March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

HENRICI RANZOVII HOLSATI

Emplema de Aula.

Moenia quae summo spectantde vertice montis
Sidera, dic, quodnam nomen et omen habent?
Aulam Roma vocat: sedes regum que ducumque est;
Luxu, divitii, ambitione poters.
Lubrica mortalis vitae, et sinuosa palestra;
Excipiens pravos non minus atque bonos.
Cur iuvenis laurip aesidens viridantis in umbra,
Tristia defixus lumina spectat humum?
Ille operum patiens maesto sub corde volutat,
Quam malit vitam, quod studiumque sequi;
Ne trahat ignavem lasciva per otia vitam,
Molliaque aetatis tempora ducat iners.
Spes dea cur nivia iuveni star proxima palla,
Commonstrans digitis regia recta suis?
Allicit incautas iubenura Respublica mentes,
Et spelndor, nimias qui comitatur opes.
Sed cur adstat Honor Tyrio velatus amictu,
Cui levis ambrosio spirat odore coma?
Nominis et famae cuncti fulgore trahuntur:
Ambitio multis exitilae malum est.
Cut fortuna adstat laeto blandissima vultu?
Adiuvat audaces Sorsque Deusque viros.
Ergo quisquis amas vitamtraduccere in aula;
Continget votis aula petita tuis.
Fata hominum cedunt interdum prospera caeptis;
Irrita nec semper fert pia vota Notu.
Quid de nocte struunt, Bacchusque, Ceresque, Venusque?
Otia lethifero condita melle fovent.
Hae capiunt fluxa iuvenum dulcedine mentes;
Utse regna Deos inter habere putent,
Interea luxu transactae corpora noctes


page 509

Attenuant; animis et vigor omnis abit
Cur abie cta iacet Pallas? cur aliger ille
Hanclevat, et pictas non sinit ante fores?
Nil animum formasse iunarpietate, bonisque
Artibus, et mores addidicissegraves:
Sinon eloquio polles, versatile si non
Affers ingenium, mult plicesq, doles.
At iuvenem exciptens, aurata compede vinctus,
Dic cur regales stat labor ante fores?
Sit licet immenso circum datus Aulicus aulo,
Sustinet immensi grande laboris onus.
Successusque dolens hominum, cur iuncta labori
Squalida vipereo felle stat Invidia?
Nemofuit, nec erittam praestans fortibus ausis,
Ut valeat morsus effagete Invidiae.
Utcomes est radios per solis euntibus umbrai
Vittutem livor sic comitatur iners.
Aulaiin medio cur torua Calumnia picta est,
Et quam praeterea, cetera turba, vides?
Quo non facrilegae penetrant mendacia linguae,
Iactaque subblandis icommata prava iocis.
Nam quicumque sua virtute emergere nescit,
Obtrectare aliis, crescat utipse, solet.
Dic cur perfidia adsistit? quia tempore nostro
Sub blando estfidei nomine rara fides.
Pessimus is certeest inimicus, quisquis amicus
Creditus, oecultu subdolus arte nocet.
Quid fallax media vult Assentatio in Aula,
Mollia candatae tegmina vulpis habens?
Quisquis adulari, palpumque obrrudere nescit
Blandius, hunc aulam non adiisse velim.
Nam parasitus edax. Regum dominatur in aula;
Principibusque placet dulcior ore colax.
Semper adulator, vescens popularibus auris,
Blandiloquus domino, quae placuerc probat.


page 510, image: dele0510

Cur iuvenem rursus Nemesis deturbat abauls,
En quam non magnis eiciens foribus?
Admonet haec Nemesis, ne quis nimis alte requitet:
Est aliquid paruam posse habitare casam.
Multos aula viros ad summum evexirhonorem,
Aulaque per multis attulit exitium.
Ferre moram, moderare iram, contemnererisum,
Dura pati cunctos aulica vita docet.
Cur morbus pallens regali limine pulsum
Excipit et tremulo tarda senecta pede?
Debebant multi posito bene fine malorum,
Vinere, non ulio sollicitante metu:
Quos ubi iam subeunt morbi tristisque sencctus,
Deicit extremo tramite causa levis:
Despectique iacent et dulcia limina saepe
Eiecti mutant, extlioque domos.
Nil fulsisse iuvat meritis insignibus olim,
Nil retum molem sustiumisse gravem.
At cur adsistit tumulum prope, noxia torquens
Spicula sunesta mors violenta gradu
Fallit spes et honor, fallit fortuna laborque:
At lachasis certam servat ubique fidem.
Rebus ab immodicis animum subducito semper:
Ante oculos vitae sit tibi meta tuae.

Imago pecuniae.

Regina quod nomen tibi? pecunia.
Qui te vehunt, Diva? Pavor ac periculum.
Cur panditur Chlamis tibi, quisve tegitur?
Tremens crumeniseca, latro atque morio
Quid illa, quae Sphaeram suo ferr vertice,
Notat, cor humeris bulliens tuis locans?
Pandemia est, quae quia seeleftos protego
Me sequitur, atque cum orbe toto ad meruit:
Sime potitur; amplius quaerit nihil.
O miseratcompararis et periculo


page 511

Periculo et retineris, et tecum advehis
Innumera vitia. tun' beata crederis.

Ianuarius.

Iane biceps, anni finis redeuntis origo;
Laetus ad ignivomum decoque parta focum.

Februarius.

Rui Februo: tibi nec pelles, nec ligna reservas,
Falleris: hac currum qua ratis ibat ages.

Martius.

Vomere scindit agros, noctesque diebus adaequat
Martius, et veris nuntia hirundo venit.

Aprilis.

Cana viret tellus, se frondibus induit arbor,
Aprili gemmans eliciente decus.

Maius.

Salue ter felix, ô Maie smaragdine, salue
Temperie certent tempora nulla tibi.

Iunius.

Iunius aestivo, detonsa tempore lana,
Defendas pecoti solstitium iubeo.

Iulius.

Sub brumam, ne forte pecus moriatur Iulii
Prospicis, et curua gramina falce secas.

Augustus.

Iam maturescunt Augusti munere fruges;
Cumque amplo sortem foenore reddit ager.

September.

Augusti Ceres est; Septembris munus Iacchus:
Unde homines, vivunt, nos duo perficimus.

October.

October mustum calcatis exprimit uvis;
Et serit haec anno quae redeunte metas.

November.

Autumnus quaecumque dedit consumo November.
Et pinguem hiberna glaude trucido suem.


page 512, image: dele0512

December.

Haud avis, haud fera venanti deest ulla decembri,
Quamvis ninguat atrox, et gelet usque vadum.

Grammatica.

Grammatica os tenerum pueri balbumque figurat,
Scientiarum ceterarum Ianitrix.

Dialectica.

Uti hominem ratione docet Dialectica: quare
Merito artium apicem magnus hanc Plato vocat.

Rhetorica.

Rhetoricae gratos sermoni astuta colores,
Quo dulcius fluat is ad aures, adicit.

Musica.

Concentum inter se discrimina grata canorum
Aure erudita deprehendit Musica.

Arithmetica.

Haec contemplandis numeris ars gaudet; eorum
Occulta solers eruens mysteria.

Astronomia.

Astrorum Uranie cursus variosque recursus
Oculis notans, futura mente praevidet.

Geometria.

Vestigare Geomesriae inter valla locorum est,
Quamque alta, longa, lata, rerum corpora.

Vertumnus.

Pomiferum quicumque venis novus hospes in hortum;
Ne mea miratus quae sit imago, roga.
Est mihi Vertumno nomen quia vertori in omnes
Quas animus formas gestit habere mens.
Nunc habitu messor, nunc sum robustus arator,
Nunc manibusiures gramina secta meus.
Nuncrrondes poterunt credi, vitisue putata;
Mollia nunc ramis poma revulsa suis.
Quae lubet, hanc sumo faciem res nulla repugnat;
Quaelibetin vultus apta figura meos.


page 513

Hinc est primitias anni quod grata vetustas,
Inque meas aras lactea donadabat.
Seu patulis furgens ramis produceret arber,
Seu variis cingens floribus herba caput.
Nuncadeo, toto quaecunqueleguntur in horto,
In martibus spectas munera prima meis.
Poma, nuces, vuas, pyra, prona, cydonia, mora,
Quaeque nimis longum cuncta referre foret.
Silubet emultis aliquid, quodcumque lubebit
Accipe: larga manusnil tibi nottra negat.
Hocsaltem oro unum; plenosi ventre recedes,
Dicas, Vertumnimunere vado satur.

Ad Spectatorem.

Scipio cum Romae statuas spectaret avorum,
Haec ad virtutem sunt mihi Calcar, ait:
Hos quoque quis spectet referentes inclita facta,
Seque aliquo tangi laudis amore negat?
Quamquam diversis sint in regionibus orti,
Omnes aeternum promeruere decus.

Iosua Dux populi Israelitici.

Aspice. Nunides ego sum, qui maximus annis
Pro populo gessi bella cruenta meo.
Promissamque diu caesis cultoribus ense,
Distribui facta sorte dedique plagam.
Triginta numero Reges (quis credat) et unum
Haec mea diulna dextera fudit ope.
Et mihi Iordanis tacitis immobilis undis,
Solque retardatis constitit altus equis.
Esse typum Christifactis et nomine quisquis
Meputat, hic sese quo tueatur, habes.

Aliter.

Iosuasterdenos reges, unumque peremi,
Occupo promissi dum fera regna soli.
Sol quoque bissenis Incens immobilis heris,
In medio Caeli, me cupiente, stetit.


page 514, image: dele0514

David Rex Israeliticus.

Paruus eram, pecudumque gregem per rura scquebar,
Extulit ad regni de grege sceptra Deus.
Et Leo praedator, Violentus et unguibus Ursus,
Occisi manibus procubuere meis.
Ore Philistaeus terram indignante momordit,
Im manem letho quem mea funda dedit.
Laberis in Crimen quisquis male providus ingens,
Ne Venia culpam crede carere tuam.
Me quoque mens in grande scaelus coeca impulit, at non
Gratia lugenti sacra negata fuit.

Aliter.

Sum David, quondam caulae, nunc arbiter aulae,
Proque pedo vili regia sceptra gero.
Gathiten funda sterno stridente Goliam,
Bis quino ferme qui pede longus erat.

Iudas Machabaeus Rex Iudaicus.

Ut Leo conspectum ruit iracundus in hostem,
Et ferus illata Vulnera strage facit:
Sic ego comotis in proelia Viribus ibam,
Pro patriae capiens legibus arma meae.
Excidiumque urbi sacrae gentique minantes
Saepe trucidavi; Marte favente, viros.
Pulchrius est visum paucos opponere multis,
Vertere quam turpi terga pudenda fuga.
Sic me conieci medios moriturus in hostes,
Et mihi mors voto digna reperta meo est.

Aliter.

En ego sum Iudas Machabaeae gloria stirpis,
Qui nullis unquam terga pudenda dedi.
Pro grege, proque sacris pulchram per vulnera mortem
Oppetli, inde virum cuncta per ora volo.

Hector Dux Troianus.

Argolicis terror ducibus, dum fata sinebant,


page 515

Proque meis murus Civibus Hector eram.
In decimo primum quod concidit Ilion anno,
Nemo negat factum viribus esse meis.
Phylacides per me Antilochusque Menoetiadesque,
Praeterea plures occulbuere Duces.
Quid querar? Unius pervenit crimen ad omnes,
Et cap it opptessit publica poena meum.
Fraude locum captans vita spoltavit Achilles,
Er rapidis circum moenia traxit Equis

Aliter.

Murus ego patriae pereuntis abeneus Hector,
Dimico pro Troia per duo lustra mea:
Vulmfica multos transfigo cusprde Graios,
Fortis at a forti victus Achille cado.

Alexander Rex Macedoniae.

At quis Alexandrum? quis factr perennia nescit,
Orbe quibus toto notus ad astra feror?
Nomine sicut eram magnus, sic maximus armis,
Terga fugae numquam victus ab hoste dedi.
Imperium extendi qua decolor Indus aberrat,
Et qua Riphaeas verberat aura nives.
Perside se victa totus mihi subdidit orbis:
Sed mihi tunc orbis non satis unus erat.
Mors satis una fuit, luxu fastuque tumentem
Quae me sub terras abstulit ante diem.

Aliter.

Dicor Alexander factis et nomine magnus,
Cur tuveni torus subditus orbis erat.
Par mihi nemo foret, modice fi vina bibissem:
Interitu luxum disce cavere meo.

Caius Iulius Caesar Monarcha Romanus.

Non ego sum duris tantum spectatus in armis,
Et mea doctrinae nomine fama viget.
Sequana quis bello fuerim, Rhenusque fatentur,


page 516, image: dele0516

Et mihi cum toto subditus orbe Tybris.
Quis fuerim sceptris monumenta relicta loquuntur,
Quaeque manu gessi bella legenda dedi.
Nec satis hoc etiam caelum scrutabar et astra,
Hinc meus aeternum permaner annus opus.
Immemores tellus homines producit ubique,
Hoc queror, haec fati caussa necisque meae.

Aliter.

Quinquagena inii collatis proelia signis
Auctor Romani Iulius imperii:
Quis vitam dederam, saeva me morte trucidant,
Pro meritis reddunt sic mala facta meis.

De C. Iulio Casare.

Quando senescenti subierunt ferrea mundo
Saecula, tunc ferro pervius orbis erat:
Et ferro obstrusas perrupit Iulius oras,
Et summi Imperii quartus hic auctor erat.
Qui penetranti supera verat omnia ferro,
Non nisi ferri acie victus et ipse fuit.
Cumque tot effuso praemisit sanguine manes,
Haud siccum moriens ad Styga fecit iter.

De Cometa post mortem Iulii Caesaris conspecto.

Non modo te tellus Iuxit: quin, maxime luli,
Funeream Caelum fert tibi triste facem.

Herminius, Dux Germanorum.

Nec ducibus Virtute minor, nec fortibus armis
Graecia quos iactat magnaque Roma, fui.
Quod nimis impensum est illis, mihi defuit unum,
Nullaque de factis edita scripta meis.
Unicus inventus Tacitus, qui nostra tacere
Noluit: hunc de me consule, certus eris.
Hic tibi narrabit, per me Germania Victrix,
Ut sit depulso libera facta iugo:
Et duce cum varo stratis legionibus, illa


page 517

In quanto fuerit Martia Roma metu.

Aliter.

Herminius Latias delevi ego saxo cateruas,
Vix ubi prima mihi barba resecta fuit.
Me metuens Caesar, Vare o Vare, ocius, inquit,
Redde aquilas Romae robora, redde aquilas.

In eundem Herminium.

Concessum est multis Italas infringere vires,
Celsaque Romulidum colla domare ducum.
Cum Pyrrhum, Hannibalem toruum Cimbrosque potentes
Sensit et argolicas, Armeniaeque manus:
At domitrix orbis staret cum maxima Roma,
Herminii primum tetrita Marte fuir,
Clamavitque metu: Quintili redde cohortes:
Imminer heu Capiti gens truculenta meo,
Cum praesaga graves quas attulit Attila, Clades
Hor ruit, ad Boreae pallida saepe minas.

Arturus, Rex Britanniae.

Qui vocor Arturus, me Gallia nominat Artum:
Paruit imperio terra Britanna meo.
Non me sceptra tulit quisquam praestantior illis
Egregius belli laude togaeque fui.
Nomina quae monstrat procerum virtute potentum
Haec est inventum, mensa rotunda, meum.
Saxonas et Dacos domui, Romanaque fudi
Agmina, quae regno damna dedere meo.
Optima prima cadunt: sic firmus et integer annis
Occido: me, regni sceptra, cadente, cadunt.

Aliter.

Barbariem obiectat cum Graiis Roma superbis,
Barbariem prae se num mea facta ferunt?
Sum pius Arturus, nulli pietate secundum
Dixeris, in bello sum Leo, pace Pater.

Carolus Magnus, Primus Imp Germ.

Quis me iure neget Magni cognomen ademptum?


page 518, image: dele0518

Quin titulus factis est minor ipse meis.
Floruit optata sub me Duce Gallia pace:
Pannoniis fusus concidit Hunnus agris,
Itala sublatis tellus pacata Tyrannis,
Pulsus et est oris hostis, Ibere, tuis.
Imperii per me sedes Germania facta:
Saxonis est Christi terra professa fidem.
Me quoque neglectis, duce reddita gloria Musis:
Ipse repurgata nec rudis artis eram.

Aliter.

Te quater octonos debello Carolus annos,
Ut celebres vivum, mascule Saxo. Deum.
Hic scopus. haec regum belli sit norma movendi,
Proque gerant aris proelia, proque focis.

Canutus Magnus, Rex Daniae, Suectaee, Norurgiae, Angliae et Normanniae.

Desine mirari, quos garrula laudibus effert
Graecia quos iactat Roma superba, duces.
Danica me nulli veteres virtute secundum
Edidit Hiberno terra propinqua freto:
Facta mihi magni pepererunt inclita nomen,
Quinque sub imperio regna fuere meo.
Me sibi delegit socerum qui tertius Orbis
Arbiter Henricus nomine fceptra tulit.
Iustitia praeclarus eram, Regesque potentes
Subiectos docui legibus esse suis,

Aliter,

Iustitiae belline prius mireris honorem,
Addubites, certe par in utroque fui.
Ipse mihi, late legis reus, irrigo mulctam,
Imperiis subdo quinaque regna meis.

Godefridus Bilionaeus

Omnibus Europae lectis Heroibus oris
Nobile suscepi, Iasonis instar, iter.
At mihi non Colchis, non dives Velleris aurei,


page 519

Terra fuit voris sancta petita meis.
Hanc validis armis Solymamque recepimus urbem,
Quae fuerat diro capta sub hoste diu.
Moenibus insilui primus sublimibus urbis:
Hinc data cum regno fulua corena mihi est.
Urbe sed hanc auro Solyma gestare negavi,
Qua tulit occisus spinea serta Deus.

Aliter.

Qui vexit fulgens ex Colchide vellus Iason,
Aeternum Graeco Carmine nomen habet:
Qui populi e Solymis procul agmina Turcica regnis.
An non Gedfridus laude vehendus ero?

Mathias Coruinus Rex Ungariae.

Extulit hunc Caelo virtutis gloria Regem,
Floruit et fausto Pannonis ora statu:
Terruit hic saevos factis et nomine Turcas,
Mente ad sceptra fagax, acer ad arma manu.
Aurea quaesitis tum Buda volumina chartis,
Quae dederat docto Graecia prisca stylo,
Donec et hanc capiens rapidis incursibus arcem
Congestas Sophiae Turca abolevit opes.

Carolus V. Rom. Imp.

Non ego, quod virtute minor, sed in ordine vitae
Quod sequor, extremum spector habere locum.
Nam neque suscepit me ceptra potentior ullus
Hoste nec ex victo plura Trophaea tulit,
Africa quae semper sitiens, Europaque vidit,
Auriferoque recena terra reperta solo.
Sic mihi perpetuo Fortuna secunda tenore
Adfuit, et coeptis favit amica meis:
Assiduis donec curis confectus et aevo,
Invalidus fratri sceptra relinquo meo.

Aliter.

Carolus unanimi mundum cum Fratre gubernaus,
Romanum cogo vincula ferre Patrem,


page 520, image: dele0520

Franciscus capitur Ticinum Gallus ad amnem,
A me devictus dat quoque Turca fugam.

Sub Effigie imponentis fratri Ferdinando coranam, circumstantibus Germaniae Septem-Viris.

Si tibi plus ultra placuit conten dere Caesar,
Ad fossas Metis non bene castra locas:
Hic positus limes fatalis, Carole, sortis,
Quae tibi tot bellis obsequiose fuit.
Admonet ad metam te perveniste, nec ultra
Victrici cursum posse tenere manu.
Ergo siste gradum, capiat Ferdnandus habenas
Imperii: reliquum iure Philippus habet.

Christiernus tertius Dania atque Norvegia Rex.

Si mihi quod faciunt alii memorare liberet
Quae fuerit bello gloria parta mihi:
Oppressos regni motus, armisque referrem
Cum duce te fractam, clara Lubeca, meis.
At mea laus maior, non tantum Marte feroci,
Sed praestans etiam quod pietate fui:
Vix aliquis princeps nostro me iustior aevo.
Aut pius aut clemens, aut magis aequus erat.
Sic placida servans populos in pace regebam:
Fama volat mundo, spititus astra tenet,

Aliter.

Pacis amans, pietate vigens, fera bella perosus
Et vita talis, nomine qualis eram.
Ergo Deus pugnans pro me male perdidit hostes:
Felix quem ducit, curat, amatque Deus.

Fridericus II Daniae Norvegiae, etc. Rex.

Quid iuvat et prodest populis imponere leges,
Claraque per latas sceptra tenere plagas,
Si fluit ignavum tempus teriturque quiete:
Vita voluptatis quid pigra ferre potest?
Hoc studium, haec cur est, factis efferre sub astra,
Et supra proavos, tollere avosque caput,


page 521

Dith marsi domiti bello, et cum Suecus in annum
Iam sextum, arma malo ferret amara suo,
Fractus multiplici subit horrida vincula clade:
Praemia iusta, licet sera, Tyrannis habet.

Ad eundem Apostrophe.

Macte animo et virtute nova et victricib. armis
Dilecte ô anima plus, Friderice, mea!
Munere divino ut supplex Dithmarsia venit,
Sic Sueci pacem te Duce pacis habent.

Mauritius Septemvir Saxoniae.

Arma, animus, virtusque meis maturior annis,
Carole nota tibi, Turca fuere tibi,
Namque in Pannoniis quod gestum est fortiter agris
Omne manun ostra, consilioque stetit.
Tu quoque Landrisii ad muros es Galle repressus,
Exutusque armis, non sine clade, tuis.
Ergo mihi in septem proceres Germanidos orae
Adscito Caesar bella gerenda dedit.
Huic etiam clausis bellum feci Alpibus, esset
Captus et Albano quod meus arte, socer,

Aliter.

Plurima nunc pacata forent, nisi stamina vitae
Rupisset medio tempore parca mihi.
Namque meo decreta animo sententia stabat,
Marte mori, aut pacem Marte parare meis,

Maximilianus II. Rom. Imp.

Maximus ut positus fuit Aemilianus in urnam,
Caesar qui tanti nominis alter erat:
Pax aderat simul et concordia maesta parentans:
Ut cineres fusis condecorent lacrimis:
Adsuit et Mavors viridis qui facta iuventae
Herois tanti, primitiasque refer,
Et monumenta tenet nocturni clara pericli,
Quod tulit Hispanus fots malefida iugis.
Hinc magis et terrae pugnas, casusque repulsos,


page 522, image: dele0522

Quos a Treiciis Turcaminatur aquis.
Caesaris hic addit varias Sapientia dotes,
Quae Du x in vita fida, comesque fuit.
Laudat et eloquii vires, mentemque benignam,
Numinis et cultum, iustitiaeque decus.
Omnia quae fragili ten verunt corpore sedem,
Quod nunc sub gelido marmore condit humus
Dum caeli puras rediuivum surgat in auras,
Cumque anima aeternum floreat ante Deum.

Philippus Landgravius Hessiae.

Me belli varia afflixit Fortuna procella,
Optatos portus inveniente Deo:
Lxulin undecimum Ulricus VVirt bergicus annum,
Invito nostram Caesare sentit opem:
Et mihi pulsus agris Leo Brunsuicensis avitis,
Captus cum nato post sine caede suo,
Nec Carolum fuerit mihi turpe lacessere belio,
Sed nocuit temere nos habuisse fidem.
Vincula simplicitas parit: en custodia servat,
Dum quinque autumnos Pleias orta facit.
Me gener et natus tandem victricibus armis,
In patrios saluum restituere lares.

Henricus Iunior Brunsuicensis.

Nulla humanarum quam sit constantia rerum,
Collige ab exemplo, qui legis ista meo.
Hilsheymense solum, primo sub flore iuventae
Per valida adieci, finibus arma meis.
Gaudentem spoliis, Hessus cum Saxone partis,
Armata patrio vipepulere solo.
Ut niger hos vicit Iovis ales ad Albidos undam,
Felix amissos occupo rursus agros.
Ferpetuum ut nihil est ab omni parte beatum,
Fortuna alternans datque adimitque datum.
Nam geminos natos una Mars imgius hora
Abstulit, hos letho machina dira dedit.


page 523

Haud quenquam dubie fas est confidere sorti:
Vita aloes multum, mellis habet minimum.

Adolphus Dux Holsatiae et Slevvici.

Vix mihi prima genas vestibat flore iuventa
Te procul ut patria, Carole Quinte sequor.
Usque adeo mea mens iuvenili ardebat amore,
Nosse urbes claros militiaque viros.
Nec votis fortuna meis bona desuit unquam,
Signa Tyrocinii plutima Metis haber.
Unde domum rediens Dith marsorum agmina fudi,
Ultus avos, animum dedocuique trucem.
Nec nostras Gotha nec Grimstenia saxca vires,
Im perii socio milite cincta, tulit.

Aliter.

Qui toties lecto reges cum flore iuventae
Holsaticos toties qui repulere duces:
Servati, nostrae gens imperterrita palmae
Dithmarsi victas Marte dedere manus.

De Henrico Ferreo, Comite Holsatiae.

Quod fuit Alcidae tibi robur, Ferreus olim
Dictus es, a saeclo Dux generose tuo.
Inclita te Regis susceperat aula Britanni,
Crescere cum virtus est tua visa nimis!
Hic rapidum intrepida compescens voce Leonem,
Emissum claustris in tua fata, domas:
Imponisque ferae demtam tibi crine coronam.
Vertice quam poterat dem ere nemo ferae.
Inde Ducem praesul Romanus ad arma vocavit:
Clam parat hic Italum turba maligna necem,
Sed Deus illaesum dedit hos evadere casus.
Italicas fraudes, et Lybicae ora ferae.
Plus valet heroum faro Fortuna scuero:
Principis est virtus vindice tuta Deo,

Amonius, Perennotus, Atrebatensis; et Lotharingic. Cardinales.

Desine mirari hic armatis esse togatos


page 524, image: dele0524

Immixtos, Ducibus Cardineosque patres:
Bella manu haud gerimus. mens est armata sub omnem
Fortunae casum, consiliis validis.
Consiliis nostris motus componimus orbis,
Impia cum Reges bella movere student.
Non decet ut patriae patres certa mina nectant,
Magnosque irritent ad fera bella viros.

Christiernus II. rex Danorum, Sueciae et Norvegiae quondam.

Non mihi si linguae centum sint oraque centum,
Dicere facta satis pro ratione queam.
Innocuos mactare viros, et humata sepulchris
Eurere, et flammis ossa verenda dare:
Non tondere pecus, totam at deglubere gentem,
Uxore exclusa, te Segebrechta, frui:
Delitiae illa fuere meae, stabilesque fuissent:
Ni deturbasset me Deus e solio.

Aliter.

Discite iustitiam moniti et non temnere Christum
Quicumque in vultus figitis ora meos.
Carcere in undecimam ferme trieterida clausus,
Saevitiae magnus Rex luo supplicium.

Ericus XIV. Suecorum Rex, in vincula coniectus.

Quid memorem mea fata miser? reticere luberet,
Caede et coniugio notus ubique meo.
Sexaginta meis manibus sine iure peremi,
Pars mihi magna horum sanguine iuncta fuit,
Quoquo ergo aspicio, diti mens conscia facti
Occurrit, miseris excruciat que modis.
Nunc mihi praeceptor Dionysius, ilia crudo
Traiectus ferro tri stis Erinnys adest.
Nunc proceres Orco missi, atque innoxia bello
Ante meos oculos perdita turba volat.

Aliter.

Me quis Alexandro similem inficiabitur unquam?
Obtruncat proceres ebrius ille suos.


page 525

Sobrius ipse etiam satior vel caede meorum.
Perfossi manibus qui cecidere meis.

In nobilissimos eodem fere tempore duces.

Quos heic stare vides sua fortia facta loquentes,
Indomito clari Marte fuere Duces:
Una tulit nostris aetas vicinior annis,
Clarior hac armis vix prius ulla fuit.
Non satis est ipsos virtutes extollere Reges,
Et fortes illis expedit esse duces.

Consalvus Ferdinandus Corduba cognomento Magnus.

Quod gero praeclarum cognomen ob inclita facta
Hoc mihi concordi est militis ore datum.
Bella mea Victor confeci ingentia Regi,
Terra sub Imperio cuius Ibera fuit.
Effrenes domui Mauros, armisque subegi,
Qua rigat Hesperios flumine Baetis agros
Adiecique novum regnum, qua moenia cultae
Parthenopes salsum verberat alta fretum.
Quae non invidiae Virtus patet? ultima fecit,
Haec me privata sub lare fata pati.

Aliter.

Magnus ego vere Consaluus nomine dicor,
Hoc pater, ast illud strenua dextra dedit.
Gaditana feros egi trans aequora Mautos,
Asserui Regi Baetica regna meo.

Maximilianus Comes Burensis.

Vir gravis armorumque fui spectatus in usu,
Nec virtute minus, consilioque potens.
Quando fuit pulsis erepta Bolonia Gallis,
Anglia quem tenuit Dux ego Regis eram.
Hinc tibi belligerans, semper victricia signa
Auspiciis duxi, Carole Quinte, tuis.
Cumque ingens gereres bellum per Teutonis oram,
Inferiorque tuo viribus hoste fores.
Agmina traducens Rhenum tibi Belgica iunxi,


page 526, image: dele0526

Nec fuit absque opera palma parata mes.

Aliter.

Expugnata fuit captis Bolonia Gallis,
Cum ferrem auxilium flave Britanne, tibi.
Hessus et invicto Septemvir pectore Saxo
Me duce dant palmam, Carole dive tibi.

Georgius Fronsbergius Suevus.

Corporis ut praestans superabam viribus hostes,
Sic animi pollens robore ductor eram.
Militiam didici teneris productus ab annis,
Armaque prima tibi, Maxmillane, tuli.
Quo sene defuncto sectanti castra nepotis,
Vix quisquam belli par mihi laude fuit.
Proelia iusta manu promptus ter quinque subivi
Bis decies pugnos sustinuique leveis,
In patria morbo morior serpente per artus
Dum petitur fignis Martia Roma meis.

Aliter.

Promptus eram nulli veterum virtute secundus,
Seu res consilio seu peragenda manu.
stans ego equum potui franis inhibere volantem
In valido tandum corpore Iobur erat.

Ferdinandus Toletanus Albae Princeps.

Quale sit ingenium, quae mens, mea facta loquuntur,
Et facies certis indicat ipsa notis.
Me Latium, me Roma vetus, me laudibus effert,
Citriferos habitans fuscus Iberus agros.
Gallia detestata caput, formidat et horret;
Ludibrio flavus crine Btitannus habet.
Armipotens probat et damnat Germania passim
Fortunam luget Belga, gemitque suam.
Quid statuat Deus et de me quid indicet olim;
Hoc experturum tempore spero brevi.

Aliter.

Galle mihi, mihi Belga licet, mihi Teuton et Angle,


page 527

Dixeritis quiduis, bile tumente, malum.
Haud moror in Regem dum parte fidelis ab omni
Inveniar (semper quod fore spero) meum.

Iohannes Comes Arnsburgensis, in Phrisia caesus.

Si quibus inconstans peperit fortuva dolorem
His ego me socium dicere iure queo.
Et mihi natales, decus, et connubia magnum,
Nobilitas factis quae fuit aucta dabant.
Cum gereret bellum Germanide Carolus ora,
Bureni consors strenuus arma tuli.
Ut nova turbavit trepidos discordia Belgas
Regis ab Hispani partibus ipse steti.
In Phrysia vitam mihi mors ita flebilis aufert,
Sic rapiunt claros tristia fata viros.

Aliter.

Non moror in bello cecrdi quod victus ab hoste,
Pugnando fortes claudere fata decet.
Noc queror obscuro perii quod milite caesus,
Nec laudem de me strenuus hostis habet.

Guilhelmus Princeps Uraniae.

Nomina quae sunt parta meo et decora ardua Marte,
Dicere conveniens non reor esse modo.
Pendet adhuc etenim dubia Victoria lance,
Nec finem quem sint bella habitura scio.
Vivo tamen memetque spei conservo secundae,
Dira licet vel si mors obeunda mihi.
Namque decet fortes, Fortonam in utramque paratos,
Quae Deus inmisit consuluisse boni.

Aliter.

Bella gerant alii, extendant ut nomina factis,
Bellica me gnatus captus et arma vocat.
Nec moror haec si forte creat mihi causa periclum
Haud aliter nidum parua tuetur avis.

Odettus Fusius Lotrechius.

Non habuit virtute parem mihi Gallis quenquam


page 528, image: dele0528

Tempore quo vitae sunt data fata meae.
Horror eram Latio. fama notissima caelo,
Oppida sunt armis multa subacta meis.
Hinc nomen quod Rex meruit Demetrius olim
Mira, expugnatis urbibus arte, tuli
Qui bellis invictus eram me saeva subegit,
Investat graviter dum mea castra, lues.
Et eineres fortuna meos afflixit iniqua,
Dum tumuli expertes bis duo lustra iacent.

Aliter.

Sunt quia capta meo quam plurima moenia ductu
Expugnatorem me vocitare solent.
Claruit haec olim Macedo Demetrius arte
Participem laudis nunc habet ille suae.

Martinus Rosheimius Geldrensis.

Quis fueram longo non est opus edere versu
Quod subit hoc uno carmine scire potes.
Fulmen eram belli ferro grassabar, et igni,
Oppida militibus ditipienda dabam.
Id satis est, testes Belgae Morinique remoti,
In mare qua Scalde Dilia, Mosa fluunt.
Illa viris opibus que potens Antuerpia testis
Quae mihi victrici paene subacta manu est.
At sibi me sicut tunc Gallia sensit amicum,
Sic eadem clades me tulit hoste gravens.

Aliter.

Caesareis inhians opibus spe divite Gallus
Me duce, paene suis excidit ipse bonis.
Argentoratum petit hic, Campania per me,
Vulcano passim, Marteque damna facit.

Antonius Leva.

Non leve momeneum est, magno didicisse magistro
Militiae leges, et grave Martis opus.
At mihi cum nemo belli praeceperit artes,
Plurima naturae dona fuere meae.


page 529

Nec me ulla indecorem vent ura red irguet aetas,
Seu bello spectes edita sive toga.
Meque ideo Insubrum praefecit Carolus orae,
Haec defensa mann consilioque mihi est.
Quod nisi fregisset vires dolor artubus haerens,
Essem magnorum gloria prima Ducum.
Astutus sapiens, felix, bellique peritus
Impiger, intrepido pectore Leva fui.
Et licet aeger eram articulos vastante podagra,
Nullam aciem fugi, munia nulia Ducis.

Andreas Aurias.

En ego quem spectas, Latiae fama inclita terrae,
Et Ligurum quondam lausque decusque fui.
Quis pelago gessit me bella peritior alto?
Quis patriae ad duxit com moda plura suae.
Ut mare purgavi Praedonibus, et mihi classem
Ducenti semper terga dedere Scythae:
Sic patriam asserui, pulsis sine cede Tyrannis,
Et stabilem Iussi legibus esse suis.
Hinc statuam? Patriae Patri mihi grata locavit:
Haec mihi virtutis posthuma testis erit.

Aliter.

Cui mihi marmoreum Ligures posuere Colossum,
Me patriae patrem voce manuque colunt.
Et terris et nota mar, spectataque virtus,
Cum Mahometigenas classe fatigo Scythas.

Sebastianus Schertelius.

Vindelicis insignis agris belloque, togaque,
At melior valido dux ego Marte fui.
Cum celebres iunctis sociarent urbibus arma,
Pro defendenda relligione duces.
Agmina praefectus dux, vicinaque celso.
Alpibus arx Clivo, me duce, capta fuit.
Victor ob id mutare solum me Caesar adegit
Praemia decernens in caput ampla meum.


page 530, image: dele0530

Obtinuit generosa locum clementia tandem,
Et pius ignovit, restituitque meis.

Aliter.

Caesari ubi iussus feci socio agmine bellum,
Quod tum Augustanae relligionis erat.
Capta Fiesse mihi est Alpini ad flumina Laethi
Aerioque iacens arx Ereberga loco.

Severinus a Norbis.

Rex licet effugit meus, et tur bante tumultu
In loca quaesitum tuta recessit opem:
Non ego proieci tamen arma, sed impiger hosti
Conserui eventum Marte negante, manus.
Indulsit veniam virtutis in hoste probator
Inque fidem accepit victor amore fovens.
O mihi si tantum libuisset fallere numquam
Nec tua trans alpes, Carole, castra sequi.
Liber ab hac essem macula, nec mortoluissem
Quas merui poenas, dum tua signa sequor.

Aliter.

Ut tuear valido fugientem milite regem
Vendo domos vendo quicquid ubique meum
At Deus exosus saturatum caede Tyrannum,
Non voluit nostram pondus habere fidem est.

Epitaphium eiusdem Florentiae sepulti.

Oceanum hostili toties qui sanguine tinxit,
A gelidae Thyles littore ad usque Cronum,
Quem non immerito Sclavi, Suedique Gothique
Vandaliaeque urbes extimuere ducem:
Norbius Hetrusco iacet hic Severmus in antro.
A Florentina missus in astra pila.
Barbarus illene quit captivum exstinguere Moscus
Mergere non medus Ennotigaeus aquis:
Debuit in Latio, velut orbis in arce perire,
Tanta viri voritus undique nota foret.


page 531

Guilhelmus Thumsernus.

Quid terrore carens, docui, constantia, possis,
Invictoque malum pectore posse pari.
Ut stetit iufenso victoria tristis ab hoste,
Maxima pars victos deseruere metu.
At mihi foeda fuit res visa relinquere foedus
Et victas una tendere clade manus
Arma recollegi subito discrimine belli
Moenia qua Bremae lata Visurgis adit.
Nec pius eventum causae Deus abnuit aequae,
Fortunae que meae victor in hoste fui.

Aliter.

Cum quateres validae tormentis moenia Bremae,
Ut coleret Latii dogmata prisca patris,
Piscosum tranas desertus, Erice, Visurgim,
Victori palmam porrigis atque mihi.

Ioannes Ranzovius.

Non sine re magnis Heroibus inseror illis
Quos volui tantos hoc ego stare loco.
Nam nec eram virtute minor, nec fortibus ausis,
Sive toga spectes edita sive sago.
Regibus assedi trrbus, imposuique coronam,
Exuvias victo bis quater hoste tuli.
Effera submisit, Duce me Dithmarsia collum,
Libera bis ductu Dania facta meo est.
Sic satur invictae fama virtutis et armis,
Succubui fatis, nunc habet aula poli.

Aliter.

Quis fuerim bello, quis pace, referre recuso,
Invidiam conflent ne mea gesta mihi:
Dicit in invicto Ditmarsus Marte subactus
Bisque asserta mea Dania clara manu

Daniel. Ranzovius.

Me quoque viventem complexus amore propinquus,
Illustres inter iussit habere locum.


page 532, image: dele0532

Nec res quas recitem, desunt mihi fortiter actae,
Sed prohibet iustus cuncta referre pudor.
Hoc dicam saltem, ter aperto Marte Suecum
Expertum nostras non sine clade manus.
Tres belli amisisse duces, quos cepimus armis,
Quid moror? ipse etiam vincula dura tenet.
Sex licet inconstans Mavors mutaverit annos,
Utrinque insignes perdideritque viros.

Aliter.

Quod me inter tantos Henrice propinque reponis
Si non iudicio certe id amore facis.
Dent vitam mihi fata, et nulla redarguat aetas:
Ille ero iudicio quem cupis esse tuo.

Franciscus a Brockenhuisen.

Pro patria tecum qui belli munere iunctus
Saepius hostiles sum populatus agros:
Pro patria tecum qui iustis inclitus armis
Oppida contrivi Suecica castra Duces:
Pro patria tecum qui laesus vulnere Sphaerae
Occubui, fato vix remorare diem.
Nunc tibi sum merito, ut magno Patroclus Achilli
Ranzovi, iunctus proximiore loco.

Otto Rute, post Trollium praefectus classis Danicae.

O miranda Dei, nostraeque incognita menti,
Iudicia et nullo dissoluenda modo.
Quis tem pestates melius, pelagique furores,
Solerti ex astris noverit arte vagis:
Quis mihi, sive tenere altum, seu stringere litus
Velles, par pelagi cognitione fuit.
Navali explicuit quis fortius ordine classem
Danica cum peterent Sueonas arma vafros?
Fata obeant mihi fata negant inimica triumphum
Consilia absque Dei nulla favore iuvant.

Georgius ab Holle.

Stemmate quae tantum celebri se iactat avorum,


page 533

Nobilitas dici non mihi vera potest:
Sed quae virtutem superatue aequatue parentum
Et meritis ortum comprobar ipsa suis.
Hic labor, hic animus teneris mihi sedit ab annis,
Inde mihi adverso vulnus in ore tuli.
Hoc mihi sternenti Gallos infertur honestum,
Dum tua praefectus castra, Philippe, sequor.
Et me cognovit Suecus, ne proximus illi
Quisquis eris, tardas experiere manus.

Aliter.

Martis opus primis toleravi semper ab annis,
Militiae et statui multa trophaea meae.
Grandia diffindit, nec dedecet, ora cicatrix
Me docet intrepidi pectoris illa Ducem.

Ephitaphium Muscae vino immersae, calici incisum.

Gustatrix iacet heic lautorum musca ciborum,
Et conviva frequens Caesaris in tabula.
Non volucris rostro, stimulis nec araneae aduncis,
Cretica sed gustans pocula, pota cadit
Nil opus est luctu: quis enim tam nobile fatum
Lugeat? est auro condita; mersa mero.

Iohannes, Piscator Ranzovii de se ipso.

Quod me pictoris, magnis heroibus una
Docta manus iunxit, non ratione caret:
Hi velut in terris quaerunt distantibus hostes:
In fluviis hostes sic ego quaero meos.
Et capio insidiis et aperio Marte trucido
Invigilans studio nocte dieque meo.
Si quis erit nostras penitus cognoscere laudes
Qui cupit, has unum distichon illud habet.
Squamigeros undis reti velut extraho pisces,
Pocula sic pleno gutture sicco libens.

Aliud.

Tres cubitos vix dat statura, tricongius haustu
Est meus; hac sola Dux ego rexque via.


page 534, image: dele0534

Magna illi magni fecere: ego magna pusillus
Illi pugnantes saepe ego saepe bibens.

Iohanniscus, Morio Ranzovii de se ipso.

Quis prohibet, si me viventem semper amavit
Nunc domino hoc iunctum me quoque stare loco
Stat quoque piscator: stomachus si piscibus ille,
Iucundis animum pavi ego saepe iocis
Morio non vulgaris eram, iuvenesque senesque
Luxerunt raptum funere, luxit herus.
Illi mordaces poteram depellere curas
Ridentemque iocis exhilarare meis.
Aut illos imitare iuvat si perderevitam
Aut me, si cordi est vivere dulce tibi.

Aliud.

Quid mirare duces miser, ardescisque tuendo?
Nescis quale tegat splendida vita malum:
Lerna periclorum et certi sentina laboris
Prudentum vita est: stultus at hisce caret.
Ergo age stultitiam simula, sic nulla subibis
Munia, donantur pectora stulta rude.
Ut fugeret longi male sana negotia belli
Sisyphides, littus fertur arasse maris.
Aut flue delitiis et duc inglorius aevum
Aut mercare gravi, grande labore, decus.
Ingredior quodcumque velis iter unus utrique
Finis, mors fatuum cum sapiente rapit.
Vivere non tibi vis, alieno ut tempore vivas
Quid num post ut edas, ante famem moreris.
Ah nimio fallax emitur, me iudice, nomen:
Vive tibi nimium nec saepe, tutus eris.
Vive tibi nec te crucia, neque crastina cura
Hoc ego nunc prudentes admoneo fatuus.

Epilogus.

Si quis erit quem forte iuvat sic quaerere, quare
Hi tabulis praebent ora videnda viri.


page 535

Is sibi virtutis proponi exempla probatae
Quam vitiis spretas discat amare, sciat
Quamque sit instabilis vitae fortuna caducae,
Quam varios seruent lubrica fata modos.
Quam subito magnae spes evanescerecasu.
Et soleant labi grandia caepta virum.
Quisquis es incetrae diversa pericula vitae
Et dubiae sortis spernere fata cave.
Nam caro ceu foenum est et gloria nostra velut flos,
Mane viget primo vespere lapsa iacet.

Pasquillus ad Germaniam.

Quo tua bellatrix ablit Germania vutus?
Dissimilis nostro tempore facta tui.
Vindelicis olim pepulisti finibus Hannos,
Imper, um Magno cum sub Othone fuit.
Ad Solymas arces victriea signa tulisti,
Seeptriger Imperii cum Fridericus erat.
Nunc procula Tanai ducentes agmina Turcae
Danubii ferro depopulantur agros.
Interiit virtus Germanae mascula gentis,
Metsa Gynaeceis ebria symposis.
In tua grassatur terrarum viscera, praedo,
Ausa nec hostiles es cohibere manus.
Te quibus ostentas nunc viere grand bus hastis
Et quibus in circo ludicra bella geris,
His animosa pias hostilibus assere gentes
Si quid in audacr pectore Martis habes.
Ah pudeat Scychicis egressam finibus hostem
Militiae nobis praeripuisse decus.

Idem.

Mollia dum sequimur nes desidis otia vitae,
Aspera bellator proelia Turca facit.
Dum cane venamur lepores, aut cuspide damas,
Figimus ille suo milite regna capit.
Denique nos tantum sine sanguine ludimus armis:


page 536, image: dele0536

Ille gerit forti seria bella manu.
At generosa tuis Germania consule rebus:
Coge pharetratos vertere terga Getas.
Ipsa tuas urbes e faucibus eripe lethi,
Et vetus imperii Marte tuere decus.
Si secura mali non propulsaveris hostem,
Tristia crudeli vulnera clade feres.

Henricus Ranzovius de Deo et Fato.

Cuncta Deo parent, parent simul omnia fato,
Cum decreta Dei fata movere putem.
Ergo mihi si quid fausti, vel si quid acerbi
Eucniat, placido pectore utrumque feram.
Novi etenim (bonita cum sit Deus ipsa) quod
Ad finem tandem ducet agetque bonum
Cum vel ab assuetis me sic revocare laboret illud
Criminibus, petulans ne, velut ante siem:
Vel commissa patris ritu peccata benigni
Sic mea castiget, ne gravioraferam:
Vel quia vult allos nostra quoque clade moneri,
Illos ne similis post quoque poena gravet.
Nec nova sunt, quae fata ferunt nec mole pericli
Prudentum mentes terrificare quennt.
Sunt etenim nostri passi graviora priores,
Antiquum est nobis, quod fuit hisce novum.
Et mihi si mortem minitentur fata propinquam,
Qua nihil hic nobis tristius esse solet:
Fata voluntatis divinae nuntia, promptus
Sponte sequar, vitae est morsquia potta novae,
Fata sequar, nec erunt mea vota rebellia fatis,
Cum nil fata, Deus ni moderatur, agant.
Alme pater vitae qui das primordia nostrae,
Quique et ero novis numine semper ades:
Fac etiam, vitae felix sit ut exitus huius,
Ultima nec mortis sit gravis hora mihi.


page 537

Henrici Ranzovii de morte suorum: Intertezta consolatione, inde obortum dolorem moderante.

Tristis eram nomini ferme victusque dolore,
Nec potui lacrimas tunc cohibere meas:
Cum pater expirans, animam tibi, Christe Redemtor
Traderet, imbutam cognitione tui.
Tristis eram memini cum fratre tristia Paulo
Fata quiescendi tempora longa darent.
Expertes sensus oculos non claudere fratri
Tum poteram siccis, victus amore, genis.
Tristis eram memini, cum mors ingrata Sororem
Cogeret extrema dicere voce, vale.
Hos praeter Theodorus erat mihi filius, eheu
Immature illum sustulit atra dies.
Tum quoque tristis eram, qui me improvisa volebant
Acceptum hoc munus reddere fata Deo.
Tustis eram, memini mea cum charissima Mater
Sentiret mortis tempus adesse suae.
Nam licet ipsa satis naturae vixerat, et non
Vitae huius poterat debreustate querl:
Ne tamen affecit summo de functa dolore,
Nec mihitum nato vixerat ipsa satis.
Me miserum quoniam post haec tot funera, luctu
Lurida mors non est exatiata meo:
Quin etiam Caium raperet, luctumque novaret,
Caium pars animae qui mihi dulcis erat,
Idque nec immerito: Nam quem debebat honorem,
Red diderat Matri, reddiderat que mihi.
Maiorum exemplo virtutis scandere collem
Annitebatur sedulitate pia.
Et iam nactus erat Regisque Ducisque favorem
Virtute, obsequio, dextetitate, fide.
Praemia vittutum mors ipsi plura neganit,
Et iuvenem terris abstulit ante diem
Tum quoque tristis eram, fateor. fore namqi sevectae


page 538, image: dele0538

Gredideram Caium spem columenque meae.
Sic mihi semper erat generis iactura dolori,
Inflix tque animo vulneta saeva meo.
Nec tamen inficior, quod et immatura meorum
Laetitiae causam fata dedere mihi.
Scilicet est aliquid quod vidi claudere vitam
In vera hos omnes agnitione Dei.
Quodque pias audire preces mihi contigit horum,
Se quibus aeterno rite dedere Deo.
Ipse meis etiam votis, sic tristior adstans,
Aeternum potui solicitare Deum.
Ut praesens mortis positos in agone iuvaret,
Et daret infracta vincere posse fide.
Non licuit morien ti eadem praestare lohanni,
Nec Friderice tibi nec Catharina tibi.
Nam rapuit patria procul inclementia Mortis
Natos, in proprio limine nata cadit.
Haec quoque dilexi tria pignora viva paterne.
Mortua deflevi qua pietate decet.
Sed moderandus erat tandem dolor ille paternus
Non finit fletum turba profans suum.
Iliam quando Deus dederat sobolem mihi ternam
Hanc voluit reddi post aliquando sibi.
Quonam sub caelo quanam regione placeret
Hanc revocare, Dei sola ea cura fuit.
Fas nec erat, nostro nimium concedere amori,
Divino par est cedere consilio.
Quod facit, omne facit Deus ut nos nostraque salua
Sint nobis veniant nec nocitura mala.
Huc vobis nati natae, materque paterque
Et soror, et frater, non remea?e datur
Nec remeare placet placet arria splendida caeli,
Et faciem laeta fronte videre Dei.
Illa etiam cupio superum commercia: vestros
Ut cernam vultus, et fruar usque Deo.


page 539

Quo vos ergo loco nunc vivitis, hic adeundus
Est mihi non vobis inde redite libet.
Est tamen exspectanda dies suprema quetis
Haec mihi dum veniet. sic ego fundo preces:
Da deus, ut sit mens, mihi sana in corpore sano;
Atque tibi faciam grata, virisque bonis.
Da Deus, ut vivam mandato munere fungens,
Et bene propositum, te duce, cedat opus.
Suscipe me tandem, mortis cum venerit hora,
Placatus nati funere summe Deus.
Summe Deus, miserere mei; mihi morte perempto
Contingat melior menere vita tuo:
Vita ea, quae requies est, ac aeterna voluptas,
Exsultans plena cognitione Dei.

Ex primo et secundo capite Iobi.

Si bona de Domini manibus suscepimus: aequum est
Forti animo immissum sustinuisse malum.
Ingressus terram nudus de ventre parentis
Nudus in effossum rursus abibo solum.
Rursum exspectabunt Dominum posita ossa sepulchro
Idem ego, non alius, carne videbo Deum.
Sit nomen Domini benedictum: Nam dat et aufert,
Reddit, et occidit, vivificatque Deus.

De Fugacitate vitae humanae.

Flos cadit, aurorae modo qui fulgebat ad ortum,
Praeterit exsiliens fornice rivus aquae.
Imbre tumet gravido, sed mox vaga bulla residit,
Frangitur et leuciter splendida massa vitri.
Dulcis abit subito languenti pectora somnus,
Excita cum studio est mens generosa suo:
Umbra velut speculo levis cuanescit imago,
Auosat in ventos missus ab ore sonus:
His citius cadit omnis homo, licet omnia fluxa,
Flos, aqua, bulla, vitrum, somnus, imago, sonus.


page 540, image: dele0540

In Tabulam casus Phaethontis Henricus Ranzovius.

Aspicis, ut Phaeethon rapido Iovis occidat igne?
Nil mirum, punit corda superba Deus.
Hic veros habuit Clymenem Meropemque parentes,
Iactavit Phaebo se tamen esse satum.
Quin etiam confcendit equos Solisque quadrigas
Atque suis impar viribus visit opus.
Sed mortalis ubi temere caelestla captat,
Neutrum habetrat fostus praemia fulmen habet.
Te modulo metire tuo qui talia spectas,
Ne gravet infirmum sarcina magna caput.
Qui fueris hic esse velis, sublimia vites:
Ultra qui sortem non sapit, ille sapit.

De Ira Principum [(transcriber); sic: Principium] .

Res gravis est regum commota furoribus Ira,
Cui si importune coner resistere, turbas
Dant modo maiores ac miscent cuncta tumultu:
Haud secus ac sonipes nondum assuefactus habenis
Non vitsed blando regitur popysmate vocis,
Nec nautae soliti cum ventis cernere bello,
Sed dirum oblivis declinant cursibus agmen
Insani Boreae, aut plane in statione quiescunt.
Multa adeo longo cutantur temporis aevo,
Viribus in melius quae possis vertere nullis.
Sors incerta quidem semper mortalia versat:
Sed quoties rerum insignis mutatio fatis
Ingruit, in saevum facile discrimen aguntur,
Cedere qui durae ignorant ratione procellae.

Laudes et commoda Pacis.

Pax bona servat opes, retinet cum civibus urbes,
Pacis commoditas mitigat omne malum.
Paci conveniens gravium tractatio rerum,
Pacem sacra magis quo doceantur, amant.
Pax cessare facit violenti crimina stupri,


page 541

Pace quietus erit connubialis amor.
Pax parit ampla sibi quaetendi commoda victus,
Pacis succrescit tempore muita seges.
Paci iudicium quadrat, ius comperit aequum,
Pacem sectari gaudia vera solent.
Pax alit ingenium, praeclaras excolit artes,
Pace nihil stabili dulcius esse potest.
Pax pacis paci pacem cum pace precatur,
Quando Deo extote pectore fidit homo.
Sancte Deus, placidam nostro da tempore pacem,
Hanc alius praeter te dare nemo potest.
Sit tibi ceu patri lugens Ecclesia curae:
Hanc modo falvifica pace beare velis.

Humanae vitae vicissitudines.

Pauperies pacem dat, opes pax copia luxum:
Sed luxus bellum, bellaque pauperiem.
Fons amor est odii, vitae mors, turba quieris:
Stant quae deciderint quaeque stetere cadunt.
Et capti capiunt, et qui domuere domantur.
Fit victi supplex, qui modo victor erat.
Sic plebi indomitae sic sunt sua fata tyrannis,
Sic Deus alternas versat in orbe vices.

Encomia venationis.

Laudibus eximiis ars est decoranda Dianae,
Si non exsuperet cum feritate modum.
Reddit enim timidos, proceres ad proelia fortes,
Anxia laet ficans corda dolore gravi.
Mollitiem pellit, saevique cupidinis arcus,
Languida iucundu membra labore levat.
Sternit apros ceruosque premit, qui damna colonis
Tristia dant rudibus, dum male farra terunt.
Suppeditatque dapes, nigraque alimenta culinae,
Pellibus hirsuris corpora nuda tegit.
Ergo venandine tu contemne laborem:
Hic tibi quandoquidem commoda dicta feret.


page 542, image: dele0542

Aliud.

[transcriber: triple Acrostich] Hoc studium patribus Cultum quoque teste probatu R
Ebraei vatis Relligione sacr A
Nomine Esau venandi Insignis laude quid Panno N
Robustus Nimrod Sic quoque clarus era T?
Infestus si non sis Tristi clade coloni S
Cur refugis studium? Iute fruare tu O.
Venari quisquis Non gaudes Zoile, lux V
Sis mollis licitum est, Aut piger usque sit V.

Disceptatio Veneris Iuniis et Dianae de venaetionis praestantia.

Margaridum niveam nectens Eris atra Coronam,
Quae minus. ô Divae, noxia tollat. ait;
Tum Iuno; Paridis dirimantur iurgia voce,
Num venus hoc etiam iudice serta feret?
Phoebus: ad haec animos luno, sed corpora Cypris
Corrumpir; virgo haec ambo Diana fovet.

Queritur Vitus Canis.

Vivus adhuc hominis dicebar nomine Vitus:
Me fera vitabat: nomen sic omen habebat.
Infelix nunc sum sortem perpessus acerbam,
Natus in hanc lucem fueram de gente canina:
Nomen at humanum peperit mihi cognita virtus,
Namque meo fidus fungebar munere, donec
Expertus canae sum tempora tarda senectae.
Latratum in silvis ego si quando edere coepi,
Nemo fuit patulas quin mox artexerit aures:
Nam vetulus Vitus frustra haud latrare solebat.
Certus in optatam socios acremque locumque
Produxi; potuit duce me fera nulla latere.
Sed petere hanc campos, cassesue subire coegi
Dum fieret tandem sociorum praeda meorum.
Haec Domino tam grata meo spectacula praebens.
Lauta frequens retuli de laeta fercula mensa.
O me felicem respectu temporis huius.


page 543

At tandem coepit me infirmum cana senectus.
Haec vetat in silvas tunc amplius ire remotas,
Quare me Dominus tanto dignatus honore est,
Iusserit ut curru vectum committere pugnam.
Ad silvas semel ut ventum, venatio coepit
Institui. Canibus demuntur lorea vincla.
Tunc ego prosilio in terram, vestigia carpens
Obvia sed tarde; nam currere non bene quibam,
Heu feroi in leporis vestigia nota fugacis
Attulit exitium nostrae, lepus iste, senectae.
Latratus edo nimium fioque vocalis
Ah, quanti nostrae res haec stetit unica pelli.
Tres aderant socii pollentes eorpare et ausu,
Auxilium mihi quos pro tempore ferre decebat,
Ast hi me canum p. operant invadere Vitum,
Discerpuntque canem socium sociique canesque

e)pimu/qion.

Morte mea monitus nimium ne crede sodali,
Plurima fac videas; sed fac paucissima fidas.
Repus in ambiguis tibi qui succurrere debent,
Hostes se praebent, fucato pectore amici.
Facigitur videas, cui tuto fidere possis:
Est quoque rata Fides delectos inter amicos.
Unus at in caelis Deus est bene fidus amicus:
Ille fidem servat, nullum frustratur is unquam,
Tempus erit cumte tota haec natura relinquet;
At sibi fidentem Christus non deseret illum.
Huic igitur poteris cum fructu fidere tuto,
Aeternaeper eum fruiturus munere vitae.

Aliter Canis de se ipso.

Qui Vitus vivus dicebar abomine vocis
Unabant vivae quod mea signa ferae,
Latratu lepores agiles qui saepe solebam
Vexare a propriis vexor ego sociis.
Qui mihi debebant succurrete (gratia rara est


page 544, image: dele0544

Sie inter socios) sunt mihi cansa necis.
Namque ego dum tardo leporis vestigia gessu
Sector, et indicio proditur ille meo:
Proh dolor, en socii miserum me dentibus omnes
Invadunt canum decrepitumque Canem!
Disaerpuntque mihi mox membra senilia morsu,
Non secus, ac si ipsis praeda petita ferem.
Decepti Canis, quos aetas fecerat, et pro
Vulpe illis cana, Cana fit esca Canis.
Disce meo exemplo sociis confidere caute,
Res etenim nestro est tempore rara, fides.

Alta viti.

O furor, ô socii non haec promissa fides est,
Non meriti sunt haec praemia digna senis.
Parcite vos reprimat pudor et reverentia legum,
Poenaque flagrtii sanguinolenta Comes.
Plura locuturo, repetito vulnere Vita
Excidit, inque auras fasa querela redit.

Epitaphium eiusdem.

Hic laniata ia cent, sociorum crimine Viti
Quae senio fractis, membra, fuere canis:
Nil aetas, studivimque sagex nil profuit ictum
Foedus, at heu fido pernieiosa fides.
Obseruent hostes alii tibi maxima cura,
Noscere cui fidas, parca sit unde fides.

Applicatio eiusdem ad aulicos.

Dum licuit, domini fidus Custosque Comesque
Inter eram celeres gloria prima Canes,
Quin etiam reliquos superabam cursibus omnes,
Cum pede venabar non remorante feras.
Sed postquam senio confectus terdior esse
Incepi, et me omnisgratia deseruit;
In contemptum abii, dominusque nihil memoracti
Olim seruitinme quoque deseruit:
Insuper ante diem fato niuictavitamaro,
Et percussori praemia larga dedit.


page 545

Sic quoque dum vegeto sua munla robore curat
Aulicus, in pretio permanet ille suo.
Dumque vigor studii, dum vires corporis adsunt;
Accentus cunctis ille minister erit.
Sed miser assidui si fractus mole laboris,
Se queritat senii debilitate premi:
Nec solitas solita felix res consicit arte,
Et putat hunc istis non magis esse parem:
Aulica decrescit mox gratia linquîtur ille,
Mercedem emerin percipit atque canis.

Roma Ruens.

Urbs ego Roma, Patrum quam scripta Corona regebat
Crescebam, ut Phoebe dimidiata solet.
Ast ubi me demens, et coeca iuventa gubernat,
Huius consiliis, funditus (heu) pereo.
Quisquis adhuc populos sceptro verbisque coerces
O discat casu cautior esse meo.

In Leporarium et Hortum suum.

Aeripedes Ceruos. Damas, Leporesque fugaces
Hic alit insigni fertilitate locus.
Qua mihi saepe placet nostra procul arce morari,
Quo pedes incedo, quo feroraltus Equo.
Hic Canibus Lepores venor, falcone volucres
Insequor, aut istas figere glande iuvat.
Aut alia in generis silvestria ludiera verso,
Nam sunt haec animo gaudia grata meo
Nonnumquam studium vicino impenditur horto,
Et certo fragiles ordine pono pyros.
Aut trunci germen super addens insero malos,
Aut herbas metis colloco rite suis.
Saepe etiam arborea subsidens fessus in umbra,
Doctorum egregios voluo revoluo libros,
Sic mihi tempus abit, sic taedia fallo senectae,
Interea tacito mors subit atra gradu.


page 546, image: dele0546

Henricus Ranzovius de se ipso

Vivo: Post moriar. Sic fert divina voluntas:
Haec quae vult eadem me quoque velle decet.
Vita mihi melior continget, remporis huius
Vita. quam vixi, vita operosa fuit.
Quam spero vitam, Christi mihi sanguine parta est,
Hac dabitur laeta pace Deoque frui.

Aliud.

Sat mihi, sat laudi, caris vixi sit amicis,
Mors mihi sperati muneris instar erit.
Ergo fama vale, spes et fortuna valete:
Tu quoque Rex clemens, patria, stemma vale