July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

Rodolphi Gualtheri Filii

in obitum einsdem Ioannis Parkhursti.

TArda nimis nostei fuerint fors tempora questus
Er lacrimis pridem membra sepulta fleo:
Sera licet veniant tamen ô clarissime Praesul,
Heu nimium fatis sunt properata tuis.
Quid nobis animi censen' Parkhurste fuisse
Cum de morte tua nuntia fama volat?
Innitis legitur tam tristis epistola, frontem
Adduxit, nobis quisquis amicus erat.
Nec tamen extemplo ad lugubria carmina veni.
Imposita at lacrimis quantulacumque mora est.
Dum nobis etenim timide credentibus ista
Alternant dubiam spesque timorque fidem.
Cumque vagus rumor dum litera nostra recurrens
Et maria et terras permeat, annus abit.
Ut vero certis tua mors comperta tabellis,
Atque tui fati conscia charta venit,


page 436, image: delc0436

Hanc recito, lacrimis in maesta cadentibus ora,
Quam pater haud siccis legerat ante genis.
Eheu tune etiam consumptus morte quiescis?
Hei mihi quam multis mors dedit illa malum?
Sed mihi praecipue, qui nuper mollibus annis
Tutelae fueram munus opusque tuae.
Protinus ad fletus carmen lacrimabile iungo,
Mens intenta suis ne foret usque malis.
Carmen non dignum tam claro praesule, verum
Tibia funeribus convenit ista tuis.
Quid quod te vivo tituli tangebar amore,
Quaerendique mihi nomin is ardor erat?
Nunc quia te nobis mors invida sustulit, ehen
Ingenium fatis excid t omne tuis.
Quique prius trutinae versus examine iusto
Pensabam, ut tanto praesule digna darem,
Ingenio quoniam stupor et dolor anxius obstat,
A media satis est nunc mihi plebe legi.
Tempora nanque mecae complectar ut omnia vitae,
Absque tuis meritis pars mihi nulla vacat.
Quaque die aspexi radiantis commoda lucis,
Hac etiam de te commoda magna tuli.
Cunarum fueras motor Parkhurste mearum,
Et pueri custos assiduusque comes.
Ah quoties signis tecum sum multa locutus,
Dum sedi gremio sarcina grata tuo?
Quas ego non lacrimas fudi cum Maxime Praesul
Tesensi patriae linquere tecta domus?
Vix equidem memini memini tamen omnia luctus,
Omnia soliciti plena doloris erant.
At mihi cum studiis habilis melioribus aetas
Venerat et mens quae grandia ferre queat:
Protinus ad toto divisos orbe Britannos
Mittor ubi Aonidum dulcia castra virent.
Tum demum crebro tuus esse domesticus usu


page 437

Incoepi, nati iamque tibi instar eram.
Et saepe oblitus curarum operumque tuorum
Non tetrica nugas exigis aure meas.
Ante oculos errat veterum nunc forma locorum,
Succeduntque suis singula facta locis.
Sed te non video, nam tristi morte perempto
Feralis cineres contegit urna tuos.
Ah utinam prasens fle u sancta ossa rigarem,
Deque meis oculis humida serra darem,
Ut si quae laurus staret coniuncta sepulchro,
Irrigna ex lacrimis crescere usque meis.
Nam quisquam nostros ausit cohibere dolores?
Aut quae sit flendi meta futura mihi?
Non mea res agitur, sed multis causa querelae es,
Et de communi pars quoque nostra malo est.
Ecce tuo curuam patriam de funere cerno,
Atque atram lacrimis incaluisse togam,
Ridentesque oculi quondam nunc fonte perenni
Deplorant casus nocte dieque suos.
Nam quoties reputat secum sua damna, stupescit,
Et similis morti pectora torpor habet,
Et quoties memori tentat te scribere versu,
Tum peragunt partes ira dolorque suas.
Scilicet haud paruo concussa est fulminis ictu,
Nec laeta in tantis cladibus esse potest.
Namque tuis fatis charo privatur alumno,
Quo non e multis charior alter erat.
Qui vix dum natus mox in puerilibus annis
Se totum patriae tradidit atque Deo.
Oxonii et primo specimen signumque futuri
Praebuit ingenii, primitiasque sui.
Cum tibi vernarent nondum lanugine malae,
Creditus es cunctis dignus honore coli.
Cecropiae madidus linguae Latiaeque Mineruae
Artibus, et docta simplicitate bonus.


page 438, image: delc0438

Tum recti custos, solersque imitator honesti,
Et quae praeterea tam pia corda decent.
Divitias alius fuluo sibi congerit auro,
Et quaerit longi iugera magna soli:
Te pietas famaeque decus longe acrius urget,
Efficit et somnos haec tibi cura breves.
Haec te non passa est vitam traducere inertem,
Factus es at patriae gloria magna tuae,
Et velut in summum protractus sedis honorem
Clluensi datus es maxima cura gregi.
Hic, veluti pecus ad repleta mapalia pastor
Convocat, atque ovibus pabula grata parat:
Sic tu caelestis pandens oracula verbi,
Ad vitam aeternam pectora sancta cibas:
Non cen qui pinguis captus nidore culinae
Verba ex porrecto murmnrat usque labro.
Quem iam paenituit doctae sterilisque cathedrae,
Cui sordent summi dogmata sancta Dei.
Panticibus laxis animae qui largus anhelat,
Ut pecora Arca diae rudere tarda putes.
Et licet usque eadem rabiosa filentia rodat.
Haud tamen hunc crambe ter repetita necat.
Ungirur ad Domini cultum haec tam pulchra caterua,
Veilis ungendis axibus illa magis.
Dentibus aut potius veteres producere pelles,
Et mordere luto putre vetusque solum,
Quam Canones, Scotos. vel inexplicitosque Platones
Indocto totos ore crepare dies.
Tu longe diversa colis, cui fonte perenni
Hausta est, non turpi quae stupet unda lacu.
Qui vitae exemplo doctrina et moribus aequis,
Ad caelum monstras, quae via pandat iter.
Quis sit successus, quis vitae fructus honestae,
Orare et deceat qua ratione DEUM.
His studiis omnem vitam et tua cuncta dicasti,


page 439

Hoc erat aeternae commoditatis iter.
Et poteras felix dici quater atque beatus,
Si quae affulgebat pax tibi tuta foret.
Ecce autem in medio deprehensum forte labore
Obruit aerumnis saeva procella caput,
Pellitur alma sides. Pietas regnante Marta,
Et victa ardenti iura sub igne iacent.
Quid tenuisse animum contra impia saecula rectum
Prodest, et vituis exeruisse caput?
Quis cordi virtus fuit, et sacra dogmata CHRISTI,
Unicaque aeterno cura placere DEO,
Abstractos propriis laribus crudeliter hosti,
(Haec meruit pietas praemia) carcer habet.
Uritur heu saevo grex ferroo atque igne fidelis,
Inque atris flammis corpora sancta gemunt.
Vivebant laceri membris stillantibus artus
Inque omni nusquam corpore corpus erat.
Et fera tu nimium, ciudelis Martia virgo
Spectasti siccis tam fera busta genis?
Nec timor aut pietas crudelibus obstitit ausis?
Nec qui virginibus purpurat ora rubor?
Tunc qui perfricta detersit fronte pudorem
Quemque angit vitae maxima cura brevis.
Proh facinus, quae nos caelesti sola cohorti
Inserit, haud credit turpe negare fidem.
Et falsos cultus, vomitu quos fuderat olim
Callidus et Latii turpia iura foci,
Rutsum avidus sorbet, quo rursum nauseet et sic
Ex dubia quaerat commoda magna fide.
At fugiunt sancti per terras per freta ventis
Turbida perque cavas vix adeunda rates.
Scilicet hoc cogit non prudens ira Mariae,
(Heu male consiliis exagitata feris.)
Te quoque quod doceas bene multa fideliter odit,
Hoc tibi libertas, hoc pia lingua dedit.


page 440, image: delc0440

Ergo etiam fatis nimium vexatus iniquis,
Deseris antiquae limina chara domus.
Alma fides sequitur pietas constantia firma,
Assidue partes quaeque se cuta tuas.
Quas tu si rueret caelum haud dimittere posses,
Ante vela membris abstraherere tuis.
Nec minus uxor amans charum comitata maritum
Fortiter in dura nave iacere potest.
Nec comes ire negat quamvis via longa paretur,
Caerulea et tentes per freta abire rati.
Immemor illa domus, vanique oblita timoris,
Atque oblita iocos deliciasque suas.
Nil patriae indulsit, contempsit marmoris undas,
Amplas sprevit opes, exiliumque subit.
Arserit Euadne flammis iniecta mariti,
Nec minor Alcestin fama sub astra vehat,
Tu melius certe meruisti hac laude probari,
Cui suit haud una morte probandus amor.
Nanque viaeut casus ut amara pericula Ponti,
Ut tac am strictas in tua fata manus,
Te cruciat patriae fatum, et sors saeva mariti,
Cui vei in adversis sarcina grata manes.
Haud metuis densum tacitarum vellus aquarum.
Quod crebro in vultus defluit inque sinus.
Nec si bruma rigens Aquilone immugiat acri,
Vel canis arenti torreat arua siti:
Divitiae valeant, vale ô dulcissima tellus,
Per fieta, per scopulos exulis uxorero.
Nulla egat mollis fabrefactos culcitra lectos,
Possem et iam in nudo ponere membra solo.
Me focos et nigros non indignantia fumos
Tecta iuvent, caules fercula potus aqua.
Dummodo sim comes usque tibi, dilecte marite,
Tum mihi non ullo mors sit amara loco,
Quo magis aeterno sociatam foedere lecti


page 441

Auspicis haud aegre tam mala multa pati.
Hoc magis indigua est fatis te iudice iniquis
Parkhurste, hocque magis corda dolore fremunt.
Verum tu contra haec subnixus robore mentis
Invictum te das viribus use tuis.
Dissimulasque alta residens in puppe, dolores,
Et tractas tenera vela legisque manu.
Exul inops cedis, sed CHRISTUS fulcit egentem,
Qui vestras inopes non sinit esse vias.
Is clausos lato patefecit milite campos,
Ut sic per medios irreprehensus eas.
Post etiam Tiguri claram dela us in urbem,
Qua lacus aest vis intepet altus aquis:
Sic teipsum cunctis an imi virtute probabas,
Ut tibi par usquam gloria nulla foret.
Bonnerus diro turbatus daemone tentat
Eiectos variis excruciare modis.
Utque leo grassans per ovilia, stragibusaddit
Strages funeribus funera, busta rogis.
Qui maestos turbae luctus gemitusque fidelis
Non magis immiti percipit aure ferox,
Quam si vel sturnos, frigillarumne querelas
Audiat et multo passere vernet ager.
Ille pio cuivis dirus mala multa precatur,
(Quae Deus irata maximus aure capit.)
Ut crebris teneros corrumpat morsibus ungues,
Corporis et rabida deterat ossa fame.
At cui nulla armi virtutem adversa movebant,
Ad mala iampridem non erat ulla rudis.
Innictoque graves perpessus corde dolores,
Fortiter edidicit tristia posse pati.
Indulget minimum vigilans tibi cura soporem
Et patriae casus somnia dira perit.
Et toto versata toro cum membra quiescunt,
Occurrunt oculis funera crebra tuis.


page 442, image: delc0442

Nec tamen ignavos prodens in corde timores
Limina femineis questibus alta reples:
Non agitur de me cura maiore laboro,
Anxia sunt patriae pectora nostra meae.
Quod si funestis CHRISTUS de casibus illam
Asserat haud magno corda dolore gravor.
At tu qui laetus rides Bonnere caveto,
Nam tibi mox iustus saeviet ipse DEUS.
Vidi ego lusisset qui funera maesta piorum,
Spectassetque avidis tam fera busta iocis,
Post nulli miserando oculos expungere coruos,
Et lacerasse atros cetera membra canes.
Nos, quibus assuevit fatum crudeliter uti
In terris caeli praemia magna manent.
At tu dira cohors pallenti in nocte iacebis
Abdita, quam circum flumina nigra sonant.
Haec sola afflictae fuerant selatia menti,
Spes precibus fuit haec unica fixa tuis.
Queis sanctos miserans, facili Deus annuit aure,
Parsque fuit vori nulla caduca tui.
Nam dum defesso curis tristique labore
Texitur in castris quinta la cerna tibi,
Ecce Deus vindex, veloxque ad praemia princeps,
Iniecit validas in sua iura manus.
Elisabetham animo fortem, virtute virilem
Euehit ad regni sceptra paterna, decus.
Adiectum felix laetis est plausibus omen,
Saxaque roratis erubuere rosis,
Salue virgo animo constans et imagine patris,
Imposita en capiti est digna corona tuo.
Virgo es, virgineo caste dotata pudore,
Sed mater patriae tu potes esse tuae.
Turba gravis paci. Christique in imica cohotti,
Quae femper nostras sollicitabat opes,
Quaeque diu vanos circa alta palatia fumos


page 443

Ven diderat patrio te duce pulsa solo est.
Recta fides, hilaris clementia cauta potestas
Iam redeunt saevi te ga dedere metus,
Nunc licet et fas est summo seruire tonanti,
Demptaque sunt turbae iam mala cuncta piae.
Perge ita Sic tibi det Christus sua dona potenter,
Eigat sic animos in pia vota tuos.
Tu quoque cum reliquis revocatus maxime Praesul,
Exhaustis repetis tecta paterna maris.
Atque ut ne frustra exilium sis passus acerbum,
En tibi virtuti per mala facta via est.
Namque tibi ingenii dona admiranda rependens
Elisaberh celso te locat illa throno.
Et quamuls nullo perfusu pectora fuco,
Solicitaeque fugax ainbitionis eras,
Attamen id meritisque tuis poscentibus, et re,
Inviro datus est Pontificalis honor.
Non quales qui cum nul a virtute redempti
A vitiis, tantum nomina nuda crepant.
Quos preciosa fames, conturbatrixque macelli
Mensa novos luxus semper amare docet,
Retia quos cessesque iuvant, gaudentque calentem
Ante focum plenas explicuisse plagas.
Queis tantum curae est stomachum laxare saginis,
Et curare pigram gloria sola cutem,
Queis panis fumesque domi est, si stulta popelli
Conscia non unquam sint bene corda sibi.
At contra sanctis non admittentia morsum
Vix solidi panis mucida frusta darent.
Queis nimium grata est triplici lupa barbara mitra
Romanaeque placet foeda culina domus.
Queis tantum cordi est promittere funera regum
Et tacitis scriptis fallere corda ducum.
Inspicere et turpis spirantia vilcera ranae,
Regibus et vino toxica mista dare,


page 444, image: delc0444

Queis stola rubra nitet sanctorum tincta cruore,
Et longo immundam syrinate verrit humum.
Quos tamen et caelo Romanus Episcopus alto
Inserit, et varia praecip terte coli:
Pluribus ut caeli terreretur ianua divis,
Sanctorumque amplos augeat indegreges.
Sed talis fueras ipso livore favente,
Quales prisca fides famaque novit avos.
Quaque die es claris ornatus honoribus, illam
Tanta tui pietas, lactea gemma notat.
Scilicet ut de te virtutem exempla petantur.
Et pia sit iussu cetera turba tuo.
Haec penitus totas edit tibi cura medullas,
Ut per te discat quisque placere Deo.
Quid referam prudens pectus mentisque vigorem
In quibus huic aetas longa magistra fuit?
Et tua supplicibus fuerant tecta apra iuvandis,
Concussum populi vix capiente domo.
Nec propior quam Phoebus amat, doctaeque sorores,
Quamque magis vatum pectora sancta colant.
Addita praeterea vitae quoque multa tuendae
Munera, ita ut proprias attenuaret opes.
Verum hunc debilitat series immensa laborum,
Ante suum tempus cogit et esse senem.
Fatales etenim postquam compleverat annos,
Mors venit, tenebris mors adopertat caput.
Ipete dira alios, cur hunc auferre laboras?
Abstineas avidas mors precoratra manus.
Sed frustra querlimur, nec mors prece victa recessit,
Fatalesque avide fila scidêre Deae.
Sed neque Parkhurstus deiecto pectore mortem
Horret, et extremo debita fata rogo.
At vitae satur, hanc Domino qui cuncta creavit
Offert, et caeli limina celsa petit.
Uxor adest aegrae portans solatia mentis,


page 445

Magnaque pars animi consiliique tui.
Hanc siccis oculis verbis affatus amicis,
O Praesul leni talia voce refers.
Lumina quid lacrimis coniux ô chara fatigas?
Curue tuis, demens, questibus aura socat?
Eia agito cohibe luctus, et comprime fletus,
Finitis gaude tot mihi morte malis.
Non mihi in aeternam clauduntur lumina noctem;
Vivo ego qua volui vivere parte magis,
Condita mifuerat iam sexagesima messis,
Et fac es multo splenduit alba pilo.
Cur annos numero? vixi maturior annis:
Acta senem fac unt; haec numeranda mihi,
His aevum implevi totum non segnibus annis,
En longo venit parta labore quies.
Exul inops fueram, sed tu Deus Optime vindex,
Sedibus in patriis das mihi posse mori.
Vita mihi exilium, requies nunc certa sepulchrum,
Delata in portus sunt mea vota suos.
At vos in tenebris vitam luctuque trahetis,
Quos alia ex aliis aspera fata manent.
Quis ubi tunc animi Parkhursti Margaris uxor?
Eheu mors miserae bis patienda fuit.
Brachia coepisti maesto pendentia collo,
Tristis honorato et contegis ossa solo.
Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
Visa sibi est rapto ter viduata viro.
Ah quoties manes revocas et nomen amici!
Hoc at ab extremis saltibus aura refert.
Ah quot es mortem tenebris ex anguis obortis
Optas aut morbi semina dira novi!
Non tu consuleres medicos, qui mitibus herbis
Parcarum exorant pensa brevesque colos.
Dummodo cum charo confundas ossa marito;
Tum tibi non ulla pectora morte tremant.


page 446, image: delc0446

Questibus his uxor caelum et tecta alta fatigat,
Quam sequitur lacrimis Anglia tota suis,
Et maestus tremulis oritur cum fletibus horror,
Pallentemque timor ducit in ore notam.
Non levet hos luctus huic pondus divitis auri,
Nec quas terrarum sustinet orbis opes.
In primis rumte Parkhurste, Ecclesia plangit,
Atque intenta suis obstupet ipsa malis.
Unguibus ora notans contundit pectora palmis,
Clamat et effusis ante sepulchra comis.
Tu mea, tu moriens fregisti commoda Prasul,
Tecum una tota est nostra sepulta domus.
Nam velut instantem cupiens fulcire ruinam
Obicibus contra nititur usque faber:
Sic te supposito veluti trabe folta manebam,
Nulla cui reddi gratia digna potest.
Quo duce vitabo post agmina saeva luporum?
Quisue erit afflictae portus et aura rari?
Sunt mihi sintque precor, multos vivantque perannos
Qui decus et nomen famaque nostra manent,
Verum illis etiam vitali lumine cassis
Quae non tum miserae sors patienda venit?
Omnia ubique sonant bellis et stragibus at is,
Maestaque civili caede madeseit humus.
Purus in hoc aevo res inter mortua candor,
Et roto constans exulat orbe fides,
Tum seges eludit messem fallacibus herbis,
Persoluit nulla semina terra side.
Quid si qui iratus merito deledit amantes.
Puniat et Verbi pectora nostra fame?
Ergo quis eges ausit mihi dice reflendi?
Quisue suo lacrimas temperet ore meas?
Hic status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
Debeat ut lacrimls nullus adesse modus.
At tu CHRISTE Deus, summi qui Patris imago es,


page 447

Caelesti et saturas pectora nostra cibo,
Afflictam regito puppim et miserare precantes.
Et nostris, quaeso, Hetibus aequus ades.
Te duce rul poterunt host lia corda nocere,
In cinerem et fumos cuncta inimica ruent.
Te duce Pontificis bullae non plura movebunt,
Quam si quae offensae bulla tumescit aquae.
Praesulis at clari interea cinis ipse valeto;
Servari aurato marmore digne cinis.
Vive vale in caelis: nobis at laude perenni
En canitur toto nomen in orbe tuum.
Nam tibi victrices Musae statuere sepulchrum,
Ne mors exequias deleat ulla tuas.
Et postquam immenso nutantia pondera saxo,
Quae cincri vacuus dat ruitura labor:
In cineres resoluta situ sine fine iacebunt;
Te tamen aeternum libera fama canet.


page 491