July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IOANNIS HEERMANNI RAUTA-SILESII.

Ad Charibellam.

ERIpuisti oculos: oculos mihi redde, puella,
Eripuisti animam: redde puella animam.
Eripuisti ipsum cor: redde puella coripsum.
Eripuisti ipsum me mihi: redde mihi
Ah miser! exoculatus et exanima tus et excors,
Et sine me querulor. quid? sine me morior.
Non ah, non morior: moriendi eriam eripis artem.
Ale sine vino: sed, ah, me sine vita nihil.
Eara negas vitamque negas. ô dura puella!
Vivere nulla datur vis mihi; nulla mori.
Redde oculos mihi, redde animum mihi, redde coripsum:


page 523

Meque mihi ereptum redde puella mihi.
Omnia redee mihi. hei! revoco. serna omnia. solam
Te mihi redde: in tereddita cuncta mihi.
In te oculati oculi, atque animata anima atque cor ipsum
Cordatum: ipse etiam mecum ero, eroque meus.

Ad eandem.

Veni virgo veni venusta virgo:
Fer tecum Charites facetiasque,
Fer tecum Veneres, Cupidinesque,
Fer tecum ioculos, faventiasque;
Fer tecum Eucpien, Lube ntiasque,
Fer tecum saperos, Deos, Deisque.
Ven vigo, veni venuste virgo.
Veni, et fer Charibella bella tecum
Fer dulces Charibella comitateis,
Fer comes Charibella dulcitateis,
Fer puras Charibella claritateis,
Fer claras Charibella puritateis,
Fer bellas Charibella charitateis,
Fer caras Charibella bellitateis.
Veni virgo, ver ivenusta virgo!
Veni, et fer Charibella bella tecum
Risus, delicias, amoenitateis,
Lusus, blanditias, serenitateis,
Plausus laetitias, alacritateis,
Saleis, illecebras, loqua citateis,
Fer ô fer Charibella bella tecum!
Vel rantum ipsa veni venusta virgo.
Tantum sola veni, et domireiinque
Isthaec omnia quae ferenda dixi.
Nam si te capio, et tuos ocellos
Istis intueor meis ocellis;
Non tantum intucor tuos ocellos
Istis imparibus meis ocellis:
Sed quidquid Superum vident ocelli,


page 524, image: delc0524

Quidquid tetrigenum vident ocelli,
Lucet suaviter ex tuis ocellus.

Maevio.

Maevi, quid grunnis, quid latras, innide Maevi?
Nonne haec ad stomachum fercula cocta tuum?
Quid tum? cuique suum caput est, ceu pilius: et mi
Pileus ut meus est, sic solet esse caput.

Friderice Taubmanno.

Summe poetarum nostro Taubmanne poeta
Aevo; lauriferi murus et arma soli.
Asscraei torret lympha exsiccata liquoris,
Ungula Pegasei quam pede rupit equi?
Hippocreniadum iuga, laurea et aurra tempe
Eriarcent: viridi stirps sine fronte iacet.
Thespiades mutant antiqua synedria: dicunt
Tecta Gynaecei Leucoun esse sui:
Seque tuo in cerebro pindum sibi condere: vena
Dum tua praecellat Bellerophontis aquas.
Torrentes diffunde sacros praedivite fluxu:
Pulli ut Apollinei lautius inde bibant.

Flamino Gastoni.

Humanum si quis te, Gasto, dixerit, errat:
Humanum non es; viva sed una Charis.
Humanos vidi multos hoc tempore; nullum,
Qui tam mansueti moris et oris erat:
Tres saltem Charites veneranda putaverit aetas:
Nunc es haruspicio tu mihi quarta meo.

Auctor de se ipso.

Quaeritur Heermannus quare sit factus homullus?
In promptu causa est paruus uterque parens.

Ioanni Baumanno.

Multi multa aiunt multis: dum multaque multis
Multi aiunt, aiunt subdola multa. quid hoc?
En ego pauca aio paucis: dum paucaque paucis
Aio, Iane, aio cuncta ego vera tihi.


page 525

Sicque aio: sum totus ego tuus: et meus es tu
Totus. quid Iane his verius ac brevius?

Meo pileolo.

Audi Pileolum, quod herus tuus imperet, audi
Obsequere, et verâ perfice iussa fide.
Noris multeties sueto quod honore salutes
Magnâ praegnantem rusticirate virum.
Hic tamen ad fixum clavo ve glutine quodam
Pileolum capiti servat, ut ante, suum.
Hunc si praetereas post hac, ne cede: sed illâ
Sede sede, quâ tu sede sedere soles.
Ex te si velit is causam cognoscere: dic, quod
A bove maiori discit arare minor.

In Symbolum Bucretii, Vinco ferendo

Quem tu dux Patientia
Luctantem propriâ casside texeris:
Illum non crucis impetus
Occidit stabilem: non dolus Invidi
Linguae ludet aculeis
Prostratum: neque Sors perpera perfidi
Quassatum iaculis virum,
Quod natalitium deuoveat diem,
Victum reddet homunculis.
Sed quicumque mares proelia viderint,
Atque hostilia tormina,
Dicent Hectoreo pectorenobilem.
Victoricis Patientiae
Dignatur gladius. sortis in ictibus,
Tuto condere me loco:
Et sic pace magis floreo prosperâ.
O palmae indubitabilis
Firmos quae clypeos, Dux mea, porrigis!
O duae quoque Erynnyos
Oppressura truces, quanto furit, minas?
Totum roboris hoc tui est,


page 526, image: delc0526

Quod seu Sol oritur, seu moritur, cluo
Luctis Saluus in omnibus:
Quod vinco et virco, ceu vireo, tuum est.

Ad Gryllum.

Dicis Grylle; Asinos Silesia devorat omnes.
Si verum est; ne te devoret illa, cave.

Wenceslao a Rotkirch.

Nobilis es; verum est Rotkirchi, stemmata testes:
Stemmata, quae prisco sanguine lumen habent.
Lumen habent alii quoque prisco sanguine: et illud
Verum est. quod pariter sanguinis orde probat,
Sed genus ingenuâ si non virtntis habenâ
Frenetur; lappâ vilius illud erit.
Hoc statuo. hoc statuit mecum, quicumque Sophorum
Ad secla: nec pugnas difleritate mihi.
Clatus enim (patrsis, proprtis quoque fulgere gestis,
Parque tuis proavis laudibus ire cupis.
Gnavus es in studiic luris pomoeria visis
Aequa: tibi calamum Suada diserta regit.
Insta: delitils obsta. Silesia Crassos
Et Erutos docta nobilitate ferer;
Virtus virtutem pariet, laus inclita laudem?
Maius de magno Sidere sidus erit.

Iani Gruteri Anagram: Neruis argutus.

Phocidis excellens Navarcha, Grutere, sub aurâ
Qui ductas Criticam prosperiore ratem.
Quando tuz ietueor divirsae carmina venae;
In vena Clarium vivere cerno Deum.
Quando lego; ereptus mihi sum dulcedine victus,
Quae latet in verbis latgaque rebus inest.
Et uctant multi versus. dum stant pede in uno:
Hi sed vaniloquum dant sine mente sonum.
Tu si Pieridum neruis vis ludere, ludis
Argutus nervis, magne poeta, tuis.
Plebs metra accersit, quasi crine patulca petulce;


page 527

Cogit et in streperos Barbara vetba pedes.
Sed tu Romanâ totus melligine pingues,
Sive soluta velis, sive ligata loqui,
Aeternamque meres statuam, quam ponet Apollo.
Hoc insigne decus qui meret. omne meret.

Salue Iesu, delicium et salus humani generis.

Salve Iesule, mi puelle salve.
Mundi delicium, decusque mundi,
Mundi Phosphorus Plesperusque mundi,
Mundi lux et honor, iubarque mundi,
Mundi spes et amor, salusque mundi,
Salue lesule mi puelle salue!
O suavissima sanctitudo mundi,
Et sanctissima suavit udo mundi,
Quo nec suavior ipsa suavitudo,
Quo nec sanctior ipsa sanctitudo,
Salue lesule, mi puelle saiuc!
O lenissima plenitudo mundi.
Et plenissima lenitudo mundi,
Quo nec lenior ipfa lenitudo,
Quo nec plenior ipsa plenitudo,
Salne letule, mi puelle salue!
O pulcherrima claritudo mundi,
Et clarissima pulchtitudo mundi,
Quo nec pulchrior ipsa pucritude,
Quo nec clarior ipsa claritudo,
Salue Iesule, mi puelle salue!
Bethiemae stabulum, boumque phatnam;
Et durum tuguri cubile linque;
Teque in hoc animi cubile transfer:
Transfer lesule, te puelle transfer:
Ut te brachrolis tenere possim,
Ut te suaviolis fovere possim,
Ut mea haec iterare vota possim,
Annis omnibus, omnibus diebus,


page 528, image: delc0528

Horis omnibus, omnibusque punctis,
Semperque haec iterare vota possim.
Salue lesule, mipucllesave.

De Charibellâ meâ.

Pulchra fuit cunctis, Helene bis rapta, poctis
Tempore sub prisco. non nego; pulchra fuit.
Imo nego: non pulchra fuit: sub corpore toto
Non fuit ingenuae gutta pudicitiae.
Quae maculat formam vitiorum sorde vetustam;
Illa mihi est quovis atrior Aetiope.
Lux mea formosa est, facie pulcherrimia tota est;
Omnibus atque animi surcipit una decus.

De Pandolo.

Alterius famam dum rostro mordet adunco
Pandolus: Hinc hominem plurima turba negat.
Sed cur non dici potis est homo Pandolus? etsi
Non bene dictus homo est, est male dictus home.

Tumulus Mariae Schicsusiae.

Ades homo? breviter ea lege. ubi vigeo Rosa:
Tenera; Charis ubi vigeo faviloqua;
Mariola tenera puera, et animirapa; Venus
Venere lepidior, oculeaque magis:
Obeo ita tamen; ut anima mea virgeat ibi.
Deus ubi residet, et ubi Pius ovat.
Iubar ut ibi nitet, ita niteo nitida. Caro
Tumulo in animo inanima modo iacet.
Metue tibi; neque metue obir homo. obitus at hic
Poli ad opus, hilara via crit et aditus.

Wenceslas a Rotkirch Anagr. Virtus ac ars in hoc elucet.

Si bona, quae bona sunt, penes hunc sunt omnia; sacra
Quem penes est Virtus, quem penes ars rutilat:
Naebona, Rotkirchi, sunt te penes omnia. namque
Te penes est virtus, te penes ars rutilat.
Testis nomini inest. eluces in hoc sacra Virtus


page 529

Ac Ars; perspicuo sensu Anagramma refert.
Sic virtute decet niti, sic arte! et avitum
Amplificare magis stemma utriusque bonis!

Ioach. Geralttovuscy Anagr. Imo hic alta virtus vigesco.

Omnis obit virtus; clamant. virtus negat. imo
Hic ait, hic rutilis alta vigesco comis.
Mente Gera ltovii generosas explico frondes.
Qui nequit has frondes cornere coecus homo est.

Belgia, de Iusto Lipsia.

Quamquam alias felix, felix tamen hoc quoque dicor,
Magnum quod peperi Belgia Lipsiaden.

Nicolas Hevelio.

Pro xenii pompâ mihi te transwittis, Heveli.
Munera non poterant te potiora dari.
Me contra tibi dono. sed ô donatio dispar!
Tu mihi das aurum, plumbum ego reddo tibi.

In album Ioann. Paulli Crusii.

Cum tibi me Fidei, sacra sanctio, duxit ad aram;
Vel tibi, Crusi, animum, vel tibi verba dedi.
Si tibi verba dedi; cur iam vis verba require
Ipsum animum. ipse animus fundus amicitiae est.
Si vero ipsum animum dedi (ut ipsi animum dedi amicum)
Posthabito ipso animo cur modo verbarogas?
Nec tibi verba dedi, tibi nec dabo verba. nisi ipsum
Vis retinere animum, quaeso remitte animum.
Enrenuis! quam eautus homoes, qua callidus! astu hoc
Explorare cupis, num dare verba velim.
Sed quid ego affaniis tecum his mod litigo? verba
Dum nego ego, centum iam dara verbalego.


page 530, image: delc0530