nequeat vincere in orbe labor. Fecit idem Andraeas nulles fugiendo labores, Atque libris vigiles attenuando manus. Hinc doctrinae illud tantus succrevit acervus, Quoque die quemvis erudiente diem: Ut merito summos hodie vir doctus honores Auferat, et studio praemia digna suo. Artes nutrit honos, virtutem gloria ducit: Et stimulum ingenio subdere fama solet. Vius diu Andraea: Christus decora ampla secundet: Ut prosint homini, non noceantque Deo. AD GREGORIUM LEONhardum Ulmensem, et Ioannem Mayerum Luchoviensem Saxonem, V. I. Doctores. ELEGIA II. NON ita res facilis ius dicere civibus aequum, Et quid fas homini cernere, quidve nefas: Ut leporem canibus venari, et retia cervo Tendere et hamato figere avem calamo. Clitellas citius ruralia aptabis asello: Quam leviter docto civica Iura viro. Quid tibi cum populi caussis et lure forensi: Qui nihile toto Codice mentis habes? Nec recitas quidquam, nisi quod venator aprorum Novit idem, et melius tressis equiso tuus?
fris426
Disce prius Leges, et Legum consule gnaros, Quam populi caussas sub tua iura voces. Nocturno putere mero, putere diurno: Narrare obscenis dulcia furta sonis. Ludere chartarum numeris: tractare fritillum: Criminibus doctos dilacerare viros: Haec studia efficiunt Epicuri de grege porcum, Non quae sitorem, caussidicumque fori. Quid tu pervideas iustive bonive, quid aequi, Cui Baccho hesterno lumina caeca natant? Quid tu caussarum possis cognoscere Iudex, Auris cui nimio tinnit utrinque mero? Sobrius ut venias et casta mente necesse est, Iustitiae antistes qui cupis esse sacer. Fons Legum DEUS est: illo de fonte biberunt Ausonii Reges civica iura fori. Iura fori manibus puris tractanda, quid usquam Turpius, augustum quam temerare forum? Nemo velit curam Medico committere morbi, Quem morbi ignarum norit, et arte rudem. Nemo velit navim indocto committere nautae, Ni tumido cupiat naufragus ire salo. At nos rem populi, nos iura forensia et urbes Credimus in sanis (quis furor iste?) viris. O Fortunatos nimium, nimiumque beatos, Qui possunt docto iudicis ore frui: Qualis erat Minos, qualis Rhadamantus, et acer Aeacus, arbitrii norma sequenda boni. Qualis ert Salomo: quo non moderatior alter Imperii tenuit lenta capistra sui.
fris427
Illi omnes docti, et Legum, iurisque periti, Quid fas sit norant dicere, quidue nefas. Omnes temperie mentis, castoque pudore Insignes, omnes relligione graves. Laudandus merito, quisquis venit aemulus horum: Inque pari laudis nititur ire via. Qualis Gregorius legum studiosus et aequi, Iuris sectator, iustitiaeque comes. Quem decor et virtus et laeto gloria vultu Aspicit, et verus concomitatur honos. Illum primaevis genitor praeclarus ab annis, Applicuit studio Pieridumque gregi. Et docuit pulcras tractare fideliter artes, Quotquot habet Latium, quotquot et Hellas haber. Ille etiam patriae digressus finibus orae, Sequanici vidit docta Lycaea soli. Audiit heic Legum Doctores, audiit aequi Patronos, Latii fulcra suprema fori. Audiit, et memori ius totum mente notavit Sedulus, officio functus ubique suo. Crapula non Iuvenem, non mollis inertia fregit: Utraque res animis, corporibusque gravis. Par illi dite ingenio, par moribus aptis MAYER in Aonia non male tinctus aqua. Cuius inest animo patriae virtutis imago, Et recti cultus, caelicolumque timor. Cuius inest linguae nitor et facundia sollers, Et pietas multis caelitus aucta bonis. Inprimis animus prudens, ac provida rerum Notitia; hac duras pertulit ille vices.
fris428
Scilicet humanos prudentia dirigit actus, Et verae gemmam nobilitatis habet Prospicit haec rerum eventus indagine mentis: Hac sine propositum nemo tuetur opus. Adde, quod a primis vitae iuvenilibus annis Condidicit leges et pia iura fori: Ut caussas hominum trutina diiudicet etqua: Doctus, quid iustum dicere, quidue secus. Ergo illis meritae dantur nunc praemia laudis, Nominis ut posthac clarior exstet honos: Et tituli maior surgat nitor, et sua laurus Victrices ornet more decente comas. Magnorum est pretium Laurus non vile laborum, Et studium tales utile poscit opes. Nam quamvis sibimet virtus pulcherrima merces Externis etiam non comitata bonis: Attamen excrescit quondam laudata, suumque Ingenio calcar subdere fama solet. Macti animi Iuvenes, hoc scilicet itur ad astra Tramite: cum propria quaeritur arte decus. Quid prodest veterum clypeos iactare Parentum, Et propriis orbum turpiter esse bonis? Non ita maiorum virtutes accipit haeres, Ut scuta, ut galeas, ut laris huius opes. Virtus res homini propria est: haec sola beatum Efficit, et clarum nomen habere sinit. Hac quicumque caret, non pacto nobilis ullo est: Sit licet Anchisa progenitore satus.
fris429
AD SAMVELEM HAIDIAM Calvensem V. I. D. Consistorii Ducalis Advocatum. ELEGIA III. IURIS amatorem sacri, legumque tenacem Non vis, non odium mentis ab arce quatis. Non vulgi voces terrent, non tur bida plebes, Non opere turbant, immodicusue labor. Si ruat effractis caelorum sedibus orbis: Impavidum feriet tracta ruina virum Hac arte aetherias Cuiacius attigit arces, Romani columen lumen honosque fori. Hac sibi divinum peperit Vesebeccius arte Nomen, et indomita stans sine morte decus. Haec te siderios Hotomane evexit ad axes: Hac iam Donellus, Vigeliusque vigent. Haec Varnbylerum toto claravit in orbe: Haec tibi perpetuum dat Chiliane decus. Haec Capelbecii laudes maioribus aequat: Haec dat Demlero nomina clara meo. Huius ore extemas terrae pervenit ad oras Hochmannus, patrii fama decusque fori. Huius ope immensum penetravit Volcius orbem: Volcius eximio Iuris honore Valens. Tu quoque qui tanti sequeris vestigia coetus Eximium hac Haidi nomen ab arte trahis. Nam conscripta legis to densa volumina Iuris: Cuiacii et reliquum molle secutus iter.
fris430
Nostrorum et pariter voces et dicta virorum In memori dudum pectore fixa tenes: Sedulus auditor Leges et Iura docentum: Unde tui merito nominis exstat honos. Adde pios mores, et vitam a labe remotam, Expertemque animum fraudis, et absque dolis. Quod si contacto felix in tramite pergas: Inque locum soceri convenienter eas: Grande tibi veniet magno cum fenore nomen, Et decus a sera posteritate feres. Nam Capelbecius tibi vivum exemplar, et idem Dux operum: voluit qui prius esse socer. Gratulor hunc tantum Samuel tibi docte parentem. Quem precor ut solito semper amore colas Ille Ariadnaeo poterit te ducere filo: Et Labyrinthais evoluisse dolis. Hunc sequere et tanti vestigia carpe parentis: Inde tuum semper cescet in orbe decus Ah pereat, quicumque feras et bruta sequutus, Ignavos voluit praeteriisse dies. Ille suum peraget vir vere inglorius aevum: Una viri tellus nomen et ossa teget. At vos, o docti Iuvenes, atque impigra pubes, Macti animis tactam continuate viam. Nec vos aut odium, aut stolidi ludibria vulgi, Aut operae tardent, immodicusue labor. Vere quidem primo radix peramara laborum, Sed fructus dulces, messe sequente parit.
fris431
DE HONORIBUS DOCTOreis in utroque Iure collatis: Ioanni Paulo Vehlino, Patricio Augustano, Vvilhelmo Craus, Stuccardiano, Ioanni Petro Braitnacker, VVeissenburgensi ad diem 17. Novemb. Anno etc. 85. in Academia Tubingensi. ELEGIA IIII. QUAM iuvat hanc etiam, me vivo, emergere lucem, Leucothoe roseis quam mihi portat equis: Dum video geminos tecum Gulielme sodales Crausaee, hunc festum concelebrare diem? Nam tibi Iuridicae divina catervapalaestrae, Cingit honoratum fronde nitente caput. Quae mihi Neccarides fundent Permessidos undam? Os satis argutum quae mihi Cyrrha dabit? Velinum video dextra tibi parte locatum: Nam Braitnacherum dat tibi laeva manus. Di, quales animi? quantum pietatis amantes? Quantus in his verae relligionis honor? Otia non illi torpentis inertia vitae Duxere, in latebris foede Lyaee tuis. Non studium quaesito illis ditescere lucro: Et merces toto ferre referre mari: Illi doctificas didicere fideliter artes, Sectati Aonii tecta beata chori: Illi castrarum subiere sacraria legum: Qua promit libris civica iura Themis.
fris432
Legibus ut patriis instructi atque arte forensi Nunc patriae reddant, quam rogat illa, vicem. Namque his cura fuit, cognoscere iusque piumque. Explicet ut caussas lingua diserta graves. Consilii hic vis est, hic lumen amabile mentis, Arcano Legum promere tecta sinu. Nam quid ab ignaro capiatue petatue patrono Assertum iuris, iustitiaeque decus? Qui leges, qui iura suis dare civibus aequa Insitituvat, patrio gens operata foro: Hi sapiant, condantque suis, quae condere fas est, Mentibus: ut promant promere si quid opus. Iura domum servant, operosaque limina Regum: Et maius nulla quaeritur arte decus. Quidquid enim Domini coeptant, sive ardua rerum Consilia, exili seu peragenda manu. Regula ni Iuris moderabitur orsa laborum: Infelix operum, quidquid agetur, erit. Prospicit eventus, qui prospicit omnia legum: Maior enim humano spiritus intus agit. Dicite qui Regum sacra tecta habitatis et aulas: Quo nisi res tali publica fulta bono est? Quo melius magnae dirimuntur iudice lites? Quis potiorque domi, quis potiorque foris? Et quis legati, quoties rerum exigit usus, Aptior est longis munus obire viis? Quis populi melius commotos temperat aestus: Conciliatque homines, conciliatque duces? Expedit hoc, inquit, rebusque est utile nostris: Hoc nocet, hoc fas est, hoc vir amice, nefas.
fris433
Talia librantem non fallit amussis: et aequi Certam habet ex ipso Regula iure fidem. Sic genitor tuus, o similis Crausaee parenti, Protulit eximium per sacra iura caput. Cuius in ore fuit patriae facundia linguae. Reges atque Duces quem stupuere loqui. Nam quod Romuleae fuit olim Tullius urbi: Hoc pater immenso Teutonis orbe fuit. Nunc domus ista nova surgit virtute nepotum, Nate refers titulis, ingenioque patrem. Inretuosigitur crines pariumque tuorum Ornat, et imponit laurea serta Themis, Iure triumfali corpus velatur amictu: Pumiceusque tegit tem pora vestra color. Hoc animi pietas, hoc cunctis cognita virtus, Hoc poscunt mores, ingeniique bona. Iamque tubae rosonantper compita longa viarum: Et spargunt festae lumen in orbe faces. Eia age vitiferos rapido qui vertice colles Alluis, Hercyniis iugiter orte iugis: Da plausus Nicer: optati da signa favoris, Laetitiae fas est te dare signa tuae. Iam sua deseruit Romana Palatia Phoebus: Iam bibis Ausonias tu Rubiconis aquas. Mutarunt sedem Baldi: mutavit Iaso: Et Themis in nostrum est inde profecta solum. Christus iustitiae fons, et sacra Regula iuris: Felix hisce viris hoc velit esse decus. Atque idem patrios conservet ab hoste penates: Ne sint ulla domi bella, nec ulla foris.
fris434
Et quando Autumni facies tam dira minatur Supplicia, hinc Martem civibus, inde luem: Arceat a nobis saeva contagia pestis: Detque Alcedonios bruma ineunte dies. Inter Avernales uti nostra Ecclesia portas Duret: et antiquum tollat ad astra caput. Hanc ceu triticeam volluit cribrare farinam Spiritus, infernas qui moderatur aquas. Christus Olympiacum placida sub voce parentem Flexit: ut in vanum concidatiste labor. AD ELIAM PEROTTUM, LEMgoviensem VVestphalum: cum illi in Academia Tubingana honores Licentie Do. ctoraiis publice conferrentur, Anno salutis 1581. 12. A- prilis. ELEGIA V. HELIAE carmen modulare Thalia PEROTTO, Vita virinostro est carmine digna cani. Nam bene praeteriti transivit temporis annos: Mitibus et studiis mentem animumque dedit. Inculpati hominis mores, et criminis expers Vita manet: famae non maculanda notis. Prima viri in patriis acta est ditionibus aetas: Hic ubi Lemgovios Lippia pulsat agros. Lippia Romanae tellus funesta cohorti: Qua flant Harminii parta trophaea manu. Hunc pater Hermannus, sacri qui caelica verbi Semina Christicolae sparsit in arva gregis:
fris435
Artibus instructum variis, linguaque Latina, Rostochium misit, docte Chytraee, tuum. Legum ubi Doctores coluit, Iurisque peritos, Et Themidos sacris imbuit ora sonis: Audiit hic Baldos Helias Iura docentes, Assidua relegens aurea dicta manu. Audiit, et memori voces et verba notavit Mente: nec in rapidos iussit abire Notos. Fecit idem Ienae, Musarum castra secutus: Qua vaga Tyrigetum Sala pererrat humum. Fecit idem nostrae coleret dum tecta Tubingae, Et Leges, et Ius disceret omne fori. Nulla ques homini: seu vellet adire docentes, Et pia legiferae visere tecta domus. Sive domi tereret sinuosa volumina Luris: Dive, tuum studio, Balde, se cutus iter. Mens haec una viri: patrio prodesse clienti: Et dare Iura olim civibus aequa suis. Consilioque ornare fori subsellia, et ortas Lites iustificis composuisse modis. Regula iustitiae Deus est, et norma bonorum: Quisquis amas Leges, disce timere DEUM. Disce rogare Deum, precibusque in vota fatiga, Exorant humiles Numina magna preces. Helias timet ille Deum: Deus ornat eundem: Et pia victrici tempora fronde ligat. Namque hodie titulum fecunda Licentia Iuris Indit, et eximiis aequat in orbe viris. O utinam affines, consanguinitate propinqui, Heliam hac possent luce videre suum.
fris436
Unanimique novis applaudere honoribus ore: Et sua cum nostra iungere vota prece. Quanta Hamelmannus, cui sacra Licentia nomen Indidit, hinc animo gaudia percipiat? Oldemburga virum caelestia verba sonantem Suspicit, et magnum nomen habere facit. Quanta Tilemanno obveniat hac luce voluptas: Quem sibi cognatum clara propago facit? Orator Comitis magni est, iurisque peritus Erpius, Hoiam lumen honosque fori. O utinam dignis possit spectare Magistrum Laudibus ornatum Frisius ille meus: Frisius, antiquo Danorum sanguine cretus, Qui tibi Discipulus, docte Perotte, fuit. Cerneret hanc pompam Trollaea propago Iacobus, Quot laetos hilari funderet ore sonos? Cerneret hanc Trollus pompam Byrgerus, eadem Stirpe satus, mentis iubila quanta daret? Ambo tuis olim formati cultibus, ambo Discipuli promptamente fuere tui. Nunc alio vivunt caelo: Deus arbiter aevi Annuat, et clarum servet in orbe genus. Ipse horum vicibus fungar, superosque precabor, Afflet ut antennis aura fecunda tuis. EHRISTE salus hominum, Heliam tutare Perottum: Etda felicem tramitis ire viam. Da patrium decus Heliae, da temporis usum: Duret ut in longas impetus iste moras. Da vitae cursut andem feliciter acto, Cum gemitu patriae caelica regna petat.
fris437
AD PETRUM EGELLIUM Ravenspurgensem, Medicinae Doctorem. ELEGIA VI. TOLLERE difficiles qui scit medicamine morbos, Hunc quicumque sapis, fac reverenter ames. Ut quondam illius facilis tibi copia fiat: Paeonia quoties indiget arte malum. Quae levat humani felix medicina dolores Corporis, a Domino, non aliunde, venit. Ipse Deus medicum summo tibi mittit Olympo: Et Reges illum numinis instar habent. Nam rerum causas studiorimatus et arte Altius humanis exerit ille caput. Ille, licet caeli degat regione remotus, Mente tamen mundi regna triformis adit. Quaeque sagax oculis hominum natura negavit: Visibus ingenii perspicit ille sui. Scirepotestates herbarum, usumque medendi: Est ars Herois non odiosa viris Hac quirite valet, magno est in honore potentum, Et Iovis elato vertice tecta ferit. Qualis erat medicis pollens Erasistratus herbis, Antiocho regi maxima cura suo: Qualis Alexandro Macedum fera regna tenenti, Paeonia felix arte Philippus erat: Qualis Phyllirides, qualis Podalirius, omnes Argolicos longe dignior ante viros.
fris438
Inventum medicina Dei est: Deus educat ipse Mille herbas terra, mille salutis opes. Ipse tot eximias in mollia germina vires Indidit: et variis iussit olere modis. Iussit et in longos consurgere semina caules: Et folia et pictas iussit habere comas. Idem etiam volucrum, et pecudum, generique natantum Ac gemmis miras insinuavit opes. Qui sapit, has vires, naturae munera, numquam Despicit, ac caeli numen inesse putat. Arboris ut possit homini innotescere virtus: Iniecta hac liquidis fugit amaror aquis. Nam Deus hanc aegris tribuit mortalibus artem: Ipsius ut merito numen honore colant. Hac ille infirmos a morbo liberat artus: Hac succos miscet Pharmacopola suos. Quid multis? numero superum comprendere dotes Nemo potest: numero copia maior erit. Quidquid enim rebus quondam venit utile nostris, A Domino solum, non aliunde venit. Nonne igitur merito Eggelios dignemur honore: Insignes medica cognitione viros? Qualis eras quondam Ioachime potentibus herbis Inclite: et ingenii vir bonitate valens. Difficiles hominum doctus relevare dolores: Et medicam morbis addere doctus opem. Qualis es insignis Ioachimi Carole proles, Magna Ravenspurgae fama decusque tuae: Mitia pestiferis qui scis dare pharmaca morbis, Et formidatas tollere solus aquas.
fris439
Te medicante anceps membris exire podagra Debet, et articulos deseruisse suos. Tu lentum poteris medicina arcere Marasmum, Et modo non oculos caeco aperire nigros. Moxque tibi medicos, interque Machaonas omnes, Primus erit, nullo non tribuente, locus. Ipse licet tecum ingenio contendat et arte, Victori tergum vertet Apollo tibi: Non fallo: aut Vatum me assueta licentia ducit: Praedicat has vires patria terra tuas. Nuncetiam vobis succedit tertius haeres, Ingens Eggeliae fama futura domus. Petrus Apollinea invenis cultissimus arte: Patre satus medico, Paeone natus avo. Qui studium teneris Medicum sectatus ab annis, Naturae arcanas accumulavit opes: Quidquid habet caelum, quidquid latissima tellus, Subdidit ingenio, non sine laude, suo. Ille avium vires, pecudes, genus omne natantum Novit: et herbarum quae hona, quaeve mala. Ille imos terrae penetravit mente recessus: Et gemmis didicit nobile quidquid inest. Quidquid enim Cous de stirpe Machaonis ortus Praecipit, et Phrygiifama Galenus agri: Quidquid habet Celsus, doctique Ruellius oris: In memori solers pectore Petrus habet. Addo pios hominis mores, animumque modestum, Et quae tllum summo comit honore fides. Addo oculos vigiles, et ab omni labe remotum Pectus, et ingenii candida vela boni.
fris440
Quare illi merito Phoebaeae serta coronae Dantur, Apollineas circuitura comas. Et coetus Medicae decus immortale Palaestrae Addit, et in morbos apta dat arma graves: Ut iam Doctorem iuvenesque virique salutent: Nominis ex merito contigit huius honor. Vive diu Petre, et patrios decorare penates Perge: patrisque et avi tramite curre tui. Sic tibi felices Christus det maximus orsus: Fortunetque tuas hic et ubique manus. Ut tua morbificos sanet medicina dolores, Quae sola a Domino, non aliude, venit. DE HONORIBUS DOCTOREIS collatis in arte Medica, viris clarissimis: M. CHRISTOPHORO SVARZIO STUCCARD. M. IOANNI MORHARDO TUBINGENSI. ET PETRO HENERO LINDAVIENSI. ELEGIA VII. SI mihi difficilis venam natura negasset, Extor quere tamen carmina posset amor. Aut si abiurassem post omni tempore versus: Cogeret invitum scribere noster amor. Quando meum titulo decorat maiore Morhardum, Paeonii nostra coetus in urbe chori: Et quando nova Christophoro dat praemia laudum: Atque idem sertum taxit Henere tibi. Vos mihi Discipuli quondam, civesque fuistis: Pectora praeceptis erudienda meis.
fris441
Nam me litterulas et verba Latina Magistro, Socraticaeque artis condidicistis opus. Vos duce me Sophici scandistis ad ardua montis Culmina: et hoc longum continuastis iter. Quomodo non igitur toto de pectore laeter, Cursibus emeritis iste quod amnis abti? Namque ubi tam pulchre respondent ultima primis: Quomodo conceptus dissimuletur amor? Scilicet annosum laeta cum prole parentem, Edere laetitiae candida signa iuvet: Et praeceptorem deceant sua nubila frontis: Discipulo festum concelebrante diem? Ah pereat, quisquis florentibus invidet annis! Discipulumque odio pone Magister habet: Maiores nido si forte extendere Pennas Humc videt, et canis Patribus ire parem. Ipse mihi videor setclo ire vetustior uno: Disipulis cogor si quibus ire minor. Namque parens alter, maiorque parente, magister Creditur: hic animi, corporis ille sator. Hic morum cultor, vitae ille volubilis auctor: Hic famae custos: ille medela famis. Quantum ergo genitor nati se oblectat honore. Iantum discipuli sorte magister ovat. Qid quod et Hailandi virtus huc impulit aequa: Christophori in dubio vitricus, anne parens? Sed potius tamen ille parens: mihi candidus olim Collega, et vitae portio fida meae. Hunc tot constantem gaudet de milibus unum Pectore sincero cana fuisse fides.
fris442
Ethica docta viri reliquum durabit in aevum: Donec Aristotelis fama superstes erit. Quid loquar Hambergum: quo nostra haec Paeone quondam Cepit in Arabium tendere Musa nemus: Ac nisi tum Genius revocasset in antra sinister Pieridum, et coeptum praepediisset iter. Notior haud esset canibus sua ianua fessis, Quam mihi Pergamei pagina docta senis. Et qui non genero Hambergi gratarer Henero: Quando illi medicus dat sua serta chorus? Serta corollarum contexta e suavibus herbis: Quales Hippocratis florifer hortus habet. His super accedit iuvenum pulcerrima virtus: Quaeque bonis studiis mens operata fuit. Nam quid ego in patria fundam ina iacta Morhardo Commemorem, et variis naviter aucta locis. Caede ferox ilim quas transiit Hannibal Alpes Advena non trepido presserit ille gradu. Ausoniamque feracem olei, dulcisque Lyaei Emensus, caras inde revexit opes, Nec tanti Romam fuit ipsi caussa videndi, Lustrandique Italum Thusca per arva solum. Quanti thesaurus, cupidi quo pectoris auxit Scrinia Ventosis non onerata bonis. Quid tot Christophori exactos cum laude labores? Quid decus ingenii, quid monumenta boni? Itala te quoque vidit humus: Patavinaque sedes Hippocratum illorum limina culta sequi: Et legere halantes manibus iuvenilibus herbas, Gignit odorifero quas ea terra sinu.
fris443
Ut, quae emissa favis examina gentis adultae Floriferam late depopulamtur humum: Unde sibi flavae solident sundamina cerae: Et mediis cogant rosida mella favis. O quantum est Italis non displicuisse Lycaeis, Pectora Teutonio progenerata solo! Non cuivis homini contingit adire Corinthum, Fama nec e patriis quae ritur una locis. Est aliquid terra pelagoque subisse laborem Dum tibi Paeonia nomen ab arte feras. Est aliquid patria Latium petiisse relicta: Doctior ut possis inde redire domum. Vos Cappaevatius, vos Mercurialis honorat, Hic Itali Hippocrates, ille Galenus agri. Hospita quid memorem per vos patefacta Poetae, Tecta mihi: Venetis cum novus hospes eram. Vivit adhuc, animo numquam delebile nostro, Hospitium, et Veneti iura benigna Laris Ergo quod in nobis, meritis pro grandibus, istud Ingenii donum vile rependo mei. Collatos utrique novos hoc grator honores Carmine, quod magni muneris instar erit. Divitias ferrem: sed eas cum dura negarint Fata mihi, hoc nostras sumite carmen opes. Christus odoriferas qui terris inserit herbas: Vera Dei Christus vox hominumque salus. Rite manus vestras nutu felicitet aequo: Et morbos certa pellere faxit ope. Certior haud illo terris fuit alter Apollo, Tollere lethiferum qui queat arte malum.
fris444
Idem etiam docto clemens aspiret Henero: Corpora ut is medica languida sanet ope. Detque illi cursum: quem vita fidesque requirit, Atque animus solers, imaginumque sagax. Tum similes vestrum plures sacer excitet ignis, Ut studia atque artes sint in honore bona. IOHANNES MORHARDUS. HIS ERAM HONORANDUS Non Gallae, non Ausoniae Doctoribus agri: HIS sed HONORANDUS (sis voluistis) ERAM. AD MARTINUM HOLTZAPFElium Medicinae Doct. in Archigymnasio Friburgensi Brisgoiae. ELEGIA VIII. QUI primus docit tristes depellere morbos: Nonne putas acri mente fuisse virum? Vidit hic humani quotquot sunt, corporis artus: Mirandumque Dei, nos fabricantis, opus. Quaeque abstrusa latent oculis impervia nostris, Signavit certis primus in orbe notis. Ille ossa et venas et firmo robore nervos Vidit, et e parvis vincula texta fibris. Ille et ventriculum lato sub pectore vidit Digerere ingestos, quo calet, igne cibos. Ille iecur vidit concoctum assumere succum: Unde bono totum sanguine corpus alat.
fris445
Illecor advertit primae spiramina vitae Gignere, et in cerebri sede locare sui: Hinceadem partes descendere vidit in omnes: Postquam facta novo lucidiora modo. Inde omnes sensus, omnes in corpore motus, Et vigor et virtus et genitalis amor. Vidit et infestas naturam extrudere sordes, Noxia perque suas pellere quaeque vias Idem etiam longo rerum formatus ab usu: Naturae didicit quaelibet apta suae, Quaeque essent venis durisque salubria nervis: Quae capiti gratae ventriculoque dapes. Ergo valetudo ne forte humana laboret, Huc conquisivit totius orbis opes. Nec mare, nec tellus, nec mobilis aura fefellit: Utile nec mundi machina si quid habet. Primus hic aetheriosscandit sublimis in axes, Sidera quaeque notans, seu bona, sive mala. Primas in infernas descendit ab aethere sedes, Gemmarum observans, quae bona, quaeque mala. Primus aquam ingressus, ducentia retia pisces Impulit, et parvis abdidit etra cibis. Primus avem laqueo et viscata fallere virga Doctus, ab aerio protulit orbe cibos. Nec pisces illum, nec aves latuere salubres, Ulla nec humanis esca nociva bonis. Quid referam vires herbarum, usumque medendi? Quid pecudes campi, montivagasque feras? Quocumque aspicias, quoquo vaga lumina vertas, Omnia sunt medico subdita rite viro.
fris446
Hunc tibi custodem sapiens natura creavit: Corporis ut servet vimque modumque tui. Ille etiam laesi morbosos corporis artus Natura didicit restituisse duce. Et quis non tantas Medicum miretur obartes? Et quis mortalem non putet esse Deum? Felices illos, quibus haec cognoscere vitae Praesidia, et morbis applicuisse licet. Non illi vitam coluere ignobilis oci: Nec nullum a sero tempore nomen habent. Vivit adhuc Medici virtus et gloria Coi, Vivit et est nullo commoritura die. Nec ventura potest aetas abolere Galenum, Cum Baldo et Zasio Vesaliensis erit. Macte igitur virtute tua, rerum inclite fama, O Holtzapphaeli pectore macte tuo. Qui bene Paeonias didicisti et Apollinis artes Et medica recte conditione vales. Quidquid enim Cous docuit nos serire Magister, Est animo fixum naviter omne tuo. Quidquid praecepit medicorum norma Galenus. Ire sub ingenium debuit ante tuum. His aliae accedunt sublimi in pectore dotes, Ingeniumque potens, iudiciumque sagax. Et nitor eloquii et doctet facundia linguae Sive Pelasga velis, sive Latina loqui. Tum virtus animi tenero maturior aevo: Notaque sed nostro tempore rara, fides. Pro quibus eximiis nunc dona laboribus aequa, Virtutique tuae praemia danda capis:
fris447
Quando tuos cingunt Doctorea serta capillos: Et pia Parnasis timpora Laurus obit. Gratulor hunc merito tantae tibi laudis honorem Optoque fortunis prospera fata tuis. Abbi 1579. Die 13. Octob. CLARISSIMO VIRO, D. Matthiae Anomaeo Medicinae Doctori, P. L. ELEGIA IX. IAM rapidis octo confecit cursibus annos, Qui regit aetherios, temporis auctor, equos: Ex quo nostra tibi titulos, Anomaee, Magistri Contulit, Aonii fama Tubinga chori. Interea varias tibi visere contigit urbes: Multaque Paeonii tecta subire gregis. Nam postquam medicae didicisti gnaviter artis Principia: hic FuxI molle secutus iter. Prima cupido fuit Francorum audire Galenos, Sequanicique altum limen adire soli. Qua sedem Hospitii doctis Vesontio Musis Concedit, studii terra ministra tui. Urbs vetus, Ausonii quam tempore Caesaris olim Irrigui cinxit Dubis opim us aqua. Nunc mediam rapidis interluit auctior undis: Finitimosque alto gurgite pulsat agros. Alter, amor Latias urbes, Italumque videre Littus, et Adriaco tecta propinqua mari. Qua Venetum monstrantur opes, urbs hospita Mundi: Et maris et terrae dux populusque potens.
fris448
Qua Troiana domus, Patavinaque moenia surgunt: Quaque Aponus calida fumifer exit humo. Euganei colles, Antenoriique Timavi Unda, mihi testes carminis huius erunt. Nam qua tu Medicos hic sedultiate docentes Audieris, norunt collis et unda loci. Quid loquar Andinae rediviva cacumina fagi, Qua limosa palus arva Maronis adit: Et virides tenera praetexit arundine ripas Mincius: hic ingens Mantua visa tibi. Mantua vicinae non urbsinvisa Cremonae: Magnanimum nutrix officiosa Ducum. Est etiam parvi tibi visa Bononta Rheni, Parmaque, quaeque ipso nomine tecta PLACENT. Tum Senam accesti, per amaenaque gentis Hetruscae Moenia, tot summis moenia cultu viris. Paeoniae florent Medicorum his urbibus artes, Hoc anima Hippocratis vivit in orbe redux. Quid? Quod et Ursinos Romae, Marcosque videre Contigit: et gravium dicta notare senum. Vivit in his terris decus indelebile FulvI: Et sua Mureto gloria parta manet. Adde his Parthenopen, sumosaque colla Vesevi: Et qua Cumaeae virginis antra patent. Omnibus his aliquid doctrinae accessit in oris, Ingeninque nova est copia parta tuo. Ac velut e liquidis egressi montibus amnes, Exigui primum per vada fontis eunt. Paulatimque novis crescunt venientibus undis, Alveus immensa donec abundet aqua.
fris449
Sic tibi diversis lati regionibus orbis, Doctrinae dives copia parta fuit. Namque etiam medii Gallorum limitis urbes Intrasti, Ligeris qua Rhodanusque fluunt. Sequana quaque meat, celerem qua Matrona cursum Dirigit: et iunctis in mare fertur aquis. Tecta Parisiacae vidisti regia sedis, Musarumque sacris limina facta choris. Hinc etiam extremos petiisti navibus Anglos: Reginae ut posses cominus ore frui. Visa tuis oculis terrae Regina Britannae, Auribus eiusdem verba notata tuis. Est aliquid populos hominum spectare Ducesque Et Reges oculis posse videre suis. Plus spectata movent, quam longe audita: fidemque Testis habet, quisquis recte oculatus habet. Omnibus ergo locis animus tibi cultus, et acre Ingenium, et studii norma benigna tui. Namque tibi medicos perdiscere cura libellos Hic erat, et doctos consuluisse senes. Cura erat herbarum vires cognosse latentes: Naturaeque omnem scire potentis opem. Cura erat affectos humani corporis artus, In tam diversis rite notare locis. Nunc demum reduci dantur tibi praemia laudum, Cum te Doctorem nostra Tubinga creat. Et Medicae Laurum tribuit titulumque Palaestrae: Ut maior posthac nominis exstet honos. Sic olim emeritam quae longos aequore cursus Confecit, decorat navita fronde ratem.
fris450
Sic Ducis auricoma cinguntur tempora lauro: Occiso postquam victor ab hoste redit. Scilicet ingenuae florent feliciter artes Virtutis studium si comitetur honor. Quid loquar eximios omni sine crimine mores? Quid vitae atque animi stans sine morte decus? Norunt Polhemii Barones, Austria novit, Quanta sit ingenii cura fidesque tui. Namque Italis Comitem terris habuere Ducemque, Et Phoebum vitae, Mercuriumque viae. Quid? quod es Ausoniae doctus commercia linguae, Qua pater eloquii Tullius usus erat. Sive placet numeris aliquid proferre solutis, Seu lubet in certos cogere verba pedes. Gratulor hunc igitur, quem rite mereris, honorem, Utque tibi prosint omnia coepta precor. Ipse det aegrorum mirus sanator Iesus, Felici morbos saepius arte leves. Ipse tibi tribuat speratae praemia palmae, Aeternumque tua pro pietate decus. Et quidquid vera scio te virtute mereri, O decus, o Medici lux Anomaee chori. NOBILIBUS ET CLARISSIMIS viris, D. Iacobo a Rhode, et D. Cosmae Hagen, Legum Candidatis. de honoribus Doctoreis et Licentiae in utroque Iure acceptis, Tubingae ad 5. diem Iulii: Anno, etc. 86. ELEGIA X. PER vos, auctores huius mihi carminis oro, Te Rhode, te, lumen dulce Parentis, Hagi:
fris451
Consulite hos aequi, quos non bene condimus, orsus: Difficile est aegro promere laeta sinu. Carmina nulla fluunt, animo nisi ducta sereno: Carmina sunt laetae nobile mentis opus. Me mea sors vario iactatum turbine fati, Huc illuc versat, praecipitemque trahit. Ambo quidem digni numeris melioribus estis: Quam mea quos tristis Musa referre potest: Nam quoquo intendo, laudum coguntur acervi: Obruit ingenium copia vestra meum. Tu Iacobe decus patriae, de stirpe Rhodaea Edite, habes geminaenobilitatis opes. Lineanam Rhodio maiorum stemmate surgit: Et decus a priscis nobile ducit avis. Illi Brunsuici Ducibus, bellique domique, Indefessa operam contribuere manu: Bis centum addicti studiis castrensibus annos; Strenua turba domi, strenua turba foris. Ipse pater summum Quaesturae munus obivit: Octo lustra Comes fidus, Erice, tuus: Vir sapiens animi, vir consultissimus aequi, Vir pietate gravis, conspicuusque fide. Ex ishoc Iacobe venis: lux magna tuorum: Namque ex te maior nobilitatis honor. Tu tenera ingenuas artes aetate secutus, Ivisti Clarii per nemus omne chori. Tu Lare deserto, patriis digressus ab oris, Donellum audisti iura docere fori. Hic ubi sacrum aperit vetus Heidelberga Lyceum: Exstructum impensis Dive Roberte tuis.
fris452
Post etiam Italiae tibi culmina visa penatum: Qua Padus Adriaco littore condit aquas. Hic tibi ius sanctum, tibi casta sacraria Legum, Vulgo ignota, Deus posse videre dedit. Sic Latium accessit, Romanaque moenia Vates: Cui Samiae lucem gentis origo dedit. Inde per Aegaeum Memphitica regna petivit, Qua Graium medios Delta figurat agros. Illic Astrorumque ortus, obitusque notavit, Signaque solares per duodena vias. Sic et Anaxagoras natali egressus ab ora, Immensas patriae sponte reliquit opes: Perque mare et terras, perque invia saxa, per ignes, Per iuga suscepit, nubihus aequa, viam: Divitiasque omnes doctrinae abiecit amore, Ingenii ut summas consequeretur opes. Tantus amor veri, tantae saepientia curae, Mentibus antiquis, saecla per ista, fuit. Sic Plato Nilotas adiit, Siculumque Pelorum: Qua vomit ignitos Trinacris Aethna globos. Sic et Mopsopias Anacharsis venit Athenas: Barbarico Graium praeposuitque solum. Horum carpens vestigia nota Sophorum, Accesti Italicas, laudis amore, plagas. Imperiique omnes lustrasti his finibus urbes, Cultior ut posses inde redire domum: Dumque aliquis multo ducit convivia Baccho: Aut cane damnoso patrimonia prodigus alter Dum cane damnoso patrimonia prodigus alter Decoquit: et vana fallit in arte diem.
fris453
Tuprocul a patria Musarum in castra vocatus, Discebas animo multa notanda tuo. Quid loquar egregias sublimi in pectore dotes? Ingenium solers, iudiciumque sagax? Quia dulce eloquium, et doctae commercia linguae? Quid (quae iam nostro tempore rara) fidem? Hei mihi difficile est, dignas tedicere laudes: Materia vires attenuante meas. Alma Themis, vittata comam, redimita capillos, Huc ades, et Rhodium frondibus inde caput. Nam Rhodium sidus iuvenes intermicat omnes, Ut reliquas inter candida Luna faces. Necte viro Iuveni Roseo de flore corollam: Quam pretium ingenii non ita vile, gerat. Quae cultus hominum formavit lege recentum, In non mortali vivat honore Themis. Nunc tu Cosme veni: sic sint tibi mitia caeli Numina sic Lauro tempora vincta geras. Te Schola Leucorei docuit sacra iura Lycei: Te docuit leges Helmstadiana Themis. Lipsia te erudiit, vetus Heidelberga polviti: Atque aliae: quas est enumerare labor Hinc virtus, pietasque tibi, doctrinaque legum, Et magni ingenii non mediocre decus. Non tibi inest animus, fastu sufflatus inani: Non miserum surda respuis aure gregem. Ista truces oculos, et plus feritatis habentes, Tinctaque liventi pectora felle decent. Sed neque nomen habes sine re, sine pectore corpus: In te cana fides, candor et omnis inest.
fris454
In te Romani miranda peritia Iuris: Et quaecumque forum praedidicisse iubet. Liber avaritia caecaque cupidme nummi, Non inhias auro, non aliena cupis. Nam bona pars hodie leges exercet amaras, Sorbeat ut trepidi fraude clientis opes. Ah miser, et si quid tali tibi crimine partum est, Evolat: et dives fraude iacebis inops. Quid referam dotes alias, tua munera Cosmas, Munera divitiis uberiora Tagi? Salve cura Dei, et dignam virtute corollam Accipe: quam studiis dat Themis alma tuis. Haec tecum seros numquam languescat in annos: Haec Iuveni stimulus sit, requiesque seni. Crescit ut occulto silvestris populus aevo: Sic famae surgat gloria Cosme tuae. Vos autem, ad metam qui nunc properatis eandem, Et noctu Iuvenes et vigilate diu: Ignavumque oculis tandem depellite somnum: Ac studiis dudum vertice terga malis. Hic honor, hoc decus est multo sudore parandum: Respuit ignavos area grandis equos. Qui mare, qui terras, qui totum temperat orbem, Vestra suo nutu prosperet orsa, DEUS.
fris455
DE HONORIBUS IN STUDIO Medico Doctoreis, Clarissimi et doctissimi viri, D. Marci Hirscheri, Coronensis, Transsylvani, acceptis Tubingae, 5. Iulii, Anno etc. 86. ELEGIA XI. ADDITA iam fuerat nostris extrema libellis, Impare quos numero scripsimus ante, manus: Nec mihi qui studiis maioribus applico pectus, In vetus Aonidum mens fuit ire nemus. Quando Pieridas, totumque Helicona perosus, Quae tuleram, affixi postibus arma sacris. Sed tu Paeonio pronata Machaone proles, Ingenium nobis inclite MARCE moves. Nam mihi iamdudum sic exarescere vena Incipit, ut mediis aestibus aret humus. Et quisquam duret, cui tot simul arma parantur? Ictibus a crebris robora magna cadunt. Dura licet perstet, teretique simillima saxo: Latasit assidua ferrea massa rota. Adde, quod est laudum mihi gloria tanta tuarum: Obruat ut vires copia tanta meas. Sive tuos etenim cupiam celebrare penates, Et Transsylvani tecta paterna Laris: Seu referam mores, et docti pectoris artes, Propositum vires exuperabit opus. Nam quis Iazygiae nomen regale Coronae Nesciat, et magnos quos tulit illa viros?
fris456
Hinc fuit Honterus: qui raptus Apolline dextro, Versibus inclusit quidquid hic orbis habet. Hinc Ostermarius: cui carmen amabile Phoebus Annuit, et suavem Calliopaea lyram. Reipehius hinc, docti sapiens Heliconis alumnus: Hinc Frischlinaeo cultus honore Cachas: Qui te Sarmatico sibi carmina missa triumfo Edidit, et lucem iussit habere suam: Stant Antenorii qua marmora prisca sepulcri: Quaque sacram PatavI Brenta pererrat humum. Te quoque tantorum rapuere exempla virorum, O decus, o patrii gloria Marce soli. Namque ubi iam primas didicisses naviter artes, Et culto posses cum Cicerone loqui: Mox rerum studio, laudisque cupidine ductus, Deseris antiqui tecta paterna Laris. Nec pluvias metuis, nec taedia mille viarum, Nec plenos Turco defugis hoste locos. Saxa per, et dumos, et valles tendere in imas Te iuvat, et celsi montis adire iugum: Albiaci dum nota petis penetralia coetus: Nota Melanthoniis hoc super orbe libris. Hic Medicos doctam tibi tradere Paeonis artem Audisti, et Coi mira reperta senis. Sedulus officii commisso munere functus: Et Praeceptorum molle secutus iter. Nam quae dant alii fecundo tempora Baccho, Aut ludo, aut nugis, futilibusve choris: Haec tua sumsisti recolendis artibus istis, Quae patriae possent commoda ferre tuae.
fris457
Doctior hinc sactus lecto, tu Marce, Galeno Magnum Phoebeo de grege nomen habes. Nam tu Pergamei nosti praecepta Magistri: Quaeque senex Cous, quaeque Avicenna docet. Tu quae victuris mandavit plurima chartis Fuchsius, in memori mente notata tenes. Tu caussas morborum aperis: cum temporer longo Unde mali veniant semina, caeca via est. Tu medicas nosti vires, herbasque salubres, Atque Anasarbaea gramina cocta manu, Ergo ades eximia frontem decorabere Lauro: Quam studiis constat te meruisse bonis. Ecct tuae comites operae, pulcerrima Nais Floraque gramineum flore decora caput: Colligit haec violas centum comitata Napaeis Purpureas passim colligit illa rosas. Nec Nymphae desunt, quae flavicomos Hyacinthos, Narcissosque tibi, liliaque alba legunt. Est etiam calthas et luthum, et molle papaver Quae ferat, et mistis alba ligustra thymis. Haec medicina parens longum disponit in orbem: Et struit albenti florea serta manu. Tum nitidas addit gemmas viridesque Smaragdos: Et lecta Arabia Cinnama adore manu. Et nucis a folio nomen ducentia grana, Gingiberimque et thus, Indiacumque piper. Eia age Neccarica de Naiade Marce corollam Hanc cape: Paeonium nam decet ista caput. Salve Paeonia celeberrime Doctor in arte. Quaeque capis studio praemia, dignus habe.
fris458
Quod restat: nos fausta tibi de more precamur. In patrium possis sospes ut ire solum. Et morbos illic revelare salubribus herbis: Aspiret caeptis Christus ubique tuis. Cum tamen Ambrosio miscebis pocula succo, Et medicas stringes in mala fata manus: Redde vicem quaeso, et mundi quocumque sub axe Vives, Frischlini nominis esto memor. NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DECIMUSTERTIUS. AD M. MATHIAM ANOMOEum VVonsidlensem Variscum. ELEGIA I. FERRE tibi carmen studiis exculte Mathia, Est Cereri fruges, et dare liba Pali. Est folia arboribus, stellato sidera caelo Addere, et in vastum fundere marmor aquas. Nam tibi tam largas vires dat Christus, et alto Aethere tam faciles insinuavit opes: Ut mihi displiceant, vena quae paupere ludo Et pigeat socio pandere vela sinu. Turpe ratem vasto fragilem committere Ponto, Ingenii non est cymba gravanda mei.
fris459
Tu potes armatas memorare ad pretlia turmas. Claraque Germani dicere castra Ducis: Aemulaque ANdinis tu fontibus eluis ora, Carminis Heroi nec male tangis opus. Crede mihi veteres aequabunt ista Poetas Principia: et venies tu quoque in ora virum. Stigelii et famae vestigia iuncta tenebis: Nec tua, qui superet castra, Sabinus erit. At mihi Battiadae satis est vertisse libellos. Et cecinisse modis culte Tibulle tuis: Aut aliquod stipula miserum disperdere carmen, Non est apta meis area lata rotis. Tu melius condes Romani Caesaris acta, Materia numeris conveniente tuis. Perge: tuo versu facies, ne Oenotria tellus Laudibus ingenii Teutona rura premat. Quin etiam reliquas noninfeliciter artes Excolis, et variis imbuis ora sonis. Quae sit enim doctae, notum est, facundia linguae: Notum est, ingenii flumina quanta tui. Cura quoque est animum studio emendare Platonis: Cura Stagiraei discere dicta senis. Tum quantum ingenio, tantum pietate reluces: Artibus in dubio est, haec sit, an illa prior. Ergotibi merito nomenque decusque Magistri Obtigit: et merito tempora Laurus obit: Quam Schola Neccarici tribuit tibi clara Lycaei, Et tua non ullo teste probanda fides. Utque tuo niteas per te sublimis bonore, Circumeatque pium gloria digna caput.
fris460
Foedus amicitiae tamen hoc commune, Mathia, Exigit, ut tecum candida vota feram. Vive igitur felix: Christus tua coepta secundet: Ut, quo coepisti, sic pede semper eas. Sentiat hinc magnum Respublica Teutona fructum: Sentiat hinc fructum nobilis ille Baro Insignis pietate Baro Polhaimus, et ipsum Iure sodalitii qui propioris amat. Quos tu litterulis iuvenilibus instruis ambos Naviter, et Latia non male tingis aqua. AD SIMONEM STUDIONEM URACENSEM. CONRADUM MAICCLERUM REMMINGSHEIMEN. VVOLFGANGUM LEONH. BONACKER VVAIBLINGENS. MARCUM RENNINGERUM GERTRINGENS. IACOBUM GRAETERUM HALENS. IOANN. CHRISTOPHORUM GAILINGIUM VINIMONTANUM. CHILIANUM PISCATOREM SLEUSINGENS. ANDREAM PICUM MOGELSBERGENSEM. THEOPHILUM ALEBERUM REUTLINGENS. IOANNEM BUCK AUGUSTANUM. ACHATIUM RORBACHER TUBINGENSEM. Philosophiae, artiumque liberalium magistros. ELEGIA II. QUISNAM solertes etiamnum diligit artes? Quis dotem teneris versibus esse putat? Ah male nunc artes haec ultima tempora tractant: Iam tener indulget turpibus arte puer.
fris461
Nil iuvat ingenuas animum coluisse per artes, Sunt pauci linguas qui didicere duas. Maxima pars hominum valido marcescere vino Gaudet, et in multo peervigilare mero. Nil quoque inexpertum lurci, nil linquit inausum, Potandum Chio cum videt esse cado. At nunc desertis cessant pia carmina Musis: Divitias molles iam rude vulgus amat. Semper honorati, doctissima turba, Poetae. Inque sua semper laude Magister erat. Nunc ridet vulgus, convitia foeda cachinno Addit, in Aonias solvit et ora Deas. Iamque Magisterii prostat venerabile nomen: Plectra decore carent: Lesbia muta lyra est. Par scelus admittunt, doctis qui dira precantur, Deque piis iaciunt crimina ficta viris. Quem non, innocuum quamvis, incessere dictis? Quid iam non audet, subdola lingua, loqui? Deterrent multos labor improbus, aegraque curae, Ut nolint Clariis invigilare choris. Hos ego mordaci nolo distringere versu. Quos esset tenui laude referre nefas. In laudem potius tenerum deducere carmert Convenit, et iuvenes concelebrare pios. Qui sua Pimplaeis tribuerunt tempora Musis, Quos onus insuetum sustinuisse iuvat. Qualis erat quondam sacrorum concio vatum, Quorum crudeli nomina morte carent. Qualis adhuc hodie iuvenum laudanda corona est, Qui Cyrrhearum Musica castra colunt.
fris462
Ex quorum numero non haec est ultima pompa, Audeo quam doctis annumerare viris. Pompa Magistrorum Iuvenum celeberrima, Pompa, Quae studiis testes frondea serta gerit. Quae nunc in nitidos imponit rite capillos Crusius et gemmis inserit articulos. Hic ube canenti glacie stat gleba perusta, Hic ubi stant Nicri flumina vincta gelu. Cum iam succidua resupinus Aquarius urna, Totus in Oceanum praecipitatus erat. Viribus ingenii tales bene sensimus usos Artibus excultos et pietate graves. Et quos Cephisi deduxit Phaebus ad undas, Imbuit et Clariis artibus ipse viros: Quos ego si digno iam devenerarer honore: Iret in Iliacum tambreve carmen opus, Me quia tam vivax pietas, tam fervida virtus, Cogit in alternos nectere verba modos. Non tamen, hi quoniam laudem virtute morentur, Nune erit officii gratia nulla mei. Namque Magisterii laus haec est digna relatu, Dignaque (crede mihi) carmine pompa meo. Mitia seu studia inspicias, artesque Magistras, Ipsis ingenium grande Camena dedit. Sive velit horum qui sint inquirere mores, Crimen et errorem detrahe, labe carent, Adde quod a tenera coluere Helicona iuventa, Aoniisque manus applicuere choris. Non his complacuit torpenti stertere naso, Sed magis Aemoniae fila movere lyrae.
fris463
Nec iuvit mentem multo vincire Falerno, Et linguam nimio detinuisse mero. Sed magis arrisit sacros haurire liquores Gutture perpleno, Castaliosque lacus. Non hos hybernae tenuerunt frigora noctis, Quaeque rignes gelido bruma sub axe fremit. Quo minus in studiis vellent sua tempora vitae. Semper et algentes ponere in arte dies. Pigraque succensus non aestus ad otia duxit: Ut micet Icarii torrida stella canis. Pegaseas dio manantes flumine lymphas, Et sicco latices ore bibere sacros. Ipse Stagirites undas de fonte ministrat, His etiam Gratas addis Homere tuas. Inde fit, ut norint prompte praecepta sophorum Quidquid Aristoteles, quidquid Homerus habet. Et quidquid tractant veterum conscripta virorum. Omnia tam memori mente notata tenent. Cernis ut in vultu sint lumina fixa modesto. Cernis ut ipsorum pinxerit ora rubor. Qualia sublucent rubicunda crepuscula Solis, Qualiter Autumno poma rubere solent. Denique sic doctas didicere fideliter artes, Ut credas istis numen inesse viris. Iure igitur vestri praeconia nominis aedo, Iure Thalia mihi sollicitata fuit. NUNC mihi te STUDION oculis iuvenilibus offers, Primus es et primo commemor ande loco: Tu reliquem turbam vultu praecedis ovante: Qualiter ante citos Pegasus intrat equos.
fris464
Tu decus et celebris pompae, comitumque tuorum; Turbaque Sicelidum semper amica tibi. Ipse tibi vatum praeses sua carmina donat, Ipsa dat Aemoniam Calliopea Lyram. O ter felicem cui contigit esse poetam, Cui sua, Mi vates, dicere Musa potest. Qualia dictarunt Peligno carmina Vati, Non tibi, quae dictant, esse minora reor. At mihi non fidus, semperque aversus Apollo, Cogor ab invita promere verba lyra. Nec tam mordaci polio mea carmina torno, Nec sub iudicium verbula quaeque voco. Me iuvat agrestem cantando lacessere Musam, Me iuvat exiles incoluisse casas. Gaudia Musa mihi praebet rerumque levamen, Hanc segetem, satis est, si mihi reddit ager. Sed tibi sunt versus nullo sudore parati, Subiacet arbitrio vocula quaeque tuo. Est tibi, sitque Thalia precor dexterrima semper Thespias ingenium quae tibi tale dedit. Qualiscumque mea est, si quid modo rustica pondus Continet, et limae subdita Musa tuae. Te Deus asservet, qui vatum pectora versat, Et tribuat vitae tempora longa tuae. Proximus assistis celebri Maicclere Poetae, In cuius rosea fronte corona micat. Tu quia Castaliis largus de fontibus undas Hausisti, et semper mens tibi docta fuit. Quin etiam vitae vitiis mendaque carentes, Vixisti cana cum probitate dies.
fris465
Iam tibi Phoebea religantur tempora fronde, Et premit articulos aurea gemma tuos. Haec tibi iam vernat primae lanuginis aetas, Nec dum vestivit florida barba genas. Summe fave Iuveni Deus, hic tua templa sacerdos Instruet, et reddet pinguia thura focis. Tu sacro lyricos impellere pollice nervos, Inque piam laudem flectere verba velis. Qualta te quondam melicis praeconia plectris Threicii iuvenis praecinuisse ferunt. Ipse capt rutilum redimi Parnasside lauro, Maicclerumque sacro perlue fonte Deus. Pande lyram, citharamque movens mihi carmina dicta Obvia fit vestro turba dicata choro. Ecce Bonaccerus fido comitatus amico, Ad te Pierium Cinthie carpit iter. Huic Renningerus longo iunctissimus usu Adstat, et est comiti gratior ipse comes. Ambo pares animis et inoribus aptus uterque, Maximus hic doctis, maximus ille piis. O utinam vobis detur contingere vitam, Qua iusto digitos annulus orbe terat. Vos pia turba Dei tales celebrate magistros, Nec supeerent artes aurea dona sacras. Ipse mihi occurrit Graeterus in ordine quintus, Quem Dea Permessi sedula lavit aqua. Ille suae vitae vixit sine labe tenorem, Huius et in niveo pectore candor inest. Hic posuit virides primaevi temporis annos, Mollibus in studiis, artibus inque bonis.
fris466
Quem modo Musarum celebrandum carmine linquo, Quem commendo tuae Lesbi puella lyrae. Perge referre pios Iuvenes, iuvenesque modestos: Neve fatigeris, lassaque fila trahas. Viribus at nostris, quae desunt, carmina supple, Viribus et nostris adde Camena tuas. Plectra fidesque move praetenta pectine chordas, Ac ipsis blandum concine Diva melos. Sextus adest nobis Gailingius ore disertus, Cuius et eloquo blandula lingua viget. Quem sua nobilitat virtus, quem laudat Apollo, Quique effert grandi verba Latina sono. Tu legis auctorum libros veterumque labores, Tu lectos memori mente notare soles. Quaque Stagiritae sapientia manat ab ore, Pene tibi in docto pectore fixa sedet. Quaeque Machaoniis scripsit Paeantius heros, Artibus haec animum iam subiere tuum. Te sacras doceat miscere Epidaurius herbas, Sanare ÷ medica vulnera cordis ope. Quid referam? studiis se primo dedidit aevo, Strenuus assidua miles in arte fuit. Scilicet a teneris artes addicere cunis, Hoc opus, hic labor est, hic honor atque decus. Ergo tibi merito nomen, titulusque Magistri Contigit, et frntem Laurea iure tegit. Te prope Piscator sequitur, sulcatque pruinam, Et premit in madidam signa pedemque nivem. Huic comes est Picus iuvenis doctusque piusque, Qui Clarium vigili poplite versat iter.
fris467
Vita quoque amborum maculis naevoque vacavit, Eiusdemque fuit cultor uterque sacri. Hos ego prolixa nolo perstringere laude, Quos nec dum quisquam vituperavit homo. Sed mihi laudandi veniunt et cetera turba, Qui sunt Ascraei maxima cura chori. Impiger Alberus, tum Buccius arte politus, Et Rhorbacherus: concio sancta Dei. His quoque transacta est tristi sine crimine vita: Nullus et hos potuit destituisse labor. Contigit ex merito vobis hoc nomen honoris, Et datus et studiis debitus iste decor. Scilicet hoc decus est, sunt haec quoque munera laudum, Conferri doctis praemia digna viris. At licet hic titulus magnus sit, et ardua Laurus: Ipsa tamen virtus maior honore manet. Pergite vos igitur sacris intingere lymphis, Et quo cepistis semper abite pede. Proderit haec olim pietas et gaudia secum Mille trahet nullo disperitura die. Nos quia Musa levat studium solacia praebet: Haec curae requies, haec medicina malis. At tu quem luxu praesentia saecula frangunt: Argenti tersi quem premit atra fames: Hoc sequere exemplum iuvenum venerabile morum: Dilige virtutem, dilige dona Dei. Dos tua sunt artes, aurum sit vivida virtus: Huc huc Sisyphias perfide confer opes.
fris468
ADM. IACOBUM HEER- brandum. ELEGIA III. EST decus eximium sacris inhiare Camenis, Ac tenerum studiis exeruisse caput. Hac adeo supeerire delectantur, ut illi Perpetuas caeli polliceantur opes. Nam veluti Titan caelo nitidissimus alto Emicat, et toto spargit in orbe iubar: Sic quoque praeclaro studiorum munere culti, Fulgenbunt radiis tempus in omne suis. Ergo IACOBE tuas merito de flore corona Cinget, in Aonio vertice lecta, comas: Quod bene doctificas animo versaveris artes, Imbuerisque sacro pectus amore tuum: Pervigil et linguas varias, artesque Magistras Ceperis, ingenii divitioris opes. Unde secuturo maiorum tempore laudum, Doctrinaeque teras uberioris iter. Sentiat hinc operam felix Respubl. gnavam, Et capiat studii commoda serta labore, Eia age quae vigili peperisti serta labore. Inclita virtutum praemia, dignus habe. Praemia dignus habe nullum moritura per aevum, Praemia quae tollent nomen ad astra tuum. Teque olim facient toti illucescere caelo: Cum venient doctis ultima dona viris. Perge modo, coeptisque insta, molemque laborum Perfer: habet magnus commoda magna labor.
fris469
Est aliquid summam studiorum tangere metam, Nolleque postremo delituisse loco. Nolle feferre pedem studiorum pondere fessum: Res est perpetuo commemoranda die. Quod superest, hunc ipse tibi modo grator honorem, Utque ferat secum munera mille precor. Nunera quae doctum valeant relevare parentem, Dum cernet nati porspera fata sui. Quem modo longaevos DOMINUS mihi servet in annos, Serviat ut studiis tempora longa sacris. AD IOANNEM MEMMHARdum, fecundae laureae Candidatum. ELEGIA IV. NIL opus est doctas extollere laudibus artes, Furile quas nullo pondere vulgus habet. Laude sua vivunt operosae iugiter artes, Musaque non humilis carmine vocis eget. Quin potius Iuvenes decet, ut laudemus honestos, Qui praestante suum tempus in arte terunt. Inque bonis operam discendis moribus addunt, Militiamque colunt casta Minerva tuam. Quales ter deni cum sex iuvenesque virique, Serta Magisterii non fine laude gerunt. Serta Tubingiaci collecta cacumine montis, Serta bonis tantum persoluenda viris. Quos inter Memmharde nites velut aurea gemma, Nuper ab externis huc mihi vecta locis.
fris470
Semper enim pietatis opes, et Palladis artes Pectore fovisti pervigilante tuo. Artibus et verias iunxisti postea linguas, Quidquid habet Latium, quidquid et Hellas habet. Semina naturae rimatus et optima vitae Praecepta eximiae tempus in omne colis. Monstrat Aristoteles vitae normamque viamque, Semina naturae monstrat Aristoteles. At tibi non soli didicisti gnaviter artes, Sed quoque Discipulos sedulus usque doces, Myndorfosque doces teneros aetate puellos, Staigerumque doces, Rindschadiumque doces. Salve Pieriae cultor praeclare catervae, Et virtute tua praemia digna cape. Praemia non pigris (quid enim minus utile?) fucis Danda, sed eximiis contribuenda viris. Perge sacras animi tractare vigoribus artes, Discipulos etiam perge docere tuos. Hinc tibi commissam cernes emergere pubem, Et patriae docto limen adire pede. Ibitis et celebri quondam sub nubila fama, Vester et aeternum sidera tanget apex. DE HONORIBUS MAGISTERII PHIlosophici, collatis Sebastiano Mittschelio, Balthasaris, Praefecti Nyrtingensium, filio: Et Ioanni Brentio, M. Bernhardi, filio, patria Nyrtingensibus, Iuvenibus honestis et doctis. ELEGIA V. QUI titulum nomenque gerit praedulce Magistri, Hunc memorem tanti nominis esse decet.
fris471
Namque Magiae histor Graiorum dicitur ore, Qui Latia nobis voce Magister erit. Haec vox esse virum sapientem, artisque peritum Haec iubet antiqui nominis esse magum. Quidquid enim sapiens priscorum repperit aetas, Ingenua quidquid protulit usus ope. Omneid Persarum proceres dixere Magiam, Nomine sic rebus conveniente suis. Nam Divum interpres sacer, antistesque sacrorum, Persarum lingua dicitur esse Magus. Ergo quisquis habes animo intellecta capaci, Humanisque oculis invia mente tenes: Astorum quisquis cursus numerosque notasque, Et vocum doctos scis variare sonos: Quisquis ab incurvo rectum discernere nosti, Quidque insit veri rebus ubique vides: Ornatas quisquis didicisti promere voces, Atque animos hominum voce movere tua: Te verum scito esse magum, verique Magistri Iure tibi titulum noveris esse datum. Romulidae veteres etiam hunc dixere Magistrum: Qui morum et vitae novit habere modum. Quaeque probe didicit. potis est quoque tradere vulgo: Et commissa sibi frena tenere manu. Macte igitur tanto MITTSCHELI nomine felix: Qui tituli augurium naviter huius habes. Nam tibi sublimes tenero sunt pectore dotes: Persarum prisci queis caruere magi. Summus Aristoteles tibi se insinuavit, et artes Indidit, et studii docta reperta sui:
fris472
Naturaeque vias monstravit in orbe latentes: Et rectum docuit carpere mentis iter. Perge: tuis olim decus ista penatibus addent: Ingenioque bono non leve calcar erunt. Macte animi BRENTI: tibi enim cum fenore magno Contigit et merito nominis huius honor. Tu veterum sana hausisti retione magiam: Inque quo doctum corpore pectus habes. Tu Latiae et Graiae nosti commercia linguae: Tu docta ingenium cultus es arte bonum. Tu vitae mores patriis virtutibus ornas: Et patrui recto tramite carpis iter: Cur non ex merito nomen titulusque Magistri, Proque tua merces detur honesta fide? Perge bonis vitae studiis, dictisque vacare Artibus, et partum congeminare decus: Ut quondam docto possis succedere patri: Hoc precor: et coeptis opto secunda tuis. AD PHILIPPUM HEILBRUNnerum, Philosophiae, artiumque liberalium Magistrum. ELEGIA VI. OBVIA fit pridem dignissima pompa relatu: Cum natabus erat Philosophia suis. Non secus ac quondam tractabant orgia Bacchi Romulidae, festos concelebrare choros. Quos humeros vidi? quantisque coloribus ora Fulgida? quae vultus lumina? quasve genas?
fris473
Prima aderat iuvenis bina comitata sorore: Haec habitu tenuis, vestibus illa nitet. In medio gradiens forma pulcerrima mater, Exuperat reliquas ore micante Deas. Hanc stipant geminae rutilanti fronte puellae, Una Latina crepans, altera Graia sonans. Quattuor ac matris vestigia rite sequuntur, Et figunt gressu conveniente gradus. Haec numerat, canit illa modos, et tertia caelum Suspicit: at latos ultima librat agros. Postremae veniunt Comites, sed fronte severa, Respicit Haec mores, respicit illa physin. Ordine procedunt: non longa silentia feci: Paucaque conspiciens verba loquebar humum. Ac primo iuvenem Divam, clavemque tenentem Alloquor, heus inquam siste puella gradum. Dic mihi cur soleas comites praecedere clave? Clavigerae debes nomen habere Deae. Ede simul caussam, cur sis minorennis, ut ore Quqdrimam te vix augurer esse Deam. His ego dum dictis et voce lacesso iuvencam, Reddidit haec contra caelica virgo sonos Disce sed intrepide vates, et percipe caussas, Nostraque pectoribus verba reconde tuis. Intima Pieriae custos ego nuncupor aulae, Et durae teneo munia pacta serae. Hos ego propugno ferratos obite postes, Haec et roboribus ianua fulta riget. Non aditum sine me poterit, quae limina servo, Ad reliquas quisquam tutus habere Deas.
fris474
Haec sine me nemo clausae munimina portae Tranabit, cum non excuto poste seram. Clavis aperta tibi est, aetatis concipe caussam: Cur mea quadrimus tinxerit ora rubor. Hos etenim solos, quorum est tractabilis aetas, Nec dum etiam senio diriguere, colo. Qui sero veniunt durum subeunto colonum, Nam qui non hodie, cras minus aptus erit. Mox Dea conticuit; dictis accedo sequentem, Illa solo figit lumina nuda genu Cur rogito, tenuis cingit tua corpora vestis? Curve librum clausam, dic mea Nympha, geris? Qui rogitas? inquit, tantum mihi notio veri Obtigit, ut falsum dissociare queam. Est mihi simplicitas soli gratissima virtus, Et tenui rerum semina tracta modo. Hinc perquam vili vestitu contegor ossa: Vilia nam vili concino verba sono. Pectore multa latent nostro, quae condita servo, Propterea clausus stat liber iste manu. Ac soror haec propius quae me comitatur euntem, Cum re Rhetorices nomina iusta tenet. Quae nos succincta teneraque sonamus avena: Materia numquam deficiente tamen. Haec eadem latis, pulcrisque expandere formis, Verborum campo fertiliore solet, Addit et ornatum, variisque coloribus illa Expolit, in nostro quae latuere sinu. Hanc ob rem Tyrio saturatas murice vestes, Expansumque librum dextera fortis habet,
fris475
Ascendunt ambae, mentemque ego mutuo dictis, Singulaque interno pectore verba noto. Subsequitur lento genitrix tramite natas, Et passu madidam sedula signat humum. Alloquor ut primum coram data copia fandi: O Dea quaesitis paucula redde meis. Si modo suppliciter non aversare rogantem, Nec mea vis aurae tradere vota levi. Fare age, quid Comites, quidue hoc sibi postulat agmen? Quid sivi wult habitu cultus, ovansque chorus? Tum sic affatur, sunt hae, quas ordine cernis, Filiolae, Phoebi numine noster amor. Has ego progenui natas, fovique Puellas Artidocas, gremio sustinuique meo. Hinc atque hinc geminae, genialis cura, invencae, Quae cingunt nostrum, cernis ut ipse, latus. Ipsae inhiant linguis, ne desuetudine longa Barbara cogantur postmodo verba loqui. Altera demonstrat Graecae commercia linguae, Concinit Ausoniis altera Nympha modis. Quattuor a tergo praestanti corpore Divae, A Iove deducunt astripotente genus. Quae stat dextrorsum vultum demissa puella, Singula sollicitis supputat articulis. Proxima quae blanda carmen testudine ludit Musica, concinna voce sonare docet. Nec cantat solum, sed et aptat carmina nervis, Et ferit Aemoniae fila sonora Lyrae. Tertia metitur, latumque examinat orbem, Illa gerit normam Lesbia terra tuam.
fris476
Sedula disquirit quam lata sit area circi, Quot grradibus terris absit uterque polus. Haec axem spectat, scrutatur et anxia stellas: Nomen ut ex astris Astronomia gerat. Errores Lunae, varios Solisque labores Explicat, in super as scandere docta plagas. Has sed adhuc aliae cursu meliore sequuntur, Quae nostra inprimis lucida templa decent. Altera venatur satagens primordia rerum, Naturam et caussas ordinat atque docet. Altera praescribit mores, vitaeque statuta, Et monstrat vitio non remorante bonum. Haecubi dicta, cito repetunt Helicona verentem, Et festos ducit laeta caterva choros. Inde ego secedens mecum nova metra voluto, Queis Clarium possem concelebrare chorum. At non maiestas recipit mea carmina Musas Ut numeris ausim ferre referre meis. Ipsa valet Fabium vel delassare loquacem: Vel si quid Fabo voce praeire potest Lemmata sed nostris sumam virtutibus aequa, Dignaque materies carminis huius erit. Non rem suscipiam vires quam ferre recusant, Nec tentare sinet talia facta pudor. Nam qui forte suis audebit tollere nugis Haec studia, is liquidus in mare fundet aquas. Ac idem milium nitetur sculpere torno, Hyblaeisque apibus mella liquata dabit. Nostra sed ad meritam deducens carmina laudem, HAILBRUNNERUM elegis commemorabo novis,
fris477
Macte PHILIPPE animi converso nomine de te Fabula narratur, nec ratione vacat. Tu quia ceu mater septenas pectore natas Quattuor et comites interiore foves. Philosophia dedit sacrum tibi nomen et omen: Et iam Philosophi nomen et omen habes. Hinc tantum generi, quantum virtutibus addis, Hinc te solennis concomitatur honos. Dignus es eximia celebret quem laude Minerva, Et nostra haec si quid parva Camena valet. Phoebus utroque tuos cantabit pollice mores: Cum studiis illos sentiat esse pares. Sed tibi cum propria laudem virtute pararis: Nullius inculto carmine cultus eges Nulla tuo subsunt animo fastidia: virtus Non est in plausus ambitiosa meos. Et tua si tentem praeconia dicere laudum, Pistillo tenui tundere coner aquas. Nam sicco citius reprimam de pumice lympham, Quam te pro merito vates honore canam. Sed ne sit mirum tibi quod mea carmina pangam, Ad Musas quod te docte Magister agam. Est etenim et gracilis, vel paucula gratia, Musae, Et forti petitur parva Myrica bovi. Quin Deus aeterno satur est, et carmine vivit, Nos tamen huic ipsi carmina nostra damus. Quare summa tibi si sunt data munere Christi, Quid referat nostros accinuisse sonos? Psittacus et vocem sibi quam natura negavit, Rite sequens tremulo murmure canit.
fris478
Vidimus et Picas voces garrire loquaces, Quis tamen has omnes verba sonare vetat? Sed licet exiguo valeaas modulamine cantus, Dic proparte tua parva Thalia tamen. Audendum est aliquid fortuna audacibus adstat, Inse dabit nostrae robur Apollo tubae. At tu qui tenuis versu cantabere Musae, HEILBRUNNERE sacrum magnificumque decus, Accipe laudes: neque enim tibi cornea fibra est, Quas vilis nostrae cantat avena Deae. Respice non tetricae carmen phantasmate frontis Sed magis id grata volve revolve manu. Heu nimus imbellem nullo fulcimine fretam, Et tam bellantem balbula verba Deam. Hem tandem blaeso balbuti carmen ab ore, Hem tandem laudes incipe Musa tuas: Par tibi mi Iuvenis Sophtae par cura laborum, Indole nec pietas est minor ipsa tua. Primitus aeternum cana probitate regentem Et precibus Christum convenienter amas. Non es cirratus, Veneris neque pectine comis Tempora, nec celebras Cypria sacrra comis. Pro nihilo pendis pueri fera tela procacis, Nec vitiis animum contemerare soles. Sed tibi sub casto consedit pectore virtus: Sed tua legitimus corda subedit amor. Postmodo peer dias iuvenile cor excolis artes, Ingeniumque polis moribus usque tuum. Hoc opus, hic labor est: Musarum castra secutum: Hoc decus, hic honor est, moribus esse gravem.
fris479
Quae duo si pariter cuidam natura dicavit, Clareat ut studiis, clareat arte, fide. Hunc quis non dignum, laudet quem Musa Naronis, Autumet? aut meritum quem vel Homerus amet? Talis et HEILBRUNNER vestra de plebe secundus, Cum sit sic artis, sic pietatis amans. Pergite Pierides, cane Lesbi puella Magistrum, Ingenio cuius cum fide candor inest. Indole quem mira rerum pater ille beavit, Cui sanos mores ingeniumque dedit. Qui virtute sacra reliquos supereminet omnes, Qui sunt de Clario turma probata grege. Hunc amat, hunc ornat sanctarum pompa sororum, Arreptumque manu, tu meus, inquit, eris. Cynthius ipsius digitis dum vellicat aurem, Heus, ait, o Iuvenis noster alumnus eris. HEILBRUNNERE decus vestro memorabile coetu, Excultum variis dotibus arte, fide. Labra caballino spumantia fonte rigasti, Mons tua demulsit membra sopore biceps. Virgaque Tyrrhenae lenit tua tempora Divae, Ingenio tribuens munera mille tuo. Cecropis hyblaeos eadem tibi Pellas Hymettos, Et thyma Castaliae Corsica donat apis. Arte tibi nihil est toto frugalius orbe, Artibus a doctis horula nulla vacat. Tu quoque Gorgoneos studiis affigis ocellos: A te qui mollit pectore somnus abest. Litterulis animum dedis, fallisque labores, Nec tibi vel minimum tempus inane perit.
fris480
Pulmo tuae doctos animae praelargus anhelat, Et bene sollicito perlegit libros: Ipse tuis manibus gestis sordescere eosdem, Teque iuvat digitis attenuasse tuis. Nec tua vel tineas pavisse volumina pigras, Nec reor haec blattis vermibus esse dapes. Quid memorem quantis clarescas artibus? aut quo In tua, mi Iuvenis, Carmine facta ferar? Doctus es Argolicis clades quot Phthius Achilles, Quot Troas dederit Pelias hasta neci. Doctus es a curvo docte dignoscere rectum: Circulus ut circum more decente secet. Inter Aristotelis silvas disquirere verum Doctus es, et vera dare. Rura colis multum sudantibus Ethica stivis: Ethica virtutis vomere doctus aras. Linguarum porro quarum modo maximus usus, Ingenua clare cognitione vales. Dummodo Romano depromis ab ore Pelasgos: Dum Graio Latios reddis ab ore sonos. Scilicet apprime dixit Milesius heros, Saecula quem merito carmina nostra colunt. Res ait, haud magna est belle componere vultum: Res non est nitidas pectere digna comas. Sed magis eximia est studiis bene comere mentem, Artibus ac animum pingere sponte suum. Hic, ait, est felix, hic terque quaterque beatus: Corpore qui sano munera mentis alit. Digna fuit summo sententia digna Thalete, Miletus tali vellere digna fuit.
fris481
Nam quantum virtus opibus regalibus anteit, Vestibus et quanto dignior exstat homo: Tanto intervallo sua mens post terga relinquit Corpus, et hoc ipsum qualiacumque decent. Dic etenim sanctis quaenam praestantia subsit Artibus, et Musis gloria quanta sacris. Stat sua Pieriis numquam moritura Deabus Gratia, qua sapiens nemo carere potest. Ergo te faustum quis non vereque beatum Diceret HEILBRUNNER laus et imago Patris. Quem iuvit potius caput exeruisse per artes Murice quam tinctis splendidus esse togis. Cui magis arrisit studium callere sacratum, Quam pretio caris torquibus esse nitens. Nam non argento, nec tritae munere vestis, Sed gaudes puro corde vigere probus. Denique cui placuit citius per membra dolores Pascere, quam morbos mente fovere truces. Si fidunt alii manare poetica solos Mella cavernosis abdita pene favis. Multa supercilio qui suggillare severo, Plurima suspenso temnere nare solent. Dente Theonino quem non arrodere tentant? Quem non Archilochi Musa canina secat? At licet alterutro celeris cursant pede Ladae, Impedient cursum lignea crura tamen. Sed tu non sluitas dubiae spe pendulus horae, Omniboni servas auribus illa Dei. Et tua continuas (neque enim diludia poscis) Caepta nec extremam fessus es ire viam.
fris482
Vana nec attoniti venaris crimina vulgi, Splendida doctorum pulpita dignus amas, Nil te livoris tardant convicia: surda Saepe Bioneas seicis aure preces. Nulla tuos vexant animos obiecta maligni, Sit licet Orbilio saevior ipse truci. Tu studia insomnis sectaris et otia linquis, Primus habet semper te pietatis amor. Hinc hederae iusto lambunt tua iure sequaces Tempora, et aeternum perstat ubique decus. Qui fortes olim pugnas insignis obibat, Quique neci plures cominus ense dabat. Huic decernebas laetum Gradive triumphum, Ipsius ornabas fronde micante caput. Sic quoque qui duros hodie vicere labores, Et studiis animos excoluere suos. Hos Pataraee pater redimis lauroque coronas, Et reddis curis praemia digna piis. Huc igitur propera sodes, huc dirige gressum, HEILBRUNNER lauri dona venusta cape: Debita laturus meritorum munera Victor, I pede festinans, i bone rumpe moras. Nunc quoque te titulo donabit Apollo Magistri, Ornabitque comas, articulosque tuos. Hic ubi sub pisces veniunt sarraca rubentis Solis, et hybernus Februa Phoebus agit. Ergo diu vivas fauste, videasque superstes Complures tali dignus honore dies. Gratulor ipse tibi, Dominumque ego desuper arce, Cui res haec curae est, in mea vota voco.
fris483
Istibi cum sancto praesto sit flamine mitis, Is sit navigio remus et aura tuo. Maiores nido possis extendere pennas, Et genus et patriam notificare tuam. Serviat inprimis supremi numinis aula, Laudibus altisonum glorificetque Deum. Tu vero salve Suevae schola docta Tubingae, O iterum salve chore. Gargara doctorum profers iuxtaque piorum, Nec doctos capient carbasa mille viros. Quin etiam iuvenum myrmecia plura bonorum. Educis patulo, lacteoloque sinu. Ede Tubinga bonos cum sis ad sidera nota, Et doctos crebris nixibus ede viros. Sic tuus aeternum decor iste manebit in aevum, Gloriaque est nullo demoritura die. AD GEORGIUM GLOCCERUM Argentinen sem, Magisterii Candidatum. ELEGIA VII. GRatulor hunc titulum tibi, mi Gloccere Magister, Quem meruit virtus ingeniumque tuum. Nam tua te pietas, tua te doctrina fidesque Extulit: atque aliquod nomen habere facit. Sive etenim mores, naevis et labe carentes Intueor, mentis sive sagacis opes: Ex merito tali te iudico nomine dignum: Erro vagus contra ganniat usque licet.
fris484
Est tibi Romani patriis in finibus oris Iamdudum et Graii copia parta soni. Est tibi de culto sermo Cicerone disertus: Quo potes eloquium condecorare tuum. Est etiam nostrae sapienti in sede Tubingae Ianua Ilisaei fontis aperta tibi. Temporibus priscis, quo magna Lycea rigavit Summus Aristoteles et prior arte Plato. Addo sacrae studium linguae, Mosisque volumen Arcanum: et sanctis abdita sensa libris. Quae tu syncero iamdudum pectore versas, Dum tibi commissum pastor ovile doces. Ergo Magisterii nunc iure acquiris honorem: Perpetuumque refers pro pietate decus. SVO VALENTINO CLESSIO. Artium Magistro. ELEGIA VIII. GEstio per Musas: dum multa laude decorus Ingenio recipis dona sat ampla tuo. Nam quicumque tibi iam decernuntur honores, Horum debetur pars quotacumque mihi. Quippe tibi fueram quod Valentine Magister, Ut de me iactes quid didicisse boni. Non modo cum solito mihi publica lectio more Danda fuit: qualis illa Maronis erat: Qualis et Historiae, seu Caesaris atque SalustI, Quam pueris multa sedulitate lego.
fris485
Te sed Aristotelis privato tempore rimas, Cum reitquis, docui dexteritate pari. Inde Sophistarum didicisti evolvere nodos, Illorum et sannas excipere atque dolos. Inde Oratores veteres, veteresque Poetas Ingenii magnis cultibus aequiparas. Macte animo posthac, operique fideliter insta. Delphiea venturo ut tempore serta geras: Nimtrum priscis quae convenere Poetis, Quos enutrivit lacte Minerva suo. Ergo bonos inter quod connumerabere Vates, Acceptum referas gratus et ipse mihi. Tum mea, si tantae superabo fulmina litis, Valentine tibi carmina munus erunt. Ipsemet aut quondam (sit fas mihi tale precari) Vincturus Lauri sum tibi fronde comas. Aut modo qui pollet matura laude MELISSUS, Vel sibi qui puro nomen ab amne tenet. Aut vel Reusnerus, Medica vel clarus ab arte Posthius, aut alius cui Dea docta favet. Faxit Christiadum, divinae Spiritus arcis Ille Poetarum ductor et auctor, Amen. Ipso die Actus (qui erat 16. Au- gusti) Anno 1581. AD PETRUM FUNCCIUM Memmingensem. ELEGIA IX. ITE triumphales circum pia tempora myrti: Comite victrices frunde nitente comas.
fris486
Iam super Oceanum primo consurgit Eoo Leucothee et laetum provehit axe iubar. Quo properas croceum linquens aurora cubile? Quae roseis tecum gaudia ducis equis? Hiccine devicto Laurus captatur ab hoste? Debita num victor praemia miles habet? Inclita velantur nemorosis pulpita sertis: Flore viae fulgent, luce micante faces. Et qui Sidonio residet sublimis in ostro, Imponet nitidis laurea serta comis. En iam pompa venit linguis animisque favete: Tempus adest plausus, aurea pompa venit. Inde petunt meritis delubra faventia votis: Plenaque laetitiae signa triumphus habet. Hos inter graditur, sequitur quem cetera pubes, FUNCCIUS et primo proximus ille duci est. Dicite Iopaean, et cingite timpora ramis: Hospes Io, bis Io voce triumphe sona. FUNCCIUS exspectat victricis praemia palmae: FUNCCIUS emerito nomine victor ovat. Quem vicit? varios casus, durosque labores. Quos sibi Pieridum castra sacrata petunt. Dum non ignavae sectatur inertia vitae Otia; sed studiis tempore quoque vacat. Dignus es o FUNCCI. quem Phoebus ad aethera tollat: Dignus es Ascraeo Maeonioque pede. Nil laudare queo: tua te bona cognita produnt: Sed tamen et versus ingrediare meos. Iuppiter ingeniis dumdat sua munera Vatum, Se ferri celebrem quolibet ore sinit.
fris487
Ergo tua nobis signabitur area laude: Et referet nomen pagina nostra tuum. Matertam tantis amplam virtutibus imples, Ut sit principii nescia Musa sui. Numims aeterni primis venerator ab annis, Intima divinae munera mentis habes. Ille Panomphaeus, precibus quem rite vocasti. Annuit et studiis contulit almus opem. Nil mihi cum Cirrha, nil cum Permessidos amni: Hoc dedit ingenium, qui regit astra, Deus. Cultores assiduus, collisque Heliconis amator, Cuius et aetherio nectare corda madent. Simplicis et vivi semper candoris alumnus: Nec tua vel livor corda subedit iners. Nulla tuos turbat tumefacta superbia mores: Pectus at Herculeae simplicit atis habes. Et, quae praecipue iuvenile, modestia, comit Agmen, inest placidis cum gravitate genis. Non inculta tibi est, nec segniter indoles hirta: Non est mollicies pectoris ulla tui. Quid moror? ingenua iuvenis pietate probatus Pectore virtutis plurima dona foves. Cuius inest animo patriae virtutis imago, Qua prior in nostro non viget ulla choro. FUNCCIUS ipse pater praeclari nominis Heros: Et vir non ipsa, quam regit, urbe minor. Tanta est conspicuus, tanta probitate relucet: Ut reputes illi numen inesse viro. Spectata bonitate senex, candore, fideque Inclitus et patriae cura salusque suae.
fris488
Eloquio praestans, aevi prudentia nostri Prostituens sancto verba diserta foro. Huius et imperio paret Memminga fideli: Publica res illo statque ruitque duce. Relligionis opus primum asservare laborat: Hoc duce stat verae relligionis opus. Ardua, crede mihi, virtus et Principe digna est: Protegat ut fidei caelica verba sacrae. Doctrina pariter, pariter virtute renidet, Artibus in dubio est haec sit an illa prior. Eius at in laudes si carmina ducere tentem, Sisyphia dicar volvere saxa manu. Tanta viri siquidem pietas haud apta Camenis Hisce, neque haec multo syrmate Musa tumet: Filius ergo sui sequitur vestigia patris: Huius et in mores convenienter abit: O utinam tales liceat spectare nepotes, Et de prole parens gaudia mille trahat! FUNCCI Cecropiae cultor venerande Minervae Quo studio Musas excolis ipse graves? Eloquar an sileam? tot calles mentibus artes, Tam tua Tyrrheno pectora melle scatent: Curtior ut nequeat simul omnes dicere Clio, Ne dum condigno dinumerare stylo. Quae sit materies rerum communis origo, Ex qua res Physicae semina prima trahunt. Quid mare, quid reliquos undantes vinciat amnes, Quid cieat supera fulmen ab arce ferum. Te docuit Physicus Stagiraei rite libellus, Antiquum clari nominis illud opus.
fris489
Quid deceat quemvis, quaesit via prima salutis Ethicus oftendit, nec sine fraude, liber. Circulus aetheriam cingens amplexibus aedem, Et tibi perspecta est magna minorque fera. Artibus ingenuis, quarum tibi maxima semper Cura fuit, sic sunt dedita corda tibi: Ut te nulla quies, nec somnus tardet inertem, Quo minus in studiis invigilare queas. Doctus es Aemoniis aptare et carmina nervis, Et te studineae tangere fila lyrae. Quin et magna tuam commendat gratia linguam, Dum latiis misces carmina Graia modis. Multiplici variae polles idiomate linguae, Oenotriis addens verba Pelasga sonis. Aurea, si cernas artes, nunc saecula florent, Saecula Smyrnaeo carmine digna coli: Antiqui redeunt placidissima tempora Veris, Aurea dum Phoebi munera mundus alit. Hinc sunt et veterum nec vana Poemata vatum, Aurea quae longo syrmate saecla ferunt. Tempore quo caeli regnum Saturnus habebat: Nec dum Chaonio sub Iove mundus erat. Quomodo sponte sua produxerit omnia tellus: Et fuerit, praeter deliciosa, nihil. Omnia pacato fuerint tutissima mundo: Non positae leges, sed sine lege fides. Nondum etiam Astraeum crimen mortale fugarit, Ultima nec nostras liquerit illa plagas. Lenia securae tractarint otia plebes: Assuetae seram solvere glande famem.
fris490
Frigidaque ambrosium manarint flumina nectar: Sudarit rigidus mella liquata frutex. Nemo opere insuetos tunc attenuaverit artus, Lassaritque suas nemo labore manus. Libera vomeribus tellus inarata pararit Omnia: nec sciderit falce colonus humum. Abfuerit Mavors, et nullus militis usus: Horrida nec rubeus tinxerit arma cruor. Non etiam celsi convulsa e vertice montis In liquidis abies summa natarit aquis. Ut pecus et Dominum communis texerit umbra: Uxor et agresti straverit arte torum. Talia laude vehunt, versuque ad sidera tollunt, Ac indefessis tempora prisca modis. Non tamen ingenuas quis tum cognoverit artes Ulla Poetarum dicere cura fuit. Nemo refert Musas versu, Phoebique ministros, Quos norint doctos aurea saecla viros. Ferrea culpatur, nec falso nomine, proles: Maius at aurato tempore nomen habet. Pulcrius est auro, quod ferrea procreat aetas, Omen et eximium prosperitatis habet. Ingenium quanto est fulvo preciosius auro: Tantum artes superant aurea saecla piae. Temporibus nostris iam cedat serior aetas: Antiqui melior temporis hora venit. Quamvis infausto spernantur tempore Musae, Linguarumque decus, quod stetit ante ruat. Atque sit exiguum studiis quod se abdicet agmen, Innumera Aonidum sunt monumenta tamen.
fris491
Crede mihi non sunt exomni parte Camenae Abiectae, superest his quoque iustus honor. Non referam versu priscum transacta per aevum Quam fuerit vatum gloria magna choro. Aspice solenni gradientem tramite turbam, Artibus excultam moribus atque fide. Non secus ac quondam victricia ac praemia miles Strenuus, hi lauri dona sacrata gerunt. Nam probe Musarum placidissima castra sequutus, Arte fideque animos expoliere suos. Plebs pia virtutes sacras operata iuventus, Et cui praecipuum nomon Apollo dedit. Ex quibus ante alios placuit mihi FUNCCIUS unus, Non tam conspicuum, quam iuvenile decus. Illius ut versu praeconia dicere tentem Fascibus et dignis gaudia mille precer. O decus, o Funcci multis virtutibus aucte, I decus, i Funcci, praemia victor habe! Saepe fuit studiis adversa opulentia rerum, Te FUNCCI studiis adpopulantur opes. Credite res magna est, virtusque operosa videtur, Divitias inter musica castra sequi, At tu divitias Clariis iunxisse Deabus Non contemnenda conditione studes. Nomine cum valeas multum generosus avito, Notificas morum tu gravitate genus. Te natale solum decorat virtute refulgens: Tu quoque natales excolis ipse plagas. I decus, i FUNCCI felicibus utere votis: Donantur viridi timpora frunde tua.
fris492
Hi tibi iam florent primae lanuginis anni, Haec matura aetas est tibi, sitque precor. Quae tibi ventura est? quo culta lepore senectus? Quum valeat numeris ipsa iuventa suis. Gratulor ergo tibi, populi gratantur honorem, Et tibi plausibili gaudia voce favent. Hic honor amplificet nomen, prositque paternis Sedibus, ac primum, qui dedit ista, Deo. Hoc precor extremum, Deus ut nova coepta secundet, Nostra verecundo vota rubore vacant. AD M. IOHANNEM OLdorphium Danum. ELEGIA X. CAPNIO Romana quondam novus hospes in urbe, Audiit Argopylum verba Pelasga loqui: Thucydidisque suo proponere dicta Lycaeo, (Hellade nam Latiam venerat exul humum) Isque ubi Germanum Latios videt inter amicos, Protinus, an cupiat verba Pelasga, rogat. Capnio non longum dando responsa moratus, Commutat Latiis Attica verba sonis. Suspiciens caelum Argropylos, proh IUPITER, inquit, Disiecta Alpinum transvolat Hellas agrum. Quid mirum, si quis tot nostro tempore Danos Aspiciens cultos moribus, arte, fide: Altius exclamet, iam Baltica littora et Arcton Transiit Ausoniis Graecia iuncta plagis? Quando tot Cimbri Musarum castra secuti, Ausonios callent Cecropiosque libros.
fris493
Quando tot versus, ceulargo e flumine, fundunt, Gratantes studio, docte Olodorpe, tuo? Gratulor hunc animum Danis, has gratulor artes, Gratulor et laudi, docte Olodorpe, tuae. PROBLEMA. UTRUM FORTUNA ALIquam causae moventis rationem habeat: (secundum Aristote- lem) an secus? ESSE ALIQUAM IN REbus Fortunam. ELEGIA XI. QUAERITUR in rebus num sit Fortuna caducis Quae dubias variet stans super orbe, vices? An vero haec hominum certa stent omnia lege: Immotoque ingens limite mundus eat? Stoicidae duro tribuebant omnia Fato: Sors Epicuraei dux erat una gregis At neque fatali sunt omnia lege ligata: Cuncta nec arbitrio sors regit aspra suo. Inter utrumque modus veri. nam plurima fati Vi fieri, caeca plurima sorte solent. Nam quod ad arbitrium fortunae plurima fiant: Nunc cupio paucis rite probare modis. Tu modo doctorum coetus praeclare virorum Huc ades: et coeptis annue quaeso meis. Ut, quidquid rudibus deerit in carmine verbis, Iudicii candor pensetid omne tui.
fris494
Ac primum constat, quaedam contingere raro Causamque occultae nos latitare rei. Nec tribui eventum naturae posse sagaci: Ordine quae certo convenienter agit. Cum quae sorte cadunt, nulla ratione ferantur: Et fortuna levis, fine sit orba suo. Hoc uti percipiant animi teneantque fideles: Exemplis res est testificanda suis. Foderit hic agrum, reperitur seria fulvo Plena auro: nummis seria plena bonis. Quis mihi thesauri Naturam quaeso reperti Caussam: aut arbitrium dixerit esse viri? Iverit ille domo mercatum vina, reditque Laesa per insidias saucius ora domum. Non haec caussa viae non isthic finis eunti Propositus: sortis sed fuit iste dolus. Tegula de celsa quondam si decidat arce: Inque hominis veniat culmine lapsa caput: Quis negat adverso rem talem obtingere casu? Aut quis naturae iudicet istud opus? Quae ne quis nimium a docto sermone remota Iudicet: hic paulo nunc propiora canam. Nonne canem aut vitulum prudens natura creare, Non nisi caud atum qua drupedemque solet? At si quinque pedes sine cauda proferat olim: Quis non fortunae dixerit esse malum? Bucephalum casus genuit: natura negavit: Haec enim equi dat equo colla, bovique bovis. Semper enim natura modis agit omnia certis: Propositoque suum fine tuetur opus.
fris495
Sed varia est, metamque petit non semper eandem Fortuna: innumeras fertque refertque vices. Et pedibus dubiis hincinde volubilis errat: Nec manet in certis una eademque locis. Adde quod humanis ferme sese omnibus actis Ingerit. et variis ludit ubique modis: Saepe quis ad finem studiose tendit honestum: Fortuna arbitrio retrahit acta suo. Saepe quis ad pacem revocet consulta tuendam: Post videt in rapidos consilia ire Notos. Saepe quis artificum sublime educere tectum Aggressus, medium fallitur inter opus. Saepe peritorum quidam ius dicere iussus, Errat: et errorem non negat ipse suum, Saepe Machaonio medicus fert Pharmacon aegris Pollice, quod melius non tetulisse fuit. Tempore deficiar, si cuncta exponere coner: Quae varias monstrant sortis in orbe vices. Hanc si quis tollat, et contingentia tollet, Cunctaque fatali facta domabit ope: Arbitriique omnes fatis adstringet habenas, Dicet et a doctis multa aliena libris. Sed quid opus multis caeci ludibria caesus Pandere, et errores stantis in orbe Deae? Aspice duntaxat, quanta caligine mersae Res hominum: ut variae sortis ubique vices. Hinc Fortuna rapax apicem stridore furenti Sustulit: hinc illum deposuisse solet. Saepius indignos magna ad fastigia rerum Extulit: et dignos iussit abire foras.
fris496
Saepius innocuum premit haec Dea lubrica damno: Pauperie iustos aggravat inde viros. Haec si forte volet, fies de Rhetore Consul: Si volet, amisso Consule Rhetor eris. Quid multis? homines nullo regit ordine, nulla Lege: sed incerto volvitur orbe rotae. Nunc bona: nunc tristi conturbans omnia vultu: Nunc mater, quarto forte Noverca die. Ac velut Autumni quondam Septembribus horis, Tempestas varias concitat orta vices: Nunc pluvio caelo ventosis horrida nimbis: Nunc iterum claro facta serena die. Sic fortuna levis modo tristia quaeque minatur! Mox iterum laeta gaudia fronte parat. Usque adeo nulla est hominum sincera voluptas: Imaque permutat grandibus hora brevis. Qui modo Lydorum populos ditione tenebat, Heu nunc ad rapidum ducitur ille rogum. Ille Syracosiae modo Rex Dionysius urbis, In trivio pueros nunc Elementa docet. Ille triumphati victor Belisarius orbis, Mendicus turbae poscit euntis opem. Quid fuerat Magno maius? tamen ille fugatus Niliaco moles littore trunca iacet In caeno latitat Marius cannaque palustri: Consule quo toties Roma superba fuit. I nunc et certa fieri dic omnia lege Naturae et nullas casui inesse vices. Quid? quod Aristoteles naturae operumque magister, Haec eadem mecum, qui fateatur, adest?
fris497
Cuius ab ingenio, tanquam praedivite vena, Manavit, quidquid mens rationis habet. Nec Chaeronaeus docuit Plutarchus ab illo Diversum, et quisquis non nisi recta sapit. Ipsi etiam vates caeli super arce locarunt Fortunam, et magnum numen habere putant: Nec quisquam est veterum, qui non det plurima sorti, Et casu in mundo plurima credat agi. Sed tamen ut ne aliis nimium, aut mihi denique fidam: Ingenua experiar nobilis ora viri: Nobilis ingenio, et multis praestantibus ausis, Immenso cuius nomen in orbe volat. Te pie Praeceptor, nostri pars magna Lycei, FRISCHLINE appello, te NICODEME voco. Tu potes antiqui producere sensa Platonis: Tu Senecae et veterum plurima dicta virum. Tu mihi Aristotelem dextre volvisse videris: Ingeniumque illo percoluisse tuum. Ut nihil historias dicam, innumerosque Poetas: Qua tibi se nemo vendicat arte parem. Eia age dic nobis, num sit Fortuna, vagusque Casus, an aeternis legibus orbis eat? Sic tibi me aeterna devinctum lege tenebis: Et memorem facies tempus in omne tui. M. Iohannes Laetus, Lavinganus.
fris498
RESPONSIO NICODEMI FRISCHLINI, IN Schola Tubingensi Professoris publici. ELEGIA XII. FATAne perpetuis moderentur legibus orbem: Consilioque cadant omnia firma Dei? An nihil aeternum sed passimincerta vagetur: Ambiguasque ferat sors referatque vices? Quaestio difficilis: multosque agitata per annos: Nec dum etiam finem lis habet orta suum. Nam facilem immiti Naturam adstringere Fato: Nec ventura aliter, dicere, posse geri: Absurdum. sortis quod mens ignara fortunae In vitium, fati non sine labe, ruat: Haud minus absurdum dominanti nectere Fato Frena voluntatis libera, grande nefas. Omnia quae fiunt, insanae adscribere sorti, Est vere insanae relligionis opus. Nam nihil in rerum Natura existere casu, Niltemere fieri, nil sine lege geri: Nec varias rerum (quod tu facis, optime Laete) Fortunae tribui iudico posse vices: Quas sine naturae cursu, sine legibus ullis, Ambigua ferri conditione vides. Tu quod pauca cadunt sine lege, sine ordine certo Naturae: casus credis id esse malum. Tu quod monstra vides, interdum existere nullo Ordine fortunae credis id esse malum.
fris499
Tu quod in errorem trahitur quandoque voluntas: Esse putas vitium stantis in orbe Deae. Tu quod res hominum tanta caligine volvi Aspicis: arbitrium sortis id esse putas. Sed magno et veteres, nostrosque errore teneri: Ostendam paucis, ut feret hora, modis. Tu modo doctorum celeberrima turba virorum, Da praetudicii candida signa tui: Ut mihi pace tua fortunam evertere caecam Fas sit: et insanum trudere adima caput: Fas sit Aristot elem contra ipsum sumere tela: Non odio illius, sed nec amore mei. Si namque aeternum falsis rationibus orbem, Materiae asseruit captus amore suae: Cur non et falso quamcumque affingere causam Fortunae potuit, lapsus in arte sua? Dum nimis intenta Naturam fronte tuetur: Affigitque putri lumina mentis humo. Sed nihil hoc tanto indignum memorabo Magistro, Et Praeceptorem carpere grande nefas. Luctabor tantum, ceu cum Doctoribus olim Discipuli audaces opposuere pedes. Si nihil obtineo: quaedam pugnasse voluptas Hic erit: ut cum infans provocat ore patrem. Tu modo Christe, novi dum docta refello Magistri Carmina: nostra tuo numina vela rege. Obruta ne vastis quatiatur cymba procellis: Aequoris in suetam carpere iussa viam Principio eventus quosdam contingere nullo Ordine Naturae, non tibi Laete nego.
fris500
Nec causam illorum Natura censeo ductum: Nec reor his certas rebus inesse vices. Ut cum quis fosso thesaurum invenit agello, Aut hominis feriit tegula lapsa caput. Sed quod casus agat, fortunaque caeca gubernet Has rerum nulla cum ratione vices: Haec nego: nec temere ista nego: qui ludicra casus Esse nego, et sortis non reor esse vicem. Nam licet immoto non fiant omnia fato: Ista tamen fati censeo lege geri: Tu quae fortunae tribuis, casusque furori: Et temere fieri sic super orbe putas. Haud ullis siquidem caeci ludibria casus Accidere eventis (res tibi mira) cano. Omniaque aut certo Naturae obtingere ductu, Aut fieri arcani sub ratione boni. Atque hoc ut capiant animi teneantque fideles, Exemplo res est notificanda tuo. Rara quidem reperit thesaurum fossio: sed quae Repperit, aetheria est fossio ducta manu. Nam Deus humano: non non fortuna labori Aspirat: nostras dirigit ille manus. Cui vult, addit opes: cui non, huic detrahit idem: Hic nihil instabilis sors Dea iuris habet. At si infans tecto incolumis labatur ab alto: Ordine naturae qui periturus erat: Iussus Aristoteles genuinam reddere causam, Nonne id fortunae dixerit esse bonum? O nimium laxas fortunae tendis habenas: O nimium caeco casui inesse putas!
fris501
Non sic arbitrio versat sors ista maligno: Non sic de tenui slamme pendet homo. Omnia sunt Domini: Domino simulomnia fiunt: Vita est illius, morsque reposta manu. Nullus ab humano decedit vertice crinis: Consilio si non destinet ille suo. Nec cadit aerio minimus de culmine passer: Aucupis intentam ni regat ipse manum. Nec tu propterea tibi contingentia tolli, Cunctaque fatorum legibus ire putes. Res ibi contingunt, Naturae ubi certus it ordo: Ordine sublato solum ibi Numen agit. At monstra inversa fieri quod lege videmus: Fineque naturam saepe carere suo: Non hoc fortunae, non casu adscribere debes, Materiae vitium dixeris esse tuae. Omnes quae recipit species, omnesque figuras: Seudicas contra, seu super esse physin. Nam species per se Naturae semina non sunt: Natura ista gradu nobiliore valet. Formae omnes divinum aliquid. quia quaelibet unum Quiddam: atmateries pluribus apta modis, Ut, quae tum proprias portentosasque figuras, Aetheria partum vi moderante, capit. Quid? quod et interdum naturae absque ordine cuncto Fiunt, a solo monstra profecta Deo. Ille potest solis currus inhibere volantes: Ille potest rapidas sistere solus aquas. Ille potest murorum instar componere pontum: Transeat ut sicco calce viator aquam.
fris502
Ille potest caelo stellas formare recentes: Et tenebris illas abdere, ut ante, suis. Quod vero artifices labi contingit in arte: Nec quaeque oppositum tangit arundo scopum. Non animi culpa est: rebus culpa haeret in ipsis: Hic variae ambages, hic vaga Lerna mali: Mens equidem sapiens orientia tempora notis Instruit exemplis, et sua fata videt. Ut cum Nauta cavis venturum e nubibus imbrem Prospicit: et duri vim fugit ille Noti. Nec fatale adeo fuerat te vincere Magnum Caesar: ut hic nullum sit rationis opus. Te siquidem vinci tumet potuisse canebas: Dyrrachio pedites hoste premente tuos: Si frons cauta viris: si mens non laeva fuisset: Victricique usi conditione forent. Est sua mortali arbitrio super orbe relicta Libertas: nondum tota perempta iacet. Et cessare potest et continuare laborem, Nullo ipsum fati vi retrahente, faber. Vi fatum immota: caeco sors impete: certo Ordine natura: mens sapienter agit. In medio posita est cum libertate voluntas: Et tenet arbitrii libera frena sui. Sed caeci arguimus caeci infortunia casus: Et querimur sortis de levitate leves. Tolle prius caeca densas e mente tenebras: Postea de caeca pergito sorte queri. Sis pius et constans in vita naviter omni: Fortunae hincnumquam pro levitate gemes.
fris503
Sed neque perversus naturae totius ordo, Fortunae recte dicitur essem malum. Sicut enim ordo boni, sic est consusio fructus Ista mali: ut noster dicit Aristoteles. At mala non omnis dici fortuna meretur: Estetiam quaedam nomine digna bono. Undeigitur tandem naturae inversus hic ordo? Quod mala fata bonis sunt, bona fata malis? Quod vir iustus inops, opibusque iniustus abundat: Quod subito est Irus, qui modo Croesus erat. Nempe mali labes, Stygiis haec orta cavernis Humani lapsus debuit esse comes. Omnia Dis turbat: foedat Dis omnia: vertit Omnia: nec quicquam linquit in orbe ratum. Nec temere tamen ista gerit stant omnia nutu Firma Dei: et certi munia finis habent. Quae tibi si velleme sacris ostendere libris: Ilias est operae longa futura meae. His tam non verum est, quidquam contingere casu, Quam mundi exortu fulcra carere suo. Nil emere fieri sacro sermone docemur: Multa geri casu Philosophia docet. Atqui ego res sacras numquam postpono prophanis: Et potius dicam fallere Aristotelem. Tuque adeo, caeli quae temet in arce locasti, Fecistique Deam: sors odiosa vale. Caeca mihi fortuna vale: Deus omnia cernit: Hunc certum est comitem velle, ducemque sequi. Inconstans fortuna vale: qui fallere nescit, Unius arbitrio stabo cadamque Dei.
fris504
Saeva noverca vale: Deus et natura parentes Sunt mihi: non alios, dum mihi vita, colam Nec me Plutarchus, nec me movet ille Sophorum Princeps: nam sacris plus tribuisse libet: Quin etiam ipse aliud Plutarchus dicere visus: Quam caecae assertor sortis Aristoteles. Omnia cum fato fortunae ludicra claudat: Et reliqua in nostra dixerit esse manu. Quid vero antiquos cesso tibi dicere Graios? Quid te, Socratico qui loquere ore, Plato? Quid te Lactanti? quid te Bernharde? quid ipsum Te Augustine sacer? quid Senecamve loquar? Temporis heu nimium spaciis excludor iniquis: Omnia ne hoc possim commemorare loco. Si tamen hoc coetu est, qui forsan plura requirat: Plutarchiis Fatum cum Cicerone legat: Multa ibi repperiet, summis a viribus orta Ingenii, et nostris non aliena sonis. Quod superest, te Christe precor, nos spernere mundum, Et fragiles doceas, ludicra sortis, opes: Ut tibi fidamus, te te metuamus in omni Sorte: quibus de te nomen habere datum. Ne mala nos scabies caelorum pellat ab arce: Quae non est olidis aedificata capris: Sed quibus est et viva fides, factisque probata: Inque tuos coetus officiosa manus. Sit tibi Christe decus, tibi laus, tibi gloria soli: Et nunc et reliquo tempore semper, Amen.
fris505
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DECIMUSQUARTUS. SERENISSIMI PRINCIPI AC Domino, D. Maximiliano, electo Polonorum Regi, Archiduci Austriae, Duci Burgundiae, ComTyrolis. Ordinis Teutonici supremo Praesidi etc. Domino suo clementissimo, ingredienti Francofurtum ad Moenum. ELEGIA I. MOESTA diu tellus Germanica, maxime Princeps, Dum te deflenda conditione caret Nunc iterum laeto diffundit iubila vultu, Quando tua hac reducis lumina grata videt. O quoeties gemuit Caesar tua fata RODOLPHUS? O patrii quoties indoluere Duces? Nam quae iure tibi, Regali semine creto, Regia Sarmatiae nexa corona fuit: Hanc sors invidit (nisi fallit opinio mentem) Saepe Dea haec coeptis obicit aegra pedes. Quam tamen istius sapuissent pectora gentis: Si tua Sarmaticus cerneret ora thronus. Quam quale Hungaricis sperasset Sarmata aboris Praesidum: adversus vimque metumque Getae.
fris506
Quam posset validus habuisse a Pannone vires, Danubii liquidas qua Savus auget aquas? Dis aliter visum. Nam sceptra negata Polonis Austria, nec tantos gens capit ista Duces. Sic olim spreto, sceptrum regale, VILHELMO. Cum casto obtinuit Rex Iugello toro. Sic Rex Hunniades FRIDERICO Caesare victo, Compulit Hungaricum sub sua iur a larem. Nunc poenas aliqua solvunt ratione Poloni: Quod sibi ab hoste truci bella parata vident. Hoc est quod diros intra consinia Turcos Nunc bis se contra Sarmata miles habet. Sic placidum; infensos habeat sibi Sarmata Moschos: Et metuat saevi spicula mille Getae. Tu vero patria Maximiliane recepta Laetus ova: et grata disce quiete frui: Quod tibi praeteritoiam tempore fata negarunt, Hoc referet certa lege futura dies. Non arcum semper pharetratus tendit Apollo, Suscitat et doctae fila sonora lyrae. IN INGRESSV ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS AC Domini, D. Ludovici, Ducis VVirtembergici ac Teccii, Comitis in Monte Belgarum, etc. Tubingam, 19. Septemb. ELEGIA II. MOENIA Neccaricae, populo stipante, Tubingae Ingreditur, patrii Dux Ludovicus agri:
fris507
Nec solus sua tecta subit: comitatur euntem Saxonico Princeps de genitore satus: Eximia virtute Heros: invenilibus annis Maior: et antiquae maxima fama domus, Huic Septemvir avus: quo non animosior alter Sacrum Papicolis opposuisse pedem. Nam quis Ioannis Friderici nomina nescit: Nomina in aeternos non peritura dies? Quis proavi summos Friderici nescit honores: Caesaris oblatum cui diadema fuit? Parte alia Comes it, fama generosus Avorum, Lignitius: frater Dux Ioachime tuus: Egregius Princeps, rerum celeberrimus usu: Lignitiae clarum lumen honosque domus. Fecit utrumque sibi affinem Ludovicus: utrique Germanam thalami pignus, habere dedit. Iamque ambae a tergo fratremque virosque sequuntur: Ambas virgineus cingit utrinque chorus. Dat signum Tubicen, turri speculatus ab alta: Et volat ignivomo missus ab aere globus. Congeminant laeti plausus, et iubila cives, Grataque festivae tempora lucis agunt. Christe fave: festamque tuo rege numine lucem: Faustaque fac patriis omina nostra focis. Annus abit nonus: cum vincla iugalia primum Induit hic Princeps, instituitque choros. Omnia tunc festa ridebant Teccidos ora: Inque suas partes prodigus annus erat. Omnia tunc pingui spumabant dolia musto: Et nova calcantes fregerat uva pedes,
fris508
Flumina tunc lactis, tunc flumina nectaris ibant: Tunc rigidae quercus rosida mella dabant. Fallor? an hoc iterum uxorem Deus annuit anno: Participemque tuae dat Ludovice domus? Aurea tum pleno fert fruges copia cornu: Vinaque promanant more fluentis aquae. Nempe Deus mensam Hospitibus Deus hospes adornat: Quem penes hospitii candida iura manent. Dum viduo pariter quaerit solamina lecto: Nec vult in vacuo te iacuisse toro. Quid iuvat immodico defunctam offendere lesso? Et vita manes perpete nolle frui? Sat lacrimis patriaeque datum: subit altera Coniux. Quae Domino patriam, prole beetque patrem. Hoc pietas, hoc prisca fides, hoc supplice vultu VVirtembergiadum cernua poscit humus. O iubar optatum nobis, et saepe petitum Fxorere: et nostras aspice mite plagas! Ut mea vota Deo sint exaudita, precesque: Quas populus fudit, Dux Ludovice, tuus. Ut lux illa micet, qua te tua Diva Parentem Faxit: et hunc patriae mater honestet agrum Tunc ego Carminibus (modo sit mihi vita superstes) Antiquos vatum vincere nitar avos. Tunc omnes Corvos animosa voce lacessam: Nec metuam strepitus Anser inepte tuos. Tunc mea pugnaces cantabunt orsa Liburni: Quaeque est Dalmatico Sengia iuncta solo: Sengiaclarorum sedes invicta Gigantum: Magna urbs: sed quovis milite cive minor.
fris509
Audiet extremo Carnorum inlimite vatem Kulpa: pio heu multum sanguine facta nocens. Audiet Adriacae, mihi non incognitus, undae Pontus, et Istriaco proxima terra mari. Audiet Hungarici Rhabus, quem vidimus, oris: Et liquidi velox audiet unda Savi Interea Christum demissa voce rogemus: Ipse preces nostras ut velit esse ratas. E Carniola Liburnorum redux: in patria F. Anno M. D. LXXXIV. IN DISCESSUM ILLUSTRISSImi Principis ac Domini, D. Nicolai Christophori Radzivvili Ducis Olice, et Niesvvisi, Comitis in Schidlovviez etc. Cum ipse Anno Salutis 1566. Mense August. Tubingensem Academiam re- linqueret. ELEGIA III. AT Schola ferventiiam dudum carpitur igni: Sauciaque occultum pectore vulnus alit. Concurrunt proceres, et cives ordine longo, Nec non et Clario turba dicata choro, Lithavus et Suevus nullo discrimine habentur: Tanta viri pietas, munera tanta Ducis. Iam Dux Lithuanus, iam VVirtembergica pubes Conveniunt, stratis accubitura toris. Fit strepitus tectis, eduntque per atria vocem, Ingeminant plausus agmina laeta suos.
fris510
Pars dapibus mensas onerat, pars vina coronat, Hic pateras implet, libat at ille merum. Praecipue celebris Doctorum pompa virorum, Expleri mentem dona tuendo nequit. Multa viri virtus animo, multusque recursat Gentis honos, mollis pectora versat amor. Miratur populum, miratur Principis aulam, Flagrantesque oculos, et sacra dona Ducis. Pascitur obtutu, totusque in vulibus errat Civis, et huc illuc lumina versa rotat. Et Duce conspecto (quod nuper forte notavi) Admirans humero pallia lapsa trahit. Sic haerent animis infixi et pectore vultus: Cernere sic quivis principis ora cupit. Undique visendi studio festiva iuventus, Circumfusa ruit, conglomerata ruit. Quilibet ex illis ardet coniungere dextras, Et modo suprema dicere voce, vale. Interea sonipes phaleris insignis et auro Emicat, ac mandit spumea frena ferox. Aspice sed patriae princeps clarissime terrae, Hunc abitum tristem dives inopsque gemit. Ipsa Tubinga dolens tantos Heroas abire, Conatur tales edere voce sonos. Quo fugis, o Princeps? nostra discedere terra Cur properas? Cur te fletibus orba querar? Nec te noster amor, nec te coniunctio dextrae, Nec quae te excepit regia nostra tenet? O Dux Lithaviae gentem frenare superbam, Cui Deus, ac patriam, iuraque sancta dedit:
fris511
Si te nulla movent magnarum pondera rerum, Et te promeriti nomen habere iuvat: Oro siprecibus locus est, hanc exue mentem. Et mecum plures Dux pie vive dies. Tanta mihi pietas animo tam vivida virtus, Obversata, velut tempora somnus, alit. Quisquis es et poteris caussas innecte morandi, Sermone et vario tempora longa trahe. Qualis Elisa fuit, cum Dux Troianus abiret, Et Tyrium profugus linqueret ipse torum. Qualis erat Phthius quondam, qui slebat, Achilles, Cum sua Briseis iam sibi rapta foret. Talis ero, consecta gravi maerore Tubinga: Cum fugies nostros inclite Ductor agros. Si tamen est animus peregrinas visere gentes, Aut patriae rursum limen adire domus, Et te Lithaviae celsissima moenia tangunt, Moenia nunc sceptra tradita sorte tuo. Aut quaecumque abitus fuerit tibi caussa futuri. (Semperenim coeptis non levis ansa subest) Multa Deum manibus supplex orabo supinis, Ut tibi det larga prospera fata manu. Dent tibi caelestes optatam ducere vitam, Auspiciisque ferant praemia digna tuis. Namque (fateborenim) benefacta rependere tants, Non opis est nostrae, Duxque Comesquetibi. At modo, quae iustos respectant, numina caeli, Sint contra rebus portus et aura tuis. Haec te iam faxint solio sceptroque potitum, Patria pacati regna tenere soli.
fris512
Sed mea Lethaeo si pectora rore maderent: Aut mea nocticolor tingeret ora palus: Non tamen exciderent alta quae mente residunt, Facta, nec e memori corde periret amor. Quid moror? o liceat talem superesse regentem, Quem gremio posthac dissita terra geret. Talia, si vocem iam non natura negasset, Aut lapides, aut urbs, lignave dicta darent. Tanta ducem siquidem commendat gloria rerum: Totaque iam virtus principis ora notat. O mihi carminibus si dexter Apollo faveret, Nulla forent laudis nescia regna tuae. At tua qui, Princeps, longo sermone morari Tempora, seu merita laude referre volet: Huic non sufficient annosa volumina vatum: Ilias et famae longa futura tuae est. Quod si Moenides praeco virtutis adesset Narytii exstaret gloria nulla Ducis. Cederet eloquio Lithuani principis Heros, Cuius ab ore gravi mellea verba fluunt. Ipse Mycenaeus populi Dux magnus Achivi, Bello armisque potens cederet (ipse) tibi. Maior apud Troiam quis erat Chironis alumno? Huic tamen, o Princeps, anteferendus eris. Ut pietate vales, sic bello es fortis et armis: Teque Ascraea simul fovit amore cohors. Artibus eximiis, virtutibus, auctus avitis: His utrisque animus, robore membra valent. Os humerosque Deo similis, redimitus et auro: Cuius et in facie caelica dona rubent.
fris513
Utraque Cecropiae tibi sunt concessa Minervae Praemia, tam belli quam simul artis honor. Hoc opus, hoc decus est, haec sunt felicia vitae Tempora, cum doctis regibus esse placet. Invitant alios ignava sub otia vitae, Te magis ad studium regia fata vocant. Te miseris facilem, miseris natura benignum Condidit, ut nulli non bonus esse queas. Pluribus exhaustos fortunae casibus, ipse Qua potes, ex illis, conditione levas. O Comes, o Princeps, quae te tam laeta tulerunt Saecula qui talem te genuere Ducem. Dum fluvii current, dum Neccarus arva rigabit, Dum vehet errantes Cynthia noctis equos. Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt, Et decus a sera posteritate trahent. Quid referam dotes animi? quid corporis artus? Quo genus aut patriam nunc memorabo stylo? Non mihi Pegasides dextrae, Dryadumve iuventus, Nec me Castalidum turba sacrata iuvat. Et mihi difficilis venam natura negavit, Arida quae riguo cassa liquore fluit. Fas tamen esto, aliquid nostra pro parte virili Dicere: nec volucri chaere negare suum. Ora Borussiacae quondam celeberrima genti: Dzuvina ubi caeruleis fluctibus arva rigat. Dives opum, belloque potens, atque ubere glebae: Hic Lithuanus humum falce colonus arat. Illa tibi patria est Dux Illustrissime terra: Quam Radziuvilum stirps generosa tenet.
fris514
Archimareschalcum plaga te Lithuana salutat, Et mitem Dominum gaudet habere suum. Ipse Niesuvisus, latae et telluris Olica, Imperio parent subdita regna tuo. Te quoque Vilna Ducem, te Schidlouvieza superba Illustrem Comitem gestit adesse sibi. I pete vel patriam regali nomine sedem: Nam te iamdudum subdita turba manet. Protinus excipient venientem more decenti: Ac longo cives ordine vota dabunt. Deque Ducis reditu laetum Petana per urbes Dicent, atque vias flore nitente tegent. Praebebuntque manus, patriaque in sede locabunt: Assueti Dominum rite vocare suum. Vel quocumque tuum, felicibus utere fatis, Tendis iter, curru, remige, vectus equo. Ut tibi sarraco si sit sulcanda pruina: Automedon currus artibus ipse regat. Seu tibi rostratis tranandum navibus aequor, Et pelagi celeres transvehat unda rates: Tranquillo possis patriam contingere caelo, Afflet et antennas aura secunda tuas. Quique reget puppim, et spumas salis aere secabit: O utinam numquam sit tibi Tiphy minor! Et Deus Aeoliam claudat, ventosque faventes Provocet, ac mittat flamina dextrarati. Sive caballinos findes calcaribus armos, Ad natale solum praepete vectus equo Ille quidem superet Xanthum, celeremque Podargum, Et quos belligeros Troia fovebat equos.
fris515
Te quoque Nicoleos, Lithuanae gloria terrae, Littor conservet, te pelagoque Deus. Is tibi cum sancto felicem flamine rerum Successum tribuat, Marte togaque Duci Faxit et in patriis laetum considere regnis, Et regere imperii pace nitente plagas. Parcere subiectis et devastare rebelles: Supplicibus facilem, sontibus esse ferum. Te Duce, sed primum divini cultus amoris Floreat, et verae relligionis honor. Scilicet id superi, caelestia numina, curant: Et partem vestri muneris esse volunt. Hoc quia tam sacro praestas ardore fidesque, Ut sincera Dei vox tua templa riget. Quis poterit dignas tanto pro munere laudes Dicere? Quis referet carmine tale decus? Est Deus in caelis cui constant facta piorum, Rebus hic humanis praemia digna refert. Hic quoque devicto, tibi reddet, ab hoste triumphum, Victricique dabit myrtea serta comae. Ut possis lato fines custode tueri, Et patriam bello nobilitare tuam. Diffugiant hostes nullisque tuentibus ipsos, Vel minimae vires frangere castra queant. Agminaque obvinctis post tergum capta lacertis, Prona ruant et te supplice voce rogent. Pars haec ense cadat, misere pars illa sagittis, Et meritam poenam sanguine quisque luat. Hinc age Mosche ferox, hinc Tartare cede cruente, Hinc abeas Scythici saeve Tyranne soli.
fris516
Quid genus Heorum dictis incessis amaris? Parce precor sanctum contemerare caput. Non est quem reputas, nec inanem proteris umbram: hectoreum cernes corpus obesse tibi: Aut si non armis tibi vis male firma resistet: Opprimet aeterni te tamen ira Dei. Et Deus armabit Lithuanam in praelia pubem, Ac vires addet viribus ille suas. Conicies hastam, telumque imbelle sine ictu: Umbo nam clypei tale repellet onus. Lithava se magnis attollet gloria rebus Hoc Duce, et exstabit gentis opimus honor. Solis utramque domum replebit nomine Princeps Nobilis Eois, occiduisque plagis. Fallor? an audivi volucres hinnire caballos? Certe iam cursu praepete abire parant. Lithuani pariter comites et Sueva iuventus Permixti incedunt, hic Eques, ille pedes. Hic aliquis Scythico chlamydem circundatus ostro Gaudet equo, ac humeris Martia tela gerit. Suspensamque tenet venantum more phare tram, Fulgentemque arcum dextera fortis habet. Infert se socium Princeps, iungitque phalangem, Et forti cinctus milite carpit iter. Quem sese ore refert? quam forti pectore et armis? Iuraresilli desuper esse genus. Iamque ferocis equi luctantia colla retorquet: Ille caput tollit caesariemque quatit. O Deus aerias discussis nubibus oras Purga, et lucentes retrahe Solis equos.
fris517
Nec patere infenso misceri murmure caelum: Fac toto niteant fidera clara polo. O Deus hospitibus longa regione profectis Laeti, quidquid lagent, ominis esse velis. Da precor, ut sileat pelago nimbosus Orion: Da precor, ut tutum dirigat hospes iter. Da precor ut Princeps patria ditione potitus, In Pylios vivat laetus ovansque dies. Lithaviamque armis tutetur, moribus ornet, Legibus expoliat Marte togaque sacris. Denique, quidquid agat, valeat successibus opto: Serviat et soli, qui regit astra, DEO. ILLUSTRISSIMO PRINCIPI AC Domino, Dn. Friderico Comiti VVirtembergensi, et Montbelgardensi, Domino supremo Hericuriae, etc. in Academiam Tubingensem advenienti. ELEGIA IIII. PAEne decem dies abierunt leniter anni, Academiam Tubingensem Eberhardus fundavit. Inque novam redeunt saecula lapsa viam: Ex quo magnifico Princeps Eberhardus honore Inclitus, haec posuit tecta beata scholae. Heros magnanimus sapiensque et cultor honesti, Musarumque tuens, et pietatis amans: Quique sua pulsas sub tempestate Camenas, In patriam grata mente reduxit humum. Aeternumque sui monimentum liquit in orbe: Quod precer, ut possit nulla abolere dies.
fris518
At bene fundatus Fberhardo a Principe sedes, Ulricus renovavit. Tempora post simili non coluere fide. Donec Udalricus solio subnixus avito, Restituit veteres limitis huius opes. Cuius amor patriam tutari legibus oram, Primaque Gymansium cura novare fuit: Unde foro, templisque, penu ceu divite, posset Promere, non segnes ad pia castra viros: Christophorus ampliavit. Quo duce caelestis sublato ad limina regni, Christophorus patrii sede potitus agri: Ante instauratum patris virtute Lyceum, Divitiis auxit muneribusque suis. Amplaque largitus studiosae pabula turbae Praebuit immensas hic, ut ubique stipes Felices ambo, quorum pietasque fidesque Permanet, et demto fine perennis erit. Ludovicus conservavit. Addo sui similem Ludovicum patris, avique: Quo Duce servantur, quas Pater auxit, opes. Qualis Theudosius quondam non defuit, alter Dux bene succedens in pia castra Duci. Cui Byzantinam libris sua cura tabernam, Undique quaesitis amplificare fuit. Cui studii labor, et veterum documenta virorum (Dignius haud quidquam Principe) ludus erant. Vive mihi Ludovice diu, celsissime Princeps: Quaque scholam poteris dote iuvare, iuva. Hinc tua venturo florebit gloria saeclo: Perpetuosque tuus tempore vivet honos. Fridericus exornavit: Sed quem te memorem Princeps Friderice, parentum Gloria, Belgardi lausque decusque iugi?
fris519
Nemo Ducum, peperit quos VVirtembergica tellus, Affuit huic unquam iunctior ante Scholae. Tu bene sundatum, renovatum, auctumque Lyceum Incolis, et praesens amplius esse facis. Doctorum que audis voces, coetumque frequentas: Teque magisterio subicis ipse pio. Artibus ut patrias remees instructus ad urhes: Et merito. Quis enim Pellaei fortia magni Nesciat, aut vitio vertere facta queat? Cui cum totius parerent climata mundi: Unius imperio paruit ille sonis. Sic Numae Pythagorae: sic Iulius ille Gniphoni: Sctpio sic Polybi paruit ante tibi. Sic Graium coluit Doctorem, quo Duce pugna Leuctrica Thebanas amplificavit opes. Sic Antoninus veterum monimenta revolvens, Promeruit docti nomen habere Sophi. Sic artes coluit pater ipse Georgius olim, Christophorusque ingens, Christophorique Pater, O quoties non est illum numerare beatum, Talia qui veterum facta imitatur avum Nec clypeos tantum maiorum ac stemmata iactat. Quaeque illi dextris promeruere suis. Sed virtute sua studet et maioribus ausis, Antiquam sua studet et maioribus ausis, Antiquam generis nobilitare domum. Quod quia tam facili praestas Friderice Minerva. Est merito adventu laeta Tubinga tuo. Vive mihi Friderice diu celsissime Princeps, Et nomen factis exprime rite tuis.
fris520
Perge timere Deum, cole doctos, assere cives: Sic VVirtembergae gloria stirpis eris. AD GENEROSOS DOMINOS, Bartholomaeum et Martinum Barones a Strahemberg, etc. Tubinga in Austriam redeuntes. ELEGIA V. LOngum iter emensus Carnorum sede relicta, Ad Suevos redii, tecta paterna, Lares. Sed fessus redii, membrisque labantibus aeger, Nec vitae servo pristina fata meae. Namque tori consors, et cari pignora lecti, Sarcina tam durae magna fuere viae. Ipsum etiam ingenium longo iam tramite laesum Aruit: et nullo vena liquore fluit. Quid struo? quid veteres scribendo molior orsus: Iampridem Aoniam dignus habere rudem? Vos Starobergaei, praelustria pectora, fratres, Ingenium Suevo nostis in orbe meum. Vos primi reducem alloquio recreastis amico: Per vos hospitii ianua aperta mihi. Nam patrium hoc vobis: et avitae haec gloria laudis: Hospitio doctos posse fovere viros. Ecquis enim nescit Rudigeri facta parentis? Quis Starobergaei nomina nescit avi? Vivit adhuc veterum clarissima fama penatum: Quodque cadat nullo tempore, nomen habet. Namque parens vester pietatis idoneus auctor, Vir gravis eloquio, consilioque fuit.
fris521
Divite qui studio, vitaque excultus honesta, Noluit ingenium nobilit ate premi. Austria testis erit, quam magna negotia rerum Gesserit, Austriaci fama decusque soli. Austria magnorum mater fecunda virorum: Austria nunc decimo Caesare terra potens. O saltem liceat quondam mihi visa referre: Et numeris dignas res celebrare meis. Non tantum Hungariae fines, non Styria tellus, Non Italus tantum laudis habebit ager. Quid porro vestram memorabo carmine matrem? Zackelio matrem progenitore satam. Illa nemo suit superum metuentior: illa Vix super haec aevo iustior ulla fuit. Nam veteres solida virtute Heroidas aequat: Susannam casta mente, pudore Saram: Rachelam constante fide, pietate Rebeccam: Deboram lingua, Penelopenque manu. Et quid mirer adhuc tantis natalibus ortam Progeniem, laudes aequiparare Patrum? Fortibus atque bonis, fortesque bonique creantur: Et tradux virtus acribus est in equis: Nec timidam volucres aquilae genuere columbam: Atrum nec corvum procreat albus olor. Tu Ludovice mihi Carnorum cognite terris. De Starobergaeo sanguine, fama recens: Namque ibi te vidi Lubeanae e moenibus urbis, Adversa in crudos arma movere Getas. Ac nisi quartanae contagio morbida febris, In patriam e Carnis te revocasset agris:
fris522
Vorsan adhuc strictis peteres mucronibus hostem: Carnica vastantem rura, tuosque lares. Gotthardum veteres primum videre Treboci: Qua Rheni liquidas Ellus adauget aquas. Doctrinae studiis illic videre vacantem: Et sacra Cecropiae Palladas arma sequi. Post etiam fortes iuvenem fovere Bohemi: Et linguam patriis excoluere sonis. Nostra quoque e patrio digressum rure Tubinga Vidit, et hospitii iura benigna dedit. Vos eadem gremio et tectis excepit amicis: Inque suo fovit cara Tubinga sinu. Quo celeratis iter? vix nobis mutua primum Dicta salus: summo dicimus ore, vale. Bar tholomaee vale, vale o Martine: penatum Laus Starobergiadum, gloria, fama, decus. Germani fratres, vitae quos ornat honestas, Quos sincera fides, quos pietatis amor. Quos morum probitas, et culta modestia comit: Quos doctrina sagax, ingeniumque beat Vos disceptantes de iure et legibus aequis, Audiit in rostris clara Tubinga suis. Audiit et sacra de Relligione loquentes: Nam pietas vobis unica curae fuit. Scilicet est omni pietas pretiosior auro: Et vitae alterius praemia certa refert. Itepii fratres, quovos vocat inclita virtus, Et nutrix pietas, et pietatis amor. Ite sed et vestrum posthac colitote Magistrum, Qui vitae et morum duxque comesque fuit.
fris523
Qualis enim Phoenix generoso vixit Achilli. Talis et hic vobis Cassius iste fuit. Cassius ingenio praestans, clarissimus ore, Inclitus humanis moribus, arte, fide. Quisquis amat clarum solida virtute Magistrum, Ille artes etiam convenienter amat. Artem quisquis amat, docta redamatur ab arte: Dignaque victurae praemia laudis babet. Quod superest, Christum votis ardentibus oro, Ipse si, ut vestrae duxque, comesque viae. Dirigat et vestros sancto cum flamine gressus, Ut prosit patrio, quidquid agetis, agro. Interea nostris vivat Richardus in oris, Quem patrui nobis sedula cura dedit. Ille suo absentes vos praesentabit honore, Et vultus edet plurima signa boni. CLARISSIMO ET DOCTISSImo viro, D. Matthaeo Enslino Stuccardiano, V. I. Doctori eximio: amico suo, abeunti Spiram. AD SPIRAM. ELEGIA VI. URBS Nemetum, liquidis Rheni contermina ripis Iustitiae custos, iuris asylon, ave. Semper ave, et nostris da nunc sermonibus aures: Si licet, et desunt otia nulla tibi: Nam cum sustineas tot magna negotia rerum: Vix puto te numeris posse vacare meis.
fris524
Sitamen ausculare placet, tibi pauca loquemisr: Quae iucunda tuis auribus esse velim. Nam quia tu pia iura colis: legumque periti Hospitio sedem constituere tuo: De Legum iurisque sacri cultore loquentem Aequa, ni fallor, mente animoque feres. Nam qui hos fert numeros, atque haec mea carmina secum Enslinus, studii portio summa tui est. Nomine avum referens, studiis animoque parentem: Eximium nostro saeculo utrumque virum. Alter erat quondam pietatis idoneus auctor: Praesul et Antistes caerule Blave tuus. Alter Tecciaci columen, fulcrumque Senatus, Iustitia dubium sitne fideve prior? Vivit adhuc virtus Aulberi sancta Mathaei: Vivit et Enslini nomen honosque mei: Di faxint etiam longissima saecula vivat Inclitus hic, caro cum genitore, Nepos. Nam doctrina viri, virtusque et Nestoris ori Par nitor, est annos dignus habere pares. Cetera quid memorem? tot leges, tot pia iura, Et quidquid memori mente referre potest? Audiit illius voces studiosa iuventus: Et mirata viri non rudis ora fuit. Nam quanto eloquio, quanta dulcedine vocum, Qua leges doceat dexteritate sacras: Audiit hoc quisquis vixit, cessitque Lycaeo Nuper: et haec nullo est teste probanda fides. Hunc igitur nunc Spira tuo commendo favori: Indicio quamvis se probet ipse suo.
fris525
Illum Neccarici coluit Schola tota Lycaei, Et complexa virum nostra Tubinga fuit. Tu quoque Germanae decus et sacra anchora terra: Spira, fove simili mentis amore virum. Scilicet e nostro qui processere Lyceo, Caussidicos plures usque decenter amas. Quis Rammingeri nescit, tam nobile nomen Malanchiae, et vires, ingeniumque sagax? Quis generos ambos, et tot praeclara virorum Nomina? quae numeris enumer arevetor. Quis Gronbergerum? quis te Engelharde, tuumque: Qui dudum caeli venit in astra: Patrem? Adde his Enslinum: maiorique excipe plausu, Quam cum tristitia nunc Schola nostra sinit. Numquam te gremio Enslinum fovisse pigebit: Spem de se hic quondam qui superabit, erit. Nec te anni iuvenes, facies neque terreat ista: Os iuvenile viro, cor senis intus inest. Saepius ante pilos venit sapientia velox: Non solum canas obsidet illa comas. Vidi ego, qui iuvenum stolide contemneret annos. Delirare aegra postea mente senem. Nec tamen idcirco capiti reverentia cano Nulla erit: in pretio ruga sit usque suo. Utque senis niveos merito reverere capillos. Sic etiam Ergini devenerare comas. Plures surgentis rubra lumina Solis adorant, Hesperias quam cum pallidus intrat aquas.
fris526
AD NOBILEM ET PRUDENtissimum virum, Ioannem Baptistam Hainzelium, Reipub. Augustanae Septemvirum amplissimum, dominum et amicum suum colendum. DE FILIORUM EIUS (IO ANNIS Iacobi, et Ioannis Ludovici:) discessu ex Acade. mia Tubingensi, Basileam. ELEGIA VII. MAGNE vir, et fama totum celebrate per orbem, O et Christiadum portus et aur gregis: Iane decus patriae Baptista, urbisque potentis: Hic ubi parva Lici Vinda pererrat aquas: Te salvere iubet mea Pieris, et sacra Phoebi Laurea: Frischlini non onerosa comis. Nam quia te longoiam tempore nulla salutam Carmina, sermonis verba ministra mei: Immemorem vestrae credas me forsit an urbis, Hospit aque in nisllo ponere iura loco. Sed procul o superi hoc omen removete sinistrum, Ne quisquam ingratum meputet esse sibi. Nam me nulla tui capiunt oblivia vultus, Donec in hoc aliquis corpore sanguis inest. Non, si Lethaei potarem gurgitis undas: Augusta ex animo posset abire meo. Tantus amor gentis, tanta est reverentia sedis, Tantaque nos inter mutua cura manet. Quin etiam proles nostro commissa Lyceo Augustana, sidem servat utrinque ratam.
fris527
Haec facit, absentum nos commeminisse parentum, Et speciem patriae praestat ubique suae. At nunc, quando tui nostro de limite Nati Digressi, rapidum deseruere Nicrum: Dimidium vestrae reor abscessisse iuventae Iamque Augustani nil superesse Laris. Quo ruitis pueri? quo quo disceditis? oram Quam petitis? Nicri cur minus unda placet? An nostra vobis iniuria contigit urbe: Tam cito quod nostro terga dedistis agro? Integer elapsis vix mensibus exiit annus, Cum simul et salve dicitis, atque vale. Esse quid hoc dicam? nisi cura paterna vocatos Alterius iussit tecta subire Scholae: Vos ego per patrem, matremque Deumque: probata Quem metuunt illi relligione precor. Hic studio iuri legumque vacare sacrato Pergite, et inceptam continuate viam. Turpe referre pedem, nec passu stare tenaci, Et dare Pierio barbara terga choro. Sin vobis petitur iussu Basilaea paterno: Illic ut studii perficiatis iter: Ite alacres: nihil hic ulla vos parte moramur: Ite, sacras leges discite, iusque sacrum. Non alio cumulare datur tot fenora censu, Quam cum quis mentem perpolit arte suam. Scilicet Arabio longe potiora metallo, Pectoris existunt ingeniique bona. I mercator iners, ventoque agiteris iniquo: In rapidoque teras otia lenta freto:
fris528
Ut tibi divitias, irritamenta malorum, Nescio quo luxu te stimulante, pares. At vos Hainzelii, legum praeclara sacrarum Munera, divinae quaerite mentis opes. Nec vos insani moveant ludibria vulgi, Inque Deum, inque bonos crimina iacta viros. Oderit Aonidum quisquis secreta sororum, Et studia ingenui tot veneranda chori: Hunc lapis, hunc montes, hunc edita rupibus altis Robora, silvestres hunc genuere ferae. Ite igitur iuvenes doctique piique: quid ultra Provehor, et longo demoror ore vias? Est vobis fidusque comes, sociusque laborum: Diriget hoc coeptum qui studiosus iter Nam quali quantaque fide, qua rexerit arte Vos sibi commissos: urbs mihi testis erit. Testis erit nostri studiosa caterva Lycei Et quicumque bonos gaudet amare viros. Sed quorsum loquor haec? quo cum? cessere, meumque Aspectum nati deseruere tui. Et nunc longa suos circumstat turba sodales, Supremumque addit voce gemente, vale. Sic ubi forte viris longum super aequor ituris, Cum iam vela vocant, haeret amica manus. Haeret amica manus, certantque innectere collo Brachia: digressos dulce piumque sequi. Stant tamen et notam puppim de rupe salutant: Iactataque edunt plurima signa manu. Haud secus extremum, dig ressu pone supremo, Alloquimur natos, magne vir, usque tuos:
fris529
Propositumque viae felix optamus, et omni Nube carens plenum lumine Solis, iter. Christus, Iustitiae toto Sol aethere sulgens, Ipsos iustitiae vasa det esse suae: Ut leges docti, munus tractare senectae Ante queant, vestit quam nigra barba genas: Utque solum possint patrium virtute tueri, Et scelerum puras exhibuisse manus. Te vero Baptista, meum decus, et sacra plebis Anchora Christicolae, iustitiaeque iubar: Longaevos idem Christus tueatur in annos: Ut patriae possis utilis esse diu. PROPEMPTICON IN ABITUM TRUDERI ET IACOBI BIORNONUM, Danorum Fratrum, cum Praeceptore suo Hieronymo a Stain, Borusso, Basileam, etc. AD NOBILEM ET PRAESTANtissimum virum, Biornonem Andraeam, Regium Praefectum Arhusii in Iulia: Dominum suum colendis- simum. ELEGIA VIII. MAGNE vir, et Danae praelustris gloria gentis, O et Arusaei fida columna soli: Quod mea te longis huc missa salutat ab oris Littera, Neccaricis littera missa vadis: Hoc nati fecere tui, genero propago, Magna Biornaeae fama futura domus:
fris530
Qui cum sint animi tantis virtutibus aucti, Quantis hoc paucos orbe videre licet. Non possum fausto tibi non applaudere patri, Et celebrare tuam voce favente domum. Scilicet ingenuis ornatam cernere prolem Moribus, est ingens hoc super orbe bonum: Pauci quippe patrum similes hoc tempore nati: Maxima pars generipene pudenda suo. Nam quia magnarum se viscera magna domorum Esse putant, proprium munus id esse putant. Fallitur ingenio quisquis contentus avito, Ignavumvita deside tempus agit. Nonita virtutes cum semine concipit haeres, Ut censum et sundi divitioris opes. Iure igitur faustum te felicemque parentem: Cui Deus hanc sobolem caelitus esse dedit. Ingenio ut patrem superent, virtutibus aequent, Et vetus exornent arte, sideque genus. Emicat ex ipso generosa modestia vultu: Qua iuvenum haud virtus aptior ulla gregi. Emicat ex oculis Charitum decus omne, piamque Componit linguam Gratia, Suada, Venus. Quanta sit eloquii facundia, vidimus ipsi, Cum celebri Oldorfo debita vota darent. Ipsa Themis sedem natorum in pectore fixit: Et leges docuit sanctaque iura fori. Iustitiae ut quondam metas et castra secuti, In patria faciant civibus aequa suis. O te felicem, fortunatumque parentem, Cum reduces natos Cimbra videbit humus.
fris531
Quo tu complexu genitor suavissime, quali Accipies natos, Magne vir, ore tuos? Quanto cum plausu excipiet, quos tollet ovatus Dania, progenie terra beata tua? Ipse pater patriae Fridericus, et arbiter orae, Consulta hinc quondam iuraque sacra petet. Et pia committet dulcis moderamina terrae, Pacataque dabit frena tenere manu. Interea laeto Basileam dum pede quaerunt, Tu tua cum nostris iungito vota pater: Ut valeant illic, doctrinarumque capacis Ingenii pariant, quas decet, artis opes: Incolumi tandem ut columem te fronte revisans, Laeta senectuti lux baculusque tuae. NOBILI PROSAPIA, ET INGEnii bonitate Adolescentibus, Sigismundo et Georgio Andreae FF. a Gleispach etc. ex Archiducatu Styriae: et ornatissimo viro VVolfgango Finckelthusio, Praeceptori ipsorum fidelissimo: cum Tubinga proficiscerentur Patavium Venetorum Mense Iulio, Anno 1573. ELEGIA IX. QUAERITIS unde mihi toties iterentur ab illo Carmina quo iussi nostra valere, die? Non noc Musa facit, non carminis auctor Apollo: Ingenium nobis obvia turba movet.
fris532
Sive quis in thalamum Sponsam deducit amicus, Materiam praebet versibus ille meis. Seu caput emeriti clarum decus alter honoris, Carminis invenio mille Poeta vias. Seu fato eripitur mihi carus amicus acerbo, Non cohibet noster tristia verba dolor. Sive quis ad longas terrae proficiscitur oras, Musa mea est illi consocianda comes. Nunc itaque abiectas iterum mea damna Camenas Hinc repeto, et stuaii seria linquo mei. Hoc VVolffgange facis longo mihi cognite ab usu: Itala felici dum pede rura petis. Qua celer Euganeae muros allabitur undis Meduacus et streperas in mare volvit aquas. Non uti longinquas perlustres advena terras, Aut oculos circum templa domosque seras? Sed magis ut voces possis audire docentum, Eximiosque tibi conciliare viros: Qui Latiae tradunt linguas, artesque Minervae, Et castas Leges et pia verba docent. Utque hinc percepta vigilati fruge laboris, Ingenii capias uberioris opes. Nam pridem Graiae, et linguae monumenta Latinae Pectore fixisti non abitura tuo. Et veterum libros, et docta Poemata Vatum Versasti vigili nocte dieque manu. Nota tibi clades et durae funera Troiae, Iraque Pelidae, Tantalidaeque furor. Quodque ortas studuit verbis componere lites Eloquium Pylii dulce piumque senis.
fris533
Notus amor Paridis, furtivaque gaudia lecti: Hectoreae virtus est tibi nota manus: Tu Circae fraudes, quibus illa involvit Ulyssem, Legisti, et Scyllam, Lampetiesque gregem. Et thalamum Aeaeae, lacrumasque et verba puellae, Sirenumque dolos, Lotophagumque dapes. Nigrantesque domos Erebi, manesque silentum, Alcinoique hortos, Demodocique lyram. Telaque Laertae letho renovata procorum, Et quam Penelope praestitit orba fidem. Notior Aeneae pietas et dextera fortis: Plurima quit terris, plurima passus aqua est. Notus et Alcestes, et raptus caede Sichaeus, Et Phrygia Dido fraude coacta mori. Et Turni rabies, et furta nefaria Caci, Notus et Alcides, Euryalique comes. Hinc est illa tibi tam largae copia vocis, Hinc nitor eloquii plurimus ille tui. Sive velis Latium, seu Graium pandere carmen, Sive soluta modis, sive ligata canis. Nec vires animi, nec doctae sulmina linguae, Ad tupes revocas et sine mente iocos. Sed sacra priscorum celebras praeconia Vatum: Est aliquid summo dicere grata Deo. Hoc Anathodidae testantur carmina Vatis, Auspice te Graiis Attica facta sonis. Verba loquuntur idem numeris inclusa Latinis, Verba Maronaeis aemula rite sonis. Quique tibi est Genius tempus florebit in omne, Nec tua Lethaeis scripta dabuntur aquis.
fris534
Adde quod Historias et fortia facta virorum Haerent pectoribus non abitura tuis: Tu spolia Annibalis, tu victi facta Syphacis, Tu Pyrrhi memori praelia mente tenes. Regnaque prima Remi atque animos Carthaginis altae, Aut ubi Pompeia Bosphora capta manu. Tu Croesi melius fortunae lubrica nosti: Hinc animi candor plurimus ille tui. Cambysaeque minas vidisti et bella Darii, Iunctaque Xerxea littora bina manu. Quaeque labore tuo et multo sudore parasti, Discipulos eadem, non sine laude, doces. Nam studiis tantum te profecere Magistro, Ut iungant Latiis carmina Graia sonis. Qualia Maeoniden, et qualia pene Maronem, Dixeris in prima composuisse schola. Felicet talis queis contigit esse Magister, Quem sua Disipuli cura decenter habet. Qui linguam pueri et mentem moresque figurat. Nec sinit in brutum degenerare pecus. Qualis Aristoteles Pellaeo, qualis Achilli Chiron ille fuit, Pythagorasque Numae. Ergo tibi merito Andraea generose, tibique Sigismunde illum gratulor esse virum. Egregium pietate virum, et virtutis amantem: Qui Phoenix vobis, et Patris instar erit. Hunc colite, et tanti morem paraestate Magistri Iussibus, ut dignus vos comitetur honos. Hinc olim ad patrias cum laude redibitis oras: Vosque Ducis, vestrum DUX erit ipse decus.
fris535
Ite citi memoresque olim tamen este Tubingae: Quae Clariae vobis indidit artis opes. Primaque Phoebei reseravit limina claustri: Ut nunc possitis tangere maius iter. Tuque meos inter primus VVolfgange sodales. I, quo te virtus, et tua facta vocant. I bone, quoque tuos felix fert semita gressus, Nostra tuae comites carmina iunge viae. Quae tibi syncero fraterni cordis amore Scribimus, atque animi pignora certa damus. Vive, valeque diu nostri non immemor unquam: Ipse ego vivo tui, dummodo vivo, memor. Sic superi faciles gressus comitentur euntem, Et vestrae praestent omnia fausta viae. Sic etiam nostri sociali tramite versus Lenius efficient, quod bene tangis, iter. Saepe vicem Rhedae comiris facundia praestat, Saepe viae gratus taedia sermo levat. Hoc tamen admoneo. versus quia claudicat alter. Imparium numero ne moveare pedum. Rident et superi, quoties fabrilia circum Tecta movet claudos mulciber ille pedes.
fris536
OPTIMAE INDOLIS AC SPEI Adolescentulis ex amplissima et nobilissima apud Styrios familia pronatis: Georgio Sigismundo et Bernhardino a Mindorf, FF. Christophoro a Rathmansdorf, etc. Georgio Campanae heidelbergensi: et M. Iohanni Memhardo Praeceptori fidelissimo, Tubinga Argentinam proficiscentibus. ELEGIA X. SI decet artisicem peregrinas visere terras: Cuius non hederae circumiere caput: Quique parum cerebro, et duris prope cuncta lacertis Efficit: optatae discat ut artis opus. Quid vetat et studii te liberioris alumnum, Sollicito plures tangere calce scholas? Ut tibi doctrinae pariatur acervus in illis, Virtutes animo proveniantque tuo. Nam quanto est animus mortali corpore maior: Ars animi tanto plus valet arte manus. Viribus ingenii caelum conscendimus altum: Et superis docto reddimnr ore pares. At manibus lautas solis acquirimus escas, Nilque fere hac brutis absumus arte feris. Vise Scholas, quicumque bonas amplecteris artes: Taedia longinquum nulla morentur iter. Est aliquid passim coetus audire docentum: Est aliquid multos orbis adire locos.
fris537
Si non vidisset celebres Anacharsis Athenas: In Scythica obscurus delituisset humo: Barbara nec studiis formasset pectora Graiis, Ignarus legum iustitiaeque rudis. Thessala si numquam Tempe venisset Achilles, Nubigenae factus doctior arte viri: Pergama non essent bello superata bilustri: Dandaque erant lustris altera dena decem Si minus errasset, notus minus esset Ulysses Inque Ithacae tacitis interiisset agris: Nec mores hominum multorum nosset et urbes, Iactatus dubio per duo lusira mari. Vise Scholas, quicumque bonas non negligis artes: Taedia longinquum nulla morentur iter. Sollic itus nigros properat mercator ad Indos: Turpe peragrato quaerat ut orbe lucrum. Impiger extremas terrarum cuvit adoras: Ut pretium suso sanguine miles emat: Lucra senes faciunt, faciunt cum prole Parentes: Et monstrant pueris fulva metalla suis. Et monitu suadent nummis inhiare sinistro: Illis ut largae possideantur opes. At tum felices, tum cessent esse beatos. Cum domus argento divite plena tumet. O stolidi Patres! qui susile quaeritis aurum: Utque domus faciat vestra, iubetis, idem. O stulti et caeci! locuples non aeris acervus, Sed pietas magnos ingeniumque facit. Hae sunt divitiae, quas nulli tangere sures, Nulli ignes possunt perdere, nulla manus.
fris538
Quas si siliolis studeant cumulare parentes: Heroum soboles esset inique manus. At vos prudentes, vos terque quaterque beatos, O Styrii a prima nobilitate patres: Pignora qui longas vestra amandatis in oras: Indolis ut quaerant divitioris opes: Teutoniaeque scholas et culta Lycea frequentent, Doctae ubi litterulae cum pietate vigent. Unde animos culti studiis, et moribus aptis, Ad patriam redeant convenienter humum. Et quondam gravium subeant molimina rerum: Iuraque proponant civibus aequa suis: Retribuantque vicem patriae, quae vindicat ortus Hanc partem nostri, teste platone, sibi. Horum de numero tu Sigismundo, tenella Fronte puer, gravium spes generosa virum: Qui Bernhardino laribus cum fratre relictis, Ausus eras nostram nuper adire Scholam: Tuque verecundis o Rathmansdorffe labellis Inclite, iam pridem patribus orbe tuis: Qui Styriis Turcam removent dum finibus hostem: Traiecti ignivomis heu cecidere globis. Et tu magnanimo rursum donate Georgi Patre, tuum postquam mors tulit aegra patrem: Omnes e Styria nuper regione profecti, Pulsastis nostrae limina culta Scholae: Ora uti possetis doctorum audire virorum, Litterulisque animos excoluisse pios. Sed quia adhuc desunt vires, et mollior aetas Non sinit impositi ferre laboris onus!
fris539
Laudo voluntatem: et vitae simulacra suturae Prospiciens, merito vosque Patresque colo. Cernimus in volucres implumis ut explicet alas, Insuetum cupiens tendere pullus iter. Et catuli infir mis tentant infistere talis: Paulatimque levant debile corpus humo. Quod si deficiant vires: laudanda voluntas: Hac finem pietas contigit ipsa suum. Est aliquid patria vos e ditione profectos, In Musas animum significasse bonum. Officiumque sequi, doctosque audire Magistros: Segnia nec nositis vertere terga libris. Sufficit haec pietas mihi vestra, pudorque fidesque, Et mens in summum relligiosa Deum. Quique suos observat amor, metuitque Magistros, Curaque vertendo non aliena stylo. Pergite macti animis pueri: exercete labores: Invigilate libris et date vota DEO. Quo duce non ulli torquebunt vestra dolores Pectora: sed studii dulce feretis nous. Comprimis vestrum reverenter habete Magistrum: Egregia promptum dexteritate virum. Conspicuumque side, felicique indole cultum, Artibus insignem, relligione gravem. Commoda mirificis qui vestra laboribus auget: Nullis fugiens conditionis opus. Sive artes doceat, moresue emendet agrestes, Seu curet victum, prospiciatque dapes. Est aliquid sidum vitae reperire Magistrum, Sectarique probum sorte in utraque Ducem.
fris540
Sensit Aristoteles, summi vir acuminis, olim, Quae Praeceptori debeat aera cliens. Sensit Alexander, Macedum rex inclitus orae, Usus Aristotelis, non sine fruge, side. Idem pene fuit demente Leonidis aestu Perditus: ut Fabii pagina docta refert: Multaque per teneros animo vitia imbibit annos: Quae nec morosum deseruere senem. Sicut enim pulcrae, quas vir malus incoluit, aedes, Paulatim vitium labe sequente trahunt: Cum neque venturae spectantur signa ruinae: Nec subit in lapsu tegula firma locum. Nec paries pluvio prius adservatur ab imbri, Quam ruat, heu totam concutiatque domum. Sic ubi vir segnis commissum saepe clientem Deserit, atque suo vivere more sinit: Nec vitiis obstat, mentis neque vulnera sanat, Emendans mores, qua decet arte, feros. Lubrica paulatim pueri vitiabitur aetas: Extremumq sibi contrahet inde malum. Vos igitur merito foveatis amore Memhardum: Cuius ope egregiam discitis ire viam. Cuius ope a salebris scelerum, vitiisque remoti, Virtutum in liquida velificatis aqua. Hinc ubi Trebocum celebrem venietis ad urbem, Qua te Rhene suis Ellus adimplet aquis. Omnibus ex aequo morem praestate Magistris, Pieridum quotquot munera sacra docent. Comprimis Latiae qui tradunt aurea linguae Flumina: quique artem Quintiliane tuam:
fris541
Semper honorandi vobis, monitusque virorum Verbaque cordato percipienda sinu. Quos inter primo vobis in amore locandus Sturmius; Eloquii cum Cicerone pater. Cuius ope Ausoniae discetis maxima linguae Munera, Germano non aliena foro. Quid tibi cum solidis, planisue Puelle figuris: Quasque Mathematicus ducit in orbe notas? Aut tibi quo prodest genialia semina mundi Totius, et totam velle tenere Physin? Qui patriam sacris tutari legibus oram Expetis, et pleno dicere iura foro. Illa alii discant, tu linguae verba Latinae: Ut possis culto cum Cicerone loqui. Conceptusque animi placidis exponere dictis, Una erit haec pedibus meta terenda tuis. Ars longa est; sed vita brevis: fragilesque recedunt A vobis anni, more fluentis aquae. Omna nec pariter rerum sunt omnibus apta: Fama nec ex aequo ducitur ulla iugo. Gloria Pythagoraenumerorum pingere formas: Euclidae et Proclo sunt sua cura poli. In caeli motu summam sibi ponit Aratus: Hippocrates medica vindicat arte locum. Quam scit quisque libens, censebo, exerceat artem: Sitque, illum summus quem iubet esse DEUS. At vos Sturmiaci praecepta haurite liquoris: Quidquid et eloquium cultius esse facit. Nec pigeat (modo non vires, animusque recusat) Addere Romanis verba Pelasga sonis.
fris542
Quaeque Stagiraeus docuit de moribus olim, Deque acri Logices quae dedit arte senex. Inde animos iuri discendo appellite vestros, Ultima ius coepti meta laboris erit. Quo bene percepto, Leges dictabitis aequas. Civibus, Austriaco proderitisque foro. Sicque Bernhardino similes fietis avito: Pars est Caesarei qui bene fida throni: Consiliisque forum patriae felicibus auget Naviter, imperii firma columna sacri. Sic fies et avo simuilis Campana Mycillo: Cuius habet vatem Natio nulla parem: Cuneon et referes aequa virtute parentem, Qui puro Styrias dogmate pascit oves. Si capies fructum dilecte Memharde laborum: Digna Magisterio praemia multa tuo. Gloria Discipulus probus est non parva Magistro: Artificemque suo pondere laudat opus. Vive valeque diu dilecte Memharde, tuique Frischlini longo tempore vive memor. Et quando hinc abiens perveneris alta Trebocum Moenia, cumque bonis forte loquere viris: Planerum veterem salvere iubeto sodalem, Frischlini et memorem iugiter esse sui. Ipse ego seu Suevis habitaro superstes in agris: Sive tuas adeam Saxonis ora plagas. Semper inoblita Planerum mente recondam: Atque illi memori pectore gratus ero. Vive valeque diu dilecte Memharde, tuique Frischlini longo tempore vive memor.
fris543
AD DAVIDEM SIGEMUNdum Cassoviensem, Pannonium, in patriam redeuntem. ELEGIA XI. DUM tu Pannonios repetis Sigemunde Penates, Et sine me patriae limina chara subis: Interea tristes hac urbe relinquis amicos, Perturbasque abitu pectora nostra tuo. Hactenus hic mensa mecum versatus eadem, Extiteras vitae portio magna meae. Nunc subito dulces Frischlini deseris aedes, Neccaricumque larem, Tecciacosque focos. Hei mihi dimidium pene huius abire videtur Pectoris, et viduo Musa iacere thoro: Pene mihi videor studiorum parte meorum Orbus, et in tristi solus adesse domo. Usque adeo gratas una consumsimus horas, Usque adeo tecum vivere dulce fit. Nam quoties atrum induerat sors aspera vultum, Terrebantque meos tristia fata lares: Tu mihi praebebas verbis solamina doctis, Aequabasque tuo pene dolore meum. Tu mihi dicebas: Vates Frischline, virili Sis animo, et sortem vincere disce tuam. Perfer et obdura. sors est superanda ferendo, Qui mala ferre potest fortiter, ille sapit. Non tu iam primus maeres mala talia passus, Obruit ingentes ista procella viros.
fris544
Passus idem senex Sapiens ab Apolline dictus, Invida cui rabies dira venena dedit, Passus idem Cicero, Romanae gratia linguae, Invida quem patriis expulit ira focis: Romulus et Liber pater, et cum Castore Pollux, Dum terram, atque hominum facta, genusque colunt: Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis, officioque parem, Ille Due, diram qui quondam contudit hydram, Et tot perdomuit monstra, tot orbe feras. Comperit invidiam supremo fine domari, Absentisque viri grandius ire decus. Urit enim fulgore suo, qui praegravat artes. Idem post mortis funera maior erit. Haec mihi dicebas veterum praeceptas Sophorum, Eruta Cecropiis, Ausoniisque libris. Nam te nulla latent Graiorum carmina vatum: Romulidum vatum carmina nulla latent. Quidquid habet Latium, Latioque argutior Hellas, Est animo fixum, docte Poeta, tuo. Nec te Socratici fugiunt monimenta Platonis, Nec quidquid magnus scripsit Aristoteles. Nec tot gesta Ducum, tot bella illustria Regum, Tot consulta virum, tot loca, totque dies. Omnia quae memori iampridem mente notasti, Pectoribusque tenes non abitura tuis. Adde, quod et dextro deducis Apolline Carmen, Nec fluit ingenii vena maligna tui. Sive velis numeris includere verba Pelasgis, Qui tua miretur carmina, Phoebus erit.
fris545
Sive velis Latio deducere carmina filo, Carmine Lotichius, qui tibi cedat, erit. Tullius ipse tui flumen laudaverit oris, Libera si numeris audiat orsa suis. Usque adeo doctae polles dulcedine linguae, Scribere cum properas verba soluta modis. Gratulor has animi dotes tibi, gratulor artes, Eloquiumque potens, iudiciumque sagax. Tempus erit, cum te niveo velabit amictu Patria, Laurigeris, serta dabitque comis: Suspicientque viri, mirabunturque loquentem, Stabit et eloquio patria tota tuo. I modo, quo tefata vocant, i dulcis Amice, Et, quod vix possum dicere rite, vale. ELEGIARUM LIBRIDEcimiquarti Finis. Ll
fris546
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DECIMUSQUINTUS. PROPEMPTICON CLARISSIMO VIRO, ANDREAE Fabricio Silesio, LL. Doctori: et Illustrissimo Principi, ac Domino, Domino Georgio Friderico, Marchioni Brandenburgensi: Duci Pomeraniae, Stetini, Vandaliae, Rugiae, Borussiae, etc. Burggravio Norico: a consiliis et legationibus: Tubinga abeunti in Borussiam. ELEGIA I. MAGNUM iter ad fines proficisceris usque Polonos, Istula Sarmaticis qua venit orta iugis: Et qua finitimi proscindunt arva Borussi, Littoreque Oceani succina densa legunt. Iamque tibi summum, Fabrici, vale dicit Amicus, Digressuque tuo pectora maesta gemunt. Hic aliquis, quem longa dies tibi foedere iunxit, Munere prosequitur, prosequiturque prece: Successusque bonos, et prospera fata precatus, Hoc, inquit, nostri pignus amoris habe. Ipse profecturo fueram quo parva daturus Munera: nam parvum munera parva decent.
fris547
Scilicet ut memorem posthac et mente fideli, Mutuus absenti te mihi servet amor. Sed mihi iam lapsam scrutanti Cynthius aurem Vellicat: et legis me meminisse iubet. Nam legem Clariae quondam sanxere sorores: Ne sit in hoc aevo carmine maior honos. Carmina qui dederit, dederit non vilia Vates Dona, metallifero sed potiora Tago. Carmina vos pueri, doctos et amate Poetas Quos suus aetatis protulit huius honor. Crmine fit vivax virtus: et casta perenni Dignum laude virum Musa pertre vetat. At qui non audit Musas, et carmina temnit: Quisquis hic infelix urgeat ossa lapis: Glebaque cum turpi suffossa cadavere nomen Obruat: et rapti sunera nemo fleat. Haec mihi volventi patriae telluris imago, Mox subit: hic oculis obvia saepe meis. Namque tibi natale solum, Silesia tellus, Quae plures doctos extulit ora viros: Tam sacras qui olim didicere fideliter artes, Quam medicos libros, et pia iura fori. Qualis Onolbacia vivit Franciscus in urbe, Tinctus in aetheriis Praesul Adamus aquis. Qualis Caesaria floret Crato Maximus aula, Paeonii celebris fama decusque chori. Quo nemo melius, nemo felicius aegris Arte potest medica triste levare malum. Quales Monavii Petrus pater, atque Iacobus Filius: ambo pares artibus ambo fide.
fris548
Imprimis doctos haec edidit ora Poetas, Pectora notitia non aliena mea. Quorum nos magni legimus monumenta laboris Ad nos longinquis missa subinde locis. Hinc Seccervitius ducit cultissimus ortum: Cui fons Pegaseae non male potus aquae. Quo carmen modulante novum, plectrumque movente Orpheus, qui citharam deposuisset, erat. Testis adest altis florens Academia testis, Ad rapidum Nicri conspicienda vadum. Ille ubi Rhetoricam docuit Demosthenis artem, Explicuitque sui grande Maronis opus. Testis Syracides, illo redimitus amictu, Florida Nasoms quo monumenta nitent. Talia si forsan praesens illi invidet aetas: Maior ab exequiis gloria Vatis erit. Infelix, quem nemo odit: pulcerrima virtus Invidiam comitem semper in orbe trahit. Velius hinc etiam castrarum fama sororum, Editus, aeternum cui sua Musa decus. Ingenii rara qui divitis indole fecit, Ne Vatem iactet Bilbilis una suum. Hinc satus est etiam non ultima gloria Vatum, Reusner, amicitiae portio fida meae. Cui faciles numeros dat cariminis auctor Apollo: Et pulcram donat Calliopaea Lyram. Excelsum seu condit opus, magnique Maronis Aemulus, Heroo nititur ire pede: Seu teretes elegos conatur, amabile carmen Ludere Lotichii molle secutus iter:
fris549
Sive chelyn digitis percurrere tentat eburnis. Seu blandis fingit missum Epigramma iocis: Prima refert semper victricis praemia palmae Reusner hic: aetatis flosque decusque suae. Protulit haec eadem Calaminum terra Poetam: Stigelio numeris ingenioque parem. Cuius cunt versus, et larga in carmine vena, De nive brumali more fluentis aquae. Nec scopulis tamen impingunt et cautibus aspris: Nec male per salebras, saxa nec alta cadunt. Divite sed cultu splendent, illoque nitore, Quem sacra divini scripta Maronis habent. Aemula quid Senecae, tragico Phoenissa cothurno, Ut nitet? ut miris est speciosa modis. Quid te Thobia referam Theodore Poeta Inclite: Silesi fama futura soli: Cui Venus in numeris, eto suavi in carmine Pitho: Cui decorat iunctos Gratia blanda pedes. Auricomum nectit felicia tempora sertum: Quod nulli poterunt comminuisse dies. Vivit enim Vatum, neque gloria vera senescit: Omnia praecipiti cetera morte cadunt. Addo Petrum docta Vincentem Rhetoris arte, Quos tulit haec aetas, posteriorque feret. Ille etiam Clarii deductus fontis ad undam, Mellea divino proluit ora lacu. Longius et cultos Sophiae digressus in hortos: Florida de Lauro serta virente gerit. Sed nec turpe tibi, Fabrici, componere versus, Et patrii notam tramitis ire viam:
fris550
Qua sacra Castalio divertitur orbita clivo: Orbita Silesis acta frequenter equis. Nam tibi vena decens et vivida tamque diserta Carminis ut nequeat te puduisse tui. Iure igitur versus extremum munus ituro Mittimus: et studii pignora nostra damus: Sive quod es patriae Silesus origine gentis, In precio Vates quae sinit esse suo: Sive quod ipse bono deducis Apolline carmen: Et genus hoc scripti convenienter amas. Accipias ergo cari votiva sodalis Carmina: pro cursu carmina facta tuo: Quae tibi ceu fratri maerens Frischlinus ituro Dedicat: et fida sis sibi mente rogat. Faxit inossenso Christus te figere gressum Poplite: et iniunctum rite secundet iter. Consiliis faveat: rebusque det optima ceptis Auspicia: inque foro te beet, inque domo. Hoc precor, hoc superos votivo pectore posco, Hoc fore, si quicquam mens videt alta, reor. At vos, o socii, nostris coniungite vestras, Admonet ut pietas, ore favente preces. Ut Deus iter Andreae fortunet: et orsa Dirigat ad proprii nominis omne decus. Non illum ambitio, nec habendi vana cupido Impulit a nostris tamprocul ire focis. Sed vocat ipse Deus: magnaque in sede locatum Excitat: inque humeros non leve ponit onus: Scilicet ut populo dicat sacra iura Borusso: Marchio consilii pars animosa tui.
fris551
Ne qua virum moles gravet, aut fastidia vitae Afferat: hoc summum poscite rite Deum. Sunt aliquid voces, nec inania verba prrecantum: Vota nec in ventos irrita semper eunt. At tu Marchiade sapiens Friderice Georgi, Qua potes egregium mente tuere virum. Non erit hic propriis, nisi fallmur, indecor oris: Tu modo complecti perge favore tuo. Sic tua sit sospes coniux: prolemque ministret: Qua proprios olim lusit et ante pedes: Quae cito succrescat: praeclaraque facta Parentis Augeat, etcirca stet veneranda senem. Nobilibus gemmis, et fulvo carior auro Ille vir est: patriae quem pius urget amor. Qui leges et iura colit: mentemque polivit Artibus: et prisci temporis acta tenet: Consilioque potest cives patriamque tueri: Et facilem miseris addere rebus opem: Huius destillent e puro tempora nardo: Hic capite et collo fulva metalla gerat. Sed procul a nobis cui grandia munera cordi, Persequitur poenis lucra nefanda Deus. Tu vero contemnere opes et ludicra terrae: Tu dignum temet fingere perge Deo. Utere more tuo non ullo divitis auri Pondere, non gemmis vendere velle fidem. Non tibi si pretium Silesia tota daretur: Non tibisi Panos cura, Polonus ager. Nec cito turberis si retro plurima vergant, Quae ceptas: sensim dat meliora dies.
fris552
Quae duris instat campo radicitus arbor, Vulnere non uno pluribus icta cadit. Quodque facis, venerare Deum: vocemque salutis Assere. Nam tales servat ubique Deus. Ille favet, seu quis puppi volet ire per undas: Obruat innocuum ne qua procella caput. Ille favet, si cui peregre via longa paretur, Securum in tenebris figere posse pedem. Nec sinit occurset quisquam, qui corpora ferro Saviat: aut rapta praemia veste petat. Quisquis amore Dei fervet, tutusque sacerque Ambulet: insidias non timuisse decet. Non huic lenta nocent glacialis frigora brumae, Non huic cum multa decidit imber aqua. Sint etiam consulta tuae placidissima mentis, Non socia armorum, sed studiosa togae. O pereat, quicumque armis postponere pacem Audet: et insani praelia Martis amat! Quam potius laudandus hic est, qui reprimit iram, Et pacem suadet: duraque bella cavet. Hic tusis nobis. alius sit fortis in armis: Sternat et adversos Marte potente Duces: Rem populi magno quid sit turbare tumultu, Quem pigeat magno post didicisse malo. Ferreus hic, pacem qui cum potuisset habere, Maluerit praedam stultus et arma sequi. I Fabrici, virtus quo te vocat: ipede fausto, Aspirant coeptis fata secunda tuis. Nam quia candor inest animo tuo, et aurea virtus, Et decor, et sancta cum pietate fides.
fris553
Annuerit Deus ipse tibi quodcumque rogabis: Faxit is hoc pondus carmen habere meum. Vive diu, liceatque caput candescere canis: Temporis et prisci facta referre senem. Interea longis quoniam disiungimur oris: Nam procul a Nicro Vandala distat humus: Quod licet, ut videar tecum magis esse legendo. Saepe precor dextrae des monumenta tuae. Tubingae 26. Mart. Anno 1580. AD GEORGIUM SENGERUM, Theologum eruditum et syncerum, ab Isingensi, in Ulmensem Ecclesiam vocatum IIII. Non. Septemb Anno sal. M. D. LXX. abcuntem. ELEGIA II. ERGO ibis Sengere meos pars inter Amicos Intima, doctorum portio magna chori? Ibis et Isingam, vicinaque rura Tubingae, Cum Laribus linques, Christocolisque tuis. Qui tua te propter summo amplectuntur amore Munia, et invitis mentibus ire sinunt. Hic quia facundo tua vox fuit utilis ore, Monstravitque piae Relligionis opes. Grata fuere bono tua caelica verba cuipue; Omnia perverso sunt vitiosa viro. Ergo dolent et abire vetant, cupiuntque tenere: Verum nunc alio te pia vota trahunt.
fris554
I tamen, et celsis firmam pete moenibus Ulmam, Exspectant reditum femina virque tuum. Gratus eris: nam gratus eras: qui doctus et omni Labe carens, culto nec minus ore potens. Verba tibi numquam, tibi numquam res pia defit, Utraque stat longo copia parta die. Magnum opus est fateor de relligione popellum, Deque pia mentes instituisse fide. At favor et probitas poterit relevare labores, Nutriet et voces Concio grata tuas. Plausibus ex ipsis populi, laetoque favore, Ingenium quodvis incaluisse potest. Ast ubi ridentur fama petulante labores: Impetus exiguos permanet ille dies. Perge Dei curare gregem, caelesteque verbum Spargere, sic coeptis annuet ipse Deus. Interea memori te cuncti corde fovebunt, Queis fueras vinclo iunctus amicitiae. Ipse quoque absentem qua possum mente videbo: Aspiciet vultum fratris et illa sui Ergo vale, veterisque memor sis semper amici, Quamque potes fida me quoque mente cole. Accipe et hoc manuum versus monumenta mearum, Et longum veri pignus amoris habe. Sic rata sint per te caelestis munera verbi: Crescat et eloquio Christias ipsa tuo. Sic tibi, sic Coniunx, sic proles salva, domusque Perstet in aeternos et sine labe dies. Sic quoque felici via sit tibi tramite felix: Laetaque sit reditu nobilis Ulma tuo.
fris555
Perge, tuum nomen non fama obscura recondet, Sed quae parta tibi est fama, perennis erit. AD M. BERNHARDUM STEInerum in Carinthiam disce- dentem ELGIA III. I, tua quo te fata vocant, Bernharde, sacrorum Cultor, et aeternae vir pietatis amans. Iamdudum exspectant fortesque bonique Carinthi Addentus avido pectore signa tui. Nam loca sunt illic veris Pastoribus orba, Destituuntque pium pabula viva gregem. Infelix lolium et steriles dominantur avenae, Quaeque viret Latio consita lappa solo. Et tribuli, et spinae, diroque armata veneno Inflcit, insolito more, Cicuta gregem. Sume age divini falcem, vir candide, verbi: Et reseca filices, tristeque gramen agro, Pasce gregem verbo, trahe sentes, insere farra, Et quacumque potes arte iuvare, iuva. Unica nostrarum norma est, vox caelica, rerum: Haec eadem lumbos cingat Amice tuos: Ut fidei scuto Satanae tela ignea frangas: Vimque lupi reprimas, et tuearis oves. Sermo dei verax omni sine labe beatus: Ille salutis apex, hic sacer ensis exit. Ipse tuos etiam Christus feliciter ausus Provehet, et felix hoc tibi reddet iter.
fris556
Cuius in officio tanta pietate teneris, Tangere ut immensas nil vereare vias: Heu dubias errore vias plenasque periclis: Nil aliud quaerens quam pietatis opes. I, tua quo te fata vocant, vir docte bonisque Artibus, et mentis dotis aucte probis. Dignus es ante alios praeclaro nomine multos Qui sua, non Christi quaerere lucra solent. Nam quotus e multis, qui Christi verba loquuntur Milibus, hoc ipsum qui bene tentet, erit? Ut tantum sibi sumat iter pietatis amore, Quantam tu ob veram carpis amice fidem? Maxima pars Christo sacra ad sua fercla vocanti Obicit uxores, cornigerosque boves. Aut natale solum queritur sibi charius esse: Aut aliquod fingit frivola turba malum. Usque adeo colitur tranquillo tempore Christus, At simul intonuit, nullus amicus erit. Tu vero Patriis cara cum Coniuge terris Ad longi migras dissita regna soli. Et Christo pares te sacra ad fercla vocanti, Negligis et vitae commodioris opes. Macte animo, Deus ipse suo te numme sistet, Et reddet studiis praemia digna tuis. Qua te laude feram, felix et pulcra Maria Femina divitiis pectoris aucta boni? Tu pietatis amans a primo limine vitae Vixisti, in verum relligiosa Deum. Numc demum eiusdem specimen memorabile praestas Dulcia cum patrii deseris arva soli.
fris557
Et genitore pio, et cara genetrice relicta, Dilectum sequeris per loca longa virum. Taedia nec metuis longarum maesta viarum: Nec vim Latronis, nec grave pondus aquae. Ite bonis avibus, magni Deus arbiter orbis, Egressus vestros, introitusque beet. AD M. CHRISTOPHORUM Stamlerum Tubingen. cum Graecium in Styriam abiret. ELEGIA IIII. QUI populum casta de Relligione docendum Suscipit, et caeli pabula praebet ovi! Ne sibi crediderit tranquillae commoda vitae Hinc quaeri, ut felix otia lenta terat. Aut magnas ut opes, et acervum congerat auri: Cultaque bis centum iugera bobus aret: Aut stipatus eat, densoque satellite cinctus Iura ferat populo non violanda suo. Hostis erit dextra laevaque a parte timendus: Vicinoque metu cinget utrumque latus. Illinc humanas mens est sensura sagittas, Hinc infernali spicula missa manu. Vulgus iners, pavidique Duces, falsique Prophetae, Quae minime metues, maxima damna dabunt. Nunc fora, nunc aedes, nunc murmure tecta, sacella, Nunc Schola, nunc rigidis obstrepet aula sonis: Nec sic a Getico pone infestaberis arcu, Ut lingua populi praemeditante tui.
fris558
Ipse ferus Satanas venturi praescius aevi Nunc furit: et technas hic et ubique movet: Et secura, dolis instructus moenia lustrat, More lupi clausas circumentis oves. Ergo quisquis eris tali statione locatus, Qua populum doceas nosse salutis iter: Arma Dei, miles caelestia castra sequutus, Indue: queis Satanae pellere tela queas. Indue iustitiae loricas, indue pacis, Ex Evangelio, vincula grata pedum. Balteus, aeterni munitus robore verbi, Accingat lumbos, miles amice, tuos. Comprimis fidei scuto te simplicis arma: Illius ut reprimus ignea tela mali. Tum capiti galeam speratae impone salutis: Et verbo Christi cingere, ut ense, latus. His quicumque armis ibis munitus in hostem, A stabulo poteris vim prohibere lupi, Haec eadem STAMLERE tibi sint arma ministro: Qui procul hinc Styrii limitis arva petis: Illic ut populum de Relligione priorum, Et veri docens tramitis ire viam. Hostibus in mediis, interque pericula vitae, Hac armatura praeside tutus eris. Nec tua sic Hunnus defendet corpora miles: Ut qua munitor dat tibi tela DEUS. Est tibi caelestis ratio sat cognita veri: Haec poterit lumbis balteus esse tuis. Integra vita, diesque omni sine labe peracti, Sit lorica tibi, sit tibi firma salus.
fris559
Pax Evangelii, studiumque quietis et Oci, Sint speciosorum vincula casta pedum. Et syncera fides, qua Christi amplectere voces, Sit scutum, et clypei caelicus umbo tui. Cassis erit sperata salus, et credula miti Mens Christo: ferrum spiritus oris erit. Hoc tu conficies, duris velut ensibus hostem: Pugnabis quoties caelitis ore Dei. I, fer sacra Deo venturae praeco salutis, Et populum vera de pietate doce. Assuetaque tibi doctae dulcedine linguae, Ad superos rudium pectora flecte virum. Sic tua pro templis aderit facundia lapsis, Principis aetherii quam tibi praestat amor. Nam sibi caelestes fieri haec praeconia gaudent, Ut sua mortali numina voce probent, Ah moveant animos superorum oracula nostros: Est aliquid fida credulitate capi. AD M. GEORGIUM BURCKhardum: cum ex Academia Tubingensi Ro tenburgum ad Tubarim migraret: ut Scholae, ad quam honorifice vocatus erat, curam et regimen ibi su- sciperet. ELEGIA V. RURA meus Tuberana petit, Francosque penates BURCKHARDUS: faustum Musa precemur iter. Ille fuit mecum longis iunctissimus annis: Et studii socius, militiaeque comes.
fris560
Quando labor idem nos hic exercuit ambos: Romula Pierium verba docere gregem: Nam Ciceronaeos discentibus ille libellos Tradidit, et leges Quintiliane tuas: Grandiloquos ego, Romuleo cum Caesare, vates: Te Maro, te Latiae gloria Flacce lyrae: Ambo animis fortasse pares, sed vocibus ille Mellitaque oris dexteritate prior. Et iam septenis bis lapsi cursibus anni, Ex quo Neccarico praefuit ille choro. Praefuit et studia erexit, docuitque iuventam, Iussa Magistrorum non onerosa sequi. Ille et Grammatici exposuit praecepta Linacri Et linguae cultas uberioris opes. Ille et Tulliacas sitientibus obtulit undas: Dicendo Tulli molle secutus iter. Ille Melanthonium, de Rhetoris arte, libellum Explicuit, facilem gressus ubique viam. Namque modum docuit certa ratione probandi Omnia: quae humanae vocis et artis egent. Et docuit verbis res amplificare disertis: Et rebus docuit amplificare bonis. Addere praecepit rebus verbisque figuras. Ut moveant animos, efficiantque fidem. Non res obscuras densa caligine mersit: Non vocum salebras, alatque saxa petiit. Quis furor in scirpo non natum quaerere nodum? Quis furor amisso tramite tesqua sequi? Quid? quod et exemplis praecepta ornavit apertis, Qualia Tulliacum monstrat ubique forum,
fris561
Qualia Cecropii praebent Demosthenis ora: Aut Iscoratii mellea verba labri. AANam tacita semper studiorum occultus in umbra, Ingenii vires imbuit ante sui. Post meditata domi rerum produxit ad usum: Haec illi in quovis meta labore fuit. Nam nisi ad egregium praecepta vocaveris usum: Optima nullius regula frugis erit. Adde, quod ingenii dotes aequavit honestis Moribus: et nota vir pietate fuit. Huic odio rixae, probrosaque verba docentum Huius amor corcors gratia pura fides. Nam prius auditor Christi, caelestia cuncto Gutture, non vecors pabula carpsit ovis. Utque alios numquam temere contempsit: et intra Officii metas mansit ubique sui: Sic neque temnendos caeca ratione probavit. Neglectis rapiens deteriora bonis. Utque sub arbitrium doctos nonille libellos Subdebat: nec eos qui reprehendat, erat. Sic neque laudabat pravos de more Gnathonum: Pessima qui dicunt saepius esse bona. Omnia crispanti prae se suspendere naso: Libertas odium pluribus illa parit. Omnia quorumvis dictata et scripta probare, Ah nimium servae rusticitatis opus. Quare ego te moneo. studus addicta inventus, Iurgida iudicii contrahe vela tui. Turpe malos laudare libros, et carpere doctos: Turpe Poetastrum vatis habere loco.
fris562
Disce prius tersum calamo perarare poema, Dein bona iudicio carmina subde tuo, Iudicii norma apta, rei desiderat usum, Quae quis non novit, nec docuisse potest. Nec crepidas ultra Sutor sese efferat amens: Sed quam quisque potest, hac terat arte, diem. Sacra Prophetarum scribendo oracula tractent: Qui didicere aptis ista docere modis. Quid leges et iura velint, vos dicere fas est: Cura quibus Baldi sunt monumenta sui. De medica medicus loquitur virtute Galenus: Et quicumque huius scripta diserta tenet. De sermone gravi Orator, de carmine Vates Iudicet, et mendas, qua valet arte, notet. Vir bonus et prudens versus repraehendet inertes: Aurea nos Flacci vox Venusina iubet. Culpabit duors, vitiosis allinet atram Transverso calamo (sic monet ille) notam. Ornamenta etiam satis ambitiosa recidet: Obscuris lucem coget adesse novam. Arguet ambigue dictum: mutanda notabit: ET quamcumque potst reddere, reddet opem. Odi assentantem, qui scabra poemata laudat Inscius: et crimen carminis instar habet. Sit mihi de Latiis verax censura Poetis: Sit verax animi candor ubique mei. Fas sit Aristotelem mihi deseruisse supremum: Absurdi si quid dicat Aristoteles. Usque adeo nulli prorsum me addico Magistro: Et tu servitium iam mihi triste vale:
fris563
Qui vero nomen sibi docti illustre Poetae Vendicat: hoc dignum nomine condat opus. Sin cui forte placet scriptos emittere versus; Iudicium Clarii perferat ille chori. Tyro Poet arum, qui de certamine vulnus Abstulit. ille suae se tenet inde domi. Sed quo digredior? pietas tua nota Georgi Simplicitasque animi stat sine felle tui. In te cana fides, in te candorque pudorque, Normaque iudicii non odiosa tui. Non tu vulpina nebulonem pelle tegebas: Quales hoc hominum fert sine fine genus. Non aliud tua mens, aliud tua verba fuerunt: Mens eadem, atque eadem verba fuere tua. Heu quam candor in hoc res intermortua saelo? Omnia sub Leges fraus vocat atra suas. Os placidum, et molli vocum dulcedine tinctum: Mens odio, et tacitis corda referta dolis. Tu synerus erat, tu pectore semper honesto: Et probitas animi semper aperta tui. Sed neque de tetricis es tu, aut de magna professis: Quorum ingens nubes tempora semper obit. Occupat obscuri spacium plaerunque modestus: Atque acrem in sese vim taciturnus habet. At tua frons hilaris, probitasque iocosa, gravis'q: Qualis inest paucis gratia rara viris. Nunc Roteburgiaci tibi commendata Lycei Cura, tuam merito spectat et optat opem: Et merito reverenter habet: meritasque rependit Officii grates pro piet ate tui.
fris564
Quando tot ornatus talem virtutibus urbem Ingredere: atque ammi divitis auctus ope I modo, quo te fata vocant, et mascula virtus: I Roteburgiacae fax columenque scholae. Nec te paeniteat multos ibi ferre labores, Ut Spartae exornes munia clara tuae. Haud ullum est maius caeli sub culmine munus: Quam quod Pierium percolit arte chorum. Hinc suit, qui sacros exponunt rite libellos: Hinc sunt qui leges et pia iura docent. Hinc sunt, qui morbos humano a corpore pellunt: Hinc sunt, qui puros arte fideque colunt. Nec maius reperire potest gens optima donum: Quam bene fundatae caelica fulcra scholae. Eia age ne pigeat multos te ferre laboresa: Officium ut peragas rite pieque tuum. Qui sibi commissam vita meliore iuventam Instruit: ille omni maior honore vir est. Huius apex mundi nitidos supereminet axes, Huius fama altos contigit aequa polos. Sed tu, BURCKHARDO Tuberana petente Lycea, CHRISTE pruinosos carcere claude Notos. Et pluvias arce tempestatesque sonoras Imperio, et manicis compedibusque doma: Ne qua mora impediat venientem, aut damna tenello, Quem secum ducit, inferat aegra choro. Tum reliquos etiam conatus usque guberna. Et studia egregii protege deinde viri. Omnia ut in laudemque tuam, patrisque decorem Cedant, et Tuberae commoda magna ferant.
fris565
Hoc etiam extremum te, mi BURCKHARDE, rogamus: sis ut amicitiae fida columna meae: Cumque Rotemburgi praecelsam intrraveris urbem, Ut memor officii perlevis esse velis: Rengerum salvere iube, Snepffumque disertum, Cultores quondam nominis ambo mei. Illum Doctorem Legum, iurisque peritum: Hunc patrii columen, praesidiumque fori. Sic te Christus amet, tuaque omnia coepta secundet: Egressusque tuos, introitusque beet. Tubinga Pegneso, CUM HIERONYMUS SCHURstabius, Patricius Norimbergensis, Anno M. D. LXXIIII in Patriam migraret. ELEGIA VI. SIC tua perpetuo decurrant flumina lapsu: Ripaque magnificis semper abundet aquis. Accipe Sueviacae carmen Pegnese Tubingae, Et, sibi quid quaerat litera nostra, vide. Litera pŘarva quidem nec divite prodiga partu: Nec fuco, aut minii picta rubore genas: Nec calamistratis caput exornata figuris: Nec Tyria graciles sindone tecta pedes. Sed tenui sese vendens et paupere cultu: Fortunae qualem convenit esse meae. Picta decet facies veterum mendacia vatum: Simplicitas veris candida rebus inest.
fris566
Quare si paucos aliquo dignabere versus Pondere: non dura carmina sume manu. Carmina te celebrem fecerunt aurea Vatis Hessiact: aeternum contuleruntque decus. Nobilis et nostro fortassis carmine fies: Et cum Pegneso clarior ipsa meo Quo properas? leni mihi visus es agmine semper Currere: siste tuas, quaeso, parumper aquas. Siste parumper aquas, et saxa rotare molarum Desine: dum videas, quid mea Musa velit. EST tibi, sitque precor, lenis Pegnese, vetusta Urbe tua quaedam nomine clara domus: Schurstabia de gente domus, proavisque superba: Quorunt virtutes Norica iactat humus. Quorum et nos aliquo tangemus carmine gesta: Cum veniet numeris aptior hora meis. Ex illa ad Nicri venit Hieronymus undas Schurstabius generis fama decusque sui. Ut studiis animum coleret, linguamque disertis Vocibus: a patrio iussus abesse foco. Utque sacras Leges, et Iura, et disceret aequum. Iussus Neccaricos hospes adire lares Pene decem ex illo perierunt tompore brumae: Cum tenet ille meae limina culta Scholae. Dicere longa mora est: quam su avibus ipse piisque Moribus: hac vitam degerit urbe suam. Non etenim solis operam dedit artibus omnem: Nec tantum studuit pectus habere bonum. Ut doctrina animus legumque nitore vigeret: Vitaque demta omni commoda labe feret.
fris567
Sed prima haec illi, verbum caeleste salutis, Iustificamque fidem discere cura fuit. Ut Christum nosset: Divumque Hominemque potentem: Quo sine quid prosunt totius orbis opes? Quo sine quid docti confert sapientia Baldi? Quo sine Tartareas Caesar adivit aquas. Proh dolor, hoc Christum quam pauci tempore norunt? Hic negat esse hominem perfidus, ille Deum. Maxima pars orbis Mahometica somnia captat: Etantum humani numinis instar habet. Ille furor, terras Asiae Lybiaeque subegit: Ille furor Graecos nunc tenet, atque Getas. Ille furor Macedum populos et Pannonas urget: Ille Europaeae serpit in arva plagae. Tum sibi qui Christi nomen de nomine fingunt: Quam caeca illius numina mente vident? Pontisices hominis convellunt munia Christi, Criminaque informi morte piasse negant. Et quod Iudaeus totum inficiatur Apella: Papicolae ex magna parte negare solent. Quando tot aetherios audent sibi gignere Divos: Cumque illis Christi participare decus. Nec pudet insanas in vulgus spargere voces: Christum haud omne sua morte luisse nefas. Cinglia quin etiam miserabilis agmina coetus, In partes lacerant te pie Christe duas. Eque una faciunt caeli terraeque potentem: Ex alia nobis conditione parem. Utque negent spaciis Christum simul esse duobus: Caelica naturae corpora lege domant.
fris568
CHRISTE tuum, magico deductum murmure, corpus Aediculae inclusum rasa caterva docet. At furor angusto te claudit in aetheris orbe Cinglicus: et certum dicit habere locum. O curvae in terras animae, caelestium inanes: Quae colitis vestra pro ratione Deum. Abiectaque sacri norma, vi, pondere verbi: Caelica naturae subditis astra iugo. Non oculis istis Christumque patremque tueri: Sed spectare fide non dubit ante decet. Utque patefecit verbo soe Christus in ipso: Sic fas est illum discere, nosse, sequi. Tullius antiquum Cicero repraehendit Homerum: Quod res humanas arrogat ille Diis. Nec potius nostris adiungit caelica rebus: Hae cum illis egeant: his tamen illa nihil. Quid? vos Cinglicolae num labe carebitis omni: Qui terrae infertis sidera, rura polo? Terra nihil caelo, caelum dat plurima terrae: Et Deus omne homini, nil dedit ipse Deo. Sed redeo, vana loris a gente reductis: Schurstabii ut laudes convenienter agam. Prima illi nam cura fuit, pia numina Christi Discere, et immensas corporis huius opes. Nam vita aeterna est, Christus testatur ut ipse, Nosse patrem, et Christum caelite patre satum. Proxima cura illi, tractare volumina Iuris: Et leges animis ingenerare suis. Ut quondam patrios posset defendere cives, Iustitiaque pias asseruisse vices.
fris569
Nota viri probitas, nota est industria, notae Sunt operae, et studiis nox vigilata bonis. Nam quae alii tribuunt peragendis tempora ludis, Aut Veneri, aut cyathis, aut sine lege mero. Haec tribuit legum divinis ille libellis, Sectatus teneras nobilis artis opes. Ut patrias olim doctus remearet ad oras, Et veris animi comtus ubique bonis. Vestibus indulgent alii, menbrisque nitere Ah nimium stulta conditione solent. His emitur quidquid graciles huc mittitis Indi: Quidquid habent Seres, quidquid Iberus habet. Utque feros hominum mores imitentur, et ora Ostentent trucibus barbariora Scythis: Turcicus induitur Getico pro more tiaras: Et curtae chlamydes Martia membra tegunt. Arte laborantur vestes, ostroque superbo: Ventilat et secto pendula bracca sinu. Aurea subnectit chlamydes male fibula curtas: Pictaque Sidonius tegmina limbus obit. Mucro latus timidum non belle argenteus urbet: Magnaque sub Tyria simia veste latet. Aurea caesaries: crines nodantur in aurum: Atque Asinum pellis fulva Leonis obit. Schurstabius sapiens luxus contemptor et auri, Hic etiam laudem, qua celebretur, habet. Illi cura prior mores didicisse bonorum: Quam calamistratis promicuisse comis. Cura prior doctas caput exeruisse per artes: Murice quam tinctas explicuisse togas.
fris570
Ad populum phaleras huic leges cura fuerunt: Non collo torques aurea cincta rudi. Scilicet aporime dixit Milesius olim, Maximus ingenio, maximus ore Thales: Non facies aequum est pictis temerare cerussis: Membraque odoratis condecorare rosis. Sed studiis animum decet expoliisse probatis Forma solet doctis illa placere viris. Pectoris accedunt dotes, morumque benignus Candor, et haud ullis mens labefacta dolis. Invidiaque animus, fastuque remotus ab omni, Syncerum retinens, et sine labe fidem. Certus in adversis (rarum hoc exemplar) amicus: Non exspectatam qui dare gaudet opem. Adde quod ingenium solers est, linguaque cultos Et pie tate graves edere docta sonos. Sive quid in patrio, seu quid sermone Latino Tentet: facundi non nitor oris abest. Ipsaque praematura senum prudentia reddit: Ut quis eum Ergini credat habere comas. Omnia quae faciunt, ut ametur ab omnibus: utque Ipsa viri mores ingeniumque probem. Sic uritute sua notus: sic carmine maior: laude nce alterius notior esse potest. Quid vero Musas memorem cantare peritas: Illius sedem quae posuere labris? Quid teretes digitos et tactos pollice nervos: Qua se illi nemo vendicat arte parem? Nam neque Phoebeae sonitus testudinis olim Gratior: aut veterum par fuit ulla Lyra.
fris571
Nota loquor: templumque meum testatur: et omnes Hac mecum cives urbe fatentur idem. Cetera quid referam fortunae magna secundae. Dona: quibus Domino propiciante valet? Nam si stirpis honor, si virtus clara parentum, Si quicquam veteres esse putantur avi: Si quid opes, fulvumque aurum mortalibus addit: Inveniet laudes, hic ut ubique, suas. Quis genus antiquum Pegnesi ignoret ad undas? Quem fugiat prisco sanguine nata domus? Quem lateant veteres (sed fama obscurior annis) Iazyges: a septem gens celebrata locis? Nunc Transylvani, fuerant sed Iazyges olim: Ex queis Schurstabiae nolitatis avi. Nam patriae egressi quondam de finibus orae: Hospite Francorum tecta adiere pede. Et magnis opibus Dacorum, et divite praeda Stipati, antiquum deseruere larem Tempore quo rerum gessit Rudolphus habenas, Anno Christi 1270. Austriacae primus nobilitatis avus: Et Ladistaus superato Pannone, Budam Iure sub imperii coepit habere sui. Arx iacet, excelsi constructa in vertice montis: Culta ubi finitimus iugera Francon arat. DUTTINGAM dicunt: strepero qua Noricus amni Labitur et pingues irrigat Altmul agros. Tempore Schurstabii hanc illo posuere coloni: Deque solo nomen dite dedere loco. Nucn illam Aistadii vicinus Episcopus arcem, Imperii torquet sub ditione sui.
fris572
Namque ubi dissimilis fortuna micare priori Cepit: et incautas praedo petebat opes. Tutius ut possent civilem deere vitam. Schurstabii castrum deseruere suum. Arceque mutata, nummorum pondus et auri Invexere urbi Norica terra tuae. Protinus in sanctum lecti venere Senatum: Ut regerent sociis legibus urbis opes. Nam grave iudicium, et studium pietatis et aequi, Cognita erant toto Noridos orbis agro. Tres aderant omnes uno de Patre creati, Prae reliquis clari strenuitate viri. Quorum nunc etiam laudes monumenta loquuntur, Qua Fraciscano stant sua templa choro. Anno Christi 1352 Tempore forte illo, furiali excitus Erynni, Civicus urbanas Mars populabat opes. Intulerat sancto populi furor arma Senatu: Sacrilegoque pios laeserat ense Patres. Illicet in vicos tota discurritur urbe, Nec pars armatis civibus ulla vacat. Corripiunt alii ferrum mucrone corusco: Pars vener anda senum brachia tandit inops. Supplicibusque rogat deponere vocibus iras: Et placida hortatur pectora pace frui. Sed medias inter voces, et talia verba, Occumbunt populi, proh dolor, ense sui. Tum fratres animosa phalanx accensaque luctu, Schurstabii validas expediere manus. Invaduntque hostes passim, innumerosque trucidant: Plebis et insano tela cruore lavant.
fris573
Non aliter, quam cum liquidae de montibus altis In sata dant stragem laetaque rura nives. Quo ruitis generosi animi tot milia contra? Perfida praestantes arma cavete viri. Fraude perit virtus, circumstant undique paucos Innumeri, et gladiis obvia quaeque metunt, Strata iacent passim caesorum corpora Patrum, Per sacra divorum limina, perque domos. Et duo Schurstabii, caesi civilibus armis, Pro patriis fortes oppetiere focis Profugiunt reliqui, et vacua tutoribus urbe, Auxilium quaerunt Carole Quarte tuum. Hoc opus, haec pietas, prima haec elementa fuerunt Schurstabiae quondam, iusta per arma, domus. Ut tamen egregiae superessent semina stirpis: Fratribus incolumis de tribus unus erat: Scilicet ut posses nobis Hieronyme nasci: Et generis laudes ingeminarre tui. Nam Leopoldus erat veteri de gente superstes Schurstabia: reliquae posteritatis avus. Cuius in urbe tua longo post tempore proles Floruit, et fasces non sine laude tulit. Et multi, illius nati de stirpe, nepotes Iura ministrarunt civibus aequa suis. Utque alios taceam: proavi cui fama Ioannis Obscura: aut magni fama Leonis avi? Consulis ille boni praeclarum munus obivit: Anchora fida probis, anchora nulla malis. Hic annos quadraginta rem gessit et octo: Nec patriae consul, sed pater usque fuit.
fris574
Consule nemo unquam maestus discessit ab illo, Nam probitas ipso vindice tuta fuit. Quid patrem referam: cuius de nomine nomen Noster habet: dignum laude sequace virum? Norica qui docto rexit moder amine tecta: Praefuit et patrio cum gravitate foro. Cuius consiliis multos est usa per annos, Aula Borussiaci relligio Ducis. Ipseque Dux auro sibi, muneribusque quotannis Schurstabii studuit demeruisse fidem. Clara viri aeterno durabunt nomina saeclo: Et stabit longo tempore nota fides. Nec vitae integritas, et plurimus usus ab arte, Obscura patruos nocte latere sinit. Qui iuris titulo insignes et honore fuerunt, Doctrinae ob multas et pietatis opes. Consiliis etiam totum rexere Senatum Noridos: o patriae gens studiosa suae. Sed quis commemoret nunc omnia: quae dare laudem Schurstabio, et nomen conciliare queunt? Aut quisquam proavos, et longae stirpis honores? Aut quisquam largas dicere possit opes? Nec tamen haec unquam summum decus ille putavit: Sed propriis studuit pronituisse bonis: Ut pietate sacra dives, vitaque probatus. Nobilis ingenii consequeretur opes. Cultus ut eloquio patriae vistigia linguae Carperet et proavi molle teneret iter. Is quia nunc nostrae decedit limite terrae: In patriamque suo cum lare migrat humum:
fris575
Reddendum Pegnese tibi commendo clientem: Quo mihi vix alter gratior hospes erat. Nam toto hoc, mecum quo vixit, tempore vixit Pace fruens, osor litis, amantis amans. Non fastu tumidus, sed leni assabilis ore: Non auri cupidus, sed sine sorde bonus. Criminibus liber: non subdolus ore bilingui: Liber ab invidia, simplicitatis amans. Hunc igitur nunc reddo tibi, sed reddo beatum Coniuge fecunda, pignoribusque tori. Qualis enim Syriis patriam remeavit ab oris Isacides: felix coniuge, prole. grege. Antea qui liquidas profugus Iordanis et exul, Transierat solo stipite fultus aquas. Talis et ipse domum repetit cum coniuge casta Et multa laetus prole piaque domo. Venerat huc solus: nunc quinque sequuntur euntem, Uxor, bisque sacri pignera bina tori. O te felicum lenis Pegne se futurum: Si multos habeas huius in urbe pares. O Patriam semper claram, semperque beatam: Schurstabii salvo nomine donec erunt. Vire, valeque diu patriis Hieronyme terris: Inque pari mecum relligione mane. Doctrinae cultor sacrae, vestigia numquam In laevam flectas a meliore via. Tum veterem memori retine sub corde Tubingam: Uberis hospitii quae tibi iura dedit. Sic tandem socia cum coniuge laetus ad astra Pervenias: Christo gratus uterque tuo.
fris576
Ante tamen seros videas charosque nepotes. Sitque procul vestra fors inimica domo. IN HODOEPORICON ITINEris Germanici Davidis Sigemundi Cassoviensis Pannonii. ELEGIA VII. NON ita vere novo gaudent ineunte volucres, Non ita mellifluo flore levantur apes. Ut tua docta meam delectant carmina mentem, Quae canis alternis hic et ubique modis. Illa docent animum verae virtutis amantem: Illa docent vires, mi Sigemunde, tuas. Heu quod et illa docent, quam sit mihi nullus in arte Spiritus: et Musae quam mala vena meae. Tam terso et nitido procedunt tramite culti Quos tu doctiloquo fundis ab ore, modi: Ut pudeat pigeatque mei, cum dulcia gusto Carmina, mellitis aequiparanda favis. Laus sit Christe tibi, cuius sub nomine floret Relligio, et vera cum pietate fides. Cum tales animos iuvenum, tam docta reservas Pectora: dans aliquem vatibus esse locum. Vatibus eximiis: vulgus quos ridet ineptis Naribus: et nullum numen habere putat. Quos rident aliqui, de magnis magna professi, Ceu iubeant Latii civica iura fori. Invide vir tandem voces compesce malignas: Et sine nos cursu quo sumus, ire pares.
fris577
Christus amat doctos clemente favore Poetas. Qui sacra dulcisono carmine templa colunt. Ille etiam nostra nomen sibi fecit ab arte Dum se fictorem nominat ipse poli. Idem vaniloquos, qui nigris candida mutant, Non amat, atque odio verba bilinguis habet. Idem perpetuo stolidos premet igne Sophistas: Ut poenam, digni quam meruere, luant. Nam qui non ullo contemnunt iure Poetas, Aeacus hos iudex et Rhadamanthus habet. At sacri vates, et Phoebo digna locuti, Qui numeris summum concinuere Deum. Inter odoratum caeli nemus, undique laetum Paeana, et facili carmine voce canunt. Aeternasque micant inter, ceu sidera, mentes, Quaeque vident, numquam deperitura vident. AD MICHAELEM SENENSEM Schemniciensem Pannonium. ELEGIA VIII. EST aliquid, varias urbes, populosque videre: Nec semper patrio delituisse solo. Discitur hinc virtus, et rerum plurimus usus: Et varias animus hinc capit orbis opes. Si non Cecropias Anacharsis adisset Athenas: Barbarus in Scythica mortuus eset humo. Obscuras isset sapientia pene sub umbras: Aegypti si non isset in arva Plato.
fris578
Nec Latiae in tantum floreret copia linguae, Si Rhodium Cicero non tetigisset agrum. Tu quoque Germanas nuper digressus in oras, Quaesisti multas, docte Senensis, opes. Ingenii melioris opes, animumque fidemque, Et castos mores, et pietatis opus. Namque Tubingensi caelestia verba Lyceo, Pectore fixisti non abitura tuo. Doctorum voces et tot dictata virorum Hausisti nullo commoritura die. Quin etiam Rheni tractum, populosque Tribocum Vidisti, et Nemetes, Alsatiaeque solum. Qua Basilaea suos monstrat pulcerrima muros: Rauracae quondam gloria sola plagae: Quaque Argentinae stant inclita moenia priscae, Moenia carminibus non male nota meis: Et qua Spira suum reserat metuenda tribunal, Civica pro trepidis quae gerit arma reis. Adde Heidelbergae nova limina, celsaque sedis Tecta Palatinae, Bavaricumque larem. Adde Friburgensis praelustria templa Lycei, Templa oculis nuper rite notata tuis. Illic tot gravium vultus atque ora virorum, Fas tibi colloquio nuper adire tuo. At nunc tempus equi fumans exolvere collum, Ne nimium longis digrediare plagis. Ipse pater revocat, revocat dulcissima mater: I quo te mater, quo vocat ipse Pater. I rediture domum, carosque aditure penates: CHRISTUS sit longae duxque comesque viae.
fris579
AD M. IOANNEM CHRIstophorum Neubergerum. ELEGIA IX. DUM patrios iterum repetis Neorine penates, Caraque Neccarici prata relinquis agri. Accipe virgineo ducutm de pollice carmen, Et maneas nostri cum pietate memor. Quaeque puellarisiucundo gratia vultu Innuit: hybernae sint tibi rheda viae. Su humilis, mentemque Deo submitte potenti: Nam superis humiles terricolisque placent. Fide Deo: si pro nobis Deus excubat almus: Quis nos adversum surgere possit homo? Funde preces Domino: Domini clementia dites Efficit: et caelum donat habere lucro. Nec mortem metuas: Domini sumus unica cura: Seu nobis detur vivere, sive mori. Sis humilis tantum, fastuque alienus ab omni: Virtus haec recte nos sapere una facit. Imprimis omni socies tibi tempore Christum: Vita tibi Christus, mors erit ipsa lucrum. Se tamen ut primum vicinam veneris Ulmam: Nos ibi quotquot amant, hos reverenter adi. Hos salvere iube: Rabumque, Scholaeque Magistrum, Et quoscumque mei mentio grata iuvat. At quando Augustam felix intraveris urbem: Alloquere egregii tecta paterna laris. Germanis etiam mellita fronte puellis, Quae pote, fer verbis nuntia grata meis.
fris580
Henzelio inprimis multum dic, quaeso, salutis: Qui pars de Septem promicat una viris. Illius incumbit moles cervicibus altis, Quae ne dura virum supprimat, oro Deum. Hospitii nondum cepere oblivia largi, Et data pro Musis cena benigna meis: Inde sodalitium Frischlint accede, meoque Nomine, quae debes nuntia verba refer. VVolfius ut valeat perquire, ipsique salutem, Et senium docto suave precare viro. Occo meus verterum miranda Nomismata Regum Quaere quibus teneat invenienda locis. Nec prius huic ullam dices nostro ore salutem, Quam referat, quibus haec invenienda locis. Non ille antiquas monstrabit in aere figuras, Ut sunt rugosae Gymnopodum vetulae. Sed neque Rulichium transibis, Fabriciumque, Qui mihi non uno carmine carus erat. Riegerum salvere iube, nostrumque Mecardum, Et bene qui Magni nomen et omnen habet. Et reliquos omnes, quos temporis hora fluentis Angusta his numeris commemorare vetat. Sed Steirnagelium cave praeteriisse sodalem: Proque mea referas, quaeso salute iocum. Dispeream si non veterum memor ille leporum Riserit: et subito quaesierit, quid agam. Protinus huic dicas, me vini odisse liquores, Non secus ac gelidam, qui sitit, anser aquam. Hoc itidem referes Kisilingo, ipsumque valere Et salvere diu terque quaterque iube.
fris581
Crimen erit Vuindi non excusabile nobis, Te nullum numeris nomen habere meis. Hunc igitur nobis multum, Neorine, saluta, Egregium medica dexteritate virum. Scheurlinum veterem salvere iubebis amicum, Quem Phoebus gemino sidere dexter amat. Laubius ecquid agat, nosterque Evander in urbe Quaere, ambosque mihi rite valere iube. Omnibus his fuer am Hildgardae missurus amoenae Exempla, et strenae cuique daturus opes. Sed quia Reginas cum dote locare Poetis Non licet, et nummis orba crumena vetat: Dic, qui forte sales mimi spectare iocosos Expetit, ut librum convenienter emat. IN ABITUM IACOBI PRAENtelii Oberuvelzii Styri. ELEGIA X. DUM meus ad Styrias remeat Praentelius oras. Fac tales illi CHRISTE benigne pedes. Quales ipse suis, te Praeside, versibus addit: Herois quoties concinit orsa modis. Nam facili illius decurrunt tramite versus: Nec quidquam in verbis asperitatis habent. Tu quoque vim Boreae prohibe: ne sauciet ora Illius: aut plantas aspera laedat hyems. Quod si pace tua Styrias accesserit urbes: Pro ductu capies praemia larga tuo. Nam patrios vera de relligione penates Ut doceat, longum non male carpit iter.
fris582
I, bone Praenteli, dilecte abiture Tubinga: Frischlini ex animo non abiture tui. Cuius si quondam te oblivio ceperit: opto Esse pedes, quales clauda Elegia facit. Est etiam Graeci mihi Finckelthusius urbe Possessor Flacci, novit ut ipse, mei. Illum tu salvere iube, patrique libellum, Si nondum periit, restituisse, suo. Vive, vale multos Praenteli iugiter annos: Quem colis et curas, mutua cura Dei. AD RECTOREM ET SENAtum Academiae Marpurgensis Valedictoria. ELEGIA XI. ALLOQUOR extremum maestos abiturus amicos, Et tibi Marpurgum flebile dico vale. Quae fuerit tamen adventus occasio nostri, Otia si desunt iam tibi nulla, lege. Nam mihi si Latiae placuissent dogmata Romae, Essem Caesarei portio fida chori. Omnia si docti laudassem verba Philippi, Leucorea nemo maior in urbe foret. At quia quod didici quondam puerilibus annis, Tutatus fueram relligionis opus: Brunopolinque adii, tecum Polycarpe vocatus: Heu mihi quas poenas pro pietate luo! Augustana equidem mihi quod confessio cordi est: Quae monstrata tibi Carole Quinte fuit.
fris583
Durius a sociis, quam Christus ab agmine Turci, Tractor, et hoc insons fert mala multa caput. Nam quod Ubiquismi verbis accusor iniquis, Brunopolis culpam criminis huius habet. Namque Heidenrichium cur moenibus expulit urbis? Exponat caussam, si lubet, ipsa mihi. Nilego condidici nostris, quod abominor, annis: Captiva obsequio mens mea Christe tuo est. Quid, quod et urbseademte, Bergi clare Mathia, Expulit, aque suis iussit abesse focis? Sed tamen Altorfi Schola te Noraea recepit: Clara Heidenrichium Iulia tecta fovent. Unus ego exilium, quod commeruistis acerbi Vos Brunsuvicenses, non sine clade fero: Namque agor, ut per plana citus turbo aequora fertur. Nec requiem hoc ullus praebet in orbe locus. Quid tamen admisi? totum mea serviit annum Vox operata homini, mens operata Deo. Nec mea displicuit vestris industria templis: Dum doceo pueros, instituoque Scholam. Sed mihi quam vilis promagna reddita merces Est opera: o impar quam mihi conditio! Quin etiam victus naturae noxius isthic: Nam vires fregit Mummia vestra meas Tanuem ubi Landgravio totum me mancipo Catto, Et valedico tibi fervida Brunopoli, Non sine criminibus, neque parva mole gravatus Culparum (quanquam non mihi culpa fuit.) Discedo: et Cattas venio novus hospes in urbes: Sunt etiam Cattis hospita tecta meis.
fris584
Hic tu Marpurgum primo tua tecta petentem Suscipis, et civis nomen habere sinis. Nam te Marpurgum, dum vixi, semper amavi, Tu quoque cur merito semper ameris, habes. Quod tamen hic iubeor Ludovici nomine vestri Principis, heu subito vertere dulce solum: Hanc qui commerui poenam, bone Iuppiter? unde Unde mihi taenti Principis ira venit? Hunc mihi credidoram vel relligionis amore Esse patrem, et BrentI non male velle Lari. Nam quos saepe alias disiungit iniqua simultas, Hos ligat eiusdem relligionis amor. Adde quod Herois ornaram versibus illum: Cui Nomenclator se meus iste dicat. DI qualem ante decem, quem se mihi praebuit annos? VVirtembergiaci cum foret hospes agri? Quis mihi Davidem potuit mutare Doegus? Hic quis tam mendax Achitophelus erat? Num quia Brunopolis nuper me laesit iniqua: Tu quoque me exilio vis onerare novo? Ergo vale et salve, Marpurgi Academice coetus: Pectora ab hoc animo non abitura meo: Sive Lycaonium rursus ferar hospes ad axem, Sive petam Austrini fervida rura Noti: Semper ero vestri, quotquot fovistis egenum. Non occasura cum pietate memor. Sed tamen hanc unus mentem nunc scrupulus urget: Hinc quod ab invitis cogor abire viris. Credideram tibi divino de Caesare, quondam Esse datum hoc summi dulce favoris opus:
fris585
Ut doctis esset tua ianua aperta Camenis: At nunc Caesario clauditur illa viro. Creaideram, tibi Guilhelmum simul esse patronum. Quo non est alter maior in orbe comes. Is sibi quod nostrae conduxit fila Minervae, Idcircone tuis cogor abesse focis? Si forte erravi: veniam concedite lapso: Nam ter nunc iubeor protinus ire foras Vos etiam Catta de Nobilitate valete: Nomina carminibus tot celebrata meis. Ipse ego vestrarum dixi praeconia laudum: Tecciaco canerem cum nova metratoro. Nam tunc nobilium Cattorum nomina centum, Materies numeris facta fuere meis. At nunc hospitio, mihi non bona gratia vestro Redditur: o nobis hospita terra vale: Tuque vale studiosa cohors, mea pignora nuper, At nunc de serto cura dolorque patri Non licet hac nobis genitoribus urbe morari: Sit tantum nostris hac locus urbe libris: Qui studiosa cohors, tibi dum prodesse laborant, Ingenuo patri tu nocuisse cave. Hessiaci cineres Eobani, umbraeque valete. Non licuit vivo vos coluisse mihi. Ah saltem terra claudi licuisset eadem: Una uti nos ambos contumularet humus. I mea tu Coniux, divini filia BrentI, Nunc decima et sexta prole futura parens. Forsan erit gravidae toto angulus orbe maritae: Quo possis uteri pondera ferre tui:
fris586
Qui Deus est nobis, Deus est quoque Seminis idem: Arbiter is nobis aequus et ultor erit. Sed quod ego haec? tristi coniux turbata dolore, Infausta funus Martis in urbe parit: Dum profugo pede Frischlinus quaero hospita Musis Limina, Nobilium me perimente choro. Nam caput in nostrum totus conspirat Avernus: O ubi cunctator Christe moraris opem? Aspice, quam saevi feriant mea carbasa venti: Et puppi appare portus et aura meae. Ite meae tenerae, quo ducunt fata, puellae, Heu pressum toties turba sequuta patrem. I tu: febricitans aegros comitare Parentes, O Catharina, animi plurima cura mei. At tu Marpurgum per tot tua lumina flore: Cui, quod vix possum dicere, dico vale. IN DISCESSUM GVIL. FRID. et Christoph. Heinzeliorum Augustanorum Patriciorum. ET vos Heinzelii, duo candida pectora, fratres, E nostra ad patrios ibitis orbe lares. Forsitan Italicos adituri vere penates, Vindelicos rursum destituetis agros. Claraque tendetis Troiani ad tecta Patavi: Sunt Antenorei qua monumenta rogi. Sunt ubi, praestantis celeberrima templa Lycei: Et schola doctiloquis ingeniosa viris. Unde suum Flaccus trahit ille Heroicus ortum: Livius unde suae semina gentis habet.
fris587
Hic tu iura fori disces et pondera legum, Quid sit fas homini, quid, FRIDERICE, nefas. Hic tu Paeonias capies feliciter artes Christophore, et medicas dives habebis opes. O ite, et patrios magno complete penates Fenore: terrenis uberiore bonis. Conveniens homini est animum poliisse: polito Vivimus ingenio, cetera mortis erunt. Cum tamen Augustae celebrem venietis ad urbem: Voce salutetur Vvolfius ille mea. Vvolsius Isocratis lumen spirabile Graii, Et Demosthenei mellea lingua favi. Vvolfius, o utinam noster, tam corpore sano, Quam sano ingenio semper, et ore valet. Moenia quando etiam cernetis clara Patavi, Teutoniis nostrae ferte salutis opes. Et Bernsdorfero sociisque acrique Ruperto. Est qui iuridici fama futura chori. Schvvarzius hac etiam mihi compelletur in Urbe: Et Medici Oexlinus lumen uterque gregis. Illos tute tibi Friderice parabis amicos: Nam studiis parient commoda magna tuis. Hos tu Christophore ingenuo tibi iunge favore: Proderit inceptis doctus uterque tuis. Qui magnum Isaciden patriis eduxit agellis, Cum Syriam profugus quaereret exul humum: Ex magno tandem ditatum fenore rerum, In patrium miti fronte reduxit agrum. Idem vospatriis ambos educat ab oris: Ditatos vestris restituatque focis. Tubingae extempore 76. 25.
fris588
Elegia in abitum Ioan. Sleiferi P. L. ORNATISSIMO IVVENI D. M. Ioanni Sleifero Poetae Laureato in Patriam redeunti S. I rediture domum, sed et hic rediture Tubingam Sleifere, ingenii dotibus aucte bonis. I, sed inoffenso pede: nec tua corpora laedant Robore Centauri stipitibusque truces. I, faustis avibus, Christo comitatus amico, Nec te tempestas, nec fera laedat hyems. Semper et angelicus fidis te protegat alis Coetus, et hospitium faxit habere pium. Ut reducem videant hilari te mente penates, Laetitiaque frui conveniente queant. I bone, sed nostri non immemor inter eundum, Compella socios more decente viros. Iamque ubi te ad fontem ducet via prima salutis, Dic Ostermanno verba ministra meo. Aut illum invemes digitis percurrere chordas, Blandaque suavisonae fila movere lyrae: Aut aliquod docta meditari voce Poema, Inque suos apte cogere verba pedes. Quicquid aget, salvere iube, belleque valere, Frischlini et memorem iugiter esse sui. Illum etiam, sero removet, qui vespere leges, Ora levans toto reddita fessa die. Insignem multa Stephanum virtute iubebis, Salvere et validi corporis esse virum.
fris589
Ut patriae et natis aeternum prosit et urbi, Dicere ius aequa conditione queat. Tum quando Oeringam gratus perveneris hospes, Inque tibi chara conspiciere domo. Quam tenet Aonidum non ultima fama sororum, Carolus: huic tales protinus ede sonos. Carole Frischlinus te chare salutat amicus, Vivet et ut priscus saucius ille, rogat. Priscus ob eloquii celebratus in orbe nitorem: Quem feriunt pueri, quem feriuntque senes. Haec ubi ridenti sic illi dixeris ore, Festivum iubeas edat ut auctor opus. Inde Rudingeri venies ad tecta Poetae: Hic ubi Vverthemii moenia celsa nitent. Suavibus offendes operam dare versibus ipsum, Pieriaque suos fallere in arte dies. Nam valet eximia pangendo in carmine vena Et quodcumque facit, dulce Poema facit. Sive pedes Elegos deducat, amabile carmen: Non cedet numeris culte Tibulle tuis. Sine tuba vates Heroum concinet arma, Aemula grandiloqui verba Maronis erunt. Hunc, utcumque potes mihi conciliare Poetam Concilia, et tanto multa precare viro. Proximus Herbipolin trames te ducet ad altam, Hic ubi Phoebeo Posthius ore canit. Posthius Aoniis tinctus Sulmonis in undis, Posthius ingenio, Posthius arte potens. Illum ubi seu medicas tractare Machaonis herbas, Et dare purpureae lilia grata rosae:
fris590
Seu dignum invenies Musis et Apolline carmen Ludere, et alternis nectere verba modis, Protinus acceptam nostro dic ore salutem, Meque eius memorem sic fore, ut ille mei. Non procul Herbipolis distantem moenibus urbem Advenies, saltus qua rigat Hercinius Virnius hic sacrum caelesti pascit ovile Dogmate, multiplici Virnius arte valens, Cuius in exiguo virtus est corpore magna: Sive fidem spectes, seu probitatis opes. Seu quoque perceptas non infeliciter artes, Cultaque linguarum pluribus ora sonis. Hunc etiam salvere iube Sleifere poetam, Pastoremque gravi relligione sacrum. Scilicet a sanctis non sunt aliena libellis Carmina, sed studio conveniente decent. Est et Iena suis non infecunda Poetis, Iena boni felix fertilit ate soli. Namque Osius sacras ibi tradit Apollinis artes, Inter odoratum, non sine laude, nemus. Cui comes assistit facundo carmine praestans, Caesareo Mylius comptus honore caput. Ambo animis, ambo insignes felicibus ausis, Artibus aequales: ore sed ille prior. Hos ubi convenies almae sub moenibus urbis, Alloquere hoc fatum pectora fida modo: Vivite praelustres aeterna pace Poetae, Arte insignis Osi, corde beate Myli. Vivite cervinos multa cum laude per annos, Carminibusque pios commemorate duces.
fris591
Et doctos celebrate viros, queis carmina curae, Nam reliqua in nullo est sex numeranda loco. Inde pedes referent altae te ad moenia Grimae Moenia carminibus clara Sibere tuis. Qui sacra Davidis Latii modulamina nervis Aptasti, Hebraicis antea facta modis. Multaque divini pridem monumenta vigoris Liquisti, a sacris non aliena libris. Qualia Fabricius sub luminis edidit auras, Aemulus ingenii Naso polite tui. Qui quoniam superas nuper migravit ad arces Exequias tumulo nos damus hasce pio. Membra cubant isto sancti divina sepulchro Fabritii, aetatis qui decus huius erat. Sanctaque carminibus celebravit dogmata puris, Et quotcumque dedit carmina, sancta dedit. Nil nisi quae sacris sacra provenere libellis, Vir pictatis amans, censuit esse sacrum. Ergo quod angelicae cecinit Paeana catervae: Angelicos inter nunc ovat ille choros. Salve sancte Poeta, novum decus addite divis. Cumque tuo Christo gaudia vera cape. At tu qui super es, nec adhuc caeleste subisti Limen, Adame mihi vive Sibere diu. Vive diu, quantumque potes, feliciter artes Promove, et ingeniis perge favere bonis. Sic tibi Nestoreos det ur superesse per annos Et valeas sospes tuque generque tuus. Hinc ubi delatus praelustrem accesseris urbem; Qua nitet egregiis Lipsia plena viris,
fris592
Forte tibi dabitur Camerarii limen adire: Alloquioque frui te sinet ille suo. Tum precor has illi reseras Sleifere tabellas, Plurimaque officii nuntia verba mei. Atque haec Callimachi traducta Poemata nostris Versibus, et scholiis trade polita novis. Ut male tornatos exornet pumice versus, Atque operi extremas addat ut ipse manus. Quaesierit forsan, quisnam temerarius ille Qui senis hac ausit mole gravare caput. Inquiat: Alcides iuvenilibus integer annis. Augiae potuit deposuisse simos. At mihi nunc fracto languent in corpore vires, Et premit infirmas cama senecta comas. Ne Sleifere senis verbis moveare: sed insta, Exornaque pium saepe rog ando caput. Scilicet annosum non unus deicit ictus Quercum, sed plagis pluribus icta cadit. Mox ubi compos eris nostro sub nomine voti, Dixeris et tanto verba suprema viro: Limina Strasburgi praeclara accede Poetae, Alloquioque stude conciliare tuo. Non tibi Tydides, non compellabitur Atreus, Quique hominum victo torruit ora bove: Sed placidi vates animi, vultusque sereni: Cuius doctae hederae circumiere caput. Huic quocumque potes studio Sleifere salutem Imperti, et validi pectoris esse iube: Ut divina suis exornet scripta libellis, Et peragat multos laude sequente dies.
fris593
Proxima Leacoream via te deducet ad urbem, Saxonicos gelidus qua rigat Albis agros. Docta Melanthonii qua florent tecta Lycei, Sacra Luthere tibi, sacra Philippe tibi. Hic ubi Mauritius divina Poemata pangit, Mauritius clarii fama decusque chori Cuius ab ingenio largissima carmina manant. Qualiter expressis mella liquata favis. Cuius inest ori tam suavis gratia linguae, Quam fuit in Pylii Nestoris ore senis. Est comes huic, animi studiis coniunctus iisdem Crellius, ingenii dexteritate valens. Quo duce grandiloqutrursus monumenta Maronis Clara, queunt vires exeruisse suas. Quo duce Leucorei florent pia tecta Lycei, Et suus est iterum versibus auctus honor. Addimus Hermannus his praestantem laude Borussum, Pangendi egregium carminis arte virum. Qui praestat virtute sua, ne prisca vetustas, Laudibus ingenii saecula nostra premat. Cui calamus tantum peperit virtutis honorem, Quantum Stigelio vena benigna meo. Egregii salvete viri, salvete sodales, (Me vestri socium si licet esse chori) Salvete et vestros inter numeretis amicos, FRISCHL inum, haud aequa conditione parem. Interea patrios Sleifero adeunte penates, Laeto ubi Servesii moenia rure tument: Praedo serox inhibe saevo tua brachia rictu, Ne violes Musas praedo cruente sacras.
fris594
Praedo manus inhibe, si non vis parcere Musis, Parce tamen vitae praeripuisse dies. Non hic invenies censu cum divite nummos, Quaeve tuam possint exaturare sitim. Aeris inops, auroque carens sunt turba Poetae, Utque Bias, secum non adimenda ferunt. At tu vive valeque diu Sleifere, laresque Vise redux, nostros inde revise focos. Nicodemus Frischlinus Poeticae et historiarum in Academia Tubingensi Professor 13. Cal. Mart. Anno 72. IDEM IN LEONEMLAVrigerum, Insignia Ioann: Sleiferi. P. L. UT Leo magnanimis animalia cetera vincit Viribus, et solido robore pectus habet: Sic reliquos multa superat virtute poetas Sleiferus, Clarii portio summa chori. Robustamque omni conservat tempore mentem, Seu fortuna cadat prospera, sive mala. Utque virescentis non unquam germina lauri Pallida flaccescunt, cum fera saevit hyems: Sic fatum nullo cessabit gloria seclo Vivere, sed semper fama superstes erit.
fris595
EPIGRAMMATA EXTEMPOranea, scripta Reutlingae in procinctu itineris Carniolani. AD TUBINGAM. DULCE solum Patriae, tellus natalis, asylum Gentis Christiacae, docta Tubinga vale. Docta Tubinga vale, dulces valeatis amici, Quos mihi syncero iungit amore fides. AD M. IACOBUM FRISCHlinum Germanum. OIACOBE animi vere pars altera nostri, Qui mecum socium nomen et omen habes. Aeternum valeas, et sis, qui diceris esse, FRISCHLINUS vegeto corpore et ingenio. AD M. IOHANNEM Brentium. TV vero affinis iunctus mihi sanguine BRENTI, Pro magnis meritis distichon illud habe. Si sua Frisclinum quondam patria ora reducet, Officii partes ille sui peraget. AD MARCUM BEUMLErum, Tigur. Helvetium. MARCE mihi caros non ultimus inter amicos; Gratia sit meritis tempus in omne tuis. Vive valeque diu, nostri non immemor unquam, Dum vivam, vivam frater ubique tuus.
fris596
AD FRIDERICUM SVAningium Danum. QUI trahis a niveo niveum cognomen olore Salve atque aeternum, mi Friderice, vale. Te Deus omnipotens ad patria tecta reducat, Ex patrio qui me nunc comitaris agro. AD M. VAENTINUM Clessium. QUANDO profecturo felicia fata precaris: Prosequerisque meam carmine CLESSE viam: Ipse tibi reprecor felix iter in pede sacro Carminis, et venae prospera fata tuae. Hoc precor interea sis ut memor huius amici, Ista dedit fidae qui monumenta manus, AD MARTINUM BALTICUM. QUOD gratare meo subeunti moenibus Ulmae VVirtembergiaco, Baltice care, Duci. Rem facis ingenuam: nam quis non laudibus illum Ornet, quem nemo carpere iure potest? Ipse tibi hunc animum praesenti carmine grator, Utque illum serves hic et ubique precor. AD M. IOHANNEM GEORgium Maierum Memmingensem LL. Studiosum. QUOD facis, ut facias semper te Maior adhortor, Si coeptam exoptas continuare viam. Sis animo magnus, spe maior: reque fideque Maximus: hoc vere nomine Maior eris
fris597
Nomine Maior eris vere, patriamque patremque Ornabis studii conditione tui. Non oris species, non aeris acervus et auri, Sed virtus magnos ingeniumque facit. Hos te cum seris aetas adoleverit annis, Gaudebis recte praeteriisse dies. NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DECIMUSSEXTUS. DIVO MAXIMILIANO II. ROmano Imperatori semper Augusto, ac Germaniae, Hungarie, Bohemiae, etc. Regi: Archi duci Austrie, Duci Burgundiae, etc. Patri Patriae, Pio, Felici, Sacratissime memoriae Principi, Domino suo quondam clementissimo. ELEGIA I. HIG iacet immiti sublatus funere Caesar: Imperii nuper qui caput huius erat. Caesaribus, patre, et proavoque, atavoque creatus. Sanguinis Hungarici cui fuit Anna parens. Utraque progenies regali sanguine creta: Sed tamen Hungaricos Austria vincit avos.
fris598
Austria magnorum nutrix uberrima Regum: Caesaribusque domus nobilitata decem. Nam Patri decimus succedit in alta Rudolphus Regna: sacer natus Maxmiliane tuus. Cui maternus avus, totum qui subdidit orbem Carolus, hoc Caesar nomine Quintus, erat. Di patrium servate genus, servate Nepotes: Floreat ut tanto Caesare pacis opus. Bis senos flexit moder amina sacra per annos Caesar, Teutoniae summa caputque suae. Bis senos habuit pacem Germana per annos Terra, feris numquam praeda relicta Getis. Eheu quam parvo pater iste superfuit aevo: Nestoris aetatem vivere dignus erat, Tanta fides Divo, pietas in Caesare tanta, Tantus in egregio principe pacis amor. Nemo illo melior vitae probitate, nec arte Ingenua, linguae nemo tenore prior. Sive Latina loqui vellet, seu vellet Ibera: Verba Latina simul fecit, Ibera simul. Nec minus et Francae valuit dulcedine linguae. Nec male Tuscano calluit ore loqui. Quin et grandiloquo pote respondisse Bohemo, Et potis Hungaricos rite referre sonos Teutoniae vero facundia vocis in illo, Imperii coram hoc agmine, tanta fuit: Ut nemo aequari linguae dulcedine pollet: Eloquii summus quamlibet esset honor. Nec sine mente sonus, sed erat solerte probatus Iudicio, et doctae nobile mentis opus.
fris599
Quid tamen aut virtus, aut inclita profuit illi Mater, et excelsi Caesaris esse genus: Quid tot magnarum victrix opulentia rerum: Totiusque orbis pene fuisse caput? Occidit et nondum puto, quinquagesimus annus Auspicium vitae fecerat omne suae. I nunc, et saeclum tibi polliceare Sibyllae. Caesar te mortis vult meminisse tuae. Nam semel huc, vita transacta, restat eundum: Omnes haec atri funeris hora manet. Seu Reges erimus praecelsi, inopesue coloni: Mors hominum nulli parcere dira solet. O tefelicem, te que quaterque beatum! Qui vitam degis mortis ubique memor. Arbiter imperii qualis fuit Aemilianus, Maximus Eois, Hesperiisque plagis. Ille dies vitae fragiles sic transiit omnes. Ut quemvis summum crederet esse diem. Sic etiam mortem sibi censuit esse petendam: Crederet ut vitae caelica fata novae. Nec non et iuris fuit observator et aequi. Supplicibus portus, consugiumque fuit. Nec coram puduit quemvis audire querentem, Seu dives Croesus, seu miser Irus erat. Artibus his patrios defendit ab hoste penates: Iuraque constituit civibus aequa suis. Ter quoque Comitiis populumque patresque coegit: Augustaeque intra moenia Vindelicae: Et Spirae, Nemetum quae clarae urbs maxima terrae, Et quae Ponenda de Rate nomen habet.
fris600
Imperii tandem nato sacra frena Rudolpho Commendans, dura tabe premente perit, Urbe Ratispona compostis ordine rebus, Miti animam Christo, cetera reddit humo: Nunc cinis illius terrena sede quiescit; O quantum claudit vilis arena bonum! Tu quicumque illac transibis forte viator, Caesaris ut placide, dic, precor ossa cubent. DISTICHON ANNUM MORtis in literis numeralibus continens. ArCe RatIsponae pro VeCtVs In aethera Caesar: Caesar, aIt, fILI DIVE RoDoLphe VaLe. IN OPTIMUM ILLUSTRISSIMI Principis et Domini, D. Christophori Ducis Virtembergici et Teccii, Comitis Mompeligardi, etc. ELEGIA II. I LLE Dei metuens, patriae pater optimus orae, N omine qui Christum reque fideq tulit. O ccidit ab nimium properato funere raptus. P erturbata fuit quo moriente salus. T anta fuit duri nuper violentia fati, I n rerum Dominos impetuosa Duces. M agnanimum natum primo sub flore iuventae, U is inopina rapit, mors inimica rapit.
fris601
M aganimumque patrem, nulli pietate secundum, E st eadem telis ausa necare suis. T undite Neccarides lugubri pectora planctu, I ngenui cecidit spes animosa hori. L ugeat hunc omnis tristem Germanica cladem: L uge vir, luge femina, flete senes. U ester honos, et vestra iacet tutela decusque: S ustentata fuit quo duce vestra salus. T eutoniae columen, quo caelica principe vivo R elligio viguit, oulceque pacis opus. I lle Dei cultum vero protexit honore, S ollicitoque piam fovit amore fidem. S ordibus et veteris dispulsa faece Papatus, I mbuit aetherio templa beata sono. M aiestate forum, subiectas legibus auxit U rbes, iura dedit civibus aequa suis. M onstravitque piae normam et vestigia vitae, P rincipis officio functus ubique boni. R estituit ludos, divi sacraria flatus, I retut aeternus Relligionis honor. N am sine doctificis pietas sincera Lyceis C oncidit, et firmum nescit habere locum. I nde Deus studium Ducibus commendat et artes, P rincipis et curam praecipit esse viri. E nutrire sacri largo commercia coetus M unere, laudatos res decet iall Duces. C umque ministrorum vivas Ecclesia voces, H umanaeque piam flagitet artis opem: R egius hic summisque animi virtutibus Heros I nclytus, in mystas contulit aera suos.
fris602
S ubsidioque Dei servos opibusque levavit, T utorisque pium semper obivit opus. O mnia Iosiae similis vocemque oculosque, P rudentemque animum pacificasque manus. H oc Duce non ullos movit Bellona tumultus. O tia nec nostris lenta fugavit agris. R espexit patriam libertas hoc Duce gentem, U ixit et aeternis civica bella seris. M aximus ut quondam bis templum clausit Iani, D evicti, Augustus, qui caput orbis erat. U tque sub Ezechia pacati Ecclesia Iudae C laruit, atque Hostes risit ut illa suos: E zechia Domini populo spondente salutem, M edorumque graves rge tonante minas. U ere ita, Christophorus rerum dum gessit habenas, U nanimae regnis foedera pacis erant. I lle datas potuit placide componere turbas, R ixarumque truces praepediisse minas. T utamen fuit ille suo clypeusque popello, E tapter et columen Teutonis ora tuum: B ello nulla salus: et quis tam durus et amens, E ffera qui niveae praeferat arma togae? R henus erit testis, cum Nicro testis et Ister, G rataque pacifici Principis acta canent. I lle sed et belli potuit tolerare labores, C um pugnace forent arma paranda manu. U ictricesque tulit sine vi, sine pulvere palmas, M ovit ubi in summos Mars levis arma Duces. P erdidit o quantas tellus Germanica vires, A misso hoc patriae, non sine clade, patre.
fris603
T um vere potuit Domini implacabilis ira, R upit ubi tantum mors violenta Ducem. E heu quam miseros misero nos tempore linquis M agne pater, nostri fida columna soli? P raesidio quam triste tuo iam tempus egebat? A uxilio quam nunc Principis huius opus. T e caelo meliora manent: non ulla laborum R estat agenda tibi cura: tibi alma quies. I nque patris gremiis resides felicibus Abrae, AE terni capiens gaudia vera poli. ELEGIA III.
fris604
DE OBITV ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS AC Domini, D. Caroli Marchionis Badensis et Hochburgensis: Landgravii in Susenberg, Domini in Rotelen et Badenuveiler, etc. ELEGIA IIII. VIX abiit terris sublatus in aethera Caesar: Sceptra tuo linquens, Dive Rodolphe, throno:
fris605
Vix abiit Rheni Princeps Septemvir aboris: Luduico patriae ius capiente domus: Tu quoque praepropero durae cadis impete mortis CAROLE, Badani summa caputque soli. Heu nihil est fragili tutum confidere sorti: Instabili cuius vertitur orbe rota. Nam modo laetus eras, genero subeunte penates Marchiadum, et nata te revidente tua. Laeta erat Anna socrus, Ludovico sospite: nata Sospite: et in patriis hospite utroque focis. Laetus erat bonus Ernestus, cum fratre Iacobo, Affinem tectis posse videre suis. Nunc subito in maestum vertit Deus omnia luctum: Inque domo lacrimas angulus omnis habet. Flet coniux turbata tuo tam praecoce casu: Flet soror, et teneras irrigat imbre genas. Flet nata, illustri cum coniuge Principe, coniux Sparsa inodoratas Dorotheaea comas. Flent nati Ernestus, fraterque Iacobus, et illis Tertius aetatis conditione minor. Sed neque sunt sicci Badanae plebis ocelli: Quae solita est patriae te vocitare Patrem. Luget Psorzemium, luget Badovilla, feraxque Rotela: plebs omnis Durlachiana gemit. Non secus ac vituli raptam clamore iuvencam Per niga, per montes, per nemus omne vocant. Tantus amor populi fuit in te Crole: tanta In te constanti cum pietate Fides. Nec sane immerito: Quis enim metuentiorullus Numinis in pura religione fuit?
fris606
Quis sacrae pietatis opes cumulatius auxit? Quis verbo Christi tempora plura dedit? Principis est virtus haec maxima, nosse sacrorum Cultus, et veram pandere ad astra viam: Nec solis Divum curam committere mystis: Sed scire hanc partem muneris esse sui. Qualiter Isaides Rex idem, idemque Sacerdos Fecit, et Hiscias Amonidesque pius. Addc quod humanus fueras, veniaeque paratus, Cuique fere poenam sumere poena fuit. Nam quanquam rigilum laudares saepius aequum: Mens tamen in nullum triste vacavit opus. Nec fuit aequatae melior dare pondera lanci: Nec Legum quisquam cognitione prior. In te consilium viguit, rerumque bonarum Usus, et ingenii norma benignatui. Eirmius est, si quod meritis stabilitur opimis Imperium, quam quod servat in orbe metus. Quid loquar ut patriae muniveris arcibus oram, Inque tua sedem sixeris urbe novam? Non secus, ac quondam Byzantia moenia Chlori Filius, ornatum fecit habere novum. Dum Carolsburgum, dum Durlachiana manebunt Moenia, semper honos, laus tua sempererit. Utque bonus, mitisque parens et largus egenis, Sic etiam rebus parcere doctus eras. Doctus eras terrae fecundam reddere glebam, Alma Ceres patrii, Triptolemusque soli. Doctus eras gelidis stagnantem piscibus undam Implere, et rursum messe novare sua.
fris607
Testis Gozavium, testis Pforzhaemia sedes, Virtutesque tuas fama loquetur anus. Et quisquam tali non ploret Principe rapto? Et quisquam siccas possit habere genas? Heu mihi quam paucos vixit pater iste per annos, Dignos Nestorios vivere posse dies! Nondum lustra sui bis quinque peregerat aevi, Et cadit heu populi cura salusque sui. Sed tamen hoc felix, quod pignora cara relinquit Civibus, Ernestum relligione pium: Iacobumque pium: divinis moribus ambos, Ambos ingenua dexteritate pares. Qui patriis olim ius dicent civibus aequum: Ambo Badani murus et arma soli. Hoc etiam felix: generum quod vidit in orbe Te VVirtembergae Dux Ludovice Ducem. Cuius amor Badam et Teccam communibus armis Muniet: Ernesto fida columna suo: Dulce socrns fulcrum: leve solamenque maritae Dorotheae: patrii praesidiumque laris. Enique et hoc felix, ac terque quaterque beatus, Quod nunc aetherii vivit in arce poli. Quisquis enim Christo moritur, convivet eidem, Et demto vitae sine beatus erit. Nobis non propriae terreno in pulvere sedes, In caelo est homini patria vera pio. Illic sanctiloqui vates et pectora Regum: Illic aeterni tempora veris eunt. Non oculus vidit, non ullius audiit auris, Non animus novit: sed neque nosse potest.
fris608
Quae Deus aetheria sanctis super arce paravit, Hac quis non cupiat conditione mori? DE MORTE ILLUSTRISSIMAE Dominae, Dn. Dorotheae Ursulae: Principis ac Ducis VVirtembergensium, etc. quae ex Illustrissima Marchionum Badensium fami lia nata: et Illustrissimo Principi ac Domino, Dn Ludovico, Duci VVirtembergico et Teccensi, Comiti Mompeligardico uxor fuit. ELEGIA V. ME miserum, ut dubii nobis est terminus aevi: Ut firmum, ut constans hoc super orbe nihil. Ecce modo incolumi gaudebat coniuge felix VVirtembergiaci Dux Ludovicus agri: Et geminae festum modo connubiale sorori Egerat, ut frater, pronubus, utque Pater: Nunc subito vultum Christo mutante priorem Deplorat vidui tristia fata tori. Proque die festo thalami, tristissima ducit Funera, defunctae coniugis orbus ope. Parve Nicer, quondam sociasti gaudia mecum: Cum canerem Tecio carmina mille toro. Nunc tu, qui saevas Dacorum interluis urbes: Danubiique auges, nobile flumen, aquas: Fle Save, fle mecum, turbataque defer in Istrum Flumina: Nympharum flosque decusque tacet. Nam quamvis non una tibi sit causa doloris: Hinc Daco ripas, inde premente Geta.
fris609
Haec tamen est etiam iustissima caussa dolendi, Quod fera Dorotheam tam cito Parca tulit. Nempe haec cara fuit magni Ducis Uxor, et alto Sanguine Marchiaci progenerata Laris. Sive fidem, seu quis mentem spectaret, et aptos Reginae mores, ingeniumque sagax: Nulli mente sacra, nulli pietate secunda: Ingenua nulli dote secunda fuit. Laudentur proavis, laudentur mundere formae, Atque opibus, merum qui caruere bonis. Huic quanquam felix species et origo niteret: Ex se maior honos, maius ab arte decus: Nosse Deum, castamque fidem servare precando, Tendere sincerae Relligionis iter. Obswquium praestare viro: dare munus egeno Supplicibus facilem porrigere usque manum. Hinc erat augustis mens ipsi augustior annis: Nec magni ingenii prima iuventa capax Hinc sibi felicem vitam, si vita fuisset Fingebat Princeps, sed renuente Deo. Vidit enim et novit, novit qui cuncta suorum, Et mentes hominum perspicit, atque probat. Ille suas patrio comit antem a limite glotes Occupat, et morbo non remorante premit. Nam qua Noriciae stant inclita moenia Bergae Pegnesi ad liquidas lene fluentis aquas: Huc cum dilecto venientem principe, Nuptam Oppressit subiti vis inopina mali. Nec iam docta valet medicari dextra, nec herbae, Nec per Apollineas pharmaca cocta manus.
fris610
Nec caussas quisquam, nec operta pericula cernit: Unde mali veniant semina caeca via est. Ipsa tamen superos, cum iam sibi funeris hora Instaret, lingua deficiente vocat. Me tenet a patriis submot am urbs Norica terris: Et caput hoc saevo mors premit atra pede: Christe tuam nunc confer opem: meque exue curis Omnibus: et caeli iam mihi pande forem. Nam tu certa via es, quae caeli ducit ad arces. Ianua tu vitae: tu mihi certa salus. Haec dicit labens, oculosque ad sidera tollit: Cum tenebris aderat mors adoperta caput. Qualia verna novis expirant lilia campis: Aut rosa pallenti deflua flore cadit. Sic, ubi sidereas animam exhalasset in arces, Occupat extemplo luridus ora color. Heus ferus et fati durus tenor: omnia letho Triste sub arbitrium mors vocat atra suum. Nec parcit cuiquam, seu Croesus vivat, an Irus, Seu luvenis, seu sit tempora cana senex. Ah miseri, et lethi immemores, sortisque futurae: Impia qui in tales solvitis ora sonos: Emendare malos liceat tum denique mores, Delitiisque meis imposuisse modum, Cum mea rugosa pallebunt membra senecta: Multus et in gelido corpore languor erit. Interea dum fata sinunt, iungamus amores, Et Veneri, et liquido dedita turba mero. Quod si iam pecco Deus exorabilis ille est: Cum videt annosum paenituisse senem.
fris611
Nostra patres licet accusent convivia duri: At nos propositum continuemus iter. Illorum sacris onerentur legibus aures: Quos aevi istius gaudia rara iuvant. Stulte homo, longaevae quem vexant somnia vitae, Quid strepis? adducet crastina fata dies. Ecce autem princeps morientem aut vidit in ulnis Et positum, letho praeveniente, caput: Procumbit lectum super, illacrymansque, gemensque, Fataque plus aequo dura fuisse refert. Hic matres fratresque pii, maestaeque sorores Dant gemitum et largis imbribus ora rigant, Non potuit tristi iuvenis de funere quisquam, Lumina non virgo sicca referre domum: Macti animi: notat ista Deus: qui stirpis amorem Insevit nobis, saxa nec esse sinit. Is quoties viduos contristat funere lectos: In nos ingenii dat documenta sui. Nam si nos homines tanto dignamur amore Uxorem, et patriae viscera cara domus. O quibus ille pater, quantisque affectibus ardet Nos erga natos, coniugiumque suum. Sed tamen o Princeps animum quoque sume virilem Et fronti expellas nubila maesta tuae. Omnibus in rebus modus est pulcherrima virtus, Et lacrimis aliquem convenit esse modum. Quippe tibi sociam Deus optimus hanc dedit aevi. Abstulit hanc sociam, qui dedit ante, Deus. Ille suum repetit; cur nos accepta gravemur Reddere, quae nemo iure tenere potest?
fris612
Cur superi quod agunt, mortalia pectora culpent? Felix qui superum facta probanda probat. Adde quod e miseris exemtam cladibus aevi, Transtulit ad caeligaudia vera Deus. Vita quid est hominis nisi triste et perbreve tempus, Anxietasque animi, perpetuusque labor? Et cum sat longos vixisse videmur in annos, Multa domi passi funera, multa foris: Ire tamen restat, quo coniux ivit: et uno Tramite caelestis rite petenda domos. Felices illos, qui rapti mollibus annis, Mutarunt vitam cum meliore malam. Qualis Dorothee, miser apost tempora lucis, Gaudia cum Christo non peritura capit. Illic aeterni colit exorabile numen Caelitis, et pro te supplice voce rogat: Ut quondam expletis humani finibus aevi, Ad caelum simili tramite laetus eas. IN OBITUM ILLUSTRISS. PRINCIPIS ac Dominae, D. Evae Christinae, Comitis Vvirtemberg. et Mompeligard: etc. virginis praestantissimae. ELEGIA VI. SIc igitur prima moreris Christina iuventa? Heu Christina aevi flosque decorque tui! Neu tu te pietas fatis exemit iniquis, Nec genus et prisci fama perennis avi.
fris613
Nec virtus animi, nec frons decorata rubore Ingenuo, castis lingua pudica sonis. Heu nihil humanae fas quenquam fidere vitae: Quam momento omni mors odiosa premit. Noc sic incerto mutantur flamine Syrtes, Nec foliae hyberno tam tremefacta Noto: Quam cito mortalis decor omnis concidit aevi: Quam cito sormosi deperit oris honor. Tu modo virgineis ibas stipata choreis: Cognatas inter conspicienda nurus: Qualis ad Eurotae virgo Latonia ripam Inter Cynthiades altior una Deas. Qualis apud socias Lucretia casta puellas, Cui sua cura colus, lanaque mollis erat. Qualis Bethulicas inter formosa catervas Iuditha, feminei fama decusque chori. Qualis apud Syrias praestanti corpore Carras Vincebat patrias una Rebecca nurus: Talis erat Christina decor tuus, et tua forma, Parque animo facies, nec genere ille minor. Nam tibi virtutes inerant hoc tempore rarae, Vera fides, verus relligionis honor. In te verus amor sacrae pietatis et aequi: Eximias formae qui geminabat opes. Laude venustatis reliquas supereminet omnes: Uni si qua Dec chara puella placet. Nec magis ore rubro capitur, flavisqne capillis, Quam pura mentis simplicitate, Deus. Quid mores dicam placidos? quid munera casti Pectoris, et rosei mellea verba labri?
fris614
Non tu virgo procax, non tu petulantibus audax Nympha sonis: quales tempora nostra ferunt. Non vaga, non matris limen regale perosa: Ut Dina, aut Phrygii praeda Lacaena viri: Sed patrii custos tecti, servansque cubilis, Exemplum castae virginitatis eras. Os tibi come lepor vocum dulcedine mixtus: Et qualem Nymphae Principis esse decet. Quod si etiam generis redeunt in semina mores: Et maius nomen clara propago facit: Quis venerabilior sanguis? quae maior origo, Quam Vvirtembergis ducere nomen avis? VVirtembergiacus tibi nempe Georgius auctor Sanguinis, hac dudum raptus ad astra via. Iustitia dubium validisne potentior armis: An vera maior relligione Dei? Principiis Ulrici fuit hic Germanus: eodem Patre quidem, sed non et genetrice satus. Christophori patruus, divini Principis, olim Qui patrii vixit murus et arma soli. Quo duce maiorum praesens (quantum auguror) aetae Nullum habuit: paucos est habitur pares. Cuius non mutos cineres nos teximus urna: Orbe sed in toto iam didicere loqui. Altera maternos exaequat turba penates, Et domus est titulis utraque clara suis. Barbar, Landgravio, genetrix tibi, nata Philippo, Cuius in hoc toto pervolat orbe decus. Quem nisi fata virum tibi Dux Ulrice dedissent, Forsan adhuc patrios hostis haeberet agros
fris615
Tantus erat nostris Ducibus tutorque paterque, Ingens Hassiaci fama Philippus agri Sed functo genitore tuo, te magnus adoptat Christophorus: dubium patruus, anne pater? Nam propius ferme, quam si genuisset, amavit. Est aliquid tanto te placuisse viro. Hoc quoque sublato humanis super aethera rebus: Altera cura Ducis tu patruelis eras. Nam te fraterno amplexus Ludovicus amore est, O decus, o tali digna Puella domo? Hoc mores meruere tui, virtusque, fidesque, Et pudor et probitas, ingeniique vigor: Iamque tibi genetrix quaerebat in orbe maritum, Quam pulcra faceres prole marita Patrem. Et sibi magnifica affinem Fridericus ab aula Spectabat, thalamispemque decusque tui. Ipse etiam texturus eram tibi carmine sertum, Aonio lectum connubiale iugo. Sed nunc pro laetis funus tibi lugubre taedis Ducitur, et querulos dat turba maesta sonos. Nunc aliis tempus lustrare Helicona choreis Nunc aliam citharam memea Musa docet. Heu mortem invisam quae sic inopina profanat Omnia: nec nostras spes sinit esse ratas. Nondum illi decimus stetarat et septimus annus: Et cadit, heu nympham non habitura parem. Utque rosae primos vernae moriuntur in Austros: Sic illa aetatis vere ineunte perit. Christinam tantum ostendisse videtur: Et subito nobus eripuisse, Deus.
fris616
Non generum matri, non charos illa Nepotes Praebuit: exiguus virgo futura cinis. Heu ubi nunc rosei nitidus decor oris, et illa Apta triumphantem verba movere Ducem? Heu ubi siderei generosae frontis ocelli? Heu uln certantes lacte nitente manus? Heu ubi flaventes caelesti in vertice crines? Omnia mors maestis intulit atra rogis. I nunc tolle animos, et vitae multa beatae Tempora, longaevos et tibi finge Dies. Vestibus Attalicis, auroque, opibusque superbi, Et genere, et forma: mors tamen ista rapit. Quidquid habet ortum, finem timet: ibimus omnes, Ibimus: et cunctis ista terenda via est: Sive erimus Reges opulenti, inopesue coloni, Seu iuvenes erimus, decrepitive senes. Et nobis, qui nunc longo spromittimus annos, Forsit an adducet crastina fata dies. Quae fragilis Princeps cum nosset lubrica vitae: Admonita est primi nominis Eva sui. Et se mortali productam censuit ortu, Primaevaeque sibi fila sequenda Cucis. Hinc Christina fuit: et miti dedita Christo, Auguria implevit nominis ambo sui. Nam semper Christum rebus quaesivit in arctis: Credere cui, summum credidit esse bonum. Et iam composito dum languent corpora lecto: Moxque secuturae semina mortis eunt: Tum virgo finem cernens obrepere vitae, Protinus in tales exerit ora sonos:
fris617
Hanc animam commendo tuae Deus optime dextrae, Hanc animam dextra suscipe Christe tua. Dixerat: et macies liventes occupat artus, Et notat informis lurida membra color. Ut quando solia arentes liquere corollas, Quae passim calathis sparsa iacere solent. Viderat haec nutrix, et summa dat oscula natae: Claudit et extinctas, lumina caeca, faces. Collapsam excipiunt famulae, pudibundaque mulcent Ora: fluunt lacrimae more perennis aquae. Ah mortem invisam teneros qui subtrahis annos: Debuit hoc saltem non licuisse tibi. Nam cur non potius, cur non morosa trucidas Decrepiti fato membra propinqua senis? Quid Iuvenes, puerique tibi, mors aspera debent? Quid tibi virginei, turba tenella chori? Nondum illis longi tribuisti temporis usum, Cur tanto vitam poscis acerba lucro? Sed quid ego insipiens nostra infortunia tantum Fataque plus nimio dura fuisse queror? Illi vita fuit longissima, quisquis honeste Occubat. et spretis, quae videt, alta petit. Qui moritur Christo, vivit: qui vivit, et illi Non moritur, mortis praeda perennis erit. Vive igitur felix Christina, emortua Christo, Nam laeta huic ipsi vivis in arcepoli: Hic precium vitae, toler atorumque laborum Accipis, et fanctis manibus hospes ades. Hic tuus Eva animus sponso sociatus Iesu, Finitis gandet tot sibi morte malis.
fris618
Nam cupidus patrii superas concessit in oras Limitis: hoc aevo quiprius exul erat. Ipsum etiam corpus placida requie scit in urna Cognati illustres sanguinis inter avos. Illic et Patrui tumulantur membra sepulcro Christophori, et cineres, Dux Eberharde, tui. Illic cum Mechtilde cubat Ludovicus avorum Maximus, in patria contumulatus humo Illic Ulricusque iacet, consorsque Sabina: Illic Christophori filius atque soror. Claude benigne Pater, nimium reserata sepulcri Ostia: plus aequo iam domus ista patet. Et quia bina tibi tantum super orbe supersunt, VVirtembergiacae fulcra suprema domus: Ah serva incolumes Ludovici Principis artus, Ne qua nocere illis possit acerba lues. Serva illi patrio Eridericum sanguine iunctum, Quo tellus gaudet Mompeligarda Duce. Ne verbum caeleste ruat, morientibus illis, Cuius in hoc columen vivit uterque solo. Da seros videant, Satana frendente, Nepotes: Inque Patrum mores convenienter eant. Christe fave, ducibusque tuis, populosque tuere, Maestaque blanditiis erige corda tuis. Ut te Patre pio, gravium secura laborum Otia terra ferax, otia Pontus agat.
fris619
IN OBITUM GENEROSAE AC inclitae Comitis et Dominae, Dn. Helenae Comitis a Zollern: Illustrissimi Domini Christophori Comitis a Nellenburg, Domini a Dengen, Anno M. D. XXXIX. Mense Februario defuncti, honestae coniugis: quae pie in Christo obdormivit, Anno a salute recuperata M. D. LXV. decimo Kalend. Augusti. ILLUSTRIBUS AC GENErosis Dominis et Comitibus, D. Osualdo, D. Christophoro, et D. Eberhardo Comitibus a Nellenburg, et Dominis a Dengen, Fratribus germanis, defunctae Dominae ac Comitis a Zollern filiis ELEGIA VII. FRIGORA tam redeunt campis, annoque peracto Rursus Hyperboreo bruma sub axe fremit. Omnia tristitiam terrae, mortemque minantur Frondibus, et plantas aspera laedit hyems. Prataque palle scuut viridi spoliata colore: Garrula nec pandens guttura vernat avis. Nemo videt pueros violas aut fraga legentes: Nemo videt lucis poma rubere suis. Iam solia arboribus decedunt, gramina campis. Et modo portendunt singula quaeque necem. Scilicet est idem vitae miserabilis ordo: Quae dum verna fuit, verna manere nequit. Iamque subinde suam properat contingere metam: Nec fore perpetuam pallida fata sinunt.
fris620
Iamque senex tremulus nescit gaudere, pedemque Alterum in horrendi puppe Chrarontis habet. Et tandem vitae cursu feliciter acto, Ceu folium fato corripiente, cadit. Ut tamen aeterno non durant frigora saeclo: Ut non perpetuo tempore saevit Hyems: Sed mox vere novo laetissima quaeque renident, Et rursum pictus germine ridet ager. Sic et tempus erit, quo corpora nostra resurgent: Et fetu fructus uberiore dabunt. Ver erit aeternum quod non hyberna sequentur Frigora, nec secum tristia fata trahet. Gaudia sed sanctos coetus aeterna manebunt: Tunc et laetitiae non modus ullus erit. Ergo licet plures reddant haec tempora tristes: Semper et in mortem turba parata ruat. Non tamen aeternos ita tractabuntur in annos: Sed superam intrabunt te duce Christe domum. Qui iuste fragilis vixerunt tempora vitae: Et coluere pia simplicitate Deum. Talis cum fuerit Comes haec, cuius modo iusta Solvimus, et cineri debita serta damus. Vixerit et digne multos laudata per annos: Quis dubitet celsas hanc habitare plagas? Vos igitur Comites trini, generosa propago, Nellenburgiacae lumina clara domus. Desinite a gemitu, nimios compescite luctus: Vestraque nec fletus ora genasve riget. Est quaedam virtus crudelia fata dolere: Non tamen immodice condoluisse decet.
fris621
Nec pulcrum est aliquem nitidos evellere erines: Aut diro graciles ungue secare genas. Non est semper hyems, nec quae modo robora pallent, Non iterum pingent fronde nitente comas. Cuncta reviviscunt hyemali tecta sepulcro: Et quae visa fuit mortua, vernat avis. Saepius ergo decet tristes rescindere planctus: Ne faciem puram pendula ruga notet. Vestra comes mater vitae sine crimine messes Vidit: et aeternum repperit ipsa decus: Hanc non exculto celebrasset carmine Naso: Nec Maro promerita laude referre queat. At mea Musa tamen tenuis nil liquit inausum: Ut posset tantum commemorare decus. Nec renovare fuit vestros sententia luctus: Aut non utilibus tingere marmor aquis. Sed placuit gratae signum portendere mentis: Pectoris ut nostri lingua mihistra foret. Hanc igitur Comites, illustris turba, laresque Nobilium celebres relliquiaeque Patrum. Qualis qualis erit vilem de fendite Musam Carmen et exiguum grandis habete loco. Et quia non miro varioque exculta lepore, Este tamen gracili prona caterva Deae. Sic Deus incolumes servet vos omne per aevum: Sic aequent Pylios tempora vestra dies. Ut vosiam patrio solio sceptroque potiti, Possitis placidi frena tenere soli
fris622
ELEGIA FUNEBRIS VIII. ERGONE perturber cernens haec tempora vitae? Ergone clementem non reer esse Deum? Rebus in humanis quia fata minantia luduni: Mors quia nos homines omine dira premit. Omnibus atra dies, miseraeque brevissima vitae, Est sua mortali portio cuique data. Cunctaque iam fato rimam faciente dehiscunt: Et vitae fragilis pene recumbit opus. Undique grassantur morbi, mors effera saevit. Nostraque iam telo membra volante petit. Inscius es quisquis terris super hisce moraris: An tribuant almum crastina fata diem. Tam data sunt nostrae fallacia tempora vitae: Ut iam iam volucrem subtrahat hora diem. Ac velut ipse vides nutantem in montibus ornum, Quae fuit agricolae laesa feroce manu. Cum fere succidit, pastor que bipennibus instans, Non prius absistit quin resupina cadat. Ipsaque vulneribus paulatim evicta ruinam Portendit nutu iam treme facta comam. Incipit et quassata nimis subsidere tandem Atque suo subito pondere tracta ruit. Non est dissimilis mortalis portio vitae Quae subito casu iam modo firma labat. Aspera mors hominem sequitur, perstatque securi, Et resecat tetricae sila severa Deae. Iamque suo paucis solidae stant robore vires, Omnia lege sua mors malefida rapit.
fris623
Atque aliquis repetens maestissima fata dierum: Haud dubie tales edet abore sonos. Alte Deus quam sunt fugientis languida vitae Tempora? quae miseros tam mala pensa manent? Irane tanta fuit caelorum Regis? et unum An potuit malum tot peperisse mala? Haec aliquis secum dubia dum mente volutat: Eius ego glacie corda rigere puto. Nuper et ut nostras rumor pervenit ad aures, Lituanum rigida morte perisse Ducem: Obstupui toto fugitque e corpore sanguis: Et subito tremulus praepedit ossa pavor. Non secus ac quassae segetes Aquilonibus, horrent Pulsati timidi corde tremente sinus. Cum siquidem videam cunctos, qui carpimus auras Vitales, aequa conditione premi. Mortis enim solam non sternunt spicula plebem: Sed Regum turres haec quoque tela manent. Pallida mors aequis turbaeque Ducumque tabernas Sortibus evita sub sua iura vocat. Proh dolor et iam iam trepidat formidine pectus: Luridus et caput hoc, dum loquor horror habet. O mors regali quae spicula sanguine tingis, Quae sternis gravium corpora caede Ducum. Quam fera, quam tetricis affingis vultibus ora? Quam tua luctifica pectora bile scatent? Terribilis visu remis vada livida verris: Vixque datas turbas una carina capit. Aspera crede mihi res est occumbere morti: Asperior misera succubuisse nece.
fris624
Ferreus est solidum duroque in pectore saxum Gestat, eumque truces progenuere ferae. Qui numquam metuit funestae nomina mortis: Qui numquam extimuit Carbasa maesta senis. Hunc neque mortali pronatum semine credam, Pectoraque algenti frigidiora nive. Omnia nam diro iam sunt obnoxia letho: Omnia sub mortem noxia fata trahunt. Tam deplebe sati, quam Regum sanguine creti, Cumque viris magnis infima turba perit. Quo pius Aeneas abiit? quo munera Regum? Quam tu nunc oneras maxime Croese ratem? Quo venit Priamus, Priamique a sanguine nati? Quo Paris? hos omnes abstulit atra dies. Ne tamen enumerem longum digesta per aevum: Neu referam nosiro tempora prisca pede. Rebus et exemplis vitae praesentibus utar: Et nostri tantum temporis acta canam. Horrida mors acuens magnorum in funera dentes Heroum, Comites enecat, atque Duces. Quid loquar? et rerum parium me copia turbat: Vixque Ducum capiet nomina nuda liber. Nellenburgiacas eadem mors obruit arces. Christophorum fortem spiculo adoras virum. Quique insignis erat celebrique a stemmate natus, Caesaribus carus, Principibusque viris. Nellenburgiacae nec erat laus ultima stirpis: Sed magis illustrem reddidit ille domum. Fortis erat nullis genere et virtute secundus: Hunc Dengen Dominum gaudet habere suum.
fris625
Nec solum traxit patrio de semine nomen, Nec laudes ipsi gentis origo tulit, Quin potius propria laudem virtute paravit: Nobilis et meruit nomen habere viri. Crede mihi dum vita labat, perit omnis honorum Gratia, teque nequit nobilitare genus. Nec iuvat et proavos, et quae non fecimus ipsi Iactare, et miris concelebrare modis. Ducere nec par est ignava per otia vitam. Aut segnes aliquem vivere velle dies. Sed decet austeros prompte tolerare labores, Dum nostrae vires, et brevis hora sinunt. Nunc mare navigiis, nunc praepete findere terram Quad rupede, et fortes addere in arma manus. Sic quoque Christophorus quondam fortissimus heros, Corporis ac animi robore firmus erat, Nobilis ipse quidem generis primordia duxit, Nobilior gestis att amen ille fuit. Nunc sulc abat equi celebres calcaribus armos Turbida nunc ipsum puppe vehente freta Hinc et Caesaribus, summis hinc Regibus ille, Hinc Ducibus toto pectore gratus erat Tempore deficiar, quam possim cuncta referre, Et gestas humili res celebrare stylo. Nec tamen eximia quamvis ab origine claro, Et Comiti magno, parcere fata volunt. Sed cum ter fuerat quinquennis Olympias acta, Addideratque annos ad tria lustra novem: Improba mors illum morbo transfigit acuto, Et trahit in tristes corpus avara rogos.
fris626
Facta tamen Comitis vivunt, et gloria rerum Permanet: haec rapidos effugit una rogos. Huius et extabunt gravium monumenta laborum: Sidera dum caelum, gramina campus habet. Aspice sed minitans et inexorabile lethum, Quod non eximios cessat adire viros. Funere Christophori nondum satiata recenti: Mors etiam caelo coniugis ora petit. Saecula cum fuerant Christi ter quina, tribusque Addita iam lustris altera lustra decem: Heu mortem invisam, quae sic furibunda per orbem Saevit, et in quemvis inicit atra manus. Omnibus ex aequo fatumdispendat amarum, Illa necat pueros, tollit et illa senes. Nec genus aut virtus, non inclita profuit ulli Nobilitas rerum: mors sua quemque manet. Non genus Aeneades, non vis exemit Achillem: Nil iu vit Magnum qui caput orbis erat. Exitus unus habet Croesum, qui sustulit Irum: Et pereunt uno Dux populusque modo. Neve peregrinis tantum mea carmina rebus Depingam, et veteris temporis acta loquar: En saevum mortis praesentia saecla furorem: En rabiem lethi tempora nostra docent. Utque vorax urgente fame rapit omnia vultur, Utque rapax pavidum vastat ovile lupus. Non curans albi sit an atri velleris agna: Sit modo balanti de grege mollis ovis. Sic quoque mors atrox hominum male fida saluti: Nunc hunc, nun illum qui modo cumque rapit.
fris627
Non parcit magnis, imbelles fortibus aequat, Et cum nobilibus vulgus inerme vorat. Haec eadem fatis est nuper adorsa sinistris Atria conspicuae Zolleriana domus. Et petit antiquae fallace propaginis arcem, Ac Helenes telo pectora sancta premit, Ipsa licet fuerit generosa ab origine nata: Ipsa licet Comitis sit sociata toro. Non occulta tamen voluerunt parcere fata: Nec Dominam plures posse videre dies. Sed mors hanc rapiens, oculos dimit tit ad umbras, Telaque mordaci lurida felle iacit: O quae feminei fuerat non ultima sexus, Cuius et a Comitum gente propago venit! Non potuit mortis numen vitare tremendum? Non habuit vitae tempora plura suae? Digna fuit Pylias vitae quae duceret auras: Cervi longaevi vivere digna dies. Haec et nominibus fuerit cum maxima claris, Maior erat vitae nobilitate tamen. Quid referam quanta fuerit pietate probata? Quid referam cultus, quos tibi Christe dedit? Ipsa fuit socii non degener ore mariti, Et studiosa Dei nominis ipsa fuit Hancque sui memores multos fecisse merendo Vidimus haec patriae cura salusque fuit. Succurrit miseris, miseros in tecta recepit: Laesorum medica vulnera iuvit ope. O Comes, o Helene quae te tam laeta tulerunt Tempora? qui talem progenuere Patrea?
fris628
Tusi Virgilium praeconem laudis haberes: Inferior titulis esset Elisa tuis. Quae licet Aeneam tuta statione locarit Et dederit lapsis regia tecta viris. Non tamen hanc pressae semper discrimina turbae: Non aegros opibus credo levasse suis. Associare domo, dignata est candida Dido, Ausaque conspicuum nobilitate Phrygem. Sed tu pauperibus misera de sorde vocatis, Et norbo tinctis anchora fortis eras. Hinc tua perpetuo florebit gloria saeclo, Et nullo pietas transiet illa die. Hinc te praecipiti fato plebs luget ademptam: Hinc illis lacrimis ora venusta madent. Mater Euryali deflevit funera quondam, Cum vidit nati vulnera tetra sui. Ut Priamum sobolis raptatae membra videntem, Credibile est animis ingemuisse suis. Sic tua deplorant omnes tristissima fata: Sic tua nunc aeger funera luget homo. Tam tua prompta fuit laesis praesentia rebus: Tam tua quassatae dextera fida rati. Denique quo paucis complectar plurima verbis Oppida suppetiis tuta fuere tuis. Crede mihi talis celebra bitur ore nepotum Gratia, et in buccis posteritatis erit. Huius erunt memores lethaeo rore madentes, (Ominibus magnum pondus inesto meis.) Sed repetamus iter, tenero dominamque canamus Carmina ducentes quantulacumque modo.
fris629
Nam prius, hoc humili quam consequar omnia versu, Phoebus anhelantes aequore merget equos Quis mores etenim posset sine labe peractos? Quis vitam digno commemorare stylo? Nobile pectus erat Comiti, sed vita fidesque Cum careat vitiis, irrepraehensa fuit. Scilicet ingenio mores aequare decorum est, Scilicet et mentis sermo minister adest. Felix et numquam satis est laudata cuiquam, In cuius verbis menteque candor inest. Talis erat generosa Comes, quam nostra Thalia Conatur vincto concelebrare pede. Quae genus Heroum propriis virtutibus auxit: Et cuius mores munera cordis erant, Grata fuit summis, minimis gratissima semper, Grata fuit puero, grata fuitque seni. Hanc etiam Coniunx eius dilectus ab igne, Consortem socio fovit amore suam. Qua cum pacatos vidit feliciter annos, Quam cum tres claros edidit ipse lares. Tres sunt namque sui salvi post fata parentis, Illustres nati conspicuique viri. Queis pater antiquae celeberrima nomina gentis inclita: queis clarum reddidit hocce genus. Est Comes Osualdus non stemmatis ultima fama Nellen bergensis gloria summa domus. Clarus et in lato multum venera abilis orbe: Cuius et in forti pectore candor inest. Multum caelicolis, multum mortalibus ille Gratus, et eximiis Regibus ille placet.
fris630
Alter Christophorus patrii candoris imago, Quique refert vere nomine, reque Patrem. Huius inest pietas animo laudataque virtus: Hunc aufim summo connumerare Duci. Quin et nomen habet gratum mortalibus omen: Ex re credibile est nomina saepe dari. Ille etenim Christum non solum pectore gestat, Sed placet et duram sustinuisse crucem. Tertius est Comitum clarorum sanguine cretus Inclitus, antiqui nomen habetque viri Cum re conveniens Eberharthi nomen adeptus, Strenuus ac constas in statione manet Quique suum nomen defendere fortiter audet: Qui non instructis cederet arte viris. Qui celebrem Comitis laudem virtutibus aequat: Qui studet aeternum conciliare decus Demque sunt celebres generosis patribus orti, Et vitae iustos transiliere dies. Quos ego si niter titulis ornare decoris: Maeonium nobis instit vetur opus. Perge sed egregiam Comitem tu Musa referre, Ne rapidis longe digredi amur eguis. Sic ergo placuit caro dilecta marito, Sic Helena ipsius maxima cura fuit. Tyndaris o pellex quod nomine, non quoque rebus Participat tecum: casta sed ipsa fuit. Non rata connubii socialia foedera rupit: Nec sanctam voluit contemerare fidem. Tu solvis thalami vinclum, comitata maritum, Exitium Troiae nave ferente, Phrygem.
fris631
Quassasti Iliacas violato foedere turres. Troibus aeternum nata puella malum. Cum te surriperet quondam Troianus adulter, Cum tu legitimis abstraherere toris. Sed pia Christophorum multos amplexa per annos, Non Helene potuit deseruisse suum. Haec iam per terras nostras, haec Solis ab ortu, Inter honoratas alter nomen habet. O Comes, o Helene taedas venerata iugales: Parca ferox ignes finiit una tuos. Si tua Pelignus caneret praeconia vates, Nulla esset laudis nescia terra tuae Prima fores castas Heroidas inter habenda: Prima fores vultu conspicienda tuo. Ergo Taenariae non assimulanda Lacenae: Estque aptare bonis deteriora nefas. Sed tibi Constanti sociatae foedere Regi, Sensimus o Helene nomine reque parem Quae fueras summo taeda coniuncta iugali Rectori, patuli qui caput orbis erat. Quo duce florebant verae pietatis honores. Et sanctum sanctae relligionis opus. Quae sacros usus et numina trina colebas, Quaeque dabas magno debita vota DEO. Cetera quid dicam? naevo tua vita vacavit? Hinc tuus immenso fertur in orbe decor. Non est absimilis Comitis nec gloria dispar: Tuque Helenae parilem moribus esse puta. Haec etenim pietate sua supereminet omnes, Nomine de quorum fama vetusta canit.
fris632
Haec eadem lato semper cantabitur orbe, Nomen et a sera posteritate feret. Haec sicut vitae vixit sine labe canorem, Sic inculpate mortis adivit iter. Haec Christo comitante choris successit apertis, Et iam caelestes incolit ipsa plagas. Corpus at interea tristi languore solutum Dormit, et in bustis suaviter ossa cubant. Ac tandem Christo rursum veniente resurget: Et roseum caeli limen adibit ovans. INSCRIPTIO SEPUL- CHRALIS. CONDITUR hoc gelido Comes Illustriss. busto, A Zollern Helene cuius origo fuit. Quae quondam celebri fuerat sociata marito, Nellenbur giacae qui Comes arcis erat. Ipsa pie fragilis transegit tempora vitae: Vixit et ambiguos cum probitate dies. Corpus humo tegitur, tumulantur membra, sepulcro, Sed manes Domini dextera fortis habet, Nomen at aeternum sospes durabit in aevum Laudibus et clarum posteritatis erit.
fris633
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DECIMUSSEPTIMUS. IN OBITUM MAGNIFICIET generosi Herois, D. Iohannis Rueberi in Pyxendorf et Gravenuverda, Equitis aurati, L. Baronis Austriaci, et Comitis in Saaros, D. D. Maximil. II. et Rodolphi II. Impp. Consiliarii, atque Polemarchi in superiore Hungaria, et c. ELEGIA I. SI qua fuit maestis mors unquam flenda Camenis Est tua mors Elegis flenda Rubere meis. Namque tui similem, qui nostro viderit aevo, Aut nemo, aut toto rarus in orbe fuit. Tu genus antiqua de nobilitate trahebas: Usque per octo Equites inveniendus avos. Non tamen inflabat tumidus tua pectora fastus: Nec vel de minima parte superbus eras. Tu quarti miles sectatus Caesaris aulam, Te sisti numquam relligionis opus.
fris634
Summus honorator pietatis: et una virorum Anchora doctorum: lux gregis alam sacri. Tu caput Hungarici, tu maxima gloria belli, Functus es officio militis atque Ducis. Iosua qualis erat rapidum Iordanis ad amnem: Fortia pro populo cum tulit arma suo. Qualis erat Gedeon duris bellator in armis, Fluminis ad ripam pulcer Harode tui. Qualis Rex hominum Isaides, Christique Propheta, Arva Palaestini quem tremuere soli. Talis et ipse tuo miles pro cive fuisti: Insanis patrio terror in orbe Getis. Nam Duce te nun quam praedas temerarius egit Turca: nec Hungaricas depopulavit opes. Te Duce pax viguit, tranquillaeque otia vitae, Seposito degit Pannona terra metu. Nam tua te pietas, medios comitata per hostes, Fecit inoffensos ferre referre pedes. Haec virtus una ante alias supereminet omnes: Cultoremque sui, fortis ut umbo, tegit. Haec hostem terret: mentes haec erigit aequi Militis: haec armis cingit utrumque latus: Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro Sauciet, aut praedam vit violentus agat. Quisquis amore Dei flagrat, tutusque sacerque Ambulat, insidias non timuisse decet. Non huic pigra nocent hybernae frigora noctis: Non huic assidua defluus imber aqua: Non furor hunc Martis, non arma ferocia laedunt: Qui pius, huic debet cedere flamma locum.
fris635
Heu mihi quod PIETAS tam rara in milite res est: Quedque tui paucos cerno Ruebere pares. Quando nulla fides illis, qui castra sequuntur: Nullus syncerae relligionis amor. Maxima pars Equitum praedas sectatur et aurum, Auro venales prostituitque manus. Cura quid expediat prior his, quam quod sit honestum, His ibi fas, ibi ius, maximum ubi pretium. Nec facile invenies multis e milibus unum, Virtutem censum qui putet esse sui. Tu vero canae pietatis idoneus auctor, Auspice gessisti bella gerenda Deo. Armaque Christiadum pro relligione tulisti, Opponens Geticis ensibus acre caput. Illa fuit rerum non ultima cura tuarum: Tutelae illa fuit munus opusque tuae. Addo probos mores et largae munera dextrae, Et quam Christiades sensit egenus opem. Numquam pigra fuit miseris tua gratia rebut, Nulli munificas arca negavit opes. Nam verbi ut posses doctos audire ministros, Fecisti impensas dapsilis aere tuo. Aere tuo studiis iuvenilibus arma parasti, Mercatus libros, tegmine, vina, dapes. Aere tuo patrium conductus miles agellum Texit, et insani reppulit arma Getae. Eheu, quam multi, non aequo pectore gaudent Publica privatis posthabuisse bonis: Dulce quibus nihil est, nisi crescens fenore nummus, Et pretium, et reditu plena crumena suo.
fris636
Tu lare neglecto, neglecto haerede, levasti De propriis nuper publica damna bonis. Hi tibi nam mores: haec sancti immota Ruberi Secta fuit, iustum semper habere modum: Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam, Et quascumque Deus suppeditabat, opes: Nec tibi, sed toti genitum te credere mundo: Nec patriae dici, sed magis esse, patrem. Quid loquar ingenium nullo mutabile casu: Aspera sors rerum, prospera sive foret? Quid varias artes? quid tot commercia linguae? Mille quid eloquii fulmina mira tui? Quid prudens animi numen? bellique peritum Pectus, et ingenium Martis in arte sagax? Iure tui lugent, cassum te lumine, cives: Austria quotquot alit: Styria quotquot alit. Te lugent Hunni: te maestus Sarmata deflet: Et tristis Iazyx ad tua busta gemit. Nam quoties genti exitium fatale minatur, Ulturus poenis crimina nostra, Deus: Herois semper viduat custodibus urbes: Venturisque suos eripit ante malis. Eripit hic idem te, care Rubere, maligno Hoc aevo, et vita te meliore beat: Ut iam cum Christo, ruituri cladibus orbis Exemptus, vera gaudia mente, colas: Gaudia non oculis, non auribus obvia nostris: Gaudia supremum non habitura modum.
fris637
IN OBITUM MAGNIFICI AC NOBILISSIMI Domini, D. Sigismundi Viheuseri, in et Lauterbach, Horneck, Meilnhofen et Gruob: I. V. Doctoris: Et S. Caesariae Maiestati ab arcanis consiliis: sacrique Romani Imperii Pro- cancellarii. ELEGIA II. SI qua fuit iusti prius unquam caussa doloris: Caussa vel hoc uno tempore iusta venit: Quando Viheuserus tam praecoce funere raptus, Spem praeter, fato non remorante, cadit. Ille cadit: nos qui stamus, lugere cadentem, Longo ut possimus tempore stare, decet. Non fuit hoc alius (veniam concedite vero) Quem melius nosset Caesaris aula virum. Omnes hunc Itali norant, hunc Teutones omnes: Quotquot et huc Francos Gallica mittit humus. Nemo illum Panno, nemo ignorabat Iberus: Caesariae iussus limen adire domus. Quid multis? toto nemo huc est orbe profectus: Cui non nota viri fama decusque forent. Nam fuit Augustae Procancellarius Aulae: Caesaris orator maximus Ausonii. Boica terra dedit primos feliciter ortus: Boia magnorum mater opima virum. Mox Ingolstadium pueriles imbuit annos Artibus, et Latii cognitione soni.
fris638
Ille sed hinc patriae deserto limite terrae, Burgundos adiit, Tulliacumque larem. Hic ubi iura fori didicit, secretaque legum: Et magnae gessit sceptra decora scholae. Gallica quin etiam suavis commercia linguae Hausit: et Italicis imbuit ora sonis. Est aliquid mores hominum vidisse, suosque, Quorum non pudeat, posse referre locos. Doctior hinc factus, patriasque reversus ad oras, Consilia Alberto contulit aequa Duci. Alberto: Bavarae rexit qui gentis habenas: Illustris genitor, Dux Gulielme, tuus. Saepius hic magno legati munere functus, Romam adiit, quartum Pontificemque Pium. Quo tribuente ultro titulo est decoratus equestri, Ferreus aurato conspiciendus equo. Post etiam Bavaropro Principe grande tribunal Imperii, et Nemetum rexit in urbe forum: Nobilis Assessor Camerae: qua Spira perenni Alluitur Rheni praetereuntis aqua. Maximus Imperii pater Aemilianus eundem Aulae consortem maluit esse suae. Consiliis ergo arcanis admovit, et arcto, Quantisper vixit, fovit amore virum. Digresso demum nota e statione Vebero Substituit, summo praeposuitque foro. Nam fuit eloquio vir clarus, et ore diserto: Teutona seu vellet, sive Latina loqui: Sive etiam Italica voces expromere lingua: Seu mentis Gallo sensa aperire sono.
fris639
Candidus inprimis erat, et syncerus aperto Pectore: quod fucus non vitiabat iners. Cana fides illum, pietasque ornabat avita, Et suus antiquae relligionis honor. Pacis amans, iustique fuit servator, et aequi: Dura procella malis: anchora fida bonis. O quater, et quoties non est numerare beatum, Haec quisquis rarae munera mentis habet. Non illum ambitio, nec amor sceleratus habendi: Non unquam in praeceps devius error aget. Sed tamen et variae subiit discrimina sortis Multa Viheuserus: fataque dura tulit. Illum dira lues multos exercuit annos: Afflixitque pigro lenta podagra toro. Ah quos non aegra sensit compage dolors Corporis: atroci membra gravante lue. Fortior ille tamen violento restitit aequa Mente malo: et fati pertulit istud onus. Tandem, ubi venturae vidit praenuntia mortis Signa: patri sese dedidit ille Deo. Spiritus hic, inquit, vitam pertaesus, anhelat Ardua caelestis regna subire poli: Quae mihi demeruit profuso sanguine Christus, In cruce pro nobis cum luit omne nafas. Sic olim cervus gelidas aspirat ad undas, Languida ubi riguo membra liquore levet: Cum vaga per nemora, et saltus, venantia fugit Agmina: ne fieret praeda cupita cani. Dixit et in placidum de misit lumina somnum: Clausitque extremum morte sequace diem.
fris640
O quam sanctorum mors est pretiosa virorum! Ianua ad aetherias haec patet una domos. Nam nos dum morimur Christo, non morte perimus Aeterna, infernas nec penetramus aquas: Cum morimur, patrias noster concedit in oras Spiritus: hoc aevo qui prius exul erat. Sed desiderium nihilominus orbe reliquit Ille sui, maestos deseruitque lares. Flet tristis coniux, caro viduat a marito: Flent ambae natae, lumina bina domus. Omnes qui vivum laetis in rebus amarunt, Extinctum lugent praecoce morte virum. Nam senior nondum canos infecerat aetas: Ulla nec in vultu ruga senilis erat. Luget Trautsemius fesso iam grandior aevo: Maturae mortis certior esse ratus. Hunc Ditrichstenius cum fletu luget Adamus: Rumipfius hunc luget: Caesaris aula gemit. Tristior ante alios luget Poppelius omnes: Et comite orbatum se dolet esse bono. Curtius hunc absens absentem deflet amicum: Ah quantus dolor est, Birchamer, inde tuus? Tu quoque Brait schuverti luges: qui iunctior illi Officio, et vivo carus amicus eras. Praetereo innumeros: quorum pro funere maesto, Iamdudum lacrumis immaduere genae. Ipse gemit Caesar: quo non moderatior alter, Imperii tenuit lenta capistra sui. Nam fido orbari sese cognoscit Achate: Hoc consorte operum, Caesareique fori.
fris641
Me quoque non ridere sinunt tam tristia fata: Quae mihi spes omnes eripuere bonas. Nam mihi Maecenas fuit hac fidissimus Aula: Omnem pollicitus, si modo vivat, opem: O ubi nunc alius, rapto super aethera tanto Maecenate mihi, repperiendus erit? Christe salus hominum, redeuntis conditor aevi: A quo consilium, non aliunde venit: Fac locus iste suo ne successore, parique Huius defuncti, destituatur inops. Tu maestos solare animos, solare penates: Daque Viheusere molliter ossa cubent. F. Pragae 28. April. Anno 87. DIONYSIO GREMPIO A FREVdenstain, Comitum Hanoviensium Consiliario, et Praefecto, pie mortuo, viro Nobili, et vere bono. ELEGIA III. QUID iuvat aut vitae miseros incessere casus, Et nimis angustae tempora nostra viae? Aut quorsum prodest mortem accusare dolendam, Fataque plus iusto dura fuisse queri? Nam neque lugendo nostros producimus annos: Nec dirum mortis flendo inhibemus iter. Sat vixit, quisquis bene vixit: et optimus aevi Terminus est, uni vivere posse Deo. GEMPIUS ecce fuit: vitae qui munere functus, Militiae ad superos transtulit arma suae:
fris642
Germanus Ludovice tuus: qui Teutonis orbem Implesti meritis, iura per aequa, tuis. Ille sacras Leges, et iura forensia doctus, De fonditque bonos, non nocuitque malis. Hanovii Comitis longum hoc testabitur Aula, Praeside quaeque ipso Curia tuta fuit. Testis Lauterius fama generosus avorum. Nestorio insignis nomine testis erit. Testis et Andraeas Christi cognomine notus, Est aliquid magnis posse placere viris. Nunc omnes cassum vitali lumine lugent: O quantum est tali conditione mori! Maxima pars hominum praesentis amoribus aevi Ebria non ullo curat honore mori. Ille sed ut vixit bene: sic bene mortuus: uni Namque Deo vixit, mortuus estque Deo. Hanae, 16. Maii. Anuo 1589. IN OBITUM FILII ANOnymi Ludovici Grempii etc. ELEGIA IIII. ALTERA iam teritur revolubilis orbita phoebi: Absolvitque citis passibus annus iter: Ex quo Grempe tui deploras funera nati: Iustaque das umbris exequiasque colis. Sed quanquam dolor hic poterat cessasse videri: Tristis et ex animo casus abisse tuo: Vel quod longa dies curas mortalibus aufert: Vel quod mens omni est fortior ipsa malo. Est tamen illa recens, et primo in vulnere plaga: Nec dum lugubri flumine sicca domus.
fris643
Macte animi: notat ista DEUS, qui prolis amorem Insevit patribus, nec sinit esse feros, Is quoties orbos contr stat funere patres: In nos ingenii dat documenta sui. Nam si nos homines tanto dignamur amore Pignora: qui in vitium turba parata sumus. O quibus ille pater, quantisque affectibus ardet Nos erga natos, progeniemque suam? Nec certe immerito luges: qui dulce levamen Amittis senii delitiasque tui. Nempe hic solus erat, patrii cognominis haeres: Haeres partarum deinde futurus opum. Utque tuum nomen cognomentumque ferebat: Sic erat ingenii lux et imago tui. Sive fidem, seu quis mentem spectaret et artes, Et castos mores, ingeniumque sagax. Laudentur Proavis, laudentur munere formae, Atque opibus, morum qui caruere bonis. Huic quanquam felix species, et origo niteret: Ex se maior honos, maius ab arte decus: Nosse DEUM castamque fidem servare precando: Tendere syncerae relligionis iter: Obsequium praestare bonis: consortia prava Vitare: et genii commeminisse boni. Hinc erat angustis animus robustior annis, Nec magnae mentis prima iuventa capax. Crebra solent alii convivia ducere Baccho: Et nocti bibulum continuare diem. Ille suis opera instabat vehemente libellis: Serus ad accensae lumina clara facis.
fris644
Nec patria contentus humo peregrina subivit Hospitia, et Gallas ausoniasque domos. Unde sibi ingenii magnum felicis acervum Quaereret atque animi divitioris opes. Nec dum illi valido vestibant prima iuventae Signa genas: et adhuc integer ore decor. Hinc tu felicem vitam, si vita superstes Illi fingebas: sed renuente DEO. Vidit enim et novit, novit qui cuncta suorum; Et mentes hominum perspicit atque probat. Ille sub Euganeae viventem collibus ore Occupat: et morbo non remorante premit. Nec iam docta valet medicari dextra, nec herbae, Nec per Apollineas pharmaca cocta manus. Nec causas quisquam, nec operta pericula cernit: Unde mali veniant semina, caeca via est. Ipse tamen superos, cum iam sibi funeris hora Instaret, lingua deficiente vocat. Me tenet ignotis agrum gens Itala terris: Fer mihi divinae CHRISTE salutis opem. CHRISTE tuam mihi confer opem: non hic mihi carus, Qui mea post funus contegat ossa, pater. Non soror Assyrios aegro quae praestet odores: Et fleat effusis ante sepulcra comis. O genitor dulcis: quae te mihi dissita tellus Invidet, et suavi non sinit ore frui? Quam mea compleret praecordia grata voluptas, Dum trahereer dictis annueremque tuis? Ah cur non illam licuit contingere metam, Tam breve currenti temporis huius iter:
fris645
Ut tecum longae sociarem gaudia vitae Inque meo caderet cana senecta sinu? Aut aliqua saltem grati testarer amorem Pectoris: officii cum pietate memor? Felix, cui valida patrem cervice gerenti, Dicitur hostilis flamma dedisse locum. Felix, qui mediis genitorem Scipio pennis Eripuit: telis opposuitque latus. Gaudia viventum tibi sint maiora sororum, Quam gravis in nati funere cura tui. Iamque vale pater, aeternum vale, et undique salve Mi pater: hinc alio me mea fata trahunt. Sic CHRISTO visum est: huius me gratia fulcit: Huius ero vivus: mortuus huius ero. Tu tantum manes ne laede et parce solutis Crinibus: ah madidas parce gravare genas. Sic DEUS ipse iubet. sic sancti pagina verbi Est mihi divino vaticinata sono. Haec dicit labens, puerique amplectiutur artus: Cum tenebris aderat nox adoperta caput. Qualia verna novis expirant lilia campis, Aut rosa pallenti deflua flore cadit: Sic ubi sidereas animam ille exhalat in arces, Occupat extemplo luridus ora color. Heu ferus, et fati durus tenor: omnia letho Triste sub arbitrium mors vocat atra suum. Nec parcit cuiquam, seu Croesus vivat, an Irus: Seu iuvenis, seu sit tempora cana senex. Discite vos iuvenes, exemplo discite ab uno, Sollicite teneros praeteriisse dies.
fris646
Heu lethi immemores animi sortisque futurae: Improba qui in tales solvitis ora sonos: Emendare malos liceat tum denique mores. Deliciis meis imposuisse modum: Cum mea rugosa pallebunt ora senecta: Multus et in Gelido corpore languor erit. Interea dum fata sinunt, iungamus amores, Et Veneri et liquido dedita turba mero. Quid si iam pecco? DEUS exorabilis ille est: Cum videt annosum penituisse senem Nostra patres licet accusent convivia duri: At nos propositum continuemus iter. Illorum sacris onerentur legibus aures: Quos aevi istius gaudia rara iuvant. Stulte vir, annosae quem vexant somnia vitae. Quid strepis? adducet crastina fata dies. Ecce autem patrias ut rumor venit ad aures: Et tanti luctus nuntia fama ruit: Ipse parens, casumq aegrum, sortemque senectae Ingemit, ah miseri tristis imago patris. Protinus Ausoniis deduci funus ab oris Imperat, ut patria contumeletur humo. Multi confuso solacia certa parabant, Dulcia sumentes pectoris arma sui. Illi unum solamen erat lassare querelis Tristibus, et planctu vincere velle DEUM. Nec iuvat in primo sapiens medicina dolore Nec fiunt dictis pectora sana bonis. Ah cessate viri maestum relevare parentem: Admonitu crescit cura molesta suo.
fris647
Saepe levaminibus maeror renovatur acerbus, Et bene sopitus refricat ossa dolor. Tristities animi nulla est medica bilis arte: Aut si sit, longa est attenuanda mora. Temporis accessu duci solet aegra cicatrix: Admotas horrent vulnera cruda manus. Quis pater aspiciens dilecti funera nati Temperet a lacrimis? quis nisi mentis inops? Non haec humanis patientia consita membris: Interdum frangit fortia corda dolor. Nec mora, cum miseris cernit succedere tectis Ossa pater nati, fratris egena soror: Procumbit feretrum super, illacrymansque gemensque: Fataque plus aequo dura fuisse refert. Hic matres, neptesque piae, maestique nepotes Dant gemitum, et largis imbribus ora rigant, Nonpotuit tristi Iuvenis de funere quisquam Lumina non virgo sicca referre domum. Nam misero luctu quaedam est plorare voluptas: Expletur lacrimis discutiturque dolor. At tu magne senex animum nunc sume virilem: Et fronti expellas nubila maesta tuae. Omnibus in rebus modus est pulcherrima virtus: Et lacrimis aliquem convenit esse modum. Quippe tibi natum DEUS optimus hunc dedit unum: Abstulit hunc unum qui dedit ante DEUS. Ille suum repetit: cur nos accepta gravemur Reddere: quae nemo iure fenere potest? Cur superi quod agunt, mortalia pectora culpent? Felix qui superum facta probanda. probat.
fris648
Adde quod e miseris exemptumcladibus aevi Transtulit ad caeli gaudia vera DEUS. Vita quid est hominis, nisi triste et perbreve tempus. Anxietasque animi, perpetuusque labor? Et cum sat longos vixisse videmur in annos, Multa domi passi funera, multa foris, Ire tamen restat, quo filius ivit: et uno Tramite caelestis rite petenda domus. Felices illos, qui rapti mollibus annis, Mutarunt vitam cum meliore malam: Qualis hic emensae defunctus tempore lucis, Gaudia cum CHRISTO non peritura rapit. Illic aeterni colit exorabile numen Caelitis: et pro te supplice voce rogat: Ut quondam expletis humani finibus aevi, Ad caelum simili tramite laetus eas. At nos hic graviora manent: sic verus aruspex Praecinit: et templis mystica turba sacris. Septimae nam properat fatispeioribus aetas: Cum triplex mundi destruet ignis opes. Tubingae 28. April. Anno 80. IN OBITUM REVERENDISS. VIRI, THEOlogi maximi, Ioannis Brentii, Praepositi Ecclesiae Stutgardianae, etc. ELEGIA V. CONDE tuos Titan obducto lumine vultus, Conveniunt atro nubila maesta polo.
fris649
Neccare qui tacito ripam praeterfluis amne, Decolor et tristi labere tristis aqua. Occidit illa sacrae fulgens pietatis imago Brentius, antiquae relligionis apex: VVirtembergiacae virtus et gloria terrae Occidit, indignas solve Elegia comas. Solve Elegia comas, Ecclesia solve capillos, Confugiumque tuum, praesidiumque iacet. Cultor et antistes divini numinis, aevum Qui triplex Pylii vivere dignus erat. Namque sacras tenero chartas sectatus ab aevo, Qua potuit Christi profuit arte gregi. Indolis et doctae vires ad publica vertit Commoda, nec diras fugit Averne tuas. Seque pio comitem praestanti mente Luthero Praestitit, et verbo pavit ovile Dei: Quando Evangelii redierunt lumina puri, Antea Pontificum contemerata dolis. Multaque ceu fidus Christi in certamine Athletae Pertulit, heu tanto non patienda viro. Dum bene deiectis Romanae ritibus aulae, Monstravit populo dogmata vera pio: Edidit et chartas, exantlvitque labores, Totque inter scripsit saeva pericla libros. Pene quibus sacri prolixa volumina textus Commentis fecit lucida tota suis: Mentibus invictus, calamo indefessus et ore Strenuus, atque styli dext eritate potens. Pro quibus officiis multas Ecclesia grates Debet, et aeterno tempore prompta feret.
fris650
Sed nunc ille iacet pietatis idoneus Auctor Brentius, immenso notus in orbe senex. Cuius in electam tot sunt benefacta cohortem, Nesciat ut dignis vox celebrare modis. Heu nihil humanis fas quenquam fidere rebus, Quas labor et fati vis inopina rapit. Mors ruit, heu moribunda ruit, totumque per orbem Fulminat, et dubiis advolat usque rotis. Illustresque viros, rerum capita alta, trucidat Seu Politia tuos, grex pie sive tuos. Sustulit haec eadem Theodorum sanguine clarum VVirtembergiaci lumen et arma soli. Heu iacet et sacrae non insima fama palaestrae, Raptus ab Albiacis Paulus Eberus aquis. Et cadit annosus maturo tempore Gallus, Qui vigili celebrem reddidit ore Deum. Ergo doles merito, meritoque Ecclesia luges, Maestaque tristificis fletibus ora rigas. Namque tui vigilant alti sine fine dolores, Praeque tuis foribus noxa timenda iacet. Aut invisa Diis carpis caelestibus auras, Qui tua tam duro crimina fuste domant. Aut graviora tuos exspectant demna nepotes, Aut nostrum laedent (omen abesto) caput. Quidquid id est plorare decet, lacrimare decetque, Lirgiter et nostris indoluisse malis. At tu sancte Parens, caeli nova gloria, salve, Cumque tuo Christo gaudia vera cape. Iam nihil obfuerit tibi detrectator Asotus, Quique tuas obeunt teter Asote vices.
fris651
Nulla tuas unquam laedent convicia laudes, Quae Suermerorum livida turba iacit. Salve, salve iterum, caeli nova gloria, BRENTI Cumque tuo Christo gaudia vera cape. Iamque haec sufficiant: paulo post tempore vitam Et mortem referent carmina nostra tuam. IN FUNERE VALENTINI VOLCII V. I. DOctoris, ac Professoris incliti. ELEGIA VI. ALMA Themis luge, Themidos lugete sodales, Luge civili dedita turba foro. Ille fori decor et legum tutela sacrarum Volcius: ah nimium praecoce morte perit. Volcius arte Valens: infirmis artubus aeger, Heu celeri fato concidit ante diem. Ingeme quisquis amas tam clarum nomen, et aevi Sis memor, et vitae respice fata tuae. Ne si longaevam tibi polliceare senectam, Mox veniat subito mors inopina pede. Tu vero mea Musa dole, casumque Valentis Heu minime validi, quo potes ore, geme. Exigit hoc pietasque viri, doctrinaque sollers, Et labor, et multis nox vigilata libris. Exigit hoc virtus et candor, et inclita morum Gloria, mirificis gloria parta modis. Primus amor coluisse Deum, primique labores Nosse voluntatem, sanaque verba Dei.
fris652
Audiit ergo viros verbum caeleste docentes, Instruxitque animum voce potente pium. Inde domi sacros adiit, volvitque libellos, De vera ut posset certior esse fide. Tum quando adversae moverunt arma cohortes, Hostibus haud unquam turpia terga dedit. Sed verbo Domini scutatus, et ense sacrati Flaminis, opposuit quae dedit arma Deus: Ah pudeat multos de magnis magna professos, Non audere suam voce aperire fidem. Nam cur offendant periturae numina terrae? Cur odia accersant? cur sibi probra creent? Scilicet haec sacris incumbit cura Ministris: Hac illos Christi mens statione locat. Ut patris aeterni verum tutentur honorem, At sua causidicum dicere iura decet. Pergite sic miseri, et caelum postponite terrae: Esse Deus vester Mammo dolosus amat. ALTERA cura viro, sinuosa volumina Iuris Pellegere: et doctis invigilare libris: Condereque in mentem, quae mox depromeret ore: Et passim officii commeminisse sui. Non aliis trito tendebat tramite cursum: Qua tenet assiduam plurima turba viam. Illum Parnassi deserta per aerdua montis Raptabat, studio conciliatus, amor. Ire iugis amor huius erat, qua nulla priorum Diverti clivis orbita visa fuit. Huic labor arcanos Legum dissolvere nodos: Huic studium iuvenem posse beare gregem.
fris653
Has sibi divitias, hanc laudem optabat, ut artem Atque animi pareret fertilioris opes. Non ille ambigua fallebat voce clientem: Quae responsa dabat, non nisi iusta dabat. Tu studiosa cohors lacrimis testabere fusis: Quam fuerit rebus deditus ille tuis. Qui contemptor opum, quam iuris idoneus auctor: Quantus Gymnasii nobilis huius honor. Maluit ille suo nomenque decusque Nepoti Linquere, quam ditis fusa metalla Tagi. At bona pars Patrum, curis huc omnibus instat, Ut fragili grandes orbe relinquat opes. Scilicet ut scelerum superent fomenta Nepoti: Et sit nequitiae ianua aperta suae. Nonne vides miserande pater, qui nocte dieque Has toto curas pectore semper agis. Ut tibi nummorum pariatur acervus et auri, Unde tuus capiat pigra alimenta Nepos? Nonne vides quantas referant tua pignora grates: Officii magna pro pietate tui? Et qui per luxum foede patrimonia perdit: Quae liquit duro parta labore pater. Est qui fretus opum cumulo, sua tempora sommo Frangit: et heu vita pauper inerte perit. Vidi ego quem pernox consumeret alea natum, Qui frugi nummis absque futurus erat. Vidi ego qui luxu iuvenes sibi rumperet annos, Nec patrias haeres serus adivit opes. Et quinam furor est tot pondera divitis auri Quaerere, si docti nomen habere cupis?
fris654
Dentibus antiquas solitus producere pelles. Divitias etiam Sutor habere potest. An tu Sutori nondum vis cedere foedo: Et male consutas vincere pergis opes? Ingenium Natura tibi est largita: quid illud Negligis: et pecudum more tueris humum? Non ita Volciacae docuit te gloria mentis: Cui sua cura suum munus obire fuit. Et quam nactus erat Spartam exornare, librosque Volvere, ad accensae lumina sera facis. Nec sibi, nec domui, nec castis parcere natis: Atque anima potius nomen habere sua. Hinc morbi vigiles, hinc praematura senectus, Hinc tacito subiit mors inopina gradu. Non illum immodici laesit violentza Bachi: Parcus erat vini, consiliique tenax. Non odium, non livor edax, non improba cura Afflixit magni pectora sancta viri. Cor nive candidius, mentemque gerebat apertam Sinceros animos, invidiaeque rudes. Tum quando populi Rector tractabat habenas: Ut legum custos non onerosus erat? Ut servans aequi? quantus defensor honesti: Illo vim passus vindice nemo fuit. Denique compositis vita fulgebat in omni Moribus: antiquae simplicitatis amans. Non ille insano gestabat turgida fastu Pectora: non spisso noverat ire gradu. Non limis alios torve aspectabat ocellis, Ut Taurus, Lanii quem feriere manus.
fris655
Comis erat, vir mitis erat, sermone facetus, Accessu facilis, felle minace carens. Et quum iam longi premeretur pondere morbi, Ac vires illud debilitarat onus: Impatiens animi numquam fuit: improba numquam Vox audita fuit: mens eadem usque fuit. Donec eum misero tandem Deus extulit aevo: Languentesque oculos clausit amica manus: Et nunc ille poli vivit regione, suisque Ah desiderium liquit in orbe suis. Nos flentes tristi tumulamus membra sepulchro, Et caro facimus funera maesta viro. Tum iuvenum lugens chorus omnis ad aethera vultus Tollit, et ut recubent molliter ossa, rogat. Vive vale Volci, caelesti in sede recepte, Nosque illic, mortis dum vocet bora, mane. EPITAPHIUM VALENTINI VOLCII, I. C. QUANDO VALENTINUS superas migravit in oras VOLCIUS: et terras mente reliquit ovans: Quid mihi fiet? ait Themis. O mihi vivere tecum Fas, Astraea, soror sit modo cara polo! Iuris honos, et iustitiae perit omnis in illo, Iustitiae et iuris qui Coriphaeus erat. Nicolaus Reusnerus, Iurisc. Comes Palatinus Caesareus, et Consiliarius Saxonicus, P.
fris656
DE MORTE HENRICI IULII RIchii, Brunsuvicensis. ADCL. V. BARTHOLDUM RIchium, I. V. D. Ecclesiae Cathedralis Decanum, suum amicum. ELEGIA VII: SI Xenophon potuit subito deponere Gryllum, Hostica quem crudo straverat ense manus, Fama quod afferret dextra victrice potitum Ante tamen, stygias quam subiisset aquas: Cur Bartholde tuum deplores inclite natum, Qui sub Pegnesi mersus obivit aquis: Nec Pegnesi ab aquis ad aquas descendit Averni, Sed super aethereas inde volavit aquas? Scilicet Antigonus vultum non duxerit aegrum, Ut nati vidit funera maesta sui: Quandoquidem forti fecisset praelia dextra, Nec palmae aut laudis succubuisset inops. Tu lacrumis natum, numquam cessantibus, aeger Deplores, gemitus continuesque tuos? Non ille aut morbo fuerat correptus: ut herbas Aut medicas posset consuluisse manus: Nec potuit miser, armatos illapsus in hostes, Ferri vim, ferri vi repulisse sui. Obruit hyberna Pegnesus atrocior unda, Cur rentem glacie, quae nive tecta domum. Quis potis est undae, rapidaeve resistere flammae? Sustulit haec Reges, sustulit illa Duces.
fris657
Unicuique suae mortis via certa creato est: Sire igni pereat, seu moriatur aqua. Qui Domino didicit soli se credere totum, Iluius erit vivus, mortuus huius erit. Nam seu vivamus, seu nos mors obruat aegra In manibus nostra est vitaque morsque Dei. Ille tuus Domino vixit, dum vixit IULUS: Quomodo non etiam mortuus huius erat? Non semper placido transvectat ad aethera curru, Turomeo interdum nos rapit axe Deus. Ecce Eulenbecii natum, Bartholde, sed unum Natum, solamen delitiasque Patris: Hunc modo de gradibus prona cervice ruentem Mors rapit: inque sua Lipsia condit humo: Ille ubi Pierias artes, et castra secutus Musica, longe aliud doctus inibat iter. At tibi pro nato superant duo iugiter uno: Quanto Eulenbecii sors tua sorte prior? Huic, erepto uno, natos Deus abstulit omnes: Tu retines uno commoriente duos. Clarus Anaxagoras, cum nuntia fama tulisset, Morte seni natos occubuisse duos: Mortales, inquit genui: mors saevit in omnes. Mortali quotquot conditione sumus. Tu quoque Anaxagora, cum sis de caelite certus Nati anima, ne sis tristior usque, cave. Brunopoli 23. Iun. 1588.
fris658
IN FUNERE CL. V. D. IOANNIS SVARCII, Medicinae Doctoris: et in aula illustrissimi Ducis VVirtembergici, eiusdem artis Administri, pie de- functi. ELEGIA VIII. ME miserum, ut dubii nobis est terminus aevi? Ut firmum, ut constans hoc super orbe nihil? Ecce modo incolumi figebat poplite gressum SV ARCIUS; et sano corpore firmus erat: Consilioque aegros et languida membra levabat: Paeonia morbos pellere doctus ope. Nunc subito, vultum Christo mutante priorem, Concidit: et terrae vilis arena iacet: Ille Ducis magni medicando saepius Aulam Iuvit, Apollineas exeruitque manus. Ille sui Patris, vestigia nota secutus, Exemplum docta Paeonis arte fuit. Namque Machaonias ut quondam disceret artes, Hippocratisque libros. atque Galene tuos. In patria primum fundamina iecit, et artis Eximium specimen (res ea nota) dedit. Protinus externas patria digressus in oras, Gallorum celebres hospes adivit agros: Lutetiamque Parisiaci laris alta petivit Culmina: qua Sceptrum Francus in urbe tenet. Sed tunc insolitus dira fuit urbe tumultus: Eumenides thalamo cum tenuere faces.
fris659
Infanstos igitur liquit, fugitque penates, Et dira illaesum rettulit urbe pedem. Inde Italos adiit, Troiique Antenoris amnem Hic ubi praestantes audiit arte viros. Saepius hic vidit fato defuncta secari Corpora, et humanis viscera noxa fibris. Sapius herbarum species et nomina mille Cognovit, vires perdidicitque bonas. Unde Machaonia tantum profecit in arte, Ut morbis reliquo tempore ferret opem. Romam post vidit: castrensiaque arma sequutus, Exeruit medicas Tusca per arva manus. Hic peregre advectas Hetrusco in littore merces Vidit, et e rubro tracta metalla salo: Et quoscumque Tyrus mittit Cadmaea colores: Et quidquid multi pastor odoris Arabs. Vidit et ardentem campo bipatente Vesevum, Nigraque Vumaeo virginis antra solo. Naturamque loci et genium miratus aquarum, Agnovit terrae numen inesse suae. O quoties aegros quateret cum spiritus artus, Fugit ad illius miles Hetruscus opem! O quoties illo medicante, exemtus atroci Funere tam docta miles ab arte fuit! Mox reduci in patriam lauros Basilaea recentes Contulit: et maius nomen habere dedit Principis hinc factus Podalirius alter in Aula Eximiis studuit posse placere viris. Nam virtus illi non defuit, aptaque rebus Dextera, et huic aevo non minus apta fides.
fris660
Testis erit Melior nobis Iaegerus: et ipse Mompeligarde COmes tu mihi testis eris. Nam tib Saxoniam, Pomeranaque rura petenti, Exstat ubi gelidis altior Arctos aquis: Hunc socium, Comitemque viae, vitaeq benignum Custodem, et medicum deligis esse tuum. At Melior thalami cognatam huic foedere iungit, Affinisque ipsum proximitate beat. Sed nunc in cineres abierunt omnia putres: Tot bona cum praeceps abstulit una dies. Ah quid nos miseri fastu turgemus inam? Quid tantos flatus edimus ore levi? Quid nosmet premimus? quid sic bacchamur eundo Alter in alterius, res miseranda, caput? Quin potius quivis in se descendat, et horam Funeris ante oculos discat habere suos. Saepe quis insano premit impete, quem piger odit: Nec videt ultorem post caput esse Deum. Ah miseri temere conceptas ponite biles: Mutua nos homines iungat et una fides. Nam tibi, qui speras alii mala damna daturum, Forsitan adducet crastina fata dies. Felix qui positis vitam bene finiet iris: Doctus amare homines, doctus amare Deum. Hunc Deus exceptum caelesti sede beabit: Huius in hoc aevo fama perennis erit. Qualiter hic clausit mort ales SVARCIUS annos: Plenus amore hominum, plenus amore DEI.
fris661
IN FUNERE HIERONYMI VARNBYLEri, LL. Candidati. V. CL. Doctoris Nicolai F. ELEGIA IX. ET tucare iaces Hieronyme, raptus acerbo Funere, et ante tuum iussus obire diem. Nondum et enim decimam attigeras trieterida vitae Et cadis, heu laribus flebilis umbra tuis. Posse tuos omnes te quondam vincere fratres Ingenio, spes haec omnibus una fuit: Posse tuum studio Legum exuperare Parentem, Spes itidem nobis omnibus una fuit: Quamvis ingenio fratres haud vincere quisquam. Nec studio potis est aequiparare Patrem. Nam tu post primae fundamina iacta iuventae Ausus es Italicas hospes adire plagas: Ut leges et iura fori civilia mente Conciperes, studio non aliena tuo. Hinc Ingolstadii subiisti tecta Lycaei, Doctus quid Boio fasque nefasque foro. Facit idem genitor, qui mentibus indidit altis, Quidquid Iaso docet, quidquid et Ivo docet: Nicoleos genitor: Themidos syncera voluptas? Exemplum natis dulce decusque suis. Adde pios mores, et ab omni labe remotum Pectus, et ingenii candida vela tui. Addo oculos vigiles, addo quas mentibus artes Hausisti: eloquium moribus addo tuum.
fris662
Te geminae duplex ornavit gratia linguae, Mellea Cecropiis Ausoniisque favis. Nam Praeceptores doctosque audire Magistros, Magna tibi semper sollicitudo fuit. Hinc quaesita tibi gentis commercia Graiae, Et Latium et quidquid Tullius auctor habet. Aeterna in primis tibi erant potiora caducis: Praeque hominum tibi erat gratia grata Dei. Cumque duos quateret te tussis anhela per annos, Impatiens animi vox tua nulla fuit. Tabida quin etiam cum Febris adureret artus, Iamque iret plenis septima Luna rotis: Mens infracta tibi, et morbo robustior omni. Extremum constans tempus adusque suit: Saepe ad te cari solatum adiere sodales: Solatus verbo es saepius ipse tuo. Nam cum sentires nascentis semina morbi, Quo pereunt vires, et vigor. omnis abit: Ebeu linquor, ais, primoque in limine vitae Concedo fatis, non tamen ante diem. Stat sua cuique dies: breve et irreparabile tempus: Mors certa: incerto sed venit illa pede. Fata vocant omnes: quid flebile demoror aevum? Iam mea cum Christo vivere vita cupit. Vana reliquo libens perituri gaudia mundi, Ut iam cum Christo gaudia vera colam. Care vale genitor, valeas dulcissima mater: Germanae, et fratrum cara caterva vale. Gratia sit meritis caelesti a numine vestris, Et vitae longus stet sine labe tenor.
fris663
Saepius haec iterans hesterno vespere demum, Clausisti vitae tempora summa tuae. Luget uterque Parens: lugent fratresque, nurusque Et germanae altis fletibus ora rigant. Quo labor ille tuus tibi Varnylere recessit? Quo pia pro nato sollicitudo tuo? Sed tamen hoc melius, quam si post tristia vitae Tempora, post canos occubet ille dies. Nam minus hac subiit miserorum aetate laborum: Effugitque aeut plurima fata sui. Non illum viduis deplorat quaestibus Uxor: Non raptum deflent pignora cara patrem. Sed procul exemtus ruituri cladibus aevi, Felix cum Christo vivit in arce poli. Tu quicumque pii comitaris funera nati, Quique meo maestum carmen ab ore legis: I puer et teneram doctrinis imbue mentem: Dum molles animos tempora verna dabunt. Disce bonas artes, nec sis monitoribus asper: Nostraque sub mentem dicta reconde tuam. Discipulo non est res ulla salubrior ulli, Quam Praeceptoris sedula cura boni. Artificem tua mens huius sub pollice vultum Ducit: et os sapiens huius ab ore venit. Huius detortos emendat regula mores: huius vox animum non sinit esse ferum At contra insuetae pugnat domitoris habenae. Qui numquam frenos ore momordit equus. Orba magisterio, scopulis impingit acutis Navis: inoffenso nec pede carpit iter.
fris664
Tu recto ut possis transire Ceraunia velo, Quae fera declines saxa monendus eris. Nam tibi quid prodest teneram male perdere vitam: Et stulte hos aevi praeteriisse dies? Aut tibi quid prodest impensa laborque parentum. Si fugienda facis, si facienda fugis? Quin potius monstrata tibi vestigia sectans, Exemplum hinc morum, quos imitere cape. officium praestaque tuum, vitaeque peracto Munere, disce Deo vivere, disce mori. DE MORTE IODOCI STIGERI, BELGAE viri optimi et doctissimi, Praeceptoris sui colendissimi. ELEGIA X. ERGO iaces Stigere, meum decus, inclite praeco, Antistesque Dei, Pier idumque comes. O duram Lachesin, quam nec tua flectere virtus, Nec pietas potuit, nec vigor ingenii! Dignus enim fueras Pyliam superare senectam: Dignus Mathusalae vivere posse dies. Tanta tibi studii doctrina, et gloria mentis, Tanta pio virtus pectore, tantus amor. Regia te vidit fontis peramabilis unda, Discipulos artes rite docere tuos. Vidit et obstupuit linguas, artesque docentem, Scriptaque Cecropiis eruta multa libris. Hic mihi Pierii reserasti limina fontis, Bellerophrontaeus quem pede fecit equus:
fris665
Doctus Threicio chordas impellere plectro, Doctus et Hebraeae fila movere lyrae. Nec tibi Tulliaci facundia defuit oris: Socraticaeque artes, eloquiique tenor. Nec tibi dexteritas alios tibi nota docendi Abfuit. in nullum mens tua segnis opus. Seu velles Itali voces monstrare nitoris: Sive Isocratios, Attica mella favos. Sive sacri velles tractare volumina Mosis: Qualibet hic summus laude Magister eras. Te Duce Iessaei Davidica carmina plectri Edidici: Hebraeos edidicique libros. Te duce Romuleos didici componere versus: Atticaque in certos cogere verba pedes. Nam prius Ausoniis potui coniungere Musis Carmina, Cecropiis non male facta modis: Quam mihi quid solers Academia nostra doceret, Quaeve hic magna essent nomina, nosse datum. Quippe Celonardi, factos a Pallade, libros, Te duce prima mihi discere cura fuit. Cura fuit docti perdiscere utramque Philippi Grammaticam, et Latiis addere Grata sonis. Cura fuit doctum manibus versare Neandrum: Iungentem Hebraeae metra Pelasga lyrae. Cura fuit parvum de Rhetoris arte libellum Discere, collegit quod breve Maior opus. Quidquid inest igitur Graii sermonis, et oris Ausonii: (in nostro pectore si quid inest) Huius debetur tibi maxima portio soli, Stigere. o animi gloria sola mei.
fris666
Alter ab undecimo nondum me ceperat annus: Et quarta in cursu vix trieter is erat: Carmina cum primo feci puerilia ludo, Manat ubi Brenti Regia fontis aqua. Vera loquor, sed clara parum, neque cognita multis: Indicio pueris notisicanda meis. Nam studii hoc tenor effecit, ratioque docendi, Suetae breves tantum proposuisse libros. Pacuca quod et linguae praecepta, artisque dabantur, Sed praeceptorum plurimus usus erat. Tunc faciles magni valuere Melanthonis artes: Inque sua summus laude Philippus erat. Nunc tot Grammaticae, quoi sunt super orbe Lycea: Et decus alterius iam sibi quisque rapit. Qui meliora tamen nostros invenit ad usus: Ille suae numquam laudis egenus erit. IN FUNERE CHRISTOPHORI FICHARDI V. CL. IOANNIS. V. Doctoris, et Reip Francofurt. Syndici. F. ELEGIA XI. CHristophorum rapuit mors importuna Fichardum, Musa dole: causam quippe doloris habes. Filius ille fuit doctique piique parentis, Fas erat egregin condoluisse viro. Nam neque tot lacrimis implevit lumina Nestor, Vidit ut Antilochi funera maesta sui. Nec gemitus tantos Priamus dedit Hectoris olim, Ut foeda aspexit vulnera et ora sui.
fris667
Nec tantum Isacides doluit cum corpora nati Crederet arapidis dilaniata feris. Quantum prole senex orbus meliore Fichardus Ingemuit: viduo tristis et ante toro. Dura quidem res est pupillo slere parentem, Membraque in extructos ferre paterna rogos. Durum est et miserum praerepta coniuge partem Conclamare sui voce gemente tori. Aegrius at nihil est patri, mihi credito natos Perdere quam senii dulcia fulcra sui. Ille suo patri requies columenque futurus, Ille suae patriae fama futurus erat. Nam pietatis amans et Christi cultor Iesie Augurium implevit nominis ipse sui. Non ille Enceladi temeraria castra secutus, In rerum Dominum protulit arma Deum. Non ille insani pro consuetudine Martis Sparsit in aethereas impia verba domos. Cura prior miti praeconia dicere Christo, Inque humeros ipsum ponere rite suos. Altera more patris studio Musisque vacare, Ingenuasque sacrae quaerere mentis opes. Ut quondam iuris divina praeditus arte Ornaret patrios hic et ubique lares. Non huic desidiae cordi non segnia vitae Otia: Pieriis exitiosa choris. At patiens operum studiisque assueta iuventus Doctorum didicit iussa verendae sequi. Iiiius ad Rheni vetus Argentina fluentum Egregium vidit sedulitatis opus.
fris668
Illius excepit florentes Neccarus annos, Et leges docuit castaque iura fori. Non ille in vita consortia prava secutus, Pythagorae laevo tramite carpsit iter. Sed frugi coluit frugi sic factus et ipse Convictu mores non viciante bonos. Non fuit ulla piae iuvenis petulantia linguae, Non in praeclaros ora proterva viros. Sed pudor et probitas tenero maturior aevo, Temperiesque animi non vitiosa boni. Et nunc Euganeam fuerat mittendus in urbem. Ingenii ut caperet comitioris opes. Ac studio legum formatus et arte loquendi Ad patriam docta mente rediret humum. Civibus et leges et ius dictaret et aevum Doctus, quid fas sit quaerere quidve nefas. Iungeret hinc thalami sponsam sibi foedere castam, Et patrem blanda prole crearet avum. Sed nunc pestiferi sublatus tabe veneni, Occidit et votum sustulit omne patris. Occidit ah viridi iuvenis praereptus ab aevo, Et vitaein medio tramite morte ruit. Ac velut in pratis quondam succisus aratro Flos perit, et fenum est quod prius herba fuit. Sic illi in tenero primae lanuginis aevo Concidit et lethi praeda inopina iacet. Integer et solido fuerat modo robore firmus, Nunc parva exanimum corpus arena tegit. Heu nihil humanis fas quenque fidere rebus, Quas labor et lethi vis inopina premit.
fris669
Vivimus incertam mortales suneris horam Ignari qua sit mors aditura via. Passibus occultis hominum mors imminet annis, Et tacito insequitur corpora nosira gradu. Haec eadem iuvem intendit funesta Fichardo, Spicula et hostiles intulit atra manus. Paucos ille dies iacuit morbique dolores Pertulit accensum peste gravante caput. Saepius ille manus oculosque tetendit ad altum Aethera et a superis voce poposcit opem. Tandem haec extremis effundit verba querelis Cum moribunda isthaec clauderet ora dies. Chrisie salus hominum nigri Deus arbiter orci, Nunc mihi clementi numine confer opem. Ut mortis reprimam forti certamine telum, Solus mors mortis vitaque nostra Deus. Tu luctantem animam meque his exolve catenis, Inque tuum mitis suscipe Christe sinum. Occupat haec fontem dira caligine laetum, Totaque permutat luridus ora color. Et nunc magna eius sub terras ivit imago, Pars melior superas incolit umbra plagas. Hic dulci alloquio vivis hic vultibus vimplet Aeternum nulla nocte premente diem. Nam Domino vixit Dominoque obdormiit idem, Ille dedit vitam, sustulit ille datam. Quare inhibe lacrumas fletusque Ficharde paternas. Cui sua nunc tristi tempora felle madent. Nam tibi vexato per multa pericula vitae, Mutato veniet mollior hora die.
fris670
Thariades multos misere fuit aeger in annos, At nunc credentum dicitur esse pater. Isacides prima terras aetate vagatque Niliaca tandem rite quievit humo. Et vetus ipsi Erebo fuerat devotus Iobus, Nunc fidi exemplum creditur ille viri. Davides prosugo Saulem pede fugit iniquum, Post tamen Hebraei sceptra recepit agri. Non si sit male nunc fuerit male semper et olim Suscitat Aoniam maestus Apollo lyram. Nec semper pluviis caelum subtexitur umbris, Clara solet pulsis nubibus ire dies. Omnia tempus habent rerum monumenta bonarum, Et Deus et duri vertitur aura Noti. Hoc tamen interea signabis carmine bustum, Ut peragas nato iusta suprema pater. Christophorus patriae iacet hic pietatis imago, Fama Fichardeae magna futura domus. In quo prisca fides, in quo probitasque pudorque, Simplicitas animi temperiesque fuio. In quo iuris amor fulsit foctrinaque legum, Heu quantum claudit vilis arena bonum. Legerit hoc si quis, bene tu placideque quiescas, Dicet et in tumulo molliter ossa cubent. Nec minus istius notescet fama sepulcri Quam Mausolaei gloria prisca rogi.
fris671
IN OBITUM M. IACOBI BAASCHII MEMmingensis, Ecclesiae in oppido Haiterbach Ministri fidelissimi. DE VITAE HUMANAE MISERIA. ELEGIA XII. EST breve, sed miserae tempus lacrimabile vitae: Cui si quid boni inest, id labor et dolor est. Aspicimus nudiprimam, sine viribus oram Luminis: et pecudum more, iacemus humi. Primaque vagitu capimus primordia vitae, In miseros nati, pulvis et umbra dies. Alma parens rerum, natura animantia terrae Viribus instruxit cetera quaeque suis. Cornibus immanem cervos armavit in hostem: Hirsutamque cutem, tutaque lustra dedit. Et fulvo robur tribuit villosque Leom: Ut possit aestus et tolerare gelu. Solum hominem terras sic nudum abiecit in aegras: Nesciat ut tacta tollere corpus humo. Sponte sua nat piscis aqua, volat ales in aura: Sponte sua stimulum vertere novit apis: Veilus ovem, cursus leporem, dens ferreus aprum, Cornua dura boves, ungula munit equos. Soli nos miserum nudi prodimus in aevum: Et qua bruta valent, despoliamur ope. Mors etiam saevo momentis omnibus ense Imminet: et tristes asperat ore minas.
fris672
Inde cadunt pueri, partuque necantur in ipso: Inde alvus tumuli saepe dat ipse vicem. Felices illos, qui sic moriuntur, ut huius Expertes vitae caelica regna petant. Quod si dura manus primo mors abstinet aevo: Quam tamen infantes vexat iniqua lues? Quot morbi veniunt? quae sollicitudo parentum? Hinc nox insomnis, pervigil inde dies. Cum tandem cunis egressi, poplite firmo Stamus. et aetatis ver puerilis init. Tunc nos mille metus, et mille pericula cingunt: Quamque caves minime, prima procella ferit. Saepe aliquis tecto praeceps delabitur alto: Et fracto collo, praecoce morte perit. Saepe lapillosum temere progressus in amnem Mergitur: et pota guttur inundat aqua. Aut ferramento (quid enim puerilibus annis Gratius est?) membris vulnera saeva facit. Vidi ego, qui cultro fauces elideret infans: Vidi, qui framea lumina perfoderet. Atque ut devitet puer haec simul omnia: numquam Defugiet penitus turpe sodalitium. Turpe sodalitium primis offertur ab annis: Utque vagae, puero retia tendit, avi. Hinc schola verberibus, schola crebro personat ictu: Hinc truculenta senex ora magister habet. Prava bonos vitiant iuvenum consortia mores: Ni Praeceptorum sedula cura vetet. Tunc, ubi iam nucibus sapimus meliora relictis, Et dextro incipimus tendere calle viam:
fris673
Qui labor exercet? quantus puerilia sudor Pectora, dum coeptum continuamus iter? Qui labor est teneras tractare fideliter artes? Qui labor esi linguas addidicisse duas? Hoc quisquis studio optatam vult tangere metam Aestum saepe feret frigora saepe feret. At postquam hos etiam scopulos superaveris omnes: Tum demum immensi tangitur unda sali. Nam quodcumque genus cupias tibi sumere vitae: Spinarum invenies milia, mille vepres. Invidia et livor, demensque calumnia primi Gaudebunt comites muneris esse tui. Utque laboraris vitio sine, labe sine omni: Quod culpet livor semper habebit iners. Nonne hoc est Scyllam vitata intrare Charybdi? Nonne hoc e Malea Syrtis adire vadum? Quid vero Uxorem? quid connubia lia pacta Commemorem, multis usque referta malis? Namque ubi communt sociantur corpora vinclo: Subque unum veniunt femina virque iugum: Tunc labor existit, tunc anxia cura mariti: Aegraque pro tristi sollicitudo lare. Quemque ipsi nostris incussimus ante timorem Patribus hunc iterum pignora nostra ferunt Hinc mors Uxoris venit illinc flenda mariti: Hinc pater infelix, mater et orba gemunt. Postremo miserae subeunt queribunda senectae Tempora: cum faciem ruga senilis arat: Tunc genus omne mali circum silit, agmine facto, Tunc morbi veniunt, et miseranda lues
fris674
Tunc aliquod fenus praeceps natura reposcit, Annorum atque aevi pro ratione dati. Huic oculos caecat: surdas huic efficit aures: Amputat huic digitos, debilitatque manus. Hnic humerum, huic lumbos, huic coxam frangit: et ambos Saepe facit claudo serpere crure pedes. Ingenium quoque debilitat, mut atque vigorem, Ima petens curvo tarda senecta gradu. Non habitus, non oris honor, non impetus idem Permanet: effeto corpore sanguis habet. Si quid adhuc reliquum fecit natura senectae: Mors omne id rapida tollit avara manu. Ah miseri, quid adhuc fastu turgemus inani: Quorum vita labor: mors inimica, quies? Ecce tibi exemplum multis e milibus unum. Praecoce cum fato Baschius ille cadit. Ille Megerlini solers privignus honesti: Eccelspache tuus, vir generose, Nepos. Qui studia atque artes teneris sectatus ab annis, Aestum saepe tulit, frigora saepe tulit. Pervigil in multas luces, noctesque: disertis Ut posset libris exaruisse caput. Linguarum primo sactus Sophiaeque Magister: Inde sacra coluit pectus in arte suum. Mox Haitterbachi pastor divinus ovilis, Aethereo Christi dogmate pavit oves. Atque adeo nuper contracto foedere lecti, Felix legitimo iure maritus erat. Nunc iacet, heu viduae deflendus in orbe maritus: Et desiderium triste relinquit ovi.
fris675
Nec doctrina illum, validis nec forma iuventae, Nec vigor exemit, praeteritusve labor. Luget avus, luget genitrix, et frater, et ipse Ante omnes lacrimis vitricus ora rigat. Quo labor ille tuus tibi Barptolomaee recessit: Privigno impensus nocte dieque tuo? Quo pia sedulitas privigni? quo pia matris Pro nato hinc abiit sollicitudo suo? Sed tamen hoc melius, quam si post tristia vitae Tempora, post annos occubet ille decem. Nam minus hac subiit miserorum aetate laborum: Nec raptum deflent pignora maesta patrem. Adde, quod exemtus praesentis cladibus aevi, Felix cum Christo vivit in arce poli. Nos quoque, cum tempus suprema ad fata vocabit: O utinam simili morte sequamur! Amen. ELEGIARUM LIBRI DEcimiseptimi finis.
fris676
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DECIMUSOCTAVUS. IN FUNERE LAUDATISSIMAE MATROnae Batharae Snepfiae, Affinis fuae carisimae, DIALOGUS, IN QUO VIduum querulum et tristem defuncta consolatur. ELEGIA I. DEFUNCTA. QUAM iucunda meam pertentant gaudia mentem? Quam nihil in toto corde doloris adest? Omnia plena Deo: sunt omnia plena vigore Numinis: et flatu pectora plena sacro. Nec me ulli morbi, miserae neque noxia vitae: Nec grave paupertas me premit arcta malum. Obtutuque meus divinis spiritus oris Pascitur, et laeta numina mente videt. Quaeque nefas oculis, nec fas est auribus ullis Percipere, atque animo fingere nescit homo:
fris677
Omnia nunc tuta caeli regione recepta, Mentibus intueor, non abitura meis. Gratia CHRISTE tibi, qui me comitatus euntem, Participem vitae perpetis esse facis. Mors ubi nunc stimulus tibi? mors ubi aculeus ille, Et quae tela iacis, non metuenda piis? Tulicet humani violaris corporis artus: Nil tamen in mentem iuris habere potes. Vivo ego: sed morti non hic iam vivo minaci: Vivo ego servator CHRISTE benigne tibi. Sed quis caelestes gemitus tam tristis ad arces Subvolat, et caeli limina celsa ferit? CHRISTE tuo indicio, voces agnosco mariti: Agnosco gemitus, quos ciet ille, graves. Ibo. Nam luctus non hic mihi gratus. Abibo Solatura meum, quo decet, ore virum. VIDVUS. ME miserum! quanto curarum torqueor aestu? Quam non una ferit triste procella caput? Amisi matremque piam, socerumque benignum: Qui mihi, dum vixit, ceu pater alter erat. Auxilioque suo me consiliisque levavit: Quaque fide potuit commodus esse, fuit. Quo subter caelos, et subter sidera lapso: Filia, me tristem quae relevaret, erat. Hac fortuna tenus nobis toler anda fuisti: Nunc, fateor, duris do mea terga malis. Sic me morte sua tristem fractumque relinquit BARBARA: pars animi deliciaeque mei.
fris678
Omne mihi solamen abit, vigor excidit omnis: Heu cecidit nostrae magna columna domus. O me infelicem! nox o mihi tristis! et o tu Lar bone, deliciis omnibus orbe tuis. Eripitur nobis subito suavissima coniux: Et quis me lacrimis ora rigare vetet? Ah ah quam tristi miserum me tempore linquit BARBARA? quam vita nunc erat huius opus? DEFUNCTA. ALLOQUAR. immodicis cur te dilecte fatigas Fletibus? ah fatum lacrima nulla movet. Desine tot gemitus srustra profundere: ne quo Offendas luctu, qui facit ista, Deum. Non etenim caeco fortunae perdita casu Auferor. eveniunt ista volente Deo. Hunc super immensam curarum volvito molem: Afflictis placida est mentibus aura Deus. Nec sceleris poenam pateris, nec numinis iram: Quae venit a Domino poena, paterna venit. Sed neque iam primus maeres mala talia passus: Oppressit magnos ista procella viros. Passus idem, Canaae qui quondam egressus ab oris, Iacobus, Syria constitit exul humo. Passus idem Tharae de sanguine natus, idemque Saraides: et quos longa referre mora est. Omne malum praesenti animo superatur et aequo: Et fiet levius, quod bene fertur onus, Nec male si nunc sit, fuerit male semper: et olim Clara solet pulsis nubibus ire dies.
fris679
VIDVUS. UT tua verba lubens, coniunx dilecta marito, Ut tua cara Uxor, audio verba lubens! Audio. sed luctus, sed cura dolorque remordent Cum nequeam vultus ora videre tui: Amplectique manus, et dextram iungere dextrae Aspectuque tuo, femina cara frui. O dilecta mihi Coniux, dum vita manebat: Et dilecta mihi, dum mea vita manet. Novi equidem nobis fato te nuper ademptam: Numen et haec novi voluere fata Dei. Quo sine de caelo passer non decidit ullus: Nullus et humano vertice pilus abit. Unum hoc illacrymo, doleo unum, conqueror unum: Tam cito te nostros deseruisse lares. Nec potuisse alti contingere limina caeli Serius, heu fieri nec potuisse senem. Multa mihi soboles de te suscepta. quid usquam Tristius, orbari quam genitrice pia? Bis mihi sunt seni, viduoque orboque penates: Ultimus ah tardo tempore himus erit. Et mihi iam canis paulatim aspergitur aetas Debilis, et lassos concutit aegra pedes. Et subeunt anni fragiles, viresque recedunt. Quam mihi sorte tua, nunc erat Uxor opus? O mors, o praecox, o immatura, quid usquam Tristius, hunc animum quod oruciaret, erat. DEFUNCTA. NON ita. nam quo me Christus super aethera duxit Tempore, maturum censuit esse satis.
fris680
Quae summo matura Deo sunt visa: quis illa Immatura pius dicere possit homo? Vixi et quem dederant cursum mihi fata, peregi: Nolim unum tecum vivere porro diem. Quid sobolem? Christus sobolem qui reddidit orbam. Idem pupillus altera mater erit. Quique dedit viduum tibi, me moriente, cubile, Ille tibi coniunx, ille patronus erit. Utque prius fuerit tutorque paterque fidelis: Non tamen hoc animi foedere iunctus erat. Nam quo fata premunt mortales fortius aegros: Hoc illis propius numen adesse solet. Ecquid adhuc luges? tun' me praeponere Christo Coniuge? mortalem tu poterisne Deo? Adde quod hic coniunx pupillorumque patronus, Hac affligendi spem probat arte tuam: Cernat uti specimen patientis nobile mentis. Est virtus aequo pectore dura pati. Tu ne cede malis, sed contra audentior ito: Quaeque Deus iussit pondera ferre, feras. Ne videare pedem caelesti opponere fato. Offendunt lenem murmura nostra Deum. VIDVUS. NON ego divinis Coniunx obmurmuro fatis: Sed desiderium me tenet usque tui. Nam quoties dilecta tui, dilecta recordor: Non possum lacrimas continuisse meas: Erratqui finem socialis quaerit amoris. Verus amor nullum novit habere modum.
fris681
Terra prius celeri curret circumflua motu, Et citius fessos Sol inhibebit equos: Quam tuus ex nostro labatur pectore vultus: Mortuus et tecum, vivus et esse volo. Nec mihi iam fieret (si fas sit poscere) quidquam Gratius. heu mortis quam tua fata sequi. Ut qui nos thalamo lectus coniunxit eodem: Iungeret et socio membra utriusque rogo. Tam mihi suavis eras, vita tam dulcis in omni Uxor, et ad votum femina nata meum. Viximus unanimes ambo concorditer annos: Nec mihi lis tecum, nec mihi rixa fuit. Velle ambobus idem. num sic oblitus amoris Immemor aut potero foederis esse tui? Quae mihi tot cari liquisti pignora lecti: Quae mihi confugium, quae mihi portus eras. Nunc miser ah tanto viduor solamine vitae: Impositumque uni perfero solus onus. DEFUNCTA. A me oculos deflecte tuos, Christumque tuere: A quo spes omnis, non aliunde venit. Cui sua plus coniunx, et dulcia pignora curae. Qnam Christus: Christo dignus hic esse nequit. Qui crucis imposuit Deus hoc inamabile lignum Auferet: et tecum baiulus esse cupit. Fide Deo tantum. spemque hauri pectore firmam: Monstratamque aliis tu quoque tende viam. Exemplumque pii sis et norma optima coetus: Qualis in adversa sorte Iacobus erat.
fris682
VIDVUS. AH vigor, indomitus quondam, nunc ille fatiscit: Pectoris ah cecidit Spiritus ille mei. Quam facile aegrotis, dum nos utcumque valemus, Consilia, incolumi corpore, recta damus? Accipio tua verba Uxor: spemque anxius omnem Indubia in facilem mente repono Deum. Flere tamen gratum est. Nam quis tractare choreas Me iubet, atque animae non meminisse meae? Sit procul hoc nobis, lacrimas Deus approbat aequas: Nosque iubet maestis indoluisse malis. Ferreus est, saevaque satus de Tigride, carae Funera qui siccis aspicit atra genis. Utque furor demens Christi ob benefacta dolere: Sic furor est risu spernere triste malum. Non mihi corduris scopulis neque cautibus ortum: Saxea nulla mihi: carnea fibra mihi. Ingemit atque humeros accepto vulnere miles Ducit, et admotaas respuit inde manus: An leve sit vulnus, si costa e corpore vulsa, Cedat? an est lacrimas exeruisse nefas? DEFUNCTA. NON lacrimare veto, nec ducere mando choreas: Nec silices opto pectus habere tuum Sed lacrimis deposco modum. quid pallor in ore Signat, et exanguis marcor, et atra cutis? Cur sic te crucias? non sum revocabilis ullis Fletibus, et lacrimas nil ego curo tuas.
fris683
Vivo iam Christo: tibi quae satis antea vixi: Nolim unum tecum vivere porro diem. Utque fuit Petrus patriaeque domusque, larisque Immemor: aspiceret cum sacra templa poli. Sic ego laetitiis caelesti in sede referta Vivo oblita domus, nec memor horte tui. Ac nisi solatum misisse ab aethere Christus: Has numquam terras post aditura fui. Tu modo quae vitae quondam mihi iussa dedisti, Apte nunc illis utere, ferque crucem. Ultima cum veniet supremi temporis hora: Aspicies mortis libera cuncta iugo. Et mecum aeterba cum Christo pace frueris: Exiguas tantum fac toleraque moras. Nunc redeo ad superos: vos pignora cara valete: Et tu comprimis vir mihi care vale. Vir mihi care vale, carosque tuere penates: Et sequere Uxorem, cum volet hora sequi. Mors hodie venit aegra mihi, cras venerit illa Forte tibi. Huic vitae nemo superstes erit. ECHO COLLOQUIUM VIDVI et defunctae coniugis absolvens. QUO mea, quo coniux abiit mea dulcis? an alta Aetheris ad nitidi limina vadit? ECH. adit. Hoc iuvat: absentem sed dulci orbata sodali, Ah desiderio mens mea clamat. ECH. amat. O coniunx: hunc nulla dies delebit amorem: Dum vivo in memori pectore stabit ECH. abit.
fris684
Non: si Lethaei biberem de fluminis unda. Manat hice toto pectore clamor. ECH. amor. In te noster amor defunctam permanet idem, Qui fuit in vivam: scis mea Nais? ECH. ais. Proloquor ex animo lacrimae sed vodibus obstant. Heu lacrimare labor qua prope vanus? ECH. Ergo ubi nil prosunt fletus: quae iusta rependam? Thurea quis condet funera fumus? ECH. humus. O Mausolaeo coniunx dignanda sepulcro. Sint parva haec etiam munera grata. ECH. rata. Spero secuturum parvo me tempore: fiam Ni fortasse senex non bene navus. ECH. avus. Non avus ut fiam cupio: victurus Olympo Sim modo perpetui tempora veris. ECH. eris. Tu nostram interea recrees solamine mentem: Et sis Christe mihi dulce levamen. ECH amen. IN OBITV BARBARAE, VALENTINI Beckeri, civis Luneburgensis optimi, Uxoris dilectissimae. ELEGIA II. CHRISTE Valentinum Deus erige voce Becherum: Plorantem vidui tristia damna tori. Hunc nisi tu cara pariter cum prole levabis: Vix mens tristitiae perferet istud omnus. Tu solus quassae es tellus optata carinae: Quamque negant homines, tu Deus addis opem. Fer precor auxilium et tristes solare penates, Indiget aetherea lugubre pectus ope.
fris685
Nam nisi tu sano viduum solabere verbo: Occumbet tantis paene vir iste malis. Nuper enim coniunx cum viva uxore beatus Captabat plena gaudia multa domo. Eque sua nata spectabat uterque nepotem: Ipsa avia et nutrix: ipse futurus avus. Nunc avus ipse quidem, sed rapta coniunge tristis? In vidua ah plorat funera maesta domo. Utque gemit castus sublata compare Turtur: Nec nisi turbatam gutture potat aquam. Sic bonus abrepta thalami consorte Bekerus, Nulla nisi in tristi tempora felle terit. Ut neque Threicium sic coniugis Orphea raptae, Atrato credam carmine flesse necem. Nec qui mercato sociae dedit ossa sepulchro: Nec qui obitum luxit cana Debora tuum: Nec tantum Irrenen Manuel plor arit ademptam: Quantum tu sociam clare Bekere tuam, Nec sane immerito plorat, cui vulnere corpus Degustat Scythica lancea iacta manu. Plorat, cui Medica tractanur vulnera dextra: Horret et admotas Martia fibra manus: Ille heros, tumido Paeantius ictus ab angue, Dicitur acceptis ingemuisse malis. Ille Phrygum ductu Latia percussus ab hasta Perdoluit pressis infremuitque labris. Sed quodnam gravius possit manus edere vulnus, Quam forti extrahitur cum sua costa viro? O atrox vulnus, o immedicabile vulnus! O, quod nulla valet dextra levare malum!
fris686
Nam licet ipse sacras Podalirius afferat herbas: Artis, ab arte sua destituetur, inops. Cum semel haec lateri decessit costa mariti: Non est mort ali restituenda manu. Ergo doles merito, maeresque Bekere peremptam, Participem thalami (nam tua costa) tui. Qua cum vivebas placidos coniunctus in annos: Qua sine nulla tibi nox bona, nulla dies. Non sic unanimi vivunt in amore columbae: Non sic a socia turtur amatur ave: Ut tu cum dulci iunctus Beckere marita Egisti vitae tempora grata tuae. Plena fuit vobis omni concordia pacto: Et stetit ad finem firma tenaxque fides. Quod fuit Isacio divina Rebecca marito: Quod Tharae nato Sara pudica fuit. Quod diva Isaidae fuit Abigaelis amato: Hoc Bechere tibi Barbara cara fuit. Illa tui, quoties alias mercator ad oras Exieras, reditus anxia semper erat. Proque illo pia vota dabat, superosque precata: Fac reducem, dixit, tu mihi Christe virum. Fac reducem mihi Christe virum, ter maxime Christe: Non erit officii gratia surda tui. Sic ait illacrymans, inceptaque pensa remittit: Perque omnes valvas exserit aegra caput. Tunc aliquis propere vicino a limite currit, Et reditum pleno nuntiat ore tuum. Obvia cum laetis te amplectitur illa lacertis, Datque tuis hilari basia fronte genis.
fris687
Inde valetudo quam sit tibi commoda quaerit? Sollicitaque aptas instruit arte dapes: Ut lassum reparet, defessaque membra labore, Et longae relevet taedia maesta viae. Tum mensae accumbit, miscetque iocosa severis, Et quacumque potest arte placere, placet. At nunc his uno te mors quasi turbine fati Omnibus orbavit mors violenta bonis. Usq adeo humanae sors exit lubrica vitae: Et subito lapsu, quae modo firma, cadunt: Heu tamen, ut pauci norunt, quae quantaque nobis Uxores praestent emolumenta piae. Ut multi in cinerem cum sunt umbramque redacta Amissas demum, stulta caterva, colunt. Odimus incolumes virtutem, oculisque remotam Quaerimus: et misso claudimus antra bove. O te felicem, si cui pia contigit uxor: Hanc qui habet: is summum credat habere bonum. Dulcius in terris nihil est quod vivat honesta Coniuge, quam socii mutua cura tenet. Sive etenim vultu splendet fortuna sereno, Sive pruinosis intonat Auster aquis. Sortis adest utriusque comes, pars optima, coniunx, Proque sui non est lenta salute viri. Pectore sed toto, cunctisque incumbere nervis: Proque viro niti nocte dieque solet. Utque alii fugiant, haec omnes vincit amicos. Gaudet et ad Patres prima venire suas. Si te pauperies rebus componit in arctis, Astat egestati duxque comesque tuae.
fris688
Solandoque tuis multum cruciatibus aufert: Atque sit ut mentis pars bona salva, facit. Utque labent omnes, quassataque vela relinquant: Haec lacerae remanet anchora sola rati. In lectoque iacens venis fugientibus aeger, Ultima pars animae dum tibi restat, adest. Roserit absentem livor te dente maligno: Haec curat famae quo tuearis opus. Eiectum patria te vis inimica fugarit: Haec comes et coniunx exulis exul erit. Quid multis? seu tu lusus, seu seria tractes: Et tecum lusus seriaque uxor aget. Quae ne ego verborum longis ambagibus usus, Ex veterum libris quidquid ubique probem. Exemplo tibi sint Minyae, celebresque Sabinae Spartanaeque nurus, Guelfiacaeque nurus. Quarum ego si vellem versu describere laudes: Ibit in immensum tam breve carmen opus. Haud illis dispar morum probitate fideque Nuper in hac sospes Barbara luce fuit. Praestitit haec virtute sua, ne prisca vetustas Laude pudicitiae saecula nostra premat. Non illi pietas, non relligiosa voluntas Defuit, inque almum mens operosa Deum. Nec fuit in multis pietatis amantior oris: Tam bene curabat relligionis opus. Uni docta suam Christo concredere vitam, Unius in cunctis poscere rebus opem. Huius ab aetheria, dum vixit, voce pependit: Ambrosioque animum pavit ubique cibo.
fris689
Qui referam mores placidos, vocesque modestas! Quid loquar haud ullis sublita verba dolis? Omnibus alloquio mitis fuit, aspera nulli: O quantum decus hoc in locuplete domo: Sensti inops illius opem: solamen egenis: Dextraque nulli unquam clausit amica fores. Viderat haec, qui cuntea videt mundique ruina Illa ad se, letho non properante, vocat. Et nunc fatali dum languet Barbara lecto: Matronae exemplum quam patientis erat? O quos est animo constanti experta dolores? Quam nihil est contra voce locuta Deum? Dumque suae dubia et vitae: cui vixit, eidem Commendat animam, rite precata, suam. Inde, virum ut nimiis videt indulgere querelis, Et celsae planctu tecta sonare domus: Ivit in amplexus, sicque est solata gementem: Cumque viri lacrimis miscuit usque suas. Desine flere meam coniunx carissime mortem: Flectitur ad nullas Parca severa preces: Omnibus hoc iter est caleandum flebile mortis: Ultimus hic aevi est primus hic ordo datus. Nascentes morimur: morituri nascimur: ortum Quodcuque est, obitum debet habere suum. O quoties maestus iussit cohibere querelas, Et fletus pressit voce monente viri? O quoties dixit: mors est pretiosa piorum: Mors est ad superos ianua certa polos. Vox tamen illa fuit creberrima: respice quantam Iampridem Christus polliceatur opem.
fris690
Christus adest viduis super orbe maritus et uxor: Pupillo est Christus cum genitrice pater. Ille tibi certe vires adhibebit et omnem Quo levius doleas, caelitus addet opem. Huic ego me commendo uni, natosque virum'q: Mors fuge: nil in me mors fera iuris habes. Dixerat, et placidum capiens per membra soporem, Dat mentem caelo flebile corpus humo: Axe sub aetherio, qua circuit extima mundum Orbita, et aeternae tempora lucis eunt. Si qua fides dubiis hominum locus esse piorum Dicitur, impurae quo prohibentur oves. Illic innocui vivunt pueri atque puell: Uxoresque piae, caelicolaeque mares, Illic Thariades Sara cum coniuge Coniunx: Illic Isacio iuncta Rebecca suo. Illic Abigail, illic Rahel et Lea concors, Oscula dant sanctis non peritura viris Barbara quas inter memorali sede recepta, Aspectu fruitur colloquioque Dei. Teque Valentine exspectat, dum tempore vitae Expleto, ad caeli limina serus eas. Illic perfecto te complectetur amore: Thariada tecum laeta futura sinu. Tu modo pone tuos, fas est deponere, fletus: Lacrima nil manes adiuvat aegra pies. Committenda Deo mors est et vita, gemendo Ferrea nemo potest fata movere Dei. Quod semel hinc abiit nullo est revocabile pacto: NI prius extremum fulserit orbe iubar.
fris691
Ossa tamen referas in parvam coniugis urnam, Et Lunaeburgo condita pone solo: Quosque legat versus pede non remorante viator: Aut hos, aut similes desuper adde rogo. Barbarae in hac maestus posuit tellure Bekerus Ossa Valentinus, coniugis ossa suae: Fecit idem proles tibi cara, Henricus: acerbum Tristitiae, ut dura sorte levaret onus. Qui cum non posset comitari funera matris: Heu procul a patriis iussus abesse focis. Quod potuit summum testatus mente dolorem Ingenio solvit iusta suprema pio. Carmina nam raros dedit haec testantia mores: Ut matris nomen tempora sera legant. Hoc est, quod Nicri potuit transmittere ab undis: Hoc est, quod maerens triste parentat opus. Has illi exequias, hoc magni funus honoris Praestat: ab ingenio iusta profecta facro. Nam canae probitatis amans cultorque parentum, Imbuit his animi viscera pura bonis. Cumque habe ant multos haec tempora clara Poetas, Non est e summis quolibet ille minor. Petrre mihi tu testis eris Pagane, Poeta Inclite, et urbana vir mihi iuncte fide: Addo pias leges, et casti foedera iuris: Et sanctae pectus simplicitatis amans. Ille bonis animi maturo instructus ab aevo: Mox patrio dicet candida iura foro. Macte Henrica animi scandes hoc tramite ad astra, Si quod cepisti, continuabis iter.
fris692
Nam licet in cinerem tumulus mutaverit ossa: Te tamen extincto fama superstes erit. Haud etenim pereunt animae cum corpore nostrae, Optima pars avidos effugit ista rogos. Tuque adeo tali rapta por coniuge, nato Oblectare pater: dum tibi vita manet. Dum tibi vita manet, pater oblectare: senectae Ille tuae posthac dulce levamen erit. Sint modo virtutique tuae, prolique beata Tempora, et aequaeut sint sine labe dies. Hoc precor, hoc Christus clementi numine faxit: Evenit, is quidquid iusserit esse ratum. AD M. GEORGIUM HITZLErum, utriusquae linguae et Oratoriae Professorem publicum in Academia Tubingensi: Collegii Philosophici Decanum: Praeceptorem et compatrem suum colendum: in funere carissimae Uxoris, Elisabethae, feminae lectissimae. ELEGIA III. PENE cicatricem vulnus iam duxerat aegrum: ERt poteras casu decoluisse tuo: Optime vir: quamvis urgent adversa penates: Sorsque premit, tanto non obeunda viro. Sed quoniam sociam vitae, comitemque laborum, Participemque tui mors rapit atra tori: Quomodo non tecum lacrimem? quo tristia vultu Pectora dissimulem? quo simulem ore iocum?
fris693
Nam quod in adversis a fida coniuge rebus, Solamen veniat, auxiliumque viro: Si quisquam nostro sensit vir flebilis aevo: Sensi ego: fortunae factus in orbe iocus. Et tua, Praeceptor, si unquam tibi profuit Uxor: Iam poterat fatis utilis esse tuis. Sed cadit et mediis te mortua liquit in undis: Dimidiumque tui sustulit hinc animi. Condoleo tecum, pelagi non inscius atri: Obruit hoc nostrum multa procella caput. Sed visum ut Domino: Domini sic facta voluntas: Huic qui se soli mancipat, ille sapit. Scit bene fortunas hominum, qui lancibus aequis Illas dispensat: quae mala, quaeve bona. Scit quid conveniat, rebusque sit utile nostris: Carior est uni, quam sibi quisque, DEO. Illa quidem morbi saevos est passa dolores: Dum sensim intercus viscera torsit aquae. Nam sese lento deleri funere vidit, Mortis ad extremum discruciata diem. Attamen aequanimis fatum patientia vicit: Mensque fuit magnis maior ubique malis. Nec mirum hoc: Christum puerilibus induit annis, In vita vestem, funeris inque via. Hoc socio didicit saevos tolerare labores: Hoc socio didicit funera lenta pati. Nam pia, dum vixit, fuit: et pietatis amatrix. Inque Deum, inque homines officiosa fuit. Audiit illa viros de Relligione loquentes: Audiit: inque Dei templa frequenter iit.
fris694
Seque Deo totam pura cum mente dicavit: Docta DEum casta sollicitare prece. Carae etiam studiosa domus, studiosa mariti: Inque pium largo dapsilis aere gregem. Quae cum nulla sui vidisset pignora lecti, Pignoribus multis mater amica fuit. O quoties illam votis ex aetherae poscent, Quos ipsa hac memores fecit in urbe sui? Nunc alio vivit sub Sole, videtque beatos Caelicolas: fruitur colloquioque Dei. Quae ne tu invideas tam sanctae aeterna maritae Gaudia: nunc fletus contrahe vela tui. Sat vixit, bene qui vixit: sunt cetera mortis Omnia: praeterquam nobile mentis opus. Te vero vidui plorantem damna cubilis, Quonam solabor, vir mihi care, modo? Non mihi vis animi: non haec facundia linguae: Quae luctum possit voce levare tuum. Non mihi, tu quod habes a vena divite, lumen Eloquii: si iam docte George, dares: Hunc tantum sperem verbis lenire dolorem, Quem carae uxoris mors tibi dura parit. Ergo quod superest, precibus caeleste fatigo Numen, ut auxilium subdat, opemque ferat, Ille tuos potis est miseros convertere casus. Omniaque in melius fata referre volet. Huic quin tu soli fidas tuaque omnia credas, Quid dubium? fido sors bona iuncta viro. Dum tamen obstricti non desero munus amici, Teque meo versu solor, Amice, rudi:
fris695
Accipe sincerum. sincera mente profectum, Carmen, et exemplo fer mala fata meo. Non illi fortes, qui Martia castra sequendo, Magnum venali sanguine nomen emunt Ille mihi fortis, qui duri praelia fati Vincit: et adversis succubisse nequit. Saltem si qua tuo de me medicina dolori. Afforet: hanc nullo me prohibente darem. Tanta tua est in me pietas, largitio tanta: Et numquam laribus dextra negata meis. Te Ciceronaeum quondam enarrante Milonem, Notior est factus TULLIUS ille mihi. TULLIUS Ausoniae certissima norma loquelae: Quo sine Romulidum nemo disertus erit. Ex hoc promebas tu magni carminis offas: Inque minutali nullus eras lanio: Qualem reprendit divini nota Platonis Pagina, caelesti pagina plena sono. Postea Socraticae monstrarunt res mihi chartae. Quotquot ARISTOTELES et PLATO quoquot habes Et quas dant veterum nobis oracula Vatum: Et quas Hippocrates, quasque Galenus habet. Per te unum nobis verborum copia parta est, Atque aliquis, notro qui nitet ore, decor. Quid loquar ingenuum pectus? quid plurima dextrae Munera? quid linguae candida vela tuae? Tempore deficiar, quam persequar omnia verbis, Tu bona fecisti quae mihi, quaeque meis. Hei mihi quod gratam testari nescio mentem. Atque parem meritis, care GEORGE, tuis:
fris696
Quando aurum, quando argentum, quando aeris acervum Invidit, nimium sors inimica, mihi. Quod tamen in nobis, si quid modo, quo tibi grates Persolvam meritas: quidquid id omne tuum est. Utere, sitque labor tuus explorare, quid optes: Fas mihi, quae dederis, omnia iussa sequi. Interea CHRISTUS praestet solamina maesto: Antennisque afflet mitior aura tuis. EPITAPHIUM AGATHAE IAEGERAE, feminae nobilissimae. ELEGIA IIII. HVIC tabulae quicumque tuos affigis ocellos, Haec lege: sed siccas non cedet esse genas. IAEGERI Coniux MELIORIS: sanguine Luzi Nata tuo: hic Agatha nomine reque fuit. Femina par illis, quas aurea protulit aetas: Sive fidem spectes, seu pietatis opus. Corpore formoso longe formosior ipso Mens fuit: ingenuis nobilitata bonis. Inprimis studiosa Dei, studiosa mariti, Norat amare bonos, et tolerare malos. Haec tres filiolos, et tres enixa puellas, Auxit Iaegerum prolis amore Patrem. Nec dum tresque decem sacri transegerat annos Coniugii: et sanctam mors rapit aegra nurum. Nam vix flore sui septem compleverat aevi Lustra vigens: annos addideratque duos.
fris697
Cum cadit, et mentem caelo dans, funera terrae Heu desiderium linquit in orbe sui. Quisquis es et siccis legisti carmen ocellis, Iam iam mortalem te meminisse velis. IN OBITUM MARGARETHAE BIDENBAchiae, Reverendi et CL. V. Eberhardi Bidenbachii, S. Theol. Doctoris, et Monasterii Bebenhusensis Abbatis, filiae carissimae. virginis pudicissimae. ELEGIA V. ERGONE Margaridem rapuit mors atra iuvencam, Tuque graves gemitus o Bidebache trahes? Ergone deflebis natam tristissima mater, Perque tuas ibit plurima gutta genas? Nec tu prapropera, potuisti vincere mortem Margari, Cumaeos digna videre dies? Sed matura peris primaevae inlimine vitae, Nec data sunt annis tempora plura tuis? flos aetatis eras, necdum tria lustra sine omni Crimine finieras, mors tamen atra rapit. Tanta necis rabies, tanta inclementia fati, Quod furit et iustum nescit habere modum. Virginei cadit illa gregis primaria virtus, Incluta virginei fama decusque chori. Margaris inprimis rerum studiosa piarum Virgo, Dei cultrix et pietatis amans. Virgo verecundae exemplum venerabile turbae, Cui fuit ingenuo semper in ore pudor.
fris698
Non vaga dispersit, sed enim suffusa rubore Pressae congenito lumina fixit himi. Non ita peerfricta, qualis nunc plurima passim Turba puellarum, fronte puella fuit. Casta, modesta fuit, qua nec formosior alter Tam membris, animi quam pietate fuit. Haec Sarae formam, mores Iudithis habendo, Laude pudicitiae saecula nostra premit. Obsequium pariter multa virtute parenti Praestitit, et nulla voce rebellis erat. Quid loquar? ingenuo (liquet hoc mihi dicere) labe: Pectore nulla fuit, corpore nulla fuit. Sed iacet, illa iacet furiosae praeda rapinae: Usque adeo mortis vulnera nemo fugit. Proh dolor et tellus iuveniles conteget artus: Conteget has nitidas gleba friata conas. O mors, et duri dura inclementia lethi, Quae iuvenum casses tendis amara gregi! Utque lupus nostrum vastas rabiosus ovile, Agna sit albato vellere, sive nigro. Siste tamen lacrimas genitor, tuque optima mater: Filia siderei vivit in arce poli. Utque Deo vitae cursum sine labe peregit: Sic ducente Deo mortis adivit iter. Gratia Christe tibi, quo nos comitante, retusa Possumus horrendae spernere tela necis.
fris699
IN MORTE FILIOLAE AGNEtis Frischlinae. ELEGIA VI. ME postquam livor natali Academicus ora Expulit, et furias addidit AULA suas: Quattuor interea consors mihi pignora lecti, Heu quam diversis protulit orta locis. Utque locis peperit toto procul orbe remotis, Sic ea non una mors tumulavit humo. Dorotheae Carniprima est mihi nata Labaci, Pura ubi fontani labitur unda Savi. Haec eadem Divi iacet as sacra limina Petri: Expectans reditum Christe benigne tuum. Altera post reduci mihi Barbara nata Tubingae, Ingrato patriae dormit humata solo. Tertius Andraeas patre editus exule, matrem Heu profugam e patrio concomitatur agro: Vagituque suum quaerens, gemituque Parentem Boiema tandem lumina clausit humo: Hic ubi Caesariam liquido secat agmine Pragam Muldavus, et vitreas Albidos auget aquas. Nunc tu Brunopoli mihi blandula nasceris Agnes: Et tristemme hilaras, exilioque levas. Qualiter aequaevo proles numerosa Iacobo, Venturi generis spes animusque fuit: Cum fugeret diri crudelia tecta Labani, Horrificas socero pone tonante minas.
fris700
Sed nondum attigeras quarti primordia mensis, Cum, fato mortem non remorante, cadis. Heu spes fallaces, portu quae saepe sub ipso Naufragium passae, tot superastis aquas. Indideram nostrae, nomen tibi dulce parentis: Nam genitrix Agnes vivit, et una soror: Sexaginta Agnes egressa supervenit annos: O aviae neptis grata futura tuae. Crevisti subito, ceu pleno Delia cornu, Inque tuo nusquam corpore menda fuit. Iam risu caram poteras agnoscere matrem: Figentem roseis basia mille genis. Mutua iam tecum reddebas signa loquenti: Inque tuo nutu sermo venustus erat. At postquam sanae conversa est orbita vitae, Et morbus vires cepit habere suas. Quam cito formosi mutata est oris imago? Quam subito facies emaciata fuit? Sic quae mane novo campis rosa surgit amoenis, Vespere mox sero, flore cadente, perit. Multa quidem medicina fuit quaesita dolori, Sed tamen auxilium nulla medela tulit. Paeonio primum pulsa est Epilepsia succo: Inde locum ambrosiae febris anhela dedit. Tandem terribilis concussit viscera tussis, Quam nullo iuvit Pharmacopola modo. Haec vitam demum iugulato gutture fregit, O quanto tussis constitit aegra bono. Sed tamen hoc melius: Domini quia facta voluntas: Ille didit vitam, sustulit ille datam.
fris701
Quid? quod ab istius tu libera cladibus aevi, Mut asti vitam cum meliore tuam. Nunc procula patria corpus tellure quiescit, Et procul a reliquis, quos dedit una parens. Sed quocumque solo iaceas post funera vitae: In gremto eiusdem matris, ubique iaces. Omnis terra Dei est, terrae omnes denique partes: Haec puncti ad caelos unius instar habet. Pascere livor edax, et casu pascere nostro: Haec mihi fortuna est: te tua fata manent. AD TUMULUM SEBASTIANI COCCYI, ILLVstrissimi Principis Eberhardi, Ducis VVirtembergensis, etc. Praeceptoris fidelissimi. ELEGIA VII. SISTE gradum quaeso procedens forte viator, Et versus avida percipe mente novos. En hac, qui claris nomen virtutibus aequat Coccyus ille, iacet contumulatus humo. Principis illustrem gnatum virtutibus ipse Artibus erudiit, moribus atque bonis. Cumque decem lustris actis accesserat annus Octavus, rupit stamina Parca fera. Nunc Musae plorate sacrae, plorate profanae, Nam vestri periit lausque decusque chori. Heu mihi quod lacrimae crudelia fata movere Non possunt, et quod mors sua quenque manet.
fris702
Certe si lacrimis pia Numina flectere possem, Et tenero fletu vincere letha meo. Fletibus assidue fluerent mea corpora, essent Clarae virtuti tempora longa tuae. At tegitur corpus tumulo, sine fine manebit Fama tamen longo non peritura die. Spiritus aetherea salvus iam sede moratur, Aspectu Christi colloquiisque fruens. IN OBITV LEPIDISSIMI CANIS, CVI NOmen Berrillus erat, quiete defuncti. ELEGIA VIII. NUPER ut a nobis cursum reflectere Titan Cepit, et aequales noxque diesque forent. En canis occubuit fato correptus acerbo, Et periit diri per canis oralacer. Non invitatus celebres dum venit ad escas, Dum studet infenso se sociare cani. Quippe fuit pulcher, vivens laudabile tempus, Sedulus ac templum viserat ipse sacrum. Nec poterat carum Dominum vitare, sed ipsi Semper et arctato foedere iunctus erat. Aspice sed crudum, nec delectabile letum: Quod non Berrillo parcere Parca potest. Occidit eximium Cynici decus agminis: aequas Exequias reliqui sedulo ferte canes. Velleris albentis fuerat, tinctusque colore Subrubeo: formis Iride maior erat.
fris703
Pendulaque auris erat, collo crispique capilli, Pectore praecellens, corpore parvus erat. Is quoque semper herum multo dilexit amore, Nec Dominum potuit deseruisse suum. Eius et ad nutum per tristia tempora vixit: Nec potuit foedus moribus esse suis. Huic exosa fuit de ligno ficta figura, Huic exosa etiam quaevis imago fuit. O vos Pontifices monstrosa animalia terrae, A canibus cultum discite rite pium. Lmquite sanctorum cultus, simulacraque vana, Ut canis, horrendum relligionis opus. Dignior ipse fuit Papalis agmine coetus: Hic simulacra colit: odit at illa canis. O Berrille decus, canibus praestantior aptis, Qui quoque Pontifices exuperare potes. Dignus es ut recubent suavi tua membra sepulchro, Et recinant laudes carmina nostra tuas. IN TUMULUM CONRADI Mennii. HAC CONRADus humo placida cum pace quiescit Lithotomus medica MENNIUS arte potens. Carolus hunc Quintus, Patremque, Atavosque medentes. Ornavit dignos Nobilitate viros. Et clypei et galeae dedit hoc insigne decorum, Quale refert oculis ista tabella tuis. Sex annis actae sex tota decennia vitae Mennius addiderat cum subit astra poli.
fris704
EPITAPHIUM TUBI. cinis Tubingensis. TV qui rite tuo noctem mortalibus aere, Et lucem poteras significare tuba. Et somnum rauco nobis expellere cantu, Lucifer Eoos cum relevaret equos. Nunc longam duces ventura in saecula noctem, Angelicae donec dent tibi signa tubae. Interea caelo sacris cum coetibus ore Laudum laudabis, qui prius aere, DEUM. Tu mihi saepe diem salvum, noctemque precatus: Ipse tibi summus sit bonus oro dies. NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER DECIMUSNONUS. IMP. CAESARI MAXIMILIANO II. Augusto, Germanico: P. P. Pio, Felici. ELEGIA I. ARBITER imperii Maxaemiliane Quiritum O Rex, non ipso, quem regis, orbe, minor!
fris705
Te mea Musa rogat socco devincta Latino, Supplicis ut miti pectore verba legas: Et quo Germanum vultu nunc respicis orbem: Hoc pia respicias virginis ora meae. Virginis Assyrio ad Nicrum de limite ducta, Esset ut Almanni casta marita Ducis. Hanc tibi cur potius mea Musa sit ausa sacrare: Propositi causam, si vacat, huius habe. Ne laxo videar temerarius ore Poeta, Septa pudicitiae transiliisse meae. Audax est fateor, qui dat tibi carmina vates: Nec maiestatis pertimet ora tuae: Nec plenos sacra gravitate veretur ocellos: Caesareumque thronum non dubitanter adit. Sed fuit hoc animi clementia Caesare digna: Ut carmen dextra non trepidante feram. Tanta tibi est pietas, qua nostrum amplectere caetum; Pieria quotquot pergimus ire via. Nam quia laude geris multas res undique dignas: Praecones etiam convenienter amas. Qualiter Augustus: Romana primus in urbe, Arbitrio cuius subdita terra fuit: Carmina grandiloqui posuit in honore Maronis: Imperiique decus censuit esse sui. Qualis Alexander: gratus cui Chaerilus ille: Chaerlius ingenio, Chaerilus ore rudis. Quo tamen es longe melior ductore: quod acrem Nestora Thersitae praeposuisse potes. Nec misere ignoras, quid distent aera litpinis, Et quantum Tyria sidone, Graia chlamys.
fris706
Nam tibi iudicium de Vatibus esse Latinis: Arguit ingenii norma benigna tui. Arguit et laurus toties concessa Poetis: Et non postremae nobilitatis honor. Comica nunc etiam (nostro quae rarior aevo) Subditur arbitrio Musa iocosa tuo. Quam si iudicii candor tuus ille probarit: Crescendi vestra copia fiet ope. Pluribus haec nuper placuit Comoedia doctis, Et prima claris nobilitate viris. Nam quando primum Scenae spectacula vidit: Principe natalem concelebrante meo: Affuit Ilsinga de stirpe insignis Achilles: Iuridicae summus nobilitatis honor. Quem tua maiestas tunc has legarat in oras: Imperii utc aperet iussa severa tui. Huic mea tunc placuit scenis agitata REBECCA: Amplexus vinclo quam propiore fuit. Seque eius memorem fore grata voce recepit: Cum salvus patriam rursum adiisset humum. At neque Ludvico mea, Dorotheaeque Rebecca Displicet: ille Isacus. illa Rebecca mihi. Hunc Isacum commendo tibi, commendo Rebeccam: Quamvis ambo nihil Carminis huius egent: Quos sua commendat virtus, pietasque, fidesque, Et non fucatae simplicitatis amor. Tu pater Abrahamus nostros defende penates: Sisque Rebeccae huius cum pietate memor. Sic toto vincas hostes super orbe rebelles: Sic eat ante tuas Turcia capta rotas
fris707
DIVO RUDOLPHO II. ROmanorum Imp. semper Augusto: P. F. ac Germanico, Bohemico, Hungarico, etc. Regi Archiduci Austriae Duci Burgundiae, Comiti Tyrolis, etc. ELEGIA II. SIC tibi Susannae similis castissima Coniux Detur in amplexus, Dive Rudolphe, tuos: Quam nullae insidiae, fraus nulla, nec ulla procorum Techna, sed ipsa piam vita fuisse probet. Accipe Romano Susannam compede vinctam: Et Latiae indutam Caesar, honore togae, Invenies aliquid, quod te recreare legentem Possit: et imperii non nocuisse throno. Quanta pudicitiae sit laus muliebris, amoeno Susannae exemplo doctior esse potes. Furta senum senibus poterunt ostendere, quam sit Turpe senex leno, turpe senilis amor, At necis artificem qui finis pone sequatur: Damnati poterit poena docere senis. Nam sua principiis respondent fata malignis: Et praegressa sequens exitus acta prohat Quam vero sit saepe annis prudentia maior. Exemplo doctus sis licet ipse tuo: Te tamen hoc ipsum Daniel, impuberis aevi, Rite potest Caesar condo cuisse, puer. Ille sacro raptus divini numine flatus. Periuros mira repperit arte senes.
fris708
Dant poenam reprobi: neque enim lex iustior ulla est, Quam fraudum artifices fraude perire sua. Libera sed mortis diro Susanna periclo Redditur optatis cum Daniele focis. Fallor: an huic nostro Daniel certissimus aevo Tudatus, Imperii qui sacra frena tenes? Nam matres, castaeque nurus ad stupra Getarum Heu proculin Scythicas rapta caterva plagas: In te spem posuere suam: cupiuntque videre Exoptata diu Caesaris ora sui. Di faxint Scythiae victis praedonibus, olim Sis populi Daniel, sicut es ante, tui: Sis ultor: qui nos Turcorum liberet armis: Frangat et opposita barbara tela manu. Qualis Nuniades rapidum Iordanis ad amnem Fertur Amorrhaeis arma parasse viris. Qualis et invicto laudatus robore Samson Dicitur hostiles sustinuisse manus. Hinc tua victrices ornabunt tempora lauri, Hinc niveo Caesar candidus ibis equo. O mihi tum superent mortalis lumina vitae: Carmine non humili cum tua facta canam! Quantos ille dies plausus, o quanta videbit Gaudia, quae nullum sunt habitura modum! Interea studium placeat tibi maxime nostrum Caesar: et officii norma benigna mei. Namque ubi deficiunt vires: ibi prompta voluntas Est satis: haec ipsi sufficit una DEO.
fris709
DIVO FRIDERICO REGI Daniae, Sueciae, Norvegiae, Vandalorum et Gotthorum: Duci Slesvici, Stormariae, Comiti in Oldenburg et Delmenhorst, etc. Domino suo clementissimo. ELEGIA III. SIC tibidet, quidquid solida virtute mereris, Christus patre Deus, matre perennis homo. Haec Frischliniaci cape sacra Poemata socci, O Rex non ipso, quem regis, orbe minor. Vile quidem donum, sed ab aequa mente profectum, Nec studiisimpar Rex Friderice tuis. Nam tu Palladias etiam num diligis artes, Totque inter turbas Carmina docta legis. Tu misera tristes hac tempestate Camenas Respicis: atque tuum munus id esse putas. Rara haec in mediis ales intervolat aulis: Quae faciles libros curet, et artis opus. Mavima pars hominum magnos sectata penates, Ingenuis praefert commoda vana bonis. Ergo alius venatur opes, fulvumque metallum, Clarus ut in Tyria murice vestis eat. Appetit hic laudes, et magni nomen honoris: Hic genio indulget, deliciisque gulae. At tu contemptis insanae lusibus Aulae: Haec studia, has artes, qua decet, arte colis. Utque colis, sic et mentem demittis in illas: Nam tribuis doctis tempora multa libris.
fris710
Scenica cum primis te delectare theatra Novimus, et socci verba iocosa mei. Nam totas aiunt te spectavisse per horas Comoedum, et nostros rite notasse iocos. Cetera magnorum proles indocta penatum, Explodit sannis optima quaeque suis: Iudiciique expers, quae non intellegit, odit: Et strepitu, Musis quam sit amica, docet. Sed quo nostrorum mores? qui turpia solum Tractare, et Veneri iungere vina solent. Noster amor Reges Divi, divinaque docti Munera: quos sacrae Pallados urget amor. Qualis Christiades Danis Rex inclitus oris, Ille tuus genitor, Rex Friderice, fuit. Qualis es ipse, aliis multis praestantior unus, Sive Latina velis, sive Pelasga loqui. Ergo tibi nostrum Rex hoc commendo Poema: Quod Socco vinxit nostra Camena suo. Sacrum argumentum partim partimque profanum: Aptaque materies risibus, apta iocis. Prima REBECCA venit, socco devincta Latino, In Canaam Assyriis Sponsa petita locis. Isacus magno venientem expectat amore: Fitque sui voti compos, ut esse cupit. Quis puteo credat? Fiunt connubia Fato: Inque suo pro te perstat amore Deus. Casta sed exemplum praebet SUSANNA pudoris. Quidque docet, possit sollicitata Fides. Lascivi pereunt nebulones vertice cano. Saepe senecta suis desipit ipsa modis.
fris711
Quid? quod et exemplum venit HILDEGARDA pudoris? Attentata tuis foede Talande dolis: Haec mihi Iosephum praesentet, et exitus idem Reginam hanc, illum destinat esse Ducem. IULIUS has nostras, quas numquam viderat, urbes Miratur, laudat, cum Cicerone redux. Saucia PRISCIADES commonstrat labra Iavello, Sed Sophus absurdum iudicat esse senem. Lilius auscultat crudelia verba querentis, Sed tamen offensi vulnera nulla videt. Temnitur a Medicis immitibus aeger: et atrae Bile male affectus creditur esse senex. Ille dicam Medicis impingit. et arguit ambos Officium indocta praeteriisse manu. Nulla Nevisanus videt aegri vulnera, nulla Barberius, Medici culpa nec ulla patet. Compedibus tandem, veluti furiosus ab istis Ad divum rapitur vinctus Anastasium. Sed stupidus quia nulla videt cum fratre Sacerdos Vulnera: nec laceras conspicit esse genas: Iudicat obsessum furiis: et murmure tristi Incantat miserum, pene necatque senem. Postremus tandem, socio comitante Philippo, E Batavum terris magnus Erasmus adest. Hi medicaminibus miserum recreantque foventq: Hi purgant faeces, seminecemque levant: Fallor? an unius te summa iocosa libelli Afficit, et prima fronte Poema placet? Est opus immensi, Rex o mihi crede, laboris: Sed non invidia, Rex mihi crede, carct.
fris712
Livor, iners vitium, nostro detrectat bonori: Crescit et in partes non vacat ille malas Me tamen una Ducum recreat, me gratia Regum, Et populi, attente qui mea legit, amor. Nam mihi si vivo, quam non peto, fama negetur: Posteritate mei surget honoris opus. Mille obiere Duces, et Regum milia, quorum, Idem nunc tumulus, nomen et ossa tegit. At non, Troiani casus memorator, Homerus Occidit: illius stat sine morte decus. Vivit et extento Nasonis gloria saeclo: Nec morti expositum tu Maro nomen habes. Donec erunt stellae, vivet Solensis Aratus: Donec orunt numeri Deiophantus erit. Ergo quod hic unum, Rex clementissime, restat: Hospitio cari suscipe Vatis opus: Ut si criminibus petat improba turba Libellum, Tutelam post hac sentiat ille tuam. SERENISSIMO PRINCIPI AC Domino, D. Christiano IIII. Friderici II. Filio: Christiani III. Nepoti, Friderici I. Pronepoti: Designato Regi Daniae, Norvegiae, Vandalornm et Gotthorum: Duci Holsatiae, Slesvici, Stormariae et Ditmarsiae: Comiti Oldenburgico et Dolmenhorstiae. etc. Domino suo clemen- tissimo. ELEGIA IIII. FLEVIMUS extinctum lugubri voce parentem, Ut primum terris rumor abisse fuit.
fris713
Cimbrica nam tanto gens aegra superstite, semper Floruit: heu quantum mors rapit ista bonum! Nam prius haud ullo se plus iactavit alumno Dania: quam Divi Regis honore sui. Illius aeterno manet indelebilis aevo Gloria: mors nihil hic quod male laedat, habet: Gratia sit superis: quorum bonitate, fideque, Successor patri filius alter adest: Nomine avum referens, animo et virtute Parentem, O quantum est illud, numine dante, bonum! Namque Dei munus sunt Regum sceptra piorum: A patribus quae haeres natus habenda capit. Ille thronum stabili fulcit munimine solus: Ille etiam transfert regna potente manu. Vidimus o quoties regnum pereunte priorum Stirpe: suas alio sceptra tulisse vices. Armorum quoties regnis maerentibus horror Ingruit: externae quae rapuere manus. Felix o igitur, felix, multumque beata Dania, tranquillo cui licet esse loco! Nam quantisper habent regalia stemmate Reges, Vis nihil in Danos Martia iuris habet. Sed placido florent artes Aquilone sub ipso: Et Boreas Zephyro est mitior atque Noto. Tum nova sinitimi cum Cimbris foedera iungunt: Inque suam redeunt pristina saecla viam. Ipse ego, quantumvis humili caput effero tecto: Gratulor hoc Danis prosperitatis opus. Utque pio quondam sacravi haec nostra Parenti Comica: sic eadem do tibi CHRISTIADE.
fris714
Cernere non licuit FRIDERICO haec ludicra Dive: Invida quem fato mors properante tulit. At vivo tibi, CHRISTIADE, licet ista tueri, Si libet, et desunt otia nulla tibi. Fallor? an aspicies aequis opus istud ocellis? Non fallor, natus par patris esse solet. Vive, vale: solio te CHRISTUS honoret avito: A quo conveniens nomen et omen habes. Brunsuvigae, Calend. April Anno 1589. MAGNIFICO, VEREQUE NObili viro, ac Domino, D. Iacobo Curtio, S. Caes. Maiestati a secretissimis Consiliis, suo Domino et amico incomparabili. ELEGIA V. TRANSIIT octavus nostri octogesimus aevi Annus, et in cursum meta peracta redit. Fatalem hunc cecinit nobis deceptus aruspex: Stifelii in numero forte sequutus iter. Nam neque mota ruit a culmine machina mundi: Nec monstris aestas prodigiosa fuit. Omnia adhuc caelo video constare sereno: Nullibi faeva novis horruit aura minis. Nam quod Sarmatiae res non saccessit in oris: Contigit id fato solius omne Dei. Ille etiam poterit, speremus dummodo fidi, Rursus in optatam lapsa referre viam.
fris715
Ne tamen arguerit mendacem verior aetas Astronomum, haec anni mira prioris habe. Iulius e putri Caesar tellure resurgit: Et Rex Teuto suis Ariovistus adest. Hinc Germanae aciem struxere, Italaeque cohortes: Inque novo cursu saecla Platonis eunt. O utinam belli potuisses esse iocosi Spectator, dum res haec fuit acta mihi. Concia maiori sonuerunt atria plausu, Quam cum Scenae actor Roscius ille fuit. Mittimus interea nostro spectata theatro, Mentibus atque oculis inspicienda tuis. Tu facies aequi, tu paulum seria pones: Tu mecum socco ludicra cinctus ages. Aspera non semper contristant tempora caelum: Lucida discussis nubibus aura redit Cur tu continuis animum, mentemque fatiges Curis, et streperi garrulitate fori? Quem numquam laxas, intensus rumpitur arcus: Et celer assiduo carcere languet equus. Haec quoque ne pariat fesso tibi taedia, Curii Non oculis adeo litera digna tuis: Curtioresse mihi iamdudum est iussa: monente Nominis hoc ipsum conditione tui: Aut pro Caesareae natura, et Principis aulae: Vestes aula breves, et breve carmen amat: Aut potius culpa ingenii: cui facta supellex Curtior, et multo, quam fuit ante, minor. Saepe quidem virtus adversis cognita rebus, Sed mea me ferme succubuisse facit.
fris716
Vive, vale, nostri non immemor, inclite Curti: Qui maius curto nomine pectus habes. VIRO CLARISSIMO IOANNI Fichardo, V. I. D. et Reipub. Francofurtensis Advocato primario, etc. ELEGIA VI. MANIBUS Albini, vir praestantissime, nostri Exequias versu non remorante paro. Sed quia me gravium complura negotia rerum Impediunt: veniam docte Ficharde dabis. Nam meus herois desudat versibus ardor, Queis thalami festum connubiale cano. Aptior est elegis alio mens tempore maestis: Nubila cum nostrae tempora frontis erunt. Interea Latiam rursus tibi mitto Rebeccam, Cui nunc imposita est ultima forte manus. Rem parvo faciet, te consultore libello: Quem tota exspectat Suevia nostra diu. Principibus placuit bis lusa Rebecca: suoque Bis plausu valuit: nunc uti lusa fuit. Ante etiam doctis placuit, nec displicet isdem. Quo nunc est iterum condita et acta modo. Vive, vale gravium laus summa Ficharde virorum, Atque hoc exipso tempore carmen habe.
fris717
AD IOANNEM GEORGIUM, ET loannem Conradum fratres, et loannem, Nobiles a Bodman, etc. viros antiquitate generis, prudentia et vitae inregritate illu- stres, ELEGIA VII. QUAM legitis clari Bodmanno stemmate fratres, Advenit a celebri litera missa loco: Hic ubi Tecciacam praetermeat amne Tubingam Neccarus, et liquido flumine prata secat. Cur aliquid vobis ausim dare forte legendum, Causa mei coepti Diva Rosina fuit. Bodmani generis virgo: comes optima quondam Hildgarde: et stirpis gloria prima suae. Hanc ego cum nostris ornarem nuper Iambis: Non potui vestrae non meminisse domus. Illa quidem saxis munita et rupe vetusta, Bodmanae fecit nobile nomen aquae. Ante Brigantinae fuerat lacus inclitus undae Nomine: Vindelicis gens ea nota plagis. Tempore quo rerum tenuit moder amina Caesar Augustus, populi cura paterna sui. Acronium posthaec appellavere minores, Romani cornu nomen habente loco. At nunc Bodmano stagnantem dicimus undam Nomine: quod lacui proxima Bodma dedit. Bodma Palatinae sedes notissima turbae, Anno 700. Quae solita est illic Regis obire vicem.
fris718
Unde loccum veteres dixere palatia Regis, Carolus imperii cum sacra frena tulit. 751. Othmarus hac quondam ferrata compede vinctus, ConstantI iussu Praesulis, arce fuit. Post illam tenuit Regum de sanguine clarus Huldricus Linzae, Turgoviique comes. 896. Qui cum Limperto Bo dmana stirpe creato Non bene Rornangas eripuisset opes: Caesaris ex iussu late imperitantis Arolphi Reddidit ablati iusque domumque laris. 917. At quando imperii tenuit Conradus habenas, Bodma fero Martifacta rapina fuit. Hinc muris munita novis, et rupe priori Fundata, in longos constitit aucta dies. Namque quater centum totos regnata per annos, Teutoniae passim claruit inter agros. 1307. Donec fulmineis contacta a culmine flammis Arsit, et in cineresigne cremata ruit. Illa dies Divo Baptistae sacra Ioanni Tunc erat: et dominis arx vacuata suis. Fertur enim genitor cum cara uxore profectus Servandam famulis deseruisse domum. Tum iuvenes absentis heri, famulaeque puellae, Curabant fuso corpora laxa mero: Et Veneri Bacchoque operam sine fine locabant: Ut Sodomae quondam gens habitata locis. Ipse Deus rapidam iaculans ex aethere flammam, Perdidit infensos fulminis igne lares. Ut tamen antiquae superessent semina gentis, Credibile est ipsum consuluisse Deum.
fris719
Nam puerimpubes et adhuc sine viribus infans, Unus de tota stirpe relictus erat. Scilicet ut posses caro cum fratre Georgi, Et tu vitalem cernere Iane diem. Extulit hunc urna reclusum forte capaci, Ac misera eripuit fida puella domo. Tempore post dem um, quo Lucelburgicus heros Arbiter imperii, non sine laude fuit. Instauratata solo est, turresque recepit avitas, Bis centum ante annos moenibus aucta novis. Bis centum ante annos, et bis sex lustra dierum, Istud ad imperium Dive Rodolphe tuum. Et nunc illa suo reliquas supereminet arces. Vertice, Teutonius quotquot hic orbis habet. Quantum Roma Italas quondam micuisse per urbes Fertur, et ad Nili consita Memphis aquas. 763. Haec est illa domus nostrae genuina Rosinae, Quae comes Hildgardae Principis huius erat. Haee est illa domus, Limperto patria prisco 196; Caesare qui veteres dante recepit opes. Ex hac orta domo tot nomina clara virorum, Vera quibus virtus nomen equestre dedit. Ut sit pene nefas, elegis comittere parvis, Heroo Heroum nomina digna pede. 938. Prodiit hac olim praelustri nomine Gaspar, Magdeburgaei pulvere notus equi. Prodiit Huldricus Brunonis ad arva profectus: 996. Mitteret ut sacro carcere victor equum. Victor eques rediit, socia comitatus amica, Quae de Brandisia stirpe Demutis erat.
fris720
1165. Prodiit hoc etiam de stemmate maximus Hugo, Et flos Bodmanae nobilitatis Otho. Ambo Schafhusiae certamen equestre sequuti: Alter Olympiaci norma verenda gregis. 1209. Quid te Vormaticae quaerentem praemia palmae, Acer Ioannes, robur equestre, loquar? 1239. Quid te, qui fessus Iacobe senilibus annis Ludicra Herbipolin Martis ad arma venis? Quique Ratisponae lusit Circensibus armis, Stirpis Ioannnes nobilioris avus? 1296. Quid Ianum dicam summa virtute Iacobum, Ad superos tollit quem Sueoforda virum? Nam quando certamen erat (ceu moris) equorum, Venit eo patrui pone sequutus iter. Arbiter Henricus ludi delectus equestris Spectabat celeres convenienter equos. Hic sese Elaeis talem praestabat in armis, Ut Regem legeret Suevia tota suum. 1311. Post Ravenspurgum Circensia traxit ad arma, Quattuor e notis agmen equestre locis. Praeconemque sua misit de stirpe Iacobum, Cui solitum nomen posteritatis erat. Venit et huc alter Bodmano sanguine cretus, Aurato insignis vertice Gaspar eques. Nam fuit illius mos hic laudabilis aevi, Consiliis animum flectere, corpus equo. Seque togae, belloque parem praestare, nec usquam Cessare, aut vitae tempora lenta sequi. Tum probro, vitioque datum, duxisse quieta Otia, nec duri castra subisse ducis.
fris721
Nostra fere Veneris, Bacchique in collibus aetas Militat, et sera praelia nocte facit Illi martigenae sectati exempla Quiiritis Numquam cessabant conseruisse manum. Aut patriis duros arcebant finibus hostes, Tutantes patriae limina cara domus. Aut quando nullo fines premerentur ab hoste, Gaudebant bellis ante parare manus. Ut si qua in Martem validas occasio dextras Posceret in promptu resque fidesque forent. Quales hi generis Bodmani, dicta fuernnt Nomina praestantes Marte togaque viri. Sed neque te taceo Ioannes clare Georgi, Pars Esslingaeae qui stationis eras. 1374. Quando sacros illo mittebant carcere, Patres Teutonii lectae nobilitatis, equos. Nec te Schafhusium proceres qui praeco vocasti 1392. Nobile Bodmana stirpe Vilhelme decus. Nec Moguntiaca qui victor equestris in urbe: 1480. Altera Iacobus praemia laudis habet. Nec patrio clarum praenomine linquo Iacobum Indictum, celebrat quem sua dextra virum. Ille Heidelbergae Circensia castra sequutus, 1481. Retulit insignes victor Equesiris opes. Ille et Stuccardae spectacula vidit, et armis 1484. Bodmanum est ausus congeminare decus. Tempore deficiar, si tantae nomina gentis Versibus aggrediar commemorare meis Nam si nunc referam villa Salomonis in ipsa, Quot Bodmanorum molliter ossa cubent.
fris722
Et quae quisque virum pia designaverit acta, Ilias est operis longa futura mei. Vos autem illstres Bodmano a stemmate fratres, Tuque meum quondam Iane secute Ducem. Si labor hic aliquo vobis est pondere dignus, Accipite haec Elegis nomina nota meis. Quae mihi de vestris iactata parentibus olim, Usque sub haec aevi tempora fama tulit. Cetera pene latent: sed quae mihi nota fuerunt, Me vestri numquam non meminisse sinunt. Nam licet afacie vobis ignotus, et ipsi Non sitis noti, quo precor, ore mihi: Fama tamen retulit, pietas quae vestra fidesque, Et qui sincerae sit probitatis amor. Fama mihi retulit, quam vivida dextera bello In vobis, Patrii quae sit imago Laris. Scilicet in natis manant cum semine mores, Nec pavida a forti cerva leone venit. Eia agite et nostro generosa favete labori Pectora, nec vobis sorde at istic amor. Sic Deus antiquos conservet ametque penates: Ut sit ad extremum Bodma vetusta diem. IN PRISCIANUM VA- pulantem. ELEGIA VIII. SAUCIA Prisciades dum monstrat labra Iavello, Innumerisque simul vulnera capta locis: Ridetur miser et pugnos et verbera perfert: Nam Sophus absurdum iudicat esse senem.
fris723
Lilius ut miseri accepit tot verba querentis, Prisciadae laesi vulnera nulla videt. Caecus et hic alter: sic temnitur aeger: et atra Bile male infectus creditur esse senex. Barberius morbum ignorans, Nevisanus et ipse Nescius, hand quicquam vulneris ambo vident. Ergo compedibus, veluti furiosus, ab illis Mittitur ad divum vinctus Anastasium. At stolidus quia nulla videt cum fratre Sacerdos Vulnera, nec laceras conspicit esse genas: Iudicat obsessum furiis, et murmure tristi Incantat miserum pene necatque senem. Sic Sophus et Medicus, Iurisque peritus, et ipse Fallitur Antistes: fraus tamen usque latet. Postremus tandem, socio comit ante Philippo, E Batavum terris magnus Erasmus adest. Hi medicaminibus miserum curare laborant: Ventriculum purgant, restituuntque senem. Spectatum admissi risum teneatis Amici, Nam miras sordes egeret iste senex. APOLOGIA. LEPIDISSIMAE COMOEDIAE, cui titulum VINITORIS fecit. ELEGIA IX. EST quidam, sed nomen adhuc utcumque tatebo, In me qui passim verba proterva iacit. Meque Sueviacas infam at ubique per urbes: Nequitiaeque aliud clamitat esse caput.
fris724
Nam prope nulla inter socios convivia tractat: Ut non et fiat mentio laeva mei. Reddidit infensos mihi, qui me nuper amabant, Et studiis tentat damna parare meis. Improbe quid tecum caudex mihi quaeso negotI? Quid me scommatibus laedis agaso tuis? An quia vulgari laesit Comoedia socco: Et mores carpsit fors inopina tuos? Idcirco patria sic me traducis in ora? Et passim de me crimina falsa iacis? Me miserum, ut pauci Ratio quid Scenica, norunt: Ut petsonarum nemo decora videt. Qui mores hominum gestuque expressit, et ore Impatiens animi Vinitor ille fuit. Impatiens animi et sortis pertaesus iniquae Effudit querulos mente gemente sonos. Forte tuum verbis animum perstrinxit avarum: Et risit sordes Euclio dure tuas. Esto, quid hic meritae poets in me impingere culpae? Quid? nihil: ut prorsum te mihi teste probo. Nam neque conductus teneras tibi consero vites Nec vendo collis fervida musta mei. Cur igitur tanta fervescis bile? quod ore Si frondatoris ruricolaeque loquor Vulgi sunt voces, avida quas aure bibisti, Vulgus sic didicit, non mea Musa, loqui. Actio cum vulgi praesentat Comica voces; Seu sint veraces, seu tibi falsa canant: Est utrobique suo perfunctus munere Vates, Qui ut populus potuit aemulus ore loqui.
fris725
Dispeream si non profert haec omnia vulgus, Scenicus ut retulit Vinitot ille meus. Vulgus: ners sortem quoties sustentat iniquam, Arguit hinc homines, arguit inde Deum. Inq Magistratum petulantius ora resolvit, Et dicit summis Verba proterva viris. Si tamen hoc toto non est Lienlinus in orbe Consul: ut in scena Comicus ille fuit. Si non est usquam reperiri hoc tempore talem, Qui vel Gutbertus, vel philibertus erit: Da veniam quaeso fingenti pauca Poetae, Laxaque censurae contrahe vela tuae. Est aliqua ingenuo concessa licentia Vati, Obligat historica nec sua verba fide. Sin aliquos credis reperiri hoc tempore. quales Nostra tibi finxit scena: quid ore fremis? Quid frontem irrugas? quid crispas livide nares? Assectat dextram cur mea dextra tuam I, pete pristinum, qui sic me carpere nosti, Aut purga helle boro comitiale caput. Nam tibi non primum Comoedia nostra peracta est: Arbitrium subiit Principis ante mei. Certius ille potest verum discernere falso, Et personati nosse decora gregis. Quam tu, qui nescis quid distent aera lupinis, Aptior indomitos instimulare boves. Quid vero nostro quod sic minitare Nepoti, Ulturumque patris crimina sontis ais? Stulte vir ante meo quam des mala damna Nepoti, Damnabit orco sors tua triste caput.
fris726
Et tuus iste nepos, si quis tibi surgat in orbe, Vindictae poenam, quam minitare, luet. Nec me terrificant linguae maledicta protervae, Quae tu de vita liberiore facis. Me iuvat interdum mentem vincire Lyaeo: Unde vigor cerebri promicet ille mei. Quod si tincta mero te lingua mea obtudit olim: Id vitium stultae garrulitatis erat. Verba tamen memini nullo mea sublita felle, Aulicitas poto defuit una mero: Sed tu quem maiore gradu fottuna locavit, Nunc habitu siccas pocula larga tuo. Et potes immodici cyathos caelare Falerni: Arguit ut nasi crassa rubedo tui. Cur non et vitium te non laedentis amici, Quod sapiens Salomon praecipit ille, tegis? Larga quid Aonii traducis pocula Vatis: Cum vino puteal uberiore natet? Exime quaeso prius defixum lumine tignum, Post festucam oculo demere perge meo. Non ego sum Praesul sacra venerandus in aede, Cui sua circumeat mitra severa caput. Non ego iuridicae sum portio magna Palaestrae, Non Hippocratici fida columna chori. Non ego consilii non pars augusta Senatus, Temporis excludor conditione mei. Illos vita decet gravior, moresque severi, Frena dabis Vati liberiora novo. Ipse etiam rugis cum frons mea tota rigescet, Et fuero gravium pars quotacumque Patrum:
fris727
Assumam vultus et tempora cana Catonis, Et Legum custos fronte severus ero. Interea pravos ridebo carmine mores, Democritique iocos, salsaque dicta loquar. Vos Heracliti hanc vitam reprendite flentes, Conveniunt fronti nubila maesta senum. At tu, qui limos in me sic figis ocellos, Ne titubes olim vir violente cave. Nam quia me tetrico gaudes arrodere morsu, Ingenii vires experiere mei. Utque egomet sileam, non cetera turba silebit, Pieriis quotquot labra rigantur aquis Sunt mihi Teutonio passim super orbe Poetae, Qui me te invito numinis instar amant. Sunt Italum terris, sunt Belgis, suntque Britannis; Gallia me novit, Baltica novit humus. Quod si me pergis levibus traducere verbis, Omnibus his terris, me duce, notus eris. DE BELLO HELVETICO, e primo Comment. Caes. libro. ELEGIA X. HELVETI aggredior causas memorare duelli, Et durum antiqui dicere Martis opus. Alme parens hominum maioribus annue coeptis: Ne grave pes Elegus ferre recuset onus. Regni Orgetorix fervente cupidine raptus, Hostica Santonicis finibus arma parat: Ac sibi Casticum percusso foedere iungit: Cui Catamenteles Sequanus ante pater.
fris728
Dumnorigis item praesenti pignore firmat Inse animum: magno factus amore socer. Illi persuadet, regno ut potiatur avito: Huic: premat ut sceptris Aedua rura suis. Ipse simul patriae summas affectat habenas: Santonico Dominus iura daturus agro. Quae postquam, cupidus bellandi, Helvetius ausa Comperit, infidum poena sequuta virum est. Haud minus inceptis alacres tamen omnibus instant: Exuruntque suos, gens furibunda, lares: Ac sociis demum vicino a limite lectis, Allobrogum fines, qua via lata, petunt. Caesar ubi Ausoniis procul hoc cognovit in oris, Gallica praecipiti fertur in arva gradu. Allobregesque subit, Rhodanus qua stagna Lemanni Deserit, et vastas gurgite volvit aquas. Evocat huc sparsas per Gallica rura cohortes, Avulsoque hosti ponte retardat iter. Bis poscunt humiles illi transire: bis illis Abnegat occluso tramite Caesar iter. Inde viam vi pertentant: sed ab amne repulsi Anfractu longo Sequana rura petunt. Hic ubi Dumnorix aperit, cum pace sequestra, Aeduus innocuam trita per arva viam. Ut ventum ad cultos, quos gens habet Aedua fines: Protinus infestum depopulantur agrum. Diripiuntque lares, captivaque corpora ducunt: Infelix populus Caesaris orat opem. Haud mora: perrumpunt Ararim terna agmina iunctis Lintribus: arborea pars rate sulcat aquas.
fris729
Quarta cohors fluvii ripam Tigurina tenebat: Dum reliquum oppositam tangeret agmen humum. Obruit hanc fido Labienus milite cinctus, Palantesque viros hinc necat, inde fugat. Mittitur extemplo Princeps Divico, petitum Gallica pro populo rura laremque suo. Sed renuit Caesar: partesque intentus in omnes Qua datur, infesto praelia Marte facit. Res tamen una premit, magnorum prima malorum Saeva comes, bello non toleranda fames. Concilio socios tunc lecto incusat iniquos: Quod non promisso stet sua pacta fides. Aeduus excusat Liscus, seseque tuetur: Et Dumnorigis crimenid esse docet. Cum Divitiacus frater pro fratre querendo Ingemit: et veniam supplice voce rogat. Omnibus in melius, duce et auspice Caesare, versis, Iamque solo fruges suppeditante novas: Protinus in saevum Caesar proficiscitur hostem: Et montem, sub quo sederat ille, subit. Huc signis motis Labienus ad ardua montis Clam venit: inque alto vertice castra locat. Considius vanis implet rumoribus aures: Atque hostem summo dicit adesse iugo. Vertit humum Caesar, seseque in tuta receptat: Consequitur mataris hostica turba suis. Vix equites primo Tigurinis Marte resistunt: Instauratque aciem Caesar, et ultor adest. Iamque volant pila: et miles conversus in hostem, Praelia nudato cominus ense gerit.
fris730
Pars bona diffugiunt: sed Boii acresque Tulingi Restituunt aciem bellipotente manu. Hos armis reprimit Caesar: bifidaque cohorte In celerem vertit barbara terga fugam. Castra petunt omnes, carrosque ignobile vallum: Ancipitique diu praelia Marte gerunt. Donec Caesareas victoria laeta coronat Tandem aquilas, hostem sed fuga turpis habet. Illi palantes ad Lingonis arva feruntur: Pars etiam Rheni littora nota petunt. Sed trepido a cursu sub Caesaris ora retracti, Flebile supplicium, quod meruere, luunt. Pars assignatae potitur telluris amore: Pars patriam rursus cogitur ire domum. Sic grave principium peior fortuna sequuta est, Nam plerunque ingens exitus orsa probat. DEBELLO GERMANICO, exeodem libro. ELEGIA XI. TE quoque prisce canam Rex Arioviste, tuosque Adversos casus, et grave Martis opus: Quando Caesareis victus legionibus, olim Vertisti Arverno terga pudenda solo. Est operae pretium veteres cogno scere casus: Et nostra exemplo fata cavere tuo. Postquam Germanos pater incufasset iniquos Aeduus, atque Italam voce rogasset opem: Caesar amicorum cladem miseratus inultam, Suscipit in Latiam Gallica corda fidem.
fris731
Haud mora, legatos ad Regem mittit iniquum: Qui certa pacem conditione petant. Ille furens animi caepto persistit eodem: Et bellum demens Ariovistus amat. Obvius at Caesar munit Vesontica vallo Moenia: quem contra Teutona turba fremit. Extemplo Ausonios trepidus pavor occupat artus. Nam metuunt hostem Duxque Comeque trucem. Vix timidus Caesar vocum dulcedine mentes Erigit, ac pavidos incitat ore viros. Mittitur hinc Rheni vastis orator ab oris: Aptaque colloquio tempora rite petit. Non renuit Caesar, quae commoda, tempora fandi: Et Regem contra regia verba facit. Ille autem dudum conceptas asperat iras: Exercetque graves ductor uterque minas. Tum quoque Germanus miles consurgit ad arma: Colloquiique furens dissipat istud opus. Rex fraudem occultans legatos mittere pergit: Mittit legatos Caesar et ipse suos. Cum fera mens Regis contra iura omnia missos Legatos manicis, compedibusque ligat. Castra exinde movet: sed Caesarin omnia promptus, Hinc acies, illinc castra subinde locat. Pugna fit ad vallos aequo Mavorte, sed hostem Caesaris ex acie fata maligna trahunt. Quippe nefas erat, ante novae nova cornua Lunae Germanos bello conseruisse manum. Ergo Teutoniae redeunt in castra cohortes: Demere iam vultus Sole parante suos.
fris732
Postera lux caelo vix dendam amoverat umbram, Instructaque acie Caesar in arma ruit. Nec minus in Latium signa infert Teutonus hostem: Et cerleri subito colla phalange premit. Cornua dextra labant aciei: Romula retro Gensacta, et multo vulnera lassa cadit. Subsidio donec, veniens ibi crassus equestri, Verteret in celerem barbara terga fugam. Palantes tota in sequitur Dux Teutonas ora Italus: infelix Arioviste fugis. Una ambae pereunt, bina cum coniuge, natae: Teutoniamque pavor plurimus opplet humum, I nunc: Ausonias Germane lacesse cohortes: Hic solet eventus coepta nefanda sequi. AD VALENTINUM CLESSIUM Art. Magistrum, cum partem Scenicam eidem dono mitteret. ACCIPE Romano devincta Poemata socco Frischlini, patrii nobile Vatis opus: Quod quia contemnunt, quibus est mea fama dolori: Tu laudare illud cum ratione velis. Tempus erit quondam, cum me quoque postera Vatem Dicet progenies, ingenuumque virum: Et quod profuerim multis, vox sera, nec ulli Obfuerim: sed tu Mome caveto tibi.
fris733
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER VICESIMUS. ILLUSTRISSIMO PRINCIPI ac Domino, D. Friderico, Comito VVirtembergensi et Montbelgardensi, Domino supremo Hericuriae, et c. Inclitae Tubingensis Academiae Rectori Magnifico, Domino suo clementissimo. ELEGIA I. CHRISTE fave: novus ingreditur tua limina custos: Huc age cum sacro flamine CHRISTE veni. Sed mitis placidusque veni: da carmina Vati Pauca tuo, et vultus candida signa tui. Qualem te memorant, Saulo fugiente Tyranno, Davidi laudes accinuisse pio. Vosque sacri Proceres, et magni fulcra Senatus, Et quicumque Nicri casta fluenta bibis: Spargite Io flores, et Io bis dicite Paean: Cumque pia laeti fundite verba prece.
fris734
Tandem aliquid, pulsa de caelo nube, serenum Exoritur: lingua virque puerque fave. Qualiter interdum, cum multis lucibus ante Assiduas fudit nubilus Auster aquas: Aethere purgato, solem fulgere serenum Cernumus: et clara spargere luce iubar. Nam Frisericus adest de VVirtembergide Princeps Stirpe satus, patriae summa caputque scholae. Egregii Princeps animi, virtute paterna Inclitus, et verae relligionis amans. Qui studia et sacras ut celsis mentibus artes Inderet, ac linguae divitioris opes: Splendida deseruit proavitae limina sedis, Inque humili Princeps maluit esse domo: Quam colere excelsis positas in montibus arces, Librorumque sacrae Pallados esse rudis. Hunc ergo unanimis delectum sancta Senatus Vota, ducem Clario praeposuere choro: Ut sibi commisso studii moderamina sceptro Sumat, et hac Musas praeses in urbe regat. Annuit et castas non lente accepit habenas: Magnanimisque humeris grande subivit onus. Quodque alii credunt indignum principe, Musas Ut regat: ille suum censuit esse decus. Macte animi Princeps Friderice hoc ibis ad astra Tramite: Pieridum si quoque sacra coles. Et studiis animum polies, et rebus honestis, Et quod cepisti continuabis iter. Nam licet excelso sis nomine clarus avorum: Accedet tituli haec quoque fama tuis:
fris735
Serauti te quondam (si quid mea carmina possunt) Posteritas Regem praedicet esse scholae. Nam patriae lata populos ditione tenere, Cum multis socium nomen in orbe geris: At studiosa scholae moderari limina, paucis Gloria Principibus contigit ista viris: Maxima pars canibus gaudet circumdare saltus, Emissisque feras exagitare globis: Tu studiis operam, sacraeque impone Minervae: Nominis excellens hinc tibi surget honor. Dexteriusque olim patrias moderaberis urbes, Et laxare sciens et retinere lupos. Bella gerant alii: placidae tu tempora pacis Excole: sis pacis, dum potes esse, memor, Gloria, fama, decus non solis quaeritur armis: Maius ab ingenio nomen in ora venit. Aspice Tantalidem, Graiorum Agamemnona Regem: Non ille Aiaces optat habere decem: Aut Diomedaea facientes praelia dextra: Nestoras ille senes optat habere decem. Est aliquid fateor valido torquere lacerto Spicula, et armato subdere calcar equo. Est aliquid patrios defendere Marte penates, Et tolerare Notos, et tolerare famem: Praesentique animo propellere moenibus hostem: Nec tela aut volucres extimuisse globos. Arma tamen sunt parva foris, nulloque vigore Praedita: consilium ni fuit ante domi. Bella parat doctis Xerxes temeraria Graiis, Artabanique pias spernit ubique preces.
fris736
Sed miser, innumero amissis cum milite proris, Occidit: et parva vix fugit arma rate. Negligit hortatus Pyrrhi furiosa seniles Dextera, Romanis vimque minatur agris. Non impune tulit: nam forti victus ab hoste, Grandia militia perdidit arma sua. Mole sua vis magna ruit, moder aminis expers: At contra exilis frangere magna valet. Aspice Iessaeo Davidem stemmate natum, Moenia per Solymae qui sua sceptra tulit: Arte, fideque feri prostrata mole Goliae, Victorem castris rettulit ille pedem. Nec minus in medio Synagogae limine sedit, Psallendique modos et pia iura dedit. Aspice Davidis Salomonem sanguine cretum, Monstrantem vitae commodioris iter. Non decus ille sibi famamque paravit ab armis: Grande viro nomen provida cura dedit. Nec puduit Scribas inter residere peritos, Patre satum aeterno, te pie Christe, Deo: Cum tua bis senos aetas compleverat annot. O quam dissimilis cetera turba tui? Quid referam Cyrum? quid magni clara Philippi Nomina: quidve tuos Rex Philadelphe libros? Ipsus Alexander, totus cui paruit orbis, Maluit ingenio, quam bonus esse manu. Inde suos bellis domuit victricibus hostes, Protulit in terras imperiumque novas. At contra abiectis studiorum Commodus armis. Otia dum vitae delitiosa colit
fris737
Multaque conferto praebet specta cula circo: Hinc volucres arcu deicit, inde feras. Oblitusque patris vocum, spretoque Senatu Corruit: et minime commodus urbe fuit. Casta ubi deservit studia Atalaricus et artes, Contemsitque tuas Amalosunta minas: Ah misere periit primaevo in limine vitae Perditus: hoc illi vita gulosa dedit. I nunc et labem sacris asperge Camenis, Literulasque Duci dedecus esse puta. Tu vero o ingens Heros, clarissime Princeps Huc ades, et doctae templa tuere Scholae. Quodque facis Friderice, fave cultoribus almae Pallados, et studiis auxiliare sacris. Fecit idem patruusque tuus, patruoque creatus, Christophorus, vivi lucida imago Ducis. Et pater ipse tuus, Peligardi gloria Montis Non habuit Musis corda aliena sacris. Gratia Christe tibi, cuius bonitate paterna, Res nunc haeredes repperit ista suos: Quando Litavicus, patriae clarissima gentis Fama, viros doctos convenienter amat: Magnificisque Scholas conservat sumptibus omnes: Quotquot in hoc sanctus condidit orbe Pater. Tuque adeo praesens coetus audire docentum Expetis: et studii iam quoque sceptra capis. Crede mihi, veteres aequabunt ista penates, Posteritasque tui vivet ubique memor. Eia age divina Princeps dignissime vita: Cuius in haec dudum limina fulsit amor:
fris738
Suscipe pacato studii moderamina vultu: Res est, o Princeps, digna favore tuo. Tu potes auxilium collapsis addere rebus, Tutarique bonos et cohibere malos. Mite patrocinium et legis vindicta severae: Utraque tutelae subdita cura tuae est. Utque patens arbor praebet spaciantibus umbram: Cum micat Icarii lucida stella canis: Aut ubi disrupto veniens ruit aethere nimbus, Fronde sua tecti praestat opaca vicem. Sic tu sorte bonos defendes Rector utraque Nubila seu fuerit, sive serena dies. Hinc cuncta in melius referet Deus arbiter aevi: Afflabitque sacrae tutior aura rati. Et quae promicuit caelo nova stella sereno, O ceani necdum mersit in amne caput: Conceptas animo deponet, ut auguror, iras! Vulneraque ipse Deus nostra coire sinet. Eia age divina Princeps dignissime vita: Inclita commissae dirige vela ratis. Namque istas Deus ipse tibi commendat habenas, Promittitque suam, ceu pater aequus, opem. Hic tibi det vitam, det opes: hic sospiter annos, Et Ludovice tuos. et Friderice tuos. Ille domus vestrae, non ficto pectore, cultor Hoc unum in votis, non tamen unus, habet.
fris739
AD MAGNIFICUM VIRUM ac Dominum Sigismundum Viheuserum: Iurisconsultum eminentissimum: Sacri Imperii Procancellarium. ELEGIA II. SIC ubi terrena nuper statione relicta, Aetheriae venit Caesar ad astra plagae: Filius imperii summis successit habenis: Caesareo vacuus ne foret ore thronus. Sic ubi donatum rude deserit aula Veberum: Qui Germanorum Zasius alter erat: Tu Sigmunde locum capis: ingrediensque sacratos Cancellos: titulum nominis huius habes. Ille quidem nuper cum quaereret otia menti: Vivat ut hinc nullo sollicitante metu: Militis emeriti morem exemplumque sequutus, Reddidit antiquo, quae tulit arma, Lari. Nam tarda vires sensim minuente senscta, Moli huic advertit se minus esse parem. At tu nunc animos affers Sigmunde recentes: Et nondum longa brachia fessa mora. Integer est melior fulva luctator arena. Quam cui lapsa gravi membra tremore labant. Fortior Aegeo novus ibit navita Ponto: Quam sua qui liquidis brachia fregit aquis. Et melius belli poterit perferre labores: Ilia qui nondum languida ducit equus. Gratulor hoc igitur Patriae, quod debeo nostrae: Imposita est humeris cura quod ista tuis.
fris740
Qui molem perferre queas: et pondera rerum, Viribus ingenii sustinuisse tui. Nam tua nota fides et amor pietatis, et aequi: Quaeque sacras ornat querna corona comas. Sensit enim virtutis opes Germania: sensit Ingenii flumen Caesaris aula tui. Sensit et ante, tuae quae sit facundia linguae Imperii summum (res ea nota) forum. Civiles etenim primaevo a tempore leges, Iuraque habes animo non abitura tuo. Nec tibi vir studio linguae praestantior ullus, Nec recti quisquam cognitione prior: Qualem cancelli Doctorem omnino requirunt: Et quantum iste locus debet habere virum. Non levis est hic honos, nec onus leve, Caesaris aula Dicere pro trepidis civica iura reis: Imperii caussas, et tanta negotia rerum Non est res, humeris imposuisse, levis. Pertinet huc gravitas, et iuris maximus usus, Et nitor eloquii, consiliique vigor. Pertinet huc animus plebeio pectore maior: Et priscis virtus aequipar anda viris. Vidimus hoc summos clivo sudare Dynastas Atque istum docta mente tenere locum. Hac Eginhardus erat quondam statione locatus, Orator sapiens Carole magne tuus. Cuius adhuc extant manuum monumenta sacrarum: Dignum opus a memori posteritate legi. Nec suus Henrico Guntherus defuit olim: Suarcemburgaeo de genitore satus:
fris741
Templa Salisburgi qui post moderatus et Urbem Imperii et Princeps, Caesare dante, fuit. Hildaebaldus erat divini Orator Othonis, Postea Vangionum praesul in urbe sacer. Editus Austriaca praeclarus Marchio gente, Conradi Orator Caesaris ante fuit: Postea Fruxineae praesignis Episcopus Urbis: Conditor historiae, nunc quoque vivus, Otho. Ex Hoheneccorum pronatus stirpe Rodolphus, Cancellos habuit prime Rudolphe tuos. Iude Salisburgae factus per moenia Praesul: Aetherias docto pectore rexit opes. Qum et Hoenberga Comes ortus origine gentis Albertus, tenuit hac statione locum. Imperii premeret cum Rex Ludovicus habenas: Qui gEnus a Eoiis nobile traxit avis. Idem Fruxinea post praesul lectus in aede: Entiquae coluit relligionis opus. Cetera praetereo magnorum clara virorum Nomina: quae brevior charta referre vetat. Gratia sit superis, quod decedente priori, Laus successorem nunc habet ista parem: Qui sacra, qui leges, qui ius tueatur et aequum: Ut sint virtuti praemia digna suae. Addo quod hoc nostrae sub Maecenate Camenae, Inveniunt aliquam, qua releventur, opem. Nam fovet ingenuos: meritoque coronat honore: Inque suo pretio nobile ponit opus: Gaudet enim virtus testes sibi iungere Musas: Carmen amat, quisquis carmine digna facit.
fris742
Eia age, quas magno cecini de Caesare, laudes Accipe: dumque aliqua, qua libet arte, iuva. Nam quia Caesareis ego longe separor oris: Nec fas est summe limen adire domus: Tu nostras tutare vices: Carmenque Rodolpho Commenda: et librum supplice trade manu. Quod metuas, non est: laudes hic ille paternas Perleget, et magni nobile nomen avi. Trade modo, et grandi tempus furare labori: Quaeque tui mihi inest, sit tibi cura mei. Sic tua progressus habeat fortuna perennes: Et vigeat canae, te Duce, pacis honor. AD ANDRAEAM ERSTENbergium, LL. Licentiatum: S. Caesareae Maiestati a Secretis Aulicis. ELEGIA III. HANC tibi Neccarico Frischlinus ab amne salutem Mittit: amicitiae cultor ubique tuae: Utque suum memori serves in pectore nomen ERSTENBERGE, tua pro pietate rogat. Ille tui ut numquam non sit memor, efficit oris Candor, et ingenii vis animosa tui. O decus ERSTENberge tui praeustrius aevi: Quam fuit aetatis Oppius ille suae: Oppius augusti quondam Amanuensis Iuli Caesaris: arcani pars quotacumque fori. Tu legum potes ambiguos dissolvere nodos: Iuraque largiri civibus aequa bonis.
fris743
Tu potes eloquio doctas formare tabellas: Et pro Caesareo fundere verba throno. Tu potes eximiis elementa notare figuris: Teutona sive velis, sive Latina velis. Adde quod in numeros voces non cogis ineptos: Nec fluit ingeny vana maligna tui: Sive canas igitur, seu scribas, sive loquaris: Victricis Lauri praemia prima feres. Accedit vitae ratio, morumque venustas: Et sincera fides, et pietatis amor. Comprimis doctos quod amasque fovesque Poetas: Et Vates aliquod numen habere putas: Vidi ego, quam fido sis me complexus amore: Pulsaret vestras cum mea dextra fores. Vidi animum multis Virtutibus undique cinctum? Accepique oris verba benigna tui. Nec dum pollicitae nostro de pectore voces Excessere, memor qus mea cera tenet. Queis sane fretus tantis rationibus adsum: Et promissa tibi Carmina nostra fero. Carmina de Divo nuper meditata Rodolpho, Cui precor imperii coepta beata novi. Tu, cui me totum fido, meaque omnia mando: Absentis partes convenienter agas. Atque hunc Caesareae da dextra supplice dextrae, Quem mea fert secum rustica Musa librum. Est opus exiguum, si mole quis aestimet ipsum: At si res spectes, maius (opinor) erit. Namque hic maiorum releget praeconia Caesar: Res fortes Atavum, fortia facta Patrum.
fris744
Scilicei a primo nunc cepimus ire Rodolpho: Perque novem augustos continuamus iter, Di faxint primum superet virtute Secundus: Sitque pater patriae, sicut et ille, suae. Cum bene tradideris, opportunoque libellum Tempore: et ornaris munera voce tua: Tunc fera Prisciadae geminat aque vulnera laesi Expecta: parvas fac tamen ante moras. Non te Germanaelatet aptus adagio gentis: Res bona non parvam poscit habere moram. Vive, vale, duo post coeuntis cornua Lunae, Prisciadae laesi vulnera mille leges. GENEROSO ET MAGNIFICO viro, D. Ruperto L. Baroni a Stotzingen, in Alten sperg et Plauhofen, Domino Comitatus Hornstein et Seubersdorff, S. Caesarae Maiest, a Consiliis, Produci inferioris Austriae: Serenissimorum item Prinpum ac Dominoum, D. D. Maximiliani et Matthiae Archiducum Austriae, etc. Archicamerario. ELEGIA IIII. QUAS tibi, quas grates Generose Ruperte rependam, Pro meritis in nos, officiisque tuis? Namque Ratisponae cum sors coniungeret ambos: Inque tuas irent Carmina nostra manus: Tu me complexus vinclo propiore fuisti, Quam si Stozinga natus in arce forem.
fris745
Tu mihi dixisti: nobis tua Musa probatur, Per quam luce potest sancta Rebecca frui. Nuper et ut decimo feci de Caesare carmen, Austriadum Reges quos habet una domus. Tu mea legisti, tu carmina lecta probasti, Et ratus es quoddam numen inesse mihi. Tantus amor Vatum, tanta est sapientia rerum, Iudicii candor tam tibi verus inest. Paucos hoc aevo est aequos reperire legentes, Qui sine contemptu scripta aliena legant. Maxima pars hominum, quae non intelligit, odit: Aut male de rebus iudicat usque bonis. At tu sincero non es sine pectore corpus: Nam quodcumque probas, haud sine mente probas. Addo fidem, facilesque animos, dextramque benignam, Praeditaque hospitii candida iura tui. Namque Paneygricos cum proxima bruma Viennam Portasset nostros: tu meus hospes eras. Consilioque tuo Musas, operaque levabas: Nec tetro es passus delituisse loco. Fecit idem miti Procancellarius ore, Cuius nostra prius Musa rogarat opem. Quem si fata virum servant: si lumine vitae Vescetur: nostras sentiet ille vices. Fecit et Andraeas opus Erstembergius omne Quod potuit, nava sollicitaque manu. Fecerunt alii: quorum mihi cognita solum Nomina: sed locus hic illa referre vetat. Pro quibus officiis cum munera nulla rependam: Nec si forte velim, magna referre queam.
fris746
Eia age vir nostro doctissime et optime saeclo, Ingenii hunc fetum pauperioris habe. Nam mihi si tribuas Croesi cum fenore sortem, Si des Pactoli munera Gangis opes: Non tamen his meritis reddam quas debeo grates: Nec tibi par ulla parte fuisse ferar. Est opus exiguum, meritisque ingentibus impar: Quale tamen cumque est: consule quaeso boni. Tempus erit cum te maiori ornabo Camena: Si modo nostra aliquod carmina pondus habent. Tu nostri interea retine constanter amorem: Ipse ego dum vivo, teque tuosque colo. IN EIUSDEM EFFIGIEM. STOTZINGUM praesens tibi monstrat imago Rupertum, Qua facie vivus conspiciendus erat. Nam sic ille manus, sic os oculosque ferebat: Aevi finisset octo ubi lustra sui. Ars utinam posset Stotzingi pingere mentem, Pulchrior in terris nulla tabella foret. IN BIBLIOTHECAM CL. V. Ioannis Fichardi, I. V. Doctoris nobilissimi, et Reip. Francofurtensis Syndici. ELEGIA V. ERGO alius fulvi pondus sibi congerat auri Et multo innumeras iugere pascat oves. Chrysolithos alius flavos viridesque smaragdos Colligat, Eoi munera rara maris.
fris747
Selectos alius certet monstrare colores Punicum Lybiae, purpureumque Tyri. Ille gerat vestes Italas et murice tincta Vellera: quae Phrygia femina pinxit acu. Ille novo passim luxu fluat, ille per urbem Incedat volucri comspiciendus equo. Sit tua cura bonos emisse Ficharde libellos, Ut tua Croesaeas cura lacessat opes. Nam neque Niliaca quondam Philadelphus in ora Tot cultos habuit, prisca uti fama, libros. Nec tot Amisenae decor ille Tyrannion urbis Possedit: Latii ductus ad arva soli. Nec cui prioectus rediit maris annulus unda, Creditur in veteri tot tenuisse Samo. Nec qui Cecropiam rexit Pisistratus urbem Chartarum ingenuas tot cumulavit opes: Quot celebris magno praeclara volumina acervo Congessit patrii Fama Fichardus agri. Hic sunt aetherias qui pandunt ordine voces, Et Mosae et Christi caelica verba sonant: Iosephique liber tibi Vespasiane dicatus, Iustinique pium martyris illud opus. Hic graeci Patres Chrysostomus et Basileius, Hic Theophylactus Gregoriique duo. Cyillusque sagax, et cui dat clara Damascus Nomen et ignoti nobile vatis opus. Hic Irenaeus, hic Clemens, hic Isiodorus, Hic vetus Origenes Eusebiusque sacer. Hic Theodoretus, Nicephorus et Dionysus, Quique Epiphaniacum nomen et omen habet.
fris748
Socratis hic codex, hic commentaria Arethae, Hic Egesippi Sozomenique liber. Praeterea verbis qui sacra dedere Latinis Hic sunt: hic libri Tertuliane tui. Hic viget Ambrosius Cyprianus et Augustinus, Et qui Romana Biblia voce legit. Hic sonat Hilarius tria mystica numina caeli, Hic cum Bernhardo Beda Leoque suo. Hic et Lut heri sunt hic monumenta Philippi, Et quot habent libri suavis Erasme tui. Atque alii innumeri quorun me copia turbat, Qui sacros caelamo composuere libros. Sed neque Iuridicae desunt hic mille palestrae Auctores agili dedita turba foro. Hic legum iurisque libri decretaque Tumi Pontificis Romae quem coluere patres. Doctoresque alto qui mentis acumine iura Ruriati leges exposuere bonas. Quos inter primos Inerius fulget honore Tuque Placentino Dux Basiane tuo. Bofredusque Lyusque sagax et nobilis Azo, Et bene currendo qui leve fecit iter. Balduinusque acer et cui dedit hostia nomen, Gensque Malumbreae non odiosa domus. Bartolus, hic Baldusque sonant, Lagnanaque charta, Et cum Iacobo tu Salicete bono. Inde Panormitanus ovat solersque Imolaus, Et qui de castro nomina Paulus habet. Hic legum Andreas Siculus iurisque monarcha, Hic et Alexander lux Imolensis agri.
fris749
Hic Ludovici agros et docti Bartholomaei, Hic tot Francisci, NIcolei atque Petri. Et quotquot nostro scripserunt plurima saeclo, Qualis erat Decius, qualis Iason erat. Qualis erat Crossus, qualis Budaeus ad assem Factus Galliaci clara lucerna fori. Qualis erat Rubens Ticini doctor ad undas, Et Blancus solers, Aemiliusque sagax. Qualis et Alciatus Zasiusque disertior illis Omnibus et patrae gloria prima suae. Et qualis Tyraquellus erat vel Schurpffius ille Summus Leucoreae Schurpffius urbis honor. Qualis Menochius qualis Molynaeus acutae Mentis et ingenio tu Vesebecce bono. Qualis Vigelius Methodi certissimus auctor, Et multis hodie clarus in orbe libris. Qualis erat nostri Fichardus fama Lycaei, Ille comes studii docte Ficharde tui. Qualis et ipse meres dicique colique Ficharde Scriptorum haud minimo commemorande loco. Non etenim cultos inter teris otia libros Ut quem stultiferae prora habet illa ratis. Non situs aut teter cariosa volumina pulvis Obsidet, aut chartas rancida blatta vorat. Sed legis et lectos vigili meditamine libros, Volvis et in memori pectore deinde notas. Utque apis in lato flores circumvolat agro, Et foeto succos extrahit ore bonos. Sic tu doctorum cultissima dicta virorum Colligis et dulces construis inde favos.
fris750
Hinc pietas sacris crevit tibi magna libellis, Et qui te in signit relligionis amor. Hinc legum et culti miranda peritia iuris, Hinc animi candor plurimus ille tui. Quique alios tantum longe supereminet omnes, Quantum sidereas Hesperus ille faces. Quantum clara ignes praecedit Luna minores, Et quantum Solis fulget in orbe iubar. Inde tuum ingenium, crebro fora turbida quaestu Confugiunt et opem supplice voce rogant. Inde tua implorant longinquis iura querelis Urbes et summi Teutonis orbe Duces Quid? quod Paeonii magnique Machaones omnes Iuridicis astant docta caterva tuis. Hic sedet Hipocrates, hic et monumenta Galeni Te duce Romanis facta Latina sonis. Ipse Dioscorides laetas hic explicat herbas, Hic Avicenna sagax Aetiusque sagax. Hic Aegyneta, hic Oribasius, hic Theophrastus, Plinius hic unus Bibliotheca liber. Hic Caesus scriptorque aurati Apuleius aselli, Hic et Alexandri, Graecus uterque, duo. Silvius hic Mesueque eius Fernelius hic est, Fuchsius hic noster Matthiolusque sedent. Unanimes libri, si non inspexeris intus Adversanti alias praelia fronte gerunt. Hic Andernacus doctique Ruellius oris, Hic cum Gesnero Langius atque Tragus. Hic et Palladius, Varro, Columella Catoque Rusticus: et quos hic dicere longa mora est.
fris751
Quid vero memorem Graios Latiosque Poetas, Fichardus magno quos in honore locat. Nam licet haec vatum careat fautoribus aetas, Turbaque Castalias cetera temnat aequas. Hic tamen in manga secli caligine nostri Ingenuae vates indolis unus amat. Inde noves plures habet antiquosque Poetas, Sive Pelasga canant, sive Latina colant. Hic quibus Aonios labor est pede ducere campos, Et quibus Arcadicis carmina culta lyris. Qua surias regumque domus aversaque solis Lumina terificis intovere modis. Et quis lasciva numeros variare Thalia Dulce est namque elegos claudere verba pedes. Quos cum provideas stantes longo ordine circum Carminaque illorum, non onerosa legas. Hoc videas Helicone sacras habitare Camenas, Hic Aganippaei currere fontis aquas. Hic canit iratum vates Irnaeus Achillem, Hic rite Ascraeus findere monstrat agros. Orpheus hic hymnos atque aurea vellera cantat, Musaeusque prior Callimachusque sonant. Trinacriusque senex, Molchusque Bionque et Aratus, Nicander, Rhodius, Pindarus et Calaber. Et qui Troianum bellum describit ab ovo, Et tu quifinem Tryphiodore facis. Phocylides Samiusque senex prudensque Theognis, Et qui venanti retia graeca dedit. Aeschylus hic Sophoclesque vetus tectusque Lycophron, Hic est Euripides, hic et Aristophanes.
fris752
Partesed adversa Latii stant ordine vates, Et socco celebres Aonioque pede. Plautus Lucretique furor soccusque Terenti, Et tua lasciva Musa Catulle lyra. Virgiliusque ingens, et cultus Horatius arte, Et Naso et Gallo iuncte Tibulle tuo. Lucanus Statiusque et Flaccus Iasonis acer Praeco et Scipiadum Silius ille decus. Et qui te Stilico fulgentibus intulit astris, Quique Epigrammaticos sparsit in orbe iocos. Et Seneca Ausonii finisque caputque coturni, Et Satyro insignes qui viguere pede. Quique polos cecinit, stellasque imitatus Aratum, Et qui venanti gratius arma dedit. Addo Hessum Celtemque ipsum celebremque Sabinum; Stigeliumque illi Lotichiumque parem. Fabriciumque pium et generosum carmen Aconti, Maioremque sacro Virgilii ore gravem. Addo alios pene innumeros quos cura Fichardi Emit et hinc precio conveniente locat. Nec vos praetereo qui in longum mittitis aevum, Et populis Regum gesta legenda datis. Quos magno numero collegit et usque Fichardus Colligit et docta versat ubique manu. Herodotus qualis primus pater Historiarum, Qualis Thucydides Xenophon atque Dio. Atque Halicarnasseus et Alexander et altus Livius et Siculi fex Diodorus agri. Qualis Plutarchus qualis Sallustius et qui Pellaei scripsit Curtius arma Ducis.
fris753
Qualis Velleius, Caesar, Suetonius asper Aelius et Tacitus Pollio et Aurelius Innumerique alii Zonaras Glycasque repertus, Nuper et hinc variae conditor historiae, Et quotquot recitat praestantis docta Chytraei, Pagina Cecropios Ausoniosque libros Rhetores hic etiam videas Logicosque disertos, Philosophosque graves, Astrologosque graves, Hic sunt qui membris emissi ad culmina caeli, Tendunt et rerum nos elementa docent, Hic et Aristoteles, hic et monumenta Platonis Hic et Aristides Rhetor et Hermogenes. Hic est Isocrates, hic sunt Demosthenis ora, Hic Seneca, hic magni sunt Ciceronis opes. Hic Strabo, qui radio descripsit gentibus orbem, Hic est Pausanias, hic Ptolomaee viges Hic Proclus solersque Theo: Purbachius hic est, Quique habet a magno Regiomonte decus Sed quo digredior? numero comprendere non est, Quos habet haec doctos Bibliotheca libros. Ante leves dicam, quot volvat Moenus arenas, Quam tot librorum consequar ore bona. Ergo ubi parta fuit requies tibi docte Ficharde, Nec tibi dat turbas voce querente cliens. Tunc istis Alhusis animus tibi mollior instat Atque haec quae in vita mox imitere legis. Tunc aut sidereas imitaris naviter artes, Aut quid Aristoteles quid moneatque Plato. Aut etiam medicos versas et Apollinis artem Aut graecos vates Ausoniosque legis.
fris754
Aut nostram quatis ipse ratem fingisque Poema Aut oratores nava imitare manu. Nam vitae pars nulla perit, quodcumque recedit Temporis id studiis mitibus omne datur. Omne aevum Musis teritur, nec tarda senectus, Aut animi vires ingeniumque premit. O Praeclare senex o aevigloria nostri. O et praesidium Pieridumque decus. Vive Midae Gazis et Craesi ditior auro Sic studiis faveat Christus ubique tuis. Teque diu incolumem patriaeque tuisque reservet, Et sero superae ducat ad astra domus. MELIORI IAEGERO, a libellis Duci VVirtem- bergico. ELEGIA VI. NON semper peiora dies mortalibus affert: Succedunt primis et meliora bonis: Ceu cum sicca venit, pulsi Aquilonibus aestas: Unam consequitur multa serena dies. Sic ubi deseruit vitales Caseus auras, Officii haeredem repperit ille sui. Regia nam veteris linquebat Schroppius undae Flumina: qua puras Brentius urget aquas. Et Dencodorpis successit sedibus Abbas. Proxima cum Schropp Inumina CLESSUS adit. Sic ubi Mulbronnae liquit castra Magirus, Stuccardae sanctas pascere iussus oves:
fris755
Suscipit illius dextro moderamina CHRISTO, Schroppius ingenio, Schroppius ore potens. Magno olim Praesul successerat iste Magirus Vannio: ut aetheriam venerat ille domum. Sic quam deseruit sublatus funere Lorcham Velus, eximia vir pietate gravis: Hanc tu Vinari tutandam suscipis Abel, Abel amans fidei, iustitiaeque colens. Sic ubi Ruccerus finito tempore vitae, Militiae ad superos transtulit arma suae. Dencodorpaeam Christo duce et auspice sedem Stecherus genio non renuente capit. Idem Tecciacam praeco cum linqueret Aulam, Alpiobachano iussus adire lares. Nonne locum subiit simili virtute prioris Schoppius, aetherii luxque decusque chori? Nonne et Ruccero fatis super aethera rapto, Cum Dencodorpam Staecher adivit humum? Tu capis illius partes et munta Praesul Vogelle, ad Kinti maxime Praesul aquas. Nonne et Davides obiit cum Scheccius aevum Curia Moserum repperit alta suum? Nonne senex fatis ubi cessit Crusius: illi Schulter, substitui qui bene posset, erat? Tu quoque praeclari compensas funera nobis (Non falso Melior dictus) acerba viri. Nam qualis fuerit, quantusque hic urbibus olim Curtius, et quanta cognitus ille fide. Audiit et latis felix Germania campis: Audiit et vasto proxima terra mari,
fris756
Audiit et si cui toto procul orbe remoto, VVirtembergiaci mentio facta soli Quidquid enim virtus homini pietasque meretur: Eloquium magni quidquid honoris habet: Quidquid habet laudis, rebus spectata gerendis Dextera, proque suo Principe fida manus: Curtius est studiis omne istud adeptus: et idem Hac hominum nulli laude secundus erit. Ille suis patriam iuvit felicibus orsis: Supremum vitae tempus usque suae. Ille sagax animt reperit consulta: nec unquam Deseruit partes languida cura suas. Gratia DIS superis, per quos non deficit alter, Magni succedens in pia castra viri. Nam postquam senio fragili, multoque labore Confectus nuper Curtius astra subit: Tu legeris, votoque unus deposceris omni: Figit et in te oculos curia et aula suos. Quippe operum consors vivo, mangique laboris Assiduus fueras et bonus ante comes. Et tibi res tantas ratio perspecta gerendi: Et mens ipsa potens, ingeniumque sagax. Clare vir et merito nostris ornande Camenis: Carmine quo laudes concelebrabo tuas? An loquar eximios natalis originis ortus: Et geniale solum, magnanimumque Patrem? An studia et mores omni sine labe probatos? An peregre visi dissita regna loci? Neuffa tibi gentile solum: qua desuper urbi Imminet Albanis arx operosa iugis.
fris757
Illic prima puer Latiae fundamina linguae Iecisti: patrio maxima cura Lari. Namque armis multum tenera super indole victis, In nullas partes desidiosus eras. Ipse pater captus, ipsi stupuere magistri: Mirantes animi plurima dona tui. Inde Tubingiaci digressus ad arva Licei, Andisti magnos magna sonare viros: Qui tibi Socraticas di vinae Pallados artes Inseretent, genii dexterioris opus. Aut quidicendi vires, et lumina vocum Praeberent, doctis eruta verba libris. Hic tener ante dies, animo rerumque bonarum Vicisti aequales conditione tuos. Nec te corrupit pubes effrena, novaeque Libertas, multis praeproperata, togae. Sed tibi Pieriae vigili sub pectore curae: Et probitas hilaris, cumque pudore fides: Et decor et docti legem sibi dicere mores, Luxuriaeque tenens aurea frena modus. Post alio moliris iter: nec deside passu, Gallica qua tellus floruit, ire paras, Hic tibi iuridicae parta est sapientia chartae, Ambiguas legum dicere posse vias. Hic tibi Francigenum facundia cognita linguae, Italogallorum posse referre sonos. Mox patrios repetis, clavissima regna, penates: Ut pentiposses utilis esse tuae. Curia tum primum Teccaei principis ampla Te capit: et Scribae munus obire iubet.
fris758
Laeta dehinc series, variisque ex ordine curis Auctus honos semper splendidiore gradu. Nondum stelligerum senior demissus in axem Curtius, ingenii faxque decusque tui. Ingenii certe, quo non es segniter usus, Ille tui tota mente probator erat. Teque sibi consortem operum multique laboris Legit, et officii munia magna dedit, Munia post obitus tibi demandata supremos: Clausit ut extremum Curtius ille diem Inde tuam lux alma domum, praecelsaque nuper Fortuna intravit, non leviore gradu. Arcanis haerere datum, semperque potentis Principis excellens accoluisse latus, Nam te annis verni Princeps robustior aevi, Consilii socium, semper habere solet. Tu Comes assiduus, tu summo iunctior ori. Ingenio mores aequiparante, places. Nec sine te nostro nunc ulla negotia, fiunt Limite: seu ferri conscia, sive togae. Curia quidquid agit, quidquid variabilis Aula: Quidquid voce humili subdita turba rogat: Omnia nunc uni parent commissa ministro. Litera perque tuas itque reditque manus: Hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas. Exigui potus, exiguaeque dapes. Unica cura Duci fidos genuisse clientes: Et bene Tecciacas constabilire domos. Quis nisi divino septus munimine CHRISTI, Audeat hoc tantae sumere molis onus?
fris759
Obruet audentem rerum, gravitasque nitorque: Nec poterit tanti pondera ferre loci. At tibi nec pietas defit, geniusque virilis: Qui vires etiam corpus habere facit. Angeat hunc utinam Christus, servetque vigorem, Comprecor, ad vitae tempora summa tuae, Sufficiatque tibi corpus tam forte labori: Duret ut in longas impetus iste moras. Nec minuat vires animi longaeva senectus: Etsi Mathusalae saecula patris agas. AD LAURENTIUM SCHMIDlinum, Duci VVirtemberg. a secretis. ELEGIA VII. QUAS tibi, quas potero Schmidline rependere grates Laurenti, studiis fautor amice bonis? Qui mihi cum reliquis animo clemente tulisti Auxiliatrices non sine laude manus. Nam liquet hoc vere de te mihi dicere, rebus Propitie semper te voluisse meis. Tu quamcumque meo potuisti ferre parenti, Quam iuleras prompto pectore dexter opem? Tu mihi Coenobii reserasti limina quondam Regia cum Fontis rura petenda forent. Auspice te studiis animus mihi crevit obortis, Auspice te carpsi maius honoris iter. Tu Bebenhusiaco, tu me transire Lyceo Fecisti ad Clariae tecta beata Scholae.
fris760
Et nisi tunc aliqua iuvisses parte perisset Impetus ingenii forsitan ille mei. Saepius haec memini, verum mihi dicere Patrem, Qui te perpetuo fovit amore virum. Ecquis enim tantum, nisi cassus mente, Patronum Oderit? aut nullo praedicet ore cliens? Addo quod et Socerum veri mihi Patris amore Coniunctum officiis diligis usque tuis. Nam tam diligimus, cum nos pietate iuvamus Alterum, et in nobis mutua cura viget. Quid memorem fratrem Snepffl bonitate levatum? Ensline officiis nec minus alme tuis? An meus hic nulla nobis Laurentius arte Profuit? an similis non fuit ille sui? Haud reor: at meruit primas, velut aestimo, partes, Et fratrem prompta iuvit ubique manu. O meus hac etiam potuisset Vitricus uti Commoditate: suas sic tenuisset opes. Nec prope iacturam rerum fecisset iniquam, Nec iam Caupo nova pelleret arte famem. Sed mihi Discipulo Doctor quod praestitit olim, Praestaret reliquis nunc quoque munus idem. DI tibi sint faciles Laurens, reliquisque Patronis, Quotquot in augendo fratre tulistis opem. Nulla dies unquam memori vos eximet aevo: Si modo viva pii Carmina fatis erunt.
fris761
AD GEORGIUM KISELIUM, in Kaltenbrunn et Ganovitz, etc. Serenissimi Archiducis Caroli, etc. Consiliarium. De se febricitante. ELEGIA VIII. ME premit Hungarica febris recidiva subora: O ubi Kiselii tam mihi grata domus? Febre laboranti bis septem quae mihi luces Divitis hospitii iura benigna dedit. O ubi gemma meus, pesti saevissima pestis, O felix operum GABELECHOVER ubi es? O ubi tam dexter Podalirius atque Machaon Qui medicas nobis applicuere manus? Si nostras audire preces vos moenia GraetI Non prohibent vestrae ferte salutis opem. Ardeo non aliter quam saevae flamma Chimaerae. Et quae dura niger calfacit aera faber. Os hebet, arentique haerescit lingua palato, Et sicca infelix halitus ora quatit. Pulmo ferum rapidis expirat faucibus ignem: Qualem venator naribus efflat equus. Cor tremit et diro feriuntur tempora pulsu, Iurarem Aetnaeos hic habitare fabros. Languent prostrati ferventis corporis artus: Et molem nolunt sustinuisse pedes. Inflammat venas bilis suffusa tumentes: Ventriculum torquet plurimus humor iners. Nec calor adveniens paucas perdurat in horas: Sole oriente oritur, sole cadente cadit.
fris762
Perque diem totum vexat sitis etgra: nec ullum Quod recreet miserum, dulce levamen adest. Adde quod his fervens in finibus aestuat aer: Ingeminatque mei semina diramali. Quid quod et ingenium febrili exaruit aestu, Et mea iam nullo vena liquore fluit. Quo me convertam? nemo est, qui misceat haustus, Nemo qui medicas exerit arte manus. Sustineo vires herbarum viribus aegras: Et guttur cocta colluo fontis aqua. Caprinoque sero, et lactuca, et paupere malva Naturae obstrusas ipse recludo vias. Funde pias pro Vate preces, Generose Georgi, Et fac pro reditu vota benigna meo. Sic tua sit sospes cum cara filia matre, Et neutram febris post recidiva premat. DE LACV CIRCNITIO, AD GASPAREM GOdescheium Circnitianum. ELEGIA IX. QUID Deli Inopum, quid reflua flumina Nili Mirer? Circnitium miror Amice lacum? Ille lacus, vasti quem cingunt undique montes, Nec fontem, nec habet ostia, more lacus: Sed sursum fluit e terra, refluitque deorsum, Perque suas certas itque reditque vices. Nam cava subtus aquam stagnantem terra resorbet: Cum nova purpurei tempora veris eunt.
fris763
Tunc emersa virent stagnanti e flumine prata: Seque novo viridis gramine vestit ager. Tunc pinguem agricolae proscindunt vomere glebam: Inque lacus gremio semina iacta tegunt. Hinc fenoque casas et messibus horrea complent: Hinc cum ervo et milio, pisa fabasque legunt. Vidi ego triticea terram flavescere arista: Quae nuper densis tecta latebat aquis. Vidi ruricolam curvos tractare bidentes, Qua nuper remos duxerat ille via. Cum vero Autumm succedunt frigora messi, Mox eadem absorptas terra refundit aquas. Tum subito erumpunt, velut e sifonibus undae, Et longae complent vallis utrumque latus. Emergunt simul occulto cum flumine pisces Omnigeni: et miro vertice pictus anas. Atque ubi constiter ant graciles aestate capellae: Illic hyberno pisce natatur humus. Quaque vago volucri modo rete tetenderat auceps: Illic nunc lintrem navita lentus agit. Vix equidem credar: sed cum sint lumina testes Ipsa mihi: debent lumina habere fidem. Vidimus in glacie pisces haerere ligatos: Et rigido caesos saepe bidente capi. Inunc, Inopum et Nilum tibi suspice: quisquis Circnitii nescis mira fluenta lacus.
fris764
IN NATALEM SVUM, AD UXOREM MARGAREtam Brentiam. ELEGIA X. HUNC FRISCHLINA diem signa meliore lapillo, Proque tuo superis fac pia vota viro. Hic est ille dies, quo clari numinis auram Hausimus, et nitidi vidimus ora poli. Funde merum pateris, et mensis infer acernis, Quas comedat laeto gutture verna, dapes. Ter iam quingentos CHRISTUS compleverat annos, Lustraque post octo septima messis erat: Pendula caelestes lanx suspendebat habenas, Pergebatque brevem nox superare diem. Nam decima Octobres ibat lux ante Kalendas. Leucothoeque novis mane rubebat equis: Quando ego materno ventre egressus in auras, Accepi vitae tempora prima meae. Quae tum splenduerint subter labentia caelo Sidera: quid vario stella nitore velit: Quid mihi laeva mali portendant astra: quid irae, Sanguineus Mavors, quid Venus aequae boni. Vos o Astrologi nolite inquirere frustra: Nam vestris nugis debet abesse fides. Una dies alios vitae producit in auras, E vivis alios surripit una dies. Virgilium lux haec, Graia tellure reversum, Sustulit: inque Itala contumulavit humo. Stant tibi Parthenopae Lucano in littore sedes: Qua profugo implevit moenia Troe Capys.
fris765
Sustulit haec eadem Islebio sub limite natum, Eerlini ertinctum sedibus, Agricolam. Haec contra diadema tibi Rudolphe Bohemum Contulit: hic Regem qua sua Praga videt. Quid, quod et interdum geminos Horoscopus idem Producit, nulla conditione pares? Quis fuit asperior rufo venator Idumo? Teque Iacobe sacra quis pietat prior? Attamen hos ambos quasi momine temporis uno, In lucem quondam Diva Rebecca dedit. Scire nefas homini, quid crastina proferat aetas: Nos tamen auguruiis dedita turba sumus. Iruimus, quae prima dies, ubi terminus aevi, Quid bonus in caelo cogitet ille DEUS. Lucida quid gemino portendat Cynthia cornu: Aut quid fraternis ignibus orba, notet. Astrorum inde vices, numerataque semita Lunae: Hinc nugae Assyriae, Niliacumque nefas. Vana quid in caelo rerum pelagoque geratur. Et terra, ficti conscia fama videt. Illic crudelitas, illic temerarius error: Et consternatus, qui pavet ista, timor. At tu Christe tuo qui me spiramine fulcis, Inque tuo verbo spem posuisse iubes: Tuprocul eventura vides: tibi debita vatum Pectora, caelesti pectora mota sono. Tuque regis sortes, per te praesentit aruspex, Quid fati volvat providus ille Pater. Te duce Danieles numquam frustratus Hebraeos, Fatidico solvit ora diserta sono.
fris766
Qui simul aetherios animo conceperat ignes, Ore dabat pleno carmina vera Dei. Astra suos peragunt cursus, celeresque recursus, Nam non vitandae tempora legis habent. Hinc Sol a Borea nunc se convertit ad Austrum: Nunc iterum Boream, bruma ineunte, petit. At tu perpetuos indis sementibus auctus: Ne nova per gelidas usta sit herba nives. Quando procul nostra Titan tellure recessit: A te vivificus, non aliunde calor. Cum serimus, caelum vento felice recludis: Cumque opus, aetheria semina tingis aqua. Tu facis, ut scabrae maneat rubiginis expers, Nec vitio terrae palleat ulla seges: Ut neque dificiat macie, neque pinguior aequo, Divitiis pereat luxuriosa suis. Ergo vale Babylon, quae Solem dicis Osirim, Atque inter caeli numina trina locas. Stulta vale Memphi, quae nobis Isida numen Efficis ex Luna, linigeramque Deam. Augurium est nobis, quod sacri pagina verbi, Divino est olim vaticinata sono. Hac quisquis sacer antistes utetur amussi, Concesso is poterit vatibus ore loqui. Tu vero socii consors castissima lecti, Ut redeat lux haec saepe precare Deum. Sic nos cana fides, peetas sic integra semper, Sic iungant vinclis iura marita suis.
fris767
AD EBERHARDUM BIDEMbachium, S. Th. Doctorem, Abbatem Bebenhusanum, Affinem suum colendissimum. ELEGIA XI. SI potes exigua conviva recumbere mensa, Et mecum tenues sumere vate dapes: Digne vir, et nostris merito invitande Camenis: Cum consorte tori, te comitante, veni Cras ubi Sol decimam signabit desuper horam: Exspectabo domi te, Sophiamque tuam. Nam socer affini consanguinitate propinquos, Qua ratione potest, exhilarare cupit. Semper enim vitae extremos festinat ad annos: Supremumque putat quemlibet esse diem. Ex quo caelipotens sacro illum contigit igni: Insregitque manus, destituitque pedes. Ipse etiam nobis facundi Snepffius oris, Nonnihil amotis nubibus, hospes erit. Adveniet patrii Ioannes nominis haeres Brentius, atque suo Barbara iuncta viro. Si mihi vir dicendus erit: cui naviter uxor Imperat, et Dominum non sinit esse virum. Pan etiam veniet, ovium Pan ille magister: Non pater Arcadicus, semicaperve Deus: Sed VVendellinus consanguinitate propinquus, Sub cuius subsunt pastor ovesque manu: Hi mihi convivae: si fercula forte requiris: Fercula tot numero non habiturus eris.
fris768
P. MELISSO FRANCO, COMITI Palat. et Equiti, civi Romano. ELEGIA XII. DETRACTIS geminis Frislinum Saxo poetam Nominat: est homini mollior ille sonus. Me Frischilinum vult Musa vocare Melissi: Penset ut acceptum syllaba quarta malum. Est qui Frochlinum stolido me nominat ore: Ceu dederint ranae nomen Aristophanis. Contigit hoc ipsum divino forte Maroni: Cui stirps Virgilii nomen avita dedit. Vergilium plebes tamen ipsum stulta vocavit: Sicut Freschlinum me male sana vocat. Frischlino mihi, non Freschlino nomen avitum est: Hoc me Teutonici sanguinis esse probat. Cecropia dices Hygiaenum voce: Latina, Si vis, me poteris dicere Vegetium. Mens tamen est nobis, nomen retinere paternum: Ut me Germam stemmatis esse probem. Hoc tritavus nobis Bernhardus nomine vixit: Hoc atavus dudum nomine Ianus erat. Hoc proavus quondam Henricus cognomine vixit: Hoc mihi Ioannes nomine vixit avus: Militiae iurata manus, pia fulcra Senatus: Legatique Ducum, Signiferique Ducum. Nec meus eximia Phoebi praesignis ab arte, Alterius voluit nominis esse pater. Nec tu duriciem metuas: cum Pelasgi Dicant, et Tuscula quae Latii.
fris769
Si tamen inserta vocali augebis: id oro Carminis ut facias conditione tui. Quid tamen interea de me promittere possis, Accipito verbis, noster amice, tribus: Sive ego Frischlinus, Frischilinusve vocabor: Paule Melisse, tuus semper amicus ero. AD P. VIRGILIUM MAROnem, Poetarum Principem. ELEGIA XIII. VIRGILII manes, et perpetis ossa favillae, Et quidquid campis restat in Elysiis. Vos ego compello, vos primo in margine libri Alloquor: et testes ad mea verba voco. Si mala FRISCHLINI laedent vonvitia Musam Insontem: hanc vestra rite iuvetis ope. Furta meis multi dicent haerere libellis: Et mea quod fuerit praeda Maronis opus. Duritiem versus censor culpabit iniquus: Quam peperit numeris Teutona lingua meis. Aut minus abiectas carpent mendacia voces: Aut aliud dicent crimen inesse libro. Sed quibus excuser merito rationibus, audi, (Si me audire potes) summe Poeta Maro. Dissimilis nostrum fortuna utrique tuaque Ah longe inferior sors mea sorte fuit. Lingua Latina tuo vernacula fluxit ab ore: Quae mihi difficili parta labore venit. Tu cum perfectum posses cumponere carmen: Ut legerem recte tunc mihi cura fuit:
fris770
Quosque tuo posses imitari rite libello: Innumeri Vates pene fuere tibi. Nam tuamateries toti notissima mundo: Inque Poetarum fabula trita choro. Multa sed et licuit cum fictis nomina rebus Fingere: erant animi libera frena tui. At mea materies est rebus plena novatis: Nec prius hoc quisquam tramite fecit iter: Nec fuit ulla mihi concessa licentia Vati: Verba sed historicam iussa tenere fidem. An levia haec credas? age perbreve respice tempus: Quo labor hoc longum noster aravit opus. Bis seni ex illo lapsi sunt tempore menses: Cum thalami hoc fieret connubiale sacrum. Tres mea Germano, Latioque ornata cothurno Abstulit, a Syrio tracta Rebecca solo. Est unus misero ploranti fata colono, Et Variis linguis plebeculaeque datus, Nam varios pinxit Comoedia libera mores: Plebeio quales cernimus esse gregi. Comitiis unus datus est: cum Caesare rapto Ipse Ratisponae (res ea nota) fui. Maxima pars reliqui, tenerae concessa iuventae, Temporis: est operis quae polienda meis. Binas quoque die consumo naviter horas, Dum doceo tenerum Romula verba gregem. Nunc Cicero est manibus nostris sumendus, et illo Deposito, magni Caesaris illud opus. Caesare vix posito tua nos Aeneia torquent Arma, iuventuti rite canenda meae.
fris771
Dixerit hoc aliquis modico facile esse Poetae: At inctura tamen temporis ista fuit. Quin etiam sacri quando venere diei Tempora: cum noster otia coetus habet. Tres ego continuas tribui sermonibus horas: Socraticamque ivi per nemus omne viam. Assiduo sic me iactatum cura labore Abstulit, a Musis ad graviora meis. Quidquid in his igitur poteris repraendere libris, Id culpam exigui temporis esse puta. Sed da pro septem septenos mensibus annos: Sic numero libris conveniente meis. Da mihi quanta tibi fecit Deus otia Caesar: Ingenii vires experiere mei. Forsitan incudi cum parvos reddere versus, Inque annos dabitur scripta referre novem: Maturum censebis opus: meliusque placebunt Iudicio et limae carmina nostra tuae. Interea volitet totum tua fama per orbem: Et VVirtembergis te mea semper amet. Te colat, observet, semper tibi dedita subsit; Et perdat naevos te poliente suos, IN EBRIETATEM, AD IOANNEM POSTHIUM, ELEGIA XIII. EXPETIS inculto, vates cultissime, versu Persequar ut foetens Ebrietatis opus. Damnaque quae dulci meretrix haec blanda veneno Plurima das, Musa non remorante, canam:
fris772
Ut monitu Vatum Germania mota piorum Contrahat insani turgida vela meri. Efficiam quod amice mones, atque omnia paucis Exequar: incultis annue Christe modis. Est locus Arctos ferme conterminus axi, Qua celeres volvunt Rhenus et Ister aquas. Alta domus tecto, sublimibus alta columnis: Grata domus puero, grata frequensque seni. Cuius ad Eoum multo nidore vaporans Est latus, et sapidis plena culina cibis. Occiduum pigro dat longa cubilia somno: Hic ubi perpetuis ructibusn aura tepet. Infima pars cellam vino pomisque refertam Continet, et largo dolia plena mero. In medio cinctum tabulis nitet aede lacunar, Laesa manu fornax, laesa fenestra manu. Stat mensa, et fuso numquam fit sicca falerno, Foetorem haec tota spirat in aede gravem. Ut cum quis foveam non clausa nare viator, Aut foedam, ducit qua via, transit haram, Cantharus in gelida sedet illi proximus unda, Omnia plena vitris, omnia plenas scyphis. Apposita stant lance dapes, quas verna ministrat Luxus, stant avidae fercla parata gulae. Haec circum ternis stipata sororibus, audax Ebrietas animo, corpore fracta, sedet. A dextris Venus, a laevis Blasphemia, et ante Prodiga mens: medium sed tenet ipsa locum. Dii quales oculi? quae diri tempora vultus? Vix equidem tali fronte Medusa fuit.
fris773
Luridus in vultu color, et vaga lumina torve Igne micant, ciliis ulcera foeda scatent. Pendula laena genis, spir antique ore mephites, Dente putris, cuccis turgida, blaesa sono. Inde manus tremulae, prostrataque membra podagra, Et formidatis venter opimus aquis. Nullus honor, vestis quem conciliaret honesta: Nuda puella humeris, nuda puella genu. Quaque tegit reliqui furiales corporis artus, Sordet, et est longo trita lacerna die, Nulla quoque informem circundat Zona puellam, Iampridem huic Zonam solvit amica Venus. Pro Zona longum tunicas farcimen oberrat, Gratior aurato baltheus iste sinu. Amissis pariter nummis, ipsaque crumena, Alea marsupi sustinet apta vicem. Biblia lecturam vetuit soror altera quondam, Chartarum ludos substituitque leves. Nunc manibus gerit, et posita inter pocula tractat, Provocat his pueros, provocat hisce senes. Monstrum horrendum, ingens, cunctis ornatibus orbum, Frondibus exceptis quae decorare caput. Nam placidis gaudet lasciva puella choreis, Addit enim stimulos Liber et alma Ceres. Stant famulae circum foedae, scelerumque ministrae, Exhastos doctae restitusse cados. Ira, libido, furor, fastus, iactantia, caedes, Fraus, dolus, insidiae, iurgia, flagra, minae Contemtrixque hominum, superumque superbia demens, Atque aliae, longus quas numerare labor.
fris774
Imminet ipsa mero, cyathoque sororibus instat: Quumque bibit, una sorbitione bibit. Tum Veneri obsceno (pudet ipsum dicere) vitro Praebibit, et tremulum fundit in ora merum. Quo simul in caluit, festas agitare choreas Appetit, adque ictam crura movere lyram. Invitosque rapit stimulante furore maritos, Invitasque rapit, patre vetante, nurus. Sublato clamore sonat domus, icta tremiscunt Atria: sub pedibus putida terra gemit. Pars oppleta vomit, pars voces tollit ineptas Ut solet a scabra turpis asella mola. Ipsa quoque ante alios clamando immanior omnes Ebrietas raucum tollit ad astra sonum: Regia quo caeli, tellusque profunda remugit, Vicinaeque omnes intremuere domus. Iusserit hanc aliquis nimias compescere voces, Continuo illius gutture pugnus erit, Tum famulae certatim omnes arma, arma loquentur Pugnaque constricta cuspide surget atrox. Iamque volant fragilesque cadi, curvique lebetes: Missa volant liquido pocula plena mero. Tum soror horribiles edit Blasphemia voces, Inque ipsos spargit crimina multa Deos. Unlnere Tartareas aliqui mittuntur ad umbras, Flebilis hoc nempe est Ebrietas opus. Quis loquar, ut patrio macularit sanguine dextras Saepius, heu! fratres tradideritque neci? Quid? quod et incestu se polluit illa nefando Saepius, heu vetitis accubuitque toris?
fris775
Illa suas Lothum iussit vitiare puellas: Nil sinit intactum Bacchicus ille liquor. Illa patres facit esse suis ludibria natis: Ebrius toto monstrat in orbe Noas. Illa suis properat funus lethale maritis, Eumenis ut Phrygii tristia fata docent. Ut docet Elpenor tecto delapsus ab alto, Dum nimum lasso flabat ab ore merum Illa suos praedam facit hostibus esse maritos: Exemplout monstras Dux Holopherna tuo. Et ros Troiani somno vinoque sepulti, Argolica quorum moenia capta manu. Illa suos necat ense viros, heu saevior illis Quae pertusa Stygis dolia fonte replent. Illa suos Erebum cultores ducit ad imum, Ebriaque aeterno carcere corda premit Illa suos nulla de caussa occidit amicos: Magnus Alexander ceu mihi testis erit. Compulit haec Gallum secretam pandere mentem, Compulit heu propria vim sibi fere manu. Haec Macedum Reges, et regna evertit: et olim Attulit, Antoni, fata suprema tibi. Nam tua ni turpi maduissent pectora vino Acta caede nova non rubuisset aqua. Usque adeo mentemque abolet, corpusque trucidat, Aeternisque premit cladibus Ebrietas. O superi, nostras quis monstrum hoc duxit in oras? Quae peperit mater? quo genitore sata est? Non illam humant pestem genuere parentes. Non ortum terris, non trahit illo polo.
fris776
Dis genuit furvi tetricas Acherontis ad undas, Dis illam Stygiis abluit auctor aquis. Mater Avernali conceptam semine primum Edidit, et Lethes abluit inde lacu. Alecto mater: foedaeque trahenda puellae Ubera viroso turgida felle dedit. Cerberus infantem consopiit ore trifauci, Protulit in cunis saeva Megaera suis. Inde Pater Pluto tenebris eduxit adultam, Posset ut huic aliquem consociare virum. Pene pererratis totius finibus orbis Aptus ei nullus, quem reperiret erat. In Scythiam venit, Scythiae eiecere coloni: In Thracam rediit Thraca removit humus. Hic Pluto, Thracae (proh Iuppiter) inquit in oris Quam nostra haec olim grata puella fuit? Nunc odere omnes, et sobriet atis amantes Heu quoque suppliciis ebria corda premunt. Scilicet hoc meritis debebit Thracia tellus Sive Anacharsi tuis, seu Mahometa tuis. Dixit et Aemathiis a tergo pone relictis In latos Asiae protinus ivit agros. Non Asia admisit, non India, non Arimaspi: Limina clausit Arabs, limina clausit Ion. Clausit et Aegyptus, tepidae clausere Cyrenae. Getulo patuit nullus in orbe locus. Hinc adit Hispanos, Hispania tota fugavit: Mox petit Italiam, clausit et illa fores. Evolat ad Gallum superatis Alpibus urbes, Sed riget obicibus ianua fulta suis.
fris777
Omnibus exclusum lati regionibus orbis, Heu Stygio monstrum de genitore satum, Teutonus excepit, mensisque locavit, et ostro: Magnificasque sua condidit urbe domos. Queis pueri iuvenesque bibunt, queis cana senectus Pocula nocturnis aequa diurna facit. Catera praetereo, quis enim scelera omnia dicat? Quis tam fecundae tot meretricis opes? O vos degeneres! o segnia pectora rebus Fortibus! o patribus turba nefanda tuis! Martius his ardor detrudere finibus hostes Suasit, et invictum pace tenere solum: Vos vino et somno, patrum praeclara, sepulti Linquitis heu turpi more, trophaea Getis: Evigilate viri, dirumque expellite monstrum Finibus, et patrii stringite moris iter. Sobria si fuerint Germanae pectora genti, Illa viris maior totius orbis erit. Laudibus ingenii non vincet Teutonas Auson: Militis Hispanus cedet honore sui. Consiliis Gallus, velocibus Africus armis, Germano Turcus praepete cedet equo. Nec pharetra Moschus, nec diro Tartarus arcu Germanum frameas qui superabit, erit. Teuto suis vincet, quotquot Sol adspicit, armis, Terrarum populos, Antipodumque manus. Si te Bacche prius vincat, furiisque creatae Respuat infelix ebrietatis opus. Quare agite e nostris horrendam pellite terris, Gorgonea horrendam pellite fronte feram.
fris778
Teutona quotquot habet plaga sobrietatis amantes, Pellite turbantem iugera nostra feram. Et vos cum primis, male sobria turba, Poetae Mentibus ex vestris hanc agitate feram. Utque vagabundum Suevis in saltibus aprum Circumstant avidi dente minace canes: Sic armis illud vestris circundate monstrum, Caedeque prostratae tingite tela ferae. Utque canem rabie correptum, intraque ruentem Moenia, saxorum grandine turba petit: Sic vos Phoebeis immania terga sagittis Sternite, et unanimi mittite tela manu: Telaque missuri, vestigia stringite Posthi, Vester hic Alcides, hic Meleagros erit. IN POSTHIMELISSAEUM votum. VIDERAT Ebrietas PosthI votum, atque Melissi, Et, quaetanta mihi bella parantur? ait. Bella parantur, ait: sed nondum ego victa, nec istis Votivis palmam do superata viris. Nam licet ille gradu, vincat celerante veredum: Effugiet nostras non tamen ille manus. Et licet hic vel Apes animalcula sobria vincat: In culpa inffelix Ebrietatis erit. Quid faciam? si forte bibent incautius unquam, Totis oppletos mentiar esse cadis.
fris779
NICODEMI FRISCHLINI ELEGLARUM LIBER VICESIMUSPRIMUS. AD PAULUM MELISSUM Schedium Francum Germanum, Comitem Palat. et Equ. Poetam Laureatum, Civem Romanum. ELEGIA I. PAULE Camenarum decus, et nova gloria vatum Qui, quod nominibus diceris esse, facis: Nam tibi mellifluo manat de gutture carmen Quo non est loquidis dulcior hybla favis. Iuppiter, ut metuo ne me praesepia fucum Vestra, procul socio rure Melisse fugent: Tam mihi displiceo, quoties tua carmina volvo, Tam video Cygnos anser adire bonos. Caecus amor PosthI me censuit esse Poetam, Et vates dixit inter habere locum. Dixit et hoc alius. sed non ego credulus illis: Meque mei curta metior arte pedis. Si strepero tamen oblectat me murmure Crabro: Efficiam, quod me Paule Melisse iubes. Fataque lugubri CamerarI tristia versu Exequar, et cineri iusta suprema dabo.
fris780
Ut primum ad patrios sospes remearo penates, Nunc paulum a nostro cogor abesse foce. Argentina mihi veterum visenda Trebocum, Otia dum nobis Syria flamma facit. Quod si multa parum peraget praeconia carmen Flebile: eo lacrimis aptius illud erit. DE MORUM ELEGANTIA ET venustate: ad teneram iuventutem. ELEGIA II. ACCIPE simplicium praecepta salubria morum, Parve puer: monitus nec male temne meos. Quae facienda tibi, quae sint fugienda vicissim: Carminibus poteris certior esse meis. Cum tibi transierint felicis tempora noctis: Ante diem pulso tolle sopore caput. Principioque Deum demissa mente precare: Ut reliquum miti temperet ore diem. Indue tum vestes, caligasque astringe togasque: Neu latet in laxa pes tibi pelle, cave. Ablue deinde manus, os elue, come capillos, Et lege divini lemma caputque libri. Mox ubi conspectus hominum vultusque subibis, Aut Praeceptoris ora verenda tui: Sic oculos compono tuos, sic ora, manusque: Absit ut incessu dedecus omne tuo. Auribus attentis, vultum demissus honestum: Nec circum circa lumen utrumque rotes. Pone supercilum, ne cui videare superbus: Indicium fastus ruga semilis habet.
fris781
Os non quaesitum taceat: nisi grata parentes Forte salutandi sit tibi cura tuos. Qui multum garrit, mentitur multa: sibique Exitium stulta garrulitate parit. Nec tolle immodicos, risu veniente, cachinnos: Risus is est multae rusticitatis opus. Sit sedata manus, vocesque notare docentis Sedula: tractandis sit manus apta libris. Cum tandem veniet gratum tibi tempus edendi: Primus ades, mensam sterne, precare Deum. Ultimus assideas, digitis carpe ultimus escam: Ora nec immunda tota perunge manu. Cultello quasdam, quasdam cochlearibus escas Accipe, nec rodas fercula, more canum. Sit potus, sedare sitim: mensura loquendi. Respondere: cibus sit, satiare famem. At satur escarum superis persolvito grates: Adque tuas operas muniaque apta redi. Sunt etiam fluidi quaedam excrementa cerebri: Sunt oris flatus, sputaque crassa tui. Est qui vesicam saepe urit, inutilis humor, Est alvi pariter sarcina foeda tui. Has iussit natura parens excernere feces, Sed vitae ratio postulat apta modum. Sic vesica igitur, sic exonerabitur alvus: Ut sis secreto solus ubique loco. Nec crepitum facies: nec ructum emiseris ore: Nec mucor nares pendeat ante tuas. Linteolo terges, non dextri veste lacerti: Hoc civilis erit simplicitatis opus.
fris782
Cum sputum excernes tussimque a pectore, vulium Averte, aut aptis vestibus ora tege. Est etiam tempus, quo somnum ducere praestat, Quando laboriferum clauserit hora diem. Tunc habitis precibus gratum conscende cubile: Pythagorae vocis cum pietate memor: Quidnam praeterii, quidve egi, quid mihi agendum? Hac tibi care puer quaeritur arte decus. DE MUSICORUM INSTRUMENtorum Inventotibus. ELEGIA III. I. PRIMUS Lamechides Citharae modulamina Iubal Invenit, nervis applicuitque manus. II. Mercurius reperisse lyras, et pectinis usum Fertur: et argutos saepe dedisse sonos. III. Dulcia tractavit Chelyos sua fila Coraebus Inventor, faciles increpuitque modos. IIII. Pan, Deus Arcadiae, canna modulatus agresti, Balantes tenui carmine mulsit oves. V. Tibia cum flatu digitis impulsa canoris Euterpe, munus creditur esse tuum. VI. Incurvos primum lituos invenit Osiris, Niliaco quondam numen agreste solo. VII. At pice coniunctis Tonius cantavit avenis Primus: et inflato gutture movit utrem.
fris783
VIII. Aere cavo primus bello fera pectora Piseus Terruit: et fortes traxit ad arma Duces. IX. Terpsichore primum Psalteria pollice docto Impulit, et fidibus carmina sacra dedit. X. Ctesibius vocum fecit discrimina mille: Organon artifici composuitque manu. XI. Virginis in morem salientis Anacreo chordae, Ex ducto blandos repperit aere sonos. XII. Aur ata lusit testudine Thracius Orpheus: Et facili saevas molliit arteferas. XIII. Qui primus populum Tyrrhenus duxit Hetruscum, Ductilibus cecinit primus in orbe tubis. XIIII. Prima soror Mosis Miriam sub littore rubro, Ftidica pepulit tympana sacra manu. DE RATIONE COGNOSCENDI horam diei e manu finistra. ELEGIA IIII. ACCIPE festucam, manuique impone sinistrae, Qua medius pollex indicis ima premit: Ne tamen emineat palmam extra longius ipsam Quam digiti brevitas indicis esse solet. Tum palmam et faciem radiis obverte coruscis: Si forte hybernae tempora lucis erunt.
fris784
At Soli aestivo radicem porrige laevae: Extentamque procul deinde teneto manum. Lineae dum vitae vicino subdita monti, Umbram eius mediae terminet orbe manus: Conus ibi digitis illaepsae super umbrae Index isto horae tempore certus erit. Nam quando digiti ferit indicis umbra cacumen, Septima in Occasu, quinta Orientis erit. Sed Medicus quintam sero iam vespere ducit, Inque illum claro septima mane cadit. Hos inter medius sextam demonstrat utramque, Sive dies oritur, vespera sive venit. Ante diem medium bis quartae nuntius horae, Quartae post medium est auricularis apex. Qui subit articulus, hunc nona cacuminat hora, Sed medium ante diem: tertia post medium. Articulus decimam determinat alter ab ortu, Post medium ferit hunc hora secunda diem. Radix eiusdem primam undecimamque figurat, Sic horas omnes monstrat aperta manus. I nunc et magno coemas horaria sumtu: Qui digitis nescis illa notare tuis. Brevius sic. IN laeva calamus medii sit meta diei, Indice non brevior pollice sub medio. Tum luce hyberna te Soli obverte sereno, Radicem aestiva porrige luce manus. Linea dum vitae vicino subdita monti, Umbram eius mediae terminet orbe manus.
fris785
Primam dat radix minimi, articulusque secundam Alter, et articulus tertia primus erit. Summi apices reliquae dant lucis quatuor horas Inde redi a quinta Solis ad undecimam. AD PRAESTANTISSIMUM virum, D. Adolphum Occonem Medicum Augustanum. ELEGIA VI. NON ita virgineus delectat vultus amantem, Nec sociae facies est ita grata viro. Nec species Helenae Paridem sic movit amoena: Nec sic pulcra suos Lais, Adolphe, procos. Ut tua me rapiunt Regum simulacra priorum, Munera divitiis undique parta tuis: Expresso referunt quae ductas aere figuras: Caesareos oculos, Caesareasque manus. Ut vidi, ut stupui, ut me meus abstulit ardor: Nam mihi praesentes rebar adesse Deos. Est aliquid spectare Deos, et adesse putare: Et quasi cum vero numine posse loqui. Quantum ad me, nen iam praesenti vivere seclo Me puto: sed prisci temporis esse virum. Neciam Germanos inter, mea limina cerno: Sed media felix hospes in Urbe moror. Caesareos video vultus, velut ante fuerunt: Imperium summi cum tenuere throni: Caesareos video lauros, sacra tempora circum: Signa triumphali quae caput orbis habet.
fris786
Caesareas video trabeas, cinctusque Gabinos: Indigenas habitus, pacificamque togam. Caesareos video clypeos, aquilasque volantes: Et monumenta suae cuique paterna domo. Felix argentum fulvoque beatius auro: Quod tales ducit nostra sub ora Deos. Nam quae illis virtus, quam vivida dextera factis, Quam prudens animus, consilioque sagax: Audiit, et gelidis vicinus finibus axis, Ultima quem tellus, ultimus orbis habet. Audiit, et si quem tellus Memphitica pascit: Nilus ubi refluo gurgite tingit agros. Ergo quem famae fulgor, nomenque trahebat Hactenus: hunc etiam corpora picta trahant: Et cui non licuit coram vivum ora tueri, Quos dedit ars, vultus effigiesque colat: Dumque videt parva pictos in imagine vultus: Sit simul humanaesotris ubique memor. Omnia sunt hominum pallenti obnoxia morti: Et simili fato Rex populusque cadunt. Quo pater Augustus? quo cessit Iulius ingens? Quo Nero crudelis? pulvis et umbra sumus. Quis scit an Hesperias Titan, prius intret in undas: Quam rapidae fias praeda cupida neci? Non genus antiquum, non te facundia dives, Non armata potest eripuisse manus. Ibimus huc omnes, quo nos vocat hora supremi Funeris: ista semel meta terenda venit. Felices illos, qui recto tramite tendunt: Et facili scandunt sidera ad alta via.
fris787
Nam quisquis Christi sine ductu caecus abibit: Hunc Erebi ad tenebras devius error aget. Qua vero referam te, vir clarissime, laude, O Decus, o aevi splendor, Adolphe, tui! Vasa Corinthiacis sunt qui producta caminis, Immensi passim sumtibus aeris emant: Taenarios alii lapides, Pariasque columnas Conquirunt, alii fulva metalla Tagi, Foas alii gemmas, viridesque Smaragdos, Et quaecumque vagus munera mittit Arabs. Tu veterum nobis expressa numismata Regum, Caesareos vultus effigiesque paras. Nec magno parcis sumptu, magnoque labori, Nec tuus Hippocrates, turba nec aegra, vetat. Multiplices inter curas, tua seria rerum, Hac opera multis utilis esse cupis: Pro quibus emeritis, quando nil restat amicis Nunc aliud, grates, quas licet, ore damus. Pensabunt alii digna mercede laborem, Qui veterum laudes et pia facta colunt. Utque sit haec aetas tibi non bene grata merenti, Est tibi posteritas grata futura tamen. Interea placidam ducas sine labe senectam, Vitaque sit capiti non onerosa tuo. AD ESLINGAM SAcri Imperii Urbem. ELEGIA VII. CUM ter quinque ierant a Christo saecla tribusque Esselingae in Collegio Minoritarum parieti inscripta. Et denis lustris additus Annus erat.
fris788
Venit in hanc Urbem iactata Academia peste, Quae celebrat nomen docta Tubinga tuum. Tunc bona pars iuvenus, quos VVirtembergicus heros Educat in studiis hanc habuere domum. Alt era pars numero minor impare prisca tenebant Quondam Augustino tecta sacrata patri. Hos superattendens Heerbr andus, et ore disertus Brentius, in studiis erudiere sacris. Clarus et Hailandus placidis tractabat habenis, Sancta iuventuti dans documenta piae. Et ne te lateat numerus, mi candide Lector Hos sesquicentum pene fuisse scias. Turba Magistrorum numero complectar ut uno Et quadra ginta sexque fuere simul. Nam turbae e medio viginti hac cum tribus urbe Ceperunt bino serta Magistra die. Adde quibus septem, quorum non ultima cura Colleg I sacri frena tenere fuit. Carmine Frischlinus pollens, Gammelius ore Dulcicano, physica Rieger in arte potens: Magnus Hebraea sciens, Schvveickhardo nota Mathesis, Zimmermanne tibi Rhetor amicus erat. Oeser erat logicus, sacris hi cultibus agmen Formarunt reliquum pro vice quisque sua. A bacca et lauro ducentes nomina centum Vinginti, et reliquae de grege plebis erant. His Dux Christophorus patriae pater almus alumni Sumptus et studiis commoda quaeque dabat. Cui nos pro larga grates persolvere dextra Factorum memores tempus in omne decet:
fris789
Et tibi clara decus grates Eslinga Suevum Fundimus ex animo, fundimus ore pio. Quod nos hospitio profugos dignata fuisti, Suppeditans Musis culta Lycea sacris. Gratia sit Fleinere tibi dignissime Consul, Sit Blatenharde tibi, gloria Saxo tibi. Pro eritis ammum vestris ostendere gratum Velle Schola et memorem se fore semper ait, IN PAUPERTATEM. ELEGIA VIII. QUAMVIS est hominum Paupertas obvia sannis, Ridiculosque facit (dixit ut ille) viros. Est tamen haec eadem rerum cumulata bonarum Dotibus, et multum commodit atis habet. Regia pauperibus promissa est aurea caeli, Vitaque divitibus non capiunda viris: Nam nisi deposita nummorum mole sequaris Christum, peretuo tempore pauper eris. Crede mihi citius (dixit Deus ipse) camelus Transeat exiguae vile foramen acus. Quam locuples superi penetret caelestia regni Limina, porcorum limina clausa gregi. Adde quod est melior requie comitante pugillus, Quam plena est nimio iuncta timore vola. Si quoque digna fuit cuiusquam gloria, Divis Ex ipsis ortum ducere posse suum: Quis non pauperiem quovis ornabit honore, Cui Deus est genitor, cui pater, atque caput?
fris790
Omnia quippe Deo veniunt auctore, nec ulla Principii sortem res aliunde capit, Ipse quoque assumpta mortali e virgine carne Interea voluit pauper et esse miser. EPIGRAMMA IN LIBRUM Epithetorum M Sebast. Figuli. VI quae nativo nudata colore figura est; Sordet; et informi est res inamoena situ: Sic sua cunctarum squallebunt nomina rerum, Ni sint nominibus picta et amicta suis. Quisquis es, et vivo cupis exornare colore Nomina; praesentem volve revolve librum Sis simul auctori, qui scripsit talia, gratus: Quodque viri nomen vult, in honore loca. CALLIMACHI HYMNUS QUINTIUS, QUI EST IN LAvacrum Palladis. Interprete N Frischlino. ELEGIA IX. ITE o lotrices divinae Pallados, ite Omnes nam sacri praeter aguntur equi. audivi fremitum, Pallasque huc proripit ipsa: Ite coma insignes, ite Pelasgiades. Diva suas numquam Pallus prius abluit ulnas, Pulvere quam rapidi membra levasset equi. Nec cum terrigenis caelesti a limine pulsis, Tela Gigantaeo tincta cruore tulit:
fris791
Nam prior haec illi tunc cura, ut libera curru Aeripedum liquidis colla lavaret aquis. Cura prior tepidas sudoris demere guttas, Et quae frenatos spuma gravabat equos. Ite foras, pigmenta nec ulla, nec ulla alabastra. (Audio stridentes axibus ire rotas) Nulla unguenta Deae, lotrices, nulla alabastra, (Non amat his Pallas culta nitere bonis) Nec speculum ferte huc: semper formosa Minervae Est factes: nec quum sub Phryge rixa fuit, Sese in orichalco Dea, nec Simoentis in unda Contemplata olim limpidiore fuit: Nec Iuno: sed sola Venus speculo usa fuisse Fertur, et ornatam bis posuisse comam, Pallas ubi emensa est bis sexaginta diaulos: Qualis ad Eurotae cum pare Castor aquas; Tum demum sua perfricuit medicamine vili Membra, quod huic sacrae frondis oliva dabat. O nuptae, hic subito micuit rubor, ignea qualem Seu rosa, seu grano Punica mala ferunt. Ferte maris tanium praepingue liquamen olivi, Quo caput Alcidae Tyndaridaeque madet. Ferte etiam aurati dentes huc pectinis, illo Ponat ut abstersas in statione comas. Egredere o Pallas: ad sunt tibi grata Puellae Concio, magnorum filiae Acestoridum. O Dea quin etiam scutum Diomedis ad undas Exit, ut Eumeden instituisse ferunt: Eumeden, gratus qui cum tua templa Sacerdos Servaret, populi vim tulit Argolici:
fris792
Compertis post insidiis fugitque, tuoque Cum siguo Creii sub iuga montis iit: Sub Creii montis: teque alta in rupe locavit. Pallatides rupes incola turba vocat. Egredere o Pallas, bello metuenda, trucique Casside: quam fremitus scutaq densa iuvant. Vos vero undiferae ne tingite membra, nec Argos Tu fluvios hodie, sed bibe fontis aquam. Hanc ad Amymonen ferte urnas luce puellae, Aut qua fontanis it Physadaea viis. Namque auro mixtas et floribus Inachus undas Herbiferis orto provehit amne iugis: Pulcraque divae ornat pro more lavacra Pelasgae, Sed tu ne videas Pallada forte cave Viderit hanc si quis nudum et sine veste lavantam, Extremum Argolicos viderit ille focos. Egredere o Pallas. loquar hic ego pauca puellis, Haud ficta, at longo tempore nacta fidem. Nymphae fuit Thebis, quam praetulit omnibus unam, Quas coluit socio Pallas amore Deas. Tiresiae mater. numquamque fuere seorsim, Seu Dea Thespiacos ingrederetur agros; Sive Coroneam, seu colla Haliarton equorum Flecteret, Aoniam quum per agraret humum, Sive Coroneam, qua lucus odoribus halat, Cur aliumque sacros alluit amne focos. Saepe illam curru secum Dea vexit eodem Grataque nympharum fabula nulla fuit. Nulla chorea, cui non praeforet ista Chariclo: Sed tamen hanc lacrimae duraque fata manent.
fris793
Quamlibet una foret nimium dilecta Minervae. Nam positis quondam monte Helicone stolis, Utraque tingebat liquidis Aganippidos undis Corpora, per medium colle silente diem. Utraque tingebat, medioque altissimus orbe Sol erat, et toto plurima monte quies. Forte huc Tiresias, primae lanuginis heros Advenit, et catulos per nemus illud agit Urgentique siti, fontis descendit ad undam, Quodque nefas illo est fonte videre videt. Hunc irata licet, tamen est affata Minerva, Quis te post oculos non habiture tuos, Quis te Tiresia, lucum perduxit in istum? Dixit, et aeterna lumina nocte premit. Constitit hic, mutusque haesit. nam plurimus aegra Membra dolor, nimius praepedit ora timor. Tum Nympha exclamat, Puero quae damna dedisti, O Dea, num divis haec in amore fides? Eripuisti oculos pueri. proh pectora, fili, Palladis infausto quam male visa tibi. An solem posthac tu numquam aspexeris? heu me, Me miseram, heu Helicon numquam adeunde mihi. Magna nimis parvis mutas: nec perdere damas, Nec solita hinnuleos, lumina habes pueri. Sic ait, amplexum defletque miserrima natum, Mater ut amissum quum gemit ales Itym. At Dea dilectam vitae miserata sodalem, Compellat tali sacra Minerva sono: Dia comes revoca quaecumque e bile loquuta es: Excaecat sobolem non mea dextra tuam.
fris794
Nulla mihi puerorum oculos rapuisse voluptas: Sed rata falcigeri lex iubet ista senis. Ut qui forte Deum (nisi cui permiserit ipse) Viderit, is visu haec, praemia digna ferat. Dia comes, mihi facta nefas fecisse Deorum Irrita. Parcarum sic statuere manus, Fatales a luce manus, qua prodiit ortus. Quin tu igitur meritae praemia sortis habe. Quot dein Autonoe sacros adoleret honores? Et quot Aristaeus? votaque quanta darent, Ut puerum possent Actaeona cernere caecum? Atque erit ille tuus, magna Diana, comes. Non tamen hunc cursus, sociique in montibus arcus, Venturis poterunt eripuisse malis, Quum divam imprudens conspexerit amne lavantem. Sed Dominus canibus praeda erit ipse suis. Ossaque tum genitrix nati nemora omnia lustrans Colligit, in multis invenienda locis Et te felicem, te dixerit illa beatam Quae puerum hac habeas conditione tuum. O mea ne plores: etenim pro lumine rapto Illi, te propter, munera plura dabo. Scire sutura dabo, reliquisque excellere Vatem Omnibus, in sea poteritate viris, Noverit is volucrum quae prospera, quaeque volatu Irrita, et augurio quae mala signet avis Plurima Boeotis, oracula, plurima Cadmo Concinet, et magnis plurima Labdacidis Addam etiam quo caeca pedum vestigia firmet Fulcrum illi, et vitae tempora longa bonae.
fris795
Solus et a letho Stygiis consultus in oris Vivet: et hunc Pluton Agesilae coles. Sic ait, et nutu firmat. nam si cui Pallas Annuit, id debet sirmiter esse ratum. Natarum hoc soli pater, omnia ferre paterna, Concessit. nulla nam Dea matre sata est, Sed Ioviss cerebro. Cerebrum Iovis omnia nutu Pirma, suoque simul cum patre nata facit. Pallis adest vere: venientem mollibus ulnis Excipite, Argolidis quas pius urget amor. Edite clamorem, date vota, attollite plausus. Pallas ave, et curae iugiter Argos habe. Salve quoquo abeas, et colla huc mitis equorum Reflecte: et Danaos prompta tuere focos. IN COLLOQUIA DES. ERASmi Roterodami. ELEGIA X. QUISQUIS es ornata qui vis excellere laude, Et prompte gaudes verba latina loqui. Seu tibi cum magnis facienda negotia rebus: Seu fuerint parvis expedienda tibi. Hic liber e larga promet scaturigine voces, Hunc fontem sitiens combibe, doctus eris. Magnus erat quondam Cephisi fluminis usus, Magnus et eiusdem semper ovabat honos. Hic quoniam fuerat Cyrrhaeo semper amatus: Ex hoc qui doctos tinxerat amne viros. Maior at est huius tam docti gloria libri, Semper et ipsius maximus usus erit.
fris796
Ipse docet puris iuvenes sermonibus uti, Ipse docet lepidos posse sonare sonos. Hoc tu qi gaudes doctam pertingere vitam, Tingere ceu vivo flumine macte puer. Perlege sed librum perlectum saepe revolve, Et vigili semper tempora falle manu. ARGUMENTUM LIBRI I. AENEIDOS. ELEGIA XI. TRINACRIO classem solventes littore Teucros, Aeoliis Iuno iactat iniqua Notis. Sed Deus aequoreus Troas miseratus, obortis Imperat hinc ventis, fluctibus inde maris. Eius ope Aeneadae Lybicas vertuntur ad oras: Et reparant vires, fessaque membra cibo. Aima Venus patrem miseris pro Troibus orat: Cui spem Romani Caesaris ipse facit. Obviat hinc nato Aeneae nemora avia circum Erranti, et Tyrias in Libe monstrat opes. Ille urbem ingressus picturam suspicit aedis: Didonem Ilioneus supplice voce rogat. Quo simul Aeneaque ipso sub tecta recepto, Sidonis hospitii dat sua iura viris. At Venus occultum Phoenissae inspirat amorem, Instruiturque bonis regia mensa cibis.
fris797
SUMMA HISTORICA LIBRI XI. AENEIDOS. ELEGIA XII. ERIGIT Aeneas superis ex hoste trophaeum: Membraque caesorum condere mandat humo. Pallantisque necem deflet. patrique remittit Exanimis nati funera maesta, seni. Inde etiam Rutulis caesorum corpora reddit: Ac sociis pariter fert pia iusta suis. Sed mala Tytidae referunt responsa Latino Legati, et placidum foedus inire iubent. Queis ille auditis Aeneam poscere pacem Consulit: hoc Drances non male sentit idem. At furiis actus bellumpetit undique Turnus, Inque pium Drancem crimina multa iacit. Interea Aenes instructo milite pugnam Apparat, adque urbem Martia castra movet. Moenia sed cives firmant, turresque capessunt, Et pavidae matres dant pia vota Deae. Irruit ipse furens extemplo in proelia Turnus: Obvia cui dextro Marte Camilla venit. Protinus hanc turmae praeponit ductor equestri, Troiana ut rapidis agmina fundat equis. Cum Lucina Deam compellat vocibus Opim: Commendatque illi virginis arma suae. Iamque Euqites Tusci incurrunt: eqitesque Latini Troibus adversa praelia Marte gerunt. Diffugiunt Rutuli: sed pugnam Marte secundo Restituit forti Volsca Camilla ruit.
fris798
Hortatur socios ad praelia Tarchon Hetruscos: Aruntis telo caesa Camilla ruit. Opis adest vindex monitis excita Dianae, Et telo Aruntem non sine fraude necat. Hinc omnes dant terga fugae, Turnusque Laetinis Ah nimium sero tempore subdit opem. DE CLADE TUBINGENSIUM, facta 19. Iulii, Anno 1579 post immissum caelitus fulmen in arcem. AD ILLUSTRISSIMUM PRINCIPEM ac Dominum, D. Ludovicum, Ducem VVittembergicum et Teccium, COmitem Mompelgardensem, etc. ELEGIA XIII. ELOQUAR? an sileam? Ludovice ter inclite Princeps, O Dux, o populi cura salusque tui? Eloquar? an sileam? refugit mens aegra dolore: Horrescitque fero vox tremefacta metu. Nam quod inauditum et saeclis memor abile nostris: Tempestas miris saeviit orta modis. Saeviit et totam formidine perculit urbem: Multaque sulfureo fulmine damna dedit: Disiecitque arcem: turrimque a sedibus imis Eruit: astructas diripuitque domos. Nec vicina tamen demisit corpora letho: Et dare cum posset, non mala plura dedit. Quis non obstupeat? quis demens talia fando, Iram de nihilo fulminis esse putet?
fris799
Hei mihi qui quoties de tanta strage recordor: Admonit paveo: corque tremore micat. Haec est illa dies: qua quondam nubibus actum Svenicii in templi culmina fulmeniit: Saxaque disiecit, turris compage soluta: Et stragem late tecta per alta dedit. Tum domus et templa ingentem traxere ruinam: Fragminaque in multos sparsa fuere locos. Heu metuenda dies! nigroque notanda lapillo: Et populi castis usque pianda sacris: Qualia solenni sancivit lege vetustas: Cum fierent leni publica vota Deo. Et populus meritos aris adoleret honores, Exempt us miseris, non sine clade malis. Phoebe tuum depone parum Latoe Galenum: Et mihi da plectrum, dum nova damna cano. AESTUS erat: mediamque dies exegerat horam: Octipedis Cancri Sole tenente viam. Cum pecudes pastae redeunt, caulsque revisunt: Et stabulant medio septa per alta die. Ecce nigrum magno misceri murmure caelum Incipit: et ventis aspera surgit hyems. Eripiunt subito nubes caelumque diemque: En tox obductis incubat atra polis. Aeoliae iam claustra sonant: micat ignibus aether: Effusaque ruit turbidus imber aqua. Diffugiunt homines passim. et diversa per agros Tecta metu, et furtim concava saxa petunt. Iliceis alii defendunt corpora ramis: Pars inter fruticum densa vepreta latet.
fris800
Lustra ferae subeunt: nidos genus omne volantum Quaerit: et amissum iam tacet ales Itym. Interea tota passim trepidatur in urbe: Maestaque sollicitus pectora terror agit. Hic aliquis positae linquens convivia mensae Surgit: et heu sero murmurat ore preces. Chartarum ludos alius deponit: et hymnos Iessaeo factos carmine, sero canit: Tunc oblitus opum, serus largitor ab aere Profugit: et fluxas linquit avarus opes. Invidia pressus veteri, et livore maligno, Ad mitem dubitat corda levare Deum. Nam quoties veniam delicto exposcere tentat: Semper se laedi fulminis igne putat. Nec mora: perrupto fragor intonat undique caelo: Erutaque ex ima sede remugit humus. Et simul hyberno crepitant cum verbere nimbi: Ac multa frondes decutiuntur aqua. Arx augusta iacet celebri coniuncta TUBINGAE: Occiduum versus conspicienda latus. Quadratoque situ reliquae supereminet urbi, Aggeribus circum non male firma suis. Et leni praestructa iugo, de colle supino Prospectans valles, turribus alta, duas. Hinc Nicer Austrina pulcrum convalle salictum Permeat: et rapidis arva pererrat aquis. Illinc, qua Borean arx prospicit illa nivalem, Amera fecundo prata liquore rigat. Immane Hesperias dorsum se extendit ad oras, Vitiferis dextra nobile parte iugis.
fris801
Angulus excelsa munitus turre superbit Qulibet, et magnae moenia molis habet. Hanc olim Comites arcem tenuere Tubingi Clara Brigantina stirpe propago sata. Tempore post longo Dux instauravit Ulricus: Cum patriis iterum redditus esset agris. Ergo ubi iam toto collucent fulgura caelo: Et gravis hinc Boreas perfurit, inde Notus: Crebraque congeminant horrore tonitrua: quanto Non sonat ignivomis Sicelis Aetna rogis: Ecce levis subita attritus rumpitur aether: Tempestasque atris imbribus aucta furit. Stabat in extrema domus, haud ita magna, recessu: Occiduum Borean qua latus arcis habet. Ante domus vigilum, turri coniuncta profundae Unde graves Falco concitat aere pilas. Provida curra Ducis, patrio dum prospicit orbi Huic nitro indiderat sulfura mixta loco. Sulfura, queis imis aequantur moenia terris, Moenia passa graves obsidione moras. Sive, repentinus quondam si posceret usus: Ad quosvis esset spes ea certa metus. Seu, quia sic fati series immensa ferebat: Punitura suas vindice clade domos. Nam pater omnipotens iustam commotus ad iram, Qua domus extremo constitit illa loco: Fulminis hanc rapidi ventis afflavit anhelis: Incenditque omnem sulfuris igne domum. Tum vi fulminea vis incita pulveris atri, Attulit horrendum, non sine clade, malum.
fris802
Nam subito ignis edax summa ad fastigia vento Volvitur: exuperat vi penetrante vapor. Quem quia tecta domus pariesque exire vetebant: Fit via vi: rumpunt ignis et aura domum. Coniunctamque vapor flammanti pulvere turrim Dissipat: et fundis eruit ima suis. Involvitque atra totum caligine montem, Ceu flammam eructans ore Chimaera fero. Nec tam praecipiti fertur stridore sagitta: Oppositam quoties contigit aere viam. Nec vulucrem citius telum diverberat auram, Excussit nervo quod catapulta suo. Nec tam veloci Balearis verbere fundae, Tendit in adversum plumbea massa caput. Tum vero omne mihi visum considere in inges Oppidum, et ex imo moenia versa solo. Tum Phaetontaea mundum squalere favilla, Credideram: et lapsos aethere Solis equos. Disiectae passim moles, avulsaque saxis Saxa volant, imis eruta saxa locis. Iamque cadunt longe lateque excelsa domorum Culmina: iam complet tegula lapsa viam. Iam limen ruptum, postesque a cardine vulsi, Excisaque labant robora firma trabe. Iam fornax omnis, omnis ruit arce fenestra, Strageque per multos frusta feruntur agros: Apparet domus intus, et atria longa patescunt: Apparet veterum limina picta Ducum. Sed tamen ambesum nihil hic fuit ignibus atris: Impulsu tantum sulfuris aura furit:
fris803
Quaque furit, ra÷idis agitata fragoribus aura: Proxima quaeque ruit, proxima quaeque rapit. Est alta huic vicina loco, quem fulmen adussit, Turris operta, ingens, pulvere feta nigro. Fulminis haec etiam afflatu contacta fathiscit: Et rimam a tecto ducit ad usque solum, Non tamen a piceo concepit sulfure flammam: Obice sed muri tuta potente fuit. Sive quod a turri fuerat seclusa benigno Aggere: et in presso pene profunda loco. Sive, quod hoc vetuit clementis dextera Christi: Ne fieret nobis ultimus ille dies. Neu tanta in cineres iret cum strage Tubinga: Quanta Heidelbergae fulmen ab axe dedit. Anno 1537. Sedibus ex imis cum totam everteret arcem, Atque hominum letho corpora multa daret. Nam velut indomitas sumunt incendia vires: Cum furit immissis Aeoles ille Notis. Horridaque in latos acies Vulcania campos Irruit: inque unum ventus et ignis eunt. Haud secus in nostram vapor undique saeviit urbem: Disiecitque molam, finitimosque lares. Et stragem late dedit, et fastigia tecti, Claustraque portarum praecipitavitque humo. Et rapida obliqua perstringens lumina flamma, hac ultra centum laesit in urbe domos. Tum videas atram in nimbo volitare favillam: Fragminaque in stratis sparsa iacere viis. Ut quando horrificis circumtonat Aetna ruinis: Passim flammivomis igne furente iugis:
fris804
Intrdumque atram prorupit ad aethera nubem: Turbine quae piceo fumida, summa petit. Interdum scopulos vaulsaque viscera montis Evomit: et latis fragmina mittit agris. Haud secus impulsu caeli, mundique fragore Hinc aer fumis, terra repletur aquis. Et passim volitant turris fragmenta vevulsa: Et complet stratas tegula lapsa vias. Arx omnis sub nocte latet, demersa tenebris Et nigri teter sulfuris halat odor. Intremuit Nicer: et vitreo prospexit ab amne: Maestaque turbatis exerit ora modis: Alme parens hominum, labentis conditor aevi: Quis fragor hic ingens? quis tremor ille novus? An tua terrigenae rursum petiere Gigantes Atria? an hic etiam Pelion Ossa gerit? An iterum Phlegrae surgunt nova praelia campis: Et domitos hostes accipit Aetne tuos? Quidquid id est, misero clemens mihi parce, nec undas Reprime: iustitiae contrahe vela tuae. Parce tot evulsi iactare huc fragmina muri: Et sine me liquidis, quo libet, ire viis. Dixit: et attonitum pavida caput occulit unda. Inque suo pisces abdit, ut ante, sinu. At trepidi cives, magnis terroribus acti: Ambiguo circum stantque paventque metu. Namque ut quisque suas tactas putat ignibus aedes: Aut stetit, aut lapsu, qua data porta, ruit. Diriguere oculi, refugitque e corpore sanguis: Oraque sunt cera pallidiora nova.
fris805
Iam pavidae matres pressere ad pectora natos. Et miseris ululant virque puerque modis. Attoniti quidam, qui prospexere fenestris, Dum fugiunt, collo fragmina rapta gerunt. Ac velut hyberno iactatus navita Ponto, Inmedio Pelagi stat rationis inops. Incertusque viae, nec quid fugiatve, petatve, Invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. Sic illi immemores decoris, liventia tundunt Pectora: eunt dubio mensque pedesque loco. Arrectaeque horrore comae, vox faucibus imis Haeret: et est pavido lingua retenta metu. Quod mirere tamen, factum haud sine numine divum, Argumentum ingens de bonitati Dei. Namque hominum nulli in tanto periere tumultu: Et pars in medio tuta fragore fuit. Ut quondam socii Danielis in ignibus atris Servati, rapidos nil timuere focos: Cum vires liquisse suas, et frigore torpens Dicitur innocuis flamma dedisse locum. Ipse loci custos paulo ante excesserat arce, Visurus proprii tecta paterna laris Quem dulces natae, et pueri cum matre sequuti Tunc aberant, tuti commodiore loco. Siv vacuas arcis cultore reliquerat aedes, Non secus, ac fati praescius ipse sui. Nam si fatali mansisset in arce, suorum Integer et salvus nemo futurus erat. Quis neget Angelico pueros, dulcesque puellas Praesido tutos cum genitore suo?
fris806
At vigilum statio, portis glomerata sub ipsis Pulveris accensi strata vapore fuit: Exanimisque illi similes, subitoque pavore Collapsi medio procubuere solo. Ut cum deficiunt mortalia pectora vires: Noxque oculis pavido venit oborta metu. Parte alia praeceps ruit alto a culmine tectum, Et muliebre ambit tegula crebra latus. Non tamen ulla piam laeserunt fragmina matrem. I nunc: et sanctis numen inesse nega. Interea caelo decedunt nubila sudo: Claraque discussis imbribus aura redit. Undique visendi studio, matresque virique, Effusi tectis, maesta caterva ruunt. Ruptaque mirantur disiectae fragmina molis. Et data momento tot mala damna brevi. Pulveris hic quidem accusat temerarius ignem Inque pium culpam reicit usque Ducem. Ac si sulfureo sine pulvere nesciat ipsum, Plectere fulminibus numinis ira suis. Increpat hunc alius ferventi percitus ira, Correptaque manu, talia verba refert: Quid fremis insano nequam violente tumultu? Ne cadat aetherea fulmen ab arce, cave. Vir violente cave: ne diris ignibus urat Iam Deus, ut Sodomam, teque tuosque lares. Nam quando totam subvertit sulmine gentem: Quae cum foeta domus pulvere, causa fuit? Nulla hic culpa Ducis, qui teque tuosque penates Tutari hic armis Marte togaque cupit.
fris807
An propriis illum credis gaudere periclis? Et populo patrem non bene velle suo? Verum age commostra terrae tutoribus arcem: Quae vim conservet pulveris absque metu. Nulla ostende Duci metuentem fulmina turrim: Pulveris huc omnes ille reponit opes. Tu vero quicumque moves ludibria sannis, Nec querulo nostris ingemis ore malis: Teque virum credis meliori sorte beatum: Ante fores damnum noveris esse tuas. Tunc alius duplices tendes ad sidera palmas, Parce, inquit, nobis: parce benigne Dues. Nam sumus hanc meriti Deus, o iustissime, poenam: Quos scelerum nondum tu piguisse vides. Et nos vel soli misera de plebe coloni, Pro nostra has poenas ebrietate damus. Qui tua prodigimus damnando munera luxu: Nec quas debemus, folvimus ore preces. Subicit huic alius: Non nos peccavimus aequo More pares: solos non ea noxa tenet. Ipsi. etiam peccant stolida cum plebe magistri: Qui sapere et sancti fcilicet esse volunt. Ambitione, dolis, livore, cupidine, rixis Rem sacer antistes, causidicusque gerit. Nec quae sunt Christi sed quae sua quaerit: et iram Concitat offensi cum grege praeco Dei. hunc alius vitrea trugescens excipit ira: Et sua rupta tuens culmina, voce fremit: O quanto satius vobis vectoribus esset Submersum aequorea rupe gravare caput:
fris808
Quam vita miseram scelerosa offendere plebem: Nec mores verbis aequiparare bonis. Ardet avaritia, miseraque cupidine pectus. Haec radix omnis dicitur esse mali. Ambitio passim toto dominatur in orbe: Haec violat pacem, sacraque templa quatit. Pellitur e terris Astraea, affectibus aequum Cedit: et invidia lex valet apta minus. Publica sunt hodie vobis privata: profana Sunt sacra: quod libuit, quam libet, ante licet. Adde quod assueti nocturnis atque diurnis Potibus edocto sumitis ore cados: Et nunc dimensi quantum capiatis, ut urnae, Ducitis artifici pocula sumta manu. At simplex vulgus, quod primus inebriat haustus, Nunc vobis poenas pro ruditate luit. Posse cadum gestare meri, nec poplite curvo Ire, nec ambiguo fundere verba sono: Hoc qui hodie potis est, is prudentissimus audit: Curia quo possit praeside et aula regi. Dixerat hic: alius dicentem voce secutus Excipit, et tali murmure verba facit: Certe etiam plebes, si vera fatemur eodem Offendit lenem pene furore Deum. Nam quoties magnos videt hoc peccare patronos Tempore, peccatis nec statuisse modum: Oppressare bonos, lucris inhiare, suasque Cum miseris damnis amplificarre domos: Impatiens animi vindictam credere divis Nescit: et in superos crimina falsa iacit:
fris809
Tunc oblita sui, curas et tanta malorum Diluit heu nimio taedia capta mero Mitigat haec alius: communis noxa penates Haec habet: a veterum semine tracta Patrum. Nam quis Germanos Graiorum more bibaces Nesciat: aut vitium gentis id esse neget? Dicite vos rerum Domini, mystaeque sacrorum, Et populo quotquot iura severa datis: Dicite utri superos maiori crimine laedant: An qui forte nimis terve quaterve bibunt? An qui iustitiae praefecti a caelite Christo, Ut populum doceant nosse salutis iter? Ut tribuant quod cuique suum est: ut iura ministrent: Officii spernunt munia iussa sui? Nulla dies, nulla perit: quin cura fatiget Anxia divitias te cumulare tuas. Nulla fere lis est, de qua non praemia captes: Ut miserum iniusta vique doloque premas. Scilicet est levius panem non frangere egeno, Oppressare inopes, exspoliare bonos: Quam liquido curas quondam depellere Baccho: Discentem invidiae non meminisse tuae? Est etiam qui sacra crrepans sermone bilingui, heu diris hostem devovet usque modis: Et pro quo veniam a superis exposcere debet: Hunc, amens inquit, puniat ira Dei. Assensere viri, similis quos torquet Erynnis: Et dubit amus adhuc, unde sit ira Dei? Sic illi inter se querulis sermonibus instant: Tum senior tales fundit ab ore sonos:
fris810
O socii, non haec fiunt sine numine divum, Nec fera de nihilo fulminis ira cadit. Iudice se nemo iam nostrum absolvitur: omnes Multorum hac scelerum vivimus urbe rei. Namque Dei, et verae verbum caeleste salutis Temnimus, in mystas turba profana pios. Et paucos propter, scelerum quos gurges inundat, Odimus heu pariter (res miseranda) probos. Integra cur odio communi vita prematur: Paucorum meruit si quod avara manus? Paucorum ambitio reliquis cur omnibus obsit? Aut vocem Christi non sinit esse ratam? O socii in vosmet parili descendite passu: Et vitam in melius post revocate malam. Procurate piis horrentia fulmina votis, Averruncantem voce rogante Deum. Saepe malum nobis portendunt omine laevo Fulmina: saepe hostis vulnera, saepe luem. Euge viri celebrate Deum, parete magistris: In vitium praeceps hos licet error agat. Tum Deus amota nostri miserebitur ira. Parvaque multiplici damna repenet ope. Nec dubito, patriae quin Dux mitissimus orae, Huic cladi auxilium praestet ubique suum. Vos modo tam lenem patriae ne offendite patrem: Proque illo miti solvite vota Deo. Haec ait, et vulgi sensim commota quierunt Pectora: suntque pium vota secuta senem. O hominum, exclamant, mitis pater atque Deorum: Da veniam, et nostris parce deinde malis.
fris811
Nam nos peccati depressos mole fatemur: Atque iram meritos saepius esse tuam. Sis bonus o, felixque tuis: miserere precantum: Et gladium leni mente reconde tuum. Sic tua nos vera praeconia laude canemus, Pro meritis deinceps grata caterva tuis. Fallor? an afficeris Dux illustrissime nostris Versibus: et iustum pondus inesse sinis? Non fallor fidae nam quae tibi mentis imago, Quae pietas insit, qui tibigentis amor: Et memini, et nostro testatum carmine pridem Experta est factis Suevia tota tuis. Vive diu Princeps, cum coniuge sospite sospes: Et sint auspiciis fata secunda tuis. AD NICOLAUM REUSNERUM Leorinum, Iurisc. Comitem Palatinum Caesareum, et Consiliarium Saxonicum. ELEGIA XIIII. QUID quaeris, quid agam REUSNERE?`poemata pango Tot, vix quot cupiat ferre rogatus Atlas. IULIUS hoc nuper venit REDIVIVUS in aevum: Hic poterit scenas exhilarare tuas. Claviger est pariter nobis pudefactus Achilles: Is nunc Hectoreo caesus ab ense iacet. Quinque etiam scripsi de caelo astrisque libellos: Artificis summi non male mensus opus. Interea noster successit Persius orbi: Persius obscurus erutus e tenebris.
fris812
Nunc et Aristophanes Latio vestitus amictu Prodit: adhuc quaeris scilicet, ecquid agam? Insuper et Tragicos IOBINO mitto cothurnos: Atque elegos decies mille novemque pedes. Adde quod et Criticos conscripsi nuper in hostes, Socraticum et magni grande Catonis opus. Ter mihi centenus, dum scribo, quaternio crevit: Et quid adhuc quaeris carmine me, quid agam? Postremo, quoniam FRISCHLINI symbola Vatis Expetis: hoc parvae distichon artis habe. Perfer et obdura: QUONDAM MELIORA SEQUENTUR: Si male nunc fuerit, non male semper erit. IUSTO LIPSIO S. ELEGIA XV. LIPSI; Pieriae decus immortale catervae: Lipsi, Belgarum gloria, lumen, honor: Si vacat, et nostros non aspernare libellos, Perlege colloquium, quod tubi mitto, novum. Edita Grammatice, me compositore, Latina Colloquii istius plurima causa fuit. Nam me Scaligeri vestigia nota sequentem, Exagitat duplici Crusius ore ferus. Crusius Aonii qui postquam scripta Philippi Praedo expilavit, rura aliena metens: Nunc etiam Graios de relligione lacessit, Vulcano Graios prostituitque sonos. Plenus avaritia. laudisque cupidine, palpum Thracibus obtrudit, scit Patriarcha, suis
fris813
Nam quia multiplici miser ambitione laborat, A Graecis etiam nomen habere cupit. Utque triumfatis regnum tenuisse Lyceis Possit: et imperii sumere frena novi: Prima Melanthoniis adimit fur nomina chartis: Atque illas CrusI nomen habere facit. Sed quia Grammaticas nescit defendere nugas, Detectas Strigili (res uti nota) mea: Iccirco telis armatus, et ore maligno, Proicit in nostrum probra nefanda caput. Nos tamen hic nobis ingesta regessimus illi: Et pro Grammatico sumsimus arma libro. Seria res agitur nobis, mirabere bellum Grammaticum, et telo vulnera facta meo. Unum quod restat, tu nostri docte Palaemon Temporis, arbitrio iurgia siste tuo. Cui tu cumque dabis victricis praemia palmae, Oblato per te munere, victor erit. IUSTUS es, et iusta dispensas omnia lance: Iure igitur IUSTI nomen et omen habes. Iuste vale, et salvere iube, quem diligo Duzam: Frischlinique esto, sicut es ante, memor. Pragae Bohemorum Calend. Febr. Anni 87.
fris814
IN EFFIGIEM IACOBI ANDREAE SS. Theol. Doctoris, Tubing. Academiae Cancellarii. ELEGIA XVI. ORA quidem, vultusque tuos, clarissime Doctor, Haec praesens nobis picta Tabella refert. Sed tua mens qualis sit non satis exprimet ullus, Hic quamvis Pylium vicerit eloquio. Nec tamen haec obscura latet, sed cognita virtus Ex libris: animi quae monumenta tui. Suevica te tellus, te Misnica, totus et orbis Christiadum novit, suspicit atque colit. Nil nisi scripta sonas vatum, verbumque tonantis, Idque pia et pura simplicitate doces. Divinis verbis scelerata sophismata solvis, Fortiter humanos arguis atque dolos. Sive rudes formes, et res et verba supersunt, Anxia sive suo corda dolore leves. Seu placidis mulcere: feris seu flectere sensus Vis dictis: summa est gratia in ore tuo. Nunc agis ut redeat pax et concordia templis. Quorundam foedi quam violare doli. Det DEus ut seros vivas feliciter annos, Atque tua multum templa iuventur ope.
fris815
IN SYMBOLUM ET INSIGNIA Iohannis Posthii. UT celeri fertur loca per longinqua veredo, Qui fstiva suo nuntia portat hero. altpedisque putrem sonitu quatit undique campum, Et corna adventus signa dat ante sui: Sic bonus ingenii velocis Posthius arte Pervolat, et nullas nectit in orbe moras. Sive manu mdeica tentat depellere morbos, Tardatam nulli protinus addit opem. Sive velit celeri deducere pollice carmen Carminis, incedit pes, pedis instar equi. Utque suos apte soniper celer implicat artus, Sic Posthii versus convenienter eunt. AD AMICOS PURGANDI SVI, et culpam deprecandi causa. ELEGIA XVII. QUI mihi concordes in amore fuistis amici, Dum flavit velis aura secunda meis: Cur datis adversae iam terga fugacia sorti: Tempestas pluvio dum ruit atra polo? Nulla dies adeo est, omni sine nube, serena: Ut caeli facies una subinde micet. Ulla nec est adeo pluvialibus horrida nimbis: Ut nequeat, pulsa nube, redire dies. Si mihi dura domi sortem fortuna negavit: Non eadem optatas clausit ubique domos: Nec me ob delictum patriis in finibus unum, Aetas quod suasit, conditioque loci.
fris816
Et quod praeteritisnunc olim admisimus annis, Impulsi illecebris Circe odiosa tuis: Qvid. Nunc subito totus Frischlinum deseret orbis. Saepe premente Deo. fert Deus alter opem. Viximus in Suevae nunc olim sede sede Tubingae, Officio functi per tria lustra gravi. Nec fuit in tota, qui criminis ullius, urbe Hoc nostrum posset insimulare caput. I pete Carniolam: geminos ubi degimus annos: Invenies vitae crimina nulla meae. Ergo quid admisi, cur nunc mutetis amorem? Praeteritusque habeat praemia nulla labor? Non ego famoso distrinxi carmine quenquam: Nec meus ullius crimina versus habet. Non ego matronis dixi convitia castis: Absit ab hoc animo tam mihi grande nefas. Non ullam vacuo vitiavi rure puellam: Nec spolium de ulla virginitate fero. Non servae accubui: non sum tentare maritas, Aut castos solitus contemerae toros. Non quenquam occidi: tum mens sibi conscia recti Perstat: et incestus suspicione caret. Non male verberibus multavi ad funera caram Uxorem: heu mendax de me uti fama refert. Rusticus hoc aliquis tam turpia praelia tractet: Distich. Propertii. Cuius non hederae circumiere caput. Non accusavi, quo nescio more, maritam (Alme Deus prohibe) turpis adulterii: Liber avaritia, caecaque cupidine nummi, Iuvi inopes larga, munificaque manu:
fris817
Una suis quondam pellex me cepit ocellis: Incensum vino Rhaete colone tuo. Ah pudet, ah fassae veniam concedite culpae: Frischlini Vatis quos pia cura tenet. Tuque o comprimis Ludovice ignosse Poetae, O VVirtembergi luxque decusque soli, Parce tuo Vati, Frischlino parce Poetae: Qui pronus veniam supplice voce rogat. Tendit casta manus lapso pro patre Rebecca: Et Susanna suo pro genitore gemit. Quae quia casta fuit, Circen nunc devovet istam: Nam Lothum potuit fallere nata Patrem HIldegarda suo pro patre, et Caesaris uxor, Et Ducis Almanni filia, poscit opem. Tullius et Cicero miseris te vocibus orant: Ne longum Priscus vapulet ille, vetes. Hos si respueris: mihi da cum Coniuge prolem: Nec nobis alibi, Dux Ludovice noce. Gustavi pro me, pvo me intercede Georgi: Summa Palatinae fama future domus, Adde tuas Iaegere preces: pro munere Musae Nostra erit in vestros officiosa toros, Iustus in orbe ruit, sed non et corruit: amens Nesciat ut tacta surgere rursus humo Cernis uti sonipes generoso vertice terram Verberet: atque armos erigat inde suos. Quisquis es, insultas qui nostris casibus amens, Et tibi de nobis parta tropaea locas: Quisquis es: averso si scis dare lumine tergum. Nudata amplexum femina si qua petit:
fris818
Aude aliquid potum contra muttire Poetam Seductum nullis ante cupidinibus. Si non foeda Thamar se prostituisset Iudae, Christi adavus natus non foret inde Phares. Bersabee niveas clausisset nuda papillas: Davides insons, et sine labe foret. Vos o vos nostri, lectissima turba, sodales: Frischlini si vos afficit ullus amor. Pergite complecti solito mea scripta favere: Nec satanae turbet pectora vestra furor. Ille furor nostris conatibus omnibus obstat: Frischlini multos impedit ille libros. Temnit Iessaei nemo modulamina plectri. Quamvis Davides non sine labe fuit. Nec soernit quisquam Salomonis Dicta vetusti: Quamvis seducti mille cupidinibus. CHRISTE salus hominum, pro me tua funera passe, Da veniam lapso: tu mea vela rega: Tu me, tu Satanae contra defende furorem: Afflet ut antennas mitior aura meas. EPIGRAMMA DE DOCTRIna et operibus Pontificiis. ASSIDVO iactant fremitu pia facta Papistae: Menstrua quae Esaias. stercora Paulus ait. Seque Evangelicas ostendunt tradere leges: Nuntia cum Christus non nisi laeta ferat. O caeci vestris cum fructibus ite Papistae: Nil sunt, quam STERCUS: LEX quoque vestra nihil.
fris819
NICODEMI FRISCHLINI ELEGIARUM LIBER VICESIMUSSECUNDUS. DE TRIUS MONARCHIIS. Quibus accessit series temporum et annorum ex optimis quibusvis Chronicis desumpta: collecta. AB ULRICO BOLLINGERO Art. M. et Poeta Coronato. AD NOBIL. CLARIS. ET CONsult. virum, Dn. Mart. Aichmannum. LL. D. Cancellarium VVirtembergicum dignissimum, etc. QUi superes miseris spes una relicta Camenis O Aichmanne tui gloria magna laris Accipe, quae passim varie dispersa iacebant Carmina, de Domini funere rapta sui. Quae, velut Absyrthi legit Rex Colchicus artus. Congressi, multis in venienda locis. Sit satis Austorem vivis cessisse, nec ultra Doctiloquos inter iam superesse viros. Ne tamen hi pererant, prohibe vir magne, libelli, Qui fatum domini non meruere sui.
fris820
Anno mundi. Hos quicumque leget, secum consideret ante; Quo sint conscripti tempore, quoque loco. Aequior his fiet, scriptos cum noverit esse Tempore, quo Caeli tristior aura fuit. At tu perge bonis Aich manne favere Poetis, E quorum numero me precor esse velis. Ulricus Bollingerus, M. et P. C. Sch. Behenh. R. DE PRIMA MONARCHIA Babylonia et Assyria. ELEGIA I. QUI prima Imperii iecit fundamina terris 1580. Gen. 10. et 11. NIMRODUS Chuso degenitore fuit. Venatorque hominum trux, venatorque ferarum: Adversus Semo Semigenaeque lari. Sustulit hic Caelo molem Babylonaque dixit, Postquam lingua novo multiplicata sono est. Inde NINUS Ninivem, Babylona SEMIRAMIS urbem 1905. 1960. 2000. Coctilibus saxis cinxit, ut arcis opus. Hinc NINIAS ortus: qui desidis otia vitae Amplexus peperit turpis inerte situ. Post alii Reges: quorum iam sola supersunt Nomina, res gestas fama recondit anus. Ultimus ex istis Rex Sardanapalus inertis 3127. Traduxit vitae tempora, mentis inops. Tempore quo sceptrum Azarias gestavit Iudae Samariique soli Rex Menahemus erat. Illum Chaldaea Phulus Babylone Belochus 3150. Obsessum repidos fecit adire rogos.
fris821
Namque ubi se capta conclusum sensit in urbe, Anno mundi Nec sibi quaesitae spem superesse fugae: Invisam cupiens quam primum abrumpere lucem, Incensa exanimat seque suosque domo. Occupat hinc PHULUS Babylona, et Persida Medus Arsacides, rapti seu spolia ampla Ducis. Post et Samarium valida virtute Menaehmum Contudit, atque auri pendere iussit opes, 3180. Filius huic PHULUS patrinon degener ASSUR 2. Reg. 15. 3200. Nomine TIGLATUM quem sacra charta vocat: Nephthalidum ille tribu, Galilaeoque orbe potitus Samariae primus collabefecit opes. Proximus huic SALMAN patrii cognominis ASSUR Arbelam evertit Samariaeque solum. 3217. Cinxit et invictis mox obsidionibus urbem: Osc. 10. Abduxitque decem sub Babylona tribus. Numquam post urbes illas ex hoste recepit 3. Reg. 17. Israeligenum sera propago domus. Tempora nam Domini venientis ad ultima CHRISTI Isto latronum lustra fuere loco. Qui tamen exciperet patrem contemtor honesti Filius et iusti SENNAHERIBUS erat. Ultima qui Solymae fata Ezechiaeque minatus 3227. 2. Reg. 18. 2. Paral. 31. Isa. 38. Agmina caelesti perdidit ista manu. Ipse redux Ninivae sacris dum supplicat aris Occupat, heu nati perditus ense sui. I nunc, et superos insana voce lacesse, Quisquis es: a iusto provenit ira DEO. Filius HADDO subit Rex crudelissimus ASSUR 3243. Et paricidarum sceptra nefanda capit 2. Reg. 29.
fris822
Anno mundi. 3243. Longius haud denis regnando praefuit annis: Imperium Assyriae cum MERODACUS habet. 2. Reg. 20. Isa. 39. Hic Baladone satus Chaldaeae semine gentis Quadraginta annos praefuit Assyriae, Legatos idem Ezechiae portare salutem Iussit, ubi e morbo convaluisse videt. Ille quibus Solymae thesauros monstrat et arma Esaia iustas ore tonante minas. 3283. Filius hinc subiit patrii cognominis haeres Annos qui gessit ter diadema decem. 2. Reg. 21. 2. paral. 33. Obsidet hic Solymam castris Regemque Manassem Captivum vinclis ad Babylona trahit. Placatum Iehovae tamen ad sua tecta remisit Postea, nil hominum praevalet ira DEO 3304. Imperium hinc patriis NEBUCADNEZARUS armis Suscipit: et Nilum vim sibi ferre videt: Quando suas NECAO deduxit in arma cohortes, Qua stat in irriguis alta Magedda locis. Fudit ubi Regem Iosiam fortibus armis, Inque fugam Solymae civica terga dedit: Idem post NECAO Euphraten Rex transiit amnem, Victorem terris imposuitque pedem: Et Solymae Regem solo detraxit avito, Et magnas Nilo pendere iussit opes. 3339. At patris Imperio NEBUCADNEZARUS alter Succossit, magni nomen et omen habens. 2. Regum 25. 2. paral. 36. Hic Solymae subvertit opes et flebile regnum: Et duxit vinctos ad Babylona greges. Idem etiam flammis Salomonia templa cremavit: Ac Solymam in rapidos iussit abire rogos:
fris823
Praesuit imperio Nebuc adnezarus annos (Si qua fides priscis) tresque quaterque decem. Sed tamen auratum vener ariut forte colossum Dan. 3. Praecepit, vero postposuitque DEO: Iniecitque viros rapidi fornacibus ignis, Fictitium nollent quod coluisse Iovem: Poenas inde dedit: quas huic Danielis acerba Dan. 4. Lingua fuit diro vaticinata sono. Pulsus enim regno silvis errabat, et amens 3369. Depascebat humi gramina, more bovis, Dum rigidae toto surgebant corpore setae Ut Iovis armigerum quem sua pluma tegit. Ungues illi etiam, rapidi velut alitis ungues Sub dio in campis dum ferus errat, erant. Tandem animo rursus caelesti ex arce recepto 3376. Amissas gemina dote recepit opes. Discite vos magni revereri caelica Reges Numina, summa DEUS deprimit, ima levat. Filius imperium tenuit MERODACHUS ab illo 3382. 2. Reg 25. Ierem. 52. Patre ferae silvae lustra sequente soris. Utque DEUM vero se testaretur amore. Prosequi et exemplo temnere nolle patris: Carcere Iechonian et duro compede Regem Eximit, ac socium magno in honore locat. Hinc adeo stultum proceres dixere nefandi: Est aulae, Dominis dicere probra suis. Filius at fatis Merodacho ad sidera vecto BALTHASAR Imperii sceptra paterna capit. 3412. Dan. 7. Heu quam dissimilis patrique pudendus avoque: Flurima nam fecit non sacienda pio.
fris824
Forte celebrabat magno convivia luxu. Et proceres inter femineumque gregem. Iusserat huc calices inferri ad fercula sacros, Quos Solymae templo dempserat ante pater. Ebrius hinc potat divinaque pocla prophanat, Contemnitque DEUM concelebratque Ioves. Sed paries illi fatum crudele minatus Scripserat aetheria mystica verba manu. Quae, cum nemo Magus posset captare legendo, Unus ei Daniel proxima fata canit. Proxima nam miserum nox funere mersit acerbo, 3415. LABYNITUSque patris Rex diadema capit. Hic Gobriae natum saevo verus ense trucidat, Crudelesque infert hic et ubique manus. Mox etiam in Medum demens ciet arma Darium: Sed plerunque ingens exitus acta probat. 3425. Cyrus enim iunctis cum Rege Cyaxare castris Idem qui Maeda voce Darius erat. Infestam cingit Babylona capitque iugoque Subdit et imperium totius orbis habet. Iunior ipse tamen Medo sua iura Dario Dum cedit socium norat amare senem. Inde etiam magno domuit victum agmine Croesum: Assyriis tulerat qui furibundus opem. Anno mundi. 3427. Atque ubi iam fuerat Daniel ante ora Leonum Iniectus tetro Rege sinente loco: Primus ubi incolumem mir atus ab arce Darius Hebraei coluit numina vera DEI. 2. Paral 36. Is. 1. Cyrus item populum Solymaea ad tecta remittit Et iubet ant