March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

NICOLAI RUDINGERI PISOVERNATIS.


[Gap desc: omitted text available in other CAMENA editions]


page 911

De Melisso.

Melle Melissa Iovem nutrivit, apesque Platoni
Tenella paruulis labella in cunulis.
Melle rigaverunt: Heliconis at amne Melisso
Mellita primis ora ab annis proluit
Musa, et flore nitente et pure rore canenti
Mellis locavit officinam in gutture.
Hinc cen versu animos, seu cantu mulceat aures


page 912, image: dele0912

Mel aequat omne mellea dulcedine.

Ad Ioann. Posthium de obitu filiolae.

Nuper ut emensus Nemeaei terga Leonis
Erigonen [(transcriber); sic: Erigonem] altis Phoebus adivit equis:
Lugebas dulci tibi parta e coniuge proles
Quod tristi in cunis funere mersa foret;
Nec posses illa transferre superstite nomen
Aevi ad venturi tempora sera tuum.
Non miror: quis enim patrem lugere vetaret,
Quem pius augendi nominis urit amor?
Hoc miror: quod nunc amissa prole repente
Dissimilis factus cerneris esse tui.
Nam quos ingenio peperisti divite fetus,
Iane, tuos intra supprimis ipse lares.
Sicque mori cogis: noli crudelia noli
Fata palam verbis dicere clamve tuis.
Quin prodire foras, serisque nepotibus illos
Commemorare tuum nomen in orbe sine.
Sic tua non ullo sama obscurabitur aevo,
Nomen et ingenii laude perenne feres.
Quae venit e natis, non est laus vera parentum:
Quae venit ingenio, gloria vera venit.

Eiusdem infantis Epitaphium.

Posthius hoc genitor, genitrixque Rosina sepulchrum
Filiolae maesti constituere suae.
Visa illi fuerat vox sexta recurrere Luna,
Cum letho in iutae lumine succubuit:
Et quae debuerat viva exhilarare parentes,
Longam illis peperit mortua tristitiam.
O spes fallaces hominum! quis crederet? illa
Saepe gravant quae te posse levare putes.

Paullo Melisso.

Num sperata sui pro carmine dona patroni
Musa domi tulerit nostra, Melisse, rogas?
Non tulit, at caussam vis scire: putatur in aulis


page 913

Nil nisi nugarum Pieris esse parens.
Imo meus (quod tu mirabere forte) libellus
Vile ligatura non retulit pretium.
Desipere ipse mihi Phoebus credatur, ab aulis
Si sperer numeris praemia digna suis.
Aula dabit c. tius fatuis quam vatibus aurum:
Usque adeo Musae est nullus et artis honos.

In eiusdem insignia.

Quis vati insigni dedit hoc insigne Melisso?
Caesar. ubi? ad portas clara Vienna tuas.
Lilia cur dedit? in vate est laus maxima candor.
Cur cygnum? cygni carmina more canit.
Cur galeae imposita est auro rutilante corona?
Virtuti et meritis hoc decet esse decus.
Felix a Domino tanto qui, tanta et in urbe
Virtutis tantae praemia tanta tulit!

Ioan. Posthio Coloniam agenti.

Dum tuus ad pacis tractanda negoria Princeps
Missus, Agrippina ducit in urbe moram:
Teque sibi medicos, Posthi, quem legit ad usus,
Vicinum lateri praecipit esse suo:
Nec tibi cum thalamifas est consorte beatos
Sublare privato continuare dies,
Inter ego curasque domus, aulaeque labores
Prima sen ectutis tempora fallo meae.
Nunc operam Quaestor rationum impendo libellis,
Aeris et acceptas supputo fidus opes.
Exigo nunc hilares natis cum dulcibus horas,
Et mihi fecundum glorior esse torum.
Nunc, quantum sinit et colus et cura aequa culinae,
Me tenet alloquiis uxor amata suis.
Nunc gratante frequens me voce salutat amicus,
Et nova, quae vulgus spargat in urbe, refert.
Nunc lento Moeni liquidas pede obambulo ad undas,
Molliaque in viridi margine prata tero.


page 914, image: dele0914

Nunc cultum arboribus plan tisque recen tibus hortum
Etloca vitiferis proxima lustro iugis.
Dumque genus volucrum resono ferit aethera cantu
Vocalique aures personat ore meas;
Assuetam rapior pangendi ad arminis artem,
Inter et Aonias me reor esse Deaes.
Non tamen interea nostri obliviscor amoris,
Ille meis curis cura supreina manet.
Sive dies lucem seu nox ferat atra tenebras,
Dedevere ex animo te vetat ille meo.
Te semper cupidis, uta: nicus amicum, in ocellis,
Ut fratrem memori frater in ore fero.
Testis rota mihi domus et quicumque frequentat
Advena praesenti limioa nostra pede.
Nec magis exspectans tua te desiderat uxor
Ipse ego quam vultus opto videre tuos.
Quid quod saepe tuum mea paruula filia nomen
Auribus assuescit comme morare meis?
Saepe meus positis accumbens filius escis,
Ore mihi balbo Posthius, inquit, bi est?
Saepe referr: Nostris succedens aedibus hospes,
Me solito dicet nomine quando brevem?
Saepe audent ambo de te contendere, dum te
Certarim illa suum nominat, ille suum.
Sic quamvis absens sis corpore, nomine praesens
Usque tuo nobis omnibus esse soles.
Adde, quod unanimes Ubiorum irascimur urbi
Quae reditum differt invidiosa tuum.
Quid faciem tristis loquar et suspiria Moeni?
Plus solito maesti ille rotatur aquis;
Seque suis queritur non fingere carmina ripis,
Dum placisi veris mitior aura tepet.
Vera cano domina Francorum nuper in urbe,
Cum tenero maius flore niteret eram.
Suevorumque vadum curru veloce petebam,


page 915

Mars ubi cruiles ignibus hausit opes.
Hic mihi (ne vivam si mentior) omnia, Posthi,
Sunc desiderio tristia visa tui.
Cumque tuos oculo aspicerem propiore penates,
Cum multo invitus praeterii gemitu;
Praeterii, dixique: Meus fi Posthius absens
Non foret haec nobis eslet aperta domus.
Nunc quia longinquis hospes peregrinus in oris
Ad Rheni tumidas ille moratur aquas:
Clausa riget dominoque suo spoliata reclusas
Aoniis prohibet vatibus esse fores.
Dri faxint Musisque sacris Phoeboque beata
Mox domini reditu gaudeat illa sui.
Quaeque diu in viduo iacuit deserta cubili,
Excipiat reducem laera Rosina virum.
Haec ego: quae si te non flectunt optima flectat
Uxor apud matrem sola relicta suam.
Illa tui absentis pene extabe scit amore,
Pro reditu superis supplicat illa tuo.
Illa morae impariens te te suspirat et in te
Fixa quid adversi ne patiare rimet.
Imo quid et dicas et agas inquirit et an sit
Capta peregrinis mens rua blanditiis.
Rumor ait cultas isthic habitare puellas,
Ipsos quae possint ore movere Deos.
Hae tibi contemro metuit ne forte pudore
Furtina inisciant vincula blanda manu;
Et te vel captum teneant vel ducere longas
Invisa hen cognat in regione moras.
Quisquis amat timet; et quisquis rimet: optat amari:
Nascitur e vero verus amore timor.
Icaris absentem revocar dum casta maritum,
Externo ne sit captus amore timer.
Scrius Aegides parrio quod ab orbe rediret,
Credidit hunc vetitos Phyllis adisse toros.


page 916, image: dele0916

Sic quoque blanditiis tua ne capiare veretur
Uxor, et exemplum, cur vereatur, habet.
Hanc si fidus amas, ut amas, conscnde Veredum,
Et celer huc reduces per iuga siste pedes.
Siste pedes, longas reditum nec differ in horas;
Maternae in foribus te manet illa domus.
Componensque manus niucas, teretesque lacertos.
Gestit in amplexus laeta veriire tuos.
Nos etiam, qui te cupide exspectamus, amici,
Pro reditu facimus debita vota tuo.
Desino: pace tuo facta cum Principe, Posthi,
Huc saluus properes incolumisque. Vale,

In Posthii Veredum.

Nil bene distuleris quod sit fecisse necesse:
Esse vetat longas res peragenda moras.
Sic iter assuetus levis accelerare Veredus
Currit, et hortantem non remoratur herum.

De eodem.

Res agis? assiduus nil differ: rebus agendis
Saepe ferunt minimae maxima damna morae.
Pellaeus iuvenis domiti caput esset ut orbis,
Cunctantes Marti noluit esse manus.

Adhuc.

Sedula Apis flores, Formicaque sedula aristas;
Haec aestate, illa at vere tepente legit.
Sic ubi tempus erit, rebus fac sedulus instes:
Est opportuna falce secanda seges.

Ad Nicolaum Cisnerum.

Cisnere interpres sacrarum candide legum,
Iura fovent bifido quem veneranda sinu;
Et Themis ad sedes Nemetum, Imperiique tribunal
Inter honoratos suspicit alma viros.
Sive fori dubias satagis cognoscere caussas;
Sine tuo gaudes cum Cicerone loqui.
Seu proccres inter magnos, legumque peritos,


page 917

Tincta Pericleo verba lepore facis.
Seu longa repetens Francorum ab origine gentem
Eritis e priscis gesta vetusta libris.
Otia pauca tuo facilis concede labori,
Et lege disparibus verba notata modis.
Verba Rudingerus rudis et sine nomine Vates
A Moeni liquidis quae tibi mittit aquis.
Qua generosa rosis tribus et Iovis alite sedes
Ardua sublimes tollit ad astra lares.
Felix, cui mitis placido sors obtigit aevo:
Dura ego continuis tempora duco malis.
Saepe mihi renum coalescit arena latebris,
Et lento rigidus nascitur igne lapis.
Viscidus infirmos humor diffusus in artus
Saepe meos urit discruciatque pedes.
Saepe dies tacitis mihi ducitur anxia curis,
Coniugis amissae funera saepe queror.
Me tamen interdum sacras Heliconis ad umbras
Auocat argutis Calliopea modis.
Et sua iucundo deducit ad antra recessu,
Pocula vocalis fous ubi praebet aquae.
Et meus ex hedera viridi lauroque recente
Serta legit capiri Posthius apta suo.
Posthius, ad dominam Francorum vitifer urbem
Moenus honoratis quem vencratur aquis.
Ille, levat medicas dum languida membra perartes,
Otiaque ingenio quaerit amica suo.
Talia saepe levi deducit carmina vena,
Qualia Thespradum cum grege Phoebus amat.
Haec ego sive lego, seu lecta recondo sub aures.
Suspicor Aonii vertice nata iugi.
Et dulcem egregla miratus in arte leporem,
Pectus ab imposiris erigo triste malis.
O urinam videam prodire in Iuminis auras
Illa, nec aeterno prena latere situ!


page 918, image: dele0918

Quam mihi delicias facerent, quam dulce lcuamen
Esse meis possentilla subinde malls!
Ipse mihi colles habitate viderer et umbras,
Quas lacer Aonio perluit amne liquor.
Ipse novam Musam Phoebi gratarer alumnis,
Et cari laetus Vatis honore forem.
At nunc illadomi ceuseri indigna perorbem,
Clausa tenet domini Musa modesta sui.
Doctorumquevetar volitare per ora virorum,
Nobilequea patria quaerere nomen humo.
Hoc prohibe Cisnere:tui cor flectere Vatis,
Calcographa in lucem mittat utarte, potes.
Quae prodesse foris possunt si publica fiant,
Illa domi minime sola latere decet.
Nil prodest fuluum terra quod condituraurum,
Indica nil vasto gemma sepulta mari.
Nil fontana latens sub opacis lympha cavernis:
Quaelibet est viu res preciosasuo.
Sic quae privatisse Musa penatibus abdit,
Uberiore sui fertilitate caret.
Nelateant igitur ferosue premantur inannos,
Quae tener arguto Posthius ore canit.
Iam Venus et Charites et alumnae temporis Horae
Illa satisluma perpoliere sua.
Iam per amoena satis deducta virtea leporum
Consona sunt numeris facta Tibulle, tuis.
Et quis adhuc vetet haec peregrinas ire per oras,
Lucis et usura liberiore frui?
Ne tantum Cisnere malum patiare, sitillis
Fas ire admonitu docta peroratuo,
Externisque sitim restinguere Vatibus amne,
Thespias e Clariis quem parit unda iugis.
Zic Themis et Themidis germana Astraea, senatus,
Dent tibi Caesarei conciliare decus,
Et same niveis vectum superaethera pennis,


page 919

Calliope memorite canatore, Vale.

In Monaraheu Reusueri.

Reusneri summos Musae ut legere Monarchas.
Carminis arguta quos brevitate canit.
Mirata in teneris numeris cultum una nitorem,
Audita est tali soluere verba sono:
Carmine si posset fieri, Reusnere, Monarcha;
Carmine tufieres iure Monarcha tuo.

In Lauream Ioan. Posthii.

PRaepete dum bifidi iuga montis ad alta Veredo
Fertur et Aonias Posthius haurit aquas:
Thespiadum assurgit chorus illi atque aurea Phoebus
Plectra Tibulleae donat habere lyrae,
Inquit et, his magnos tibi conciliabis honores,
Nobilis et blandi carminis auror eris.
Et matura tuis aetas ubi ve nerit annis
A magno lauri Caesare serta feres.
Dixit: et en magnos sibi conciliavit honores
Posthius, et laurum Caesare dante tulit.
Nempe artem comitatur honos: plectra aurea Phoebi
Quis demens lauro digna virente neget?
Culte tuo Vates applaudo laetus honori:
Cum Phoebo et magno te iove Caesar amet.

In nuptias Posthis et Rosinae.

FOrte Rosinarosas dum pollice carpit ab horto,
Qua viret irriguo villa paterna solo:
Posthius halantes indagine colligit herbas,
Gignit odorisero quas ibiterra sinu.
Ecce sed in vultu dum lumine virginis haeret,
Et tacito propiva tentat adire gradu;
Sedibus aethereis niveis delabitur alis
Candidus et neruo spicula torquet Amor;
Torquet in amborum declivi pectora motu,
Et celer ad Moenilitora versus ait:
Unanimes floris studium quos fecit et herbae,


page 920, image: dele0920

Unanimi iunctos convenit esse toro.
Sensit et exalto respondit gurgita Moenus,
Convigium felix auguror illud erit.
Digna puella viro, vir dignus amore puellae est;
Talia qui nectat vincula dignus Hymen.
Vivite felices, nostraeque in margine ripae,
Cum vestra teneras carpite prole rosas.


page 1176, image: dele1176