July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

MICHAELIS HASLOBII BERLINENSIS.

De Casparo Hermano Suidnicensi.

QUale decus profert tellus, cum frigore pulso,
Ver reliquas hilari provocat ore vices:


page 492, image: delc0492

Tale vel Hermanus melius vel plenius edit,
Sive canat versu seria, sive iocos.
Quid fuerit si quando potens accessserit aestas?
Ille tuum crescet, Slesia clara, decus.

Ad Vespam

Dum tumidis laceras clarissima nomina verbis:
Non meruere legi scripta. quid ergo? tegi.

De Philomela, alauda, et acanthide.

Quid minus est firmum vobis, ô Veris amicae?
Et tamen in tenui corpore robur inest
Quantus honor philometa tibit quaegratia voci
Creseit alauda ruaei crescit acanthi tuae?
Spreta Deus curat: spreos sed robore firmat.
Quid loquariin vobis sunt monumenta Dei.

Ad Lectium.

Mitto carmina: tu nihil remittis
Quod monstret placuisse missa, Lecti.
Inter nos malus unus est profecto.

Ad Paullum Dolschum praeceptotem.

Phoebigenam templi donatum munere dicunt,
Quod tulerit paucis auxiliator opem.
Candide quos Dolschi, Saxo tibi debet honores,
Qui variis praesto Civibus esse soles?
Non igitur templo tantum dignissimus esses:
Urbs sed erat meritis constiruenda tuis.

De Ioh. Melingero Musico.

Dum lepidis mulcer nostras concentibus aures
Musicus hoc ausus dicere iure fui.
Carmie Mellinger mihi mel cum nectare ponit:
Omen ut in gulera voce latere putem.
Mel gerit in cantu lanus. Divumque liquores:
Nomine Mellinger Melliger esse potest.

Ad Urbanum Prerium de Lotichio.

Cur ita me rapita, rogitas, Urbane legentem
Lotichius: dicto, carmine Lothon habet,


page 493

In Architectum.

Quei cristas ita tollit Architectus
Ut gallus? quia novit expeditas
Voces promere, nec sat elgantes.
Sic florens seges erigit capillos:
At matura caput reflectit agro.

De vere, Philomela et iuventute.

Ver simul ac oritur, variat philomela querelas,
Exiguum numero, sed gravitatis opus.
At cito discedit: fugit illud amabile veris
Tempus, et incautis laeta iuventa perit.
Quot mala tunc propera~rinum fallorian optima semper
Non aliquam possunt pertolerare moram.

De Viola.

Dic quid odoriferum viola mage restet in horto?
Et tamen hanc cernis sole cadente mori.
Sic hodie crescit vernantis flofeulus aevi;
Crastina lux hominum spe prius ossa tegit.

Ad Nicol. Rotenburgium.

Cum lepidis faveas vere, Roteburge, Camenis,
Scire cupis facti praemia vera tui?
Accipe te Musae referent, et carmine dicent,
Quod decores morum nobilitate genus.
Nec referent nostris tantum, sed dicere pergent
Longius, et memores dulcis amoris erunt.

Ad Rosellam.

Graves sonant querelae,
Gravisque cura regnat,
Bono fuganda vino,
Rosa lavante potum.
Ut ingero liquorem
Simulnoatur ignis,
Et aestuat sub imis
Medullulis amantis.
Levare si recuses


page 494, image: delc0494

Rosella cara. flammas,
Adurar igne totus,
Eroque totusignis.
Sed asiecutus unum,
Quedaegra corda verbum
Recuret instar ustae
Amaraci refectae
Liquere duleis undae
Caniculae sub aestu
Vigere iudicabor.

Ad Lectorem.

Sicut Apis variis sibi floribus excipit illud
Dulcia quo fingens ponere melle queat.
Sie quoque de multis, Lector, tibi collige, mentem
Quod iuvet ac maesto taedia corde fuget.
Non tamen urticaenullus locus esto sub horto:
Omnia non uno terra colere perit.

In Aulum.

Dii quantum salis et facetiarum
Hesterno fuimus die assecuti,
Aulus nobilis, ut sibi videtur.
Cum vino neque iussus interesset!
Sermo rarus erat grautsque rulius,
Et proflans animus meras Camenas,
Acfulgenribus annulis tumebat.,
Nec verstes a. erant venuctiores,
Ceu Ver luxurlans novis figuris.
Mulcebatque manu frequente barbam,
Admirantibus ornibus sedentis
Cultus splendiduler necusitatos.
Mirum. quid tamen esti opinionein
Docti vatic alit; sed errat errat.
Ut possit tamen esse doctus Aulus
Et vates aliquis, simulque dici
Idem nobilis; inter imperhos


page 495

Rerum, iudicioque destitutos
Cerdones vorat et bibit frequenter.

Ad Lepidum.

Nomen amas Lepidi: lepidos effingere versus
Cumnequeas, Lepidi quid nisi nomen habes.

De Ioachimo Hortensio

Nomen habes horri, quod te loachime, sub hortis
Aenides puerum progenuere suis.

Fructus carminum.

Dum numeros venor, nummos non venor et aurum,
Sed mini post famam dant monumenta famem.

De Blandina

Sunt blandi, Blandina tibi blandissima mores:
Blandusinest vultus. blandaque verba sonas.
Sic igirur dicam: membris Blandina, venustis
Erancheias, Chartes, Deliciasque refert.

In Vespam.

Scribis carmina nulla nulla profers
In lucem sed acum tuam refigis
In cafros. temere fuerens libellos.
Sic cum fingere nulla mella possit,
Fucus deses Apum corat labores.

In tumulorum libros Gulielmi Actui.

Actius inferias caris dum soluit amici,
Summaque, fert cineri munera, censor ait;
Non reudcant gemmae naturae lege sepultos
Non honor dar nitidisgratia tusa genis:
Carmina sed vitam tribuunt et iusta ferentis
Ex merito vivax gloria rursus erit.

In Crassum. ad Lucium.

Qui magnus celebratur ore vulgi
Crassiss multivolus, rogasne Luci,
Quid magnum faciat gravemque? venter.

In Vespam.

Saepe iubes gravibus componam carmina verbis,


page 496, image: delc0496

Non teneris elegis otia laeta teram.
Quid cupias video; montes silvasque sonantes:
At mihi sub molli quaeritur hortus humo,
Ex viridi roseos horto tibi selige flores:
Nil nisi cum foliis robora silva dabit.
Nemor refecturus mentem. subit ardua montis
Antra: voluptatis plus brevis hortus alit.
Silva iacet cultus expers, et vepribus horret,
Hortus habet pulchra cuncta polita manu.

Caroli V. Imperatoris Epitaphium.

Forte putes tumulo recubet quod Carolus isto,
Qui celebri Quintus nomine dictus erat.
Non tacet hac urna terras qui vicit et undas,
Hinc procula terris Carolus astra colit,

De morte Ferdinandi Imp.

Dum iacet insuavi Fernandus funere victus,
Quis rabiem mortis qui superabit erit.

Maximiliano. II. Imp.

Dum tibi, Dive pater patriae gratanturamici,
Et favet imperio gens animosa tuo:
Romaque te Regem celebrat dignissime Caesar;
Accrpe quae gaudens Phoebus honore rogat.
Flos verterum virtusque Ducum, Rex suffice terris
Ac templis solitum quo caruere decus.
Suscipe laudatam Musarum sulcipe curam:
Relligio caelos; carmina Musa dabit.

In eiusdem imperium.

Maximus Aemilius regno praefectus avito
Cum foret abscondit Sol sine luce facem.
Ergo vocat Solis radios plebs subdita regno,
Iret ut illustri luce serena dies.
Quid petis? in caelo det fax Phobeia lumen,
Phoebus apud vivos Maxmilianus erit.


page 497

Ad Rudolphum II. Imperatorem.

Cum pater humanis exemptus casibus esset,
Dulce decus patriae dive Rodolphe, tuae;
Eligeris Romae Princeps, quo vindice rursus
Relligio tollat, Pegasidesque caput.
Iamque vigent hilares illae, nectantque merentis
Serta triumphantis fronde parata comae.
Sic ubi se quondam sub flammis collocat ales
Solis ab egesto puluere surgit avis.
Quae Pietas, Musaeque tibi quae dona rependant?
Assyriaev volucris saecula laetus agas.

De eodem.

Unde novi vates? aliquis quaerebat. Apollo,
Sucitat hos larga mente Rodolphus ait.
Aonidum praeses fueram: sed tempore vestro
Aonidum praeses Caesar et altererit.

In effigiem Augusti Snxon. Elect.

Tam bene si mentem posset, quam fingere vultum
Pictor, et Augusti regia facta Ducis:
Fingere si posset, dico, laudabile pectus;
Pulchrior in terris ecqua tabella foret?

De eodem.

Haec Ducis Augusti facies. si cernerementis
Dona cupis; mores adspice; certus eris.

Eidem.

Non poterit mentem sculptor, non reddere pictor:
Sed referet mentis dona poeta tuae.

Ad eundem.

Quod bene de patria, Princeps aliisque mereris;
Non hominis, fertur Numinis illud opus.

In nomen eius.

Qui patriam multis animi virtutibus auxit,
Et partiae iustis viribus auxit opes:
Quimeritis alios vicit, studiisque benignis
Dux pius, Augustinomen ut omen habet.


page 498, image: delc0498

Epitaphium eiusdem.

Quae maior queat esse laus sepulti
Augusti Ducis optimique Patris
Terrae Sasonicae nitore plenae,
Quam cunctis patrio subo otbe summum
Quod desiderium sui reliquit.

In adventum Augusti ad Viadrum.

Quid nive candidula commista frigore duro,
Laetior hiberno tempore ridet humus,
Plenius et solito radios Sol spargit in agros?
Sie ego: sie Erato dicere visa fuit.
Dum vivit ad Viadrum candore niten tior omni,
Debuit Augustus candidus esse dies.

Augusti iunioris, Saxoniae Ducus tumulus.

Qui porera augere ruis virtutibus urbes,
Ut cito, ceu medio lilia vere, iaces!
Patre tuo lugente trahunt suspiria cives,
Iamqu sui partem cordis obisse putant.
At qui non variis auges virtutibus urbes,
Elysiis auges pectora laeta choris.

Ad Augustum Electorem.

Ad tua confugiunt Virtutes limina, Princeps,
Et Themis est illis, Relligioque comes.
Nec viridi cupiunt Helicone senecere Musae,
Sedtua sub miti praeside regna colunt.
Sic, ubi se sperat victurum suaviter, orbis
Ignuoti fines saepe viator adit.

De eodem.

Quidquid honestatis formosas incolit urbes,
Illud ab Augusti moribus omne venit.

Ad Ioachimum Electorem Brandenburg.

Cu~m flores tibi bruma ferat Diis proxime Princeps.
Quanta sub Autumno munera terra feret.


page 499

In effigiem Elisabethae, Elect. coniugis.

Quisquis es Elisabes faciem qui cernis et artus,
Pulchraque picteris reddita membra manu.
Fallor? an haec profers illustri debita formae,
Haec Charitum similis vel Charis esse potest.

In obitum Ioachimi II. Electoris Brandenburg.

Cur nivium recidit caeli de vertice moles?
Cur riget insueto terra perusta gelu?
Ipsaque cur glacie cumulantur flumina passim,
Tritior et querulis obstrepit aura sonis.
Fallor? an exstincti, suba aquis terraque, sub astris,
Cuncta madent Domini funere cuncta rigent.

Ad Paullum Pratorium.

Quod tibi Paulle fluit iucundi copia mellis,
Nomine non Praetor sed mihi Rhetor eris.

Eidem.

Non apis instillat nectar tibi Paulle, loquenti,
Ipsa tuo suaves haurit ab ore favos.

Ad eundem.

Con tigit eloquium Pylii tibi Nestoris: opto
Ut Pylii videas saecula Paulle, senis.

De Ioach Friderico March. Brandeb Dure Prisssiae.

Marchio cum venit dias in luminis oras:
Mars mea Dux olim castra sequetur, ait.
Delia setosos inquit sectabitur apros:
Innumeras luna dicit habebitopes.
Additus his Phoebus: quid vos contenditis inquit.
Non geret in valida ferrea tela manu.
Nec tacita cinget virides indagine silvas;
Nec cadet huic saevo dente timendus aper.
Ut foveat doctos. Musisque palatia condat,
Divitias illi lupiter alme dabis.
Nam decus est maius, famam sibi quarere Musis,
Quam fera bruta foris, vel fera bella sequi.


page 500, image: delc0500

In eiusdem memoriam et honrem.

Quis precor erudiit loachimi pectora? pallas.
Quis tamen e docti pectore lucet? Amor.
Quis reficit mentem rerum post taedia? Lusus.
Musa quid? officium Principis illa canit.
Quis bonus auscultat renovanti plectra? Cupido.
Quae dederit curis praemia digna? charis.
Officiis gaude? rinceps: tua nomina vivent,
Dum stellas caelum gramen habebit ager.
Quando tibi plaudunt concordi pectore cuncti,
Pallas, Amor, Lusus, Musa, Cupido, Charis.

De sua Maria Schosseria.

Dulce rosas nitidis decerpere Vere sub hortis:
Dulce frui grata posse quiete toro.
Dulce lyta tristes animi depellere curas.
Dulce suo diguum carmine ferre decus.
Dulce sodalitio traducere rure iuventam.
Dulce sitim blando deposuisse mero;
Dulce sit argento gemmas sociare vel aurum:
Duice sit inconstans quidquid avarus. amat.
Dulcior his positis, mihi cura Maria feretur
Vere, quiete, lyra carmine, rure mero.

Ad Thomam Matihiam.

Non secus ac volucres rimis capitarbor opacis,
Solibus et pressam Sueus inundat humum:
Haud aliter, Phoma, iucundo limite fotis
Munera fers, vacuas nec sinit esse manus.
Pignus et accipiens consectae tempore cenae,
Largus opum, longe das meliora datis.
Quid loquar haec? certe generosa potentia vinci
Nescia plus semper, quam capit ipsa, refert.

Ad Erdmanum Copernicum.

Quid tibi me propius, dilecte Copernice, iungit?
An tua Sirenum nectare verba madent?


page 501

Esto. lepos candorque tuus me cogit, ut illum
Cui niveo cedat cygnus honore, colam

Invidiae.

Lumina quae tacito vorat, et sua viscera morus,
Invidiae quando concidet atra lues.

Calumniae facundae et fecundae.

Quae facis innocuo facunda Calumnia, rursus
Viva feres; posito corpore, cuncta feres.

Ara Innocentiae posita.

Posce Deum veniam iustum cole pacis amator:
Innocuus tumidi nullius ora timet.

Ad Albertum Thumium, in natalem Christi.

Im male collapso redeunt dum gaudia mundo,
Cum voluit nostra vivere carne Deus.
Da mihi da Thumi, cithara m plectrumque sonorum.
Flagitat hie plausus et bona verba dies.
Eloquium tibi dulce subest seu carmina fiant,
Legibus aut metri sermo solutus eat.
Scilicet aflumpsit noster Rex maximus artus
Christus, ut ad caelos dulce pateret iter.
Consicia nunc labis tellus coniungitur astris,
Et novus insueto foedere coepit amor.
Aligeri nobis referunt haec gaudia fratres;
Dum sonat, in caelis gloria danda Deo.
Pax animios fertur, nobis pacata voluntas.
Iam nihil in nostro corpore mortis inest.
Ecce sub adventum Christi purissima doctos
Stella procul Reges ex Oriente vocat:
Qui referunt aurum, qui tus et munera myrrhae:
Cum favor e nati profluat ore Dei
Quid memorem? puero sapientia fulget in illo
Maxima: nunc audit, nunc rogat ille senes.
Magna loquor numeris brevibus. quis talias verbis
Explicet a nato praestita cuncta Deo.
Pertinet utilium pars ad nos ampla bonorum,


page 502, image: delc0502

Qualia non mundi gloria tota parit.
Non igitur splendens aurum sed pura feramu
Corda Deo, meritis quae regat aucta fides.
Nec pecudes demus, thuris nec dona paremus,
Cum precibus demus pectora sancta Deo.
Pro myrrha lacrimis plorantes crimina lapsus.
Has Christus pecudes haec sibi tura cupit.

Guilierni Megalae Cellensis tumulus.

QUalis odorates succrescit flosculus herbae,
Et parit altori gaudia laeta suo:
Sic Guilielmus erat patris spes alta Megalae
Iudicio clari consiliisque viri.
Iam fuerant anni puero, iam gratia membris
Ibat, et ornabat floridus ora pudor.
Et duce Paxmano Musas sectatur et artes,
Carus Apollineo coeperat esse choro.
At subito velut herba cadit cum laeditur aurae
Turbine: sic citius spe puer ille iacet.
Sic ego sub campis cecidisse papavera vidi,
Et nitidas primo vere perire rosas.
Ipse pater Doctorque gemit quo vixerat usus,
Nec gemitus Musae continuere suos.
Crescere virtutis studio potuisset adultus.
Iam, quod abest fructus flos adamandus erit.
Quodque negaverunt vivo, nunc Fata rependunt
Manibus et vitae munera laeta ferunt.
Cernere quo porerit lugentis membra parentis
Pulchrior exorto sidere, tem pus erit.
Spes alat haec animum. Spe quod grave, saepe levatur,
Munere functurus disce timere Deum.

Ad Iocahimum Hertensium.

SEu tibi secessus laudata Silesia praebet,
Seu dat odoriferas Bregela dives opes,
Seu quocuaque loco vivis loa chime receptus,
Accipe, quae Suevi mittitur amne salus.


page 503

Nam Viadri fontes pridem camposque reliqui,
Dum mea crudelis vota moratur hiems.
Ergo colo patriam, Princeps quam Seceptrigerornat
Moribus, acceptum si levet illa malum,
Sit licet hoc nosro Musis nil spre tius aevo,
Pectora magnarum quod sieis urgetopum.
Est ita. tidentur voluentes carmina Vatum,
Qui cupiunr seripe is nomen habere suis,
Nec curant hom inum sordes nec murmura vulgi,
Est potior claro gloria fixa loco.
Quae facit ut nequeam Musis subducere mentem.
Hic (fateor) vires altius ardor habet.
Qu quoque consumis fortassis carmine tempus:
Quaque potes, docta conteris arte diem.
Credere non etenim possum quod cesserit aestus
Duleia fingendi carmine mille modis.
Nos etiam curas inter durosque Iabores
Nescio quod leni mente paramus opus.
Nec tamen Heroum gestas res seribere concor,
Me pietas captum relligioque tenet,
Dum Mariella meas solatur fronte querelas,
Lenius et vino pectora tincta calent.
At mihi die tandem iuvenis carissime nunquid
Ropterea racitum pectora vulnus alunt,
Quod procul hinc patriae terris Viadroque relictis
Forsan inassueti conspicis arva loci?
Dic age. Non etenim statuo. nec dicere possum
Cura quod ex animis fluxerit illa tuis:
Quando nihil patriis usquam iucundius oris,
Vis ubi siderei luminis hausta fuit.
Quis neget? Acnobis una cum sede negatum
Vivere, sunt alio tecta petenda solo.
Sic ego discessi patria: siclinquis amicos
Pectoris, Hortensi pars generosa mei.
Ac iubet hocfatum. Sed enim parebimus illi:


page 504, image: delc0504

Forsitan exurget quae trahat hora malum:
Illa priot red at virtus modo: turpis avari
Desiciant quaestus, deficiantque doli.
Tunc calor ille vetus tenuata per ossa recurret,
Tunc solito gravior vena novata fluet.
Interea forti toleremus mente labores.
Nam Deus et properans leniet hora vices.

Epicedion Henrici Molleri Hessi.

COnque, ror: et merito. Quid enim non iure dolorem
Ad celebres Mutlae quod iacet Hessus aquas,
Qui mihi vivebat fraterno pectore iunctus,
Cuitenero pridem carmine gratus eram.
Testis erit gravibus cultissima littera dictis,
Qui mihi candoris nuntia cetta fuit.
Nam quia me Viadrus blandis complectitur ulnis,
Frigore dum pulso quinta recessit hiems.
Haud licuit Vatis dilectos cernere vultus,
Qui nequiit vitae tristia nosse meae.
Septimus est annus vates quo vulsus ab Albi
Ad Gedani pulchras coeperat ire domos.
Carmine non oculis illum per rura sequar:
Nam patrias urbes visere iussus eram.
At prius amborum mulcebant pectora Musa,
Et volucrum cantus discere dulce fuit.
Sen virides multum campos seu vidimus hortos.
Aut ubi Leacoreus proicit Albis aquas.
He quibus interea iactatus casibus erro,
Dum fautor Gedani vivit in urbe meus,
Nunc quoque morosis languens tabesco querelis,
Nec caret humidulis fletibus ulla dies.
Verus et ad lacrimas mortis nunc damno furorem,
Tempora nunc Hesso pauca relicta queror.
Et mea perpetuus rodit dolor ossa, nec ullum
Tristia maesticiae fata dedere modum.
Ac prius Heroos veneratus carmine vates


page 505

Funere quos atro mersit acerba dies.
Forsan erit nostri dicebam meta doloris,
Et fuerit nobis postmodo triste queri.
Tunc mihi fingebam dulci sub imagine tempus,
Quod gemitus ferret tristiciae quae modum.
Quando tot aiebam, se uncti viximus annis,
Unus in amborum pectore vivet amor.
Una fides animis inierit, testisque feretur
Littera sollicita saepe remissa manu:
Donec ubi Verni clementia fuserit anni
Ad Gedani resonas deferar hospes aquas,
Perfruar et docti gratis amplexibus Hessi,
Colloquio plausus excutiente meos.
Tempora um referam doctis inimica libellis,
Quod nihil aut minimum carminis auctor habet,
Ac ve apud Mutlam lenire parabo querelas,
Iusta tot hoc aevo quas mihi cura movet:
Aut sequar herbiferum, paucis comitantibus hortum,
Qui fuit Hessia cae consitus arte manus.
Quem subeunt Musae quoties se celsior audet
Imparibus Vates iungere verba modis:
Aut, ubi tam fletum sat erit, curaeque fugatae,
Tinget amicorum prandia lauta lepor,
Prandia quae tristes possint abstergere luctus;
O quibus essurget libera Musa iocis?
Qualia post mediam ducentur gaudia noctem?
Decipitur vino carminibusque dolor.
Haec mihi fingebam demensquae vana per undas
Et populos ventis Dii voluere rapi.
Nec potui, vocis iucundae nectare pastus,
Mirari Vatem funeris ante diem.
Ergone lugebo semper? num semperamicos
Aspiciam raptos vultibus esse meis?
Semper ubi fuerit carni vix ducta cicatrix
Altera pectoribus vulnera facta querar?


page 506, image: delc0506

Sic fieri constat. Vares erepte sodali
Te voco tu maestae sulcipe mentis opus:
Quod ribi misissem laetum, fi fata tulissent,
Sponsatori consors, tunc vibi ducta foret.
Tale quid aut aliud claro sub honore dedissem
Quod mihi victuor foedere iunctus eras.
Nunc tamen haec fratris. iusti plenissima luctus,
Accipe cum lacrimis carmina pauca meis:
Et propiorfl tus audi gemitusque dolentis,
Quos tibi non viso fixu inorbe darem,
Cum tibi iufts libens ferrem, quae candor amaret
Parua, sed ex meritis nomine digna tuo.
Aspice: cum numeris tumulus tibis surgit inanis:
Hac Hessus lapidis mole Poeta iacet.
Hoc fatis At populis exstincti scriptaleguntur.
Fronde tegens Lauri busta. viator abi
Te puerum virides Phoebus deduxit ad bortos,
In medio ceftum dans Helicone locum.
Et tibi monstravit Laurum, palmamque virentem,
Qua tua cantantis tempora culta forent.
Quam monstrans, meus Hessus erit, dicebat, et istic
Protinus Aoniis ora rigavit aquis.
Unde Sabineos retulit tua vena liquores
Sine Deum caneres carmine sine Duces,
Nec tibi mens fuerat meritis aspergere labem,
Aspera nec tacta sumere tela manu.
Sic erat: crerris donec te miscuit astris
Quae solet ad caelos corpora ferre fides.
Prof ist ingenium multis: industria vicit:
Utilis et virtus eloquiumque fuit.
Fallor? an ut variis illustra ns stirpibus hortum
Frondea sollicitus munera carpit herus:
Sic tuus eduxit sudor virtute politos,
Qui magis Hyblaeo dulcia mella canunt:
Carmina qui condunt mortis tibilege soluto,


page 507

Qualia pro dulei scribere patre velint:
Qualia vel frater caperet iam conditus urnae,
Aut foror, aut viridi mater humata solo?
Me tamen haud quisquam gravius defleret ademptum,
A Gedani clara qui proculurbe fui.
Quod mihi silicitum lecto spectasse iacentem
Non meus in nulla luce iaceret amor:
Sed tibi sub morbo fidus sub morte fuissem,
Si cineri posset complacuisse fides.
Nescio quo vivus laudabas caelibis annos:
Non tua mens turpi labe notata fuit,
Cum tibi Mors tapuit, Vates doctissime, vitans,
Iussit et Elysii regna videre Soli.
Nunc ubi laetus agis carpifque beata piorum
Gaudia sub plausu, perpetuisque choris,
Quos animae Vatum ducunt fub lumine Patris,
Cuius ab in tuitu cuncta videntur agi.
Scimus: at in luctu vivunt curisque soldales,
Qui tua viventis plectra filere dolent.
Plectra quibus sumptis movisses cordas feraruae,
Plectra quibus lapidum veller abesse rigor,
Spes erat ex hortis decerpi posse lepores,
Quos tua diversos finxerat, Hessae, manus.
Est aliud factum. Sed enim mors noluit istis
Deliciis etsi dulcibus esse moram.
Haec fatis. Ad Mutlam vertat se Musa, quod Hessus
Illius ad vivas est spaciatus aquas.
Mutla senex facunde, refer, quid funere gestum?
Ecqua sub agnata gente querela fuit?
Manibus an populus iustos tribuebat honores?
An data sunt maestis carmina facta modis.
Dic age? sic nullo laedaris frigore Brumae:
Sic tibi constantes amneferanturopes.
Flebiliter dicturus erat tristissimus amnis,
Sed dolor alloquio noluit esse locum.


page 508, image: delc0508

Roggius astabat Phoebi Legumque sacerdos,
Plurima qui retulit de pietate senum,
Munere quod vitae functo monumenta locarent,
Crescere ac Gedani magnus in urbe dolor,
Vel quia purpurei celebrarat facta senatus:
Castalias pubi vel reserarat quas
O pietas vives, nulloque tacelberis aevo
Tanta quod in Vatum nomina cura fuit.
O pietas vives laudato debita civi:
Vivet honor docto carmine, vivet amor.
Parca quid in Vates saevis? an carmina curas,
Cognita sub tenebris quae cupis esse tuis?
Heinimium gaudes meliorum funere Vatum:
Sed bene sic vitam reddis, ut astra petant,
Amplius haud moritur Vates dum soripta supersunt,
In quibus in genri conspiciuntur opes.
Est tamen est ingens luctus. Cum Praeside Phoebe
Deposita cithara turba nonena dolet.
At Veneres lugent, et Amores spicula ponunt,
Ille quibus gentis figeret ossa suae.
Pierides vero cuperent et Phoebus Apollo
Sponte salutiferas apposuisse manus.
Nos quoque lugemus niro velamine tecti,
Undique pro laetis et lyra maesta sonat.
Urbs tamen inprimis, multis cui seruiit annis
Cive suo lacrimans quae spoliata, dolet,
Fioscule, Molleri dextra sate, nunquid bonorum
Ponis. et arescis rempore Veris humi?
O quoties posito cultorem crine requires?
Est radix undis fluminis orba sui.
Moenia cum Gedani visam, tua rura videbo:
Ecquiderit foliis qui fuit ante color?
Quo viridis fugit (dicam) cito gratia campi;
Hessiaca positum te iuvet esse manu.
Nec moveat fugisse tua de stirpe vigorem,


page 509

Creverit officio forsitan ille meo.
Cum fuero praesens hortum mirabor et herbas:
Etloquar Hessiacae culta vireta manus.
Sic tenerae nuper commissit semina terrae:
Sic teneram gelido fonterigavit humum.
Sic in serta novos decerpsit police flores:
Sic nituit pexis Laurea viva comis.
Floscule Tenaridae fatum (quod spero) secutus
In fol is ecquid signa doloris habes?
Signa doloris habes vivas: et nomina Vatis
Profer in aeternos floscule pure dies.
Et quoties sudi properabunttempora Veris,
In foliis adsit maesta querela tuis.
Ipse tuo caedens versus in cortice molli,
Fanus in Hessiacum te doluisse querar.
Crescet humi cortex et in ipso carmina crescent,
Nullaque sic iusti meta doloris erit.
Heu quod odorifern in passim Versaevit inultum?
Morbifer Autumnus saepius esse solet.
Mitto sed Autumnum: cecidit sub Vere Melanibon,
Quo quis adhuc animis maior et arte fuit?
Vere suum posuit corpus Praetorius agro:
Hissus et hoc anni tempore busta tulit.
Iure queror lugens quod hiems quoque frigida saevit:
Ad Viadrum Brumaeluce, Sabine, iaces.
Saevit hiems saeu t pridem nobisque politum
Lotichium iustos sustulit ante dies.
Te quoque maturis, Stigolunoluitannis
Vivere, sed tumulo pectora docta tegi.
Fripuit nobis frigus crudele Bocerum,
Qua fovet arguto flumine Varna rosas.
Occidis et tenera nobis aetate, Caseli.
Hei quantum damniturba novena facit.
Aurea quo fugiet facundia? Cerno ruinam.
Alme Deus regni protege membra tui.


page 510, image: delc0510

Nam pores et refert tuus ut, dum Luna manebit,
Non cessatura voce canatur honos
Spes regit haec animum. Quod fi nos morte cademus
Quam pores in summis casibus affer opem.
Candide nunc Vates salue, qui funeris expers
Amolius aeternaegaudia lucis habes.
Nunc ubi caelestes inter dulcissima cantas
Ca mina nectareisanteferenda favis.
Laurea dum cantas, cingunt tibi serta capillos,
Ornat et argutam florida palma chelyn.
Palma dari consueta piis, qui casta secuti
Illec bris mundi praeposuere Deum.
Et meritos cecinere Duces. Non proluit istie
Gurtura Pegaseae lucidus humoraquae:
Sedtecteat mentes omni fons purior auro,
Pectora qui nitido viva liquore ficit.
Istic cum potero iungi tibi fine beato
Quantus in amborum mentibus ardorerit?
Seruiat iuterra Christo mea Musa, nec olim
Ipsius oblitus muneris esse ferar.
Et patiar quodcumque volet divina potestas:
Flebilis haud omni tempore luctus erit.
Iamque vale crescantque novi cum carmine flores,
Unde sibi vernan: serta iuventa paret.
Donec ego vivam memori sub pectore vives.
Hoc voveo sunctis Manibus Hesse tuis.
Officium placeat pietasque fidelis amici,
Seu colis Elysii pulera vireta soli.
Seu Superes inter fortunatumue senatum.
Iam tibi nil maius carmine ferre queo.
Vive potens numeris iterum clarissime Vates.
Non tua delebit scripta futura dies.

In Vespam.

HActenus emovi laesus convicia quamvis
Arma lacessitum sumere causa fuit.


page 511

Abstinui, multisque volens utroque peperci,
Urgete im vitae munia laudis opus.
Nunc quia res cogit, laeso mihi parcite Musae.
Est meae versiculis fama tegenda novis.
Quando salutabam Viadri ivounda reversos
Moenia, vobiscum foedera pactus eram.
Iamque, revisurus sicessus fluminis, ibam
Qua volucrum dulci carmine ripa sonat.
Hic viciae mollesque rosae gramenque virebant:
Conspiceres alio lilia pulchra loco.
Ecce mihi seisso ve nit obvia veste virago,
Quam volucris Famae nomen habere ferunt,
Non velut ad Salae fluvium non qualis ad Albim
Leucoreum iuveni visa favere fuit:
Sed labes ut iniusta, mihi tristissima nunquid
Aspicis ut vitam Livor obumbret? ait.
Nec mora sume lyram, dicit, nisi parcere nosti,
Scilicet est magnum parcere nosse decus.
Finiit, et subilo cum vento cesset in auras
Fama, volens ista libera peste vehi.
Ergo meis audes scriptis tibi quaerere nomen
Livor, et ingenio notior esse tuo?
Non satis est doctas impune lacessere Musas,
Quas Nicer argutus quas pater Albis habet?
Parcere si posses sanus, tibi parcere vellem.
Est mihi quae pietas cuncta pudore gerit.
Hac equidem Christi laudes et nomina Regum,
Hac gravium cecini splend da facta Ducum.
Hac ciri fuimus facundi Vatibus oris:
Hac mihi, qui coepit crescere. surgit honor.
Forsitan illorum Livor vis noscere vires?
O tubicen citharae pondera disce tuae,
Cur vir honoris amans rodendo surgere pergis?
Cur adeo tur pi nomenabarte petis?
Dic mihi si ntidis virtus tua venitab astris?


page 512, image: delc0512

Falleris Est expers vita beata mali.
Tesiphone, crines saevis implexa colubris,
Te stimulis noctu te fera luce quatit.
Fundit et invidiae flammas, ut cordafitiget,
Ac tibi non uno sors sit acerba loco.
Non Hederas iactes. Hederis prudentia maior.
Cur miser a Musis quaeris liabere decus?
Non ego te prodam manifesta voce, sed addam
Versiculis nusquam stultius esse tuis.
Cur petis usuram? populos cur sugis et urbes?
Ut tua liberius proluatora metum?
Non ego mentis ineps et iniquus talia laudet,
Hic ego non usum vor is habere velim.
Perge meum, sicut coepisti; rodere nomen,
Cum nequeas iudex carminis esse mei.
Spargere; erge tuo connicia more licenter.
Non alia Livor crelcere mente potes.
Sic tamen est. Oculos rodit sibi pectora rodit,
Innocuo quisquis retia coeca locat.
Et DEUS nsontes dextra victrice tuetur,
Ac prob tas linguae fulaeine maior erit.
Tu vero pietas iustis ignosce querelis,
Arma lace ssita sumpta fuere manu.

De invidia et Apolline.

LIuor in humanis allatrans omnia verbis
Dicitur hoc Musis obstrepuisse sono.
Scilicet est magnum teretes compone everfus,
Cum numeros laudem quae muis insta eant.
Nec minus ubertas Vatum concentibus adsit,
Ac fluit aequoreae copia dives aequae.
Non tulit hoc? Poebus. Sed enim sic celce repulsae,
Heus decet Invidiam, dicit acetba loqui.
Voluitur Euphrates late serpentibus undis:
At quotier secum rudera vasta rapir?
Saepius et limum spargens in margine ripae


page 513

Utilis arenti non solet esse siti.
At nec a pis sucum cuovis e flore tulisset:
Nec, nisi de puris fontibus haurit aquam.
Sacra nec a smittunt cuius vis fluminis undam:
Limpidaflorigeram quae sed obirethumum.
O bona! nec audi saltem nelongius erres.
Haud numerus, bonitas carmina grata facir
Tempore sic superant verno violaria silvas:
Parua, sed immensas aequat Iaspis opes.
Gratia sit Musis: veniat mens savior aegrae
Invidiae: dictolaus sit, Apollo, tuo.

Epithalamion in nuptias Ioan. Schosseri.

EST tenerrs pulcher vestitus floribus hortus,
Sol ubi Neptuni mane relinquit aquas.
Non avis incuruo delibat germina rostro,
Nec tenerae quaerit papula pastor ovi.
Intus aves dulci meditantur gutture carmen,
Saepe sunm mater Thracia plorat Itym.
Numen inest, orat sanctum pede supplice numen:
Stet veniens prolo lumine, numen inest.
Fons sacer in medio, spacioso flumine currit,
Hinc velut aeterno roie madescit ager.
Gignit Apollineam victoris praemia laurum,
Et Dea quam Cypris crinenitentegerit.
Parturit et fructus. quos nec florentia Pempe,
Nec tener Alcioni divitis hortus habet.
Qualia Cydippae proiect Acontius Heros,
Talia pomalocus vel mellora creat
Nuper ad huncveniens numet ostipata DEarum,
Cypria lustrabat germinar. propte aquas.
Cautaque percipiens herbae melierisodorem,
Iungit adoratis lilia cana rosis.
Sertaque componit celebri mittendapoetae,
Huc ubi piscosis Odera serpit aquis.
Dum parat, assistunt Satyri, Faumque bicornes,


page 514, image: delc0514

Astat Hamadryadum, Naiadumque chorus.
Aligeri iuxta ludunt ad gramina fratres,
Par quibus est aetas, par quibus oris honor.
Hi feriunt divos: illlmortalia telis.
Corda voluptatis regnasecura, petunt.
Nec labor est unus cunctis, bac parte v deres
Ignea sub mollttela iscere solo.
Parte sed ex alia respirans ignibus arcus,
Tensus amareri vulnera sau parat.
Idaliae vero conrectunt stamina Nymphae,
In quibus est varius pollicis arte color.
Nuntia lunonis velutl lucescit, et Horae,
Luciferis aptant cum nova lota cotis.
Aut ubi ver ornat variantes germine terras,
Et suus in violis est decor inque rosis.
Setta legunt alia, iriplici quae gratia nexu
Implicet, ac gestet crine modestus amor.
Lisprope cum lach ymis, audacia, cuta, querelae,
Spes quoque sollicito concomitata metu.
Talia dum fiunt, iaculis oneratus et arcu,
Lustrabat Viadri flumina blandus Amor.
Et feriens sun peis redamantum pectora telis,
At loca, quae late Cyprus obumbrat, abit
Ac veluri caelos lustraus Neptunius ales,
Flumina Maeandri lene fluentis adit:
Iam secat excelsum vibrantibus aera pennis,
Humida iam volucris sub vada fertur aquae;
Tamque div vehitur pennis Olor albus in auta,
Caerula dum subeat fluminis antra sui.
Non aliter Paphius puer aethere ducitur alto,
Donecad optatam progrediatur humum.
Gaudet ovans spoliis celer et vestinat ad hortum,
Ut referat matri subdola facta suae.
Ut subiit Gnidius penetralia nota Dearum,
Approperasse Dium Signa Cupido dabat.


page 515

Nunc puer assultat matri, nunc oscula libat,
Nunc cupida prendit candida colla manu.
Alma Venus cernens redeuntis gaudia prolis,
Protinus effectos cogitat esse dolos.
Norat enim variis undantes fraudibus artes,
Saepe quod armatas senferat igne faces.
At velut est rerum mulier studiosa novarum,
His sobolem dictis aurea Cypris adit.
Si quicquam ilbi dulce meum, si nominis usum
Das nrihi, si grnuido te quoque ventre tuli:
Si mea trax iti quondam puer ubera, fili,
Signitices cordis gaudia laeta tui.
Nam nisi suspensam teneant praesagia mentem,
Rursus Agenoreo luppiter igne calet.
Aur in elerma specie decepit ad ulter,
Tyadarro fuerar quae sociata toro:
Aut velut est varius decepit cornibus lo,
Autal as Danaen aureus im ber amat.
Miller nur sraudes: equidew vel sponte fatebos,
Mellis abest dictis gratia fellis inest,
Credimus Hyblea tenerum dulcedine tinctum)
Os, at inexhaustus pectora nigror agit.
Sensit intx inctos (quod non speraverat) ignes,
Dum rapit e Graia Tyndarin urbe Paris.
Quam iuneni blandis amor arridebat ocellis?
Hic amorat damniv auctus amaror erat.
Nam steleris postquam veniebat Graecia vindex,
Ut varias Troiae depopularet opes:
Tunc fuit ostensum quae damna sequantur amorem,
Melia quod ore geras, pectore felletegas.
Tunc fuit improbitas tua nota, cadentibus urbis
Moenibus, opulo diripiente domos.
O quories cedsi gerido de pectore suder,
Cum fraudes animo cogite nate tuas.
Mirtis enim fiagrans forma (scis pessiwe) divis


page 516, image: delc0516

(Hei mihi) caelitibus fabula tota fui.
Natus adhze ridens, et fraudir conscius auter,
Suavibus ad matrem vocibus usus ait.
Non in honorandos armantur Cypria divos
Spicula, nec Mavors pectore vulnus alit.
Nec Cnidius magni lovis ossa perambulat arcus,
Nec rapido Lunae Latmius igne perit.
Nec cit hara clarus, mea tele perosus, Aollo,
Thessalidos Nymphae motus amore calet.
Da veniam ater, novitas gratissima cunctis:
Nonuihil in doctos frsus mea iuris habet.
Qui licet aternis venerentur Paliada curis.
Saepe tamen praebentin mea vincla manus.
Aspice Schosserum, quo non laudatius aher,
Carmen apud Viadri flumina pulchra canit.
Pegaseus Lauri quem cinxit henores Sabinus,
Iussit et illustrinobilitate frui.
Ille canens proceres, quos Marchia nutriit, expors,
Implicitus magnis rebus amoris erat.
Nunc ubi se sentit ferientis arundine tactum,
Deperit optato Margarin igne suam.
Iamque peregrinis illam deducet aboris,
Huc ubi se latis Odera tollit aquis.
Inctyta (nil fingo) faciem commendat onestas,
Et studio mores convenienter cunt.
Ista viro nubet gravitatis nomine claro,
Abluit in cuius carmine Musa manus.
Huic dilecta parens illic tua munera trader,
Numinis et sponsae dona faventis
Ipse comes iaculis ibo munitus et arcus
Serta parens myrti flore parata geres.
Ad latus inceder crisacra iugalia curae
Et rata pro lecti foedere vota canet.
Nulla sed hîc nobis cunctandi tempora restant.
Nec tua Sidonio murice membra tegas.


page 517

Sol erenim fessos cum iam geminaverit umbras,
Cras sacer amborum pectora iunget Hymen.
Nos igitur Viadriceleres abeamus ad undas,
Quae cito praestantur munera, grata placent.
Dixcrat: at genitrix auditi conscia facti,
In niveas fumit dona fercnda manus:
Myrtea serta novo sponso, nuptaeque Smaragdum,
Quem nitidis legit decolor Indus aquis.
Continuo linquens hortos Dea germine sultos,
Progeniem secum praecipit ire suam.
Qua graditur, rosa vestit iter: quaecumque subibat
Arua, videbantur conde corata rosis.
Non secus ac Cereris cum filia rapta fuisser,
Messe renidebat ferriliore solum.
Aut ubi Ver terris nova germina portat et herbas,
Flora, salutari fronde recincta venit.
Marchia cos quando colles et rura petebant,
Advena qua cavas Odera stringit aquas:
Fit fonus, adventusque sui tria numina signum
Ecce dabant celerum mobilitate pedum.
Odera praecipiti procurrens flumine ripae,
Protinus aeternos sensit adesse Deos.
Sensit adesse Deos. Quapropter piscibus auctum,
Squamigeris fluvium lenius ireiubet.
Ipse plaudoso praecinctus tempora musco,
Vix caput e gelido stumine ferre porest.
Et baculo vixus. sustentar debilis artus,
Pluribus et seclis languida crura labant.
Poplite curuato paularim pulsat arenam,
Multaque de summo ver tice gutta cadit.
Illa sed irrorat barbam fragilesque lacertos:
Succiduo tandem sic pede lapsus ait:
Quid facit ut sancti penerrent haec slumina divi,
Et celeres istas transgred antur aquas?
Huc quoque venerunt turba stipante sorores,


page 518, image: delc0518

Limina virgin ei quas Heliconis habent.
Cui dabitis myrti factas de flore corollas?
Cuius et hic fulgens igne Smaragdus erit?
Num tha lamos cernet praesentia vestra iugales,
Quos fieri vulgus luce sequente refert?
Sine reusietis loca feta virentibus vuis,
Structave quadratis limina celsa tholis?
Quicquid id est, causam nobis aperite latentem:
Sic iuvenum coetus numina vestra colat.
Finierat: dicit causas Erycina roganti,
Cur viridem gemmam, cur nova serta ferat.
Cras ubi Schossecus sacra templa subiverit, inquit,
Ipsius imponam myrtea dona comis,
Nam nisi Phoebeam gereret sub vertice laurum,
Illius ornaret laurea sacra caput.
Hoc prius Aonides donarunt munere vatem,
Dona sed (utdignus) me nova ferre decet.
Templa petiturae nitidum sacrabo Smaragdum,
Munere nam sponsus dignus uterque meo,
Dixit, et optatam gressus direxit ad urbem,
Pone genitricem prole sequente suam.
Ut fuit ingressus portas cum matre Cupido,
Publica quo fiant gaudia, limen adit.
Eque suis promens loculis munuscula Cyris,
Optat ut haud una prole sit aucta domus.
Et licito (dicit) sic surgant prospera lecto,
Accipe quae lecto munera trado tuo.
Est aliquid divos vestras accedere taedas,
Est aliquid magnae munus habere Deae.
Quod simulac cernes, aeterni numina patris,
Esto memor votis esse roganda tuis.
Post etiam caste venereris amore maritum,
Et roseo castus luceat ore pudor.
Ille quod inpriaeis matres commendat honeras,
Cumque fide pietas, cum pietate fides.


page 519

Sic eris in vitae cursu carissima sponso,
Nec socium laedetlis odiosa torum.
Vix ea finierat vollita ntis, mater amoris,
Splendida cum nuptae limina sponsus adit.
Multa rega turus variis de rebus agendis,
Multa suae sponsae iussa daturus erat.
Aurea sed Cypris dea primas orsa loquelas,
E nitido promit fiorida serta finu.
Florida serta sinu promit, quae nuper in horto
Ipsa suae facili texuit arte manus.
Et tibi nos (inquit) Ferimus muntiscula prompti,
Nofter ut in vatem significetur amor.
Cuias Apollinea quantumuis tempora lauro
Prae reliquis multis condecorata nitent:
Artamen hac myrti facta de flore corona.
Optime tevates demeruisse volo.
Et precor ut vireat non marcescentibus ullo
Tempore, dum fuerit vertice gesta, comis.
Haud mora, dat dextram sponso, nuptamque salutat,
Et lepidis ambos detinet usa iocis.
Interea pharetratus amor sua spicula promit,
Ac tacitis figit pectus utrique dolis,
Suaviter et ridens, consueto more triumphat,
Vatis arundinibus setetigisse latus,
Mox Hymenaeus adest, sertis decoratus et auro,
Dextera flammiferas gestat onusta faces.
Corpus erat Tyrio velatum murice: regum
Ausoniae quondam talis amictus erat.
Articulos eius precipsa premebat Iaspis,
Ore locuturi dulcis abibat odor.
Is quoque testatus sua laeto gaudia vultu,
Innuit haec mitem coepta probare Deum.
Hunc ornare bonis qui vincla iugalia curant,
Sed damnare, quibus facta nefanda placent.
Pelea praesta aeti dotatum munere: verum


page 520, image: delc0520

Oedipoden summo crimine digna pati.
Hunc dare concordis felicia pignora lecti,
Pignora solamen dulce futura toti.
Nam velut armigerae nitissima Pallados arbot,
Eregio pulchras ornet honore domos:
Sic Sobolem castos etiam decorare parentes,
Et cunctis opibus suavius esse decus.
Talia commemorans animos accendit honestos,
Suftulit et dictis raedia cunctasuis.
Summaque dum cessant fub iisdem numina tectis,
Muncta concordi larga dedere manu.
Alma Venus blandos oculis. fflabat homores,
Donaque matronae non inhonesta dabat.
Perpetuum Veneris puer accendebat amorem,
Casta sed in taedas vota sonabat Hymen.
Iluraque facturi fuerant, nisi signa dedissent,
Ante fores agili tympana pulsa manu.
Sed precibus fufis dictaque salute vicissim,
Ad solitos hortos ingrediuntur iter.
Mox adeunt sacram rebus caelestibus aedem,
Conspicui Musis et pietate viri.
Consequitus pulchris circundata sponsa puellis,
His inerat formae gratia, mentis honor.
At gravitas sponsae, supera bat moribus illas.
Et rebeus casto mistus in ore pudor.
Talis erat quondam praestans virrutibus uxor,
Alcestis, socio fida reperta toro.
Ut subeunt celsam, pictamque coloribus, aedem,
Praeco Dei certo foedere corda ligat.
Praeco Dei, prima recitansab origine leges,
Quae monftrant thalami sacra placere Deo.
Votaque coniungit, Pylium quo Nestora vincat,
Aectaque res eius publicasperet opem.
His ita perfectis, solitas gradiuntur ad aedes,
Ingenrae matres, et facer ordo senum.


page 521

Addunturque preces precibus, gaudenteque vulge,
Omnis Io vatum concio saepecanit.
Post adeunt mensas, et fercula dulcia sumunt,
Et lepidis recreant pectore laeta iocis.
Concinit ad mensas Phoebus. Cliusque sorores,
Ac geminant vatis gaudia coepra sui.
Salue Pegasei decus indelebile fontis,
Eveniant rebus non nisi fausta tuis.
Mutuus in vobis sit amor pietasque, rogamus,
Una fides adsit numine fisa Dei.
Ille der egregiam sobolem, der Nestotis annos,
Et superas canum scandere posse domos.
Sic ubi Neptuno mater Nereia nupsit,
Clanguit arguto pectine tacta chelys.
Sic celebrans taedas, vatum fens vivus Homerus,
Argolici dixit forcia facta Ducis.
Cumque tori consors magno fuit addita Cadmo,
Pierides blandos elicuere modos.
At citharae siluere fides, cum Seftits Hero,
Fovit amatorem nocte silente suum.
Plura locuturi, laetantur honore poetae,
Cuius adornarent laurea serta caput.
Donec ad occiduas Titan defcen deret undas,
Hesperus et roseis insequeretur equis.
Interea livor tenebrosis abditus antris,
Totus Apollinei vatis honore doler.
Nam voluti solcm sequitur comes umbra nitentem,
Sic sequitur magnos invida lingua viros.
Sicut et est fumus flammaro proximus igni,
Sic etiam vates aemula tuiba notat.
Morsibus invidiae sic est obnoxia virtus,
Ipsa sibi precium quae tamen esse soiet.
In vivis Livor vires acquirir acerbus,
Impigro comitans ardua facta gradu.
Post obitum vati continger gloria maior,


page 522, image: delc0522

Si qua venit sero laus, satis ampla venit.
Is nimis infelix, quem nulla calumnia laedit,
Non solet obscuris Livor obesse viris.
Rodere virtutem, rebusque dolore secundis,
Cerneronon aequo lumine summa, solet.
Sed placidae peragit sincerus saecula vitae
Candor, honestatis quem pia iura innant.
Qui thalamos adit ns licitos, spectansque paiatos,
Gaudia cortie suo laeius et ore notat.
Cuccessu gaddet varis divina secuti,
Et canit in sponsi carmina laeta torum.
Aonidum vates studus doctissime salue:
Non noceat coep is livida rurba tuis.
Principium felix, finis felicior adsit;
Et socium turbet nulla querela torum,
Haec ubi dicta: petit tursus sua strata iuventus,
Scilicet incastas tota soluta preces.
Discedunt Masae; praeses discedit Apollo;
Et dulces tandem continuere lyrae.