Image 001
GEORGIO FABRICIO CHEMNICENSI, ET MAGDALENAE FAUSTAE, scriptorum carminum nuptialium Libri II. Adiecimus etiam Epitaphia aliquot, eodem G. Fabricio auctore. BASILEAE, PER IOAnnem Oporinum.
Image 003
IACOBUS FABRICIUS CHEMNICENSIS IOANNI Schulteto, Honstenii, et Lomii Praefecto, S. D. MOS olim celebris fuit, ut iis qui foedere coniugii legitimo iungerentur, privatis et publicis vocibus gratulationes fierent, et ut faustissima quaeque amici exoptarent. Qui mos ex Ecclesiae veteris disciplina fluxit: e qua quidem bona quae sunt, in genus humanum fluxerunt omnia. Tales gratulationes in domo paterna fiunt Rebeccae, quae uxor isaaci futura erat, ut innumera prole aucta in inimicos imperium et victoriam obtinerent. In universa tribu Iuda, gentis suae nobilissima, sponso felicitatem Phares, sponsae vero Rachelis et Liae fecunditatem publicis in congressibus optabant: nimirum illud precantes, ut ex utriusque stirpe ac familiis Ecclesiae regnum cresceret atque ampliaretur. Qui finis matrimonii deinceps in populo Dei, et propter instituentis auctoritatem, et ordinis tam praeclari observationem, et vero ipsius rei sanctimoniam, semper est habitus solennis. Reliqui populi etsi Deum non agnoverunt: generis tamen humani conservationem spectantes, nec divorum invocationes omiserunt, nec aliorum vota boni
Page 4, Image 004
ominis caussa non acceperunt cupide. Unde sunt appellati, et carmina nuptialia atque epithalamia multis sunt decantata. Hoc autem tempore, ut prima et vetus consuetudo revocata est: ita etiam honeste atque religiose usurpatur. Nam ad aram adduci, Deum auctorem sancti foederis invocari, testem facere Ecclesiam, audire verbum Dei decretum suum confirmantis, cognoscere vocationis suae munus, datis manibus fidem dare et accipere, preces pro incremento Ecclesiae fundere, vota fieri astantium: haec omnia nemo sanae mentis pro rebus habere inanibus potest: et certe negare nemo potest, tantum inesse ponderis bonorum precibus, ut eis nihil sit neque efficacius neque salutarius. Id autem norunt ii qui e rebus minoribus faciunt iudicium. Etenim si quod aggredientibus negotium bene precamur, et instituto gratulamur, et successibus gaudemus: quanto magis fieri hoc convenit in eo proposito, cuius dux et auctor est, Deus, quod religio mandat, quod omnes gentes comprobant, quo carere hominum societas non potest? denique quod retinendum est, donec et oppida, et urbes, et imperia esse volumus? Rectissime igitur faciunt, qui coniugibus prospera et salutaria comprecantur. Cum enim varias molestias hoc vitae genus afferat, amoris est, aliorum caussa dolore affici: pietatis, mala impendentia coniunctis votis deprecari:
Page 5, Image 005
religionis, Dei praesentiam et benignitatem commemoratione reddere illustriorem. Quae res et ad confirmandum sese, et ad consolandum alios, et ad Deum celebrandum amplissimam piis animis praebet materiam. Carmina autem, quae novis sponsis dicantur, cum plerunque laudes contineant celebrium personarum: ista quoque pars utilitatem cum iucunditate coniunctam habet. Aliorum enim scire virtutes, ingenia, studia, merita, amores honestos, ad imitationem est perquam commodum: se vero inter eos numerari, qui laudabilia exempla sequantur, et communem societatem adiuvent, et bonis studiis atque pulchris amoribus afficiantur, non potest non esse delectabile. Quae cum ita sint, cumque Georgio fratri meo, aliqua nuper et pietatis et honoris gratia offerrentur Epithalamia, elegiae, odae, epigrammata: rem ab officio non alienam facturum me putabam, si illa coniunctim ederem, et ad te mitterem praecipue. Tu enim ante annos triginta literas et pietatem in mea patria cum docueris, Georgium habuisti tuae disciplinae alumnum. quamobrem merito et in communium votorum partem, et laudum ipsius societatem venis: cumque haec magna ex parte ab alumnis disciplinae eius sint profecta, tecum communicanda visa sunt haec quasi : quae uti a suis accepit ille, ita ad te deferri me quasi internuntio
Page 6, Image 006
voluit: neque dubito, quin tibi viro bono atque erudito voluptatem ea sint allatura. Vale. Misena Hermundurorum, pridie Idus Octobris. M. D. LVII. IOANNES CLAIUS Hercebergensis.
Page 7, Image 007
CARMINUM NUPTIALIUM GEORGIO FABRICIO ET MAGDALENAE Faustae scriptorum Liber primus, continens Epithalamia. EPITHALAMIUM CHRISTOphori Schellenbergii Annebergensis. QUae das Misniacae non iam nova nomina genti, Vitiferosque colis flumen ad Albis agros, Civibus eximiis habitata, nec indigalaudis, Urbs regionis honor, Pieridumque domus: Nunc age, nunc dignis pompam molita maritis, Laeticiae iungas vota secunda tuae. Arbore cinge fores, cultum penetralibus adde, Gramine sterne solum, sparge cubile rosis, Quales mille parit Maius: formosius ipso Vix aliud series annua tempus habet. Gaudia nunc placeant. quid enim morer omina, quando Mense malum Maio nubere vulgus ait? Vana fides sacrum certis opus alligat horis, Vana fides Maio nubere mense cavet. Nulla superstitio connubia nostra diebus
Page 8, Image 008
Astringat certis, det neque iura thoro. Iura thoro sanxit mirandi conditor orbis, Coniugii certos proposuitque modos. Divinae legi pareto atque addito vota: Sic faustum, quod ages, efficit esse Deus. Auspice se coeptum Christus fortunat amorem, Et quovis taedae sacra peracta die: Cum Christi auxilium voris ardentibus orat Sponsus, et invicta sponsa precata fide. Talibus auspiciis postquam connubia fausta Speravit summi mens ope freta Dei, Votaque Fabricius geminat penetrantia caelum, Audiit, et iussit spem Deus esse ratam. Ipse viro legit praestantem laude puellam, Cui poterat nusquam carior ulla legi: Seu quis ab Aurora velit herculis aequora, sive A'media medium quaerere nocte diem. Quanta Dei bonitas, mortales quantus in omnes, Solliciti in sobolem ceu patris, extat amor? Quamque laboranti curat bene commoda vitae, Quam, quod agit, miris transigit omne modis? Saepe quis huc illuc curae dum fluctuat aestu, Consilii dubio pectore pendet inops, Quid faciat, quam speret opem, quae vota sequatur, Quae sit habenda uxor, quo sit alenda modo. Cui pater omnipotens large dum prospicit, ipso Euentu rerum se probat esse Deum.
Page 9, Image 009
Saepe quis amplexu non delectatus honestae Coniugis, austerum vivit, et alta sapit. Cui simul ac rigidam mutarunt numina mentem, Cum socia castum gaudet inire thorum. Saepe sibi nullas ausus promittere taedas, Fit sponsus, taedis prospiciente DEO. Vix tum nascentis posito fundamine mundi, Possedit Tempe cum nova primus homo, Quae nondum pluviae, sed ab uno fonte rigabat Tigris et Euphrates, cumque Gehone Phison, Non aliquam sperans Euam, neque conscius ipse Pronuba quid ferret taeda, quid esset amor, Solus erat, nec tum muliebris nomina sexus Noverat, ignotae nulla cupido rei. Sed curae DEUS unus erat, DEUS una uluptas, Gaudebatque novi regna tenere soli. Si quid praeterea, quod erat sibi dulce, petebat, Terra recens ipsi gaudia mille dabat. At simul ante suas facie pulcherrima vultus Constitit, e costa facta virago sua, Atque decus thalami discit, legesque pudoris, Oblatae subito coniugis igne calet. Iam nihil excepto per totum numine mundum, Tam carum fuerat, quam suit Eua, viro. Non vacuo dormire thoro, non amplius horti, Quantumuis laeti, gaudia solus amat: Sed dulcem sociam cupidis amplectitur ulnis,
Page 10, Image 010
Et colit, et veluti propria membra fovet. Sic neque Fabricio licuit prius esse maritum, Quam data divino munere nupta fuit. Non in corde rigor, non ignorantia iuris, Nascendae fecit non grave prolis onus. Ut sociale iugum multos diferret in annos, Cautior est sero tempore coeptus amor. Quae praematuris caluerunt pectora flammis, Ante diem fessae destituere faces. Parendumque DEO est, et eo, quo monstrat, eundum: Qui pius es, nusquam, vel duce perge DEO. Hoc duce Fabricius tantisper tendere coepit, Dum tenuit metam, quo sibi cursus erat. Mandavitque viam CHRISTO, vitaeque labores, Et curam thalami, coniugiique statum. Ante videbatur felix in caelibe vita, Cum Deus hunc vellet virginitate frui: Nunc ubi diversum monuit Deus, annuit ille, Vivendique novum coepit amare genus. Haud mora, propsitum fatis auctoribus urget, Atque suo dignum quaerit amore thorum. Hic inhiant alii lucro, venantur et aurum, Et magnas avido corde sequuntur opes. Formam alii tantum spectant, sine nomine virtus Lethaeae fluctu pressa tacetur aquae. At famulantur opes, et forma pedissequa tantum est, Quae sub virtutis sede premuntur herae.
Page 11, Image 011
Qui sibi prae domina servas virutute priores Expetit, ah miseri servus amoris erit. Nam nimiae comes est plerunque superbia formae, Hinc formosa virum femina saepe fugit. Divitiae reddunt animos plerunque feroces, Inde suo locuples imperat uxor hero. Quo levis ibit amor? stupido quid pectore voluet, Cui tantum cordi formaque dosque fuit? Degeneris patienda feret fastidia formae, Et post exhaustas tristis egebit opes. Qui sacra non tractant digno connubia cultu, Eveniat stolidis ista querela procis. Non lucra Fabricius captat, formam'ne caducam, Pro nihilo vates haec generosus habet. Forma placet, si sit pietas coniuncta, pudorque: Hinc amor in casta mente perennis erit. Cum petiit sponsus te Magdalena, tuarum Virtutum et generis mentio prima fuit. Quale decus morum, quibus orta parentibus esses, Absque aliis coram testibus ipse videt. Dumque tuam patriam multos tenet hospes ad annos, Sanxit amicitiae cum patreiura tuo. Quem virtus, aevoque fides rarissima nostro, Esse facit carum, nec sine laude virum. Protinus accessit vitae coniunctior usus, Unaque Faustum habuit Fabriciumque domus. Mensa epulati una, diverso munere functi,
Page 12, Image 012
Sed tamen unius praeses uterque scholae. Hic docet Aoniam pubem, victum ille ministrat: Saxonicoque fidem praestat uterque Duci. Quam bene coniungent affinis foedera taedae, Qui curant uni commoda iuncta scholae? Mutua sic longo virtus ubi proditur usu, Firmus in alterno pectore crevit amor. Mox ut Fauste tuus gener esse Georgius optat, Tusimul optabas illius esse socer. Haec quia divino tentanda favore fuerunt, Numina consulitis, crebraque vota datis. Nubilis interea dum sese filia Fausti, Saepe offert oculis clare Poeta tuis, Sat tibi forma decens visa est, et gratia vultus, Et qui virginea fronte sedebat honor. Censuram speciosa tuam minus ora morantur: Tu melius cernis, iudiciumque facis, Quam Phrygius fecit pastor, cum monte sub Ida Splendida Divarum contulit ora trium. Interiora tuo penetras examine cordis, Tu moresque notas, ingeniumque probas. Prima fuit virtus Pietas, qua sponsa favorem Praecipue coepit conciliare tuum. Cui nihil in vita prius est, quam nomina nosse Sancta Dei, et sacris discere scripta libris, Assiduasque prcces saluanti fundere Christo, Iustificamque pio corde tenere fidem.
Page 13, Image 013
Hinc specimen praebet, quam nata sit indole pulchra, Quam genitore gravi, quam genitrice pia: A'quibus accepit divinae dogmata legis, Et didicit mores semper amare bonos, Ipsa vicem reddens meritis gratissima tantis, Et patris et matris nititur esse decus. Diligit hos tantum, quantum se diligit ipsa, Et colit, et magna sedulitate fovet. Saepius ipsorum iuvat indefessa labores, Nunc alacri dignum virgine munus obit. Si doluere aegri, vel decubuere parentes, Vel quodcumque graves triste tulere dies: Filia, quae pietas est illius, anxia duros Et timet eventus, et dolet ipsa simul. Moxanimum revocans, tristem solamine casum Quaerit, et intrepida voce levare malum. Consulit in medium, vigilat simul, assidet una, Alloquitur dictis ingeniosa suis. Necminus agnatis bona, nec minus aequa propinquis, Illius promptam res ubi poscit opem. Assuetum exercet facilis tolerantia corpus, Et peragit varias impigra virgo vices, Apta domus custos, et curis pluribus apta, Sponte sua studium praestat ubique pium. O'pietas, accepta polo, venerabilis orbi, O'sine qua nullum gloria pondus habet. Fama cui sanctae tribuit pietatis honorem,
Page 14, Image 014
Optanda hoc solo nomine virgo foret: Niplures aleret generoso pectore dotes, Corda quibus sponsi captat amica sui. Virtutum summus pudor, et dos optima matrum, Quas magis, ac digitos aurea vincla, decet. Qui magis est decori, quam purpura picta puellis, Ipsius numquam cedit ab ore pudor. Emicat ingenuo praeclara modestia vultu, Nil deforme habitus, nil leve gestus habet. Lumina figit humo, post se non iactat amictum, Mobile nec nutu vibrat inerte caput, Degeneris ritu turbae, quae (turpe) cachinnum Ridicula capitis mobilitate ciet: Utsolet, eloquium si cui natura negavit, Cum profert nutu, quas nequit ore, notas: Aut veluti frontem commota ventilat ira, Cum fera crabronum spicula sensit equus. Fastus ab hac procul est, procul est petulantia linguae, Pectora fucatae nescia fraudis habet. His ubi Fabricius sponsam virtutibus auctam Sensit, ad hanc ipso numine fertur amans. Hanc admiratur, probat hanc ex omnibus unam: Dumque recens votum, dum nova flamma fuit: Quandoquidem, dixit, vis me quoque ducere nuptam, Sinon hanc, similem da mihi Christe, precor. Vox rata fit, firmatur amor, pia foedera fiunt, Traditur eximio culta puella viro.
Page 15, Image 015
Hunc quid laude veham prolixa? vesper et ortus Inclita Fabricii nomina vatis habent. Quem Germana canit tellus, quo cive superbit Fundatum a magno Caesare Chemnicium, Urbs doctis populosa viris: quid cetera namque Ingeniis referam nomina clara suis? Fabricii vates faciunt, vatesque Siberi, Clarus ut istius sit magis urbis honor. Verum privatae decora inter cetera vitae, O'sat in hoc felix Fabriciana domus, Quod summo ingenio, magna virtute decoros, Germanos fratres quattuor una tulit: Aonidum quibus unus amor, quibus omnibus artes Docta Minerua suas, carmen Apollo dedit. Fratribus exemplo est, anteitque Georgius, annis Atque usus rerum maior, et arte prior. Cui palmam studii fratrum non invidet ullus, Quin ipsam pro se quisque referre studet. Fabricius veteris vix cedit vatibus aevi, Provocat ingenio tempora nostra suo. Dignior haud quisquam fuerit Parnasside lauro, Nemo tamen poscit laurea serta minus, Quam pius hic vates. alit huic Polyhymnia venam, Atque docet carmen pangere mille modis. Ipsius varie resonat lyra: plectra Poetis Singula sunt aliis, omnia Fabricio. Gratior hic Christo, Christum quia carmine laudat:
Page 16, Image 016
Carior hic nobis est, quia dulce canit: Quale sonant nivei per stagna Caystria cygni: Quale tibi cecinit Sulmo celebris olor. At te nos aliis opponimus optime vates, Nomina qui nobis ingeniosa negant. Vive diu, felixque tuis hermundure Musis, Vive Deo, patriae gloria vive tuae. Multa tibi debet Princeps, et Principis urbes, Dum praestas operam recta docendo piam: Dumque gerens isthic illustris sceptra Lycaei, Iam post undecimae tempora messis agis: Proh tua quot quantasque gerit solertia curas? Quam te difficili munera mole premunt? Tu tamen obnitens invicto robore contra Surgis, et impositum fers toleranter onus: Officiumque probas cunctis, operamque benignam, Et cum doctrinae dexteritate fidem. Ardua cura scholae, gravis est cultura iuventae, Maximus est animos erudiisse labor: Aere labor nullo, nullo pensandus et auro, Taedia plura capit, praemia pauca refert. Nam quae Fabricius meruit, quis conferet ipsi? Quis dignas Musa suppeditabit opes? Ipse tamen paruo contentus, pectore grato Officii precium fert mediocre sui. Numinis in laudes, studiosae in commoda pubis, Non lucri studio munus alacre facit.
Page 17, Image 017
Grande scit esse lucrum, Christo seruire vocanti, Qui dabit officiis praemia digna piis. Hac spe Fabricius tanto sudore iuventam Erudit, et pueros, ut pater alter, amat. Et quas ipse docet, virtutum exempla suarum Exhibet in sese, discipulisque probat. Suave decus morum, facilis gravitatis honorem, Et castae vitam sobrietatis amat. Ipse ego dum tota trieteride, sede sub unae Illus lateri iunctus alumnus eram. Non unquam Baccho vidi titubare Poetam, Pectora miratus numine plena Dei. Atquibus ebrietas versus ad pocula fundit, Carmina qui laudant non nisi tincta mero: Non pia Musa, sacer non his aspirat Apollo, Nec venit aetherea talis ab arce suror. Ille preces inter sanctas sua plectra capessit, Et dictante Deo carmina sacra facit. Non famam fragilem populari captat ab aura, Non quaerit titulos ambitione levi. Comis in ore pudor, dulces in voce lepores, Rectus in ingenio simplice candor inest. Singula quis referat gravis ornamenta poetae, Vix quoque Solstitii commemoranda die? Quae coram, felix hoc Magdalena marito, Tu melius spectas, quam mea Musa refert: Haec non, ut caneret digne praeconia sponsis,
Page 18, Image 018
Venit, opus maius viribus ausa suis. Sed gratans hilari socialia gaudia plausu Coniugibus castis, candida vota daret. Ergo piis sponsis thalami gratamur honorem, Numinis orantes omnipotentis opem. Copula sit felix, qua Magdalena Georgi Iuncta tibi, stabili praestet amore fidem. Tu foveas carnemque tuam, tuaque ossa, vicissim Te coniunx animam sentiat esse suam. Tecum oret, laudetque Deum, tecumque laboret. Quodque tibi placuit, sentiat uxor idem. Ipse auctor thalami, qui taedis adfuit olim, Cum miro facto se probat esse Deum: Convivam mirata Deum, cum dulce Falernum Versum e fontanis Cana bibebat aquis: Numine propitio connubia vestra secundet, Sit praesto vobis, et sua dona ferat. Det victum facilem, det egenti cetera vitae Dona, beet vestram prole frequente domum. Dulce patris nomen capias, quo quisquis abhorret, Invisae nomen posteritatis habet. Impiger exemplo servanda in prole colonus Sit tibi, pomiferam qui bene plantat humum, Quem cum deficiunt exhausto robora foetu, Educit stirpes traduce fronde novas: Sic decet ad sobolem traducere germenavitum, Et patrium nati crescere prole genus.
Page 19, Image 019
Hoc erat, omnipotens hominem cur conderet auctor, Cur plenum vellet gentibus esse solum: Scilicet e cunctis sanctum legeretur ut agmen, Quod verum nosset diligeretque Deum, Laudaret, coleret, soli confideret ipsi, Denique cum Christo scanderet astra duce. Talem coniugii finem cum nuptaque virque Cogitet, et voto poscat uterque suo, Opto eadem sponsis, uno simul ore precatus Atque animo, nostras accipe Christe preces. IACOBI FABRICII Chemnicensis. HVc ades humanae Deus alme propaginis auctor, Unde gerunt ortus vir mulierque suos: Christe veni, casti tu conciliator amoris, Huc sacer appropera Spiritus igne tuo: Est nova nupta pio iam deducenda marito, Hast tua commoveat pronuba dextra faces. Absque Deo non est sponsam sibi ducere tutum, Absque Deo quovis nubere mense malum est. Oratum venio, cupidis Deus annue votis, Pro meritis fas est soluere vota tibi, Mansurum tepidis aspira cordibus ignem Copulet unanimis pectora bina fides: Nuntius incoepto praesit divinus amori, Laeta ferens nuptae nuntia, laeta viro. Missus eat, qui Saraidae, natique Tobiae Coniugio ardentem praetulit ante facem.
Page 20, Image 020
Accelera gressus rutili pars inclita caeli, Cumque meo Raphael perfice fratre viam. Non ignotus eris, vestigia saepe secutus Est tua, diversis te praeeunte locis. Te comitante sacras primum deductus ad artes, Chemnicium patriam dulce reliquit humum, Te comitante etiam Latii peragravit amoeni Oppida, per terrae, perque pericla maris. Vitiferam Rheni lustravit te duce ripam, Te duce in Albiacam pervenit inde scholam: Hic ubi quotidie mitti te caelitus orat A'Christo, teneri est cui sacra turba gregis. Ergo sancta Dei mandata capesse minister, Atque tuo propera morevenire comes. Magdalena bonas inter celebranda puellas Pectore costa, gravis moribus, ore decens, Filia laudati Misnae lectissima civis, Matre pia genita est, et patre nata pio. Nam quod erat mater nulli integritate secunda, Hinc tantum verae filia laudis habet. Ipse parens Faustus, cum religionis amore, Tum multi officii laude probatus homo est. Est aliquid cultis virtute parentibus ortum, Sed maior propria laude paratur honos. Qualis in Eoa gemma est, Indoque lapillo, Talis in hoc castae virginis ore nitor. Nec decus est oris maius, quam gratia morum: Omnibus est animi nam cumulata bonis.
Page 21, Image 021
Hanc coepit licitis ardere Georgius ausis, Et vitae sociam vult, et habere precum. Huc comitare illum, natum velut ante Tobiae, Cum peteret Sarae gaudia blanda suae. Fallor, an ipse Deus celeri dat iussa ministro, Ut faciat voti magna petita mei? Annuit, et fratri iam pronubus Angelus astat, Coniugiique ratam spem facit esse novi. Annuit inde parens, et vultu virgo pudico: Quod Deus atque parens vult, ait, ipsa volo. Prima Deus tibi pars in re consultor agenda, Altera pars illis qui genuere datur. Res auctore Deo quaecumque incepta iubente, Successum propter iussa volentis habet. Nunc igitur vitam grator tibi sponse iugalem, Plus mihi fraterna semper amate fide. Cara Deo pietate sua tibi contigit uxor: Haec potior gemmis divitiisque tibi. Non auro probitas, nec morum gloria venit, Dota lis vere est ipse corona pudor. Unio ut obryzo fulget Gangeticus auro, Sic erit in casto gemma marita sinu. Ut flavos cingunt genialia serta capillos, Sic collo nectet brachia grata tuo. Ver agit illius iucundum nubilis aetas, Hic satia dulci pectus amore tuum. Sic tuus hac ornatur honos, decor antur et anni:
Page 22, Image 022
Ut viret expansis arbor amoena comis. Illa preces fundet socias, et perferet illa Dimidiumque mali, dimidiumque boni. Deserit Amramidem Iethronis nata maritum, Et viduum longas sustinet ire vias, Dum numerose tuis ripis te Nile frequentat, Corde premit populi dum male dicta sui. Dum fert immensas curas instante tyranno. Et gentem ducit per vada rubra Dei, Uxor abes: verum post tot discrimina tandem, Afflicto reddis teque tuosque viro. Non ita Thariadae clari facit inclita coniunx: Illa vale patriae dicit, et illa suis. Quod littus ferit Euphrates, et Tigridis unda Linquitur, estque viro fida marita comes. Non ita pulchra Labane Rachel parente relicto Deserit in vacuo te Iacobe thoro: Sed socia ipsa viae constans, consorsque laborum, Cum caro exilium coniuge sponte legit. Sic te fixa tuo lateri sectabitur uxor, Et sortem tecum fortis utramque feret. Utiliter vires iunguntur mole gravatis, Dulcior est socio cum tolerante labor: Sic quodcumque mali fuerit, stat mutuus ardor, Ipse geris curas illius, illa tui: Gratia danda Deo, qui munera talia confert, Et sua tot meritis suavia dona facit.
Page 23, Image 023
Talibus et quite clementer dotibus ornat, Praebeat augendo pignora multa thoro. Vitis uti pendet laetis redimita racemis, Pinguia mox pleno musta datura lacu: Sic tua te faciat non infecunda parentem Nupta, domus soboles occupet omne latus. Non secus ac teretis stat fertilis arbor olivae, Sic mensae assideat turba tenella tuae: Turba tenella, suum quae noscat dicere Christum, Quae pars aetherei fiat amata chori. Quis sibi Caino similem, Absoloneque prolem, Non toto lacrimans palleat ore dari? Tempora longaevae numeres felicia vitae, Ante tuos perstent gaudia plena pedes. Natorum videas natos, Ecclesia Christi Sit tua, non ulli vituperanda, domus. Nunc dicenda etiam sunt verba precantia frater Pro te, proque tua coniuge vota feram. Verum sponsa prius tibi grator, et opto salutem, Connubiale tibi quo bene tempus eat. Non es nacta virum pulchrae virtutis egentem, Nec daris in rigidum blanda puella thorum. Relligiosa pio nubis, morata modesto, Cuique viros celebres inter habetur honos. Nempe tibi laudes atque ornamenta parabit Fabricius, modicum cui satis atque suum est. Sed tibi quantumuis cupias, laudare maritum
Page 24, Image 024
Me vetat, ut socium sanguinis, ipse pudor. Non caret ipse Dei donis felicibus, illa Rectius alterius grata Camena canet. Ad dulces Musas quos duxit, plectra movete: Reddite quae vester dona magister amat. In vos illius mentem celebrate paternam, Officii nec sit gratia lenta pii. Nam sic promeruit pulcherrima quaeque docendo: Profuit admonitu pluribus ille suo. Felix quae primiste iungis amoribus ipsi, Felix qua cultum duceris in thalamum. Gaude siquando numerosus vagiat infans, Et tua suscepta prole stet aucta domus. Quam bene consuluit ktenerae tot, lustra iuventae, Tam bene, crede mihi, consulet ille suis, Tam bene componet mores crescentibus annis, Doctrinaeque suos non sinet esse rudes. Non secus ac latis arbor spaciosa lacertis, Sucressit fructu multiplicata suo, Quam circum trunco minor assita surgit ab imo, Atque suas vires sole refecta capit. Illa viret primo, mox frondes induit aptas, Et iam sit pomum quale datura docet: Sic qui nascetur tali genitore magistro, Proferet ingenii signa probanda puer. Tentabit patrias artes, et carmina ludet, Matre monente domi, patre docente schola:
Page 25, Image 025
Illaque dum patriam pertentant gaudia mentem, Immemor officii non erit ille sui: Inque alios similemque animum, similemque favorem Concipiet, quorum nunc vaga corda regit. Quos quamvis amat, et doctos cupit, atque modestos. Hic tamen in patrio pectore crescet amor. Multae illi matres, multique precantia patres De natis merito tam bene, verba canent. Sed pia quandoquidem vobis sententia constat, Atque illam cupide publica vota probant, Consentitque Deus: sperata precamur utrique, Et canimus parilis foedera iuncta thori. Non melius vites ulmis sociantur, ut ipsi Non ita cum miti compare turtur avis. Sic tibi Labanis cara est olim Isace pacta, Isacidaeque Rahel, Saraque Thariadae. Non hic praecipue facies spectatur, et aurum: Sed virtus, et cum simplicitate pudor. Confer opes, et da Iesabelis regna potentis, Absque una dederis nil pietate mihi. Formosus satis est iuvenis, quem sponsa probavit, Sponsa bonis animi nobilitata sui. Et siqua est simplex, et rustica saepe vocatur, Pulchra sat est, sponso si modo virgo placet. Vos minime agrestes, et non sine numine iuncti, Non sine quod restat perficitote Deo. Hic repetit grates, bene perpetuoque merendo
Page 26, Image 026
Materiam grandem suggerit ipse precum. Sancta decent omnes, sanctum servate cubile, Atque haec vota omni tempore ferte Deo. Legitimi castique Deus caste auctor amoris, Qui genus hoc vitae connubiale probas, In quo divini lucet scintilla favoris, Inque homines mentis dulcis imago tuae. Gratia magna tibi, qui nos hoc foedere nectis, Foedere quod nullus soluere possit homo. Da precor illius per te traducere vitae Tempora, cum precibus, cumque timore tui. Nos haec edoceat socii coniunctio lecti, Verus amor nobis quique duobus inest, Quam maior multo longeque potentior ardor Ille tuus, nectat pectora nostra sibi. Nam quod in humano laudabile corde relictum est, Maius in immenso est splendidiusque Deo. In te perpetuos Ecclesia sentit amores, Nostra tuo longe lingua favore minor. In nobis restat pars exiguissima lucis, Et signum ardoris flammula nostra tui est. Hanc non extingui patiaris, luceat illa In thala mis nostris, admoneatque tui. Haec nobis de te solacia certa ministret, Et levius faciat, quod premet, omne malum. In placido duret con cordia firma cubili, Unanimi decus est vivere grande thoro.
Page 27, Image 027
Ut populator abit Raguelis ab aede fugatus, Sic etiam a nostro limine pulsus eat. Nec detrectantis noceant vaga iurgia linguae, Quae fletu Sarae saepius ora rigant. Nil homicida satan crudelibus ingerat ausis, Nil faci at dictis aspera serva probris, Quique potest Raphael sarcire domestica damna, A'laesis medica non procul absit ope. De nobis vero genitis Ecclesia surgat, Crescat militiae turba pusilla tuae. Filius a teneris annis, a virgine nata Proferat ore preces, discat amare Deum. Interea quodcumque mali est onerisque ferendum, (Hoc vitae ut non est absque dolore genus) Ferre doce, qui ferre iubes: patientia vinci Nolit, in adversis nixa favore tuo. Haec si vota Deo, vel si meliora feretis, In vestra cernam non nisi fausta domo. Sic pia succrescet soboles, crescetis et ipsi. Sic maneat vobis gratia laeta Dei. IACOBI STRASBURGI Fribergensis. PRoposti dux Christe mei, qui grata magistris Pectora, pro meritis officiosa, probas: Sensibus aethereum nostris immitte calorem, Ut mea sit felix numine Musa tuo.
Page 28, Image 028
Non grave Martis opus, non aspera bella canemus, Magnificas Coesi non referemus opes. Ut decet, esse dato volumus pro munere grati, Votaque legitimo ferre secunda thoro. Fabricius Clarii decus admirabile coetus, Cum sponsa templum virgine sponsus adit. Illius adducam castos Hymenaeon ad ignes, Ut bene qui caepit, sit diuturnus amor. Addidimus thalamis gratantia carmina multis, Nostra peregrinis Musa parata fuit. Et meus auctoris numquam labor ornet honorem? Ille magisterii praemia nulla ferat? Ista rudes feritas vix est audita per Indos, Et mores deceat barbara vita bonos? Sancte Deus, sancti dignissime foederis auctor, Quo duo coniungi, femina virque, solent: Caste parens, socii fer vincla iugalia lecti, Corpora iunge duo, pectora iunge duo. Casta patris soboles, et homo, non respue dici Hospes, et haec aditu festa probare tuo. Caste Dei flatus, Patris Natique potestas, Unanimes castis ignibus ure thoros. Coniugium meruit concors, et pace beatum, Fabricius sacri gloria summa chori. Ille puer quondam placidissima castra secutus, Venit ad Aonias patre iubente Deas: Venit, et este mihi faciles placidaeque sorores,
Page 29, Image 029
Dixit, ego caste numina vestra colam. Dixerat ad Musas, quarum dignissima soluit Protinus FVranie talibus ora sonis: Sint rata vota puer, tibi ducere molliter aevum Det DEUS, et Pylii fata referre senis. Si mens arguitur vultu, nisi fallit imago, Nescio quid tectae nobilitatis habet. Non est pigra tibi, non est inamabilis aetas, Aucta bonis animi, corporis aucta bonis. Alite felici studiis incumbere tantum Perge, nec incoeptum desere laudis iter. Siqua fides nostris aut vis est artibus ulla, Si generis non sunt nomina ficta mei: Hinc procul externas urbes populosque videbis, Quaeque tot Ausonio sunt monumenta solo. Nec merces ingentis erit tua parua laboris, Magna tibi veniet gloria, grande decus. Iam vero patrias quando remeabis ad oras, Albidos ad virides hinc revocatus aquas, Inter honoratos claro fulgebis honore, Fulget ut astrorum Lucifer ante choros. Saepe tibi ponet furtim lasciva Cupido Vincula, consiliis insidiosa tuis: Nec blando tua mens invicta vacabit amori, Artibus Aonidum dedita tota sacris. Tela tamen pueri, saevos patieris et arcus. Cum dabis ipse tuas vincla sub ista manus.
Page 30, Image 030
Felix illa quidem quam tu dignabere taeda, Et pater ex cuius corpore factus eris. Sed neque deformis, neque rustica moribus uxor, Ibit in amplexus virgo decora tuos. Stat Venus aequa tuo, stat Iuppiter aequus amori, Opposito coeunt nata parensque gradu. Et nisi coniugii me pronuba sidera fallunt, Septena caeli conspicienda domo: Ipse tuos undam gelidissimus Albis ad ignes, Ipse dabit curis gaudia laeta tuis. Hic ubi virgo tibi teneros adolescet im annos, Inque tuos quondam crescet itura thoros. Dixerat Uranie. raro praesagia fallunt, Arcano caelum numine si qua dedit. Fabricius sacras igitur procumbit ad aras, Cumque pia sanctum virgine foedus init. Virgo, tuo gaude Domino, laetare marito, Qui nullo verae laudis honore caret: Sive bonae spectas pueriles indolis annos, Tempora sive placet posteriora sequi: Nulla fuit vitae pars segnis: nulla per imas Prorepens sordes non in honore fuit. Insomnem, fructus spe consolante, laborem Sustimuit studiis invigilare piis. Egregios a nim os labor arguit otia turpes: Proditur ingenii sedultate vigor. Vix bene factus er at iuvenilibus integer annis,
Page 31, Image 031
Natali patria cum procul ivit humo. Flumina Misniacas duo sunt celebrata peroras, Albis, et exigua lenis Elister aqua. Prosilit Aonii de rivo fontis uterque, Aonii vires fontis uterque refert. Qui bibit inde, sapit: iuvenes accurrite, laudum Quos sitis ulla movet: qui bibit inde, sapit. Fabricius sacras etiam dum vixit ad undas Pocula divino nectare mista bibit. Sed nescit paruo concludi limite virtus, Alta petens, humilem non amat illa locum. Ergo piniferas cupide reptare per Alpes Optat, et ad gentes Ausonis oratuas. Non tantum vario commutet ut aera caelo, Ceu facit ignotas grus reditura vias: Sed probet ut patrios aliis, velut indice, mores, Et multa celebres audiat arte viros. Hospitiis igitur Musarum clara frequentat Saepius, et Clario digna Lycea choro. Eius Medoacum virtus florebat ad amnem, Grandeque Troiana nomen in urbe tulit: Quae Phrygiis opibus, triplici firmissima muro, Nunc antenoreis ampla stat auspiciis. Caesar in hanc Rufae dictus cognomine barbae, Transtulit abductas ex Heliconc Deas. Scilicet illa fuit bene Caesare digna patrono, Iliaco primum quae duce coepit opus:
Page 32, Image 032
Quaeque tuum Livi dignissime fovit honorem: Livia nam tibi gens nomen opesque dedit. Tanta viris quondam fuerat reverentia doctis, At nunc ingeniis gloria talis abest. Non alit haec aetas patriae sua pignora cives, Externum fove at sumptibus illa decus? Virgo tuo gaude Domino, laetare marito, Qui nullo verae laudis honore caret. Hac igitur vivens celeberrimus hospes in urbe, Doctrinae varias accumulavit opes. Saepe quis hic mores eius, vitaeque vigorem Vidit, et ingenii conscia signa pii: Vidit, et invidit tantum Gormania civem Ille tibi, civem maluit esse suum. Nec Phrygiae tantum virtus haec nota palestrae, In reliquis etiam claruit illa locis. Nobilis urbs latis colitur Ferraria campis, Qua non adripas pulchrior ulla Padi: Delius hic sua sacra tulit, caetusque Dearum Fertur in hanc artes deposuisse suas. Saxonicis ducibus materna ab origine iuncta, Imperium Estensis gens vetus eius habet: Hic quoque Fabricio clarorum docta virorum Nomina cum ducibus noscere cura fuit. Pro xima Felsimiam postquam nia duxit ad urbem, Quam paruus placida Rhenus inundat aqua, Excipitur, patriaeque simul charissima terrae
Page 33, Image 033
Agnoscit veteri nomina nota fide. Carus ubi summis, minimis vener andus amicis, Dignus amore fuit, dignus honore suit. Doctrinae sedes est ampla Bononia, quondam Illa Theodosio Caesare facta potens. Asfluit ingeniis, patet omnibus hospita terris, Utraque quas celso despicit ursa polo. Nec decus hoc nostrum turrita Perusia nescit, Excelsas propter nobilitata domos. Hic quoque laurigerae choreas duxere sorores, Et multus studiis est cumulatus honor: Blanda sed invidit Mars impius otia Musis, Omne manu violans saeva per arma sacrum. Intravit Graias Pelopeia moenia Pisas, Quam vitreis Tuscus perfluit Arnus aquis: Eloquio haec Latio, priscisque est artibus aucta Cosine tuis princeps inclite divitiis. Non dux hoc gentis Mediceae clarior ullus, Maeonidaeque cani dignior ore suit. Cuncta quid enumeren? noverunt Tibridis unda, Sebethusque suo flumine Fabricum. Novit utrunque aequor: tum cui dedit Adria nomen, Tum quod Tyrrheni littoris ora videt. Virgo tuo gaude Domino, laetare marito, Qui nullo verae laudis honore caret. Herculeo gaudetr notissima Bretta Philippo, (Gaudeat illa diu, vivat et ille precor)
Page 34, Image 034
Namque, modo livor verum fateatur iniquus, Non habet ingenio, non pietate parem. Cuius in Augiae stabulis industria sudat, Artibus instaurans quod fuit ante decus. Clara Berengarii exilio vinclisque Paberga est, Clarior ingenio nunc Ioachime tuo, Huc qui Cecropias trahis ex Helicone puellas, Eruis abstrusum Graecia quidquid habet. Urbs quoque Chemnicium, quae Casco subdita monti, Et fluvii nomen praetereuntis habet: Fabricio nunc cive suo tumefacta superbit, Quod fuerit tanto patria facta viro, Pierios latices qui sacrum duxit ad Albim, Et mea Pieriis ora rigavit aquis. Nunc quoque (ne meritum sibi vendicet alter honore) Fontibus illius rivulus iste fluit. Auferat ille suum, reliquis vix pauca relinquet: Obstruat hic fontes, non erit unda mihi. Virgo tuo gaude Domino, laetare marito, Qui nullo verae laudis honore caret. Multarum votis forsan fuit ille petitus: Libera multarum vota tot, una tens. Dixerat Uranie, fati praesaga futuri, Fabricii flammis colliget Albis aquas. Non casu veniunt, fato connubia fiunt, Illa nec humanae sunt rationis opus. Ignis ab aspectu mollis per viscera serpit,
Page 35, Image 035
Et facies odium vix bene visa parit. Vincula sponte fugit, quod non natura ligavit: Quod iungi debet, vincula sponte subit. In fatis fuit ergo tuis pie sponse puella, Quae datur in thalamum iam socianda tuum. Nec tamen hoc fato poteris minus esse beatus, Ista tibi virgo nubere digna fuit. Quae reliquas tantum supereminet una puellas, Quantum vel stellis praestat Toa Venus. Quod si forma tibi tenero iucunda vigore, Prima verecundo dux in amore fuit: Non es fallaci deceptus imaginis umbra, Nec male iudicium credulus error habet. Aspice quam comi frontem gravitate serenet, Quam tenero roseus luceat ore pudor. Non in mansueto feritas est barbara vultu, Non facit ingratos lingua modesta sonos. Cum forma casto lis est aeterna pudori, Perpetuum multis dedecus illa tulit. Sed tua sponsa pia laudem virtute meretur, Dum formae luxum casta pudore regit. Est breve forma bonum, quovis mutabile morbo: Vera pudicitiae gloria fine caret. Cetera si spectes, quid non laudabile spectas, Hic vires virtus exerit ipsa suas. Nulla mali novi mundi ludibria, nil scit Praeter amare Deum, praeter amare virum. ????????????036' n='36'/> Altera narret opes, generis vel stermmata iactet, Quae pietate caret, quaeque pudore vacat. Non illi desunt vel opes, vel fama parentum, Uno deposuit sors bona cuncta loco. Non opus est nostro genitores carmine tolli, Obscurum virtus non habet ista locum. Aspice laudatos mores, cultumque decorum: Lauder refert matrem filia, laude patrem. Aspice quid studium, quid cura domestica possit, Haec pia non fructu sollicitudo caret. Mater erat virtutis amans, cultrixque mariti Foederis, in casto relligiosa thoro. Desiit esse quidem magno post fata dolore, Coepit et ante suum gaudia ferre Deum: Sed tamen exemplum vitae moritura reliquit, Haeredemque suae mortua laudis habet. Aequius hic moritur, soboles cui vivit honesta, ?ae custos viduae sit generosa domus. Nec vero pater his aliquid virtutibus aufert, Saepe mali pietas huic quoque caussa fuit. Quam Musis faveat, Musarum curet alumnos, Nos salua testes possumus esse fide. Sponse tua felix sponsa, quae laude parentum In thalamos affert nomina clara tuos. Iam tibi legitimi socialia foedera lecti Gratulor, et taedis gaudia mille precor: Noxia ne vestrum turbet discordia lectum, ????????????037' n='37'/> Nec sterilis dulci sit sine prole domus. Non homo coniugium sanxit, preciosior extat Auctor, et haec thalami foedera sancta facit: Unicus in trinis Deus est, et trinus in uno Numine, sic mentem prodidit ipse suam. Ipse probat castos, lascivos punit amores, Vivere legitimo nos iubet ipse thoro. Tristia saepe sui praebens exempla furoris, Perdidit incestas igne vorace domos. Scit bene, quam damnum lugubre libidinis extet, Quae fumat piceo mersa Gomorrha lacu. Scit bene, quam noceat non abstinuisse cupitis, Quae iacet Argolica diruta Troia manu. Pro viciis paenas soluit communibus illa, Haec modo privatis estrea facta malis. Prima sit ergo Dei vobis, sit proxima vestri Cura, levat pietas quidquid ubique gravat. Discite non homini, sed fidere discite Christo, Vana salus hominis, spes pia fraude caret. Vir iuvet uxorem, iuvet uxor amica maritum, Atque oneris partem gestet uterque suam. Sic neque succumbet vir pondere, femina mole: Nam bene communi sarcina fertur ope. Tu subiecta tuo serper sis nupta marito, Libera coniugii regna maritus habet. Non Deus ex capitis structura condidit Euam, Esset ut illicitis imperiosa modis:
Page 38, Image 038
Ex costa formam mulier sortita virili, Arguit ipsa virum coniugis esse caput. Et tu sponse tuam sic semper dilige sponsam, Ut sponsam Christus diligit ipse suam. Non odisse potes, si te non oderis ipsum, Scilicet illa tuo corpore corpus habet. Sis miti facilis, placidae sis comis: et omnes Blanditias adhibe, dummodo praestet idem. Durior hic saxo est, et tigride durior atra, In sua crudelis viscera quisquis erit. Non habet ex manibus pedibus ve virilibus ortum, Tradita legitimo femina prima thoro. Ne species recti posset furor iste videri, Cum male vir pedibus, cum manibusque ruit. Debile vas mulier, nec in has accommoda pugnas, Lusibus ac teneris aptior illa iocis. Tale quid in vestros unquam ne repat amores, Ferte Deo placidas semper uterque preces. Sic reddet thalamum iucunda prole beatum, Ludat ut ad patrios turba tenella pedes, Sic quae praeterea sunt huius commoda vitae, Propitio mitis numine cuncta dabit. Sic neque divitiae deerunt, neque copia rerum, Omne Deo vobis suppeditante bonum. Multiplici fructus cum foenore reddet agellus, Sub vestroque fluet largiter uva pede. Donec ad aethereas sedes post fata, relicto
Page 39, Image 039
Corpore, caelestem mens volet ante Deum: Rodit ubi nullus liberrima pectora maeror, Est ubi summus amor, nec periturus amor Omnia praetereunt mortalia, praeter amorem: In caelo flammas concipit ille novas. MARTINI HENRICI Sagani. FOedere Fabricio iungatur Magdalis arcto, Et dicto fiant publica sacra die. Dicamus bona verba, Deumque ad templa vocemus, Fundamusque humiles supplice corde preces. Illius auxilium concordi voce rogemus, Cuius mortales indiga turba sumus. Ille suo coeptas fortunet numine taedas: Omnia succedunt acta iuvante Deo. Christe Dei soboles, aeterno nate parente, Quam prius haec mundi machina facta fuit, Nos Deus, assumens humani corporis artus, Fecisti carnis viscera cara tuae. Naturam socias mirando foedere nostram, Foedere quo nullum sanctius esse potest. Nam genus humanum sine te perit omne, ruitque: Et redit in cinerem, quod fuit ante cinis. Nos tibi, quos patrio sustentans robore, sancto Flamine vivificas, insita massa sumus. Ac veluti matris servatur soetus in aluo,
Page 40, Image 040
Sic alimur verbi lacte recente tui. Mirum opus: haud quantum debemus, dicimus orc, Sed tibubans quantum dicere lingua potest. Et tamen infantum bleso cupis ore vocari, Et dici laudes optime Christe tuas. Tu tibi de nostro speciosam semine sponsam Eligis, atque tuo sanguine Christe lavas. Illius absterges sacro baptismate sordes, Et pia sanctisicas flamine corda tuo. Non habeat maculas, non labem: pura sit omni Crimine, nec faciem ruga senilis aret. Seruiat in cunctis solit bi subdita rebus, Te solum casto semper amore colat. Nam cum sis castus, nos omnes vivere caste, Et te vis purae mentis honore coli. Ergo legitimi sanxisti foedera lecti, Sint uno ut iuncti femina virque thoro. Scilicet in carnem duo coniunguntur candem, Ut sit in ambobus firmus et unus amor. Agmina certa simul numero caelestia firmas, Non opus his speciem est multiplicare suam. Sed binos homines sociatos iure iugali Vivere, et immota crescere lege iubes. Ut bibi nascatur mortali e semine coetus, Qui colat aeterno nomen honore tuum. Ah quam dulcis erat primorum vita parentum. Donec adhuc nocumo crimine pura fuit.
Page 41, Image 041
Vixissent ambo longos feliciter annos, Una futura fides, mensque duobus erat. Inque Deo laeti degissent tempora vitae, Mansissent flatus templa sacrata tui, Criminis expertes atavi, expertesque dolorum, Longam vidissent ordine progeniem. At tuus est nobis magnorum caussa malorum Morsus, et aspersit virus Adame nocens. Excussere Deum mortalia pectora, nec sunt Primum quae fuerant integra templa Dei. Hinc hominum mentes aversae a legibus errant, Et fiunt cladis maxima caussa suae. Suscitat illicitas Satanas in pectore flammas, Et miseros homines pellit ad omne scelus, Quique vagos aestu vario sectantur amores, Irritant iras in sua damna tuas. Aspicis ad vetitos inimicis vultibus ignes, Et trahis in poenas impia facta graves. Plurima Christe tui sunt saeva exempla furoris, Nec levis iratum est res habuisse Deum. Tu rapidis totum demergis fluctibus orbem: At pius in navi, te duce, coetus abit. Tu Sodomam deles flammis, foedamque Gomorrham, Demittens piceas caelitus ipse faces. Euomuit medio Cananaeos aequoretellus, Beniamidae est nimium nota ruina domus. Sparta peris bello, vastantur Pergama flammis,
Page 42, Image 042
Attica cum Thebis moenia marte cadunt. Morte magis tristes poenas persoluit adulter Iessaeus, violans ius sociale senex. Helladis atque Asiae perdit furor improbus urbes, Quas armis vastas Turca cruente tuis. Nunc furit Italicas atrox bellona per oras, Nam tenet Italico regna libido solo. Omnia quis numeret? privata et publica cladis Exempla, ante fores quilibet ipse videt. Tu Deus immensum differs a daemone turpi: Et cum sis castus, nil nisi casta probas, Vis precibus castis, vis pura mente vocari, Et tolli puras ad tua templa manus. En te voce rogat cum sponsa sponsus ad aram, Et puras ad te tollit uterque manus. Christe fave coeptis, communibus annue votis, Et sine nunc nostras pondus habere preces. Ecce tuis sacris iussis, et numine taedas Incipiunt: tutum est nam tua iussa sequi. Auspicioque tuo faciunt solennia sacra, Nam bene succedunt au spice cuncta Deo. Da nunc felici iungantur ut omine dextrae, Da vivat longos salus uterque dies. Vinciat unanimes sic dulcis gratia mentes, Ut duo sunt uno corpora iuncta thoro. Cum patre, cum sancto te flamine semper adorent, Communesque ferant ad tua templa preces.
Page 43, Image 043
Teque colant animis vere concordibus ambo, Nam tibi consensus de pietate placet. Christe precor multa fecundes prole parentes, Coniugiumque pium pro bonitate iuves. Sit domus illorum tibi grata Ecclesia, quae te Agnoscat verum, sit schola sancta, Deum. Tum rudibus soboles tibi fidere discat ab annis, Aeterno et laudes praedicet ore tuas. Et quia conditio haec variis subiecta periclis, Et mala sunt omni tempore mixta bonis: In thalamo veniunt quaecumque adversa iugali, Pectore composito, te minuente, ferant. Propitius taedis hospes feliciter adsis, Thariadae ingrederis qui pia tecta senis. Arceto, Angelicis comitate o Christe ministris, Clemens a Sancta tristia cuncta domo. Haec precor, haec supplex cum sponsa sponsus ad aram, Haec praesens etiam concio tota petit. Iungite nunc alacres constanti foedere dextras, Et mentes fidum pignus utrinque liget. Aureus ut digitos circumdans annulus ambit, Sic vos perpetuo iungat amore fides. Omine sponse bono divinum suscipe munus, Quodque cupis toto pectore laetus habe. Quae tibi se soli tuto committit habendam, Confugit inque tuam supplice mente fidem. Scilicet et sponso supplex Ecclesia Christo
Page 44, Image 044
Traditur, inque fidem sponsa relicta venit. Sanguine quam proprio macula depurgat ab omni, Omnis et expertem criminis esse facit. Ipse Deus vestros animos coniungat amore, Qui movet afflatu pectora nostra suo. Nunc postquam stabili iunxit vos lege sacerdos, Sponse tibi rediens ducitur illa domum. Aspice quamroseo demittit lumina vultu? Pulchra verecundus tingit ut ora rubor? Aspice ut aequales forma supereminet omnes, Nullus ut in toto corpore fucus inest? Non levitas, non fastus inest, nec sordidus horror: Mundiciem ingenui virgo pudoris amat. Insidet in teneris quam gratia blanda labellis, Ut mores verbis convenienter eunt? Non amat ambages, pigmentaque lubrica spernit, Simplicitas tacitae semina laudis habet. Non illam census, nec clarum nomen avorum, Sed tibi qui debet conciliavit amor. Ista movent stulti dementia pector vulgi, Te pietas movit, cumque timore fides. Te castum movit pectus, preciosius auro, Et decus in tenera mente pudiciciae. Felix, cui tantis contingit dotibus uxor: Quae venit, a Domino nupta pudica venit. Invenit optatae placidissima gaudia vitae, Rebus in adversis mite levamen habet.
Page 45, Image 045
Is pia persoluit cara cum coniunge vota, Et domini flectit supplice corda prece. Praebet enim faciles aures ad vota duorum, Numine quos iunctos scit Deus esse suo. Quae duo coniunctis optarint pectora votis, Haec etiam Domino munera dante ferent. Res est magna, fides in lecto firma iugali, Mutuus et mentes qui bene nectit amor. Ut duo sublatum cum iuncto corpore pondus Gestant, alterius sublevat alter onus: Sic dolet adversis sociato pectore coniux, Laetus et alternis gaudet uterque bonis. Divisi media minuuntur parte dolores, Accipiunt geminas gaudia iuncta vices. Nupta Deum vere metuens, patiensque, maritum Omnibus obsequiis officiosa colit. Nam caput esse suum novit pia moribus uxor, Ut caput est sponsae Christus, honorque suae. Sara ita Thariaden coluit: sic fida Rebecca Isaacum, et domini nomina laeta dedit. Forma bonum fragile est: pietas et candida virtus Permanet aeternos inviolata dies. Nupta Deum metuens omni dignissima laude est, Et placidi caussam iure favoris habet. Quae latet assidue tectis, testudinis instar, Et facit officii munera iusta sui: Hanc tibi divino donatam munere sponse
Page 46, Image 046
Gratulor, et cedat res bene tota precor. Nunc et sponsa tuis opto felicia taedis, O tali felix coniuge, clara viro. Ille Deum vero semper complexus amore, Sincera coluit relligione fidem. Ingenuas didicit studiis felicibus artes, Et meruit docti nomen habere viri. Multa tulit, fecitque, diu sudavit et alsit: Nam longa sapiens usus ab arte venit. Quas ille aerumnas tulit, exhausitque labores, Dum pueros artes cum pietate docet? Lipsia, Chemnicium, Fribergum, vera referre Me norunt: testis Misnia terra mihi. Nondum vernabant tenerae languine malae, Cum teneros animos cura docere fuit. Lustraque nunc postquam vitae bis quina peregit, Sedulus officio fungitur ille suo. Conditio haec gravis est, et magni plena laboris: Sit gravis illa licet, sed Domino illa placet. Fabricius fama celebri super aethera notus, Scriptaque Fabricii docta per ora volant. Sedulus est teneris Musarum cultor ab annis, Largaque Castalias vena ministrat aquas. Gallia Fabricium non nescit, et Itala tellus, Ille tibi est magnum Teutonis ora decus. Hunc tu fraterno praeceptor amore Philippe Diligis, et studiis gloria Ebere bonis.
Page 47, Image 047
Hunc decus Ausoniae Camerarius inter amicos, Hunc et facundo Sturmius ore colit. Singula quis numero comprendere nomina possit, Docta quibus florent saecula nostra viris? Omnibus his propter virtutem carus habetur, Et reperit laudes integritate suas: Non movet in vanis certamina frivola rebus, Consensum verae relligionis amat. Omnibus expositus, sincerus amicus amicis, Et faciles aditus comis habere sinit. Scilicet ingenua quo quisque est cultior arte, Hoc magis humanis moribus esse solet. Cuius si digna virtutues laude reserrem, Prorsus in immensum surgeret istud opus. Non opus est longo celebrari nomina versu, Est multis cuius vita probata viris. Ergo ne videar nimium indulgere favori, Cessabo laudes enumerare viri. Quod superest, utrisque precor felicia vobis, Atque opto votis omnia fausta meis. Quali concorde est cum compare turtur amore, Talis et in vestris cordibus insit amor. Sit iucundus amor, sine fastu et turpibus ausis, Litibus et tecta suspicione carens. Alter in alterius laetantes igne quiescat, Perque suas certet mutua flamma vices. Cum caor nunc eadem caelesti foedere sitis,
Page 48, Image 048
Ut sibi, sic socio quisque bene esse velit. Qui probat et sanxit socialia foedera lecti, Quam bonus immisit, ventilet ipse facem. Ille pios multa fecundet prole parentes, Fortunetque suo numine prosper opus. A'primo soboles Deominum cognoscere lacte Discat, et in vestro sit schola sancta lare. Vitis ut extendit suabrachia densa per aedes, Sic ludant vestra pignord multa domo. Illi omnes referant caros virtute parentes, Sintque Deum vero coetus honore colens. Sic Christus reddens ex undis dulcia vina, Adversas minuens leniat ipse vices: Unanimesque diu sano cum corpore seruet, Vos regni faciens organa grata sui. HIER ONYMI SCHEInii Dresdensis. IAm bis consueto canis Erigoneius aestu, Defessos Phoebi sensit anhelus equos: Quo iussu Domini, sanctique favore senatus, Misniacae liqui docta Lycea scholae. Hic studiis pueri invigilant, librosque fatigant, Discendique artes quemlibet ardor agit. Prima ubi constituite fundamenta magistro, Et factus docta cultior arte fui. Hospes Elistraeum post haec ego missus ad amnem,
Page 49, Image 049
Consumpsi studiis tempora multa bonis. Sed nostrae ingratum culpanda silentia chartae Reddunt, innocuas esse vetantque manus. Non sic Chionides Eumolpus in Orphea, talis Nec Chironis erat Phthius alumnus, ais? Bestia Romano te vincit saeva theatro, Fida probans fido pectora mancipio. Aethereo mentis qui ducit semina caelo, Non'ne homo pro meritis officiosus erit? Parce precor fassum sceleris damnare, benigne Comprime commotas in mea vota manus. Dignior hic venia qui se peccasse fatetur, Quam qui delicti se negat esse reum. Ingratus dicor, potius timidus reor, horret Nostra subire tuum litera iudicium. Pluris Aristotelem faciendum patre Philippo Pellaeus iuvenis dicere non timuit: Esset fatalis genitor quia lucis origo, Hic regeret dictis pectora stulta bonis. Nec diversa meum tenuit sententia pectus, Complector fidi te patris ipse loco. Debeo me totum (fateor) tibi, debeo quidquid Ingeniumque valet, sedulitasque potest. Nota tua est pietas, et divulgata per orbem, Ingeniique extant candida scripta tui. Tu nuhi dicebas, quae nostro digna labore: Tu bonus hortator, tu pius auctor eras.
Page 50, Image 050
Pro quibus affirmo fore me memoremque piumque, Dum Phoebi et densae noctis agentur equi. Quam bene apud gratas stat facti gratia mentes: Ingratos animos vindicat ipse DEUS. Sacra quidem nostras venit, sed grata sub aures Fama, ferens thalami festa futura tui. Reddebar laetus tali rumore, precabar Esset ut hic summo faustus honore thorus. Et quia ferre pias Strasburgo tradita Musas, Fida tuae mentis pagina culta iubet: Crimen erat merito non hoc praestare magistro, Sponte minus meritis quod damus officium. Dum loquor en sacrum spirant praecordia Christum. Adventumque Dei lucida tecta notant. Non igitur Satyros, nec rustica numina Nymphas, Quae Christum referunt carmina mitto tibi. Ille Cananaeas in vina liquentia lymphas Vertit, et haec miro coepta favore probat. Ipse tuos praesens quoque confirmabit amores, Pronubus et iunget corpora vestra thoro, Fecundaque tuum thalamum cum prole beabit, Reptet ut ante tuos paruula turba pedes. Filius insistet vestigia clara parentis, Maternae haeredem filia laudis aget. Forte alii mittent auro fulgentia dona, Et multi certe munera digna dabunt: A'nobis Christus missus, gratissimus hospes
Page 51, Image 051
Sit missus vere, perveniatque precor. Interea licitos dum tu sectaris amores, Cumque tuis curas commoda nostra simul, Si quid agam quaeris: Musarum tecta frequento, Et soleo doctos ferre referre libros. Me iuvat arcanas naturae quaerere caussas, Et caeli motus lucidaque astra sequi. Quo Phoebus rubeat, quo Cynthia palleat igne, Falciferique tenax stella sit unde senis. Iridis et pingat varias quid in aere formas, Et caeli veniat, cum tonat, unde fragor. Expiret patulis cur ignes faucibus Aetna, Epotas rursus cur vomat aequor aquas. Quoque modo pisces mediis seruentur in undis, Et quae praeterea turba sacrata stupet. Plura quid enumerem, quae non sunt carminis huius? Nostra sit huic vestro dedita Musa thoro. Urit amor homines: quidquid secat aera pennis, Quidquid aquis gelidis innatat, urit amor. At mentes nostras traheret ne bruta libido, Angeret aut hominum pectora turpis amor: Legitimo sanxit Deus ordine foedera lecti, In quo sint castae, sint sine lite faces. Nomen et unde suum iusto celebretur honore, Humanumque simul crescat et unde genus. Hic Deus est praesens, optataque cuncta ministrat, Nec non et iunctas servat, et auget opes.
Page 52, Image 052
Castra sed insanae Veneris lasciva, tulerunt Magnificas urbes, magnificosque viros. Ante Dei faciem quoduis damnabile scortum, Poena vagos ambit iustaque et ampla thoros. Poenitet aeterno, commissum tempore paruo, Perpetuo torquet criminis hora brevis. Non opus ut referam veterum commissa virorum, Pluribus haec horrent secla referta malis. Legibus abiectis ducit sua quemque voluptas, Nequicia heu nullum creditur esse nefas. Cum senibus pueri peccant, cum virgine matres, Turpeque flagitium nescit habere modum: Divinae sed cui legis sunt dogmata cordi, Qui vis esse bonis gratus, et esse Deo, Sperne voluptates, pravosque libidinis aestus, Impia sic contra saecula rectus eris. Otia fac tollas, et flammae semina luxum, Atque time summum qui videt ista Deum. Semine qui peccat, luet hic in semine poenas: Concipiens coniunx crimine, crimen erit. Blanda quidem Venus est, et plurima pectora fallit, Istius at damnum flebile finis habet. Casta Deus mens est, et castos approbat ignes, Divina impuri destituuntur ope. Niliaca domina cum tentaretur Ioseph, Ne se pollueret, maluit esse miser. Ad tantos etiam numquam venisset honores,
Page 53, Image 053
Lascivus thalamum si violasset heri. Numine divino cuius, velut aegide pectus Munitum, nullis fallitur insidiis: Et praeceptorum reminiscens saepe parentis, Quae, matris sugens ubera, lacte bibit. Non movet hunc ullis blandissima femina verbis, Nec prece, nec precibus, pollicitisue trahit. Nil Dominae stirpem, nil commoda libertatis Curans, oblatas inter egenus opes: Templa sed assiduis caelestia vocibus implet, Sustentat firmo seque timore Dei. Exequitur fida commissa negotia mente, Impositumque sibi strenuus urget opus. Sermones vitat, declinat munera, quaeque Esse solent huius causa caputque mali. Quisquis es ergo, Dei qui numina sancta vereris, Haec tibi sit vitae regula certa tuae. Castum audire stude, castum sentireque, castum Dicere, amat castus nil nisi casta Deus. Coniugibus Deus ipse locis praesto omnibus astat, Et facit ut referat lympha sapore merum. Iungit amore animos, et dextras foedere, lecto Corpora: nec rumpi talia vincla sinit. Aspirans illis felicia fata, duorum Efficit ut iunctum cor sit, et unus amor. Largitur prolem gratissima germina casti Lecti, ceu pinguis germina laeta soli.
Page 54, Image 054
Montibus uva velut plantata renidet in altis, Atque decore oculos pascit amoena suo: Sic uxor tenera quae prole beata, marito Summum delicium, credite, summus honos. Felix qui reperit sociam vitae atque laboris, Cui mensae cingit fulcra, caterua loquax. Mercator rapidum petat impiger Hellespontum, Sustineatque vagi multa pericla maris. Bella gerant fortes: verum hic sine lite, sine armis, Laetatur laribus, coniugioque frui. Quod si quo forsan tentatur turbine cladis, Commendans Christo, fert patienter onus. Si cruciant artus aegrae contagia mentis, Uxor solamen praebet amica viro. Ipsa sui studiosa viri, studiosa laboris, Instruit et natos, instruit atque domum. Decantat caris natis pia mater ad aures, Aeterno quae sit vita probata Deo. His diversa docet gens quae redimita cucullo, Quis Deus est venter, lauta culina polus. Qui pia legitimi prohibentes foedera lecti, (Heu quam praeceptis dissona vita piis:) Iosephos simulant, sed Cypria castra sequuntur, Gaudentes sceleri continuare scelus. Nec scelus esse putant, quod vi, quod fraude puellas Cogant ingenuo corpore stupra pati. Vitibus heu male prospicitur, si vinitor hircus,
Page 55, Image 055
Vitiferos rodens depopulatur agros. Quid faciet scelerum vindex cum venerit? eheu Mittet in ardentes corpora foeda lacus. At manifesta videns, et pectoris abdita rimans, Caste Deus, casta saepe vocande prece: Quaefumus humanas illustra flamine mentes, Quod nostros animos tempus in omne regat. Ne caro succumbat viciis, mensque ipsa furori, Tu retine hospitium pectora nostra tuum. Diximus auctorem thalami: nunc suffice vires Christe mihi, gyro fortius ire meo. Fabricius sacram supplex procumbit ad aram, Huic desponsa simul vota puella facit. Ipse tua praesens haec maiestate secunda Caepta, tuo thalamos flecte favore pios. Caelesti flamma medias incende medullas, Semper ut his unum cor sit, et unus amor. Verba fides sequitur, strepitu resonante, caterua Caelituum, arcano numine, Christus adest. Coniugio iungit stabili tibi sponse puellam, Teque pio tradit sponsa pudica viro. Utque suo gaudet dilecta Ecclesia Christo, Pro qua morte sua multa et acerba tulit: Sic etiam socia vos inter lege ligari Christus, dissidio non prohibente, iubet. Coniugium felix, thalamos intrare sacra os, Christus ubi vere pronubus ipse praeest.
Page 56, Image 056
Fortuna nunc sponse tua laetare, tuoque Quoae veniunt tacito gaudia conde sinu. Hausisti castos promissae virginis ignes, Et tua legitimus corda momordit amor: Omnes optatos suspiravere hymenaeos Albiacae nymphae, Misena quotquot habet. Non formae tibi cura fuit, licet ipsa supersit, Sed cordi pietas integritasque fuit. Forma bonum fragile est, et laedit saepe ferentes: Perpetuo hae durant tempore, fine carent. Profuit haud quidquam quam laudat Achaia formam, In cineres ob quam Pergama versa iacent: Quam quia non puduit fines transire pudoris, Infami aeternum crimine nomen habet. Tollitur ad caelum, quae noctu fraude pudica, Docta fuit cupidos fallere nympha procos. Arguit impuros animos lascivia, castae Indicium praefert indolis ipse pudor. Nota tuae probitas, et cura domestica sponsae, Hanc iuvet officiis, hanc probitate colat. Cernis ut exornet veneranda modestia vultum, Et pulchri mores, et iuvenile decus. Gemma nitet veluti fuluo preciosa metallo: Sic bene cum forma iuncta pudicitia. Te non indignis flagrant tua pectora flammis, Sed iusto ignes mens generosa capit. Thariades Saram tali dignatus amore est,
Page 57, Image 057
Isaaci et pectus pulchra Rebecca tulit. Rachelis Isacides sic dulcem sensit amorem, Damna sub iniusto multa Labane ferens. Litigiosa fuit coniunx patientis Iobi, Tobiam verbis perculit Anna senem. Nil minus has fido complexus uterque favore, Pertulit atque suum fortis uterque malum. Antiquos referens simili quoque foedere patres, Nulla tibi posthac carior uxor erit. Gaude sponsa thoro talis dignata mariti, Atque inopina tuo gaudia conde sinu. Clarius hinc Coa tu Batthide nomen habebis, Misnenses inter prima ferere nurus. Non tibi quaerendum memorabile nomen avorum, Illius est virtus excutienda tibi. Is quoniam teneris Musas comitatus ab annis, Ad citharam hunc dulces edocuere sonos. Unde comas ornans hederis, et virgine lauro, Tot scriptis peperit nomina clara suis. Patria Chemnicium genitum celeberrima iactat, Eximio illius gaudet honore genus. Inde peregrinas cupidus discessit ad oras, Notus et externis esset ut ipse locis. Multorum mores hominum cognovit, et urbes: Multa tulit terra, multa pericla mari. Quid referam excelsa didicit quae Antenoris urbe? Quaeque locis vidit divitis Auso niae?
Page 58, Image 058
Et quos bellatrix monstravit Roma colossos, Quam flavus rapidis Tibris inundat aquis. Quid loquar Adriaci cultissima moenia pontis Miris structa modis, marmora, templa, domos! Et quos devicit glaciales Hannibal Alpes, Adventu cuius territa Roma fuit? Inde Tridentinas ad Norica rura per oras, Ad patrios hospes se tulit ille focos. Huius caussa viae fuit et dignissimus auctor, Qui Vverterorum nomen et arma tenet. Illa opibus gens est multum celebrata paternis, Sed nunc Fabricio clara cliente magias. His bene se dignos sibi conciliavit amicos, Eximios inter nomina rara viros. Sturmius Ausoniae lumen iam nobile linguae, Diligit hunc iuvenem, diliget atque senem: Nec non Meurerus Coa notissimus arte, Inter Lipsiacos gloria prima patres: Et Camenariadum clarissima gloria gentis, Cecropiique simul splendor honosque soni: Hunc quoque miratus solida pietate Melanthon, Qui summum decus est Teutona terra tibi. His quia sponsa bonis cum coniuge reddita consors, Haec inopina tuo gaudia conde sinu. Caro cara fave, fido sis fida marito, Sentiat in studiis omnibus obse quium. Non desit pietas, non officiosa voluntas,
Page 59, Image 059
Exigit hanc Christus, hanc socialis amor. Quando sponte viro prudens obtemperat uxor, Nil tota vita suavius esse potest. Sic uxor, sic mater eris, referentque nepotes Sic aviam, dominam subdita turba suam. CHRISTUS CONVIVA IN NUPTIIS. Cana Palaestinis obscurus vicus in oris, Cuius adhuc retinet nomina posteritas. Huc cum discipulis, et cum genitrice vocatus, Christus adit casti festa sacrata thori. Non humiles renuit Deus ipse intrare penates, Ut placuisse sibi tale probaret opus. Deficiente mero natum pia mater Iesum Sollicitat: Vinum deficit, affer opem. Hic contra affatus: Quid'nam mihi femina tecum? Iam praefinitum non mihi tempus adest. Illa pudore gravi perterrita, celat eundem, Atque importuni poenitet alloquii. Ad circumstantes sed fert mandata ministros, Ut sine perficiant tradita iussa mora. Sex urnae stabant purgandi more locatae, Quas figulus celeris finxerat arte rotae. Harum metretas capiebat singula binas, Quas plenis Christus fundere mandat aquis. Nec mora, caelesti iussu fit lympha falernum, Coerulea arcano more rubescit aqua. Pincernae datur ille liquor gustandus: at ipse
Page 60, Image 060
Pocula vix sumens, vina meraca stupet. Et mox ad sponsum conversus, talia fatur: Inverso res est or dine gesta male. Convivas laute qui vult tractare, repente Fumoso promit vina vetusta cado. Dum iam laeta calent forti convivia vino, Apponit mensis feruida pocla minus. Signorum Christi sunt haec primordia, per quae Illic crevit honos, discipulisque fides. PRAECEPTA MARITALIA. Siracides cap. IX. Dilige cui primo sociali es foedere iunctus, Integer hanc toto pectore, semper ama. Nulli credideris de coniuge prava loquenti, Coniugii vestri rumpere vincla cupit. Non decet imp erium dominam tenuisse mariti, Femineo turpe est subdere colla iugo. Nupta virum timeat, solum vereatur ametque, Hic domini nomen, coniugis haec teneat. Nec nimium blandae te credas tutus amicae, Ferrea sub dulci vincula melle latent. Psaltria fallaci ne te trahat improbat cantu, Eius et illecebris ne capiare cave. Non calamistratis moveat te virgo capillis, Fallax in forma retia tendit amor. Non secus incendi turpis solet inde libido, Ac flammam capiunt arida ligna foco.
Page 61, Image 061
Non tibi famosis placeat saltare tabernis, Exitium multis flebile saepe tulit. Coniugis alterius nec te levis abstrahat error, Illus aut collo brachia necte tuo. Ne tibi caecus amor fugitivas praebeat alas, Forsan et interitus sit tibi causa tui. Invitos etiam aspectus corrumpit ocellos, Hunc veluti Lernae dira venena fuge. Nam facile haerebit, visusque afflabit amores, Praeque aliis nimium quid sit amare scies. Ut bona cuique cito nullo munimine septa In praedas quasuis diripienda patent: Sic sine coniugii properat consorte maritus, Et proprium nescit, ceu vagus erro, locum. BONA MULIER. PROVERB. ULT. Ingenuae thalamis fruitur quicumque puellae, Haec puris gemmis anteferenda viro, Blandaque sollicitum demulcens ore maritum. Exhilarat tristi pectora maesta viro. Fortunatus erit cui tradita nupta fidelis. Quae decus est domini, firma columna domus. Commoda non deerunt huic lautae fercula mensae, Et de quaestis gaudia iusta feret. Iudicium sequitur domini, mandata capessit, Astat et ad nutus officiosa viri. Stamina nocturni ducens operosa laboris, Pauperiem tectis amovet ipsa suis.
Page 62, Image 062
Non aliter nigros quam tendens navis ad Indos, Munera fert domino plurima saepe suo. Illa thorum insomnis media sub nocte relinquens, Apponit famulis, debita dona, cibum. Haec plenis cernens alienos messibus agros, Utsua distendat horrea plena studet. Haec sudore suo vineta nitentia plantat, Fundat ut e proprio suavia vina cado. Assiduas numquam restinguit sedula flammas, Incoeptum donec perficiatur opus. Hanc circum multae deducunt fila puellae, Pollice et ipsa suo strenua versat opus. Haec nudos vestit, vi ctum largitur egenis, Et paupertatem qualibet arte levak. Sollicite curat tectum ne damna nivalis Inferat aut Bores, aut levis Auster aquis. Purpureo nitidum decorat velam ine lectum, Externo vendit texta decora viro. Omnibus in portis astris aequabit honores, Clarior illius laude maritus erit. Ornatus exosa leves non fulget in auro, Legitimo satis est huic placuisse viro. Natorum format dictis hortantibus aures, Et magnas lingua res sapiente sonat. Illa domi versat tractanda negotia velox, Nec capit illa suum desidio sa dibum. Exiguam laudem, brevis et vaga forma meretur:
Page 63, Image 063
Si qua pia est, formae damna pudore refert. Posteritas ipsam caeli super aethera tollit, Et soboles tali digna parente viget. POENAE LIBIDINIS. Non scortatores caelorum regna subibunt: Praeco Dei, sacro pectore, Paulus ait. Divini scriptura canens exempla furoris, Ferreus est quem non tantaque totque movent. Libera corruptae dum laxat vincula carni Mundus, et ex viciis in scelus omneruit, Caelitus unda ruens armenta virosque necavit, Immensas inter nat Noa tutus aquas. Ob commune malum de caelo incensa Gomorrha, Deducente Deo vidit abire Lothum. Spectatum veniens, et spectarctur ut ipsa, Passa Hemoriadem Dina puella fuit. Hinc Cananaeorum stirps saevo perdita ferro. Erroremque luit cum duce turba suo. Dalila blanditiis Simsonem tradidit hosti, Ex quo privatus lumine utroque fuit. Simrius ingreditur cum Madianitide scorto Castra, cui notum Casbia nomen erat: Amborum merito fodiuntur pectora telo, Nequiciae poenas sic statuente Deo. Helchitin Daniel defendens voce pudicam, Vertit in auctorum damna parata caput. Invadens thalamos fratris, vetito sque hymenae os
Page 64, Image 064
Herodes, tetris, vermibus esca fuit. Tarquinii cessit Lucretia casta furori, Eius nox regnis illa suprema fuit. Ledaeam rapiens Helenam priameius hospes, Evertit patrii regna superba soli. Vita simul miserum relliquit et unda Leandrum, Dum natat ad thalamos Sesta puella tuos. Virbus et Nessus nimium confisus equinis, Ob raptum periit Deianira tuum. Tristis ab Aegistho poenas exegit Orestes, Patris pernicies, matris adulter erat. Sollicitans audax nati Thesea cubile, Immundum foeda de trabe pendet onus. Dardanii regis dum caeco carpitur igne, Ardet in extructo tristis Elissa rogo. Aesonidem fugiens immitem Colchida puppi, Interimit natos saeva noverca suos. Oebaliae captam foeda dux mente puellam Oppressam, turpi tradidit inde neci. Exangui demum statua (res mira pro fanis) Admonitum verbis talibus esse ferunt: Ad poenam properas, adfert iniuria damnum, Criminibus poenam constituente Deo. Captum Ephori tandem, et funesto carcere clausum, Obscaena cogunt fata subire fame. Haec exempla docent divini signa furoris: Extirpat castus cuncta proterua Deus.
Page 65, Image 065
CARMINUM NUPTIALIUM LIBER SECUNcundus, continens Elegias, Odas, et Epigrammata. GREGORII BERSMaNI Annebergensis ELEGIA. SIue colis Delum, seu celsum Helicona frequentas, Ambrosias orna pulcher Apollo comas: Laurigerasque sacor deducens monte sorores, Huc age cum citharis carminibusque veni. Nunc vos alernas percurrere pectine chordas, Nunc dare laeticiae carmina plena decet. Qualia Thebarum vos nuntia fama per urbem Harmoniae sponso concinuisse refert. Namque novus scandit templum cum virgine sponsus, Fabricius vestri gloria rara chori. Cuncta repurgato fugiant modo nubila caelo, Non habeat madidus quas pluat Auster aquas. Ut merito sponsi sponsaeque decorus honore, Purpurco totus rideat ore dies. Vix ita fatus eram, cum nubibus undique pulsis
Page 66, Image 066
Aspicio solito clarius ire diem. Nec non Sidonio iuvenem velamine cinctum, Ducentem doctas ex Helicone deas. Non illis facies mihi visa decentior unquam, Dum mihi lunari vita sub orbe fuit. Formosi nivea crines ceruice fluebant, Velabant teneras laurea serta comas. Cultus erat, qualem non est rubor esse Dearum: Gestabat libros dextra, sinistra lyras. Extemplo trepidos horror mihi praepedit artus, Nullus et in gelido pectore sanguis inest. Cum mihi (sensit enim) sic vellit Delius aurem: Pone metus pavido pectore, pone metus. Quin potius memori quae dico percipe mente, Percipe quod certo cognitus ore fero. Qui toties mea castra fuit, qui signa secutus, Et studii consors, et comes usque viae: Seu claram peterem Troiani Antenoris urbem, Seu Romam, Roma Parthenopenue meam: Nunc primum castrisque meis, signisque relictis, Alterius mavult principis arma sequi. Pro Phoeboque suae nunc virginis ardet amore, Securos ipsi quae vetat ire dies. Nec tamen hunc victum crudeli miror amore, Qui me pastoris fecit obire vicem. Tunc ego nec cithara poteram depellere curas, Vulnera nec medica nostra loevare manu.
Page 67, Image 067
Illius sed nos Helicona reliquimus ergo, Quotquot in Aonio numina monte sumus: Ut duo iungentes sociali corpora lecto, Cantemus fausto carmina digna thoro. Sic ait, et plectro pariter modulatus eburno, Felices cantus voce favente dedit. Nec mora, turba suum studiosa secuta magistrum, Hos similes chordis reddidit ore sonso. APOLLO. Quantum purpureo cum fulget rosidus ore Luciser, astra suo cuncta nitore premit: Tantum, Pieridum lumen memorande Georgi, Ingenio doctos vincis et arte viros. Si te non veterum commendat nomen avorum, Nec domus est censu nobilitata tua: At Phoebus faciunt, Heliconiadesque puellae, Nec non sincerae relligionis amor. Salue cura Deum, slave venerande poeta, Eveniant lecto prospera cuncta tuo. CALLIOPE. Saepius evoluo veterum monumenta Georgi, Sed tua non illis scripta minora puto. Quae legit Hesperius, manibus quae voluit Eous, Ingenii mirans flumina magna tui. Perge precor Latiis nomen tibi quaerere Musis, Sic tua post obitum fama superstes erit. Detrahat et quamvis praesenti plurima livor,
Page 68, Image 068
Mens tamen aequa magis posteritatis erit. At te felici ter credo sidere natam Virgo, viri tanti digna reperta thoro. POLYMNIA. Intueor quoties faciem, moresque venustos, Candida virgo tuam, virgo pudica tuos: Esse satam miror talem de stirpe caduca, Mortalis miror tale parentis opus. Nam Iunonis habes mores, Cithereidis ora, Clara pudore simul, clara decore simul. Vive Sibyllinos cum coniuge, vive per annos, Una dies ambos auferat, una fides. Magdalena tuum potius cantem ne parentem, An matrem: dubium me modo mentis habet. Non illa certe reverentior ulla mariti Uxor erat, nec plus relligionis amans. Numinis haud illo facile metuentior ullus, Aut doctos servans plus in honore viros. Tam felix utinam, quam moribus integer esset, Nec dispar vitae sors malefida foret. At te tam claris virgo maioribus ortam, Per generis laudes gnaviter ire decet. Ut simili pietate Deum, probitate maritum, Dum reget hos artus spiritus, usque colas. Sic nomen sanctas Heroidas inter habebis, Digna parente pio, matreque digna pia.
Page 69, Image 069
MELPOMENE. Que satis apta toro modulabor carmina vestro, Carminibus digni femina virque meis? Altera virginei flos exemplumque pudoris, Alter Pierii fama decusque chori. Longa precor tribuant ambobus fila sorores, Quae nent fatali stamina nigra colo. Candida tranquillo sedeat concordia lecto, Tamque pari semper sit Venus aequa iugo. Diligat illa suum non ficto corde maritum, Uxorem semper diligat ille suam. CLIO. Quas non Fabricii veteris laus venit in oras? Sed te vix dignum sponse minore puto. Sive tuos mores, seu vitam labe carentem, Ingenii spectem nobile sive decus. Quas non Penelopes castae laus venit in oras? Sed te vix dignam sponsa minore puto. Seu spectem verae dulcem pietatis amorem, Ingenuo pictas sive rubore genas. O felix animo, felix o sponse marita, Insignes inter gloria rara viros. O felix animo, felix o sponsa marito, Teutonicas inter gloria rara nurus. Par bene compositum, vos tangat mutuus ardor, Mutua cura duos, mutuus urat amor.
Page 70, Image 070
EUTERPE. Ille prius Libycae numerum subducat harenae, Et dicat pisces quot uchit unda maris: Qui vestrae cupiat summam comprendere prolis, Singula qui vestrae membra referre domus. Quam multus gravidae succrescit palmes olivae, Sic soboles crescat vestra favente Deo. Quae vultu referat virtutis signa paternae, Et matris mores indicet ore suo. Quae solamen avo praestet, requiemque senectae, Illius quando repserit ante pedes. URANIE. Si modo stelligeri non fallunt sidera caeli, Astrorum verax si solet esse fides: Coniugium vobis spondet Venus aurea faustum, Nec non aetherei stella benigna Iovis. Et iam tempus erit, quo tanquam semen in armis, Cernetis vestra crescere stirpe genus. Natorumque pater claros spectabit honores, Et referet pueris tempora prisca senes. ERATO. Ad sponsum charam rapiens Hymenaee puellam, Ac iungens socio pectora bina thoro, Huc ades, atque tuo connubia numine firma, Huc ades ad thalamos o Hymenaee pios. Namque tua non est opera vir dignior ullus, Dignior officio nulla puella tuo.
Page 71, Image 071
Sic tibi serta ferant iuvenes, pariterque puellae, Albiadum nectat sic tibi serta chorus. Sic grates memori pro factis mente rependant, Auxilio laeti femina virque tuo. TERPSICHORE. Quam sacris voluit pater ipse praeesse maritis, Ad taedas propera Iuno venire novas. Ut vinclo iungas sponsum sponsamque iugali, Quod, nisi mors, nemo dissoluisse queat. Par ut in ambobus sit amor, similisque voluntas, Insit et in duplici corpore pectus idem. Ut dent felicis felicia pignora lecti, Quae patrium geminent per sua facta decus. Quae patriae prosint, simili venerentur honore, Dum solis cernent lumina clara, Deum. Talia Pieriae Phoebo cum fratre sorores, Carmina dulcisona personuere lyra. Haec, vir clare, tibi pergratae pignora mentis Mittere me pietas, mittere iussit amor. Tu me Pegaseos duxisti primus ad amnes, Primitias igitur me tibi ferre decet. Si´tamen et mea vota Deum, si numina tangunt, Fortunet vestrum comprecor ille thorum. Ille duo stringat sociali corpora vinclo, Cordaque succendat bina calore pari. Absque Deo nulli bene coniunguntur amantes,
Page 72, Image 072
Absque Deo nullus stat diuturnus amor. At quos ipse sacro coniungit foedere lecti, Illorum nullo tempore cessat amor, Seu vultus illis monstret fortuna serenos, Seu rugas eadem fronte, maligna trahat. Neve morer patrum gestis: quae cuncta referre Carmine si coner, non satis oris erit: Scilicet id loquitur Sara cum coniuge nobis Thariades, casti cultor uterque thori. Vix illis socio fimiles in amore fuere, Aequora dum pisces, auraque vexit aves. Gaudebant pariter, pariter mala cuncta ferebant, Difficilemque famem, difficilemque fugam. Sic Deus aequalem vobis precor afflet amorem, Qui stabilis mortis duret ad usque diem. Longaque concedat felicis tempora vitae, Ac vestram faciat crescere prole domum. Cumque suprema fernet ambobus fata quietem, Auferat ex istis in meliora locis: Hic ubi nulla dies flammas extinguit amantum, Nullus ubi turbat pectora casta dolor. IO ANNIS ANDREAE Pirnensis. RErum opifex sanctus, caeli terraeque creator, Cum nova iam facies, et novus orbis erat: Ut crescant homines, sed non sine lege pudoris,
Page 73, Image 073
Legitimi sancit foedera sancta thori. De costa sumptam mox Hevam iungit Adamo, Copulat et faciles in nova iura manus. Nondum mendaci deceptus fraude draconis, Factus homo iratum senserat esse DEUM. Flamma fuit primi casta et moderata pudoris: Sed nunc peccatum pectoris ardorhabet. Non ideo tamen hoc minus est venerabile vinclum, Perpetuo voluit quod DEUS esse sacrum. Ipse suo demit quae noxia cumque favore, Atque omni placitum tempore servat opus. Namque Deo curae sunt vincla iugalia: avise Offert, et patris nomine spondet opem. Qui sibi connubii coetum per foedera sanctum Colligit, atque eius fructibus astra replet. Astra replet, pellitque animos de sede superbos Aetherea, atque hominum ducit ad alta genus. Thariades quod si fugisset gaudia Sarae, Ebreae gentis gloria nulla foret. Si non in thalamos Helcanae venerit Hanna, Non Samuel populi est fama futura Dei. Ergo tuam caelebs quid vitam laudibus effers? Quin sine coniugio, tu sine luce fores. Quid vult ruga tuae frontis cerebrose Papista? Qui thalamos spernit, spernit et ille Deum Dignus es in turpi meretricis fornice nasci, Dignus es in natis probra videre tuis.
Page 74, Image 074
Mox quoque cum turpi persolues daemone poenam, Et trahet infernus membra proterua canis. Sanctior at longe mens est castisque piisque, Horrent mandatum qui violare Dei. Felix, undanti communis ab aequore vitae, Coniugii in porum quem Deus ipse trahit. Haec quoque Fabricio docto sententia sedit: Cui prima aeterno cura placere Deo. Annos ille quidem vixit sine coniuge multos, Eius vita tamen semper honesta fuit: Dum multas caussa studiorum migrat in oras, Curat et impositum sedulus officium. Nunc tandem elegit Christo ductore puellam, Quae socia est vitae, quaeque futura thori. Huc ades ergo sacri venerabile numen amoris, Coniugii primi, te precor, auctor ades. Christe parentis amor, cui firmo Ecclesia vinclo Iuncta est, ut iuveni sponsa puella datur: Dexter ades coeptis, et castis annue votis, Impetrat omne bonum, cui Deus ipse favet. Spiritus alme veni, pia pectora iunge duorum, Durat inaeternum quod bene iungis opus. Prodi sponse, sacras iamiam ducetur ad aras, Inque manus dabitur sponsa petita tibi. Audi voce Dei, modo quae cantantur ad aras, Seu iucunda tuo, tristia stue thoro. Triste quidem carni crux est, sudorque, dolorque,
Page 75, Image 075
Sed bonitate sua mitigat illa Deus: Et consueta tibi patientia multa levabit, Assiduaeque preces, assiduusque labor. Tum qui circumstant nunc ipsa hac aede frequentes Cognatique tui, discipulique tui: Crede mihi, vanis non pulsant aethera votis, Arrident taedis ipsa quoque astra piis. Tu quoque sponsa sacris aures adurerte loquelis, Parere et digno disoe modesta viro. Pande Deo grates: tecum intra pectora gaude, Ante alias talem sis quod adepta virum. Qui quamvis magna non est ab origine clarus, At gentem et cives auxit honore suos. Non illo quisquam pietatis amantior, aequi est Cultor, et Aonii candida fama chori. Ingenio felix, quo primis usus ab annis, Consuluit studiis turba pusilla tuis. Quid mitis tractet saevas ad praelia turmas? Quid castus Gnidiae furta scelesta deae? Fabricium sacris iuvat invigilare Camenis, Et Christi sumpta facta referre lyra: Quis implorandus votis precibusque benignus, Cum minus est velis aura secunda Deus. Quoque ardore pio grates de pectore fundat, Rebus in adversis cui tulit auxilium. Adde quod et nullos dubitet perferre labores, Ut liceat multis otia grata sequi.
Page 76, Image 076
Quae latuere prius densa caligine pressa, Quaeque minus nobis nota fuere prius: His dant Fabricii clarum monumenta nitorem, A'summa ut possint nomen habere manu. Ergo donec erunt vates, et pectora docta, Fabricii semper nobile nomen erit. Sponse tibi gaude, votis Deus annuit aequus, Ducitur in thalamos Fausta puella tuos. Aspice ut egregio niteat virtutis honore, Corporis atque animi concomitata bonis. Si merito celebris laudatae gentis origo est, Et sancto et iusto clara parente satis: Illius est animi constantia cognita multis, Grandibus et pietas saepe probata malis: Eius erat specimen matronae mater honestae, Aeterni cultrix relligiosa Dei. Cumque duo decimam prolem partu ederet, ipso In nixu celsi scandit ad alta poli. Quod si laudanda est facies, moresque puellae, Et bene nota fides, ingeniumque pium: Magdalis est multis vultu anteferenda pudico, Quae tenet ingenuae virginis omne bonum. Esse bonum novit minime durabile formam, Virtutis summum iudicat esse decus. Talia virginea nec solum mente reponit, Sed se bis ornatam dotibus esse cupit. Sic fuit innocui semper studiosa pudoris,
Page 77, Image 077
Cognita sic veri relligione Dei: Milibus e multis ut sola atque una placeret, O decus, o patriae gloria rara, tibi. O vos felices, o terque quaterque beatos, Quos facili sociat summus amore DEUS. Vivite florentes, concordes vivite semper; Foedera nam facitis sancta, favente DEO. Ex animo iunctum nova dilige sponsa maritum, Observa socii sacra verenda thori. Tu quoque sponse tui consortcm dilige lecti: Mutua sit pietas, mutua utrinque fides. Et quia non raro miscentur tristia laetis, Impositam stabili pectore ferte crucem, Ferte crucem, Domino si vultis vivere Christo, Sub cruce firma solet vincere saepe fides. Quamvis coniugibus sic iunctis retia tendat, Invideatque bonis vis inimica Satan, Nil nocet ille tamen: quia pectora fida tuetur Rebus in adversis dextera magna Dei. Suie igitur nigrum fert tristia nubila caelum, Seu profert nitidum Phoebus ab axe iubar: Vestra operata Deo sint tempore pectora quovis, Dirigat auspicio coeptaque cuncta suo. Ille malas abiget curas, variosque dolores, Et vacuae mentis gaudia mille dabit: Et vobis praestabit opis nullius egentem Fortunam, ut cingat Gratia blanda thorum.
Page 78, Image 078
Donabit sobolem felicis germina lecti, Augebit placitam commoditate domum. Longa dabit vobis optataque tempora vitae, Nec dirimet socium mors inopina thorum. Cernetis pulchros dulcissima pignora natos, Inter honoratos nomen habere viros. GEORGII TREPTAE AD AVUNculum bene meritum. CHriste fave coeptis, graditur iam sponsus ad aras Supplex, et casta fert tibi mente preces. Ad tua sacra veni Deus, et procul inde repelle Nomina quae sacris sunt inimica tuis. Qui primum liciti sanxisti foedera lecti, Praecipiens una vivere carne duos: Accipe quas fundit summisse sponsus ad aras, Accipe quas fundit sponsa pudica preces. Coniugis ille petit, fidosque exoptat amores, Quae petis optanti dat tibi dona Deus: Virginibus castis lectam de mille puellam, Instituit vera quam pietate pater. Quae sic obsequio devinxit corda Parentum, Ut reliquis semper carior una foret. Illa domum viduam patris, ceu sedula mater Rexit, et a cunctis culta favore fuit. Si spectes mores, nil non laudabile spectas: Si faciem, vitae convenit oris honor.
Page 79, Image 079
Quae teneris didicit Christum novisse sub annis, Cui datur, a Domino casta puella datur. Quae iunxit niveos pietati candida mores, Cui datur, a Domino sponsa modesta datur. Nil memoro formam, paucos quae durat in annos, Saepe illam morbus, saepe senecta premit. Casta, Deumque timens effertur laudibus uxor, Has dotes nec vis mortis acerba rapit. Si qua pudore vacat, nihil est deformius illa, Ut vultu superet Tyndarin ipsa suo: Si pietate: potest, quaeso, quid egentius esse? Sive sit haec Pelopis filia, sive Midae. Malo Hecalen, paruique laris, miserique parentis, Quam cum Medea Phasidis omne solum. Sed tibi nec pietatis egens, sanctique pudoris Traditur in thalamum nympha decora tuum. Hanc etiam sacras ducit paranymphus ad aras, Pronubus ipse piis qui solet esse, Deus. Et tibi per verbum tradit, quo saecula primum Condita, et e nihilo terra polusque stetit. Spiritus at sanctus flagrantes excitat ignes, Unus ut amborum mentibus insit amor. Hoc vinclum duret, nec dissoluatur ab hoste, Infestus caeptis qui solet esse piis. Sponsa preces toto quas pectore maesta dedisti, Audivit caeli summus ab arce Deus. Qui tibi nunc clemens tribuit maiora petitis,
Page 80, Image 080
Vota Deus dando vincere nostra solet. Ille tibi doctum iungit bona virgo maritum Qui fert ingenio nomina clara suo. Patria quem merito colit et veneratur honore, Vocibus et dignis extera turba vehit. Ipse etiam mores pietate ornavit honestos, Inque suo multum munere laudis habet. Qui Christum novit, qua sit ratione colendus Cui datur, huic nuptae uplchra corona datur. Qui doctas didicitque, docetque sideliter artes, Cui datur, huic nuptae splendida fama datur. Nam quid opes memorem, vesani gaudia vulgi? Qui Christum novit, possidet orbis opes. Saepius ingenio, pietati, et moribus obstant Divitiae, cuncti caussa caputque mali. Fabricium quamvis paupertas pressit iniqua, Attamen haud studiis obfuit illa bonis. Dives hic, a Domino quisquis bona plurima sperat, Et fert immota tristia quaeque fide. Dives hic, exiguo qui novit vivere laetus, Contentusque suis non petit ampla bonis. Ergo te tali felicem sponse putato Munere, quod caeli donat ab arce Deus. Esse puta tali te munere sponsa beatam, Et grato agnoscas pectore dona Dei. Quodque favente Deo nunc incoepistis, uterque Numine divino perficiatis opus.
Page 81, Image 081
Sic sator omnipotens rerum pia coepta gubernet, Et vestro numquam cedat ab ipse thoro. Pignora legitimi det vobis plurima lecti: Haec dare coniugibus nam solet ille piis. Tu quoque Christe meis praesens precor annue votis, Connubiique volens foedera sancta fove. Si quid et acciderit, quae possunt multa, molesti, Auxilium dextra Christe fer ipse tua. Afflictos solare tuo verbo, atque iacentes Erige: nam sine te non seret alter opem. Quemque immisisti, flatus natique patrisque Mentibus amborum, floreat unus amor. Qui maneat seros, et sit sind lite, per annos, Inficiat doncc cana senecta comas. Hoc mecum ex animo sponsus Deus alme precatur, Has mecum ex animo dat pia sponsa preces. Quas tu quaeso preces placida bonus aure reconde, Et tribue optatis uberiora bonis. PHILIPPI CAMERARII, IOAchimi V. Cl. Filii. TE sine Christe potest nulli bene cedere carme, Irritus est omnis te sine Christe labor. Ergo conanti taedas celebrare iugales, Ingenio vires suffice Christe meo. Fabricius casta templum cum virgine scandit, Cum casta sponsus virgine foedus init.
Page 82, Image 082
Illius ad thalamos sacra comitante caterua, Quam caelo ducis, Christe vocate veni. Mutua ceu quondam firmasti foedera lecti, Non renuens humiles ipse subire lares: Hic ubi Cana tuae peragit praeconta famae, Iuusa quod ambrosium fuderit unda merum. Huc ades, hic etiam coetus tua sacra colentes, Vir pius, atque pio digna puella viro. Non est in vini cur transeat unda liquorem: Unda suas teneat, sicut et ante, vias: Tu praesens modo sis: ibi nulla penuriat, quam tu Hospes adis verbo sanctificante, domum. Haec quoque Christe tuo connubia numine firma. Faustus ut auspicio sit thorus iste tuo. Virginis in votis hoc est, pariterque mariti, Haec simul amborum pectorascura subit. Hadc dare te votis par est pie Christe piorum, Qui vacuas sanctas non sinis esse preces. Vix mea finieram cum cotu vota precantum, Adventum nosco protinus ipse Dei. Hic nunc perpetuo vinclo constringit amantes, Accendens flamma pectora vestra pari. Insit ut unus amor, mens insit ut una dubus, Seu lux, seu fuscae sidera noctis eant: Felix o nimium sponsus, nimiumque beatus Qui sociam ducit conciliante Deo. Felix o nimium virgo, nimiumque beata,
Page 83, Image 083
Quae socio nubit conciliante Deo. Gaudia virgo tuo cape gaudia millie marito, A quo virtutis non honor ullus abest. Seu spectare iuvet verae pietatis amorem, Candorem mentis sive notare iuvet. Seu iuvet ingenii mirari forte labores, Laude pares ipsi vix reperire licet. Si celebres ortus illi fortuna negavit, At genus illustrat nobilitate sua. Est satius virtute sua clarescere, quam si Maiorum frustra stemmata laude feras. Gaudia sponse tua cape gaudia mille marita, Quae forma praestat, quae pietate simul: Sed probitate magis (fuit haec quoque docte Georgi Unica legitimo dux in amore tibi) Quae patre nata pio, casta quae nata parente, Amborum geminat per sua facta decus. Vivite Nestoreos iunctissima corda per annos, Non ullus turbet gaudia vestra dolor. Non vos ulla dies, non nox disiungat amantes, Quos uno Christus iunxit amore duos. Innumeri vestra crescant de sitrpe, parentum Ludat et ante senum turba novella pedes. THOMAE FABRI FRIBERGENSIS. MVlta Deus iustis bona se venerantibus offert, Et Sanctos varia prosperitate beat.
Page 84, Image 084
Id veterum referunt nobis exempla piorum, Id quoque nunc praesens hora diesque probat. Nam qui caelesti discit considere patri, Illius et vero iussa timore sequi: Hunc amat, hunc rebus miserum solatur in arctis, Huic donat cordis cuncta petita sui. Pervenere Dei sic iam clementis ad aures Magdalidisque piae, Fabriciique preces. Carmine quis faustum mea Musa precabitur omen, Ut bona fortunet coepta, iuvetque Deus. Omnia purpureo si contemplamur in orbe Munera, quae tribuit dextra benigna Dei: Non ullum melius, non est praestantius illo, Quam sancta casti vivere lege thori. Machina nam postquam staret pulcherrima mundi, Lucerentque alto sidera fixa polo: Tum luteo primum de fragmine fingit Adamum, Figmentumque, hominis nomen habere iubet. Acne conspiceret solus tot gaudia vitae, Solus et innumeras orbis haberet opes: Iungit ei pulchram selici foedere nuptam, Quae foret in cunctis fida ministra malis. Quae foret in laetis solamen: nam sine fido Consorte est omnis vitaque sorsque gravis. Quod si sacra thori Deus institutitque probatuque Sacra scias scias sacri non violanda thori. At cuicumque placet genus hoc attingere vitae,
Page 85, Image 085
Imo cui, ut placeat, numina magna dabunt, Auxilium facto divinum sentit in omni, Munera multa capit, guadia plena capit: Audet et in rebus dubiis sperare salutem, Vincere dura valet cuncta, favente Deo. Nempe mali plena est, plena est haec vita pericli, Nemo labore vacat, nemo dolre caret. Atque hos non raro mairoa periola sequuntur, Et cruciant multis tristia damna malis: Coniugium quis cura sacrum, quis foedera amori Legitima, et casti ius sociale thori. Hinc votis distat sanctis fortuna, suumque Opponit sanctis invidiosa pedem. Hinc struit insidias Sathanas, et semina litis Spargit, et in membris provocat arma suis. Testis es antiqui specimen Susanna pudoris, Gloria praecelsae quae Babylonis eras. Sed Deus omne levat praesenti numine damnum, Fertque suam iusto tempore fidus opem. Curarum nubes aufert, incommoda tollit, Verlit et in mentis gaudia triste malum. Asmodem angelicis pellit vincitque cathenis, Et fugat a placitis in loca sola thoris. Felix quem summi defendit dextera patris, Quique patrocinio tutus ab hoste Dei est. Huic nec vis Sathanae, nec frivola lingua nocebit, Hoc duce navifragum per mare saluus erit.
Page 86, Image 086
Haec ignota tuo cum non sint optime cordi, Cumque Dei memori pectore iussa colas: Iam novus esse cupis sponsus, novus esse maritus, Caelesti subdens mollia corda iugo. Una tibi multas inter quaesita puellas, Hanc tu solus amas, haec tibi sola placet. Gaude quod taltem reperisti sponse maritam, Quae multis animi dotibus aucta venit. Primum laus magna est, et virtus digna favore, Intacta pectus virginis esse pium. At tua per caros est Magdalena parentes Edocta sanctae virginis omne decus. O felix, monitu didicit quae nata paterno, Aeternum tota mente timere patrem. Adde quod et nivei cultrix studiosa pudoris, Altera quae sponsae famaque lausque tuae est. Non magis exornat teneram res ulla puellam, Quam verus vera cum pietate pudor. Hic laudis summae praeconia iusta meretur, Solus et incensos effugit ille rogos. Divitias avidi quaerunt, et marmore fultas Aedes, et culti iugera lata soli. Virtutes animi toto qui pectore laudat, Cui spretis reliquis vita pudica placet: Is sapit, et vitae cumulat sibi munera tanta, Quanta potest numquam tollere tempus edax. Ex omni quis te non dicat parte beatum,
Page 87, Image 087
Et te felicem praedicet esse virum? Cui pia contingit coniunx, studiosa pudoris, Cuique addit magnum forma benigna decus? Hanc modo committit sancta tibi lege Sacerdos, Consortem et vitae praecipit esse tuae. Nunc quoque sponsa tibi, quod talem nacta maritum, Gratulor, et thalamo prospera cuncta precor. Nacta virum, cuius non possum carmine laudes. Dicere, nec meritum concelebrare decus. Si spectes animum, virtutis lumen in ipso est: Si mores, referunt candida facta nivem. Laurea serta gerit, quae Phaebus tradidit ipsi, Et studii donum iussit habere sui. Huius et externis nota est doctrina, fidesque, Quis nostris praestat commoda mille scholis. Si queras formam, gravitas elucet in ore, Et digna eximio gratia laeta viro. Haec Antenoreo fulsit quoque gratia Stellae, Cum Violantillae colla venusta petit. Mallius hoc nituit quondam Romanus honore, Iulia cui vehemens ardor et ignis erat. Alite virgo bono nunc talem iunge maritum, Atque omni placida tempore mente cole. Si pia vota valent, si non, quas fundit, inanes Lingua preces, bona si pondera verba tenent: Hoc tibi coniugium placidum sit, docte patrone, Et tibi perpetuo nupta pudica, precor.
Page 88, Image 088
Indueant atrae ne tristia nubila lites, Aspera sed lenis cuncta serenet amor. ANDREAE AGRICOLAE Pirnensis. REs sacrata Deo sociae coniunctio vitae, Et res legitime vivere grata Deo. Qui postquam celsi radiantia sidera caeli, Et praepingue solum condidit, atque mare: Tandem hominem format luteo de puluere terrae, Ut celebret summi facta stupenda Dei. Divini ut discat mandata capessere verbi, Et sponte impositi ferre laboris onus. Neve suae vitae producat tempora solus, Sufficerent uni non satis orbis opes: Languida dum dulci declinat lumina somno, E' costa lateris te creat Eua Deus: Inque viri propriam dextram te tradit Adami, Quod de carne fores eius, et osse caro. Ergo Deus primi sponsi dignissimus auctor, Cui casti thalami foedera sancta placent: Augeat ut factum prolis generatio mundum, Nec careat iusto summus honore Deus, Filius ipse Dei non dedignatur adesse Hospes, et ornare hoc coniugiale sacrum, Cum laticum dulci mutavit pocula vino, Cumque sitim sponsi paupriemque levat.
Page 89, Image 089
Ne vero alterius connubia fraude petantur? Quilibet est nuptam iussus habere suam. Illos quis laudet, vita qui caelibe gaudent, Et nolunt casti vincla subire thori? Uxor (uti dicunt) demens est atque superba, Rixas, et litis semina multa serit. Ingenti irarum non raro fluctuat aestu, Peccat et alterius saepe in amore viri. Adde quod et nati sint magni caussa doloris, Ancipiti morbo languida membra trahunt. Filia iam grandis poscit cum dote maritum, Filius at spernit debita iussa patris. Id licet eveniat: tamen hoc lex sancta requirit, Taedas atque thoros quaerere legitimos. Quod sanxit Dominus, non est contemnere iustum, Huius nec tutum non timuisse minas. Ille levis nimium qui vincla iugalia spernit, Vincula quae pia sunt praecipiente Deo. Femina se sponso naturae tradit habendam Imperio, nixu ventris ut edat onus, Ut iusto sobolem, multoque labore creatam Nutriat, adducens pignora cara Deo. Non te cognati, non te fraterque sororque Tantopere, quantum quae tibi nupsit, amant. Curua senecta premit si te, si morbus iniquus, Tunc tibi succurrit, tunc tua damna levat. Vomere quid prodest campos sulcare patentes?
Page 90, Image 090
Nec non posse suum vix numer are pecus? Quid gemmae prosunt? auro quid lucida vasa? Quid prodest mundi machina quidquid habet? Si careas, rerum quae tecum gaudeat usu Nupta, quae lecto sit sociata tuo. Ergo quod sociam tibi iungis docte Georgi, Consuli hac vitae tu ratione tuae. Illa dies venit, qua iam ducetur itura Spectato in thalamos nata puella patre: Innumeris toties quam votis ante petebas, Ut ceruus solis tempore quaerit aquas. Buccina dat sonitum, concurrit cernere vulgus, Gressibus ut sponsus templa sacrata petat. Magdalena venit pastoris voce moneda, Virgo virginei gloria magna chori. Utrata permaneant, stantis coram agmine turbae, Legitimi fiunt foedera firma thori. Dextera iam dextrae iungatur, et ante parentem Caelestem vestrum dicat uterque preces. Huc ades alme parens, et percipe vota precantum, Largiri taedis prospera fata velis. Blandus amor firmis annectat corpora nodis: Gaudeat ille sua, gadueat illa suo. Propugnent illos caelesti in sede ministri, Ne noceat Stygii vis truculenta lupi. Sepe lic et tristi pia pectora mole graventur, Te prece placato vertitur omne malum.
Page 91, Image 091
Magdalena suos cum sponso molliter annos Impleat, et vivat nestoris ille dies. Unanimi lecto iunctissima vivite corda, Et vestrum placido ferte labore iugum. SIMONIS STHENII. ONimium felix, o terque quaterque beatus, Quem donas casta coniuge caste Deus. Fortunata, pio quaecumque est nupta marito, Cui favet, huic praestat talia dona Deus, Tali Fabricium Deus est dignatus honore, Magdalin eximio ditat et ipse bono. Ex animo meritas grates persolue Georgi, Ut facis, et summo dic bona verba Deo. Tradidit uxorem multis virtutibus auctam, Et claram niveae laude pudicittiae. Si non incedit fuluo spectabilis auro, Nec numerat culti iugera plura soli: Attamen et probitate sua, et probitate parentum, Fortunae pensat cetera damna suae. Divitias fastus, sequiturque superbia formam: Divitiae, virtus: optima forma, pudor. Per varios spectata patris patientia casus: Omnibus est pietas maxima nota viri. Ipse favet studiis, virtutis cultor, honestis: Quaque iuvare potest, sedulus arte iuvat. Mater erat specimen rarae integritatis: at illae
Page 92, Image 092
Gaudia nunc vitae prosperioris habet. O utinam hac ipsa nunc esset luce superstes, De genero caperet gaudia quanta socrus? Tu quoque sponsa, pares animo iam concipe grates, Ambiet amplexu candida colla suo, Ingenio magnus, docta clarissimus arte Fabricius, sacri nomina vatis habens; A'primis pueros qui sedulus instruit annis, Impiger officium qui facit usque suum. Vivite concordes pie coniux, nuptaque casta, Quos firmo et stabili iunxit amore Deus. Utque thoro iuncti, sitis sic moribus iisem, Nec lis idssoluat, quos bene inxit amor. Incipite intrantes thalamum persoluere vota, Atque Deo ex imo fundere corde preces. Angelus a vobis rixas depellat et iras, Qui sacri custos dicitur esse thori. Coniugibusque piis infestum repprimat hostem, Mutuus ut longo tempore duret amor. Tempora non rigidae peragatis commoda vitae, Concedant vobis vivere fata diu. Cernere detque Deus florentes ordine natos, Multaque sint vestrae pignora sancta domus. Filius ingenium referat, moresque parentis, Doctrina studeat dulce parare decus. Urgeat in studiis patriae non degener artis Cursus, et verae sit pietatis amans.
Page 93, Image 093
Filiaque in pulchras succrescens parunla laudes, Matri laeticiam praebeat, atque patri. Felix, quem summus tanto Deus ornat honore, Quique pius memori carmina mente canit. Vestro autem (moneo) perstate in munere fortes: Coniugium res est, credite, grata Deo.
Page 95, Image 095
ODAE ET EPIGRAMmata. CARMEN NUPTIALE, HIOCI MADEBURGI. DOnum Dei coniunx bona. Hanc invenit quisquis pius, Ardenter invocat Deum. Munus Dei coniunx bonus: Quod accipit, quae pectore Casto Dei numen colit. Non aureorum milibus Dotata quae multis venit, Uxor bona atque commoda: Molesta dives coniugi, Numquam rogat, sed imperat. At quae decens est corpore, Mimisque forma est praedita, Gravis viro est, et insolens, Formae comes superbia.
Page 96, Image 096
Quod si genus iactat suum, Nomenque nobile: haec habet Plus fellis, et mellis minus. Vere bona est, parentibus Bonis piisque nobilis, Edocta quae Dei metu Illustris est inter pias. Tum quae venusta moribus, Multis decens virtutibus, Cuiusque fastus est pudor. Amore dives quae viri, Doteni ferens concordiam, Irae, viro non imperans: Haec est bona, haec donum dei. Tanto beatum munere Te Fabrici nunc plurimum Laetamur, et grates Deo Tecum benigno reddimus. O virgo tanto quae viro Felix futura, iam Deo Promissa vota soluito. Faustum sit, et felix, pium Foedus, rogamus o Deus Auctore te quod iungitur. Mens una sit, contentio Absit procul, vir coniugem Amet, maritum diligat,
Page 97, Image 097
Colatque coniunx unice. Amore sit suavissima Ut vita vestra mutuo. Nil dulcius, nil pectora Amore nectit arctius.
Page 98, Image 098
ADAMI SIBERI. Primos Deus parentes Iunxit, thorique sanxit Leges, potente verbo Fecunditatis auctis Dono, viro puellam, Et dum virum puellae Dat, omnibus diebus Opus suum benignus Conservat et tuetur. Sic Fabrici maritam Donat tibi, maritum Tibique Fuasta, fausto Ut vos thoroque iunctos Suo tegat favore, Dulci subinde prole Beetque, quae parentes
Page 99, Image 099
Et ore, moribusque, Et exprimnat Camenis, Vobis Siberus optat. PSALMUS DAVIDIS CXXVIII. Eiusdem. Ofelix, pura metuis qui mente tonantem, Et legum gaudes illius ire vias. Non res, non deerit manuum tibi parta labore: Aedibus effugiet noxarepulsa tuis. Innumera coniunx faciet te prole parentem, Ceu vitis fructu foeta subinde novo. Utramimensam circum tua pignora olivae, Quas tibilaeticias, gaudia quanta ferent? Decurres pede inoffenso data tempora vitae, Pro te, proque tuis invigilante Deo. Succrescent nati, succrescet turba nepotum, Etplacida felix pace beatus eris. MARTINI CRUSII.
Page 100, Image 100
BLASII FABRICII Chemnicensis. SPONSO. Virtutis arduum decus Viris in excellentibus Rentidet, estque gemmeo Fulgore in auro gratius. Sunt certa cuique praemia, Iustum colunt, fortem timent: At temperantem, providum, Amant, sequuntur ceteri. Deum timentem sed potens Observat et fovet Deus: Ut cara mater filium, Ut blanda virgo coniugem. Frater thori dum soedera Inis, Deum caste timens,
Page 101, Image 101
Colensque pure: ille omnibus Tesospitabit commodis. Nil Magdalena carius Pia tibi, nec dulcius: En quam Deus suam pio Offert benigne gratiam? SPONS AE. Est vana vultus gratia; Visfluxa pulchritudinis: Decor, venustas, et nitor Sic sunt breves, ut flosculi. Cui nupta pulchra contigit, Nihil perenne possidet: Utsole concidunt rosae, Sic sorma et aetas tempore. Dos est pudor lectissima, Decusque sanctimonia. Curaelabor domesticae Decet probatam coniugem. Haec laudibus dignissima Deo placet, virum sovet: Talis Georgio meo Tu Magdalena traderis. Sic sic pia connubii Cum prole multa tempora, Feliciter traducite, Christi favente gratia.
Page 105, Image 105
GEORGII TREPTAE. Oter quaterque felix, Quisquis Deum timendo, Eius capessit imo Mandata fixa corde. Seu membra nox caduca Dulci tenet sopore: Seu lux redit, suoque Intentus est labori: Intentus et labori Memor Dei potentis
Page 106, Image 106
Discit, suisque magna Natis recenset acta. Natis piosque mores Bonasque tradit artes, Decum docens timere, Fratrem docens amare. Adest tibi, tuumque Deus iuvat laborem, Iucunda de labore Tibique dona praestat. Etne qua saevus hostis Adversa moliatur, Cohors Dei ministra Teservat Angelorum. Tibique dormienti Bonum dat omne Christus, Qui nuptiale praesens Honorat ipse sacrum. Sicut potente verbo In vina vertit undas: In laeta sic acerbos Mutabit ipse casus. At coniugale serues Ut absque labe vinclum, Tespiritus sacrata Dei fovebit aura.
Page 107, Image 107
Accendet ille verum Erga tuos amorem, Pati doccbit aequa Lene asperumque mente. Tu cum tua Georgi Uxore Magdalena, Vivas diu, pioque Hanc diligas amore. Tuumque Magdalena Georgium nicissim Doctum, pium, modestum, Vero colas honore. Sic adsit ipse vobis Auctor poli solique, Custos sit et fidelis Vestrae domus thorique. Florere uterque natos Cernatis, et nepotes, In pace, plurimosque Quieti agatis annos. IACOBI STRASBURGI. Veni perennis unitas, Veni beata trinitas. Nati parens, fili patris, Nati patrisque spiritus.
Page 108, Image 108
Vestras ad aras voluitur Sponsus, precesque subicit: Vestras ad aras procidit, Puella voti conscia. Amoris uno nectite, Vos bina vinclo pectora, Ne distrahat lis impia, Quae contrahit paxmutua. Quae iungitis vos gaudia, Mors sola tristis separat: Nil asperum, nil horridum Thoros piorum dissipat. Tu sponse sponsam suscipe, Fidis tuere amplexibus. Cur membra membris de tuis Aut carne carnem negligas? Maritus uxorem bonus Sic diligat, sic protegat, Partem sui tenerrimam Ut curat ipse corporis. Sit tardus ad convicia, Sit blandus in sermonibus: Firmet domum concordia, Thorum gubernet gratia. Favente sorte, foederis Cultor mariti gaudeat, Premente sorte mutua
Page 109, Image 109
Aequus ferat pericula. Tu sponsa sponsum dilige, Uxor marito subdita, Ius imperandi feminae Sortitus est vir liberum. Uxor modesta non comas Disponit avor fulgidas: Amet Deum, colat virum, Custos pudoris sobria. Iucunda natos pignora Laboriosa nutriat, Fideque vera ac moribus Mentes tenellas instruat. In tristibus non coniugi Molesta, non in prosperis: In tristibus praestet fidem, In prosperisque gratiam. Tu sponse sponsam suscipe: Fidis tuere amplexibus. Tu sponsa sponsum dilige, Uxor marito subdita. Sic prole multa coniugum Domus piorum germinet: Sic gloriam Christus suam Vestro propaget semine. IOANNIS ANDREAE. Felix ter ille et amplius
Page 110, Image 110
Qui mente constanti solet Curis relictis omnibus Soli Deo confidere. Talem potenti protegit Deus manu, contra impios Hostes, eique dexterae Dat largioris munera. Hoc Fabrici notum tibi, Quem saepius periculis Et liberavit, et piam Cui copulat nunc coniugem. Ergo nihil fac haereas, Astat Deus praesens tibi, Et vota casti pectoris Non aure surda colligit. Laetare casta Magdalis Inis mariti quae thorum, Aeterna cuius plurimas Implevit oras gloria. Hunc tu modesta debito Observa honore: nam Deo Parere vis, nec contumax Eius sacris resistere. Dei favore sic labor Successum habebit prosperum, Videbis et vestigio Natos paterno insistere.
Page 111, Image 111
SIMONIS STHENII. Grates cane ex imis Deo Tu Fabrici praecordiis: Laudes Deo dic intimo Tu Magdalena pectore. Praesens Deus vos adiuvat, Vestrasque taedas candido Nutu serenat, et sacro Assistit aris numine. Viro modesto et integro Modesta virgo traditur: In utriusque moribus Lactis nivisque candor est. Sacrum pudici ascendite Lectum, frequentes soluite Preces Deo, atque simplici Confidite illi perctore. Crucem ambo ferre discite, Bonos sequentem coniuges: Et si quid imminet mali, Malo imperate fortiter. Hostem cathenis Angelus Thori pudici vinciat: Dulci maritus coniugi Se non acerbum praebeat. Durate vestro in munere Constanter, adiuti sacro
Page 112, Image 112
Spiramine, ut sitis Dei Veraeque membra Ecclesiae. Dei in timore educite Deum colentes pignora, Matrumque multarum pium Tusis Georgi gaudium. Voca tenellos ad Deum Greges iuventae: et strenuis, Doccns labores persequi, Ipse antecede gressibus. MATTHIAE BREVII. Thorum iugalem sanciit Osor Deus libidinis: Mens casta sanctorum probat Castos amores coniugum. Beatus ille qui Deo Rectas init vias duce: Beatus ille qui Deo Laudanda tentat praeside. Praesto hic favore sit suo Tuis Georgi gaudiis, Qui Magdalenam foedere Tibi copulavit mutuo. Quidquid doloris accidit, Quidquid laboris obruit, Solius id praesentia Levatur omne numinis.
Page 113, Image 113
Sit vestra prole fertilis Multa domus: ceu turgido Vitis gravescens munere, Fructuque oliva bacceo. LUCRETIA SPONSAE IN NUMMO ARGENTEO, HIOBI MAdeburgi. Sponsa, meae similem castam Lucretia mentem, Sed mea non opto tristia fata tibi. Sis memor, haec oculos quoties incurret imago, Exemplum cunctis me esse pudiciciae. CHRISTOPHORI SCHLEINICII suo fratrumque nomine. Praestanti virtute viro formosa puella Fabricio, et casto virgo pudica datur. Huic igitur, fratres, connubia fausta precemur, Esse probet gratos nos hodierna dies. Non quimus maiora tibi dare munera, quam si Iungamus precibus nos quoque vota tuis. Sancte Deus, castae qui sancis foedera taedae, Coniugibusque piis semper adesse soles: Prosper ades, coeptum sponsi sponsaeque guberna, Coniugiique illis tristia cuncta leva. Fac precor ipsorum florens concordia duret, Et nullo cesset tempore verus amor. Da quoque, morigeri, gratissima pignora, nati
Page 114, Image 114
Virtute ut referant ingenioque patrem. Augeat et, Deus alme, tuae benedictio dextrae Ipsorum iusto parta labore bona. EIUSDEM. Praeceptor gaude tecum, sortite puellam Insignem et formae et laude pudiciciae. Sponsa etiam talem gaude sortita maritum, Ingenii clarum nobilitate sui. PAULI MADERI. Felix, cui castis contingit moribus uxor, Is capit a Domino gaudia laeta Deo. Quae dotata virum summis virtutibus ornat, Quae decus atque suo pulchra corona viro est. Hanc tibi donatam a Domino praeceptor amande Gratulor, et taedis omnia fausta precor. Qui sanxitque probatque Deus sacra foedera lecti, Et qui coniugibus gaudet adesse piis: Ille det, ut vobis feliciter omnia cedant, Mens ut in aeterno vestra sit una Deo. ANDREAE CELLARII. Quisacra legitimi servabunt foedera lecti, Hos Deus aeternis vult decorare bonis. Fructifera ut vitis, viridisque ut ramus olivae, Sic studiosa virifertilis uxor erit. Ergo cum Domini mandata vir inclite serues, Atque ineas casti foedera casta thori: Gratulor ipse tuis toto de pectore taedis,
Page 115, Image 115
Proque thoro supplex vota precesque fero. Utfausto taedae feliciter omine cedant, Etmaneat longo tempore castus amor. PHILIPPUS MELANTHON. Coniugium vestrum sit felix nomine CHRISTI, Inque Deo sit mens una, sit unus amor. FINIS. GEORGII FABRI CII CHEMNICENSIS EPItaphia aliquot. OPTIMAE FOE MINAE, BARBArae, venerandi viri Ioannis Tetelbachii uxoris Epitaphia. GEORGIUS FABRICIUS. HIc Tetelbachii Ioannis conditur uxor, Dulce decus domini Barbara casta sui. Illa Deum sancto studio venerata, fideque, Expressit veram moribus ipsa fidem. Leniit exilium placida pietate mariti, Cum patrio pulsus cederet ille solo: Non vellet Latio quod consentire Bahali, Mutanti leges et sacra Christe tua. Ipsa erat exemplum castarum, lumen honoris, Inque sua mater relligiosa domo.
Page 116, Image 116
Formavit natam pulchra virtute tenellam, Cuius adhuc vultu plurima mater inest. Et docuit paruos dulcissima pignora natos. Quae data de summo sunt elementa Deo. Misniaca pestis cum desaeviret in urbe, Servata est precibus coniugis illa sui, Quem mox Chemnicium, docturum sacra, secuta, Caesarea tumulum possidet urbe suum. In caelis autem felix super aethera vivens, Alterius vitae gaudia plena tenet. ANDREAS FABRICIUS. IN Domino claudens fatalia tempora coniux, Hoc Tetelbachii cespite fida cubat. Illius aethereas mens emigravit ad arces, Adventum expectans maxime Christe tuum. Angelus agniculi conspersos sanguine postes, Isacidumque velut praeterit ense domos, Dum primos perimit miserando funere partus, Quam late Aegypti ditia regna patent: Sic illam mors atra, Dei sic vindicis ira Praeterit, et Christi servat amica fides: Namque abluta sacris undis, Christique cruore, Vitae signa habuit non abolenda suae. Terra quiesce parum, da lumina fessa sopori Corpus, et hac natum te ratione scias. Mox animae sociata tuae quoque terraresurgens: Excellet solis vivisicata iubar.
Page 117, Image 117
IDEM. IACOBUS FABRICIUS. Barbara loquitur. IN Christo moriens, vixi bene: desine flere, Qui fles: haud lachrimas gaudia nostra ferunt. Vive Deo soboles, Christique marite minister: Nil mea vos turbent funera, vivo Deo. Vince marite tua iussos pietate labores, Cerno hic dona Deum quanta docentis erunt. Morte relinquuntur, redeunt simul omnia morte. Secum aeterna tulit gaudia summa dies. IDEM. Mortua sum terris, in caelis Barbara vivo, Non finem capiunt omnia morte suum. Care marite vale, sobolesque tenerrima turba, Exemplum patris vive, meumque sequens. Adsua qui clemens me caelica regna vocavit, Nunc praeerit vobis rectius ipse Deus.
Page 118, Image 118
IDEM. Hoc Tetelbachii venerandi Barbara coniunx Condita sub tumulo, morte soluta iacet. Hei desiderium sobolique viroque reliquit Ingens virtutis, coniugiique pii. Sic bona quaeque petunt caelum, peiora supersunt: O Deus, humanum sit tua cura genus. GEORGIUS TREPTA. CVispes in Christi semper fuit unica morte, Hic Tetelbachii Barbara fida iacet. Leniit illa viri tristes solamine casus, Saepe ideo tumulum fletibus ille rigat. Erudiit sobolem vera pietate tenellam, Saepe ideo tumulum fletibus ista rigat. Quid vani prosunt fletus? pia mater et uxor Regna tenet, fletus nescia, plena boni. CONSOLATIO EIUSDEM. Moribus excultae cur defles fata maritae? Tristia cur multis fletibus ora madent? Abiice sollicito muliebres corde querelas, Namque decent talem fortia cordavirum, Nam tu maiores olim perferre dolores Assuetus, verbis erige corda Dei. Ne tibi displiceat Domini subeunda voluntas, Qui tibi iure suo quae dedit, illa tulit. Ille tuam uxorem rapuit: spectare ruinam, Non patriae tristem debuit illa suae.
Page 119, Image 119
Namque vides homines sacras nunc spernere leges, Et ridere ipsum cum pietate Deum. Interitus certe miserandaque poena sequetur, Amplius haec Dominus cernere facta nequit. Ergo felices animae, quis contigit hisce Temporibus placide mortis adire viam. Committens animam Domino tua finiit uxor Vitam, quam firme credidit esse novam. Ergo etiam terra postrema luce resurget, Et promissa piis gaudia laeta feret. Qualia lingua hominis non enarrare valebit, Quaeque per aeternos sunt capienda dies. Ne nimium luge, casus patienter acerbos Perfer: qui dedit hoc, leniet ille malum. FINIS. BASILEAE, EX OFFICINA IOannis Oporini, Anno Salutis humanae M. D. LX. Mense Augusto.