2004
typed text - structural tagging completed - semantic tagging completed - no spell check
01/2005 Ruediger Niehl
titles corrected for Books 1-7
05/2007 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s002

Iacobi Balde e Societate Jesu Tomus I. Complectens Lyricorum Libros IV, Epodon Lib. Unum et Silvarum Libros IX. Coloniae Ubiorum, Apud Johannem Busaeum M. DC. LX. Cum Privilegio Caesareo.


page 5, image: s003

Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus.

Ode I. Abdolonymus, Regii Sanguinis Olitor. Sive Commendatio frugalis vitae, et quieti animi. In gratiam Cl. Viri Maximiliani Pacieci Ex negotiorum foro ad sacrum otium aspirantis.

Horto me solitus pascere villici,
Ultra quid cupiam? plus neque Iuppiter
In cornu Libyae possidet aridae.
Tota est summa, satis. Me cichorea, me
Malvarum foliis addita mollibus,
Haud paullo satiant gratius intyba [Reg: intiba] ,
Quam lautis avibus Phasis Achaemenae .
Hic fons gramineo labitur ubere;
Et, cum viva manu tempore pocula,
Iucundo [Orig: Jucundo] residem murmure praeterit,
Hanc, sub qua recubo languidus arbore.
Commisi tepidis ipse Favoniis ,
Parvum semen agri: cuius [Orig: cujus] origine
Vitae certa meae tempora metior.
Non stellis Arabum , nec Babyloniis
Intentus numeris, computo secula.
Adiectum [Orig: Adjectum] toties frugibus indicat
Annum fida Ceres : horaque buxea


page 6, image: s004

In quascumque [Orig: quascunque] notas forfice tonsilis.
Natura fruimur. Quotquot eunt dies,
Puro sole micant. Somnus agrestium
Lenis, sponte casas intrat et affluit.
Irrepit Tyriis parcior urbibus.
Pax et blanda quies rura perambulat.
Quid fit cura Dueis, nescio laetius.
Isto continui pullulat otii
Radix alma solo. Purpura vestiat
Infelix alios: me iuvet [Orig: juvet] unice,
Quamvis Sidoniis Regibus editum,
Privatis tenuem vivere censibus.
Haud ignota loquor. Pauperies mei
Regnum maius [Orig: majus] habet. Ditior omnibus
Rex est, degeneres qui posuit metus:
Qui cum possideat pauca, cupit minus,
Apponitque lucro. Non bibo Caecubum,
Nec porrecta scyphis toxica gemmeis.
Non subter niveis velleribus cubo;
Nec moestus vigilo. Terreo neminem,
A nullis pavidus. De solio tonat
Fatum. tuta salix fulminis, integram
Sedem praebet humi, nec violabilem.
Semper celsa tremunt: et capita ardua
Toto praecipitant saepius impetu:
Ut nunc summa meto colla papaverum.
Ne me, ne genitis vellite floribus,
Pellaei proceres. Hic moriar senex,
Hic vixi iuvenis [Orig: juvenis] . Linquite iugera
Gaudentem placitis findere sarculis.

Ad Guilielmum Lasum Guelphi Lasi F. Moderationibus obtemperandum esse. Ode II

Ne tibi Guelphi Lase sit pudori,
Quod seni pares iuvenis Magistro.
Paruit primos vetulae sub annos
Romulus Accae.


page 7, image: s005

Paruit cani monitis Acestae
Clarus Euandro genitore Pallas :
Saeva mandantem veritus colebat
Hoplea Tydeus.

Nulla non aetas moderante cursum
Indiget freno. Socianda vis est.
Tutius navis gemino per undas
Remige currit.

Parvus, et nondum variare solers [Reg: sollers]
Iuppiter formas, timuisse matrem
Fertur, et caesa rudis ausa culpae
Pelle luisse.

Tunc soror, tantum soror esse visa,
Serta nectebat placitura fratri:
Facta, custodem simul axe movit,
Denique coniux.

Si Iovi semper vigilasset Argus :
Inter aprorum fruticeta numquam [Orig: nunquam]
Turpe peccasset, vetitus ferarum
Ducere vultus.

Rex sui iuris, prohibente nullo,
Aureus fluxit; sibi sumpsit alas,
Arsit Europen ; mediisque taurus
Mugiit undis.

Quo per aestivos puerile soleis [Reg: soles]
Luserat, vir adultus atrum
Vertit in fulmen, proprioque fecit
Fulmine digna.

Nempe festinat puer interire
Pronus in lapsum, nisi fulciatur.
Altius serpunt ederae [Reg: hederae] , marita
Ilice nixae.

Bacchus Indorum domitor, flagellis
Ante Sileni domitus; sedebat
Ad senis limen gravido Tonantis
Poplite natus.

Horridae leges! equitante Fauno,
Iussus in campos pedes ibat Euan :
Iussus urgebat remeare lentum
Patris asellum.


page 8, image: s006

Donec inventis redimitus uvis,
Marcidum thyrso populante Gangem
Victor effregit. Maculis nitentem
Nebrida cinctus.

Thessalae debes tua fata rupi,
Hector everso resupine curru:
Inde vastator Priamo timendus
Venit Achilles .

Ille calcatis Asiae sepulcris
Signa fixurus, puer imperantis
Sub Capri barba ferulaque vixit:
Credite Teucri .

Lustra maiorum nemorum coegit
Et specus foetas penetrare Chiron :
Quo cubans praedam catulis leaena
Dividit antro.

Tela Centaurus docuit rotare,
Saxa moliri, superare fossas,
Stare Sperchium glaciemque contra, et
Sistere flumen.

Fessus ex silvis [Orig: sylvis] quoties redibat,
Censor inspectis rigidus sagittis,
Semifer sparsum tigridis cruore in
Colla levavit.

Sic meus nosci cupias alumne
Fortis, aiebat. Posita pharetra
Disce nunc cantus etiam, Lyraeque
Fila sonorae.

Et fuit quidam lepor, intueri
Ante ludentem cithara bicorni;
Pone motantem Satyrum sequacis
Pendula caudae.

Ode III. Thomae Mori constantia.

Hic ille Morus, quo melius nihil
Titan Britanno vidit ab aethere,
Funesta cum Regem Bolena
Illicito furiasset aestu:


page 9, image: s007

Audax iniquas spernere nuptias
Amore veri, propositum minis
Obvertit Henrici, tyranno
Fortior, indocilisque flecti.

Non carcer illum, non Aloysia
Dimovit uxor: nec trepidus gener.
Nec ante Patrem Margarita
Femineo lacrimosa questu.

Fertur monentem mitia Coniugem,
Sed non et isto digna viro, procul
Abs se remotam, cum feroci,
Ut fatuam, pepulisse risu.

Mox, qua fluentem se Thamesis rotat,
Ad destinatum funeribus locum,
Casto coronandus triumpho,
Per medios properavit Anglos.

Ductum secuta flente Britannia,
Non flevis [(perhaps: flevit)] unus; marmore durior,
Et certa despectante vultu
Fata tuens, hilarisque torvum,

Atqui sciebat, quid sibi regius
Tortor parasset. Non aliter tamen
Quam laureatos Sulla Fasces,
Ipse suam periit securim.

Plenus futuri quo tumulo stetit,
Postquam paventem Carnificis manum
Mercede firmasset, cruento
Colla dedit ferienda ferro.

Ad Bennonem Cossam. Seni cantum non convenire. Ode IV.

Non, si quid iuvenem frangere Lascarum,
Et te, Cossa, decet; cui rigidus sedet
Hirta fronte December,
Nix incana tegit caput.

Illum multa sinas ludere, seu lyra,
Seu malit crotalo. Te refugit senem
Calvum flavus Apollo :
Te putrem, quia putris es.


page 10, image: s008

Non dens, non oculus, non cerebrum sapit,
Infans nasus hebet, dimidio minor,
Multo mucidus imbri.
Nullo gratus acumine.

Ut rugas taceam: scrobs [Reg: scrobis] hiat unicus
In vultu. Quid habes illius, illius
Clamantis, pater Euan !
Clamantis, pater Evius ?

Frustra sollicitas, frigide, Cythium .
Odit flamma gelu: nec vetulus, bene
Vervex currere capreis.

Eheu! desine diffindere tibias.
Terres funereo Melpomenem sono:
Psallit suavis ales,
Noctem qui mediam fugat.

Ad Petrum Hildebrandum S. J. Professorem Matheseos. Cum soliditatem caelestium Orbium propugnaret. Exemplo Christophori Columbi, se novum immensae vastatis Oceanum perlustrasse. Ode V. caelum liquidum.

Arcana Mundi, numine percitus
Proferre cogor. Credite Vatibus.
Non omne Caelum rupis instar,
Aut solido riget aere fusum.

Datur natari. Nuper inivimus.
Campos aquarum; sed radiantium,
Campos liquenteis [Reg: liquentes] . totus Aether
Irrigui madet ignis imbri.

Crispata claris vidimus aequora
Ardere squamis. Vidimus aureis
Delphina luctari sub undis,
Et nitidos vomere ore rivos.

Sunt stagna Caelum mollia navibus
Sulcanda veris, vidimus alteram


page 11, image: s009

Argo coruscantem, secuna
Aetherio dare vela ponto.

Castorque et ovo natus adulterae
Pollux eodem, per pelagi minas
Nixi, procellosumque lumen,
Astrigeris secuere remis.

Regno secundi caeruleo Iovis.
Vix Aula Primi distat, in aere.
Quod nos opinamur trisulcum
Fulmen, habet faciem Tridentis.

Quassata cuius spicula, fulgura;
Aestus marinos, rauca tonitrua
Vocamus ignari locorum,
Eminus impediente nube.

In ludibundo gurgite, mobilem
Fulvi per aethram solis equi movens
Se more Phocarum. priore
Parte sui Pyroisque, et Aethon,

Phlegonque tollunt altius ungulas:
Membris flagrantem posterioribus
Solvuntur in Piscem, et fluentis
Signa fugae rutilante cauda

Impressa delent. hic [Orig: heic] et Aquarius
Triton recurva lampade personat.
hic [Orig: heic] Luna Tethyis, Pleias Ino,
Erigone Galatea visa:

Martisque Siren puniceas Venus
Tranare lymphas. Nereidum choro
Hinc inde Stellarum meante,
Perspicui micuere fluctus:

Incensa splendent omnia. Luteus
Scintillat humor. Se penetrabilem
Crystallus indulgere carinis,
Et manibus liquefacta cedit.

Vero profundo cancer, et igneis
Inserpit undis: veraque flumina
Manat Olympo. testis arva
Eridanus per aprica torrens,

Dum concitati vortice luminis
In axe late vibrat et infulas


page 12, image: s010

Molitur illustreis [Reg: illustres] pyropis;
Post croceum subit haustus aequor.

At nec sereni monstra maris truces
Desunt Cometae: parva quibus procul
Venire conspectis, rubentem
Sidera diffugiunt in algam.

Quamquam hos et ipsi Terrigenae pavent
Longe remoti: Larva simul polo
Illuxit, et barbata Cete
Terribilem variant figuram.

Balaena flammas non aliter secat,
Quam mullus Istrum: nam rapidum iubar
A fronte, spumosaeque lucis
Exsiliens iaculatur amnem.

Haec Hildebrando, Musa, refer meo.
Fortasse nolit, credere, candidam
Tum lactis, intritique magna
In patera, cita, panis, offam,

Bis terve gyra turine pollicis,
Sic astra, dices, in liquido natant
Permista caelo. credet ille
Protinus Alsatiae Columbo.

Ad Mathiam Rasonem. Animi generosi Libertas. Ode VI.

Si circumspicias te, Raso, non tua;
Paucis dives eris. Quae data pertinax,
Fortunae fragilis munera respuis,
A te plenius impetras.
Gaudet Diva quidem mobilis appeti,
Servilemque trahit vulgus ad ambitum:
Ut quas Caeca nuces spargit, aventibus
Turbis diripiant manus.
Sed tu pelle procul, ne tremulum velis
Incurvare genu: neu Laribus vagam
Dignatus Dominam, suppliciter pedes
Turpi stringere basio.
Sin fractis humilem cumque subiverit
Portis ipsa domum; seu trabeas ferat,


page 13, image: s011

Seu caestum; pariter cedere nescius
Dic ad limina ianuae:
Quas promittis opes, iam teneo: meum est,
Quidquid sperno tui. Nil cupientibus
Et nil deesse potest ex solido bona
Mens semper sibi sufficit.

Ad Simonem Issum. Pravi Amoris indoles. Ode VII.

Res Amor mira est, videt, Isse, caecus
Caecus est, quamvis oculo vidente
Natus, absenteis [Reg: absentes] Amor urit absens,
Proximus exul.
Siccus in venis, madidusque vultu:
Siccus humectat, madidusque flagrat;
Fervidus tectae gelidusque flammae,
Ardet et alget.
Quando festivas quatit igne Taedas,
Lumen exstinguit: niveique floris
Praedo pallenti violas vicissim
Pingit in ore.
Non habet frontem: tamen est venustus,
Navigat terras: volat absque pennis.
Vilis ac parvus puer, heu feroceis [Reg: feroces]
Sternit Atreidas [Reg: Atridas] ,
Qui caret peilis [Reg: perhaps pilis] , metuenda vibrat
Tela; non longas iaculatur hastas:
Pectori plagis aeus [(perhaps: acus)] inferendis
Sufficit una.
Missilem linguam capit ex pharetra
Oris, et figit iecur ulcerosum
Stulta plebs arcu putat et sagittis
Grandibus uti.
Ille (sic monstrat Cytherea mater)
Non boum tendit sinuare cornu:
Sed manus iunctas utriusque Amantis
Curvat in Arcum.


page 14, image: s012

Equus Troianus. Ad Andream Alcimum. Germaniam suis cupiditatibus perire, Ode VIII.

Sic est: peritur non sine sumptibus.
Funesta multo Marte pericula
Quaeruntur, et curis, labore
Damna pretioque constant.
Nostris volentes usque doloribus
Favemus ipsi. Quanta sub Hectore,
Felix et inconcussa Troia
Staret adhuc, Priamique regnum,
Si noluisset crimine decipi!
Ingens Epei machina sistitur,
Mons foetus armis et latenti
Myrmidonum Dolopumque nube:
Equum Iuventus Dardana ligneum
Visura, longo protinus agmine
Divisit, emovitque portas,
Laeta malo propiore muris.
Urgente Fato, Fata quis arceat?
Praesagiebat Laocoon dolum:
Sed in cavernas, nempe, frustra
Impulerat moniturus hastam.
Iamque omnis aetas mista senum ruit.
Virumque ludentes puellae
Ingeminant puerique carmen.
Pars vincla nectunt stupea [Reg: stuppea] : pars iubas
Formidolosi plaudere roboris
Nituntur in scalis: ovanti
Pars similis, pedibusque lapsus
Et provehenteis [Reg: provehentes] subiciunt rotas:
Fatale donec constitit ardua
Lateque despexit catervas
Palladium super Urbe monstrum.
Heu! digna perdi Dardaniae domus,


page 15, image: s013

Captis Ulyssem moenibus invehis!
Sic notus, o cives, dolosi
Vultus et ingenium Sinonis!
Hinc versa fumant Pergama funditus.
At si fateri non pudet, Alcime;
Insana plureis [Reg: plures] culpa tangit.
Sero Phrygessapuere [Reg: sapiere] quondam;
Nunc noster Orbis sero nimis sapit,
Aequanda stultae Patria Teucriae.
Non solus aut primus nepotes
Rex fatuos generavit Ilus.
Europa nullum non habet Ilion.
Ubique Xanthus sanguine decolor;
Ubique Germanos videbis
In fluvios Simoenta volui.
Nutrimus hosteis [Reg: hostes] in medio sinu:
Suecos fovemus. Rex Alemanniam
Vastator intravit vocatus.
Splendidius periisse, lucrum est.

Ad Leontium Crinallum. Nosce te ipsum. Ode IX.

Te magnum volo consulem,
Non urbis Latiae, vel Lacedaemonum
Causas noscere, sed tuas.
Te, Crinalle , tibi lynceus infere:
Dum tecti latebras sinus
Omneis [Reg: Omnes] excutias; nec sinat amplius
Thule pectoris ultimas;
Et Natura suis obvia Gadibus ,
Iussum sistere Navitam
Plus ultra vetet. Hinc ducat in otium
Purae mentis, et insulam
Clamoso populi sepositam freto.
Quid vicinus agat Ligur;
Quid Serranus aret, quid ferat ac metat;
Quot naevis facies Titi


page 16, image: s014

Signetur, quoties Pantolabus bibat;
Securus bene nescias.
Prudens multa domi crimina transilit,
Lictores sine tetricos
Verrucas populi figere tristium
Ad subsellia iudicum.
Plebeis [Reg: Plebes] diem dicere moribus.
Tu noctem vigila tuam;
Indignumque puta flagitio frui.
Delator, licet utilis
Credatur vitiis tendere retia;
Semper se magis inquinat.
Sit belli ducibus proditio bona;
Numquam proditor optimus.
Odit Posteritas nunc quoque Tantalum
Illo deterius nihil,
Qui se ferre malum, non alios potest.

Ad generosum dominum. Andream Maronium, viduum, de statu vitae deliberantem. Samso respiciens. Ode X.

Per fretum Scyllae,Libycasve Syrteis [Reg: Syrtes]
Fide fallaci, fugitive, vento,
Fide, quantumvis fremat unda: sed ne
Fide puellae.
Illa non uno sinuosa tractu,
Mille natura variante fraudeis [Reg: fraudes]
Circinat retro; totidemque in orbem
Damna retorquet
Larga verborum, sed avara veri,
Emicat quovis dubitanda nictu,
Vultus ut mendax, ita quae sequuntur
Gaudia vultum.
Turget in dotem, reseransque spondet
Candido plenas animo mamillas:
Interim fallax et iniqua putri
Ubere lactat:


page 17, image: s015

Urit, et flammae cinerem dolosum
Versat in venis, etiam pudica
Inicit curas: etiam modesta
Fallit amantem!
Cum ratum credis geniale pactum,
Spes tuae toto thalamo dehiscent.
Nupta vicinum propiore taeda
Saevius urit.
In sua felix sibi visa culpa
Crimen obliquat, quod amare iurat,
Odit et iuris sibi peierati
Conscia ridet.
Huius inprimis oculos caveto,
Sed magis laevum, nocet illud astrum
Plurimum menti; tacitumque fulgur
Palpebra condit,
Quidquid autumnus croceique Flora
Veris aspirat, nihil heu colori
Anguium distat, decor ille blandis
Sibilat hydris.
Supplicem formam fuge, quae capillos
Sparsa procumbit, tenero petitur
Flentis a questu, lacrimaeque pondus
Fortius addunt.
Hic labant turres, etiam virile
Pectus his tandem precibus liquefecit.
Hic suas vireis [Reg: vires] , sua novit arma
Sexus inermis
Dum tacet, clamat facies venusta:
Dum negat, poscit, dolor est disertus.
Ah! loqui frustra prohibebis ullam
Muta perorat.
Mollior cera Mulier flente;
Durior saxis eadem marinis,
Flectit aut frangit: violenta durum
Lubrica mollem.
Donec optata potiatur hora:
Donec arcanum penetret mariti;
Nec sibi parcit, nec in orbe quidquam
Linquit inausum.


page 18, image: s016

Ni vetes tangi, moriere caecus.
Quot tibi crineis [Reg: crines] malesana demit;
Fila tot vitae, gemina tot annos
Forfice tondet
Feminae certum sinus est pheretrum [Reg: feretrum] ;
Funis, amplexus; tumulus cubile:
Verba sunt Lessus; glaciale letum.
Insana voluptas.
Testor expertus mala. Testis horum
Nostra Thamnitis. properate Dirae
Vindices: Samso, geme! Testis, eheu!
Dalila nostra!

Ode XI. Commendat Flavii Leonis vinum.

Vinum Falerno nectare dulcius,
Et quale numquam protulerit Rhodos :
Assuescere crystallum subire
Lene fluens, phialaque fundi.
Velis solutum compede dolii,
Mensam Leonis visere crebrius.
Hoc Castor et Pollux amici,
Hoc avidi Lupiceius orat
Comes Melichi. tu neque nubila
Fundo minaris: nec capiti graveis [Reg: graves]
Inducis umbras: nec feroci
Bella geris metuenda thyrso.
Sed mite duci prolicis hospitem,
Quamvis paventem. Te penes et ioci,
Castaeque Musarum Camoenae,
Et teneri sine lite risus.
Te Iuno furtim; forsan et inscia
Iunone, laetus Iuppiter hauserit:
Malique Bacchus se relicto
Te bibere et suus hinc renasci.


page 19, image: s017

Ad Amphoram Cerevisiariam Parodia et Palinodia, Ex Q. Horat. Flacc. Carm. l. 3, Od. 21. Ode XII.

O nata Capri sidere frigido,
Seu tu querelam, sive geris minas,
Seu ventris insanum tumultum, et
Difficilem mala testa somnum;
Quocumque servas nomine toxicum,
Numquam moveri digna bono Dei;
Averte nolenti Poetae
Promere languidius venenum.
Non ille, quamquam Gorgoneis madet
Assuetus undis, te bibet horridus.
Narratur et Bojus Menalcas
Saepe tuo doluisse aceto.
Tu triste tormentum ingenio admoves
Plerumque leni. Tu sapientium
Et pectus oblimas, et ora;
Ne retegant animum fidelem.
Te pestilentem negligit anxius
Dives: sed addis cornua pauperi;
Post te, neque iratos trementi
Regum apices, neque militum arma.
Te Messor, et quae coacta aderit Ceres,
Segnesque nodum solvere rustici,
Unctaeque producent lucernae,
Dum rediens fugat astra Phoebus.

Ad Linum Wisonethum. Iacturam divitiarum Sapienti non aestimandam esse. Ode XIII.

Si quid perdideris, veto
Turpi cum gemitu dicere. Perdidi
Sed Fortuna suas aves
Noctu, nescio quo, transtulit: avolent.


page 20, image: s018

Nec moestum facit [(reading uncertain: print faded)] haec fuga
Nec si divitiae mox revolaverint,
Inventis ero laetior.
Iamque ipsum abiciam cum grege perfido
Nidum degeneris spei.
Frustra est ampla domus, si capit incolam
Totum quilibet angulus.
Haec tellus, ubi sto, subicitur mihi.
Non quam nomine metior
Absens, vel digitis eminus indico.
Curarum impatiens casa
Virtutisque capax, exiguo licet
Circum limite finiat;
Dicetur stadiis maior Olympicis ,
Tarpeioque Palatino,
Quod tantum vitiis est habitabile,
Aulam regia liberam
Urbem, quaeque sibi libera mens facit;
Quaeque obnoxia carcerem
Longe nobilior vocibus his, Line,
Quam sit mollis Arabs tibi
Regnantique duplex pareat India ;
Et fulvi glaciem Tagi
Confundat rutilis Lydia fontibus.

Pyladis Hortus. Symbolum Amicitiae. Ode XIV.

Exuli cum se Pylades Oresti
Iungeret, caris geminandus annis;
Duxit, haec fatus, per amoeniorem
Phocidos Hortum.
Frater, o flagrans animi medulla,
Pars sacri maior meliorque Veris.
Ex meo discas utinam vireto,
Quid sit Amicus:
Fraudis expertes violae leguntur.
Candidam pectus referant ligustra:
Germinant nigrae, tamen optimae vac-
cinia famae.


page 21, image: s019

Flos Amor, flos est iuvenilis horti:
Quem creat Virtus, redolet sereno
Pulcher aspectu, placidusque longum
Durat in aevum.
Ecce fons mersos penitus lapillos
Pervio veri retegit liquores.
Quidquid in fundo latet amnis imo.
Prodere garrit
Fontis in morem penetrale nuda
Neuter arcanum tacitus recondat;
Corde crystallus fluat ex aprico
Clara videri,
Cur diu celes animi dolorem?
Prome: dispersus minuetur extra.
Qui tibi luget, tibi gaudet, hic est
Verus amicus.

Iocus Saturnalitius [Reg: Saturnalicius] . Ad Hieronimum Nautam. Cum illi Agathyrsum, sive Oden inscriptam, Solacium Macilentorum, Ipsis Bacchanalibus mitteret. Ode XV.

At tu supino crassus in otio
Curas nitentem, Nauta, cuticulam
Gravare non segnis vehendum
Ventris aqualiculum saburra
Conviviorum perpetuus fluit
Euripus et te portat in amphora
Velut phaselo; strata primum
Litora depositis legentem
Noctu culullis, mane frequentius
Rursus ciebit remigium dies,
Spumantis in vini procellas.
Et pelagus geniale Bacchi.
Non vultus idem, non eadem mihi,
Amice mens est. Ut palearibus
Distentus armenti maritos
Helvetici bovis instar aequem


page 22, image: s020

Navita longi linea corporis
Et umbra nobis; qualis imaginum
Prima colorandam figura
Proicitur rudis in tabellam,
Suffecit olim: nunc quoque sufficit.
Tantum opto pulpae, quantum oculus potest
Obtusus, ad Lunae lucernam,
Auxilio vitreo tueri.
Pingueis [Reg: Pingues] tabernas par animus subit.
Et ipse pinguis. Mens bona sepibus
Vel osseis contenta vivit,
Et modicos statuit penateis [Reg: penates] .
Frugalis hospes. Quanto habitet loco,
Nil interest. Mox se speculabitur
Immensam, et aeternos in orbeis [Reg: orbes]
Non humileis [Reg: humiles] feret alta curas.
Sed tu sagina perge Sabellicum
Aequare porcum; perge capacius
Dolere, Trojanumque magnis
Sumptibus aedificare corpus.
Me, me hirta pellis, me facies iuvet
Paphnutianis horrida vallibus,
Multumque fidens; et vel ipsis,
Nil fugiant, metuenda Faunis.

Ode XVI. Laus R. P. Jeremiae Drexelii e Societate Jesu.

Ille et secundis flavit Etesiis,
Facturus Orbi delicias dies,
Grataque tempestate florum
Vindelicos madefecit agros,
Quo te, ligustris, alba, cadentibus
Augusta, pulcra Filia Gratiae,
De Matre, Drexeli, cadentem
Sidereis bene pressit ulnis.
A fonte lucis non pueriliter
Iam tum petebas lac sapientiae;
Nutricis Astraeae liquorem.
Et niveum Pietatis uber


page 23, image: s021

Suxisse certus. Diceris influens
Hausisse nectar Castalidum puer:
Lyramque et arguto Camoenas
Pollice sollicitasse nostras;
Iam tum fragrantis mella scientiae
Legisse felix. Qualis adhuc olens
Praegnantis involucra cerae.
Prata tamen genioque gratum
Aestate prima quaerit amaracum,
Rosasque flanteis [Reg: flantes] , ac Zephyri crocum;
Ut delibutas rore flavo
Stipet apis reditura cellas.
Hinc ille libris dulcis inest thymus.
Hinc tot replentis pocula, quem tuae
Favum propinavere pennae.
Virgineo bibit ore charta;
Sitimque plenis copia paginis
Extinxit Orbi. Quis potior viam
Virtutis, astrorumque plebi
Purpureas aperire valuas?
Mulcent paventem. Non soliti metus,
Formidolosae cum sonitu tubae
Aeterna profers. Ad susurros
Lene Dei trepidare prona
Mox omnis aetas subsilit et dolos
Fortunae et altae fulgura Gloriae, et
Famae tonitru, et fulmen irae,
Et pluvias pede calcat hastas;
Fatumque, casumque et retinacula
Molesta curarum, et dubias vices
Transvecta: qua late corusco
Seraphicos equitantis igneis [Reg: ignes]
Quadriga Solis fertur in aethere.
Qui sole tanto clarior altero,
Per Christiani signa tendit
Zodiaci duodena cursum;
Olim beandis nobile mentibus
Metatus aevum. Talia plurimus
Tecum volutabas in umbra,
Pacis amans, placidaeque scenae.


page 24, image: s022

Hic et theatrum solus eras tuum,
Et actor et spectator, in intimo
Tui recessu. Vita purae
Instar aquae sine labe fluxit.
Os vero Delphis relligiosius,
Vultusque pallens, et Macie sacer;
Imago tam dulcis videnti
Quam gracili veneranda metro
Eheu! cinis nunc sub tumulo iaces ,
Quo Musa, stulte flebilis? Improbam
Compesce chordam; cuius impor-
Tuna necem gemis, ille dormit.
Monenda iam nunc, ut tacito pede
Iuxta sepulchrum mollirer ambules.
Senis fatigati quietum
Parce sono violare somnum.

Ad Cl. Virum Christophorum Carum. Cum ad regendi Principis curam evocaretur. Ode XVII. In Monarchis quid miretur et optet.

Nil vulgare canam Regibus, in munere publico
Frons privata placet, Mensque potens ferre po???tiam [(reading uncertain: print blurred. Perhaps "potentiam)] .
Mirabor iuvenem , non avidum, non nimium sui;
Dum suadet segetes sternere falcata licentia et
Igni vena calet. Quod rubeat sanguine piscium,
Gemmis vina bibat, sub Tyria dormiat iride;
Tanti non mihi sit, scire peto, Care, quid imperet
Regnans Ascanius num reliquis omnia; nil sibi.

Ad Valerium Lorcam. Coelibem vitam agere destinanti, gratulatur. Ode XVIII.

Ingens, Lorca, periculum
Evasisse puta te, bene nuptias


page 25, image: s023

Mutantem sterili toro.
Mentem tam solidam Dii dederunt tibi.
His felix monitoribus.
Praefers taedifero pulcra Cupidini
Cerae lumina virginis.
Sic caecum per iter noctis et horrida
Ventis tristibus aequora,
Fixis sideribus sidere certior,
Errantem Venerem fugis.
Quod pridem tabula debuit aenea
Testari paries sacer:
Vitasti scopulos, ac Cyprii maris
Fescennina sonantia.
Ut nullo metuas naufragio mori;
Delectent, age coniugem ,
Appendix thalamis fixa iugalibus ,
Proles , cura, labor, metus
Et, quam sola queat reddere mors, putri
Libertas oculo; quies
Eheu! perpetuis vendita iurgiis ?
Cunae cum tibi vagient,
Et res dotis egens coeperit atteri:
Pullis grana petentibus,
Qua vellas capitis parte miser pilos?
Sin et tigridis e specu
Uxor prodierit non sine clavibus;
Malis tunc Scythicas sequi
Infelix acies, castraque Bistonum.
Aut frangi laqueo gulam.
Non est obsidio militis arctior
Moesti coniugio viri,
Optantisque fugam et brachia Daedali:
Non victoria laetior,
quam cum rupta trucis vincula feminae .
Solvunt munia comparis.
Ortus Westphalica stirpe Tigestio.
Desponsae Eumenidis satur;
Postquam Tisiphonen expulerat foras.
Victor ter recinens, io,
Quernis implicuit tempora frondibus:


page 26, image: s024

Seu servasset atrocium
A flammis Senonum moenia Romuli.

Gotefridi Henrici Pappenhemii, Celeberrimi Herois, Germani, Incluta Mors in pugna Lycia. Ode XIX.

Fama, quid narras? Cecidit: nec ultra
Se feret campo, fuit ille vester
Hercules Franco: fuit et triumphos
Intulit umbris.
Pone plus iusto , mulier, loquaci
Pessulum linguae; mala Fama, fastum
Pone. Quid vanis aliena verbis
Fata lacessis.
Heu pudor! semper meritos honores
Deterit vulgus: neque bella iusta
Lance metitur, Ducibusque Livor
Digna rependit.
Gloria nullo minuenda casu,
Alta sublimi manet ore Virtus:
Sola percussis labefacta nervis
Corpora sidunt.
Stare si quondam vetat incubare
Grandibus factis. Situs hic iacentem
Altius effert.
Qualis Alpino ruit icta ferro
Quercus et postquam pedibus solutis
Colla deiecit , medio fragore
Provocat Austros.
Sic Alexander Libyci Tonantis;
Sic humi Tydeus Danaum quievit,
Strage Thebana, nimioque leti
Pondere fessus.
Rebus adversis animus probatur,
Num sibi constet. Fremat hostis arma;
Vera libertas medios per ignes
Vadit et enses .


page 27, image: s025

Nil moror plebem. iacet ille magnus,
Qui cadit magnus. Celebrat ruina,
Non premit fortem: titubatque pulcra
Truncus in ira.
Vulnus armatum decorat cadaver.
Comit hoc rupti sacer oris horror;
Et cicatrices, et adhuc ferocis
Rudera vultus.
Fracta labenti senio vetustas,
Saepe maiorem titulum meretur,
Quam recens murus. Monumenta prisca
Consule Romae.
Crebra famosam faciunt sepulcra.
Arduam vento quatiente molem,
Cum mare et litus Rhodii replerent
Fragmina monstri;
Solis sese recidens Colossus,
Advenis aeque iacuit stupendus:
Donec impositum grave funus avexere
Cameli.
Transiens illac aliquis viator,
Dixerit visa digiti columna:
Hic vir erectus feriebat astra,
Maior Olympo.

Carmen Saturnalium. Ad Edmundum Ragusium Ode XX. Solatur egentis desideria.

Quid fles, Ragusi? cur madidum fricas
Tergisque lumen? Quod trieterida
Emensus octavam, triennem
Ore tenus referas puellam?
Tantumne credis numen inutili
Subesse barbae? vilis opinio
Accendit immatura vota, ut
Pica puerperiis molesta est.


page 28, image: s026

Desiste nudo quaerere pensilem
Ab ore lanam; quam manus involans
Obliquet, obliquamque tractim
Mulceat, ea decies respectat.
An non tremendum se Bromius Deum
Glaber probavit tristibus Indiis?
Glaber laboratoque vitro [(reading uncertain: print unclear)]
Laevior est Patareus Apollo.
Castas sorori Iuppiter Anxurus.
Et non pudendas elicuit faces,
Barbatus idem semper ira,
Semper adulteriis flagravit.
Imberbe molles sunt Zephyri genus.
Mystax severum degravat Africum:
Appensa labris Caurus atro
Vellera fert glaciata nimbo.
Tritonia totum paene tegunt pili:
Tamen reluctans Cymodoce fugit.
Sed Acis, et glaucus Palaemon,
Quod pueri, placuere Nymphis.
Desiderabis, dic, age, floridi
Vultus Lattonem gratior hac nive
Luces et ostro: qualis ibat
Non tibi Parthenopaeus impar.
Hirsuta buccae Sympulus, ah! fine,
Faunique iacent et Satyrum chorus:
Vel si quis alter fronte portat
Grandem oculi Polyphemus orbem.
Quaenam illa tandem gloria depilis
Edmunde, memento ferte, quod omnium
Foetens [(reading uncertain: print faded)] capellarum maritus
Gestat, in opprobrium virorum,
Peculiari [(reading uncertain: print faded)] non sine nomine?
Aruncus omnis causa Tragoediae.
Nec rex Ahenobarbus Hircum
Setigero [Reg: Saetigero] superabit ore.
Sin dira saevae rixa cupidinis
Prurire pergit; spes patitur moras:
Substringe saltem triste curis
Pectus, et in meliora differ.


page 29, image: s027

Nondum videmus secula Nestoris.
Adhuc in ipso limine vivitur;
Adhuc in ipsa messis herba
Lactis eget, tenerique roris.
Perrumpet olim flos virideis [Reg: virides] genas:
Quae nunc pruinas atque hiemem timet,
Pleno superfundetur agro
Flava seges, iuvenilis aestas.
Non parva tantum se fruticatio
Trudet; sed ingens silva, frequentibus
Fortasse ramis sparget umbram,
Inferius resonante luco.
Numquam antevertit planta diem. Suas
Dodona sensim surrigit ilices:
Immissa paulatim tenacem
Mordet humum solidanda radix.
Et Barbarossis tempora destinat
Natura rerum fortiter interim
Implume prorita labellum,
Mite ferox, digitisque mulge.
Immane quantus mox caper effluet.
Tondenda crebrae cura novaculae
Undabit: audacique vultu
Tota soror, genetrixque cedent.
Ibis sonantis magna Panaetii
Aequare fetas, ibis, et aemulum
Canae Vetustatis saligna
Porticus excipiet Cleanthen.
Iuvate Musae, quod video repens
Monstrum, anne ludor? Quam mea fertilis
Testudo! Si barbas vel incantare potest;
Vel inertior eis.
Promique tardas elicere ex scrobe.
Flores, Ragusi: iam fatui micant
Ignes pilorum; bella iam lanugo tepet,
Faciemque fuscat.


page 30, image: s028

Ad Balthasarem Melonium. Suspiciosum et querulum demulces. Ode XI.

Si quando mihi lubricus
Inter verba, iocus melle madentia,
Aut falsus lepor excidit;
Vae, quam terribilem simus agis caprum!
Quam morosus obambulas!
Flavent ictericis ora coloribus;
Frons nimbosa fugit retro,
Et sparsum maculis sanguineis iubar
Lugubres oculi rotant.
Sin pergam tribulos inserere, et piper,
Toto corpore subsilis,
Tabentique natas moestus in ulcere: et,
Belli signa domestici,
Limaces calidis naribus excoquis.
Atqui non ego te, Pepo,
Admorsu tigridis frangere persequor.
Cur nasi cinis igneus
Transfumat tacitis suspicionibus?
Non, me si satis audias.
Crispari renues. Prostituis virum
Imbelli querimonia,
Sacrasmos clypeo pectoris excipe.
Verbo nil levius volat.
Cursu, ni retrahas, praeterit alite:
Iactatumque per aera,
Ventorum patriam cum Borea subit.


page 31, image: s029

Ad Trebatium Ferolettam, Quaestiones Philosophicas, de Anima, propugnaturum. Circulus Platonis, sive humana mens. ODE XXII.

Quid vero prodest aureus in suis
Humi cubantis naribus annulus?
Utamur, utamur, Trebati,
Mente data; Superumque munus.
Non foeda strati membra sub ilice, et
Glandeis [Reg: Glandes] avari frangere Chaonum;
Nec in volutabro vomentis
Illecebras, olidaeque Circes,
Exerceamus. vescimur aethere,
Et hospitalem particulam Dei
Habemus, immensi capacem.
Illius, unde fuit sub ortum
Defecta, gyros et iubar , illius
Quaeramus orbeis [Reg: orbes] . mira Potentiae
Figura Mens in se reflexae,
Praepetibus super astra pennis,
Non poenitendo nititur impetu:
Et circumactum Numinis alveum
Micante natura capessit,
Sidereos imitata tractus.
Mens curiosas lucis imagines
Venatur extra: quasque capit, sinu
Complexa lustratque, et quieto
Interius subigit sereno.
Hinc et colores, atque carentia
Colore novit. Novit et hoc suum
Novisse: et istud Nosse, rursus
Circuit, ac meminisse gaudet.
Curvum reductae spira scientiae


page 32, image: s030

A fronte lumen spargit, et alterum
Fulgoris expandit theatrum
Terga tuens, graditurque retro.
Panthera qualis, cum catulos eques
Abegit antro, se rotat obviam
Vestigio praedonis et ve-
stigia Per sua scit reverti.
Hic ille magni Cecropidum Sophi
Platonis ambit Circulus omnia;
Sagacis exporrecta Iani.
Mensque biceps, Animusque biformis;
Incerta certis, atraque candidis
Conferre solers [Reg: sollers] ; Praeteriti memor.
Euntis actor, et Futurum
Praeripuisse dolosus Aevum.

Ad Anselmus Masium. Novam Batrachomyomachiam, tuba Romana cantatam, editurus in lucem, Anno Christi M DC XXXVII Ode XXIII.

Non, quod Mnesthea, et Antheum,
Sergestumque, Lycumque, et validum [(reading uncertain: print blurred)] Gyan.
Et Sarpedona Dardanum,
Atque Anchisiaden ingeminet Maro:
Butenque, Bytiam, et Capyn,
Immanique trucem corpore Pandarum;
Culmen Phocidos occupat:
Sed quod semideos, captaque Pergama
Aequarit parili tuba;
Non quae quisque canat, Masi,
Sed quo bella modo ducat ad exitum,
Refert. Sesquipedalia
Et nostro resonant nomina classico.
Quantis litoribus fremunt
Audax Hypsiboas et Calaminthius!
Vallum Pelobates luto


page 33, image: s031

Munitus subitis obicit hostibus.
Vastum Limnocharis lacum.
Tristem ne metuant castra famem, meus
In spicas Cereris ruens,
Toti Sitologus providet agmini.
Si nox insidias struit,
Monstrabit tacitas Troglodytes vias
Subvertenda cuniculis,
Obstant sollicito moenia militi?
Monteis [Reg: Montes] Tyroglyphus cavat,
Metas Helvetiae rumpere fervidus.
Quid prosint celeres doli,
Cui furtum noceat, quod spolium iuvet ;
Discas ex Meridarpage:
Quo dux nobilior nec Steneleus [(perhaps: Sthenelus)] fuit.
A parvis animantibus
Magna exempla capi posse, Davidides
Olim de specula monet.
Hinc formica pigros ducit ad horreum.
Terrarum dominos, apum
Rex regnare docet. Civibus imperat
Nullo saevus aculeo.
Ipsis tuta movet signa Quiritibus:
Et Cannense piaculum
Dissensu gemini Consulis editum,
Varronis rapidi memor,
Uno se duce, se Consule, corrigit.
Numquam tenuia spreveris.
Num barris minor est Musca Philostrati?
Cygno, Vergilii culex.
Multum debet adhuc Lesbia passeri?
Quaedam Noctua fert diem:
Nonnulli favet et Pallas Araneae.
At tu Phoebe pater, pater
Quo tandem rapies? Desine vilium
Bellorum stimulos, tui
Vatis magnanimo subdere pectori.
Da, si quid placeo, Phryges
Dignos his animis, aut Agamemnona.


page 34, image: s032

Ad Philippum Aramandam. Animum a militia, ad Iurisprudentiae studium transferenti, incorruptae mentis aequitatem commendat. Ode XXIV.

Ergo revolves vasta volumina
Iustitiani? Sed placitam Themin
Ducturus uxorem, cavebis,
Ne pluvio violetur auro.
Maiore cura, quam Danaen pater,
Include Sponsam turribus, intimo
Nummatus illam quisque claustro
Forsitan eliciet colonus.
Quicumque castum Ius violaverit
Lenocinantis fraude pecuniae,
Legum est adulter. Non et auri
Esse velis, Armanda magnes;
Ut te decebat, dum cecinit tuba,
Traxisse ferrum. Propositi tenax,
Vrgebis indagare Punctum,
Quod reperit celebratus Ivo.
Non in crumena Caesarei latent
Arcana Iuris Dignius Utili
Praesens Honestum, mentis arcem,
Non loculos habitat rapaceis [Reg: rapaces] .
Urunt videntem dona potentius;
Obiecta primis nutibus amove.
Si miles in campo fuisti,
Iustitiae gladio probabis.
Ut aere totum rus spolies, time
In longa litem ducere secula :
Malumque quod Praetore coram
Una dies poterat levare,
Exasperandum tradere mensibus.
Festina mulcet gratia. Si dolo
Longas in ambages reductus,
Mille fluas refluasque technis;


page 35, image: s033

Nec Zasii, nec scrinia Bartholi
Reum iuvabunt: quaeque tumentibus
Buccis. Ad horrorem citabis
Sacra tui monumenta Baldi.
Amat forenseis [Reg: forenses] his Podalyrios:
Qui, cum laborat Vena calumniis,
Sermone pertentant, ut aegrum
Ausoniis medicentur herbis:
Vidi eloquentem saepe Machaona,
Prodesse causis iam capularibus:
Phthisinque, ieiunique febrim et
Pauperiem pepulisse Codri.

Enthusiasmus Anno M DC XXXVIII. Exauditum se a Phoebo, multa futura didicisse. ODE XXV.

Euan! quam feror in specum!
Audivit mea vota Aonidum Deus,
Audivit: feror in specum
Plenam fatidicis fluctibus. Euoe!
Toto nemine turgidus
Incumbente tremo. Quod patior, novum est,
Iucundusque dolor. iuvat
Insanire, iuvat cum Furiis novem,
Et Musis tribus, Euoe.
Latonae soboles me mihi surpuit;
Immensum tamen in chaos
Rapto, Fata Pater praescius indidit,
I pubes Alemannia,
I felix aciem sternere Balthicam,
Eheu, tarda venis, subit
Collectis potior Suecia [(reading uncertain: print faded)] viribus.
Quis Lunae residis procus,


page 36, image: s034

Turcas Odrysiis finibus evocat?
Hostis tendit in Austriam.
Cursum belligeri sistite Pannones,
Vastantur Babylonii:
Thraces Susa premunt. Cur refluit Tagus,
Aurum trudere debilis?
Spumosos agitat Sequana vortices,
Torrens ire superbior.
Et permista tubis arma minax vomit.
Iam Rheni trepidant aquae.
Victum, ni properes, Dux cave Saxonem.
Martis vertitur alea.
Tu captus traheris visere Franciam.
Atque famosa quis Italus
Villae praevehitur septa Theoniae!
Forti res geritur manu:
Vindex Caesarei strenuus agminis,
Mactatas super hostias,
Infecit gladios sanguine Gallico,
Trunci cum iugulis cadunt:
Sectis sparsa iacent Lilia crinibus,
Messis densa cadaverum.
Donkerckana natat Classis in aequore,
Hollandosque fugat, fugat.
At non Cattigenae prociduum mari
Submisere genu, neque
Despondent animos. damna Britannico
Compensant sua litore.
Vos Tartessiaci currite remiges,
Dum clemens favet Aeolus.
Sed cur negligitur flebilis Alsata?
Qui salvum cupis imperi
Immotumque caput; protege patria
Urbem in rupe sitam, fames
Expugnat, sed et o quam tristibus Anglia
Moerens fluctibus innatas!
Quo te corripiet Scotia turbine!
Belli, credite Teutones,
Nullus finis adhuc, nam Catalaunia


page 37, image: s035

Gaudium bonae mentis. Carmen geniale, decantatum Warenbergae. Ode XXVI.

Nullo notari crimine, nil sibi
Conferre, Diis est ante diem frui;
Potare totis plena ripis
Gaudia, non modica phaselo,
Illum Syene torrida frigidis
Obnubit umbris, et Meroe tegit
Luco; migraturumque vernus
Trans Scythiam comitatur aer.
Frons laeta semper, puraque nubium
Gratique risus, et decor, et sales
Docto verecundi Falerno,
Et facili Lyra tracta nervo,
Suadent amicum dicere Cynthium
Seu fracta caeli porta tonent super
Cervice, seu subsidat Orbis;
Stat tamen in media ruina.
Mandante Sulla qui subit innocens
Curvi volantes aequoris insulas,
Mutabit Aegaeum Lucrino,
Iam patriae melioris hospes.
De pane furvo scinditur attagen.
Manant lutosis vina paludibus.
Civis sui sorbebit exul
Socraticas hilaris cicutas.

Ad Isidorum Schmirckium. Ut senex prompto animo mortem admittat. Ode XXVII.

Sexagesima iam Ceres
Maturum capulo vidit et Aeaeo.
Autumnus toties novus.
Isidore, tuam fluxit in amphoram
Nondum pulsa tamen sitis:


page 38, image: s036

Plus aetatis adhuc, plus cupis aeris.
Nec vitae satiat quies,
Optantem vapido de senii cado,
Heu, faecem bibere ultimam!
Centum annis inhies, ut doleas diu
Quae te intemperies agit?
Ceritus [Reg: Cerritus] manifestum helleborum [Reg: elleborum] funeris
Et fastidia praeparas?
Tanto supplicium longius extrahis.
Iam felicior aurea
Aetas terga dedit, quae super, hispidam
Tormentis faciem gerit.
Restagnant oculi turpe manus tremunt
Nasus Vergiliis madet:
Et, quam dissecuit ruga, binominis
Totum frons caput occupat.
Restat Febris adhuc continuae gelu, et
Talpis addita surditas.
Post grando, pluviae, nix, tonitru, vapor,
Et quidquid miserabilis
Limoso veniens e stomachi lacu
Tempestas coquit imbrium
Eheu, quae cerebri fulmina senties.

Ad Paulum Waltenhofium Narcissum dehortatur a Philautia. Ode XXVIII.

Mater venustas plena ferociae,
Crinita flavi verticis annulis;
Suas hortatura doteis [Reg: dotes] ,
Quam fragili male fidit aevo.
Dum floret, omneis [Reg: omnes] despicit altior
Quocumque morbo seque licentius
Procatur, et vivo renidens
In speculo sibi nubit ipsi.
Sed stulta formae copia mutuae,
Quid praeter umbras gignere mutuas


page 39, image: s037

Posset, quid Iphis ex Ianthe
Nupta sua generavit olim
Utcumque soli, Paulle, tibi places;
Amas amantem, non tamen alterum:
Errore quam grato iuventae ,
Tam sterili, vacuoque laudis.
Proli creandae sint duo coniuges,
Sexum requirit mas sibi disparem.
Ne pulcer eunuchus vocere;
Sideream paritura Famam
Ducenda Virtus huic thalamo tuos
Committe vultus huius in aureis [Reg: aures]
Optanda nascetur lacertis
Gloria et indubiam secutus
Honor sororem. Tunc adeo meo
Dicere versu nobilis: et canam
Fuisse tanti, non fuisse
Degenerem, facieque turpem.
Virtutis expers Forma quid impetras
Qua spe superbit, post breve lilium
Perire, vel languere iussa ,
Triste gravis spolium senectae.
Haec bruma vernas, haec subigit rosas.
Ledaea certe Tyndaris angitur,
Et moeret intricata rugis;
Bisque rapi potuisse secum
Miratur, eheu! multa putans anus.
Famosa quondam, dum steterant genae,
Et flamma venalis Corinthi.
Ingemuit nive sparsa Lais.

Ad Julium Thamesium. Non delectari se fracto et molliore cantu. ODE XXIX.

Oscines sectos, Thamesine, laudas,
Colla torquatos, oleo nitenteis [Reg: nitentes]
Guttur ac vocem; numerosque stricta
Concipis aure
Utque te credam minus imperitum


page 40, image: s038

Iudicem, iuras nihil evitatis
Dulcius cygnis, etiam Caystri
Reddere ripas.
Non ego mollis cathedrae patronus.
Viva naturae placet, et virilis
Vox mihi non quae Phrygis usta ferro,
Fractaque tinnit,
Illa, seu nostras imitata chordas
Seu tuam, solers [Reg: sollers] Philomela Musam,
Implicet questus, et amoena flens
Suspira libret;
Praefero verae gemitum columbae.
Oris imberbes citharas, et emptum
Carmen argento teneri Spadonis
Mollius modi.

Ad Canum Virniam. Tectum et multiplicem agendi modum reprehendit Auctor: damnato exemplo Guilielmi Orangii Nassavii. Ex Histor. Belg. Fam. Stradae S. I. Dec. I. lib 2. Ode XXX.

Tu plaudis tibi, Virnia,
Arcano taciti pectoris in sinu:
Introrsumque reconderis,
Et gaudes habitare in cochleae modum.
Sermo, quem timide iacis ,
Secretum redolet triste cuniculi,
Talparumque cubilia.
Fors dici cupies alter Orangius,
Stradae portio nobilis,
Namque illum penitus sepositam ferunt
Mentem, telaque consilii
Celavisse decem cratibus abdita.
Vasto navis in aequore
Persulcantis aquas, et volucrum via,
Reptatumque iugis iter
Deprendi poterat certius anguium


page 41, image: s039

Nili et Nassauii caput,
Eiusdem populis impenetrabile,
Credebatur originis.
Haerebant latebris verba tegentibus;
Et, ceu Phidiaca manu
Cordi insculpta forent, praeter ORANGIUM
Nemo gutture moverat.
Virtus haec nimia est, et vitium prope.
Malis in medio situs
Dispensare tuum, CANE
, silentium:
Ut nunquam muliebriter
Pertuso liquidus currere dolio;
Sic nec pectoris aenei
Custodire tenax omnia moenibus.
Nullam Mens bona ianuam,
Nullum limen habet, publica regibus
spectari metuat nihil:
Audax in medio stare satellitum.

AD NICOLAUM FERONIUM. Quaedam sapienter tacenda, fortiter esse dissimulanda. ODE XXXI.

Bacchusprobetur vitreus inspici:
Non tu, FERONI, provida nobili
Natura non frustra negavit
Perspicuas Animo fenestras,

Velanda quaedam nube silentii,
Intra Senatum, putria, fervido
Secura sunt sub dente verba
Lubrica, destituunt loquenteis [Reg: loquentes] ,

Miscere sermonem, est popularia
Miscere telis praelia tinnulis.
Periculosum crede saevi
Alloquium genus esse belli.

Ne garrientem spicula saucient,
Canat subinde et lingua receptui.
Fors mille fraudeis [Reg: fraudes] in reductis
Hannibal insidiis locavit.


page 42, image: s040

Sit praeses oris Sigalion tui.
Cavebis illud dicere: sub Rosa.
Quod ipse nequiquam silebas,
Scilicet id taciturus alter!

Non et quibusvis auribus Arcadum,
Secreta pandes taedia pectoris
Clausi sepulcrum, vincit omnes
Turis opes, violaeque odorem:

Humata sub quo probra, calumniae,
Iniuriaeque, et dedecus ultimum,
Iraeque, vindictaeque foetent
Funera, et invidiae cadaver.

AD ARISIUM MOSCHUM. Aetatem factis, non annis, extendi. ODE XXXII.

Hunc senem dices, Arisi, beatum:
Cava non cuius numeratur aetas,
Sed velut conchae lapis aestimatur,
Rarus Iaspis.

Integras parvus lapis iste rupes,
Plurimas unus, pretiosa vincit
Gemma, nam dotes breviore gyro
Contrahit omnes.

Sic dies vitae sapientis una,
Mille stultorum superabit annos:
Sic anum prudens fatuam puella [(reading uncertain: print faded)] ,
Uva labruscam,

Esse multorum est, et habere corpus:
Vivere ad paucos venit huius usum,
Sola mens caeco scelerum tumultu
Libera praestat.

AD ANDREAM BRUNNERUM S. J. [Abbr.: Societatis Jesu] Iephten Tragoediam exhibiturus, Ingolstadii, Anno MDCXXXVII. ODE XXXIII.

Iephten daturo spiritus incidit,
Urgere scenam flebilibus modis.


page 43, image: s041

Brunnere ; qualem nostra suadens
Tempora, deteriora priscis.

Olim in theatrum sex modios salis
Terentiani sparsimus; et molam
versare cum Plauto coacti,
Movimus in podio cachinnos.

Spleni litatum iam satis. ilia
Laboret alter rumpere Comicus
Major Tragoedum cura, major
Ordo movet. iuvat esse tristem,

Insana (nam quid dissimulo) iuvant
Lamenta, totum Corduba me suo
Pervasit Annaeo : nec Umber
Iam placet, aut Thymele faceta

Non est voluptas nulla, dolentium
Audire questus huc, Puer, ocyus [Reg: ocius]
Affer cothurnum, deme soccos,
Funde merum, speculumque Othonis

Maius corusca: quod varias mihi
Antiquitatis vibret imagines;
Rerumque et aspectus locorum
Luminis obiciat repulsu.

Hic Maspha circum palmiferum caput
Inter comatas erigat arbores:
Hic molle vitrum trudat Arnon,
Mox fluvius lacrymis [Reg: lacrimis] rigandus.

Proh quantus irae turget, et in minas
Despumat Ammon ! praelia matribus
Ploranda funestat rapinis.
Tunc pavidis, meus ille Iephte,

Quaeretur exsul vicibus in Ducem,
Quamvis rogatus tardior annuat.
Pugnatur. insignem triumphum
Isaciae meruere dextrae.

Bene ominato sternitur impetu
Calcatus hostis,Quam dubios natas
Victor per eventus! honesto
Profuerat tibi Marte vinci.

Ah! in reversi, Filia, Filia,
Fatale patris laberis obvia


page 44, image: s042

Fatale Votum! cur repente
Castra fremunt ululata luctu?

Vertuntur hastae: nulla sonat tuba?
Stat muta belli gloria, laureae
Feralis inserpsit cupressus.
Dira tibi stimulos cupido

Foras iturae, IEPHTIAS, addidit,
O nuptiales interea domi,
Futura nevisses in auro,
O utinam tibi, Sponsa, vestes!

I Virgo frustra nubilis. i dolor
Parentis orbi: cumque Sodalibus
Erra per Hermonis virentem,
Exsequias praeitura, lucum.

Cum bis in orbem Luna recreverit:
Redux ad aram victima, patrium.
Ensem cruentabis, sed istud
Lege rata peragetur intus:

Ne Syrma risus flebile polluat
Error nocenti tristitiam joco.
Flaccus lucernas, et dolosa
Sanguinei simulacra colli,

Fictosque gestus, et caput illitum
Odisse fertur, rustica displicet
Imago pompae; sumptuosa
Pauperis ingenii suppellex [Reg: supellex] .

Crudelis intus te feriet Pater
Crudelis autem? quin potius Deo
Instinctus auctore, et iubenti
Grande reus soluisse Votum.

Ingens in aevum, Filia, mitteris.
Tu nascituro, nobilis Hostia,
Dicere praelusisse CHRISTO ;
Sorte tui pretiosa Fati.

Haec acta coram qui referant, erunt
At non puellis serta ferentibus
Prodire morosus negarim.
Dulce decus cumulare vadant

Florum coronis pars iaciant crocum:
Pars e quasillis expediant rosas


page 45, image: s043

Ploratur, aeternamque famae
Materiem parit ipse Lessus
Heu! nulla linquis pignora, Iephitias.
Praerepta caelebs! Heu sterilis cadis,
Omneis [Reg: Omnes] Caladinis per annos
Virginibus lacrimanda Virgo.
Sed iam decoro cerno madentium
Submissa fletu lumina deici :
Moerore [Reg: Maerore] Spectator liquescit
Multa putans, animosque miscet.

Ad Maciem In die natali. Cum aestivis feriis Eberspergae moraretur. Ode XXXIV.

Soror Galeni vivida Sanitas
Tibi dicati corporis, huc ades:
Huc Gratiarum quarta, Divis
Iuncta tribus, Macies, sonoros
Molire passus. Ostia pandimus
Dilecta priscis vatibus, ac Deo
Spirante, facundoque plena.
Flecte, meum subitura limen,
Huc flecte currus, Nil vetitum tuis
Videbis usquam legibus omnia
Ex arte respondent Magistrae,
Molle nihil, tenerumve tactu:
Non nidor ex abdomine, non adeps
Cubilis ullo fumat in angulo.
Consurgit ex tophis [Reg: tofis] ab imo,
Inque cavum sinuatur arcum
Ingressus antri, caetera pumice
Ornantur albo cardinibus crepat
Abiegna mortis porta: passim
Calus [Reg: Talos or Talus] iacet; solidum saxum et
Pulvinar ingens. Querna, vel ossea,
Vel nulla sedes. Ipse ego corneus,
Et paene tralucens, futuri
Anticipo cinerem sepulcri.


page 46, image: s044

Praelargus umbrae. Non ego nescio,
A te probari tale palatium.
Invise iam carmen subactis
Disposui geniale chordis.
Ne terrearis turbine cimicum,
In me ruentum lege ferociae.
Mordere si possunt, acutos
Et potuerunt hebetare denteis [Reg: dentes] .
Intra: quid haeres? Tu Polyhymnia,
Tu dulcis olim Terpsichore mihi:
Nunc maior ipsamet Minerva, et
Delicium gracilis Poetae.

Ad Paulum Rivernam Stoicae Sectae. In funere Alberti Rivernae Carissimi F. Primogeniti. Ode XXXV. Consolatio Stoica.

Paulle, ne fallas animi dolorem:
Vince si totum caput irruenti
Offeras, nec te maculosa signet
lacrima vinces.
Fallitur tantum gemitu paternus
Moeror [Reg: Maeror] incluso, minuique fingit:
Interim pelli negat, et medullas
Obsidet imas.
Mater, amisso velut orba foetu
Tigris obstanteis [Reg: obstantes] furit ire contra,
Mater iratis metuenda funus
Imputet astris:
Dumque ploranteis [Reg: plorantes] oculos resolvit,
Ac supra ripas sinit evagari;
Vana leniri putet, et tepentem
Cedere luctum.
Tu pater, tu vir, meliorque coniux,
Nec nihil nostris madefactus undis,


page 47, image: s045

Maius in mortem, subitosque casus
Robur habeto.
Si vel abiectum genus, atque sexu
Molle solarer, vel ineruditum;
Tecta plebeio quoque mitigarem
Vulnera panno.
Diluit fletus mala, non trucidat.
Strenuis quondam generosa cincte
Corda praeceptis, age, Paulle, toto
Mergere Fato.
Umbra ne turbet reditura somnum,
Incuba Stoae, placidum dormi.
Qualis Alcides latus audet
Acclinare leoni.
Haec vigil tecum: quid enim mearum,
Caelites, rerum stomachatus umquam
Subtraho vobis? Patet omnis arca:
Insuper ipse.
Vestra sunt, quae nunc mea dico, vestra:
Venit a vobis soboles, et uxor.
Dos, opes, fundi, focus, ara, vestrum
Omnia munus
Utimur, sed si data, qui dederunt.
Unico reddi voluere nutu;
Antequam cogat rigidus satelles,
Reddimus ultro
Lex diem cunctis statuit supremum.
Ergo mortalem genitum sciebam.
Ergo proles mea non fefellit,
Fida parenti,
Quo sub occasum fluet omnis aetas,
More torrentis rapidi praeivit.
Per tuos Maneis [Reg: Manes] tumulumque, Fili,
Sponte sequemur.
Qui mori non vult moriente mundo,
Stultus, aut vitae nimis est avarus.
Hanc, Deus, testem tibi me resigno
Nudus ad Aram
Tolle, vel dona: refer, aut omitte:
Qui nihil contra meditetur, adsum.


page 48, image: s046

Damna seu iustum pariter capaci
Annue lucrum:
Lancis in parteis [Reg: partes] utriusque vergo.
Vis, ut heredem generis relinquam?
Opto, si mavis, cariturus omni, et
Fortiter orbus.
Talis audiri solitus, Riverna,
Fata terrebis, dolor involucrum
Rumpet, et tristes inimica vertent
Agmina curae.
Ipsa, quantumvis levis, erubescet
Torva Fortunae facies sinistrae:
Teque migrabit quatiens relictae
Limina portae
Meine contemptam! genuitne Leti
Pressus aerumnis, oculumve flexit
Cedo, quid surdis Sipylum flagellis
Verbero saxum.

Auctoris Melancholia. Cum e campis redux, audiret Brisacum a Duce Vinmario occupatum. Ode XXXVI.

Horatianam da Citharam, Puer,
Unco refixam parietis, alteram
Vocalis argenti: nec illam,
Munus arundineum Menalcae.
Relinque buxum, quam propior modo,
Boeote, tangis, diripe postibus.
Nescis tot exploratus anuis [(perhaps: annis)]
Quas lacrimans , animique moestus
Amnem Camoena! Tum foribus quoque
Clausis memento ducere pessulum.
Nolis apertum, me gemente
Tristia, vestibulum patere.
Lessum dolori molior. Urbs nisi
Custodiatur praesidio Dei;
Vallumque, turritaeque frustra
Excubiae statuentur urbis.


page 49, image: s047

Ergo Brisacum, Teutonici Iovis
Tarpeia Rupes, decidit in manus
Brenni! Puer, quis fila solvit,
Et numeros male feriato
Turbavit ungui? nil sibi consonat
Fideis [Reg: Fides] reducat natus ad Aufidum.
Me taedet insani laboris,
Fer Cyathum et Citharam repone.

Ad Germanos. Cum sub Bacchanalia Suecus Germaniam vastaret, et Turca, occasione belli Civilis, in Hungariam Austriamque irruptus timeretur. Ode XXXVII.

Audemus armis quaerere perdita?
Non ille certe, qui prope dolium,
Spumantis ad fumum lagenae,
Et patriam sedet unctus offam:
Haud admovendus, dum sibi canthari
Pernaeque constant; et Cereris vitrum
Insigne nodis, et capacis
Struma scyphi nova vina fundit.
Haec bella passim cerno madentibus
Pugnata mensis. Bella sed, heu! nimis
Pudenda, nec multum Gothunno,
Aut Geticis nocitura Verpis.
Ni verioris militiae seges
In tela crescat: qualia novimus
Vibrasse Marsos, et valentem
Sistere Pulidamanta currus:
Aut quanta Noster torserat a Nigro
Qui Monte nomen fulmineum tulit
Priscique Schweppermannus
Aevi
Bis gemino satiandus ovo.
Heu! surge tandem, peior avis nepos
Vides, ut Istrum barbarus inquinet;


page 50, image: s048

Ut cuncta subvertant Alani:
Et solidi nihil ensis audes!
Insurge in hastas. Non acipenserem [Reg: acupenserem] ,
Mappisque fusos hostis apros, neque
Crateras, imbellemque thyrsum,
Aut vitrei timet arma Martis.

Ad Aquilam Romani Imperii. Ode XXXVIII.

Surge, Romani Iovis et trisulci
Fulminis custos, aviumque Caesar:
Praeliaturas acies minatur
Ala rebellis
Vulturi Sueco sociant frequentes
Signa bubones, acuuntque rostra.
Totus hostili legione circum
Texitur aether.
Stringe iam notos, neque differ ungueis [Reg: ungues] ,
Arma concussa sonuere nube.
Sistit in caelo veterem tibi
Pharsalia campum.
Pelle Finlandos, age, pelle corvos.
Ora Stimphali vacuetur Hunnis:
Milviis ningat, lacerisque Lappis
Fluctuet aer,
Victor optantem redeas Viennam.
Alitum sacra comitante turma.
Impleat Mavors spoliis volantum
Castra Quiritum.


page 51, image: s049

Tres Heroes. Ab Auctore in exemplum bellicae laudis propositi, et Germanis, contra suos hostes decertaturis imitandi. Heros I. Georgius Castriotus Scanderbegus Princeps Epiri. Ode XXXIX.

Exempla verbis praefero scindite,
Obscura somni scindite nubila,
Umbrae triumphales, et armis
Elysiam reserate noctem.
Desueta pridem pectora Teutonum,
Formidolosos tundere Bistonas
Exsuscitaturi, sepulcris
(Si Superi statuere) vestris
Prodite Manes.rumpite vincula
Fatique leges tu prior omnium,
Regnator Epiri, Molossis,
Et Macetum celebrate Genti.
Qualis ruebas in Geticos canes!
Minore velox semifer impetu,
E monte decurrens paventeis [Reg: paventes]
Labdacidas agitavit orno.
Hic ille bellis clarus Achaicis
Est Castriotus Si cuius acinacem
Contempiit [(perhaps: Contempsit)] hostis: sed tremendam
Saepe manum, validique sensit
Pondus lacerti cum medios fremens
Globos secando, Dux equitem simul
Equumque, confertos in unum,
Dividere penetrante summa
Et ima ferto sestior, et unico
Infessus ictu sordida quadrupes
Cruore porrecti per arva,
Continuum subiere letum.


page 52, image: s050

Suismet idem moenia moenibus,
Portisque portas fregit aheneas:
Et saxa praemunita saxis
Obruit, Aemoniasque [Reg: Haemoniasque] late
Vastavit urbeis [Reg: urbes] . At patrios Lares
Quantus tueri! Thrax acie ferox
Aequante flaventeis [Reg: flaventes] arenas,
Quot Libycis iacuere campis;
Parvam (pudendum> non numerabilis
Croiam premebat, iam laceris famem
Muris, et obsesso pavorem
Intulerat mala Fama civi.
Accessit astus, frausque periculum
Motura donis, illecebrae volant
Ad summa vallorum et doloso
Ingenium leve ludit auro.
Sed expeditus cuncta Georgius
Perrupit armis, arma ferocior
Deliberata morte, miles,
Arma para; ferme, miles arma.
Praecedo vel sic. Haec ubi gloriae
Severus emptor; vendere laudibus
Vitam paratus pandit Arcem;
Perque Getas, piceamque nubem,
Et faeta [Reg: feta] caeco Marte tonitura,
Fusumque aheno sulphur, et ignei
Torrentis horrendos fragores
Relliquiis comiatus exit,
Damno minantum. Sic Libycus Leo,
Quem dormientem saltibus aviis
Clausere pastorum catervae;
Prima fames ubi suscitavit,
Miratur, et quamquam undique ferreas
Sepes tuetur, turbidus emicat:
Viaque facta frangit Afri
Oppositas pugnax disicit obices
In portuosae se super agmina
Effudit in morem procellae:
Quae decimo revoluta fluctu,


page 53, image: s051

Immugit astris, fertur ad ultimum
Urgente tristeis [Reg: tristes] milite ferias,
Demens Amurathes superbum
Dentibus instrepuisse, coram
Bassis, ab ira collacrimantibus :
Fissique labris, et digitis sibi
Cessisse praemorsis; dolore
Inque fugam rabiemque verso,
Tantum supremis icta periculis
Virtus, honestum dum petit exitum,
Pulcerque desperantis ardor
Cordis habet, stimulique acuti.
Unam duello fortior altera
Necessitatem saepe necessitas
Absorbet: et probrum timenti,
Difficile est metuisse Letum.

Heros II. Joannes Austriacus Caroli V. F. [Abbr.: Filius] Navali pugna et victoria, ad Echinadas contra Selimum Secundum Turcarum Imperatorem celeberrimus. Ode XL.

At non marinis Austriacum tubis
Late sonandum terruerant Getae;
Quamvis aduncis plena rostris
Silva, sagittiferumque pontus
Vectaret hostem. Christiadum phalanx,
Io triumphe, sparsit Echinadas
Tabo Gelonorum: caduca
Sanguineus rotat arma vortex.
Circumsonanteis [Reg: Circumsonantes] vix maris alea
Tentata naveis [Reg: naves] miscuit, ac viros:
Cum barbarorum vis repressa,
Et domiti cecidere fastus.
Accensa virtus nec numerum timet.


page 54, image: s052

Multo tremendus remige Concanus
Fugatur a paucis, et horret
Aequorea fluitare valle.
Quis, Luna fractis livida cornibus,
Sub nube moesta tunc animus fuit,
Classem pharetratam videnti,
Ad gelidum properare stagnum
Tetri Charontis: iamque aliis regi
Velis, et aura non simili! Senex
Instat, per obscuramque Lethen
Frustra vehit reditura numquam.
Ac si veneno Thessaliae nurus
Te polluissent; diceris indigna
Peluis canorum tinnientis,
Funereo rubuisse rhombo.
Cum molle Nereus interea fretum
Enaviganti sterneret Austrio:
Summoque donatum Tridente
Obvius exciperet quadriga.
Hoc Baetis, hoc et masculus Adria
Tybrisque novit: qui viridi sedens
Tapete riparum, hinc Iberos,
Hinc venetum cecinit Leonem.
Tunc Roma septem subsiliens iugis,
Pictusque rubris membra coralliis
Triton, iocoso per fluenta
Aere strepens Aniena lusit:
Tuscaeque conchis versicoloribus,
Plausere Nymphae. tunc Zephyri pates
Eurique festivoque currus
Hippotadis sonuere nimbo.

Heros III. Joannes Hunniades Terror Turcarum Dictus. Ode LXI.

Et tu ferocem, Pannoniae decus,
Vultum sub auras, Hunniades, refer,


page 55, image: s053

Quo stante vivo, tuta numquam
Odrysii stetit Aula regis.
Regnare toto creditur aethere
Per sola notus fulmina Iuppiter:
Sed te Musurmanni sciebant
Vivere funeribus suorum
Expergefacti. Te capulo tenus
Fixis superstans hostibus, alterum
Iovem probasti: tam profundo
Corda metu glaciante Thracum
Ut et fugaceis [Reg: fugaces] exanimaverit
Incussus imis visceribus pavor;
Et mater infanti molesto
Turca tuum minitata nomen;
Terrore fletum provida sisteret.
Qualis Cometes, sanguineum genus!
Si forte stellarum coorta
Seditione, tumultuosum
Invasit axem; territa omnia
Late minaci fronte Palatia:
Magis tyrannos o Salutis
Stella, tuo memoranda Civi,
Ortuque felix, Hunniades, iubar!
O triste Turcis omen et ignei
Fatale salve Martis astrum!
Quod toties Othomannus omni
Horrere visus turpibus abdidit
Pallens; ut exsternatus anguis
Cum subitae tonuere nubes.
Ille, ille caudae multiplicis Draco,
Quod iactitabat , sed capitis Draco
Unius; illisis cerebri
Procubuit super arma nervis.
Qualem trisulca terrigenam iuba
Laetum, et Pelasgos mille volumina,
Spirasque, per saltus trahentem,
Explicuit Capanea pinus.
Isto, Quirites, se probet aemula
Ductore virtus: et gladios, velut


page 56, image: s054

Ad enovaturam retusos
Exacuat rediviva cotem.

Ad Willibaldum Ehrenmannum. Se deinceps D. Virginis Vatem et Encomiasten fore. Ode XLII.

Est et hoc nomen, Willibalde tanti.
Me suum Virgo iubet esse Vatem:
Virgo cantanti Galilaea molleis [Reg: molles]
Applicat aureis.
Illa versuro lituos in hostem,
Mitte sectari modo castra pixit.
Strage deformes alio loveris
Tempore pugnas.
Nunc tamen mitis, nihil inquieto
Debeas Marti. Sit oliva lauto
Nexa non cornus. Volucreis [Reg: Volucres] capillis
Detrahe cristas.
Sin et in praesens, animum furentem
Tanta bellorum stimulat cupido;
Nostra permistis quoque fixa signis
Adde tropaea.
Noster es, nostris agitande flammis,
Nos canes primum, celebris sequetur
Tillias, magnam meditata famam,
Arma Virumque.
Iam fluant sacri fidibus calores.
Ipsa te chordas quatiente, blandum
Inferam numen numerosque dulci
Arte iuvabo.
Haec ubi: gratum iaculata lumen.
Astitit coram; simul evoluta
Nube, crinaleis [Reg: crinales] radios ab omni
Parte retexit.
Utque ferratam manibus tenentem
Repperit pennam, gladiique acumen,
Et tubae cornu, galeamque et hastam
Excussit in auras.


page 57, image: s055

Ad Divam Virginem. Delectari se eius Laudibus Canendis. Ode XLIII.

Quem, Regina, tuo semel
Afflaris Zephyro, non aliis velit
Ventis ille vehi super
Undas pegasei fontis, ubi sacram
Venae laetitiam bibat,
Et facunda redux carmina temperet.
Nec, cum pieriam chelyn
Arguto fidicen pollice moverit;
Formosam Lalagen canet,
Vultumque ac nivea colla Licymniae,
Aut nigras Glycerae comas:
Sed doteis [Reg: dotes] potius, Virgo, tua lyra
Emirabitur aurea.
Et nunc, sive caput sole serenius;
Seu lunae timidum iubar
Subiectae pedibus dicet, et igneas
Zonae sidereae rosas
Nunc ut virgineo castus et integer
Partu detumui sinus
Martis non solitae nomen et oscula
Laetis humidi lacrimis ,
Vagitumque Dei: tum liquidum melos
Caeli et non rude gaudium.
Nunc formam pueri: sive nitentibus
Gemmanteis [Reg: Gemmantes] oculis faces,
Infusumque diem crinibus, ac genas.
Mali fragmina punici,
Et costi madidos unguine dactylos.
Seu quae plurima ferior
Aetas bis geniti Numinis edidit;
Narrabit fide Teia
Vates partheniam vectus in insulam.
O ergo facilis veni,
Necte, Diva, tuis subtrahe laudibus;
Quas si dura mihi neges;
Non opto Lyricis vatibus inseri.


page 58, image: s056

Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus.

Celeusma [Reg: Celeuma] Marianum Sive Laudes Divae Virginis. EX SS. Litteris Allegoria. Ode I.

Regina : nam quo nomine te vocem?
Cui mille naves laudibus asperae,
Honoris in portu quiescunt:
Mille novae subiere pontum.
Trans claustra Chinarum, et Iapones feros,
Encomiorum non popularium
Gazam relaturae superbam.
Omne fretum tibi, Diva, servit
Remisque velisque et super aethera
Late refuso gurgite Gloriae:
Qua Sol supinos, qua pronos
Tollit equos abeunte curru.
At illa Navis, quae Galileidos
Inscripta sacro nomine Virginis,
Favoris aspirante vento,
Oceanum penetravit immensum:
O quas profundo fertur ab aequore
Reversa merceis [Reg: merces] , quos cumulos opum
In Nazarenos , unde primum
Solverat, evoluisse portus!
Electa sicci cinnama corticis,


page 59, image: s057

Myrrhamque et ingens pondus aromatum
Crocumque, nardumque et fragranti
Balsama deproperata rivo.
Non tale quidquam protulit India;
Non ex Sabaea decidit arbore:
Nil tale Medorumque messis,
Aut Cilices oluere nimbi.
Sed et genistis pendula Punicis,
Ardore miro mala rubentia,
Ne pressa marcerent, in ostro
Virgineae iacuere Prorae.
Cedros comanteis [Reg: comantes] e Libani iugo,
Et propter amnem tot Platanos sitas;
Summoque divulsas Sionis
Monte quis enumeret cupressus?
Divina totis litoribus Ceres,
Plenae per oras sparsa crepidinis,
Surgebat in grandeis [Reg: grandes] acervos.
Non aliquo minuenda dempto.
Fluxere conchis vina capacibus,
Peculiaris vina notae, botro
Expressa Cypri: qui Calaenae
Chrysolithos superabat uvae.
Post quantus auri fulgor et ignium
Dives marinorum irrubuit sinus!
Advecta cum gemmis eburni
Copia quam pretiosa dentis,
In Regis Aulam sectilis, et torum!
Collata tecum se Salomonia
Classis fatetur, Diva, vinci.
Quas variis opulenta ripis
Natura sparsit, colligis omnium
Complexa doteis [Reg: dotes] . Totus in unicam
Defluxit Aether, parva, pulcri
Est facies, quoque magna Mundi.

Milo Crotoniates Senex. Humanae Imbecillitatis Monitor. Ode II.

Quisquis aetati iuvenile fidis,
Et quos iactas temere lacertos;


page 60, image: s058

Robur exemplo tenuare cani
Disce Milonis.
Qui bovem pugno violentus olim
Cernuum vulgo metuente stravi,
Ipse me mirans penitus solutis
Langueo nervis.
Nempe tunc nullam tenuisse securim
Nudus armorum. Manus ipsa ferrum,
Ipse ferratus fueram, nec ullo
Ligneus ictu,
Dexterae suppar humerisque totum
Venter absumpsit, mea bella, taurum:
Indus occisum phaethon, sepultum
Vidit Iberus [Reg: Hiberus] .
Nunc ubi vires, ubi tantus ille
Frater Antaei? pudet esse notum.
Publicae quid iam cumulata prosunt
Munera luctae?
Strage famosus rapida leonum,
Iam lupos vito pudor heu! senectae
Terret assuetum vacuare silvas
Obvia vulpes.
Saepe dimensum virideis [Reg: virides] ad annos
Corpus expendo, nec in hoc Milonem.
Cerno quae situm: mihi saepe multa
Mentior ipsi.
Forsan a memet tacite recessi.
Credar immotis pedibus stetisse,
Vir manu pressa retinens inexpu-
gnabile Pomum.
Erro figmentis, dubiaque vulgi
Laude deceptus: neque me iuvenco
Ulla luctantem maculisve pardi
Sparsit arena.
Quid rosas semper querimur fugaceis [Reg: fugaces] ?
Quercus in nigro sua fata luco
Sentit, et tandem ruitura toto
Vertice nutat.
Fortis est, qui se negat esse fortem:
Aut suas certe meliore vireis [Reg: vires] .


page 61, image: s059

Lege dispensat propere sequenteis [Reg: sequentes]
Cautus in annos.

Paeanboicus Ab Auctore Cantatus, Cum intra Octavum diem omnium Sanctorum, Monachii, Victoriae Pragensis memoria iteraretur. Ode III.

Haec illa lux est, quae pepulit metum,
Et atra belli nubila candidis
Discussit astris: cum sub uno
Imperii Latialis ictu
Fortuna staret. Torva Bohemia,
Albi minaceis [Reg: minaces] concutiens iubas
Leonis, in Flavum ruebat,
Sanguineo metuenda rictu.
Qua bellosi Stella cubilia
Praesignat Horti, verius imminens
Pragae Cometes; dira motis
Signa tubae cecinere castris.
Clivo rebellis miles in edito,
In valle noster. Quanquam adeo palus
Tardabat, uligoque putri
Crassa lacu, mediique pontis
Obex: morantem transiliit pedes.
Hac est eundem, Dux prior increpat,
Adversa sustollens in hostem
Maximus Aemilianus arma;
Tum vero crebris icta tonitruis
Mugire tellus: fulminei Ioves
Stridente torqueri metallo.
Vox gemitus, ululatus, irae
Miscentur una. Sic geminus ruit
Torrens ab Aemo [Reg: Haemo] , quisque suam rapax
Spumare brumam: donec alter
Per scopulos, per et arva victor.


page 62, image: s060

Cursu feratur iam sua libero.
Mars tela telis, manibus manus,
Et scuta scutis mistus aequat.
In galeas aliena surgunt,
Caduntque cristae cornua proximae.
Proh quantus ensem stringit in agmine
Bucquoius; et quamvis laboret
Vulneribus, fodit ora ferro!
Immane nixus quot cuneos secat,
Supraque toto vertice Tillius
Intorquet hastas! Non tot hoedi [Reg: haedi]
Caurus agit pluvialis imbreis [Reg: imbres] .
Iamque omne bellum nomine perdito
Fit vera strages: tantus amor necis
Stat miles in rupem, et minanti
Terga negat, faciemque praebet.
Nudata Letum scandit ephippia,
Passimque nudat. Caesa cadunt velut
Armenta; neglectisque Parcis
Tres Furiae secuere fila.
Io! Dehiscunt undique copiae,
Et turpe mordent degeneres solum.
Sublimis ad Boios volat
Victoria, pulvereamque pennis
Inscribit auram. Quid iuvat aereas
Praeferre parmas? Omnia proterit
Virtus, Anhaltinumque fracto
Detrahit exanimem caballo.
Turnus superbi nominis ambitum
Iactare visus, denique repperit
Maioris Aenea lacertos.
Verte pedem, Frederice, retro,
Rex heu! caducae fabula gloriae.
Campum petebas, seu Megalesia
Romana spectaturus inter
Artificis simulacra ludi.
Discede Circo. Feria (non vides?)
Hostile spirat praelia classicum:
Frustraque nitenteis [Reg: nitentes] reverti
Mergit equos equitesque Molda.


page 63, image: s061

Ergo incitata cornipedis fuga,
Sese paventem protinus abstulit
Per plana, per saltus! In Urbem
Non alio rediturus anno.
Soluta laevo crure Periscelis
(Pudor!) Britanni perditur in via
Favoris ornatus:repertum
Ludibrio diadema multo.
Iactent feroces se numerosius
In bella fastus: spes crepat improba
Tandem, sinistrorsum, et triumphat
Laurigero Bona Causa curru.
Illam ministris auxiliaribus
Circumdat aether: et medias licet
Feratur in flammas, obumbrat
Aligerum clypeata [Reg: clipeata] nubes.

Ad Matrem Amabilem. Ode IV.

Quisquis o mitis, tua teque, Mater,
Non amat, tristi niger est veneno;
Et soporantis furiale virus
Suxit echidnae.
Illum et in saltu, fera saeviorem
Tigris a veris catulis removit,
Lacte depulsum; timuitque dirum
Pascere foetum.
Illum et insani timuere fluctus,
Ore spectantis prius excitati:
Illum et horrebit venientem ad Umbras
Ianitor Orci.

Ad Othmarum Dandiram Adami Dandirae F. De Posteris Primi Adami. Ode V.

Si verum excutimus sinu,
Ex quo fatidica primus in arbore


page 64, image: s062

Suspendit Genitor gulam;
Heres stultitiae non dubius nepos,
Infelix patrimonium,
Maneis [Reg: Manes] quisque suos ac furias habet.
Ipsis debitus in suas
Sectus particulas As Pueris datur.
Hinc iam cymbala, patrii
Iuris signa petunt, et quatiunt nolas.
Dulce est desipere in loco:
Factis quisque suis clamat Horatius .
Raro vertice non scatet
Seu cornutum aliquid, seu bene mobile
Et par auriculis Mydae [Reg: Midae] .
Frustra dissimulas Dandira Dandirae,
Et dici fatuus fugis.
Ah! non fugies: sive Porysthene ,
Seu defluxeris Isara!
Fatis res agitur: Fata Nepotibus
Instant. Desuper ingruit
Convulsis cerebrum debile tegulis
Urgens imbricitor Notus;
Ventosumque caput Gorgone sibilat.

Ad Carolum Wetteravium. In magni Principis Obsequia Et Aulam Transiturum. Propempticon. Ode VI.

I, quo vocaris, Carole , sed prius
Politiori fac Patientiae
Immane votum. Dice blandum
Ferre iugum, et lepidos dolores.
Est Aula pontus. Spes tua naviget
Vicina ripae. Qui pelago nimis
Fidit quieto, larga praeceps
Immodicis dare vela ventis;
Calumniarum saepe cerauniis
Illisus, eheu! cum gemitu ratem


page 65, image: s063

Ad saxa non vitata franget,
Tristius Emmanule Sosa.
Sparsae natabunt ludibrium trabes,
Ridente portu, quo male solveras
In altum? Et eluctata raro
Frustra suum Dominum revisent.
Quod turbulentum senseris, edoma,
Menteis [Reg: Mentes] hiulcas Gloria transilit,
Fastidit imas, vive nulli
Asperior, tibi durus uni.
Sit magna famae cura, supercili
Sit nulla: fastum palpebra nesciat.
Utcumque sors mutanda ludit,
Non cupias cecidisse semper
Ad vota talos. Purpura, quam geris,
Mutat colores. Sidera nunc micant,
Nunc nube subiecta teguntur;
Perque vices variatur Annus.
Felicitatis pars, puto, maxima est,
Felicitati fidere parcius.
Qui non latens latere mallet,
Ille potest sapuisse dici.
Nescis? In Aula sunt vitrei gradus.
Scandes deorsum crebrius, et cades
Sursum; repentinoque terrae
Terga dabis resupina motu.
Sed temet ipsum dispice: caetera
Permitte Fatis. Rodit inutilis
Exulceratum cura pectus;
Seque dolor cumulat dolendo.
Caelum minatur fulmina? Sustine,
Praesens voluptas allicit? Abstine.
Fortuna blanditur? Recede:
Vana minax fremit arma? Ride.
Places? Favorem cautius occupa,
Iaces? Triumpha tutus in otio.
Levaris? Exulta modeste.
Deprimeris? Patiare flecti.
Insultat hostis? Dissimula. Dolet?
Gravare noli, plura quid impero?


page 66, image: s064

Virtute stabis. Sola Virtus
Et facit, et faciet beatum.

Votum Parthenii Sodalis. Ex Solemni [Reg: Sollemni] Formula:

Propono firmiter, ac statuo, me numquam te
Derelicturum, neque umquam aliquid contra
Honorem tuum dicturum, aut facturum et cetera.

In gratiam nobiliss. Adolescentis Sebastiani Venatoris. Carol. Andr. Venatoris F. Cum in Album Sodalium B. V. referretur. Ode VII.

Iungentur lepori canes,
Et pardi capreis, et timidi latus
Asternent ovibus lupi.
Pisces aerios transilient Notos:
Et supra iuga montium,
Balenae [Reg: Ballaenae] choreas cum vitulis agent,
Cervi subter aquas, sua
Deponent liquidae cornua Naiadi,
Quae saltus per et avia
Silvarum volitans, pennipedes apros
Laxis retibus induet.
Haec possunt fieri, Virgo, meum decus.
Ut te, vel tua, deferam?
(Sic me, Diva, iuves) haud fieri potest.


page 67, image: s065

Exclamatio. In funere Divitis, cum sepeliretur. Carmen extemporale. Ode VIII.

Adeste, magni Carceris incolae,
Parvoque claudi discite carcere.
Hanc vestra Libertas Seriphum,
Hos Gyaros subit exul Orbis.
Post fata cunctis sufficit angulus,
Et parvus affer. Turrigeris ubi
Innixa Maurorum columnis,
Ac minio variata moles?
Aut lata per quae iugera miluius
Volans, citatas tot stadiis tamen
Lassavit alas? Nunc avitis
Nomen ubi fluitare bullis
Sparsum, et cruenti sanguis originem
Foetens tyranni? Nunc lituis ubi
Elisus, et Rumor vapore
Astra super populosque vectus?
Venter pusillus, grande negotium
Quo iam recessit? Quis leget ostrea
Gaurana pransuro? Ligatae
Quem veteri saturabit uva
Fuligo testae. Pomiferis ubi
Autumnus implens arboribus nemus?
Funesta creverunt Adami
(Insere nunc Meliboee,) poma
Ingratus heres caetera possidet,
Te flente ridens ille palatii
Metator, insultat sepulcro,
Calve, tuo, titulosque calcat.
Fert ille torqueis [Reg: torques] , et Tyrii vomit
Spumas aheni: te redimiculis
Cingent inornatum lacertae.
Heliadum bibit ille crustis
Tandem solutis caecuba clavibus
Mappamque tingit: te nec aqua, Cinis,


page 68, image: s066

Lustrare dignetur. Quietem
Sub placido capit ille cygno:
Te saxa pressant. Ille reconditae
Talenta gazae promet, et intimae
Avarus immigrabit Arcae;
Funero tibi nec triente
In os reposto. Si lacrimas dedit,
Cum dulce pondus, carum Odium extulit;
Credantur emptae; vel Charontis
Immemorem redolere Lethen.
Proh fluxa rerum, fluxa potentia,
Opumque ludus! Somnia, somnia
Emissa per rimas eburnae,
Mox iterum revocanda, Portae.

De Joanne Babyla Suevo quinquies viduo. Ode IX.

Credet hoc quisquam? Babylas maritus
Coniugis quintae, simul occupatam
Litibus, secum rapuere tristeis [Reg: tristes]
Fata sub umbras,
Ducit et sextam, vetulus iuvencam.
Unde tam diros, precor, hausit igneis [Reg: ignes] ?
Esse dicamus super omne regnum
Maius amoris.
Qui maris fluctus semel enatavit,
Non bis accusat mare: sed madenti
Veste suspensa Galateae ad Aram,
Abstinet undis.
Nesciunt stulti sibi non nocere
Quinta quem nullis domuit lupatis
Uxor, in poenam Dominas meretur
Ducere centum.

Ad Paulum Rivernam et Canum Virniam, Stoicos. De moribus et natura Sapientis. Ode X. Sub porticu cantata.


page 69, image: s067

Frustra querelis conterminus diem.
Iam nunc inaneis [Reg: inanes] mittite, Stoici.
Rixas: locuturumque verba
Pieriis socianda chordis
Audite Vatem. Quis Sapiens? Sibi
Sat ipse solus. Quem neque dimovet
A iure libertas, nec ensis
Purpurei violens tyranni.
Regnare dicas: qui posuit metus,
Hic sceptra sumpsit. Nobile cum Dei
Templum, fit orbis; digna templo,
Pectus erit sapientis, Ara.
Nec Rhenus illi gurgite Patriam
Signat, nec Ister. Roma sit Ausonum,
An Bojorum, profunde
Dissimulat generosus hospes,
Mundi inquilinus: moenibus ac domo,
Quam sol eundo circumit, ignea
Contentus, includi lutosa
Urbe negat brevibusque muris.
Nullius idem sollicitudinis,
Quo natus anno, quo genitus patre:
Vulgo requirenti fatetur
Luce palam, sine fraude tantum
Se nosse recte vivere. Vivere,
Non esse solo vescier Aethere:
Sed laude, virtutisque fructu
Egregiam satiare mentem.
Ut quisque caelo decidit optimus,
Est eius annus. Tempora, crastinum
Ignorat hesternumque mane,
Cum Superis hodieque vivit:
Et puncto in uno totum agitat sui
Collectus aevum linquere sarcinam
Et ferre mortalem paratus:
Quamque piger cupiisse multa,


page 70, image: s068

Tam curiosis luminibus vigil:
Ut temperatum pectoris alveum,
Concinna tranquillo Voluntas
Naviget, insideatque vento.
Non Ira fluctus, non Amor excitet;
Frangatve remos impatiens Dolor:
Aut incitatae vela mentis
Destituat Timor in Charybdi.
Hic liber est , qui se sibi vindicat:
Suique semper nobilior bonis,
Caduca, quae late patentem
Trans Animi iacuere ripam,
Indigna curis grandibus aestimans;
Quocumque casu perdita, cum parum
Segmenta tonsae sparsa barbae,
Restitui spoliatus optat.
Iam qualis inter prospera? Nubilus.
Rebus secundis, si nimiae fluant,
Oblatrat, infigitque dentem.
Fluctibus exagitatus, inter
Adversa tanto laetior exsilit.
Fortuna mollis pugnet, an aspera,
Haud curat, utriusque victor.
Ferreus in Vitream cadendo,
Frangit gementem pondere: Ferreae
Luctator obstat laneus, ac rudes
Consopit ictus et fatigat
Arte pari iaculantis artem.
Hac ille tutus, non premitur malis;
Sed maior uti gaudet, ex ultimam
Exspectat inconcussus Horam:
Qua Superi voluere lege.
Si certa Mors animi fuga est;
Cur expavescat compedibus Geta
Solvendus? Auctorem sequatur
Me quis, et ad populum silentem
Citatus. Adsum, clamat, et irruat
Festivus, nec accuset neganteis [Reg: negantes]
Plura Deos iterare lustra.


page 71, image: s069

Nulli querentes secula corripi,
Calumniaque Fata protervius;
Quam qui merebatur recondi
Ante diem, properante Fato.
Heic [Reg: Hic] fila solvo, quid mihi, Virina,
Quid, Paulle, dices magnificentius?
Iam nunc quiescamus sub alno:
Cras aliam feriemus Oden.

Ad D. Virginem. In Silva Quietis, vulgo Waldrast, altissimo Tyrolensium montium iugo propitiam. Cum Auctor ad eam inviseret. Ode XI.

Diva, quam circum spatiosa late
Hinc et hinc crescit nemoralis arbos;
Et supra nubeis procul acta ramis
Sidera vertit.
Ut libens dignas habitare sedeis [Reg: sedes]
Cerno sublimem! Nebulosa quamvis
Saxa praecingant, amor egit altum
Visere Montem.
Cui Therapneae [Reg: Therapnaeae] metuant Amyclae
Terga conferri, viridisque Cynthus:
Quaeque famosos agitata pascunt
Maenala cervos.
Verticem supra, mediumque caelum
Inter et terras humileis [Reg: humiles] iacere,
Arva despecto penitus remota,
Proximus astris.
Heic [Reg: Hic] moror. Vos, o socii, redite
Indices voti. Stat in hoc recessu
Emori; nam quo tumulo reponam
Dignius ossa?
Spirat ex antris pietas, et horror
Conscius Nymphae. Locus ipse gratum


page 72, image: s070

Terret ac mulcet, Superique per
Praecordia fusi.
Sive nimbosas quatit Auster alas:
Sive brumali Boreas minatur
Ninguidus cornu: Niveae tenemus
Virginis Aulam.
Hinc ut avellar? Prius ima Valli
Incidet Rupes, pedibusque dorsum
Et caput iunget: prius ipse fontem
Deferet Oenus.
O qui es semper memorande silvae,
O tuum vere meritura Nomen:
Da frui fessis aliquando vera,
Silva, quiete.

Ode XII. Fuge Dilecte mi, et assimilare Capreae, hinnuloque Cervorum, super monteis [Reg: montes] aromatum. Cant. 8.

Miserarum est, nec amori dare finem:
Nec amantis tamen aestum tolerare
Propiorem: nec amando cruciatam satiari.
Fuge proles Genitoris sine matre:
Libani qua sacra vestit juga cedrus,
Age, praeceps salientum fuge ritu caprearum.
Fuge praesens, mea Lux: nam nimis uris.
Flagro, qualis liquefacta pice taeda:
Simul igneis agitatos leve venti iaculantur.
Age Proles Genitricis sine patre,
Fugienteis [Reg: Fugientes] cata cervos imitari:
Super altos redolentum fuge monteis [Reg: montes] Zephyrorum.
Ubi nardo socialis crocus halat:
Ubi spirat Solymaeae nucis Arbos [Reg: Arbor] :
Ubi thuris bene largus, generosi fluit imber.
Fuge, sed respiciens huc refer ora.
Iterum saevit ocellus, fuge tandem
Neque velox, neque tardus: fuge ritu caprearum.


page 73, image: s071

Mercurius Monacensis Rerum Novarum Praeses. De Alberti Wallensteinii, Fridlandiae Ducis, eiusdemque Sociorum, tragico exitu. Ode XIII.

Ocius gressum celerate, Cives.
Nuntius Maja generatus adsum;
Odi per infernas superasque lucet
Semita sedeis [Reg: sedes] ,
Huc recens Egra venio, per auras
Lapsus; ut ventos agilis secarem,
Addidi pennas tunicatus et
Talaria plantis.
Bis nimis raptim properantis angues
Sede concussi cecidere sceptri.
Bis reclinatus medio galerus
Vertice fluxit.
Imus ad Fontem Ducis: inde mira
Maior audiri referam duella.
Omnium nostris onerata monstris
Tinniet auris.
Ordiar, linguis, populi, favete:
Cuncta, Fridlandus violens, ab imo
Imperi pessum solio daturus,
Credite, vixit.
Ordinem fatiferiemque pando.
Pone se Pilsna timide relicta,
Multa voluebat nocitura moerens
Solus in arce.
Proditis ergo moriemur armis?
Mene deceptum reditu Galassus
Lusit et vanus titulos honoris
Caesar ademit?
Sunt tamen vires, quibus ima summis,
summa miscebo metuendus imis.
Est adhuc nervus, gravidaque nummis
Miles in arca.


page 74, image: s072

Largus argenti super arva sparsi,
Colligam plenis aciem maniplis:
Quanta ferratae crepitare numquam
Coepit aristae.
Quanta Medorum neque visa campis:
Sive captivam bibit Amphitriten;
Seu diem densis glomerata turmis
Abstulit Orbi.
Austrios Boiis Laribus Penates,
Patribus natos furibundus una
Caede confundam, penitus revulsa
Stirpe nepotum.
Inter haec, noctem roseus supremam
Vesper emissis revocabat astris:
Sole sub terras abeunte, serae
Tempore Brumae.
Quando (sic Divi voluere) pulcrae
Lucis Heroes, animaeque magnae,
Dulce coniurant, tacitosque claudunt
Pectore foedus.
Fida Butleri manus, et valentis
Certa Gordoni penetrare aenas
Tegminis squammas [Reg: squamas] , celebrisque comi
Leslius astu.
Iste Fridlando catus obsequenteis [Reg: obsequentes]
Duplici nutus simulare vultu,
Clam cruentandis epulum paravit
Funebre mensis.
Huc Thyesteae properant ad aram
Victimae: pingui bove maior Ilo,
Terskii venter, Nyemannus audax,
Kinskius acer.
Iamque bellaceis [Reg: bellaces] animos movebat
Vena diffuso calefacta vino;
Et voluptatis stimuli lubibant [(reading uncertain: print unclear)]
Martis amorem:
Cum Geraldini subito caterva
Lene suspenso pede venit et qua
Flexa postico via dimovetur,
Irruit aulae.


page 75, image: s073

Vivat Augustus, fremuere, Ferdinandus,
Et Regnet! Simul ense tota
Solvitur stricto scelerum quadriga, et
Sanguine rorat.
Ilo, dum contra furit ire ferro,
Membra concisus. Reliqui nocentem
Spiritum, venit trucis instar efflant,
Qua data porta:
Sic quoque audaces, et adhuc protervi.
Haesit in vultu moriente terror:
Qualis aspecta facies timetur
Torva Medusa.
Vasa cum fractis crepuere vitris:
Multiplex una sonus e cadentum
Vulnere et mistus rediit cruore in
Pocula Bacchus.
Mox ad Albertum: Caput addituro
Devero Fatis, dolus, anne virtus,
Ad Deus? Certe bene fortuitam
Praebuit hastam.
Talis infestum Garames Leonem
Vadit exsultans iaculo ferire.
Dum timet, gaudet tamen ira magni
Conscia voti.
Ter pede illiso tremuere postes:
Ter pedem illisum repulere postes.
Cessit insultu patefacta late
Ianua quinto.
Heic [Reg: Hic] supra lectum residere visus,
Ille Germanae Catilina Romae:
Qualis immani iacuisse fertur
Cacus in antro.
Proditor! (sed mox gelat hortor artus:
Stant comae, muti pavor errat oris)
Tune Romanum, malesane, perdes
Funditus Orbem?
Dixit: et contra meditatus ictum,
Qua potest, tota latus hausit hasta.
Ille singultans animam stupentem
Eiecit ad Umbras.


page 76, image: s074

Vos, io, mecum celebrate ludos!
Aura communi sonet icta plausu!
Laeta festivum freme, turba, lessum!
Bestia vixit.
Caesarem quondam male Roma caesum
Vidit a Bruto: bene nunc vicissim
Tota servato videt Egra caesum
Caesare Brutum.
Omnis hoc semper patitur tyrannus.
Aut enim ferro perit et veneno,
Aut metu: Iudex suus ipse poena
Dignus utraque.
Mercuri, quo te celerem repente
Proripis? Motis secat, ecce, claras
Brachiis nubeis, liquidaque corpus
Remigat aura.
Sic vola, sic saepe redi, novarum
Arbiter rerum. Tibi prona semper
Auris, et nostrae Citharae vacabit
Longior usus.
Vatibus felix ego dicar olim;
Cuius obtuso licet et strepenti
Barbito, lusit Fidicen decora
Peliade natus.

Ad Divam Virginem. Propempticon Venatorium, Pro Sigismundo Lecanta Radagiso. Ode XIV.

Quae Maenalia, Virgo, potentior
Venatrice Dea, collibus accubas
Umbrosis; et in omneis [Reg: omnes]
Exerces pharetram feras:
Silvarum studiis asperioribus
Nutritum Iuvenem protege; qui canes
Cras educet in aprum,
Maiorem Calydonio.


page 77, image: s075

Quot iam stravit equos bellua dentibus!
Rostro vastat agros, et fata proruit.
Deflent damna eoloni,
Et brutam metuunt famem.
Sed Lecanta modum ponet, et improbam
Crudelemque gulam, fortior Hercule,
Cum venabula sumpsit,
Toto funere porriget.
Multum, Diva, tuis, ut memorat mihi
Fidens auspiciis, queis [Reg: quibus] etiam tigrim,
Barbatum leonem
Ausit comius aggredi.
Non is sollicitis ambit Oreades
Dianae precibus: nec gelidis vovet
Eluctatus Amyclis,
Aram ponet frondeam.
Discedant veteres Taygeti Deae:
Flavas sparsa Noto Nebrophone comas
Et famosa Lycaste,
Et Theron iaculis minax.
Illi tu potior: cui viridem solet
I? [(reading uncertain: print faded)] silvis petasum sternere Praesidi;
Mane et vespere pronus,
Et cum stat medius dies.
Fonteis [Reg: Fontes] cervus amat, iuniperum lepus,
Vulpes antra, favos ursus, aper iugum.
Summas caprea rupes :
Te, Virgo, Radagisius.

Ad Marquardum Nasturtium, inter iudices adlectum. Urna Minois sive iustum iudicum. Ode XV.

Veto duellum iudicis ac rei!
Quod iste ferro debilis, hic ferox


page 78, image: s076

Absolvit argento, quot enseis [Reg: enses] , Heu, similis male fregit hasta!
Evolvo Sphyngem [Reg: Sphingem] . pollicitis veto
Vendi favores, munere calculum.
Submovit Osttacismus olim
Iudicis Ephoros iniquis.
Pix omne munus. Casta manus picem
Non tangat umquam quisquis olet rubrum
Stillantis unguentem metalli,
Tartareum grave foetet hircum.
Illime nomen pulcrius est Scypho,
Quem limus Hermi proluit aureus.
Praetoris in parvo salino
Pauperies animosa splendet.
Quo pondus urget, nudaque Veritas;
Examinatis Caussa bilancibus
Pendens servatur. Tum quiescat
Triste forum, pelagusque raucum.
Et huic mari stent littora; quod bona
Tot Liberorum rapta querentium,
Plenasque pupillis carinas,
Et viduas inhiante naveis [Reg: naves]
Demersit alto, providus arbiter
Scrutare Caussas, inspice sanguinem,
Incide venam nosce morbum, et
Semina, principium Litis.
Nec Manlianum iudicium probo,
Nec Laelianum. Dii medium tenent.
Clementiam terrore muni:
Atticus et Cato misceantur.
Quod Theta figis, cum gemitu leges.
Ne rumpe funem, neu propera caput
Obnubere, abruptamque cursu
In medio iugulare Caussam.
Humana cervix, et Scythico Foro
Digna aestimari. Funera condimus
Labore nullo: sed profectos
Difficile est revocare maneis [Reg: manes] .
Quondam in catino Symmachus exsilit
Formidulosa piscis imagine;


page 79, image: s077

Terretque convivas et atris
Anguibus exagitat tyrannum.
Ergo videntem cuncta vereberis,
Marquarde, qui ius dicet ab Iride.
Connivet interdum: sed ultor
Supplicio graviore pensat.

Maria Aegyptiaca paenitens. In gratiam Gen. Domini Iuliani Weitenhofii, qui eidem Divae, in memoriam defunctae Coniugis, Mariae Wasliniae, Aram posuerat. Ode XVI.

Tristis voluptas, flebile gaudium,
Fulignosas, o Lacrimae , genas
Et pectus ubertim lavate.
Illa ego sum Veneris probrosae
Exusta foedis Terra caloribus.
Rigate vultum: currite, currite;
Aegyptus in me sicca squallet [Reg: squalet] :
Vos, Lacrimae meus iste Nilus.

Paean Parthenius. Boicarum Virginum, quae pro defendenda Castitate contra Suecorum irruentium furias, viriliter decertarunt. Ode XVII.

Non sola iacet Roma Lucretias,
Castum cruorem fundere prodigas;
Ferroque transfacto decorum
Magnae Animae reserare pectus.
Et nostra vidit Tarquinios suos,
Ac vicit aetas. Digna legi cano
Tropaea, Nympharumque bella,
Strymoniis memoranda peltis.


page 80, image: s078

Non una nostris Hippolyte stetit
Famosa terris, impatiens probri:
Turmasque et impermissa tangi
Agmina, Penthesilea duxit:
Contra severum nuper euntibus
Hunnis pudorem certa resistere;
Vulnusque tractando superbum
Ausa mori, iuguloque sanctum
Praeferre florem. Credite Posteri:
Nativa casti frigora pectoris,
Nivesque sinceras in ipsis
Virginitas Alemanna [Reg: Alamanna] flammis
Servavit; ipsos Cloelia Teutonum,
Ad, Boia, Portas, Anglipolis, tuas,
Tranavit amneis [Reg: amnes] , perque castra
Attonitum patefecit Istrum;
Non et sequaci. Sic Pholoe nemus
Deprensa Fauno, vel fluentum
Obiecit, occuliturque annum,
Sic saepe visum Nais aequore
Tritonia torquet lubrica flexibus:
Et vincta iam iam, se lacertis
Solvit, aquas facilis subire.
Nefas inaudax! O bene, Lappia
Delusa, mollis! Retro, age barbare,
Armate retro cede leno
Disce alias habitare thermas,
Profundiori territus alveo.
Suam sequestro gurgite Filiam
Iam Rhenus exploravit olim
Patrius et reperit Sibyllam.
Quo vero cantu prosequar, aut tuas,
Landsperga morum nobilis, aut tuas,
Formosa, Landishuta, pugnas,
Femineo statuente sexu?
Proh quanta vestris, sive ferocia,
Seu vis puellis! Quam rigidus pudor.
Iusteque saevus, dum retundit
Tela manu bene pertinaci!


page 81, image: s079

Minor leaenae pro catulis furor.
Nos immerenteis [Reg: immerentes] luridus opprimat
Gothunnus, haerentemque scindat
Immerito capiti coronam?
At non Lacaenae degeneres sumus.
Servire natae. Qui voluit diem
Vixisse supremum, neganti
Audeat applicuisse vultum.
Sternetur, obtruncabitur, occidet.
Itum in enseis [Reg: enses] . Triste procantium
Reiectus horror. Mille quamvis
Circumeant, stat amara Virgo;
Et, ceu furenti turgida Libero,
Incontinenteis [Reg: incontinentes] terribilis manus
Avellit. Infultus repressi,
Dum reprimi potuere saxis,
Pugnisque et ore et dentibus, ac pede;
Non facto ad unguem legis Ionicae,
Sed Christianae. per minaceis [Reg: minaces]
Haec gladios animosa vadit:
Haec Daedaleis fidere brachiis,
Labique praeceps: illa sequi comes
Mortisque et aurae; nulla cessat
Debile sollicitare ferrum.
At dirus hostis Thermodoontiis
Pares puellas, lilia messuit
Cruenta colla. Quae cadebant,
Stante tamen cecidere vultu.

Ad Virginem Matrem puerum Jesum in sinu tenentem. Ode XVIII.

Virgo, nescio quid micas
Claris plus solito laetitiis, simul
Strinxit te roseus Puer.
Amplexu veterem non ligat arctius
Quercum centimanus frutex.
Haeres illa tuo nexilis, hic suae.
Ut suspensus in oscula,
Materni Zephyrum fugis anhelitus!


page 82, image: s080

Tu cedente premis gena
Dilecti faciem: totaque myrrhei [Reg: murrei]
Stillas ore bibis Dei,
Una est, una anima est Filius et Parens.
Vitae, Virgo, tuae Puer:
Vitae tu Pueri dulce coagulum.

Pecunia Serpens. Ode XIX.

Caerula qualis maculosa squammae [Reg: sqamae]
Mulcet ac pulcro ferit anguis ore:
Talis aurato micat et nocet
Pecunia collo.
Tecta formosum simul in metallum
Repsit; humanam faciem superba
Induit Regis, titulosque circum:
Cetera Serpens.
Serpit in vulgus. Sed enim venenum
Quis sub argento radiare credat?
Quis timet Nummum tua mentientem
Ora, Philippe?
Allicit fallax, oculosque visu
Multa speranteis [Reg: sperantes] pretiosus urit.
Mox et arcano nociturus igne
Gestit haberi.
Ast ubi paullum manibus fricari
Coepit, aut ruga caluit crumenae:
Virus effundit, tacitaque Dipsas
Cuspide mordet.
Unde mutato color ore flavet;
Et sitis crescit, velut albus hydrops:
Quam nec infuso vagus error Hermi
Eluat auro.
Ipsa sedandas alit unda flammas:
Plus semel poti sitiuntur amnes.
Splendidis semper novus in procellis
Aestuat ardor.
Saepe discordi quatiens tumultu
Turbat emotam furor ille mentem.


page 83, image: s081

Nescit, insani quid agat, vel optet
Pallor avari.
Alba foecundo velut ales ovo,
Incubat gazae; neque dimovetur:
Quamlibet fulmen iaculatus aether
Irruat Ollae.
Spelucri [(perhaps: Sepulcri)] natos, geniumque fraudat:
Servus Uxoris tolerat flagella
Vapulat gaudens, dominaeque figit
Basia Doti.
Denique immensos sceleratus arcae
Infodit census; ut habere possit,
Quod supra Functi saliens sepulcrum
Rideat heres.

Pensiles horti visendi monachii, In Aula Serenissimi Alberti utriusque Bavar. Ducis.Ode XX.

Alberti iuxta me comitem sinis
Impune terram despicere et frui
Novae superstantem columnas
Pensilibus Babyloniis hortis?
O aura frondens! O Zephyri domus!
Huc devoluti Caelicolae, nemus
Sublime noctu saepe visunt,
Cum lepidae coire Stellae.
Hic ipse stellis fragrat olentibus
Florialis aether, en copiaria [(reading uncertain: print faded)]
Lucent in alto. Flamma vernat,
Et roseos calathiscus igneis
Hians odoro laxat in aere.
Hortante Majo iam tremuli sinus
Vitale connivent et udos
Rore lavant oculos amelli.
Regnat venustas discolor. Hic nives
Luctantur in culmum: hic temere iacent.


page 84, image: s082

Illinc comanti germen ostro
Induitur, gremioque matris
Abire gestit. Plurimus emicat
Onyx in herbas. Areolas virens
Partitur, insignitque buxus.
Sparsa nitent asarota circum.
Quam pura vivae prosilit e cavo
Aurora lymphae! Fons medius toros
Persultat, humorisque lucem
Irriguum iacit in duellum.
At non et arbor nulla canentibus
Demittit aureis. Vidi ego sibilo
Crispante ramos, colla ramos
Flectere, et alloquio moveri.
Sentit Poetas mitius arborum
Genus, sacri non immemor Orphei.
Agnoscit ex illo Camoenas
Nutibus, et foliorum acuto
Susurras imbri. connubialia
Vidi Lyaeum tendere brachia:
Vitesque desponsas, ad ulmum
Viminibus viduam ligari.
Hic otiosis mollior Africis.
Gratum teporem Iuppiter annuit.
Hic somnolentus spirat Eurus,
Imperio gracilis Favoni.
Sed et calorem proxima decipit,
Frangitque soles bruma sub algidos:
Apelle multo plena, multam
Cornibus obiciens Dianam.
Utcumque stricto dente Canicula
Incensa mordet, vel Leo flammeus
Crudele rugit: temperato Frigora conciliantur aestu.
Non prata Cydni. non nemus Antii,
Aut Tusculanum praetulerim gelu:
Sacrumque Praeneste et supinam
Tyburis, Hesperidumque villam.
Et vos beatis cedite Thessala
Tempe, viretis: tuque sororia


page 85, image: s083

Ad fratris extincti sepulcrum
Silva , Padum fateare vinci.

Ad Arsacium Mamirodam Musicum. Testudinis Peritissimum. Cum festo die S. Caeciliae, Auctorem ad Symphoniam invitaret. Lyra Pythagorae sive Animus temperatis affectibus concors, Ode XXI.

Quid iuvat Vatem Citharas amantem
Mortuam plectris animare buxum?
Verior nostro Lyra, Mamiroda, in
Pectore cantat.
Illa si nescis, gravis ac sonora
Constat undenis fidibus, movendis
Lege Naturae, nisi docta virtus
Temperet arte.
Spe, Metu, Votis, Odio, Dolore,
Gaudiis. Ira variamur omnes.
Corpus his nervis, Animusque certo
Contremit ictu.
Inter argutas resonare chordas
Est Amor princeps, age nunc et artem
Disce ludendi capies magistro Certius usu.
Digna si speres, cupias honestum,
Oderis culpam, metuas timenda,
Diligas Numen, modereris irae
Laetus et insons:
Mulceas ipsos homines, Deosque,
Orpheo maior, pecudesque et ornos.
Totus astrorum chorus explicatas
Arriget aureis.
Sin ames parvum, fugias petenda,
Peior adversis, hilaris protervum,


page 86, image: s084

Saevus irasci, timidus dolere,
Turpiter audax;
Dissono, vae, quam vitiata cantu
Corda stridebunt! Tua quale carmen
Musa disperdet. Stygii Camoenis
apta tyranni!
Cum ferox Raptor spoliasset Aetnam;
Iamque de nigro revoluta curru.
Tristis infernas Cereris subiret
Filia sedis:
Ante consistens Hymenaeus Orcum,
Hac Lyra moestam voluisse Sponsam
Fertur et Maneis [Reg: Manes] hilarare: Sed
Proserpina flevit.
Nuptias, eheu! miseranda nostras.
Rapta clamabat, resonare malim
Antra Vulcani, Siculaeque rupis
Nubere fabro.

Artificiosum Simulacrum Pusionis. In Aditu Horti Pensilis Albertini Ode XXII.

Puelle, seu te progenuit novus
Fictrice vivum Pygmalion manu:
Sive ipsa praegnantem rosarum
Postquam uterum Dea Flora solvis
In huius Horti deposuit toro:
Matremque ut ipso munere disceres,
Priore Custodem remoto
Pensilium dedit esse florum.
Vincis capillis Earini comas,
Et ore Nysum Sangarius tibi
Suaque deceptus figura et
Ladmius, Idaliusque cedunt.
Tam delicatae verus Imaginis
Optet vocari Praxiteles pater:
Suosque perlustrans Amores
Pinniferum Citherea [Reg: Cytherea] credat.


page 87, image: s085

O, ni loquelae Fata tibi puer,
Usum negassent: quae mihi panderes
Arcana stellarum, recepta
Auribus et Satyrorum acuta!
Nam scis, et audis, qualibus area
Dilecta noctu ferveat incolis:
Vides Napaearum choreas
Institui, saliente Luna.
Sic perge dulcis Sidereum nemus
(et istud audes) ingredientibus
Ad limen arridere. Perge
Sic teneri nive pollicis
Praelibare floreis, pulcer ianthini
Pincerna Veris. Te Zephyritidum
Fratrem, coronabit quotannis,
Et violae linet Aura succo.

Ad Rochum Callirabium cum Auctor agrum inviseret. Ode XXIII. Mortem aequo animo subeundam esse.

Haec dico Vates: Qui moriens sibi
Occurrere audet, nec timet ultima;
Mortem lucratur, ille maneis [Reg: manes]
Laetus adit, sociatque dextram
Et tu sepulcrum, Callirabi, timet?
Heu! cerno luctus degeneres notas.
Flevisse natum nemo culpat.
Tunc miserae velut imperito
Vitae, sub ortum, Dii veniam dabant:
Fatumque ocellis aequius uvidis
Ignovit ultro, sed pudendis
Nunc lacrimis tua tingis ora:
Postquam dolendi continuo puer
Probatus usu, totque malis senex,
Extrema defles; et relinquis
Cum gemitu moribundus orbem;
Aeterna quo te secula tempore
Aetatis, immenso accipient sinu.


page 88, image: s086

Gaude reformari labore
Letifero, properaque in auras.
Te morbus aevo parturit alteri.
Esto, putrescat corpus: et obstetrix,
Primaeva nascentis severo
Vincla secat peritura cultro.
Tunc liber infans exilit in diem,
Hauritque caelum. Tu quoque fasciis
Ad astra membrorum solutis,
Bis genitus volitabis Aeson.

Ad Divam Virginem.
Multae Filiae congregaverunt divitias. Tu supergressa es universas.
Prov. 31. V. 23. Ode XXIV.

Patriis, Virgo, citharis canenda,
Si quid indulges aliis, sonoras
In tuae laudis segetes ituro
Annue Vati.
Non parem felix habuisse Mater,
Unicum Sarae, geminos Rebeccae.
Et Liae [Reg: Leae] natos utero triumphas
Fertilis omneis [Reg: omnes] .
Cur tibi stellis oculata Rachel
Comparo lippam? Nihil illa ploret.
Quam Deo plenam voluit Deus
Ridere parentem.
Pulcrior, quae te simulasse pulcra
Fertur Hesthera: neque enim Videntem
Aureo quamvis speculo recepta
Aequat Imago.
Vix sum toto valuere vultu
Mille Dilectum retinere Nymphae:
Qui tui tibi crine colli
Saucius uno.
Vera mansuri Sulamitis Aevi.
Liqueris Sponsi teneros in igneis [Reg: ignes] .
Iam tuos omnis super Axe novit
Collis amores.


page 89, image: s087

Debora vates animante maior
Castra Baraci pariter Iahele
Fortior, Ditem Sisaram [Reg: Siseram] trabali
Figere clavo.
Qualis exsultim quatiente flavos
Curribus pictis Pharaone campos
Pompa procedit, medioque fulget
Terror in ostro:
Tale munitae speciosa formae,
arduam Regi faciem coruscas.
Aspici gratus decor ille toto
Militat ore.
Casta Iudittae manus, et ferire
Docta cervices, Holoferne caeso,
Laureis vinctum tibi fortiori
Tradidit ensem.
Quaeque Iessidae gladium repressit
Improbi Coniux celebrata Saxi;
Eloqui prudens tibi Virgo
Prudentissima cedit.

Auctoris exclamatio Adversus Octavium Caesarem Augustum: cum Schleishemii M. Tulli Ciceronis marmoream effigiem contemplaretur. Carmen Extemporale Ode XXV.

Ingratus hic, et barbarior fuit
Lictore, qui te, Marce, reliquerat
Lictoris infami ictu.
Popilio quoque parricida
Octavianus paene nocentior.
Numquam Curulem presserat auream:
Si non tulisses tam disertam
Consul opem, populos et urbis
Supra levato Da daniae caput.
Sed cum procacis leno Volumniae,
Siccariorum fretus armis,
Te premeret, gladioque servi


page 90, image: s088

Caedi iuberet: num repulit manus
Antonianas Romulei potens
Alumnus ostri? Num cruentos,
Qua poterat prohibere dextra,
Collo Patroni sollicitus [(reading uncertain: print faded)] sui
Avulsit enseis [Reg: enses] ? Ille tyrannidi
Crudele connivebat hostis,
Imperio Caput immolanti.
Heu, Tullianae pulcra Philippicae
Praefecta cervix, ludibrium foro
Pependit in Rostris feroci
Eloquio datur ista merces.

Ad S. P. Q. M. Cum in medio Foro D. Virginis erecta statua dedicaretur, adiuncta sequenti inscriptione: DEO OPT. MAX. VIRGINI. DEIPARAE. DOMINAE. BENIGNISS. PROTECTRICI. POTENTISSIMAE. OB. PATRIAM. URBES. EXERCITUS. SEIPSUM. DOMUM. ET. SPES. SUAS. SERVATA. HOC. PERENNE. AD. POSTEROS. MONIMENTUM. MAXIMILIANUS. CO. PAL. RHENI. UTR. BAV. DUX S. R. IMP. ARCHIDAP. ET. ELECTOR. CLIENTUM. INFIMUS. GRATUS. SUPPLEXQUE. P. M. DC. XXXIIX. IDUS. NOVEM,


page 91, image: s089

Ode XXVI.

Videtis? Ut se nubila dividunt!
Quamvis aquosam evolvere fasciam
Minentur Austri; mitigato
Pura tamen subit aura coelo.
Io! Revulsis solvite vinculis,
Captiva, cives, solvite gaudia:
Et magnus et Maior Sacerdos,
Et proceres bona verba dicant,
Haec Diva vestri Gloria Principis.
Posthac et urbem et templa tuebitur:
Quae nuper Arctorum dicatis
Depulit a Laribus tyrannum.
Infusa postquam Balthis inhorruit,
Ac se minacem miscuit Isarae:
Heu! turbulentis Boia late
Fluctibus insonuere saxa.
Totoque Mavors intonuit Foro.
Num sera credet Posteritas, locum,
Quo stamus, implevisse Suecos?
Hic epulans ululavit Hunnus;
Hic fulgurabant arma Panerii.
Hoc castra clivo fixerat Hornius:
Et solis Hebronus sub ortum
Bistonias agitavit hastas.
Rex ipse fictum risit, et aureos
Sparsit dolosa per populos manu
Gustavus imbreis [Reg: imbres] , corda veris
Callidus exonerare monstris,
Terrere vanis; dum placide iubet
Ludensque saevit: non tamen exsule
Peior Palatino. Favillae
Et cineri Niger ille totam
Devovit urbem ter penetralibus
Suppostus Aulae, ter refugus nefas
Elusit ignis; terque cassam
Flevit atrox Fridericus iram
Auferte Fatum: neu leve garrula
Fortuna nomen iactet ab aethere


page 92, image: s090

Refulsit improvisa virtus.
Virgo faces Nasarena, Virgo
Avertit enseis [Reg: enses] ; Virginis est opus.
Virgo canatur: dicite Virginem
Nuptaeque et innuptae puellae,
Et patrium geminate carmen!
Salve cruentis aspera Regibus,
Clemens benignis tu mihi carior
Faustina, Castrorumque Mater.
En pario tibi caesus altam
De monte (supplex obsequium Ducis)
Erexit Aram nec Latiis minor,
In astra consurgens ab imo,
Grande secat Obeliscus auras.
Stas laeva supra marmor, in aureo
Fulgore vestis crine humeri latent:
Caput coronatum triumphat.
Luna pedes subiecta lambit.
AURORA MUNDI, prospicis alteram
??? norem [(reading uncertain: page damaged, illegible)] . SOL Puer insidet
Ulnis tibi radios propinat.
Huc advolantum exercitus ignium,
Formosa noctu deferet oscula.
Sedem fatigatis quietam
Sideribus dabit una cervix.
Huc et tabellas (auguror [(reading uncertain: print faded)] ) aeneas:
Ceramque vulgus ponere gestiet:
Aedasque lucenteis [Reg: lucentes] fovebit
Turba sacri studiosa vultus.
Tunc prona curvo poplite Civitas.
Emissa tectis ad sonitum tubae
Sternetur, et clamore summas
Laeta fremet feriente nubeis.


page 93, image: s091

Ad Gerasium Sumaram Alsatam Exsulem Epistola Lyrica. Amicum turbine Vinmarianae tempestatis eiectum Brisaco solatur et in Helvetia Soloturi, suam calamitatem deploranti respondet. Ode XXVII.

Si nostram potes eminus
Exaudire chelyn, Summara, Martiis
Aureis Idibus arrige.
Solers [Reg: Sollers] Threicii carmine barbiti
Retro vertere flumina;
Ausim et Danubii non novus accola.
Rheno mergere tibiam:
Summasque in scopulis Helvetiae casae
Campo nectere Boico.
Cur desideriis me stimulas tuis,
Importunior Africo?
Frustra Vinmari iussa Damastoris
Accusas, tibi mollior, Quam Fortuna velit, disce placentibus
Vel sic destitui bonis,
Maternoque soli fertilis ubero
Uvam bis decimam recens
Mutavit Bromius, sertaque spiceo
Divulsit capiti Ceres,
Ex quo distineor finibus Alsatae,
Nec mustum patriae bibo.
Me, si Fata volunt, accipiat lacus
Trans Moeotida nigrior.
Ultra Sauromatas deferar ultimos.
Et canae iuga Phasidis
Qua convexa patent aetheris atria,
Vastam possideo domum.
Hic sum natus, ubi sum celebrem loco
In quovis Patriam, Viri


page 94, image: s092

Fortes inveniunt, vel faciunt sibi.
Eheu! plus nimio memor,
Natalem quereris perdere glebulam:
Transportatus es ex tuo,
Non eiectus agro, crede coloniam
Romani ibi militis
Concessam Veteres Ausoniae duces,
Spretis montibus Italis,
Quod vincunt, habitant. Corrige tristia.
Caelum, quo tegeris caput;
Terram, quae profugo subicitur pedi,
Nemo auferre potest. Vale.
Mirum! Sponte fides ter recinunt, Vale.

Enthusiasmus. Cum Auctor ex Theatro tragico Francisci Rosseti, quaedam non sine horrore et indignatione perlegeret. Ode XXVIII.

Exempla legi, quae Furias quoque
Terrere possint, factaque Februis
Purganda nullis: quae nec ipso
Eluat Oceanus profundo.
Credetis? Eheu! credite Vatibus
Verum locutis Francia, Francia,
Testante Rosseto Theatrum.
Heu! tragicum patefecit Orbi.
Aegystus [Reg: Aegisthus] illic plurimus ambulat:
Cumque impiata Byblide Salmacis.
Adsunt Clytemnestrae et timendo
Phaedra rubens odiosa fletu,
Plus quam novercae Feminis proci
Mutant virileis [Reg: viriles] endromidas stolis.
Reperta Bellonae ministra,
Usque adeo piceata Phryne
Arsisse Galli corpus adulteri:
Ut moecha nullis conditionibus,


page 95, image: s093

Vel arte divelli, minisque
Tristibus, interituque posset.
Amore qualis percita funebrem
In arce Dido disposuit pyram : et
Crudele desperata risit,
Seque dedit super ipsa vivam.
Patranda si sunt crimina, strenuis
Hic sexus armis praestat Amazonas.
Virtutis in caussa liquescit
Molle genus, tenerique ceram
Praetendit aevi. Proh scelus et pudor!
Daturne leno matris avi gener,
Rivalis extincti parentis
Non solito stimulatus igni
Aenigma quidem progenuit novem,
Nulloque certos nomine liberos
Discriminari, nupta fratreis [Reg: fratres] ,
Nupta sibi peperit maritum.
Quid viva miror corpora turpibus
Arsisse flammis, ipsa cadavera
(Proh luxus inversique mores!)
Polluit in tumulis libido.
Iam vera priscis adstruitur fides
Et certa monstris quo fugis Oedipe,
Ignare lucis? Quo tenebras.
Et mediae duo frustra mortis
Portas, abactis solibus, audias
Invitus istud, pessimus omnium
Audire nequidquam [Reg: nequiquam] mereris:
Nec scelerum tibi palma danda est.
Superbus errore, ambitiosus
Tua eruisti lumina: ceu palam,
Virtutis occisae triumphum
Nequitia potiore ferres,
Invisus aethrae. Sunt alibi quoque
Iocasta. Laius, Sphynx [Reg: Sphinx] Etheocleos [Reg: Eteocleos]
Irneque et enses ipse Cadmus
Vivit adhuc aperitque Thebas.
Fuso cadentum sanguine nascitur
Armata messis. Flebile praemium


page 96, image: s094

Plerumque fatalis duelli,
Heu, mulier sedet una campo!
Huic saeva tauri praelia mugiunt!
Nec ante cessant exsultans, repulso
Compare, bos habeat iuvencam,
Haec intueri te rear, aureum
Cum, Luna, vultum nubibus exseris.
Noctu verecundis ab Astris.
Certa fides, etiam minores
Claudi fenestras, ne videant, probra.
Ex quo retraxit sol volucres equos.
Spectare prandentem Thyesten
Territus, ac thalamos Myceni? [(reading uncertain: part of the word due to blurred print unclear)]
Nec Stella porro talia cernere
Vestalis audet. Saepe tamen poli
Nutant, et obliquata toto Sidera contremuere coelo.

Ad Matrem Virginem. Cum Praeses maioris Congregationis Annunciata [(reading uncertain: last letter unclear)] officio decederet. Monachii Anno M. DC. XXXVIII. Ode XXIX.

Cedo: quid refert, ubi me reponam?
Verba cui mandem Mariana campo?
Naribus doctis satis est litatum
Ture Latioo [(perhaps: Latico)]
Ne tamen furtim, metuensque probri.
Dicar inversis abiisse signis;
Heic [Reg: Hic] palam supplex, manibusque puris
Rite precabor.
Diva, quam nostris utinam medullis,
Torta per nimbos ab amoris arcu
Cuspis inscribat, volitante penna, et
Sanguine tincta!
Si tui nobis, bona Virgo, quidquam
Dulce vel charum [Reg: carum] , tibi vero nostri:


page 97, image: s095

Si piis gaudes precibus Clientum
Cerea flecti:
Verge mananteis [Reg: manantes] oculos olivo,
Aspici lenis; niveasque grati
Luminis stillas, placideque totam
Annue Matrem.
Mota, ni fallor: trepidavit Ara,
Auxili Sedes. Caput, ecce, Nymphae
Largius vibrat, radisque pulcrum
Sternuit omen.
Succuti visae mihi ter comarum
Fusiles palmae: quater ante pectus,
Caerulum nodo cohibens amictum
Risit achates.

Ad Maximum Campianum, Magistratus Romanus. Ode XXX.

Admote sacris, Maxime, Fascibus,
Clamante Iano, disce potentiam
Condire Romanam benignis
Moribus ingenioque nostras
Decente Legeis [Reg: Leges] . Si quibus imperas.
Elata frons et plena fastu
Ruga subest animumque vilem
Invita prodit. Tum vigil excuba,
Nec iacta ventis in scopulos ruat
Syrteisque [Reg: Syrtesque] navis. Quod monebit
In Siculo palinurus alto.
Torquere clavum puppibus additus,
Raro quiescat: saepe tamen sinet
Dormire Proram. Sudat, alget
Verus honor, reperitque semper
Curas vel affert. Proxima pectori
Compone primum, teque recollige
Nulloque compones labore
Membra tui sociata regni.
Servit superbe, qui sibi subdere


page 98, image: s096

Nescit, quod ipse est tot dominos habet,
Quod mentis errores Potestas,
Debilior nimio sit usu.
Legem rogabis; quid iubeas, vide;
Et primus exple. Regis enim pedem
Plebeius a tergo sequetur.
Bella, suo praeeunte miles
Ductore, promptus fertur in omnia.
Numquam Coloni tota bipennibus
Vineta stravissent, securim
Ante tuam, metuende Baccho,
Lycurge, visam consilium monet,
Exempla cogunt Sic tibi subditi
Soleret explora recessus;
Ne metuas tamen ipse toti
Patere Mundo certius eminet
In corde Virtus, et proprio sinu
Inventa; quam quaerenda multis
Gaza latens aliena lustris.
Mihi cruentam, mollem aliis manum
Praebere et omneis [Reg: omnes] blandius alloqui.
Laudabor, ex aequo modesti
Officio Sapientis usus.
Sin delicato mollis in otio,
Mandem labores Herculis alteri:
Cogam fatigatos sitire, Ipse bibam, velut Afra serpens:
Non exstet usquam bellua tertior.
Rerum potentes tollite barbarum
Morem; verecundosque nobis,
Ac facileis [Reg: faciles] reserate vultus.

Oleum Taumaturgum Divi Ignatii Loiolae. In templo sancti Michaelis, Monachii. Ode XXXI.

Ignatianae, Gloria Lampadis,
Altrix sereni, qua rear arbore


page 99, image: s097

Fluxisse mirandum liquorem:
Cui medicas scit anhelus aeger
Innare vireis [Reg: vires] . Tu miseris salus
Inempta luces tu rigidas manus,
Pedesque fractos et stupentem
Dulce foves animasque nervum,
Quos obsoleti squammea [Reg: squamea] sideris
Pupilla grata destitit die.
Abstergis; exempto quo fungo
Imbuis, irradiasque noctem.
Auditur et qui non prius audiit.
Tu viva morti funera subtrahis,
Laevasque praegnantum dolores,
Et facilem si is ire paratum.
Radice quamvis ex oleagina,
Sincera glaucae filia Palladis
Non hos in usus bacca fudit:
Obsequii tamen alterioris
Sortitus usum, cuncta supernatas
Humana: postquam te proprium suae
Loiola secrevit Lucernae,
Et pretium sibi dedicati
Irrorat ignis. Se pugilum licet
Ceroma iacet, vivaque balsami
Virtus, odoratumque nardi
Unguen, Achaemenique costi;
Aut quidquid herbae ros Clymeneiae
A sole ducit: tu quoque mitium
Diceris humorum, et potenteis [Reg: potentes]
Hippocratis superare succos.

Ad D. [Abbr.: Divam] Virginem. Auxilium Christianorum. Ode XXXII.

Pulcrior Luna coeunte Virgo:
Cuius in nota statione vultus
Astra respirant, metuuntque pelli,
Fessa laboris.
Ante quam te quis fidei dolosus


page 100, image: s098

Deserat, quamvis Phalaris iuberet;
Expedit vivae cineres opertos
Tangere flammae.
Expedit, raucae patulis Maleae
Faucibus mersum, sub hiulca ferri:
Aut feris cinctum canibus Sicanam
Pascere Nympham.
Orbis immanem sine te ruinam,
Diva, momento periturus uno
Duceret, nostris pedibusque tellus
Hisceret ima.
Tu reo demis scelerum catenam.
Nube tu celas nivea nocenteis [Reg: nocentes] :
Filii fulmen rapidum morari
Callida Mater.

Choreae Mortuales. Ode XXXIII.

Saltemus: socias iungite dexteras.
Iam Maneis [Reg: Manes] dubius provocat Hesperus.
Per nubeis [Reg: nubes] tremulum Cynthia candidis
Lumen coruibus [(perhaps: cornibus)] ingerit.
In lodice senes non bene pendula,
In ferrugines cyclade Virgines:
Sed picta violis grex tenet instita.
Alternos facimus pedes.
Heic [Reg: Hic] et Pontificum ture fragrantibus
Rus pastoris olens pileus infulis,
Et Regum Tyriis paenula vestibus
Miscentur sine nomine.
Nullus de tumulo sollicitus suo
Aut pompae titulis, invidet alteri.
Omneis [Reg: Omnes] mors variis casibus obruit.
Nullo nobilis ordine.
Nobis nostra tamen sunt quoque sidera,
Sed formosa minus sunt Zephyri, licet
Veris dissimiles auraque tenuior,
Cupressisque frequens nemus.
O dulces Animae, vita quibus sua


page 101, image: s099

Est exacta nigris sternite floribus
Quam calcamus humum: spargite lilia
Fuscis grata coloribus.
Aptos choreis inferimus pedes!
Ut nullo quatitur terra negotio!
Dempta mole leves, et sine pondere,
Umbrae ludimus alites.
Ter cantum tacito murmure sistimus.
Ter nos Elysium vertimus ad polum,
Ter noctis tenebras (stringite lumina)
Pallenti face rumpimus.
Nos quicumque vides plaudere Manibus:
Cantabis simileis [Reg: similes] tu quoque naenias [Reg: nenias] .
Quod nunc es, fuimus. Quod sumus, hoc eris.
Praemissos sequere, et Vale.

Ad Wernerum Nusium Stoicum. Gaudium Sapientis. Ode XXXIV.

Quis ergo felix, si sapiens miser
Diis talis ipsis invidiam movet.
An pauperem dicemus, ausum
Triticea saturum polenta,
Et caule, mensas, spernere regias
Quanquam ille solus prandet in angulo:
Habere e convivas fabrum
Nemo magis queat obsequenteis [Reg: obsequentes] ,
Fidosque Naturam et Stomachum, et Famem
Et quae Voluptas nascitur e penu
Inempta non longe petita
Fruge supervacuoque sumptu.
Mens lactis instar candet et intimo
Fulgore vibrat dulce suo sapit
In fonte rivus. Gratiora
Vite fluunt generata vera
Quam facta pomis vina, vel nescio
Expressa Baccho. Laetitiam quoque
In corde, vitalique natam
Dulcius experiere cella,


page 102, image: s100

Amice Nusi. quae levis extimis
Natat labellis, in nebulae modum,
Moerore [Reg: Maerore] non solvit bidentem:
Vixque gulam subit et recedit,
Severa durant gaudia: fictilis In ore risus frangitur hydriae
Ritu, fatiscentisque testae,
Saxa super putealis orae.

DIRAE. IN CATARRHUM. Ode XXXV.

Sentina vitae, terrigenum lues:
Seu te gravantem Cerberus exspuit
Triceps, et allatrare raucus:
Seu Phariae crocodilus Algae
Flevit, propinquo latus in hospite:
Seu viperinas miscuerunt iubas,
Unoque certatim palustre
Eumenidum chorus eiulatu
Risere monstrum: labere, rumpere
Innata pestis rumpere carnifex.
Viscosa pulmonum teredo, et
Pernicies, Erebique spuma.
Quid in Poetas immeritos furis
Heu! praedo vocis? Nos graciles sumus,
Genus Divum, nil caducis
Imbribus, aut humili pruinae.
Ferruminanti corporis osseus
Macerque debet pinguibus ingruat
Limosa tempestas, et Austri
Proluvies mala tussientis.
Illis supremum dic adeo diem
Mortis satelles. Scilicet audior!
Grassatur in memet, vel intus
Stare tenax, vel aquosus ire
Humore lento per cava faucium, et
Ludit mendenteis [Reg: mendentes] Quot videas viros.
Ab exsecrata labe tactos,
Lassa solo posuisse colla!


page 103, image: s101

Dum Cymba se iuvenilibus
Remis adsurget, etiam ferus irruit
Pirata, detorquet proram
Gutturis, Oceanoque mergit.
Frustra timemus iam mare naufragi
Terris futuri funeribus tument
Portus sepulcrales et omnis
Fossa suum queritur Catarrhum.
Te semen Orci sidere pessimo
Pomum nefandae prodidit arboris:
Tu peior hydrops, vincis atrum
Virus equae graviore Leto.

Ad Somnum. Cum insomnia laboraret. Ode XXXVI.

Mansuete Mortis frater, eburneae
Dynasta Portae: non nisi palpebra
Labente, tranquillasque clausis
Per tenebras oculis vidende.
Curas potentem demere mentibus,
O somne, ramum certius admove:
Et hinc et hinc perfunde tempus
Rore, soporiferaque virga
Tu numen almum, mitibus influis
Succis in artus. Tu grave taedium
Abstergis, instaurasque vireis [Reg: vires]
Mane recens habileis [Reg: habiles] labori.
Iam laetus igneis [Reg: ignes] elicit Hesperus:
Iam nox ephebos ordinat aetheris
In agmen, et Phoebo sororem
Substituit propiore curru.
Iamque in pharetras plumigeras avis
Arguta vocis tela recondidit:
Glebisque lassati terendis
Curva boves referunt aratra.
Stat mutus Orbis grata silentia
Exhalat aer. Me tamen fatigat
Triste dolor, piceaeque fesso


page 104, image: s102

Haerere curae, quid, placidissime
Divum moraris? Si tua vel volens,
Vel irretorta fronte sprevi
Dona sciens; (neque enim recordor)
Poenas scelestus iam meritas dedi.
Placate tandem, Somne, revertere;
Et innocenti sparge Lethe
Irriguos vigilantis artus,
Effunde plenis frigora cornibus,
Mittique siccum lumen inebria
Caelo, reclinatumque corpus
Ossa super line dormientis,
Sed absque rhoncho. Sic tibi Tarquini
Parcente dextra, plura papavera
Crescant in hortis, sic opacet
Silva caput, chlamydemque et arcam
Natura blandis repleat otiis.
Sic illud antrum, cui Deus incubas,
Non turbet umbrarum caterva
Tristis, Atlantidesque Ductor.
Sic nulla crudi flamina murmurent.
A peliotae: nulla tonitura,
Stridensve nocturnae volucris
Penna sonet penitusque septas
Offendat aureis: sed fuga rivuli
Per prata gratum mobilis obstrepat;
Et lenis audiri susurrus
Sub platano trepidantis Aurae.
Proh vota! Cuius damnor inertiae!
Totus labasco: vix lubet hiscere:
Piget moveri, Sella lectus
Esto: puer, Citharam repone.


page 105, image: s103

Ad Cl. [Abbr.: Clarissimum] Virum Domitium Bascaudum Stoicum. Cum Alberti Wallensteinii Fridlandiae Ducis, funesto exitu verba fecisset. Ode XXXVII. Malo viro nil prodesse.

Non quantum, Domiti, nec quid in omnibus
Possessis habeas; sed quibus arbiter
Qualemcumque diotam
Ornes usibus, interest.
Usu gaza pater pessimus optimam
In damnum iugulat: nec patitur suae
Infelix bona sortis,
Gratas spargere copias.
Seu Fortuna neget; seu det, ut auferat;
Ex magnis opibus nil iuvat improbum:
Exaudita nocebunt
Votis Numina prosperis.
Hunc nec forma decet: nec titulis Honor,
Nec Bellona bono sospitat omine.
Et, si laurus obumbrat,
Perdit continuo comas.
Qui turpi maculat crimine sanguinem,
In Craesi [(perhaps: Croesi)] solio pauper habebitur.
Regem et purpura faedat:
Quae bis tincta, bis arguit.
Sceptrum non aliter, quam Stygius gerit
Contum, lenta secans flumina Portitor.
Pondus nobile mitrae
Indignum caput opprimit.
Eunuchum faciat Gloria Consulem
Fasceis [Reg: Fasces] ipse suo tergore conteret;
Et torquata suimet
Franget colla securibus.
Haustu. Crasse iaces ebrius aureo.


page 106, image: s104

Vindex Hannibalem perdidit annulus:
Et nolens bene perdi
Clarum Gemma Polycratem.
His, Alberte viris annumerabere;
Bellorum vapor, ac faeda catastrophe!
Fortunae Pila quondam, et
Magni Fabula nominis.
Implentem tumidis ambitionibus!
Seiani stadium, nempe et Equus tulit
Seiani properatis
Collapsus male passibus.

Panegyricon De laudibus Virgineae Matris, sine macula conceptae. Carmen Votivum. Ode XXXVIII.

Quam mihi sumo celebrare Nympham?
Hanc mihi sumo sine labe Nympham:
Quae malum culpae Genialis et Concepta triumphat.
Exsulis primi procul este Dirae.
Ante Naturae Chaos evolutum,
Ante libratam statione Terram
Pura refulsit.
Ante quam Titan volucrem domare:
Sciret Aethonem; teneroque plena
Fratre signaret redimita Phoebe
Tempora cornu.
Alta se nondum iuga surrigebant:
Nec avae valles, famulique clivi
Pone lambebant dominis scandenteis [Reg: scandentes]
Montibus umbrae.
Nullus undanti vaga monstra freno
Nereus cingens cohibebat aequor:
Nec maritali Thetis uda luctabatur
In alga.
Cum Deus pictas per inane caeli
Tenderer pelleis [Reg: pelles] , radisque densos
Stringeret villos, radiata iussos
Astra vocari.


page 107, image: s105

Ipsa tum stellis, Gedeone clarum
Vellus admovit, simul ipsa rerum
Adsitit Fabro, removere nigram
Candida noctem.
Dicitur vastos speculata campos,
Barbaro vecteis [Reg: vectes] posuisse ponto.
Dicitur ruptis ab inhospitali
Rursus Adamo;
Dexteram Nato moderante, lora
Semper aequali tenuisse cursu:
Et supra noxam male fluctuantem
Signa tulisse:
Quando confusis tumuere nimbis
Claustra terrarum, pelagique ruptum
Foedus, et toto latuit profundo
Naufragus Orbis:
Una communi procul a ruina,
Nescio mergi fabricata ligno,
Montium pinnas super et cacumen
Arca natavit.
In rubro nullis temerata flammis
Mater, illaesas rutilare frondeis [Reg: frondes]
Iussit, et lumen viridi pudicum accendit in auro.
Virga Iessaeo generata fundo
Fraxinos inter tamen absque nodo:
Inter et quercus, tamen absque duro
Cortice surgit.
Servat exemptum caput, et perenni
Flore conclusus [(reading uncertain: print unclear)] decoratur Hortus.
Lilium spinas negat inter nullo
Pollice capri.
Omnibus lex sit metuenda mortis
Laeta: sed non est nocitura Sponsae
Regis Assueri latitans in angue
Pendeat Ammon.
Filiae sacri graciles Sionis,
Ite spectatum niveam videri,
Ite Reginam liquido coruscat
Semita passu.


page 108, image: s106

Vos quidem multas studiosa gemmas
Turba legistis, celebtemque mundum:
Sed latet maior penes hanc repostae,
Gloria gazae.
Quaeque dispersis sibi sola fulget;
Ista collectos micat inter igneis [Reg: ignes] ,
Praenitens cunctis; Superumque prodit
Publica cura.
Dente non uno facies, nec unguis
In manum peccet, minimusve naevus
Tota formosa est, maculamque nescit,
Tota decora.
Plurimae, Zona renuente solvi,
Virgines circa [(reading uncertain: print blurred)] glomerantur Agnum:
Una Dilecta est, thalamique consors,
Una Columba.

Enthusiasmus. In Coemeterio considerantis Mortem, ac Functorum ossa. Anno M. DC. XL. Ode XXXIX.

Ut se feroces denique litori
Stravere fluctus! Compositis minae
Velis, et humani modesto
Aequore detumere fastus!
Marcent quieto cuncta silentio.
Non ira venti, non sonus imbrium
Auditur in portu profundo
Monstra iacent maris ipsa somno.
Huc illa demum spuma superbiae,
Frangenda tristeis [Reg: tristes] ad scopulos cadit.
Huc pompa tempestatis acta.
In medio crepat, et solutos
Effundit utres protinus omnia
Iniuriarum flamina concidunt:
Subsidit aularum procella,
Et tumor, invidiaeque gurges.
Quid simus eheu! tacentibus
Mors muta nobis, atraque candide


page 109, image: s107

Fatetur, ac demonstrat: Hoc est
Omnis homo, cinis atque pulvis.
Omnes subimus non revocabile
Debere Fatum. Serius, ocius,
Ut quemque ducit, vel rebellem
Attrahit, imperiosus ordo,
Manes sub unum cogimur atrium.
Diu timemus, quod cito desinit,
Et stamus in casum repentem,
Nascimur, ut moriamur orti.
Vitae sub ipso nomine Mors latet.
Vix maior annos impulit, et puer
Se mactat infantem: tenellus
Dum tenero sibi cedit ipsi.
Pellit iuventus laeta pueritiam,
Praetexta rallam. Vir iuvenem necat
Crescente barba: quam senectae
Iam nimia madidam pruina,
Unaque mentum demetit Atropos.
Sic et rapinam vivimus, et fugam,
Nostri latrones et prioris
Usque gradus spatiique fures,
Ac curiosi in secula transfugae:
Qui semper aetatem induimus novam;
Ipsique numquam et semper ipsi,
Inque dies alii, sequente
Mutamur hora, vertere, vertere,
Formose Proteu: cum faciem Deo
Iubente pones, adque Galbas
Veneris auriculis carenteis [Reg: carentes] :
Deformis unum Larva tenebris
Servare vultum pauperis Ibici.
Non heic [Reg: hic] lupinis aera distant,
Non validae scapha parva navi.
An sis vetusto nobilis ab Lamo,
An usque prisco dives ab Inacho,
Hiems an aestas; infidelis
Scilicet hoc Libitina curat!
Quae dextera sceptrum, quae fuerit ligo:
Quae falx et ensis: forfice quod caput


page 110, image: s108

Rasum, coronatumve gemmis,
Unde sciam? Iacet incubantum
Confusa strages, non roseus color
Sublucet ulli, non cutis extima.
Ut stante Cauro, tota vernis
Silva comis viduata moeret.
Discrimen hoc quod cernimus, unicum
Est esse nullum. Cuius enim genae
Pinguntur ostro? Quae polito
Frons ebori nivibusque certat?
Quis crine vertex, quae violis comae
Ornantur? Eheu! non oculi micant
Fulgore nativo; nec usquam
Flamma domi. Latebras amoris
Scrutata serpens, Idalios cavo
Exhausit igneis. Vah specus horrida,
Truncaeque nares: vah ruina!
Oris hiat lacerata sepes,
Gingiva linguae stirpitus erutae.
Praedator hortum vermis edentulum
Vastare repit. Vah palati,
A colubris iugulata radix!
Ergone tanti forma fideliae
Censeris albae, cretaque putrium
Fallax puellarum, et caducis
Allita fraus speciosa malis!
Labore quanto femina comitur,
Solvenda in atras denique viperas?
Licet venustatis canorae
In speculis radietur echo,
Suamque praesens quaerat imaginem
Absentis instar; dumque reflectitur,
Irritet aspectu placentis:
Non potitur tamen ipsa semet.
Adeste; quarum vivere, nil agit
Praeter videri Splenia certius,
Et lac asellarum, pudendae
Functa sua simulacra vita.
Fronti admovebunt: turpe rigentibus
Ventosa rugis Calva medebitur:


page 111, image: s109

Legem capillis Calva ponet.
Musa? ubi me relinquis?

Ad Jodocum Wernermannum. Quomodo sperandum. Ode XL.

Qui spei nimis obsequentem
Praebet; aut servit miser, aut Iodoce,
Serviet. Malim Mediocritatis
Ferre tenorem.
Prodigus mentis, super omne litus
Fertur, et largis fluit usque votis:
Cautior sistit, sapiensque ripae
Alligat amnem.
Ille vult magnus nimiis haberi
Rebus. Hic, rerum quia plenus usu,
Sobriam mentem modicis coercet,
Maior habetur.
Pectoris fluctus, et utramque liber
Temperat sortem, paribusque miscet.
Quae dari poscit, sibi novit idem
Posse negari.

Ad D. [Abbr.: Divam] Virginem. Salutem Infirmorum. Cum Auctor Febri tentaretur. Ode XLI.

Mater salutis , tempus in ultimum
Mansura mecum; quo mediam dies
Inclinas in noctem: tepenti
Pelle nocens stomacho venenum,
Aegrique tabem corporis igneam.
Iam flamma mixto contremuit gelu:
Iam frigus alternans calorem,
Excubias vice plus quaterna
Mutavit. O quae diceris omnium
Amara morborum eluere efficax:
Si non mei, laudanda saltem
Virgo tui miserere Vatis.


page 112, image: s110

Quid in propinquo concinit angulo?
An sponte motae sunt Citharae fides?
An febris immigravit illi?
Atque ideo Lyra palpitare!
Audita filis acre trementibus!
Amplector omen: prosilio toro,
Si nec vacillanti labat pes:
Signa patent manifesta rerum.

Ad Hernicum Brandinum Astrologum. Irridet Genethliacos. Ode XLII.

Hernice, dic per omneis [Reg: omnes]
Te precor stellas: mihi cur Hydrochoum minaris?
Quis Deus alligavit
Liberam mentem rapidi legibus, ede, caeli?
Scilicet alba frontem
Luna pallens, cerebro Terrigenum molesta
Certius imperabit,
Quam sibi praesens animus! Num, quoties replevit
Plenior ora furtim
Igne fraterno, pariter me reparare macros
Coget opaca vultus,
Mollium pulpa leporum; vel Numida volucri,
Vel petasone rapto?
An velut murem catus, et bos vitulum, minaci
Cynthia iactat Orbem
Hinc et hinc cornu? Sed enim cur timidi sub astro
Armipotente Martis
Saepe nascuntur? Stolidi, sub bene litterati
Arcadis et rapaces,
Sub Iovis signo? Neque si quem Venus alma natum
Viderit ex Olympo;
Urget infantem facibus continuo petulcis.
Ius Animo suum stat
Semper immotum, super altam Babaylona vecto.
Displicet ista faecia.


page 113, image: s111

Turba Chaldaeae, rabidi cede senex Anubis
Liniger, et Sacerdos
Isidis. nullum mihi Fatum potes explicare.
Sola fames magistra
Fertur hanc artem malesuadi reperisse [Reg: repperisse] ventris:
Callida deinde Memphis,
Siderum motus, numeris et radio notatos
Disposuisse frustra.
Si meum, Divaeque sibi consona Nazarenae
(Dent superi, quod opto)
Astra conspirant: fatis est, tunc ego, seu Syenen
Carcinus igne torrens;
Seu minax cauda feriat Scorpius expedita:
Seu Capricornus, Horae
Vendicet natalis aquam. Frigore congelatam:
Risero suspicacem
Hernicum tunc nec Lycius, nec Petosiris obsit.

Ode XLIII. Neronem Caesarem, insatiabile omnium cupiditatum mancipium, divitibus documento esse posse; ut ne se pravis animi desideriis, transversos agi patiantur. Enthusiasmus. In Antiquario Sereniss. [Abbr.: Serenissimi] Electoris Maximiliani Anno M. DC. XL

Laxare quisquam froena [Reg: frena] libidini
Vel post Neronem pessimus audeat?
Favore Fortunae secunda
Cui nimium tumere vela
Felicitatem ni timeat, postest
Timere id ipsum. Parce frequentibus,
Regnator, indulgere votis.
Aeolio preme monte ventos;
Et spes, et iras pectoris improbas
Antro coerce. Quam Miser est, sibi!


page 114, image: s112

Nequam Fidelis? Qui negate
Est animo nihil ausus umquam!
Testatur annis peius euntibus
Triforme monstrum: quale nec Arcadum
Stymphalus olim, nec tremendus
Fulmineis Erymanthus apris,
Scatensque Lerne, nec Nemee tulit.
Si summa noxae quaeritur ultimae:
Occidit, inspexitque Matrem:
Si mediae leviora vitae;
Nupsit puello. Diluit hoc probrum,
Duxit Spadones. Nulla cupidinis
Intacta permansit sagitta,
Nulla Venus; satiata numquam.
Quam saevus idem! Ius sceleri datum
Non flexit aetas, non viridis decor.
Lanugo, cani, barba, stricto
Carnificis cecidere ferro.
Quicumque dives, iam fuerat reus.
Decussa luna est patritio pedi.
Repente mutavit colorem
Ausonio stola mixta clavo.
At o tyrannum cernite pauperem!
Noctu lucernis ac facibus caret.
Paratur illi coena, certe
Non alias habitura taedas,
Quam Christiano de grege corpora,
Accensa torti sulphuris in modum
Stant ante mensam. Guttur unco
Frigitur et digiti relucent,
Unctique crines, ac piceum caput.
Vivus flagrando cereus ingemit:
Fumoque pinguis lacrimoso
Stillat adeps statuae rogalis.
Caesar querenti lumine pascitur,
Gavisus, eheu! nubila torridis
Stridere candelabra membris.
Hoc epulum sapit: his Cometis
Monstrat a laetus fercula corripit,
Ac vina libat, non Hyperionis


page 115, image: s113

Praeponat, admotamque Phoebes
Lampada flebilibus pyropis.
Sint haec iocosae plena ferociae:
Magistra quaenam de Furiis tribus
Crudele venantis Neronem
? docuit [(reading uncertain: print blurred)] studium Dianae?
Homo sub ursae pelle Libystidis
Eviscerandas assimilat feras:
Fit cervus Actaeon, fit urus,
Praeda canum, populique risus,
Stat Fossor Isthmi ludicrus, et truces
Efflat cachinnos. Sed miserabilis
Uxor domi Poppaea plorat,
Vulnifici pedis icta calce.

Ad Virginem Dei matrem. Pro Sereniss. [Abbr.: Serenissimo] Principe Ferdinando Maria Francisco Ignatio Wolfgango Sereniss. [Abbr.: Serenissimi] Electoris. Maximiliani Primogenito. Carmen votivum, Ode XLIV.

Nam quid vetabit, quo minus offeram
Tibi Puellum? Non adimo suae
Matri: sed insontem foveri
Praesidio melioris opto.
Admitte Pignus, Mater amabilis,
Et prima vitae flecte crepuscula:
Ut flos tenellae lucis halet
In gremio redolentis Horae,
Tuique Nati ludat imagine.
Tum crescat ore et fronte meridies;
Venneque spiranti sereno
Dulce tremant; senisque vesper


page 116, image: s114

Purae quietis provehat otia.
Cor urat aestas: ver animum, genas
Autumnus, albentique pingat
Virgineam nive bruma mentem.

Ad Mauritium Rosam tribunum belli. Ode XLV.

Qualis intranti, Rosa, nudus Orbem.
Talis exibis: propior nocenti
Hoc tamen furi, rapies sub umbras
Lintea tecum.
Et vacuas lucris, et adhuc recentem
Adicis praedam veteri rapinae!
Nec tuum sentis opibus malignis
Crescere damnum?
Quidquid accessit cumulo priori,
Demitur menti. Minuit cupido
Parta, non auget. Petis esse dives?
Abice merces.
Non nocet nullas habuisse gemmas ,
Clamat ad stivam residens Arator;
Consul agrestem subito vocatus
Ante iuvencum.

Ad Lucam Feronium Nicolai Feronii Fi. [Abbr.: Filium] Non iactandam prosapiae nobilitatem; sed eius causam, Virtutem, retinendam esse. Ode XLVI.

Cras aviti Stemmatis indices,
Et plena fractis atria vultibus,
Barbamque Maiorum, Feroni.
Parce tuis onerare noxis.
Ne monstra iacentes in clypeo sacri
Caelata Patris: neu grave tinniat
Calcar, peregrinisque late
Icta sonet orichalca stellis.


page 117, image: s115

Quid bellarum nomina fortium
Mentimur Orbi, si lepores sumus!
Frustra feroceis [Reg: feroces] magna pardos
Scuta tenent, galeaque conum
Crispant avitae fulmina gloriae:
Si non Hunnos fulminei ruunt
Pardi nepotes: si columbam
Arguerint aquilae parentes.
Spondes Ulyssen [Reg: Ulixem] : sis Briareus prius.
Repleta verbis Curia quem ferit?
Mucrone linguae nullus hostis
Transfoditur: nec acumen oris,
Sed ensis olim straverit Hectora.
Quos nominamus degeneres, Avi
Venasque fibrasque, unde vitae,
Pura dies animusque manat,
Totumque Eoum pectoris ignei,
Haurire torvis obtulerant Getis:
Et caede facta, non inulti
Barbaricas secuere turmas!
Nos vero fortes strenua dicere,
Patramus usu mollia. Cerei,
De ferreis narramus annis
Praelia, Vandalicasque strages.

Ad Iulium Orstenam. De more ungendorum cadaverum. Ode XLVII.

Refert, scilicet, Orstena,
Quo manes pretio sub tumulos eant
Defossi: quibus oblinas
Succis, et religes funera linteis;
Non sensura Canopici
Heredis vacuam laude superbiam.
Clementeis [Reg: Clementes] tenebras petit
Mors contenta loco quolibet. angulus
Iam regale Palatium est.
Quae Natura parit, functa recolligit
Communi gremio; neque


page 118, image: s116

Distinguit cineres Terra novissimos.
Trunco sex spatium pedum, et
Cippus cum modico cespite, sit satis.
Luxum caetera barbarum
Spirant, et nimiae frustra ferociae,
Indignantia ferreis
Fatorum tabulis. Quid magis aspides,
Et longam cupidi famem
Invitet colubri; quam capulo tenus
Uncta et lota cadavera
Costumque et casiam, et malobathrum Syrus
Membris imbibat omnibus:
Pollinctumque super funebris India
Plenis sumptibus ardeat:
Si non et pretio fama fragret suo,
Frustra spargit amaracum.
Foetebit [Reg: fetebit] sub humo tetrius infulis
Electantibus ostrea, et
Neptuni vomitum putris ab aequore.
Nasum cinnama non movent
In Sullae cineres iacta, nec efferunt
Crudeleis [Reg: Crudeles] animas rogo.
Pauper Fabricius, quam Populi favor
Alto pectore condidit:
Et Brutus Deciis additus, et Cato,
Gypsatusque Britannicus,
Haud nardum redolent: turicremis tamen
Praestant mille Neronibus.
Virtus et pheretri [Reg: feretri] nobile balsamum.

Ad Sicilianum Bombycem. Moriendum esse. Ode XLVIII.

Fatis aguntur Terrigenae suis,
Formose Bombyx. ortus, ut occidas
Cum sole, cur primis repugnes
Auspiciis, dubiamque reddas
Necessitatem? Quae tamen omnibus
Corona rebus ponitur ultima.


page 119, image: s117

Quod stas, quod is, quod vis? Hinc est:
Quodque itidem morieris; hinc est.

Ad Cascium Gambaram. Cum illi suos Scazontes ad Saturnalia mitteret. Ode XLIX.

Scazonta servum cornipedum meum,
Amice Casci, quem tibi destino
Mandata laturum iocosa,
Excipies, ut opinor, ore,
Vultuque, qualem rusticus obtulit
Iovi Philemon. ne tamen anxius
Cogas fatigatum sedere:
Mitte supervacuos honores.
Genus Stylitae est. Stat, nec ab hoc situ
Discedit umquam. Sic quoque dormiet.
Sed mirus illi, flante bucca.
Oris inest animique candor.
Cretos eodem sanguine Bilbilis
Habebat olim, cum strueret focum:
Et Martialis fel amarae
Incoqueret piperatus offae.
Quamquam istae Noster simplicis eloqui
Vitaeque purus malit, ut audies,
De gente Gazea videri,
Castalio satus Angelino.
Ut cincta noscas, istud habet viti:
(Immune nam quid sole super viti?)
Ferocit irritatus instar
Tigridis, asperior leone:
Traxitque ab ipsis has furias avis.
Quandoque lato calce suum ferit
Et me Magistrum. Saepe flexi
In melius: rediere mores.
Natura quamvis vapulet, hoc erit
Pulsata furcis, quod fuit antea.
Permitte Scazontem vagari,
Insita quo rapiet cupido.


page 120, image: s118

Tunc obsequentem, Gambara, senties,
Nec non creandis risibus utilem.
A tabe praeservat lienem.
Et nebulis cerebri medetur.
Ut pronioreis [Reg: proniores] claudicet ad iocos:
Porci triennis mane tomaculum
Offer, remissurus Kalendis
Graiugenum, fugiente Bruma.

Laus posthuma R. P. [Abbr.: Reverendissimi Patris] Iacobi Kelleri S. I. olim Rectoris Colleg Monac. [Abbr.: Collegii Monachensis] Defuncti Anno M. DC. XXXI. Ab Auctore Piis manibus primum impensa: An. [Abbr.: Anno] M. DC. XL. Ode L.

Ac si hodie videam: post tot mihi sisteris annos
Flende piis, Iacobe, Camoenis.
Non obscura tamen, sed amabilis Umbra recurris,
Ac nulla ferrugine tincta.
Qualis eras olim nostras moderatus habenas,
Sublimi venerabilis ore:
Et liquida Mentis perfusus imagine vultum,
Et senii vivacior usu.
Publica cum regeres privata fronte retenta,
Curarum iucundus in aestu.
Cum te non digitus tantum, sed tota probaret
Saepe manus regnare coactum.
Iudicii matura seges, penetrabile rerum
Ingenium doctique lepores
Miscebant aequale decus, prudentia pondus,
Et virtus afflavit honorem.
Utque acies belli, se protendebat in omneis [Reg: omnes]
Consiliis Mens lucida parteis [Reg: partes] .
Portus eras, Bavaraeque Pharos spectanda Carinis
In pelago luctantibus Aulae,
Utraque diffuso fluxit facundia fonte,
Danubio Tyberique probata.


page 121, image: s119

Qui niveus carnis, ac toto vertice cygnus,
Orantis quoque gutture sedit.
Praesertim nostri prolatus origine caeli,
In nostram proclivior artem,
Verba catenabas regale sonantia gemmis,
Pindarico succinctus amictu.
Tu facileis [Reg: faciles] solitus numeros dictare, meumque
Auspiciis stimulare calorem:
Audebas titulos et plenum laudibus aevum,
Et magnos promittere mensis.
Te duce nequidquam [Reg: nequiquam] dignati repere Montis
Aonii conscendimus arcum,
Non lento passu: (neque enim tardare sinebas)
Sed volucri quasi fulminis ala,
Qualiter aerium Capaneus iter arbore mensus.
Se victam super extulit urbem,
Stabas inferius, donec de rupe redissem,
Concussus praecordia Phoebo,
Ast ego, pendenti capite inter nubila, mersus.
Enavi peregrina viarum.
Mox virgulta iugis, hederamque et laurea serta.
Et pennam de stante Caballo,
Fragminaque ex alto mecum Parnassia ieci;
Ut scires superasse cacumen.
Quo tunc amborum salierunt pectora motu,
Laetitiae spirantia flammas!
Sicut adhuc steteram, rigidumque horrore comatum, et
Aetheria ruligine sparsum,
Protinus in dulci sudorem abstergere Cirrha.
Atque alio sudore iubebas.
Accessere boni vultus super omnia et istis
Dona tuos imitantia moreis [Reg: mores] :
Aut tuba cantatrix Heroum, aut fistula pacis,
Et ruri testudo [(reading uncertain: print faded)] locuta.
Heu mihi! quam longis a re nunc passibus itur.
Euxini prope littora ponti.
Nam postquam undantis cerebri te lubrica moles
(Praesagum tamen ante procellae)
Sustulit, et plenos ducis iam numine somnos;
Lapsa ruit spes maxima tecum.


page 122, image: s120

Ad paucos chorus est Sueco Praetore redactus.
Sub cultro stat gloria vatum
Quamquam Vandalicus tantum non obfuit hostis.
Igne et Aqua , ferroque minisque;
Quantum hirsuta nocet multorum inscitia Musis,
Vastatrix vocalis amoeni.
Nomina Cultorum Thebanis comparo portis;
Plura tepens habet ostia Nilus.
Sunt, qui Pierides malint a stirpe recisas
In Graium migrare sepulcrum.
Eloquio Latii praefertur barbara Memphis.
Coniurant silvescere Fauni:
Quod nequeunt ipsi, reliquos prohibere parati
Ne pulcro certamine possint.
Interea, quidquid sacro de Culmine restat,
Manibus his properare decorum.
Sterne, Poeta, solo vestigia: funde coronas
Irrigua Permesside lotas.
Te virides luci [(reading uncertain: print unclear)] , te Phocidos antra canorae
Fleverunt, o nobilis Umbra.
Te sine Castaliam metus est arescere lympham;
Sicca vado tralucet arena.
Insuper et Daphne bis migratura timetur,
Atque alia mutanda figura.
Ad nomen tamen illa tuum, suspira ducit,
Ac fere demittit amari.
Ipsi etiam subitis vestiti floribus amnes,
Incipiunt ridere per horum.


page 123, image: s121

Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius

Ad Sabinum Fuscum Tyrolensem. Invitatur ad contemplationem rerum caelestium. Ode I.

Sabine, Matris pars melior tuae,
Signate grata, Fusce nigredine:
Haeremus Halae? Scande monteis [Reg: montes]
Rumpe moras, et aprica mecum
Capesse mollis frena Favonii.
Iam rara vernis nubila solibus
Divisa cedunt et paventi
Aura levis monet ire caelo.
Simul capistrum Pegasus induit.
Terramque fixa percutit ungula,
Exsudat: et glebae rosarum
Puniceo rubere Nilo.
Ne te retardet stare Copernici,
Aut Archimedis lambere pulverem.
Confunde arenas: scripta dele
Signa, Syracosiumque gibbum
Extende caelo quid vitrei iuvat
Atlantis usus? Quid Siculi Senis
Mentita crystallus Triones,
Oceanum vetitos subire?
Veros licebit tangere verius:
Lustremus axes nomen, et ordinem
Docebit astrorum, Thalia
Uranie sociata nostrae.
Qua parte primum flectimus orbitam?
Hac, qua frementi murmurat alveo,


page 124, image: s122

Pontemque dedignatur Oenus:
An niveo saturatus imbri
Qua flumen ingens Danubius vehit;
Ut obsoletis, despice, cornibus
Arguat obscurus latere!
Degeneris mala fata Rheni,
Captumque moesto gurgite sordidus
Deflet Brisacum. totus inhorruit
En campus armis et minaci
Nuda seges crepat icta ferro.
Ningitne, an albis aera Liliis
Mavors induat! Stant Aquilae truces
Ad signa, vindictamque stricto
Armigerae meditantur ungui.
Sublime motis aura Leonibus
Percussa [(reading uncertain: print faded)] , rugit. Plena tument Noto
Vexilla, crispanturque flexu
Per refluos sinuosa gyros.
Hinc Belga pugnat miles Iberiae:
Hollandus illinc sulphure pectoris
Accendit iras, et doloso
Ambiguum coquit igne bellum.
Arctata vastis aequora molibus,
Silvas, et urbes, et medio ferunt
Monteis [Reg: Montes] , Batavorumque classem
Sollicitam maduisse Gange.
Hic Orbis ille est tantulus aspici.
Discordiarum causa recentium:
Vah bruta deformisque tellus,
In minimum tenuata punctum!
At nos in altum provehimur. Placet
Venti levantis grata protervitas.
Hac officina prodit Aulae
Terror et exitum Cometes
Vapore natus. Non procul excubant
Fumosa multa fulmina pulvere:
Pars furva mentum, pars retortas
Rubra iubas, facie Sicambri [Reg: Sigambri] .
Quae Virgo nobis dirigit obvia
Crinale telum, Solis ait soror


page 125, image: s123

Dici. Pharetram frater implet
Igne suo, iaculisque lucis.
Iam pereamus Mercurii domum;
Volvi procacem iam Veneris globum,
Haec porta Phoebi: quam Gradivi
Castra premunt. Iovis ista sedes
Velata quercu. Summa tenet pater
Effeta torpens membra senex gelu
Saturnus, algentemque Zonam
Servat Hyperboreumque tractum.
Enavigemus. Fallor: an audio
Per astra carmen? Carmina credidit
Iucunda, concentumque moto
Pythagoras resonare caelo.
Quaecumque, certe non inambilis
Insania haec est. Cum sonitu poli
Vertuntur. Audis instrepentum
Agmina luxuriare vocum?
Et vero cantant! Omnia sunt chorus:
Stellaeque Musae, dum rota volvitur,
Et scena picturata transit,
Aetherias modulantur odat.
Quis iste Cygnus [Reg: Cycnus] gutture dividit
Alisque lessum? Flamina quae lyrae?
Orphea Testudo canorum
Mille rapit thyasos [Reg: thiasos] in orbem.
Cum se citato circumagit pede
Praeceps Orion! En nova Pyrrichae
Saltationis vibrat arma
In numerum, rutilique flammas
Educit ensis, non sine siderum
Risu sequentum: quae bene baltei
Mirantur ingenteis [Reg: ingentes] catenam,
Et phaleras, et acuta coni.
Non ipse Cepheus abstinet, et suae
Laetus choreis coniugis annuit,
Clangente vultu: non ligatam
Perseus Andromedam relinquit.
At nec Bootes illepidus: gradu
Velit citato currere, ni fera


page 126, image: s124

Retardet. Ergo caedit Ursam.
Et scutica metuendus
Urget.
Huc, Fusce, ventum est. Ulterius nequit
Audax Poesis provehet altius
Alata Virtus. O venusti,
O Salii, meus ardor, ignes!
O ludus, o spectacula in aureo
Caeli theatro! O Patria, Patria.
Si sic pavimento coruscas
Qua facie radiabis intus!
Sed iam fluenteis [Reg: fluentes] leniter attraho
Redux habenas: ne Phaethontio
Errore signemus quadrigam,
Aerium per inane lapsi.
Hinc, ex Olympo, fertur et Appia
Ad usque terras se via pandere,
Secura, Romanaeque suppar;
Nec tumidis inamoena clivis.
Illam penetrans te (quid enim times,
Sabine?) glaucas mollis ad Isarae
Depono ripas. Necte Vati
Serta tuo, viridemque laurum.

Ad D. Virginem Aetalensem. Cum ex Tyroli in Bavariam profectus illac praeveheretur. Ode II.

Montium Praeses, nemorumque Virgo:
Cuius Aetalae meminere valles.
Silva cui circum viret, et comanteis [Reg: comantes]
Imputat umbras.
Quam tuam laetus, propiore passu.
Eminus visam venerarer aedem!
Sed viae tardant, neque lentus audit
Currus habenas.
Ergo, quod solum superest amicis,
Quos iter iungi vetat: O et absens,
Ter quater pulcris [Reg: pulchris] cumulanda votis,
Sic quoque salve.


page 127, image: s125

Tu quoque absentem iubeas valere.
Mutuas ut dum damus, atque voceis [Reg: voces]
Reddimus; sacrae per opaca silvae
Insonet Echo.

Ad Pyrrhum Feudium. Ode III.

Te nemo vilem verset ut amphoram,
Ansamque nullo crimine praebeas:
Qua, Pyrrhe, deprensus per omneis [Reg: omnes]
Fabula circumagatis aureis.
Ignava terror pectora proterit,
Movenda quovis murmure civium.
Virile numquam fama sternit.
Mitte levi trepidare probro.
Quid vana curas nomina, non tua?
Contentus esto te potius, neque
Caecos reformida tumultus,
Aut strepitum popularis aurae.
Amara rerum non potes omnium
Vitare flexu:plura tamen potes
Eludere ictu. Perge agendo
Fortia, displicuisse multis.

Genovefa, Sancta Virgo Parisiensis. Desiderio videndi in caelo Christi, Mortem, Sponsum suum nominare solita. Canebat auctor in solacium Religiosi Iuvenis Andreae Frondisii, in supremo morbo, ad caelestem Patriam adspirantis. Ode IV.

Vergente vita, rapta cupidine
Vitae perennis, fertur amabilem


page 128, image: s126

Singultum in has rupisse voceis [Reg: voces] ,
Francigenum Genovefa fidus.
Atqui moraris Mors mea vita, nec
Promissa servas! Pronubus, en , Dolor
Et Morbus ornavere sponsam:
Serta fragrant, oleoque Lampas
Vestalis ardet, Non solitis ego
Mollis iuventae terreor ignibus.
Me forma Brumae me pruina,
Me glacies potiore flamma
Letalis urit Mors in amoribus.
Mors in medullis atque oculis natas.
Te, Sponse, si nescis in Horto
Pacta mihi mea mater Eva,
Diis invidenda carpsit ab arbore
Dotale Pomum. Te Generum sibi
Adamus electum momordit:
Et mihi tunc, moriere, dixit.
Haec dote felix nubere gestio
Natura rebus quam dedit omnibus.
Debetur et nobis parentum
Terra levis, modicusque pulvis.
O Larva verna pulcrior iride:
O umbra puro sidere clarior!
O corpus, o vivum cadaver:
O tenebrae, mea lux, amicae!
Ah quando iunges oscula Virgini?
Nam consecravi me tibi virginem.
Intacta florem servo. Nostri
Nullus habet spolium pudoris.
Nondum ne serum ventilat Hesperum
Vespillo? Nondum Sarcophagi torum
Stravere Manes, et virentis
Sparsit Hymen solium cupressi?
O nox beata: o ultima frigora,
Primi calores! O mea funebris,
Et nuptialis Taeda luce.
O thalami, tumulique nostri?
Lucente buxo me Solymitides,
Vacciniis me pingite Gallicae:


page 129, image: s127

Nigramque, formosamque Nympham,
Flammeolis operite fuscis.
Pallent amantes:
Non ego palleam?
Demantur ori viva corallia:
Incingat albam vitta frontem, et
Populeis Libitina ramis.
Festiva ludant carmina Praeficae,
Dulcemque Lessum. Sponse, veni: tua
Te quaerit, exspectatque moesta
Supplicibus Genovefa votis.
Seu te sepulcri Regia nobilis
Late imperantem; seu nova Pyramis,
Vastove Mausolea monte
Saxa tenent: famulique circum
Pectunt lacertas vertice mobileis [Reg: mobiles] :
Dorsique spina, aut orbibus cavis
Scrutantur angueis, ut reclinent
Funereum diadema calvae.
Seu fila vitae texta novissimae
Lustras, et aevi pensa recolligis:
Seu messe iam poscente falcem,
Vectus equo per anhela pestis
Camposque et urbeis [Reg: urbes] , et populos metis,
Densisque stipas cladibus horrea:
Huc flecte cursum, tot Marite
Nominibus titulisque noster.
Ne Franca Virgo neu tenuis precor,
Fastidioso displiceat casa.
Facunda surdo, pulcra caeco
Non satis est opulenta Coniux?
Quondam et tabernas pauperis ingredi;
Superque tectis stramine consitis,
Immensa laudabare parvo
Atria posthabuisse ruri.
Ergone solis divitibus nemus
Recludis atrum: quod pede libero
Manes coronati pererrent
Cum citharis, choreasque plaudant?
Et nos mereri possumus aureae
Pondus pharetrae. Profer arundinem,


page 130, image: s128

Dilecte, figendamque vibra.
Vulneribus patet omne pectus.
Quamquam ipse vulgo crederis osseus:
Dicere nobis totus eburneus.
Dicere frondoso celebris
De Libani properasse saltu.
Amemus. Urat mutua febrium
Vis blanda venas. Me bene languidam
Compone somno. Necte myrtum.
Necte tuae violas Puellae:
In valle qualeis [Reg: quales] Elysia madens
Ferrugo tingit. Iam morimur: bene est.
Mortem fefelli: necte, Christe,
Necte tuae Violae coronam.

Ad Virginem Matrem. Ode V.

Diva formosis vigilata flammis
Hinc et hinc circum: cui Luna suras
Osculo mulcet, famulusque sol ve-
Stigia lambit.
Prosit hoc Vati cecinisse, quod fis
Diva formosis vigilata flammis.
Nil negat Natus tibi; nil negari
Posse, fatetur
Ille, suspensus, quoties ocellis
Dulce connives, et amoris ignem
Visa suspiras; toties Parenti
Dulce renidet.

Ad Rudolphum Vogtium, Nobilem Alsatam. Ut Patriae calamitatem moderate ferat. Ode VI.

Cum vix egentem vomeris aream
Fecunda spicis integer et Ceres:
Cellaeque, Lenaeique fontes,
Indomito fremuere musto:


page 131, image: s129

Tunc te beatum, tunc tibi candidos
Fulsisse soles credideras: velut
Regnante Saturno, videres
Secula praetereuntis auri.
Nunc arva postquam messuit hosticus
Ensis Gothunni, et bruta sitis tuas
Vastavit uvas; vae, severo
Quam tetricum ruis imbre vultum,
Moestoque iam iam lumine flebileis [Reg: flebiles]
Rimaris umbras! Desine tristium,
Vogti, querelarum, dolorem
Causa levet, Patriaeque dulcis.
Commune damnum. Corrigere est nefas
Quodcumque luges . Procubuit seges:
Succisa vicis, sparsa rupto
Vina cado. Iacet Arx, et hortum
Villasque et agros et sata duplices
Ussere Sueci. Caetera subruit
Vicinus intactas amicus.
Relliquias Danaum secutus,
Cui vero dices impatiens diem?
Stultum est querelis Fata lacessere;
Culpare Fortunam, probrosum.
Si Domino caput obligasset,
Professa numen se famulum fore:
Citare posses. Sed levis est Dea,
Levisque dici tota gaudet:
Idque negat meretrix negare,
Ibis Gradivum sistere iudici?
Sed omne miles ius capulo dedit,
Hic crimen obiectum refellet
Ense; tubae sonitum diserto
Opponit ori. Qui melior manu,
Victor perorat. Numquam adeo bene,
Armata vis, et lex inermis
Conveniunt. Feret omne punctum
Vagina Martis , perge miser queri,
Non audiendus. Consule me tamen
Silebis aerumnas, et alta
Mente premes. Superatur omne


page 132, image: s130

Malum ferendo. Saepe beatius,
Rudolphe, censu paupere vivitur,
Et rebus angustis. Quid ambis
Divitias? Fatis ille dives,
Quem fortuitis ex opibus nihil
Irritat. Ingens est patrimonium,
Cupido nullius caduci; et
Fervida diminuisse vota.

Ad D. Virginem. Assumptam, in eius pervigilio. Ode VII. Quae est ista quae ascendit deserto, declivis affluens, innixa super dilectum suum: Cant. 8.

Quo die, terris properante relictis,
Tota migrasti super alta Virgo;
Floribus stratum tibi tergus incur-
Vavit Olympus:
Dulce, te visa gradiente, caeli
Carmen auditum resonare: Qualis
Ista, pet [(perhaps: per)] nigrae loca senta silvae, et
Horrida tesqua.
Qualis ascendit Dea! Tota pulcra [Reg: pulchra] ,
gaudiis gemmat liquidis, suoque in-
nixa dilecto, volucreis [Reg: volucres] per auras
Floribus halat!
Talis in feram. sua regna, noctem
Luna cum venit, tenuatur Arctos;
Pallet Arcturus, positoque ferro
Languet Orion.
Talis electi speciosus oris
Phoebus, Aurora lacrimante, ridet:
Quando cristatis avibus coruscum
Mane precatur.
Inter vocis, magis elevata
Brachiis Nati, superas id omne,
Quod Deus non est; animumque toto
Numine mergis.
Merge: dum dulci maris e profundo,


page 133, image: s131

Quod superfusum bibis. Una saltem
Gutta distillet [Reg: destillet] , lacrimas nostri
Temperet Orbis.

Sacra tempestas exundantis Oeni. Sive Flavii Pollionis; is est R. P. Andreas Brunner S. I. Salutaris ac vehemens Contio de aeternitate. Habita Oeniponte, exeunte Vere; quo tempore, longe lateque fluvius Oenus hibernis nivibus tumens, restagnavit. Ode VIII. Allegoria.

Ergo, nefasto quo cecidit loco,
Fatalis Austri caesa bipennibus,
Arsura flagrabit perenni et
Viva rogo morietur Arbos!
Gelboa toto monte cacumina
Implete valleis [Reg: valles] . Vos Libani sacrae
Lugete silvae me vel Othrys,
Vel Rhodope tegat in volutum
Mundi ruina me profugum freto
Malea mergat: me Libycae fames
Raptum leaenae me recondant
Ventre cavo scopulosa cete.
Vix haec disertus Pollio: cum repens
Pervasit omneis [Reg: omnes] turbine pectoris
Commistus horror stare venti,
In pluvias resolutus aether
Sonora Rostris voluere murmura.
Huc deinde lapsis auctior imbribus,


page 134, image: s132

Qua parte nubeis evocatus
Caeruleas equitavit Auster,
Omnem loquendi vertere copiam
Orator Oeni nunc subiti ruit
Torrentis instar de nivali
Vertice; nunc medio volutus,
Et ire praeceps sistitur aggere;
Tantoque spumat verba ferocius
Allisa ripis: Tulliani
Sed medio velut unda Thybris
Templo intulisset fulmina grandium
Sententiarum plebis in obviae
Funduntur aureis, cum profunda
Dedecorum scelerumque strages.
Quo more rivos aequoris, humido
Eiectat arcu, terror euntium
Balaena nautarum refuso
Mox animi maduere ponto:
Haustique miri fluctibus alvei
Flevere culpas, et lacrimas aquam
Auxere nigrant eis arenas
Diluvies pretiosa fundo
A cordis imo torquet et eruit.
Ploratus ingens exoritur, simul
Facunda tempestas revulsis
Intumuit per aperta claustris.
Iamque omne crimen gurgite mergitur;
Et irreperto litora desinunt
Vado videri iam teguntur
Culmina, turrigerique fastus:
Iam sumptuosae tecta superbiae,
Montesque honoris sub pelago latent,
Idemque cum furtis iniquae
Naufragium subiere merces:
Pictaeque vestes, et chlamydum fluunt:
Cinctu, et omnis gaza pecuniae:
Factumque et infectum metallum et
Dimidii periere vultus.
At vero fractis ingemuit Venus
Libidinosae pontibus insulae


page 135, image: s133

Vis nulla Germanum valebat
Nullus obex cohibere Araxem.
Haec unde novi? Cum fluerent nives,
Late sonantem tutus [Gap: not deciphered] .
(Nam Phoebus adductum tegebat
Nube cava) speculabar. Ohe!

Ad Simonem Lavendulam. Se, in excolenda Macie, mirum in modum proficere. Ode IX.

Tantae molis erat, denique corporis
Tota destitui mole, Lavendula,
Ipsos exuror ossibus.
O gratare mihi iam penitus macer
Depono reliqui rudera carceris.
Paullum restat arenae et
Totus spiritus emico.
Nec porro lanios horreo nec forum,
In quo vaenit adeps, vitio Boarium,
Securus licitantum
Nullis a Brasilis emat.
Nulla parte mei bellua, flammeis
Mentem sideribus protinus inferam.
Ceu Maia satus, inter
Umbras et Superos eo.
Iam iam liber io (terra putris vale)
Defecatus io (congeries vale
Insincera: valete
Ventres) tollar in aethera.

Ad Franciscum Ragusium. Edmundi Ragusii Fr. Symbola Pythagorae. Ode X.

Vile ne fiat tibi Numen usu,
Cum nihil maius generetur ipse:


page 136, image: s134

Ne Deum caeles, digitoque portet
Annulus haerens.
Fervidam spumis, cave, laesus [(reading uncertain: print blurred)] ollam
Concites, non est fodicandus ignis
Ense. Sopita cineres quiescunt
Tutius ira.
Dura constanti supera labore.
Coepta successu properanter urge:
Ut nihil fecis [Reg: faecis] bibiturum in cra-
Tere relinquas.
Urbium nolis minui coronas:
Legibus lucre redimitur Ara:
Lege firmantur sacra: Lege cives,
Lege senatus.
Publico numquam gradiere calle.
Nam minus peccat minus usitatus.
Plebis exempso [(perhaps: exemplo)] via trita semper
Fallit euntem.
Empta cum luctu noceat Voluptas
Criminis ferum fuge poenitere [Reg: paenitere] :
Ne quidem gustes epulans nigras ha-
Bentia caudas.
Alium raro, pia farra saepe?
Cor edes numquam. Remove dolorem
Laetus, et diris iecur ulcerosum
Linque Mycenis.
At nec infamis tibi foeda mensae
Lucra, nummorum sapiant avaro:
Nec manu sumas aliena quondam
Pocula laeva,
Impiger cursas, cave transiere
Ante suspensam pedibus stateram.
Triste Fas laesum nihil est iniquo
Iudice peius.
Laetus arride speculo, nec horre.
Quod negat Natura, velis negatum.
Invidens hosti, tamen abstines
Vellere barbam.
Diis merum liba. Bene Dii precantur
Mentibus gratis, cumulantque dona.


page 137, image: s135

Cum tonat caelum, venerans memento
Tangere terram.

Ad B. Virginem. Iturus Eberspergam Ode XI.

Dum me severis fessus in Exedra
Exsolvo curis: et volucri rota
Per arva vectum, cinget Ebers-
Sperga cavo nemorum recessu;
Tuere sanum, Laetitiae Parens:
Vultu sereno discute nubila.
Spirare clementeis [Reg: clementes] Aprilis
In Zephyros tenuetur aer.
Quod si propinquae caerula Doridos
Tentabo cymba; da placido Lacum
Sopore sternendum, quotannis
Emerita peragrare quercu.
Nec vero gratis, fors habileis [Reg: habiles] agam
Remos, amoeno non sine carmine;
Navim salutaturus illam,
Quae titulum gerit institoris.
Dicere Nymphis ditior omnibus,
Vexisse frugeis [Reg: fruges] , aetheriis procul
Campis refecta; et trementi,
Virgo, famem pepulisse Mundo.
O ergo nostri Praeses in aequore
Formosa Stagni, Vatibus annue,
Sic glauca verbenis et ulva,
Cymodoce, ibi serta nectam.

Ode XII. Auctor a celeberrima Secta Stoicorum desciscit.

Quid mihi vobiscum est latebrae faetentis [Reg: foetentis] alumni,
Deucalione fati?
Mobile lignorum genus, et viventia saxa:
Quae tamen Ogygiam.


page 138, image: s136

Amphion nullus cithara traxisset ad Urbem,
Pondere fixa suo.
Iam tandem deprensa mihi fraus omnis et error.
Pene ligatus eram
Stupea [Reg: Stuppea] sed valido disrupi vincula nervo,
Ceu putrefacta situ.
Estis, io, rigidi Cultores estis Honesti,
Usque severa Tribus.
Non turgent oculi lacrimis; non gaudia risu;
Non tumet igne iecur:
Nullaque sedatum tempestas pectus inundat.
Omnia pace vigent.
Credite Pisones: at non ego credite Verpi.
Gens inimica Deo.
Credere me tristis vetat experientia rerum,
Nec sinit esse rudem.
Auditis? Quorum virtus olet horrida caepas.
Totaque Vita sedet:
Multum vesciae vobis et maius inane est.
Fastus ubique sonat.
Hinc abeo versis aliud mare currere velis
Liberioris aquae.
Qualis in Adriacis Venetum secura phaselus,
Et mea lucet aquis.
Decurrat placidis innubila moribus aetas,
Temperiemque ferat.
Non suspecta metu non importuna tumore,
Non odiosa minis.
Tempus erit, laetus risum cum poscet amicus:
Splene feremus opem.
Tempus erit flendi: veris manabit in uda
Fletibus dolor.
Denique verus homo; non Truncus inutilis aegri,
Nec lapis esse volo.


page 139, image: s137

Ludus Palamedis, sive Latrunculorum vulgo Scacchus. In gratiam nobilissimi iuvenis Stanislai Choscii Hopheskae Poloni, quo spectante luserat. Invitat illum Auctor, ad contemptum terrenarum rerum, sub Fortunae ludibriis, brevitate, ac vicissitudine vanescentium. Ode XII.

Cur spissos foliis dividimus libros,
Ut magni pateant somnia Socratis
De nugis hominum, seria veritas
Uno volvitur assere.
Chosci: nonne vides, quos variet modos,
Quas Fortuna vices mobilis imputet?
Eheu! ludimus et ludimur impares
Signis, interitu pares.
Adversis validae stant acies viris:
Hinc Tros, hinc Rutuli, versicoloribus
Incincti sagulis Turrigeri latus
Defendunt geminum eques.
Paullum castra silent, nec tuba protinus.
Miscetur dubius consiliis timor:
Secretosque Ducum, quos acuunt, dolos
Dispensat patientia,
Et speratus honor, mox, ubi classica
Diduxere sonum, res geritur manu:
Ac ni consideant sub galea comae,
Stent altum rigidae metu.
Dum campus medio panditur aequore,
Decrescunt subitis agmina caedibus
Vestro, si memorem funera, Rustici.
Stat victoria sanguine.
Vos commune malum, vos luitis scelus.


page 140, image: s138

Vestris, quotquot egent vitulis arant.
Ex vestris gladium fingere falcibus
Solers [Reg: Sollers] , vos metit et fata.
Quidquid magnanimo crimine fortiter
Delirant proceres: plectitur ultimus
In pago Corydon. noxa palatii,
Exurit sterileis [Reg: steriles] casas.
Aude et tu facinus, vilis homuncio;
Ne semper Ducibus victima mugias.
Agresteis [Reg: Agrestes] etiam quondam animosior
Fungos Gloria respicit.
Tamberlanus erat pastor, idoneus
Permutare pedum frondibus aureis.
Iustinus trabeas Ausonii tulit
Armentarius imperi.
Sed quis de medio, Capripedum choro
Improvisus adest! quam tacito pede
Transmissas, camuris non sine cornibus,
Obliquat salebras viae!
Parthorum celebrem dissimulat fugam,
Ponens insidias. Iste nigerrimus:
Hunc, Romane, cave. Sternit et arietat
Hirquis [Reg: Hircis] laeva tuentibus.
Malit quisque tamen non humili manu
Aiacis, Fatui quam trabe ludicra
Cursoris perimi vulnera saepius
Clava Morio dividit.
Nostri bella queror tristia Seculi:
Sub quorum clypeis omne genus furit
Stultorum. Vitiis laxat atrocibus
Mars impune libidinem.
At regina gradu fertur Amazonis,
Quo se cumque movet: collaque (Feminis
Eheu! cuncta licent) demetit obvia,
Alis fulminis ocior.
Non obstitit eques, non peditum phalanx,
Non frendens elephas Porus et Hannibal
Succumbunt Veneri cuncta domat Venus:
Una est fortior omnibus.
Non et quanta valet, semper in hostium


page 141, image: s139

Permittenda globos ire cadentium.
Observatur enim fervida praelii;
Aruns non datur unicus.
Magnas vertit opes Sexus iniquior,
Inconcessa petens et nimius sui.
Nam desiderio quem statuit modum
Flammis ista cupidinis
Numquam plena salus, cum mulier regit.
Numquam tuta satis, quae modo provida
Apparet Tanaquil: mox temeraria
Prodet Fulvia coniugem.
Rex Adraste, pedem tu quoque promove.
Incauto nocuit credere milti
Maiestatis onus. Qui residet domi,
Absens plurima nesciet.
Turmas ipse suas duxit Iulius,
Epirique potens: ipse pericula
Cingentum medius reppulit hostium,
Belgarum Leo Carolus.
Dum mandata damus, dum Fabii sumus
Tantum dimidii; dum madidi mero,
Ungentisque rosisque otia vendimus:
Iacta est alea Teutonum.
Sed iam tempus equum frena resolvere.
Lusi: coge meos, Hophska, Triarios,
Et Thecae modico compositam sinu
Buxum conde Laconicam.
Uno pompa loco. Ludicra Consulum
Lictorumque iaces. Hic capit alveus
Cum gemmis silices, et radiantia
Mistis sceptra ligonibus.
Cur mundi titulis captus inanibus
Sub vano, Iuvenis, nomine militas?
Cuius spes fragilis, res brevis, et vitro
Ampullaeque simillima.
Non, si deprimeris victus, eris minor.
Omnes in tumulo vile silent genus.
Ludus vivitur, et sumus


page 142, image: s140

Argonautae. Ode XIV.

Ius sacri laesum refero tridentis
Per truces fluctus, et opaca ponti.
Thessalem Graii docuere Nautae
Currere pinum.
Huc Ovis flavae scabies avaros
Impulit. Tanti fuerat, timere
Fulmen, et spumas et equos et aerei
Flammea tauri
Ergo telluri locus et sepulcra, et
Asseres desunt quibus inserantur
Ossa! de fundo pelagi petendae
Funeris urnae!
En Reos. Parcam Lachesin queruntur
Pensa de vili glomerare lana;
Nec colum totam dubitant trementi
Adnectere malo:
Unus in remi quoque forsan usum
Fregit, ut stanteis [Reg: stantes] agitaret undas:
Alter intextae data vela vitae in
Carbasa vertit.
Dii maris! Cur non prius obruistis;
Quam reversura Minyae carina
Magna dissecti traherent in unum
Foedera mundi.

Ad Reginam Caeli. Cum eam Serenissima Electrix Maria Anna, ad eiusdem Statuam in Foro Monacensi erectam, publicis votis festoque Symphoniae apparatu, sub occasum Solis Pie deveneraretur A. M. DC. XL, Ode XV.

Descende, Filia Principis,
Pulcrosque gressus figere Boicis


page 143, image: s141

Dignare terris: qua vocatae
Austriacas Marianna palmas
Tendit, Columnam Virgo supervola,
Tecum solutis alma Salus comis.
Et Pax ligatis, nec verendo
Cana Fides, Pietasque vultu,
Comesque vadat publica Faustitas,
Et plena cornu divite Copia:
Quam naris emunctae Voluptas
Intereat graviore passu.
Venit serenum fulgure scinditur.
Venit canoras iungite tibias:
Albaque dignatam videri
Nube super, celebrate laeti
Cives Patronam seu rapidus calor
Exurit agros: seu nimio seges
Humore suffocata stertit:
Seu penitus glacialis imber
Messis iuventam stravit et ultimus
Affixit oris: seu fera cladibus
Bellona vestram, seu veneno
Atra lues populatur urbem:
Quae tecta pestis cumque subiverit,
Morbis et armis Diva medebitur:
Saevumque vel diffinget ensem in
Sarcula, frondifluamque falcem:
Vel in feroceis [Reg: feroces] Massagetas retro
Suecosque vertet mox melioribus
Ridebit astris purus aer,
Et Zephyrus recreabit arva,
Tum vero grandeis [Reg: grandes] efferet aitius
Ceres aristas: mellaque lubricis
Labentur e truncis, et omnibus
Sparsa ruent peragrare vicos.
Ripas inaudax [(reading uncertain: print faded)] Isara [(reading uncertain: print faded)] transgredi.
Intra modesti fluminis alveum
Tenebit undas ni refuso
Lacte fremat, tumeatque musto,
audimus haec et supplice Praesidem
Nondum sonamus carmine Virginem?


page 144, image: s142

Io, turbarum clangor aera
Rumpat, io resonent choraulae.
Ordimur: o cui dimidii sumus,
Genuque strati fundimur in Forum
Late coronatum lucernis,
Vespere iam numerante stellas.
Occurre votis, et Bavaros duces
Affla benigni Numinis halitu.
Tu robur afflictaeque scutum, et
Dulce decus, Patriaeque Mater,
Iuditta nostrae pulcra [Reg: pulchra] Betuliae:
Tu spes Senatus, tu Populi salus.
Ducisque , Natorumque, et Urbis
Gloria, laetitiaeque causa.
Te Gotthus hostis, te mare Balthicum
Marisque rector barbarus axes
Aetherios, et utrumque Solem,
Te mollis Indus, te Brasili quoque
Noscunt et auri dives Arabia,
Inops et umbrarum Syene.
Te ruber Oceanus tepenti
Adorat unda: te canit ultima
Et prima tellus, te colit Aethiops
Crispum renodatus capillum, et
Ora niger, niveusque dentem.

Ad Molardum Bucconem. Cur a Stoicis secesserit. Ode XVI.

Musa, quid exhorres? Res est vulganda Camoenis [(reading uncertain: print blurred)]
Ne plureis [Reg: plures] malus inquinet error.
Prodimus arcanum, pudet ah, pudet edere; cuius
Nuper eram pars magna, Molarde.
Inter Sessores et nos consedimus illos.
Qui pressa cervice laborant.
Me Bruti effigies, et vox audita Catonis
Nil animo servile ferentis;
Et duo praebentes Annaei colla Neroni
Impulerant admittere gibbum:


page 145, image: s143

Sic tamen, ut posita Fortunam Fataque supra.
Cuncta vehi formidine mallem.
Optabam fronti duplices inducere rugas,
Bisque macer, torvusque videri.
Inque modum statuae, qualem vel Cecropis olim,
Vel cives posuere Quirini;
Altior e populo cornutum tollere fastum,
Et tussim iactare sonantem.
Dum Senecam volvo, et magnae solacia mentis
Promittit Lucilius eheu!
Stoicus intravit tacito praecordia lapsu.
Et fixis radicibus haesit.
Quidquid conabar, fuerat sententia saltem
Spuma fuit verbosa loquentis.
Iamque Epicteti factus niger ora lucerna
Gaudebam fuligine tingi.
Tunc primum tetricas ausus contingere barbas,
Hirsutis sociabar amicis.
Percute, Musa, Lyram, retro vestigia torsi,
Cum vidi contraria votis,
Credideram nullo praestantia pectora motu
Turbari, subitave procella.
Hi sunt, quos intus iactantior Aeolus Euris
Pulsandos committit, et Austris.
Saepe, nec in Siculo tam saevum carcere bellum,
Quam vapido sub pectore fervet.
Hi sunt, qui cupiunt, terrentque, audentque, paventque;
Quos odium, dolor, ira flagellat.
In placido regnat formosa Neapoli ore:
Corde flagrat fumante Veseuus [Reg: Vesevus, Vesuvius] .
Quid? Quod et in faciem furor exit, et intima toto
Ex animi ciet aequora fundo.
Flant Boream nares, et pleni sulphure vultus
Fulmineis arsere cylindris.
Tunc lingua in vappa, dentesque in vulnere strident;
Tunc crabro circumvolat aureis
Sunt aliqui tantum propter fastidia nati.
Hac anima septemplice vivunt;
Inter Aristarchos ut sint urtica minaceis [Reg: minaces] ,
Et magnum laudentur inane.


page 146, image: s144

Interea raro, quanquam intonuere profunde
Respondent praecordia factis.
Vallibus irrepunt, alto de monte locuti:
Fraga iacent, cedrique videntur.
Fortiter Herculis invadent omnia rhonchis [Reg: ronchis] :
Somnus erunt, quae caetera tentant.

Ad Ludovicum Sonnam. Inconstantia rerum humanarum. Ode XVII.

Alterna mistis gaudia lacrimis
Ubique cernas, dissocies licet,
Rursus coibunt, se sequuntur
Et fugiunt, vicibusque certis
Mutant habenas. Saepe oculo simul
Sedent eodem. Tu Charitum prius
Trium resolves, Sonna, nodum,
Quam trepidas ab honore curas,
Et nexa laetis tristia separes.
Qui dulcis ori risus inambulat,
Mox flebit, uxoremque charam [Reg: caram]
Inter opes puerosque linquet.
Haec Fata certe nuper Alonium
Ursere nostrum qui citharae sciens,
Et dives, et pulcer repente
Heu, viduam iuvenis reliquit
Peiora narro Filia Scandolae
Rosina, Maiis Idibus edita,
Et ducta Maiis; nocte prima
Brachia destituit mariti.
Adhuc fremebant carmina nuptiis:
Cum Sponsa toto frigida corpore,
Ut funus assedisse mensae,
Dicitur exanimis reperta.
Albam Voluptas saepe togam dabit,
Quam sumet ater Luctus, et induet:
Baccisque non istos in usus
Dispositis sua colla cinget.
Nectente florum serta Thalassio [Reg: Talassio]


page 147, image: s145

Invisa spinas adfuit Eumenis:
Somnoque mortem Parca iungit.
Delicias onerare praesens.
Sic taeda nigros in cineres abit:
Et in Cupressum flammea vertitur
Votis tot exoptata pinus:
Sic Venerem Libitina pellit.

Ad Divam Virginem. Ode XVIII.

Ne tibi Servi fit amor pudori,
Plurimo quamvis vitio rubentis:
Culpa Matrem meate Secundi
Fecit Adami.
Ter quater felix fuit illa Culpa.
Non nihil certe bona Virgo primae
Debeas Evae. memor usque scis, et
Scire fateris.
Inde tam dulces veniunt sagittae:
Corda quae pleno scelerata figunt
Impetu nervi, vacuantque totum in
Crimina pondus.
Inter insonteis [Reg: insontes] niveosque vitae
Unice nolis habitare cygnos:
Plus corvi dederunt honoris
Moribus atri.

Ad Florentinum Cedrum. Pedemontanum. Commendat illi sua Lyrica. Ode XIX.

Ne sperne nostras, Cedre, superbior
Arbos myricas, quamquam animo supra
Colleis [Reg: Colles] Poetarum, in supremum
Phocidos emicuisse montem,
Testatur omni Melpomene iugo:
Demittere vultum, et sacrifica manu
Attolle reptantem per herbas,
Saxaque relligiosa Pindi.


page 148, image: s146

Te serta Flacci molliter ambiunt,
Gaudentque crineis [Reg: crines] lambere conscios
Horroris, erectique Phoebi:
Te satura tegit umbra lauro.
Olim et canentem callida Patriae
Agnovit Echo: nunc sacer Alipes
Salutat hinnitu, et patenteis [Reg: patentes]
Bellerophon tibi cedit alas.
Dum non, in alto stans, pede proteras
Imos, negata difficilis via:
Nec Hippocrenen solus omnem
Evacues phiala tyranni.
Commune malis, quo frueris, bonum.
Fons vivat Orbi. Sic age, Pindare:
Assuesce possessor Deorum
Pauperibus placuisse Musis.
Catulliano Mantua Passere
Non indigebat: Vergilio tamen
Verona misit. Luna stellis
Cingitur: exuvias ferarum
Diana nullas respuit: Appulo [Reg: Apulo]
Spicam offerenti, dives opum Ceres
Arridet: et solvunt in aequor
Ionium fluvii minores.

Ad Jo. Bapt. Roremundum. Alsatam, sub Sueco exsulem, in Helvetia. Ode XX.

Mitte quam calces, Roremunde, terram
Quaere, quid cernas. Oculos in altum
Tolle: non distat magis hoc ab illo
Exsule caelum.
Luna, Sol, stellae celeres rotantur
Semper in gyros rapido meatu.
A quibus vivens alimenta fumis,
Disce moveri.
Peste non motus vivatur aer.
Stante Neptuno pelagus putrescit.
Noxium languent pigra dormiente
Corpora vento.


page 149, image: s147

Bella damnosam prohibent quietem:
Segnium purgant scelus incolarum.
Patrio fixum nocet esse fundo,
Arboris instar.
Quin et haec ramos posuisse laeta,
Deici clivis, Phrygiove luco
Gestit; ut velis vaga curiosis
Aequora lustret.
Saxa Getula [Reg: Gaetula] quoque caesa rupe,
Exteri fineis [Reg: fines] aditura regni,
Trans maris Gadeis [Reg: Gades] per aquosa Triton
Caerula vectat.
Te piger cunis Aviae relictis
Inter ignotas habitare genteis [Reg: gentes] ?
An super non est alibi beatam
Vivere vitam?
Alsatis tantum favet aura caeli?
Mollis hiberno viret herba campo?
Dulce maturi rubet una Bacchi?
Omnia rident?
Helvetas; felix sua sors, in altis
Montium claustris, etiam beavit.
Mellis et pressi tibi manat illic [(reading uncertain: print blurred)]
Copia iactis.
Spumeus torrens niveus colostris,
Mutat undantis vada flava Rheni,
Ductilis lentum natat in tenaci
Caseus offa.
Sed mero pulsus Lare cogor inquis.
Vilis in pagi stabulo latere.
Sacra non aedes ibi: nulla turris,
Nullaque Musa.
Sive sub plaustris habites Trionum:
Sive desertae prope belluosos
Africae saltus: ubicumque Virtus
Heic [Reg: Hic] puto Templum est.


page 150, image: s148

Ad Ludovicum Ilbium nobilem Austriacum. Ode XXI. Sueco evastante Germaniam, admonet periculi. Allegoria.

Vides: ut omni Mars Alemanniae
Incumbat, Ilbi iam casa Baucidis
Acronianae, tota sedit
In cineres, Iove nil vetante.
Captiva Boii Regia Romuli,
Diu sub ictu constitit Attilae;
Experta librantem tyrannum
Vulgi animas, Senonumque lancem
Romam requirens, Alsaticas novus
Alpes aceto subruit Hannibal:
Et iam catenato paventem
Ire Pado Tyberim laborat.
Carthago triplex. Bella Bohemiae
Resumit armis. Scipio Balthicus
Instat Numantinis. tenetur
Et Tenedos: Priamo timemus.
Portas Viennae claudite Dardani.
Ridemur hostem non metuit Dymas
Securus, et cratera vino
Iphitus ac Pelias coronant.
Cassandra dormit: laeta Polyxena
Exsultat eheu! Deiphobi domus
Dedit ruinam: nec cavebit
Proximus Ucalegon favillas?

Ad D. Virginem. Cum sub vernum tempus Anni M. DC. XLI. Saeva lues timeretur. Ode XXII.

Diva, prostrato facilis Clienti:
Quae pio mulces pia Vota nutu,


page 151, image: s149

Et preces fusas miserorum, avara
Ebibis aure.
Aeris crudum remove vaporem,
Hesperum mortis. Placida venenum
Luce castiga, radiisque iniquos
Discute soles.
Sic tui laudeis [Reg: laudes] generis, tibique
Semper haerentem Puerum canemus,
Laeta pallenteis [Reg: pallentes] violas daturi
Tempora circum.

Ad Bernardum Labrucium. Adspiranti ad Cynico-Stoicorum Sectam, difficillimae rei summam dignitatem proponit. Ode XXIII.

Si vis, Labruci, vivere Stoicus:
Inquire primum munia nobilis
Moreisque [Reg: Moresque] Stoae: ne sinistram
Clazomenes tibi vellat aurem.
Sessor futurus perpetuum, nigra
E fronde taxi deprime Porticum.
Nec, siquis ingenti liburno
Manlius, hexaphorove vectus
Lucullus adstet; vel Macetum Deus
Regale spirans praetereat, Iovi
Surges apricanti rogabis
Cedere, dimidioque soli.
Squallore [Reg: Squalore] deges obsitus, et sciens
Faetere [Reg: Foetere] docte. Vestis, Achaicae
Lodex [Reg: perhaps Lodix] abollae: pera, qualis
In scapulis Cynici pependit.
Vis et trinodi fuste nocentius
Prodesse vulgo? Futile Dolium,
Tuique testam vix capacem
In poplites duplicatus intra.
Clamosus ex hac omnibus immine
Conviciator. Moribus asperis
Accedat impexusque crinis,
Et facies cariosa rugis:


page 152, image: s150

Quales anilis simia scalperet
Sidente bucca. Praeterea Ceres
Semesa, flos farris canini:
Musque nigrae parasitus Ollae, et
Quae prima dos est, intolerabilis
Contemptus auri. Sin lubet egredi:
Morosus emolire passum,
More domum Cochleae ferentis:
Claroque solem quaerere de die
Usus lucernae subsidio stude [(reading uncertain: print faded)] .
Sed cur fatigeris? Viator
Currat Aristoteles Athenas:
Multo sedebis post, ubi spongiae
Affixus in morem cavernae,
Seneris intumuisse gibbum;
Supere disces. Hic labor, hoc opus
Punctumque honoris. Nos faciem malis
Mutamus, alternis beati
Ac miseri, patimurque maneis [Reg: manes] .
Fletus cachinnum, gaudia posthumi
Pellunt dolores. Spem minuit metus,
Auget cupido. Vincit ira ac
Vincitur, et redeunt amores.
Cum plebe tristes, ac madidi sumus;
Cum plebe sicci si soboles perit;
Apparet in vultu parentis:
Si pater; ingemuere nati
Vulgaris est obnoxia fluctibus
Natura, et omni vertitur Aeolo.
At tu, Labruci, semper idem,
Semper eris lapidosus Hermes,
Et Truncus intractabilis. Omnia
In antecessum praecipue: dextera
Fortuna cognata est sinistrae.
Saepe bonis avibus recedens
Male ominatos miscuit alites.
Nascetur infans, natus et occidet.
Molesta vivet: dulcis ipsos
Ante oculos morietur uxor.


page 153, image: s151

Sed lacrimari marmoreus vetat
Chrysippus; et Speusippus ab hispido
Zenonis induratus ore,
Nec gemitum pede pressus edit.
Inter tonanteis [Reg: tonantes] u quoque machinas,
Lapsumque fulmen stabis, ut antea.
Immotus, et perstabis usque,im-
mobilior Siculo Peloro,
Ceu viva rupes, seu iaculis pluat,
Seu ningat hastis: impavido necis,
Et tauriformi cuncta vultu
Despicies, metuendus ipsis
Quandoque Fatis. Fortis opinio
Necat dolores. Finge proboscidem,
In tempus impactam, aut equino
Verbere contremuisse coxas:
Dices: quis, ohe, me lepidus culex
Momordit? Ictu laesus arundinis,
Qua vim luporum pastor arcet;
Scirpus, io, habet iste nodum.
Constans severa fronte iocaberis.
Nimbo madentis sub scaphii quoque
Paratus impleri; vel instar
Andabatae tenebras secantis,
Transibis imbrem multa loquentium;
Et officinas Litis; inobsequens
Angore, vel cura gravari.
Haec animo: bene mi dederunt
Zenoniani vivere nil amo,
Nil concupisco: non gemo non fleo,
Non expavesco Dii beati
Haud aliter super axe vivunt.
Divumque Rector. Si potes, et tuum,
Bernarde, iam nunc propositum cupis
Vurgere , rescribis. Quotannis
Conveniam, et Silicem videbo.


page 154, image: s152

Ad Andream Falconem. Oculorum custodia. Ode XXIV.

Natura castis, solibus imbuit
Rudes ocellos. Prima Venus suos
Infecit igni: prima sumo
Virgineum vitiavit astrum.
Ex quo repertas sustulit Idalis
Damnosa taedas; et faciem sibi
Descripsit armandam Voluptas
Illecebris: in amore, Falco,
Ictus periti sunt oculi duces,
Timenda belli sunt duo Fulmina.
Et hi suas, quam vis pusilli
Scipiadae, iaculantur arcu
Frontis sagittas. Quam procul avolant
Periculosae missilium faces!
Grassatur a visu venenum,
Inque iecur maculas refundit,
Ne plena noctu Cynthia verberet,
Claudis fenestras , splendidius nocet
Diurna, quae Propertiano
Cynthia digreditur cubili.

Ad Hieronimum Casanellum. Terrenis opibus neminem beatum fieri. Ode XXV.

Ne tuos iactes, Casanelli, census,
Dona Fortunae leviora. Quivis
Divites inter queat esse felix:
Nemo beatus.
Dos, opes, fundi, pecus, aula, fasces,
Nuptiae, vulgi bona sunt: sed illa
Inter et temet spatiosus
Intercedat Olympus,
Meta votorum. Cave, summa dicas,
quae rubro spissus vomit Hermus amni.


page 155, image: s153

Copia rerum miser est, petitis
Quisquis abundat.
Qualis in ponto natat umbra montis,
Ipse mons numquam: comitatur aurum
Et voluptates levis umbra gaudi
Gaudia numquam.
Verius gaudere cupis? Ligatus
Scinde curarum laqueos, paventeis [Reg: paventes]
Nostra nos reddunt, aliena tristeis [Reg: tristes] :
Utraque vanos.

Panegyricon. Rusticanae puellae Bavarae. Miro strategemate Pudicitiam sua, adversus Suecos defendentis. Ode XXVI.

Rus ire mens est. Tu modo quoque florido
Decore simplex, heu sine nomine
Canenda Virgo, linque tristem
Sandapilam melioris aevi
Sponso dicatis digna cubilibus.
Quae diva pulcros edocuit dolos:
Comes ne venatrix Dianae
Opis, an ingeniosa Clio?
Virtute certe te memorabilem
Ignota reddis. Cum trucis Attilae
Bellona saeviret, dolendam
Virginibus meditata stragem:
Procul coactis ire sodalibus,
Puella nostri gloria seculi,
Restabat in pago, decora;
Sed subito Getici tumultu
Praeventa Martis pauper, et innocens
Formaeque custos, quid faceret pudor?
Ne vi minarum, vel protervo
Militiae caperetur astu,
Turpi futurus praeda libidini:
Se se pheretro [Reg: feretro] composuit, cata


page 156, image: s154

Latere vel sic inter ossa et
Terrificas Amaryllis umbras:
Parceque ductum naribus halitum
Avara pressit. Dixerat : hoc toro
Dum casta vivam, cur recusem
Funereum simulare somnum
Subi cavernam, Virgo, Subi; neque
Horresce Maneis [Reg: Manes] , et Superos tuos
Sollerter indulge sepultis
Sunt, et habent aliquid beati
Squaloris Umbrae. Certius effugis
Hostem iacendo tutior invia
Servaris arca funus extra
Invidiam furiasque serpit.
Quaeremur; esto Caprea fervidis
Latrata votis, inveniar licet:
Inventor absentem purabit;
Quo propior, minus impudicus.
Lectica Mortis nil Veneri facit.
Praeoccupavi. Fata necessitas
Absolvet inceptum cadaver.
Possideo sacra iura Leti.
Sic conquievit: Vis canis interim
Odora Sueci per scelus omnia
Supinat, indagatque cervas.
Una latet, ter operta ligno,
Inambulantem non sine murmure,
Adesse sensit: ter facie loci
Abire delusum feruntur
Funera vix tenuisse risum.
Huc huc resectis labere crinibus,
Supraque castam flos Amaryllida.
Laetare dispergi: caducos
Huc violae reserate nimbos.
Non bellis absit, non casiae seges
Spicaeque nardi et germina Persiae:
Marisque rores, et perenni
Forte virens Amaranthus [Reg: Amarantus] aevo.
Haec fixa ruri gloria, posteris
Miranda surgat. Quid precer urbibus.


page 157, image: s155

Quarum puellae rubra gestant
Dona maris, teretesque collo
Cadente baccas et Tyrianthina
Iactant severam in cyclade virginem:
At non et audaces procantem
Fallere, deposuere serta.
Huc huc adustis consita carduis
Urtica, lappaeque et tribuli, novum
Stipate. Coeptis necte, Clotho,
Stramen, et his propera coronam.

Ode XXVII. Lyrica sua, in silvis amissa, indicio volantis Spinuli sub arbore populo reperta esse, laetatur.

Sunt vates, superis, io
Curae. Vos socii, plaudite: Repperi
Centum carmina victimis
Constatura mihi: qualibus Atticum
Mactat Pythagoras Iovem.
Magna parte mei non ego gaudeam
Inventa? Fugiunt dies:
Soles intereunt: sub celeri rota
Aevi, quadrupedantibus
Velox Tempus equis proterit omnia
Caelo Musa tamen beat;
Vatem Musa suum grata vetat mori,
At tu, Spinule, quem vagis
Mutantem nemus ac nubila saltibus
Sectato, bene reddidit
Seu Fortuna suam, seu Deus, arborem;
Quaesitam meritis feres
Laudem: nec minimarum ex avium grege
Indonatus abiveris.
Quamquam nulla tibi gratia simias
Affandi volucres; neque
Certas flumineis parvus oloribus:
Tantillus tamen, et places,
Et maior reliquis semper habeberis.


page 158, image: s156

Ne se Pica, loquax genus,
Sturnusque aligerum conferta histrio:
Aut quae Bistonium soror
Luget flebilibus questa modis Ityn,
Felix, Spinule. Tu quoque,
In cuius iacuit depositum sinu,
Subter florida brachia;
Fies nobilim Populus arborum.
Hinc iam serta mihi petam
Lauro posthabita: quando nec Herculem
Prostratis puduit feris
Albenti solio cingere tempora.

Ad Virginem Matrem in Foro Monacensi. Ode XXVIII.

Mater, illimi generasse partu
Laeta maiorem Genetrice natum:
Huc ades, qua te simulat Columnae
Stantis Imago.
Semper intersis Populo benigna,
Quem Foro multum medio tueris;
Aureum lucens, et amicta pura
Veste diei.

In Infantem Jesum. Ode XXIX.

O nate in usum laetitiae, Puer:
O Matre pulcra [Reg: pulchra] Parvule pulcrior [Reg: pulchrior] ;
Eburna cuius colla, vivae
Labra rosae, violaeque crines,
Et bina gemmae lumina flammeae,
Palam latentem virginea Deum
Sub nube produnt, o venustas
Clara Patris, liquidique Vultus
Innube Verum. Quis, Puer, impetus
Ab usque caelo, quaeve potentia


page 159, image: s157

In vile rupis traxit antrum,
Ad pecudes stipulasque, bruma
Heu flante nudum! Quid dubium taces,
Udisque fletu nictibus absilis?
Celare sperasti Paternum
Posse Genus, genitumque Numen
De Luce Lucem? Scimus, ut Africum,
Eurumque, et Austros, et Zephyros super
Auriga Mundi tam per igneis,
Quam medias equitaris undas,
Tu vasta ponti, scimus, et arida
Terrae replesti. Frugibus uberes
Risere campi: squama flumen,
Penna leveis [Reg: leves] agitavit auras.
Tu, cum sereno secula fuderas
Ex ore; longis tractibus aethera
Metatus, astrorum decenteis [Reg: decentes]
Diceris explicuisse turmas:
Fulvisque Solem, sed niveis genas
Signasse Lunae purpureas notis.
Tu Mentis aeternae Figura, et
Candor, inocciduique Pulcri
Caligo lucens. Nosceris o Puer.
Nec emicantem dissimulas Patrem:
Ah! digne non isto cubili,
Digne Puer meliore lecto.

Ad Illustrissimum Dominum. Lidvinum Piccolominium. Dies Alcyonii, sive laeta Vita. Ode XXX.

Ite flantibus Notis
Nautae Columbi, Noniique Blasci
Ultimum, licet, fretum
Laborioso permeate sumptu,
Nobiles Promethei:
Iovis secundi. Primus ille praedo
Nubium, sacros manu
Detraxit igneis, miscuitque limo!
Vos nivalis invia


page 160, image: s158

Secreta ponti, fluctuante pinu,
Abditosque gurgites
Lustratis auri gloriaeque fures:
Longa post pericula,
Ipsimet olim belluis futuri
Nereoque victima:
Sed tende velum, gens avara poenae.
Grata me iuvet quies,
Et innocentis blanda cura Plectri.
Tutius domestica
Per stagna Puppis ambulat Minervae,
Quam remota Tethyos.
Cur rubra ponti verberatur unda
Remigium tot ictibus
Cur transtra sudant, et frequens Iberus.
Caerulum ferit bovem:
Superque vino fusileis [Reg: ´fusiles] procellas
Exta porricit? Nisi
Ut sternat aequor, turgidasque gemmis
Grandibus puerperas
Piscetur, audax imminere conchis.
Dulcis his furor sitim
Accendit insulas;
Impletque veris vana corda monstris.
Haec rudi doceat trabe:
Spes ferre fluxas, et timere mortem.
Stulta plebs amat sui
Causas doloris, limpidumque toto
Axe gaudium fugit,
Ignara dono turba lucis uti.
Non et Indicis ego
Dignabor oris applicare cymbam.
Vixerim beatior;
Si memet ipsum navigare pergam,
Proximi sinum maris:
Simque ipse Tiphys, clavus, aura, portus,
Ipse solus omnia.
Nulli gravabo mercibus saburram,
Litorumque brachia:


page 161, image: s159

Nec indigebo, pauperes requirunt
Multa, divites habent.
Inops fatetur esse, quisquis optat.
Non rubebo murice;
Nec erubescam. Qua foras lacerna
Prodeam, quid interest?
Pictusne tauri sordido cruore,
Purpuraene sanguine.
Uterque pomi lividus veneno
Arguit reos color.
Abeste curae, squalor, ira, luctus.
Solis in tenerrimas
Iucunda sensim Vita stillet horas:
Ut, quod est satis, velim;
Quod plus, recusem. Non acuta pectus
Lancinet molestia:
Non urat ulcus invidi, nec uram:
Fata quo loco sita,
Sinam iacere: corruente Mundo,
Semper integer meus.
Mecum, quod albo narrat ore Fama,
Liduine, si facis:
Magnetis usu, commove Tridenti
?errei [(reading uncertain: print blurred)] notas styli
Ego Monaci literas, et orbem
Arte dividam pari.
Sic sensa mentis, excitata cuspis
Indicabit eminus.
Aut, si Poeta, non tacere mavis,
Thespias fides, age,
Simul colorem prima sparsit Eos,
Itala feri manu
Mox nostra respondebit ad sonantis
Isarae vadum Chelys.
Utrumque dulcis alloquetur Echo;
Et monebit Alycon.
Fori tumultum posthabere Musis.
Otioque Pindari.
Mens pura semper vivit in sereno.


page 162, image: s160

Ad illustrissimum D. Philippum Brevanum. Cum Auctori antiqua numismata monstraret. Ode XXXI.

Utcumque gleba subter Achaica
Crepat refossi lamina Caesaris
Detrita, Romanisque nummus
Squalidus eruitur sepulcris;
Nostrate gaza carius aestimas:
Placetque gemmis gratior omnibus,
Conscius in vultus minutos
Materiae veteris tyrannus.
Flammatus, inquis, sic oculos Nero,
Sic Hadrianus, sic pater Aelius,
Sic antecedentes ferebant
Ora Titi solymis timendi.
Bos Iulianum cornibus indicat.
Phocam securis, quam bene barbari
Fastus, et atroces in auro
Stant animi! Iuvat intueri
Rubiginosas saevitiae notas,
Vinctaeque laurum frontis, et asperi
Stellas renidenteis [Reg: renidentes] capilli,
Et trabeam, volucremque conto
Supervolantem. Quadri iugos agit
En, Nerva currus victor, et aetheri
Sublimis immittit triumphum.
Ipse sedet, minioque pictus
Iucunda plebis iurgia digerit,
Spectante Roma, tristis, et aspici
Depressus horret signa Dacus,
Ante Iovis feriendus aram.
Haec curioso nuper imaginum,
Philippe, visu multus obiveras.
Inscripta mirabar metallis
Signa quidem faciesque prisco
Horrore fractas; te potius tamen.


page 163, image: s161

Ex quo loquentem prisca Boethium,
Gracchosque, et antiquum Catonem,
Ac Fabios mihi Consulares
Audire visus, nil pretiosius
Desiderabam. Pectore in unico
Se tota spectandam Vetustas
Exhibet, historisque ludit.
Verendus annis iam propioribus
Sisti, sonantem Diis animam bonis
Fers in senatum, viva Scauri
Effigies, Thraseaeque magni.
Namque et benignus candor, et inclytae [Reg: inclutae]
Magnaeque Mentis copia fulgurat;
Ruptura per quascumque nubeis
Consiliis, agilique telo
Sagacitatis. Tu bene perspicax,
Ventura tangis pollice Delphico:
Doctusque coniectare verum,
Luce frui potes obserata.

Ad Joannem Tarandam. Iuvenem se scribendis Satyris operam dedisse. Ode XXXII.

Ille ego primis iaculator annis,
Certus audaci Satyra ferire
Punicas aureis, inimica tandem
Peila [Reg: perhaps Pila] recondo.
In suas traxit Iuvenalis olim
Fervidum parteis [Reg: partes] : rabieque sacra
Imbuit venam, velut acta taedis
Volsca Mimallon.
Robur et vireis [Reg: vires] , animosque et iras
Flaccus addebat sale maceratas:
Persius bilem stimulavit et
Lucilius atram.
Cui lacessitus timide peperci?
Quem tuli nostros ale provocantem
Zoilum nervos? Quot ad usque restim
Paene coegi?


page 164, image: s162

Semper armatus, gradiebar instar
Hystricis, retro mediantis ictum:
Omnibus membris in arundinetum et
Spicula versis.
Nunc in obliquum celeris iambos, i
Et Lycambeo madidos cruore;
Nunc in adversum redeunte penna,
Vulnera fixi.
Mitius quondam furit orba tigris,
Ante speluncam: minus Ursa maior
Iam bipes saevit. Minus icta calce
Vipera mordet.
Flevit ultrici furiale Muffo
Taurea caesus, vomuitque flammam;
Saeva per crassas micuere Nelli
Fulgura nareis [Reg: nares]
Risit iratus Maracipsa moestum,
Vique seposti stupuit doloris:
Et femur supra posuit trementis
Vincula surae.
Vappius nostros ubicumque vultus
Nunc quoque incurrit, fugitivus horret:
Atra ceu trist Nemesis sequatur
Terga flagello.
Dum novum morti speculatus hostem.
Cote liventeis [Reg: liventes] acuo sagittas:
Ecce, vindictae subito resedit
Dira cupido.
Defluunt arcus, subeunte molli
Pectoris costas animum sensu:
Et repentinum lupus, o Taranda,
Mutor in agnum.
Non libet duros iterare caestus:
Languet exermi genuinus ore.
Rixa cum primis calet orta verbis,
Cedimus ultro.
Semen irarum removere velox,
Nil volat terris modo, nil Aquino;
Arduis totum sed enim Sabinis
Debeo plectrum.


page 165, image: s163

Quod cano, flos est, vel amica Virgo:
Vel nemus sacrum, riguique puris
Fontibus colles, et amans sororis
Gratia nodum.
Vivo me plenus, nihil appetendo,
Neminis sternax: et utramque Sortem
In sinu porro; neque iam timendus
Vitor ab ullis.
Inter admissus Socios, cuivis
Laesus ignosco: licet immerentis
Saepe latratum caput obstrepens ca-
lumnia pulset.
Candidus morum, quotiens amaros
Audio risus? Quotiens ad arma
Tardus irritor, veterem monendus
Stringere versum?
Abnego ferrum tamen, et duella.
Omnibus caecum videor cadaver:
Quod viri iuxta puerique pronum
Impune supinent.
Hic manu nasum trahit: ille barbam
Vellit ac crineis [Reg: crines] ; Maciemque magnae
Consociam Famae pavidus tueri
Cominus audet.
Qualis Androcli leo mansuetus
Fertur Albanos habitasse monteis [Reg: montes] :
Arva securo grege caprearum
Praetereunte.
Scilicet probris oneratus omni
Dormiam vulpi! Patiarque plebis
Improbae Maneis [Reg: Manes] , tacitusque nulli
Iusta reponam!
Surge Samsones imitate, Vates,
Et Philisteos super ire Momos,
Hinc et hinc, uno geminas tumultu
Sterne columnas.


page 166, image: s164

Ad Didacum Walorscium. Humana vita, laboriosa navigatio. Ode XXXIII. Delicatum et timidum senem irridet.

Res est seria, vivere,
Si nescis, pelagus, Didace navigas.
Naulum, seu veheris, dare;
Temet sive vehis, pendere cogeris
Vectigal domino maris.
Haesuras animo pende molestias:
Quo te cumque feret Notus,
Mortis pende metum disce malis miser
Occallescere nauticus.
Semper vita fuit triste negotium.
Ipso quin adeo, licet
Ad Litus cinerum ieceris Anchoram [Reg: Ancoram] ;
In portu tumulaberis.
Tecum et fracta ratis, corpus inutile, et
Membrorum lacerae trabes:
Rostratum caput ac remigium manus
Sentinamque uterus trahens,
Cum prora, et vacui puppe cadaveris.
Scribetur super asserem:
Hac fossa situs est nauta Walorscius:
Unus quem superaverat
Squalore ac macie terribilis Charon
In contemptor opum fuit;
Sed vitae pariter sordibus Euclio,
Aevique insatiabilis.
Quum [Reg: Cum] Fatum tacitis passibus ultimum,
Aegri reperet ad pedes:
Questus multa deos, ingemuit rapi
Immaturus, et annuam
A duris petiit Caelicolis stipem:
Accepitque biennium.
Atqui lustra senex bis tulerat November Curvi vertice depilis
Tandem disperiit non sine lacrima.


page 167, image: s165

Ergo, o quisquis amicior,
Huius saeva freti litora praeteris;
Viso fragmine funebri,
Urge flebiliter risibus heic [Reg: hic] sitim:
Et moto male cespite,
Obstructis tumulum despue naribus.

Ad Exules Alsatas. Mala quavis fortiter ferenda esse. Ode XXXIV.

Ergo aut supinae saxa Tyroleos,
Hirtasque rupes, nobilis Alsata.
Aut inter errabis propinquos
Helvetiae miserantis agros?
Heu, ipse quondam gentibus horreum
Commune natus: cum licuit super
Pendentis Autumni racemis
Ducere purpureum liquorem,
Ad rubra labris vina crepantibus.
Arante Sueco iugera Patriae,
Metente Burgunde, sedebas
Ipse tui placide quietus
Spectator anni, proh miseras vices,
Et Fata rerum! Ne Cereris quidem
Lacuna pallentis, recocta
Fruge, sitim lutulenta pellit.
Iam non in umbra, sub platanis anum
Rangensis urit Vinea pauperem:
Nec Tusculanae dulcis uvae,
Qua propior sua cuique vitis,
Accendet ullas flamma cupidines.
Eheu! Saguntum, et dira Numantia,
Famesque, letumque , et cruentus
Ante oculos populator errat.
It torvus exul Vinmario fugam
Mandante: qualis colle Lucretili
Depulsus, aut qua valle primum
Cornua circumiere nata.
Taurus reducto pascua ruminat


page 168, image: s166

Linquenda visu. Stat prope candida
Coniux, et armenti magister
Attonitus. Nemus omne mugit.
Ne vos, Quirites, lacrima polluat;
Neu questus oris femineus sonet.
Frenate fontem: nemo vestro
Inde bibens, gemitu fruatur.
Casus iniquos, et Niobe decet
Vinci ferendo poste. Miser, fui
Victoris ictus lambit ensem,
(More canis sibi vulnerato
Medentis) et sub verbere supplicat.
Nescimus, eheu! degeneres pati:
Contraque Fortunam triumphos
Ex populo reperere pauci.
Haec tota si non irruat in caput,
Corpusque verset, qualiter arduus
Versavit Entellus Dareta,
Ante bovem super arva fusum;
Nondum peristi. Quisquis es Alsata.
Resume vires, extrahe spicula,
Contemne proscribi: memento
Omne solum patriam esse forti.
Tuaene lato vis Ithacae focum
Praeferre Mundo? Rumpere pertinax
Adversa, servatos Penateis [Reg: Penates]
Fer per aquas cineresque tecum.
Hoc creber Angulus sole Britannico
Diductus, hoc et dux Telamonius
Tentavit, Anchisaeque sanguis
Per Tyrios Rutulosque sparsus.
Quisquam paterna destitui gemis
Tellure? Numquam vir bonus exsultat.
Vindemia? Sed dulce mustum
Intra animos fluit, atque venas
Liquens Honestum voluere turgidas.
Haec summa: Virtus quem comitabitur
Abire compulsum Brisaco,
Exsul adhuc retinet Brisacum.


page 169, image: s167

Ad Simonem Russum. Utopia. Sive Somnium de Felicitate Mundi. Anno M. DC. XLI. Ode XXXV.

Portor in regnum genialis Aevi:
Vallibus pronis ubi complicatae
Imminent Silvae, reteguntque magnos
Lugere campos,
Quidquid optarunt avidi parentes:
Quidquid in primis habuisse votis
Fertur indulgens Epicurus; unum
Fluxit in hortum.
Sponte se tellus aperit viretis
Laeta, nec durum patitur ligonem.
Arva Naturae manus elaborat
Absque labore.
Omnis in frugeis [Reg: fruges] Veneremque turget
Gleba fecundo satiata rore.
Uxor Autumni, gravidis tumet
Vindemia mammis.
Illa maturo redimita serto,
Pinguibus quamvis fluidam racemis
Provocat Lesbon Rhodiumque Solem, et
Molle Tarentum.
Quodque mirabar: manibus, vel ore
Palmes incisus, minui negabat.
Purpuram sectae nova semper uvae
Induit uva.
Aequor undanteis [Reg: undantes] Cereale ventis
Commovet spicas! Tumidosque messor
Navigat culmos, resecatque flavas
Falce procellas.
Fontium vidi genus insolentum
Vitreis audax pedibus salire:
Et super, laetum vitulante lympha
Pascua ferri.


page 170, image: s168

Imples exundans alibi paludem
Immemor trunci favus: unde centum
Stagna, nequidquam [Reg: nequiquam] minuenda, crasso
Nectare pallent.
Trans lacum mellis, riguosque saltus,
Edito clivus cumulo superbit
Arva despectans, virideisque [Reg: viridesque] tollit
Vertice cristas.
Consitus cedris locus ac cupressis,
Arduum dextro caput iliceto
Iactat obversum; gracilique caelum
Umbone salutat.
Quo simul pennis (agitare pennas
Mobileis [Reg: Mobiles] somnus dabat) evolavi:
Colle devexo lepidae tuebar
Regna Napaeae.
Rauca mugitu sonuere saxa:
Quae sub umbrosis habitata silvis
Buculas servant, placidique festos
Sideris hoedos [Reg: haedos] .
Quo vagos laetus fero cumque gressus:
Viva pinguntur, varioque prata
Flore pubescunt; oculusque vernat
Plurimus Argi.
Spina securo simul ungue tacta,
Mitis eiecit, rosa facta, bilem:
Nec sui Cypris potiora liquit
Signa doloris.
Pervios vento subeunte ramos,
Musici cantu strepuere luci.
Addidit flexus, liquidamque vocem
Daunias ales.
Cuius intentus veteri querelae
Tereum toto resonantis agro:
Ceu tuis solers [Reg: sollers] , Ariadna, filis
Ducor in Aulam.
Nixa centenis Nomadum columnis.
Tota surgebat Domus in smaragdos.
Lucidi vultum referebat auri
Laevis imago.


page 171, image: s169

Obviae dicta Charites salute,
Sericam Mensae posuere mappam:
Mensa berillis, solidoque scintillabat
Ab Herme.
Larga, successu superante votum,
Vina fluxerunt, maduere nardi:
Anser, et circum volitavit ora
Tosta coturnix
Russe, vis finem? Fueram beatus.
Quando me Morpheus abiit relicto:
Heu, simul Divum citharis canorus
Vanuit aer!
Qualis humanae fugit umbra Vitae!
Somnium laeti vigilamus omnes.
Obruunt mentem peritura vano
Gaudia fluctu.

Ad Bernardinum Graffam. Amnistia. Ode XXXVI.

Lethen bibendum suadeo, non Styga.
Oblivionis ducere poculum;
Et cum remordentes lacessunt
Invidiae, pepulisse sensum
Iniuriarum; fortiter utile est,
Pulcre [Reg: Pulchre] severum. Femina tristius
Irata vindictam veneno
Incoquat, hippomanesque saevum
Medea tenet. Parce tenacibus,
Vir, prima clavis figere vulnera.
Laesus furentem contumaci
Proposito crucia silendi.
Exulceratur plaga nocentius
Infossa fibris: quam simul eximis,
Simul manum placatus offers,
Ore nitens, hilarique risu.
Culpatur olim Iuno profundius
Odisse Troas. Manserat altius
Pomo negato spreta forma, et


page 172, image: s170

Iudicium Paridis repostum,
Tu, Graffa, nolis cruda remandere
Amarulenti semina corticis.
Nolis querelarum feracis
Assiduus meminisse morbi.
Sed, aut in udo gramine lividum
Falles dolorem, dum Zephyri tepent:
Aut cordis insanum leonem
Arte mea, citharaque sistes.
Hoc more Brutum vicit Tullius.
Hic Ferdinandos evehit ad Deum.
Superbus ignovisse, solum
Se stimulat, timidisque votis
Indulget amens. Surdus ad aspera,
Audire laudeis [Reg: laudes] iam meritas potest.
Diis conferendus calcat Orbem.
Qui penitus sepelivit iram.

Ad Paulum Curmionem. Cum milites abditam eius pecuniam, indicio virgulae magicae repertam, effodissent. Ode XXXVII.

Quod Suecus aurum portitor abstulit,
Raptique lamnas classibus integras
Avexit argenti; sonoro
Astra feris ululata questu,
Addicte lucris Curmio: rectius
Facture nunc, si trans mare Balthicum et
Saevum relegares dolorem,
Atque metus, gracilesque curas,
Si cum Molorchis laetus egentibus,
Malles honesta pauperie frui.
Avulserit Pirata nummos
Barbarus, abstuleritne; refert.
Quid damna defles? Ille beatior.
Non qui capaci plura tenet manu:
Sed cui petenti pauciora
Imo nihil, videatur Orbi
Fortuna prorsus numen inutile.


page 173, image: s171

Offert Coronam? Ni cupias, habes.
Desiderata qui potitur,
Paene caret. Cupiisse magna,
Magna est egestas. Nil pete, et optimum
Aequas Deorum. Quidquid id est, tuum
Te, Paulle thesaurum, retenta
Mente bona, nego perdidisse.

Ode XXXVIII. Sollicitudo Auctoris de Nomine B. Mariae Virg. Suis lyricis inserendo: postquam in eiusdem sodalitate, Salve Regina decantari audiverat.

Saepius Nymphae mihi dulce Nomen.
Sed nimis velox, metuensque sisti
Conor amplecti, roseisque vatum
Stringere vinclis.
Heu, meam fortem! Toties fugaci
Ocior Daphne, properante passu
Vota praevertit, celerique gyro e-
ludit hiantem.
Utque deprensum rear, et canendi
Gloria plenus Maria alta clamem;
Exierit Tethys caput, et vocari
Se mare credit.
Conde, delusus repeto, marita
Conde Neptuni fluitantis aureis [Reg: aures] .
Maximo frustra titulo superbis
Credula Nais.
Alteram luctor cohibere pictis
Carminum sertis: licet usque tardent
Litterae flecti, fugiatque nostras
Syllaba legeis [Reg: leges] .
Quod magis mirer: tamen illa Virgo
Mitis incedit: neque contumaceis [Reg: contumaces]
Asperat vultus, neque dedicatis
Vatibus obstat.
Adde: quod nostras aliae Camoenas


page 174, image: s172

Ambiunt famae celebris Puellae;
Et suum gaudent faciles petenti
Mittere Nomen.
Adde: quod dotem mihi pollicentur:
Caecilis plectrum, Basilissa regnum,
Margaris gemmas, teretemque baccam,
Germina conchae;
Musa caelesteis [Reg: caelestes] hederas pudici
Pectoris laurum generosa Costis:
Et librum forti minio rubentem, ac
Pumice rasum.
Clara promisit diadema Solis:
Euphrasis stacten, oleique bullam
Casta Walpurgis: grave Vellus auro
Nobilis Agnes.
An tuum, Mater, iaculum, Teresa,
Alitis sacro rutilum pyropo;
An tuae malim volucreis [Reg: volucres] Sagittae,
Ursula, pennas:
Muneris tanti bene reddor anceps.
Me iuvat saltem memorare gratas
Virginum palmas: iuvat annuentum
Laudibus uti.
Una se nullis sinit illigari
Liberam metris, Helicone maior.
Una centenas gerit inter
Intractabile Nomen.
Forte vult cogi. Quid agis, Poeta?
Saepe, quod numquam pudor assecutus:
Coepit audendo violens amator
Ruris alumnus.
Hoc placet. Nolo nimis esse comis.
Vos novercales tetricaeque Leges,
Ite; quas olim citharae severus
Sanxit Apollo.
Quamlibet Graii Latiique Vates
Rideant, dicam: mihi cumque salve.
O pia, o clemens, o in ore dulcis,
Virgo Maria.


page 175, image: s173

M. P. Wigonis gravissimas Considerationes de tranquillitate animi; doctrina S. Pauli firmatas; Epicteti, aliorumque Stoicorum verbosis sententiis praefert.

Si Paulus Gladium dedit;
Servi ridiculus quo mihi pugio?
Qui vultus nitidos cupis
Naturae, vacuis discere sensibus;
Et rebus male splendidis
Fallacis folium demere bracteae;
Wigonem lege. Ne mihi
Occurant solito murmure Stoici, et
Simi Cochleolas Phrygis,
Fumantemque nigro lumine Lampada:
Neu cassas cerebro nuces
Barbati Pueri spargere gestiant.
Odi torva crepundia, et
Pompam stultitiae nominis additam,
Et ridenda tonitura.
Caeci Tiresiae, Pythagoraeque truces,
Vano nomine Pittaci:
Vitam Cecropiis sordibus inclutam, et
Ventosum siliquae genus,
Incoctaeque fabis vasa scientiae,
Et fronteis [Reg: frontes] adamantinas
Contra Fata crepant, non sine lurido
Fastu, nec tolerabili.
Iidem degeneres oris, et horridi
Culpis mollibus, arduam
Virtutem resonant, sed vitiis tument,
Irritarier ignei, et
Sopitam faciem fingere callidi,
Aetnam mente coquunt: simul
Intra tabifica bile nigrantia,
Vindictae canis appetens


page 176, image: s174

Exercet rabiem viscera Sirius.
Calui, cedite, Stoici.
Non et Wigo meus talis ad aethera
Fertur, per nebulae globum.
Pura luce micat: lenis et efficax,
Et verbis placide potens,
Verum grande monet. Certius arguit
Errores praeeuntium:
Accenditque facem pone sequentibus.
Contentus medio tamen,
Riparumque memor semper, et Icari,
Nec rerum nimius fluit,
Nec stillat modicus: nec volucrem Polo
Cursum dirigit altius.
Veras, inquit, arma divitias, Dei,
Mens immane capax:opes
Te dignas, et eo cuius imaginem
Iam Divis propior geris.
Cur larvis inhias? Quid cupide vaga
Vilem spargeris in pilam,
Frustis, qua recidit, dissilientibus?
Felix, qui nihil aestimat,
Nil mortale petit: perpetuum suus,
Numquam subditus infimis,
Voto deme tuo, quod cupis additum:
Brutas siste cupidines.
Intra te melior pars Asiae iacet:
Et cum litoribus maris,
Europaeque sinum claudis et Africae,
Dives censibus integris;
Quos olim, stabili iure, fidelius
Pendes ipse tuus tibi,
Quam Fortuna daret fallere pervicax.
Paucis accipe plurima.
Si quid maius habes, quam quod es; omnia
Uno sub radio tenes.
Sin illud minus est; pauper es omnium.


page 177, image: s175

In puerum Jesum, et eius virginem matrem, carmen saeculare cantatum Calendis Ianuariis. Ode XL.

Formosum, Pueri, dicite FILIUM,
MATREM virgineam dicite Virgines:
Dignatosque sonari
Summis tollite laudibus.
Hunc laetum foliis vertice consitis:
Nam palmae virideis [Reg: virides] assimulat comas,
Fragrantemque racemis,
Et myrtha [Reg: murta] bene flebili.
Illam nexilium stemmate siderum
Orantem, et roseis tempora taeniis:
Et stillantis inunctam
Nardi divite spiritu.
Hic vobis, Pueri, Chrysolithum dabit,
Candentemque novo nomine Calculum;
Vestris illa, puellae,
Ridens annuet osculis.

In Funere Serenissimi Principis Iohannis Francisci Caroli Utriusque Bavariae ducis; Serenissimi Alberti F. Primogeniti Ode XLI.

Ibam te meritis, Carole, laudibus
Exornare: sed, heu! versa (quid ominer?)
In luctum subito dissiluit mea
Abruptis fidibus Lyra.
Vix ingressus iter, prata subiveram
Ostingae veteris: cum mihi nuntius
Fatum triste refert, et velut hostica
Aureis cuspide vulnerat.


page 178, image: s176

Quos non tunc gemitus pectoris edidi?
Ergo flende, iaces? Nec Cithara queas
Admota tumulum rumpere floridum et
Surdis Manibus eripi?
Multis, ah, nimium flebilis occidis:
Nulli flebilior, Carole, quam Patri.
Is totam solita luce carentia
Frontem in lumina contrahet.
Nam quem non moveat nomen, et indoles
Tam cari capitis? Cui pudor, et fides,
Et morum facilis remperies [(perhaps: temperies)] , decus
Rari miscuerunt ducis.
Virtus ipsa fleat. Fige tamen modum
Moerori [Reg: Maerori] , Genitor: desine funebris
Iam nunc tristitiae, et pone tumentibus
Tandem litora lacrimis.
Praemissus placito Filius ordine,
Non amissus obit: nec revocabilis?
Seu luctum ingemines, seu querula Chely
Tentem Fata recludere.
Ac, si vera sequar, non redeat libens.
Felix ille diem nunc alium bibit:
Et laetus pluvias, atraque nubila
Sicco ridet ab aethere.

Ad Septemviralem Exercitum Serenissimi Ducis Bavariae. Ut D. Ignatium Lojolam Patronum militiae eliget. Ode XLII.

Quo praesalimur, Teutones auspice?
Divisa cuius nomine tessera
Praefertur in castris Tribuni?
Quis gladios acuit retusos?
Martinus armis Pannonia favet:
Se Ludovicus Francia devovet:
Iacobus Hispanis triumphum,
visus ego iaculator albo.


page 179, image: s177

Terrere Mauros , annuit, o tibi,
Quicumque pugnas, addere praesides
Divos memento; nec cruenta
Sacrilegio gere bella ferro:
Sed expiatam Caelitibus manum
Committe fidens: ne Capaneus tuos
Velis adorari lacertos.
Impius haec male culta iactat
Contemptor olim numina, fulmine
Punita fixo, quod medius Poli
Excepit, incumbensque scalae
Ogygias super usque turreis [Reg: turres] .
Quod si Patronum quaeris idoneum,
Germane miles; deice Bistona
Scutis Gradivum . maior illo,
Cantabricis oriundus oris
Lojola , fausti plenior ominis
Dux eligatur. Scimus, ut edita
In arce decertarit, ipsi
In media quoque visus ira
Laudandus hosti. Sive patentibus
Conserta campis agmina rumpere:
Seu murum, inaccessasque cauteis [Reg: cautes]
Egregio superare saltu
Deliberasti: provehet insitae
Virtutis igneis; et patulas viam
Monstrabit ad portas sequenti
Ille truces animos calore,
Suique flamma pectoris imbuet:
Contraque nimbos sulphure fusileis [Reg: fusiles] ,
Ac tela persultantis Hunni.
Marmoreas dabit esse fronteis [Reg: frontes] .
At non volucri grandine saucios
Curare nescit, vulnere tardior
Et ipse quondam, Pempelone
Genua Ducis feriente saxo.
Ergo ferocem quisquis anhelitum
Thoraco presso, vel galea trahis:
Moturus in Suecos , prius Bel-
troniadem venerare supplex.


page 180, image: s178

O cui recepto sidera militant,
Ensemque Orion commodat aureum:
Postquam sacramento solutus
Emeritum, tua bella ferrum
Cristasque et iras ponere laetior,
Sacrata Magnae cingula Virgini
In Monte Serrato dicasti:
Si veterem propiore vultu
Dignaris artem: da modo frangere
Superbia Finni cornua: da fugam
Cedentis ex pugna videre;
Tergaque, pulvereosque tabo
Faedare [Reg: Foedare] crineis [Reg: crines] . Sic Gedeon meis
Scribere signis: sic spolium tholo
Virtutis appendam, quod omni
Teutoniae memoretur aevo.
Consurge miles: sat precibus datum,
Intende nervos, consere dexteram,
Invade prostranteis [Reg: prostrantes] Alanos,
Et gladium cave ferre siccum.
Inlaeta vergit Cantaber omnia.
Secunda caelum praelia sospitat.
Tu rite promissum tropaeum, et
Munera cras referes ad Aram.

Ode XLIII. De spinulo suo.

Quod nec Psittacus audeat,
Nec Phoenix patrii de cineris rogo
Heres ipse sui neque
Iunonis volucer gemmeus impetret;
Audes, Delicium meum,
Me turbare canentem imperiosius,
Siren rustica, Spinule:
Ales nequitiae dulcis et ingeni
Seu furatus amygdalam
Pennis cum repeto, stridulus emicas:
Seu rostro digitum adpetis
Infusum Citharae: nec sinis ultimas


page 181, image: s179

Primis iungere vocibus;
Et quandoque tuam protrahis eclogam
Seu te gurgite proluis,
Et mox unguiculis molle fricas caput,
Ut collo redeat lyra
Et plumae veteris temperies metri,
Concinno super aequore.
Quamquam pectine dum comeris, annus est.
Tantum forma negotium.
Fluctus tot subigis, rursus ut excites.
Huc, o noster, ades, nihil
Virgati metuens carceris ostium.
Non captivus enim domi.
Sed saltu teretes per radios vago
Lascivis in arudine
En florem mylii corripe femina,
Ruris innocuas dapes,
At secura necis grataque fercula.
Sic vivas avibus bonis.
Post cum non rigido candida pollice
Pennam vulserit Atropos:
(Parcae et vestra secant stamina, si vetus
Smyrnae fabula creditur)
Componam violis mollibus, et sacris
Funus Pieridum rosis,
Addam perpetuum serta virentia:
Donec Melpomene soror
Parnassi riguis collibus inferat.

Ad Julium Tamerinam. Ephebo Aulae conditionem et officia sectanti; animi demissionem commendat. Ode XLIV.

Quando sors montem tua scandit altum:
Ne tamen valleis [Reg: valles] animus relinquat,
Tutus in plano, Tamerina , vives:
Tutior imo
Qui serit iacto per imane plausu
Aeris campos, stolide laborat.


page 182, image: s180

Auream messem licet ex novali
Speret Honoris:
Fallitur. Numquam levis aura semen
Tale maturat Iolio remistum
Dedecus crescet, vel egens opimae
Laudis arista.
Certius falcem iacit imperanti
Terga submissus. Metet ille pulcras
Gloriae cristas, cui nulla toto
Vertice surgit.

Ad serenissimum Principem. Albertum Sigismundum Utriusque Bavariae Ducem. Cum electus Coadiutor in Episcopatu Frisingensi renuntiaretur. Ode XLV. Laus vitae Pastoritiae.

Et ante Phryxi [Reg: Phrixi] nobilis aureum
Vellus, sorori non bene subditum,
Balantis increvit per agros
Cura gregis, numerosa censu,
Secura vitae. Nulla beatior
Pastoris aevo, nullaque tutior
Fortuna, quam Pax, serena
Pura Quies comitatur aura.
Non Martis illum classica, non fori
Terrent severis limina iurgiis.
Urbs, solitudo magna: totus
Orbis, ei nemus explicatum.
Stat in viretis Curia mitior,
Curasque pellit litibus invia.
Evincit umbrosum cubile,
Herba tenax redimitque somnum
Hic Solis arcum vitat, et imminens
Telum retundit: dum rota fervida
Declinet a fagis, et altos
Vesper equos moneat relabi.


page 183, image: s181

Ipse in lacertis vel salicum iacet:
Vel lene sacrae propter aquae caput;
Nullo lacunari gravatus,
Nec subitae metuens ruinae.
Dapes intemptas fraga rubentia,
Spumansque presso lacte coagulum:
Hoc, praebet uber; ista, tellus
Sponte sua, nec avara doni.
Silvanus unum numen, et unicum,
Et exiturum cum grege candido:
Simul liquenti cana rore,
Arva madent, animosque tollunt,
Qua pinguis humor praefluit Isarae.
Heic [Reg: Hic] iam calore cedere, iam pecus
Mersare pellitum secundo
Amne iuvat, pavidaeque foetum
Praeferre matri. Clarius interim
Ventis loquuntur flantibus arbores.
Quercum salutat prona quercus,
Contiguam soror alnus alnum.
Aves amico foedere consonant.
Exercet omnis filia carminis,
Quod matre nidorum docente,
Mane novo didicere rostra.
Si vera lactant gaudia; talibus
Priscos opinio deliciis avos,
Quamquam tenerent summa rerum
Ad pecudes potuisse cogi.
Pascebat agnos alter Adamides,
Vocalis Abel [(transcriber); sic: Abei] gloria sanguinis.
Ducebat ad fonteis [Reg: fontes] , decora
Quem nimio faeies [(perhaps: facies)] Rachelis
Amore torsit. Cuique Deus sua
Semper cupido est. Ille bicornis
Gener Labani, cordis aestum
Aestibus opposuit diurnis.
Formosa merces! o quoties sibi
Desponsa flagrans, praemia, dixerit
Cum sera nondum nox subiret;
Ite domum, saturae bidentes!


page 184, image: s182

Quin ipse Moses ludere fistula,
Moses avenam scindere disparem
Norat, suos pavisse felix
Et soceri Raguelis hoedos [Reg: haedos] .
Dicam et Davidem saepe sub arbuto
Distenta caprarum ubera regiis
Pressisse palmis. Ille canna
Menalium tenuare ventum
Solers [Reg: Sollers] , amoena scilicet ecloga
Fallebat horas: non ideo lupos.
Arcere segnis, tam leoni,
Quam rapidis metuendus ursis.
O ergo Magni Nominis Infulam
Sumpture, Princeps: cum tibi fertilis
Frisinga silvarum comantum, et
Irriguo pecorosa saltu,
Pastoris ingens annuerit pedum:
Alberte Sexti, pasce tuas oves:
Ne sit pudori, languenteis [Reg: languentes]
Impositas humeris tulisse:
Neu viperinum pellere vividis
Morbum scatebris. Hoc quoque Carolo-
Mannus sub exemplo perennat,
Et patriis celebratur oris.
Iilum Menalces et Corydon adhuc
Thyrsisque cantant illius inclytum [Reg: inclutum]
Florere nomen Celta vidit
Siderei foliis in Horti.
Dum stant virentis Taygeti iuga, et
Nullius Amyclae collibus invident:
Illum Palesque, Panque, et omnes
Arcadiae sonuere montes.
Sed et tuarum germina Cedrinis
Laudum Philagnes et titulos libris.
Iam notus incidet; regenti
Parthenios tibi qui sodales.
Praelusit olim forsan in Italis
Cantatus odis serta merebere
Romana: supremusque Daphnis
Purpuream dabit ire lanam.


page 185, image: s183

Ad Josephum Castulum. Fastidire se, quae vulgus appetit. Ode XLVI.

Est et nescio quid viti
In rebus nitidis, et phalerae movent
Et cristae mihi taedium.
Delectant aliquos cymbala Gloriae, et
Splendens murice pagina:
Ut ne vota quidem dissimulent sua.
Gratos clam iuvat alterum
Venari titulos, et resonantia
Famae murmura tinnulae
Laudari fugiens, non renuit, cupit:
Atque hoc ni facias, furit;
Solers [Reg: Sollers] insidias, pulchraque retia
Claro tendere nomini.
Frons atrox patulis obstat honoribus.
Nec lenocinium foras
Mittit, cauta sui. Totus in intima
Mentis sede latet procus
Sunt, quos non dubiis utile cladibus,
Delatoris onus levat,
Observant alios, ut faciant nefas
Formosum pueriliter
Buccis res agitur non mediocribus,
Argutoque silentio
Gaudentem populo vendere classica, et
Caeli non humileis [Reg: humiles] minas:
Nullis dimoveas conditionibus,
Aeternum cochleam suae
Haesuram Cathedrae. Fervidus Imperi
Plureis [Reg: Plures] fascinat ambitus,
Huc fingit faciem, navigat huc cliens,
Ventorumque rogat patrem:
Ne praeter gracileis [Reg: graciles] ullus Etesias
Salso spiret in aequore.
Naxon rector, io, sic placide subit,
Clavum vertere callidus.
Portum tangit, io Fata bonae spei.


page 186, image: s184

Votorum reus hinc ligat
Malum et pampineis carbasa floribus.
Ara in litore sternitur,
Mactaturque caper victima Libero,
Inter festa celeusmata [Reg: celeumata] .
Atqui non ego sic. Praefero, Castule,
quernam sedibus aureis.
Tanti sit solium, et flebile suspici?
Et claves madidae mero.
Spes ignobilium lubrica mentium?
Et post velivolos metus
Mendicata, mari stante, triennia?
Fallax cede Potentia,
Morosisque scatens Pompa negotiis.
A Curis habitem procul,
Numquam sollicitus sceptra capescere.
Subdi velle, placet.regit
Rex, Caesarque sui. Qui bene paruit,
Tanto latius imperat;
Permittitque Deo credulus omnia

Enthusiasmus. Auctor prope Cairum, conscensa primae magnitudinis Pyramide, veterem novamque Aegyptum contemplatur. Ode XLVII.

Vestro, Camoenae, vester in ardua
Tollor supinus munere culmina:
Aurasque paullatim et tenaceis [Reg: tenaces]
Scindo vias, subeunte vento.
Quis iste currus? Iamque adeo super
Praerupta totum despicio novus
Stylita regnum. Dulcis, io
Prodigii geminata crescit
Tanti voluptas. Intuor eminus
Remota longe, tamquam oculis prope
Ingesta nostris. Cuncta cerno:
Posse datur numerare vicos,


page 187, image: s185

O Tyberi, cessa Pyramides tuas
Iactare Nilo Roma nihil, nisi
Collata verrucas, et arceis [Reg: arces]
Exiguas habet: inque September Erecta monteis [Reg: montes] , sic quoque vincitur.
Nil Adriani proficit, aut Titi ,
Magnique , Traianique moles.
Conde tuos pudibunda, nanos,
Quos intulisti moenibus Ilia.
Immane structis alta Gigantibus
Contemnit Aegyptus columnas:
Et trepidis caput invidendum
Immittit astris. Quem pedibus premo,
Subiecta late despicit, et procul
Auras ab humano recessu
Mons lapidum fabricatus intrat.
Hinc si sagittam iecero missilem,
Labetur intra pyramidis pedem:
Et quae cadit proiecta cono,
Non feriet tamen umbra campum.
Quocumque mentis lumina quattuor
Intenta Mundi conicio plagis;
Arcana rerum se novarum
Et veterum monumenta pandunt.
En, illud alti nominis est mare
Ab usque Erythro Rege, celebrius
A Mose factum: cum recessus
per medios sua castra duxit.
Hinc molle marmor stabat euntibus
Turmis et illinis: nec refluo prius
Suspensa miranteis [Reg: mirantes] per auras
Moenia detumere ponto;
Signum tremendae quam Thetis horrida
Virgae notasset tum vitrei freto
Labente subsedere muri:
Inque caput pharaonis uno
Mersum ruerunt fragmina gurgite.
Viri sequentes Isacidum ducem,
Equique et armati profundis
Fluctibus interiere currus,


page 188, image: s186

En, illa magnae rudera Regiae:
Quam Lagus Auctor, quam Dionysius ,
Et vanus Auletes et ingens
Incoluit Ptolomaeus olim.
Hic, qua tepentes luxuriant aquae,
Et ripa stratos marginibus toros
Inducit, herbarumque molleis [Reg: molles]
Accubitus; Cleopatra quondam
Vixisse fertur. Nil opulentius
Sol huius Aula viderat aurei
Fulsere postes lata crasso
Trabs ebeni radiabat auro;
Aureum lacunar. Sparsus in atrium
Gressus achates impositos tulit:
Testudo mensas, hae smaragdum.
Tota Domus elephante secto
Candebat eheu! Non iterum fleat
Xerxes , ab alto monte volubilis
spectator aevi. Quanta nubes,
Omnigenumque hominum procella
Passim in plateis volvitur, unico
Perdenda seclo! Nunc ubi sunt opes
Tantae, renidentisque bacas
In pretium iugulata vini?
Ubi procacis sunt Ptolemaidos
Villaeque et horti? Gemiferis ubi
Laudata venis prisca Coptos ,
Et veteris facies Abydi ?
Perenne nil est, Arsinoe ferax,
Dives Syene pulcra [Reg: pulchra] Diospolis.
Bubastis alta, docta Sais.
In tumulos abiere pulvis
Chordae sonantes Memnonis et Magus
Obmutuerunt: Vos quoque Tentyra,
Iacetis in palmis sepulta.
Vix superest meminisse vestri.
Franguntur aevi dentibus omnia,
Memphis, Cairo cessit et haec ruet,
Et urbs Alexandri per orbem
Clara tuis, Philadelphe libris.


page 189, image: s187

Quippe et Colossis excidium sua
Decrevit Aetas, innumerae iacent
Urbes, supinatis humatae
Turribus: antipodesque silvae
Deicta cum radice cacumina
Stravere terris. Nulla Melampodes
Pelusiotae, non caducis
Ulla fides scopulis habenda.
Haec ipsa Rupes cui prope sidera
Insisto, vana Sisyphis manu
Exstructa saxis: fracta demum
Mole sua Pharios ruina
Insternet agros. Quis furor est, levem
Odisse terram, et funeribus grave
Onus superstruxisse, peius
Ut iaceas? At enim loquenteis [Reg: loquentes]
Audire Boios et videor mihi
Videre portam mobilis Isarae.
O macte Vates in Canopo
Tot populos fluviosque latasque
Emense terras. Me subito mea
Mens ex remotis finibus ultimae
Reduxit Aegypti Monacum.
Quam celereis [Reg: celeres] habet illa pennas!

Ode XLVIII. Illusio poetica.

Quis meum supra caput urget auro
Illitus pennas? Quis Ephebus astris
Concolor, nexam mihi cumque fingit
Ferre coronam?
Ille diductis revolutus alis
Ter quater plaudit: taciteque propter
Verticem lapsus posito renidens
Stemmate fidit.
At simul vano manus ausa motu
Tendit in laurum; fugit et cachinno
Lene succusso Puer ales
Eluctatur in altum.
Quisquis, o nequam puer, inficeto


page 190, image: s188

Me ioco ludis; quod habes, habeto
Munus, et serva tamen ista numquam
Serta petivi.
Non minor vates ideo canendus:
Si, quod attondent folium capellae,
Vile contemnam: nec amicta circum
Tempora gestem.

Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus.

Ad serenissimum et potentissimum Principem Maximilanum. S.R.I. Electorem, Com. Palat. Rheni. Utriusque Bavariae ducem. Ode I. Omnia a divina Providentia pendere et gubernari.

Unde haec dierum certaque noctium
Vicissitudo? Quis vaga nubium,
Solemque, palanteisque [Reg: palantesque] stellas,
Et volucreis [Reg: volucres] moderatur horas?
Hiems tepenti Vere resolvitur.
Succedit aestas et gracilis Ceres.
Quam pulcer Auctumnus racemis
Induit, a Borea fugandus.
Quo tanta motu Machina vertitur?
Quis gyrat axem? Quis refluum mare
Seducit, aurigante Luna
Oceani docileis [Reg: dociles] recursus?
Legam sequuntur cuncta Deus, Deus
Mundo supremus praesidet Arbiter:


page 191, image: s189

Et vallat, o princeps, abyssos
Consilio, tumidosque librat
Fonteis [Reg: Fontes] aquarum! Providus imperi
Fluenta ripis, litoribus freta
Coercet immetatus idem, et
Acre tuens, placideque fortis
Humana torquet numine consono
Ubique praesens. Ille vel attrahit,
Vel frena subterfusa laxat.
Ille vices et utramque sortem
Dispensat Orbi: Terrigenum metus.
Curasque, spesque et regna vagantia.
Somnumque Chaldaei tyranni
Fatidicum, statuamque; quanta
Fulgens metallis versicoloribus
Futura, formosoque totam
Terruerat Babylona monstro.
Qui cuncta certis secula fontibus,
Argenteumque, et ferrum, et aureum
Derivat in terras; serena
Ille tuos, animose, zona,
Septemvir, annos temperat, ac suis
Educit astris, ille recentibus
Antiqua commiscere solers [Reg: sollers] .
Incolumem per acerba rerum
Ac laeta duxit. Cum modo prospera
Parcens fervere dilueret: modo
Afflaret aura mitiore.
Ille tuos tremefecit hosteis [Reg: hostes] .
Elusit astu, turbine reppulit,
Prostravit armis , obruit ignibus.
Delevit undis et frementum
Scuta virum galeasque mersit,
Aequanda Cannis tristibus Appuli [Reg: Apuli]
Wimpfena vici, proluit in putreis [Reg: putres]
Paludis algas luctuosa
Turlaeiae monumenta cladis.
Damnata nigris nunc quoque Daniae
Luthera fastis, incaluit rubra


page 192, image: s190

Spumante Cimbrorum cruore.
Relliquiae, sub opaca noctis.
Stagnum remissae visere patrium,
Formidolosis horrida matribus,
Natisque narravere bella.
Et viduis miseranda lectis.
Haec dico vates: magna sonantibus
Plerumque buccis spes tumidae crepant.
Disrumpit inflatos vapore
Immodico vapor ipse folleis [Reg: folles] .
Sed ista cursu iam medio fores
Periculosas vix patefecerat
Ianus Bohemorum: et micabant
Castra tuis Alemanna [Reg: Alamanna] Rhombis.
Pragensis ex quo perfida futili
Vexilla fastu Regulus extulit:
Sub Martis alternante fluctu,
Quam varios superare casus
Virtus adegit! Qualis in Herculem
Noverca Iuno totque sequacium
Inventor Eurystheus laborum
Incubuit, duplicare fessus
Portenta servo. Dux eadem manu
Fudisse felix, ordine singula;
Nessumque stravisti, et Leonem
Degenerem, ignivomosque tauros;
Hydramque viasque ore nocentius
Lerna venenum spargere viperas.
Rupta est inaequalis catena
Tot scelerum, pereunte nodo .
Quae summa mirer? Grandibus excidit
Antaeus ausis Balthicus, excidit.
Terramque maternam negatum est
In Lycio tetigisse campo.
At Cacus Egrae, bellua saevior.
Toto momordit pectore lanceam.
Caede ruens satiavit iras.
Cuius latenti praescius ariete
Olim monebas imperium quati.


page 193, image: s191

Fraudeis [Reg: Fraudes] odoratus coquentis
Dira, superciliique nidum:
Sub quo tepebat molliter abditum
Implume Crimen donec in aera
Surrexit ales, et tremendum
Rupit atrox Basiliscus ovum
Tunc certa demum, tunc monitis fides
Delata veris tunc sapientia
Calumniantum per procellas
Largior, invidiaeque spissas
Candente nubeis emicuit coma:
Vulgoque prendi substitit obvia
Ambabus ulnis. Hac eadem
Difficileis [Reg: Difficiles] secuisse doctus
Vias reluctantum et cuneos, magis
Inclaruisti; semper ab improbo
Livore, Fortunaque maior.
Cos fuerant inimica tela.
Dolore fortis saepe premi potest,
Quandoque flecti; non tamen opprimi.
Salicta vix contracta cedunt:
Palma suos levat alta ramos.
Non negliguntur, quos bene negligit
Numen probandos: si modo vulnera
Ferant silentes, seque duris
Non metuant aperire Fatis.
Resolve mecum tempora Maxime,
Unaque confer lapsa fluentibus.
Accendit eventu secundo
Oppositus color ater album.
Declivis aetas iam super addidit
Bis quinque Lustris sex Trieteridas,
Integra, nec succo, nec omni
Flore carens. Iuvenile sceptrum
Adhuc fatiges, quamlibet improbam
Molem negoti frangere pertinax,
Hostes peremptum, iamque dudum
Exanimem voluere: vivis,
Tantoque vivis laetior, hostibus
Messis sub umbras. Trudere patria


page 194, image: s192

E Sede tentavere; regnas,
Inque Tuo spoliare victum;
Victoriarum crevit adorea:
Truncare vafris militiam dolis;
Sed cauta bellatrix aperto
Frenigerum volat Ala campo.
Suecus subactum credidit; emines:
Caesum; triumphas: Qui sibimet tuam
Praesagiebant nuper Arcem,
Nunc humili tumulantur urna.
Pars fixa plumbo; pars fluvii vadis,
Pars hausta limo; mortibus impares,
Pares catervatim sepulcris
Funeream subiere fossam.
Ex his fuerunt, qui violentius
Nefas professi, cuncta paraverant
Miscere flammis; flamma sedit:
Quanta patet, populare terram.
Fecunda turget messibus annuis:
Vastare caesis oppida civibus;
Servata, splendorem recenti
Congeminant veterique muro.
Emuniuntur diruta fortius.
Nova exstruuntur. Protrahimus focos.
Ornemus aras templa Finnus
Sacrilegio temeravit ungui;
Formosa celsum plura levant caput.
Tutela Magnae Virginis in Foro
Accessit Urbi, damna prosunt,
Cum Superi statuere lucrum.
Quidam et profundis morsibus erui
Boiam petebant stirpicus [Reg: stirpitus] [(reading uncertain: print faded)] arborem?
Accrevit immortale pomum:
Diminui radios Honoris;
Novo coruscas; stare Potentiam;
Ultra cucurrit: ne iuveni quidem
Optabat Heidelberga prolem;
Mira fides, novitasque rerum!
Solatur heres bisgeminus senem,
Patremque fecit. Iam tibi discutit


page 195, image: s193

Curas, et aetatem coronat
Viva tener rosa Ferdinandus.
Iam Frater audit: iam quoque Castori
Pollux adhaeret. Iam lepidi fluunt
In verba risus: iam pererrat
Parvulus Aemilianus Aulam.

Ad Martem. De serenissimi Electoris Aula, et Munitione excitata Monachii. Ode II.

Surgamus. Umbras vespere Iulio
Sol longioreis [Reg: longiores] proicit occidens.
Qui saepe, quamquam non sagatus,
Bella cano tua, Magne Divum:
Ausim et resertas sulphure fistulas
Lustrare tecum, et moenibus additas
Turreis [Reg: Turres] , coronatisque vallum
Turribus, et scopulos minanteis [Reg: minantes] .
Hac exeamus Mars, ubi fulgurant
Augusta summi tecta Palatii.
Quam Fama claravit per Orbem,
Haec Bavari ducis aula. Sedes
Regnantis ingens, sed domino minor.
Si curiosis in penetralia
Nunc detur accessus, pudebit
Te Rhodopes et euntis Hebri:
Altaeque posthac culmina Patriae
Iactare parces, victus ab aemulo.
Splendore Naturaeque, et artis
Ingenio variata miro,
Intus coruscant omnia crederes
Terrestre caelum sunt laquearia
Accensa stellis, et comanti
Picta tremunt anaglypta fulvo.
Calcatur album marmor, et Itala
De rupe caesum: quod solido rubet
Cruore, ramosis virenteis [Reg: virentes]
Quod maculis imitatur herbas;


page 196, image: s194

Iuxtaque guttis nobile lucidis
Irritat ostrum, sanguineo lapis
Imbri columnarum renidet,
Lana velut medicata tinctus,
Passim Myronis signa Corinthio
In aere vivunt. Plurimus ordine
Stat Mentor, et felix ubique
Parrhasius simulacra fingit.
Squalent et auro singula regiae
Distincta pulcra lege cubilia.
Spectator obtusus metallo,
Atque acies stupet icta flammis.
Movi salivam nempe: refer pedem,
Gradive. tune huc protinus ingredi
Tumultuoso cum fragore
Aeripedum? Prius arma pone
Scythamque vultum. Forsitan offeret
Occasionem commodior dies
Tantisper extra, donec aer
Lene favet, spatiemur urbem.
Vides: ut altis cespitibus iuga
Immane crescant: utque coerceat
Faragro decliveis [Reg: declives] arenas,
Gramineo nemorosa morsu.
Hic mollis aequi planities soli
Iacebar olim: nunc caput extulit
Erecta moles, et viarum
E trivio negat una dici.
Calcanda soli semita militi,
Hac, calle trito rectius ad Forum
Ibatur, atqui, stante Porta,
Nunc remoram nociturus hosti,
Obiecit in se flexilis ambitus.
Horti feraces hic olerum forent;
Ni clivus assurgens remosset.
Arboribus procul esse iussis.
Queis [Reg: Quibus] unda vexit mite gelu locis,
Fontis remoto pumice, saxeus
Dependet umbo. Dic triumphe!
Quanta tuis, Dominator Aemi,


page 197, image: s195

Accessit intra tres hiemes opum
Rebus supellex! Durat adhuc labos [Reg: labor] ,
Et fossor ut circum repertis
Stagna fluant latebrosa venis:
Tentatur humens terra ligonibus.
Sed en Tonanteis [Reg: Tonantes] urbis aheneos:
Iam fulmen e pinnis minantur.
Quisque sua statione certam
Servat fenestram, praetereuntibus
Torvus videri. Vade, age, et ultimis
Haec nunciaturus [Reg: nuntiaturus] Batavis,
Plaude redux habitabis aulam.
It, torta qualis fune phalarica
Discindit auras qualis in aere
Succensa, cursu taeda longum
Corripuit stimulata sulcum

Ode III. Quid est Monarchia. Nisi triplex suspirium Obtinendi, retinendi, amittendi. Auctor politicam sententiam, in Aula serenissimi Electoris Maximiliani, superne tabulato inscriptam expendit.

Humana si mens arbitrio Dei
Contenta, rebus sciret in asperis
Laetisque caste ferre sortem:
Quam placido frueretur aevo!
Nunc rapta postquam pectoris impetu,
Permisit omni frena licentiae,
Ausura, quodcumque est, et ausa;
Quam furiis agitatur atris!
Mortalis audax horrida perpeti
Amore lucri, prodigialiter
Lascivit; impulsusque Diris
In vetitam ruit usque praedam.
Suspiriorum quis modus est trium,


page 198, image: s196

Quae finis? Eheu! quaerimus omnia
Tristes, et amittenda rursus
Sollicito retinemus ungui.
Exempla passim summa petentium
Vesana sudant: cum tamen omnium
Mensura Fatorum, et movenda
Stare diu negt urna summis.
Seu more teli iacta Cydonii,
Seu nixa pennis vota supervolant
Et concupiscentem sequuntur
Usque suis poterat quietus
Xerxes et omni tutus ab ambitu
Haerere Medis; ni Lacedemona
Stultis lacessivisset armis;
Plura avidus rapuisse, quam quae
Fortuna posset concoquere, et fames
Tanti Leonis. Termopylas [Reg: Thermopylas] supra
Grassatus. Aegaeumque pontum,
Rupit Athon petulante bello;
Marique, nomen qua Nepheleias
Mutavit Helle, supposito pedes
Velut pavimento choragus
Insiluit, numerum quadrigarum
Aequans carinis fluminibus sitim
Minatus eheu, perdidit omnia.
Sceptrumque, remosque, et flagella,
Exsul, et ad Salamina victus.
At quem superbinominis Hybrida
Superbiorem Bucephalus tulit;
Post terga contempti relicta
Sede Patris. Macedumque terra:
Et solis extra currere limites
Conatus omnem vertit ad Aeolum
Inflata grandi vela fastu.
Seque sequens, fugiensque retro.
Iam Bactra suis iunxerat ultima,
Taurumque montem Persepoli; tamen
Ultra tetendit. Sogdiana
Altior inferiorque Petra,
Devexa Mundi, trans Arachosiam,


page 199, image: s197

Gangemque, Indum, quaerere navigat.
Pulsatur exsternata Tethys.
Oceani domus ima mugit.
In puppe prostans ille remugiit:
Suique clausos Oceani cava
Refudit aestus, et procellas,
Pectoris immodici vorago.
Fixisse metam debuerat, nigro
Cadente Poro, qua fluit, ac iacet
Torpetque, debellarat Orbem;
Non satiat tamen unus unum.
Habere partem non voluit: pudet.
Servare totum non potuit: dolet.
Eheu! volaturum per auras
Testa premit, cohibetque saxum
Ridentis intra sex figuli pedes
Hic ille, parvo funere, cogitur
Devicta Persarum cubare
Purpureus super arma praedo.
Ferox in omneis [Reg: omnes] nec sibi parcere
Libido novit, nec nisi mortua
Pacatur immensas habenti,
Semper opes mage sunt timendae,
Quam respuenti mole ruunt sua
Maiora iusto saepius et Ducum
Enses, adoratique vultus
In mediis crepuere flammis,
Tam dives ullus, non puto, vixerit,
Qui nollet Iro pauperior mori:
Nec pauper obrabit sepulto
Ditior occubuisse Croeso .
Caelone tectus non tegitur satis,
Quam vis humetur nudus, et algeat?
Exaggerata si trophaeis
Dedecus est caruisse terra:
Quam Caesar olim quam subiit scrobem
Pompeius ingens? Insatiabilis
Uterque possessis; uterque
Caede madens, vomuit rapacem
Honoris Umbram, tot coeuntibus


page 200, image: s198

Flagis in unam procubuit socer:
Gener Photino praeda factus,
Proram anima fugiente pulsat.
Utcumque dulci Gloria perfurit
Venas tumultu, torquet amarius.
Corona tot gemmata curis,
Plus aloes habet, anne mellis?

Ad Divam Virginem Dominam Auxiliarem, in campo Augiae Monacensis propitiam. Cum ad eam sub adulti Veris initium inviseret. Ode IV.

Intermissa diu redi
Virgo, Davidicis edita Regibus.
Longi dedecus otii.
Brumarumque sub hac triste silentium
Compensabimus arbuto,
Iam Veris comites aera temperant
Excussa nive limpidum:
Et secum volucres in cavea ferunt
Ridenteis [Reg: Ridentes] hiemis fugam.
Sopitae fluviorum evigilant aquae,
Pulsis noctibus algidis.
Rumpit prata tepor: luxuriat suis
Emissum stabulis pecus.
Iam florent salices scissa recens tuis,
Virgo, serviet usibus,
Exempto viridis cortice fistula.
Nam cui ludimus alteri?
Aut quae Nympha cani dignior altera?
Tu mundi lepor, et decus,
Blando concilias omnia foedere:
Terraeque et pelagi potens,
Semper vota bonos ducis ad exitus:
Numquam credere quae soles
Periuri levibus ludibriis Noti.


page 201, image: s199

O moestis columem Reis:
O tranquilla quies, et pereuntium
Quo te cumque vocant preces,
Opportuna salus! Nos quoque caeteri
Templis Indigetes iuvant.
Sed non tanta fluit vis ab origine,
Et quandoque trahit vadum.
Apparent mediis tubera rivulis.
Fons, Virgo, tuus effluit:
Et vasto pelagus circuit ambitu.
Sunt Divi, quibus agmina
Conspectis fugiunt pallida febrium;
Fractae dissiliunt fore,
Obstrictis cadunt vincula brachiis.
Hunc serpens timet ebria;
Illum funereae pestis anhelitus:
Hic et manibus imperat.
Functosque e tumulo tollit ad aethera.
Metam quisque tamen suam.
Caeli Cursor habet; certaque limite
Arcto iugera contrahit.
Tu commune bonum: tu sine termino,
Sedi proxima Filii,
Immetatusque ager sufficis omnibus.
Cunctis, tu Dea, Publicae
Aram laetitiae pandis et auxili.

Ad amplissimum Virum Jo. Christophorum Targisilium. Regis et Tyranni discrimen. Ode V.

Regem non solito nomine Villicum, et
Hortos Regna voces, Targisili, licet
Nam fecunda Coronae
Sunt Alvearia Civium.
Cives mella sub his his condere seduli,
Fingunt Daedalea divitias manu:
Et, ceu floribus Hyblae,
Gratis mercibus incubant.


page 202, image: s200

Quantus, nonne vides? Urbis apes labor
Exercet croceum pulcra simul diem,
Sparso rore per herbas,
Mater Memnonis extulit.
Iam tum mane strepunt: iam vagus artifex
Et fervens operarum, involitat thymis:
Iam cum coniuge ceras
Stipat non sine foenore.
In censum vigilant omnia quaeritur
Semper dulce lucrum: cuius ordor bonus
Ex re qualibet afflat,
Et nareis [Reg: nares] animas trahit.
Hinc sugunt pretiosum unguen, et allinunt:
Quo postquam madidi tecta repleverint,
Plenis annua cellis
Vectigalia profluunt.
Rumpuntur liquidi viscera glutinis.
Perlustrata suas fundit opes domus.
Flavi iura tributi.
Sceptris excutitur Favus.
Refert, quis laticem nectaris eximat.
Saevus pastor Apes mactat et Alveo
Totum diripuit aurum,
Sternens moenibus incolas.
At rerum sapiens Corycius senex,
Iussis in sobolem vivere posteris;
Mellis parte relicta,
Seponit reliquum sibi,
Concessoque Deum munere vescitur.
Seu spumam indomiti frangere Massici
Doctus; sive lagenam
Mensis addere rusticis.
Nunc agnoscere te Targislili , reor
Discrimen gemini nobile Villici.
Primum, iure Tyrannum;
Regem dixeris, alterum


page 203, image: s201

Ad serenissimum principem Albertum Sigismundum, utriusque Bavariae ducem, Ode VI. Etiam minima curanda esse.

Parvis maxima stant principiis, ac pariter iacent.
Primam tolle casam; et sustuleris moenia Patriae.
Qui rivus minimo montis aquas haurit ab ostio:
Post multas hiemes, cum gemitu pontificum ruit,
Arbos vela ferens, virga fuit: nunc maris hospita
Nubeis ingreditur: se cumulant omnia tempore,
Tam belli mala, quam pacis opes: qui bene providus
Non spernit modicum, sive sago, sive toga; sapit.

Ad Laurentium Adonem, hodie vivendum. Ode VII.

Ulvis, an differs leve munus aurae?
Sed spei telam male texis, Ado:
Fila cum vitae Lachesis peractae
Scindit et aufert.
Curta sub terram properatur aetas.
Quae dies non est homini suprema,
Alitum ritu volat, et sagittae:
Ultima stabit,
Durat in Fatis, semel interire:
Durat hoc unum subeuntis ipsi
In sinu causam geniale Mortis
Semen habemus.
Ille naturae sociata nexu,
Corpus hoc instar comitatur umbrae.
Vesperam vivis? Fit et umbra maior:
Denique vera,
Qualis effosso graditur sepulcro.
Qualis et Maneis [Reg: Manes] levis inter errat.
Ter fuit praeceps, hiemante barba,
Nestoris aetas!


page 204, image: s202

Mansit extremum solido rigore
Curva: nec primum potuit reflecti
Nestor in florem, tremuloque fossam
Vertice plausit.
Frangimur tandem puteo frequentes
Urcei. Si sum tibi consul, Ado;
Protinus vives: mala lux sequetur:
Optima nunc est.

Ad Thomam Marinum a Suecis vulneratum et spoliatum. Ode VIII.

Non si Deorum exercitus insolens
Increvit astris, propterea caput
Subduxit Atlas; et gravatum
Questus onus, petiit levari.
Ferenda moles: dones in Herculem
Caeli columnam sidat idoneam.
In te resistentem minaci,
Cuncta licet ferat arma contra;
Fortuna nullum ius habet improba.
Nam nec beatum, nec miserum facit:
Sed esse, congressu repertum
Detegit, opprobriisque vexat
Tunc, cum subegit. Cui potuit semel
Nocere, numquam magnus erat. potes
Felix haberi; si, Marine,
Quae tua sunt, aliena credis.

Omniparentis Naturae iusta querela adversus ingratos mortaleis [Reg: mortales] . Ode IX.

Nuper ad Fontem Dryadum sedebam:
Qua virens silvis aperit theatrum
Faunus, et ripas sinuosus amnis
Isara plangit.
Heic [Reg: Hic] inumbratum nemus intuentem,


page 205, image: s203

Alloqui moris inopina ramis
Coepit, humana mihi cumque visa
Maior imago:
Celsa turritum caput, alba crines
Hinc et hinc sparsos, inarata vultum
Vomere aetatis subigente rugas,
Nuda mamillam.
Scribe, Boiorum, mea cura, vates:
Scribe, clamabat, sacrate monentis
Iura naturae, memorique fago
Sculpe Querelam.
Vox erat, qualis resonans aquarum:
Cum suas Ister pelago pruinas
Miscet, et primam gelidi salutat
Gurgitis undam.
Stulta Gens: semper cupitis negata.
Hic gruis collum petit, ut saginam
Latius tendat: puer iste nasum
Rhinocerotis;
Alter et pennas alius natatum
Daedalo praefert, agilique cerae.
Ille cornicis tria poscit annos
Secula passae.
Seu Rheam dicant veteres Achivi
Sive Iunonis mihi nomen aptent;
Sive Lucinae gravidas levantis,
Sive Cybeles:
Displicet, quidquid statui profanum
Dona fastidit male nota vulgus:
Millies dignum sua, quae precatur,
Damna mereri.
Si petis collo gruis helluari:
Litteram motis quoque pinge pennis;
Excuba noctu, patiare telo
Denique figi.
Disce, cervinae cupidus senectae,
Praeda venantis fieri, canumque
Lusus; et saevas hiemes sitimque et
Cornua ferre.
Quae simul iunxi, male separantur.


page 206, image: s204

Siquis accepto bene novit uti;
Dante me, cunctis licet esse laetis,
Esse beatis.
Quod genus fingis tibi, quam parentem?
Falsa nimium lapidum propago
Iacta post tergum gravidaeque lactat
Fabula silvae!
Sparsa Getuli [Reg: Gaetuli] super arva campi
Saxa fecundis caluisse flammis:
Dispares quassa nemus edidisse
Ilice foetus.
Post rates mersas, ego Pyrrha vivas
Imbui rupes. Ego Quercus illa:
Cuius ex vero cecidistis omnes
Cortice ventris.
Furta mentitur Scythica Prometheus
Valle confixus: meus ignis ille.
O mihi quanti, soboles, stetisti ex
Aethere rapta.
Additus Caeli Superumque fomes.
Ne qua pars vestri foret impolita;
Principem limum, meliore lima
Ipsa polivi.
Quippe suggestus radiat comarum.
Fronte sublimis facies coruscat:
Os et erectum facili tuetur
Sidera motu.
Nescit, heu, nescit sua vota Momus,
Quisquis optat vitreis videri
Pectus e costis, sua nolit ipse
Septa patere.
Una, mortales, data lingua vobis:
Unde stridentis subito bilingues?
Integros vitae genui, nec ulla
Fraude nocenteis [Reg: nocentes] .
Iam quotus primae similis farinae [(reading uncertain: print faded)] ?
Nemo non saevit, timet, ardet, odit.
Mugiunt tauri, video leones,
Terreor ursis.
Quanta vindictae rabies ab imis


page 207, image: s205

Aestuat venis? Quid amor peius?
Aut quid humanas cumulante caedes
Tristius ira?
Insuper nullus modus est habendi
Magna vix pusam puerumque parvas
Regna post cunas capiunt: nec unus
Sufficit Orbis.
Sciveram coctos nimio vapores
Sole dum splendent oculis nocere:
Hinc nigris auri radios cavernis
Provida texi.
Tecta fossores avidi metalla
Scire scrutantur; penetrantque ad imas
Montium valles procul et feri
Suburbia Ditis.
Quid furens in me Venus et Lyaei
Thyades peccent, taceo. Pudendas
Ipsa speluncis, aliaque nocte
Obruo noctes.
Ut genas servet, liquidamque vocem,
Floridus Musae puer e virili
Tunditur sexu, Phrygii sub ictu
Victima culti.
Proh pudor! quo me fero cumque, secta
Troas occursat, Catamitus aulae.
Stant anus hirtae, fidibusque motis
Molliter hiscunt
Virgines ut se violenter ornant!
Nostra vix ullam satiat venustas.
Pulchra, concessam maculat veneno:
Foeda, negatam
Attrahit fuco. Quota, dic, puella
Non emit vultum? Quota me, meaque
Dote contenta est? Colitur, forasque e
Pyxide prodit.
Plura lassatam memorare taedet.
Opprimor monstris. Quid enim nepotum
Luxus intactum vitio reliquit,
Aut quid insanum?
Cerno currentes, velut astra, mensas


page 208, image: s206

Volvier circum; madidosque nardo
Flante convivas, et odoris imbri
Tingere crines.
Sordet in Maio rosa: quam December
Protulit, fragrat. Glacies paratur
Ad sitim: naso rubicunda Bacchi
Stiria pendet.
Ore caelato salientis hirci
Pressa Setinis fluit uva prelis.
Quae Capri libant, cava sunt et ipsa
Pocula capri.
Faginam nullus sibi sumit ansam
Plenus Auctumno rapitur smaragdus.
Cyprium gemmis bibitur merum
Gemmaeque bibuntur.
Altius tectis pumili Laconum
Marmor attollunt. Lacus in cubili
Vitreo fumat, volitantque supra
Culmina silvae.
Caedit iratus mare Rex flagellis:
Tergus urenti sua tela Soli,
Aeoli buccis colaphum minatur,
Et mihi fustem.
Quo ruis, curvum pecus, o pusilla
Portio terrae? Tibi sic origo
Excidit testae, cinis et favilla et
Ventus et arva?
Heu, parum tuto vetitis inhaeres,
Meque contemnis, male sana proles.
Cur ad occasum properas ab ortu,
Marte relicta?
Testor aequaevam Themin, et sequentem
Crimen a tergo Nemesin: Dolebis.
Has time iustas, memoresque fandi
Atque nefandi.
Haec ubi moto Dea fata luco:
Tristis in sese penitus recessit.
Ast meum canis rigidus caput
Circumstetit horror.


page 209, image: s207

Ode X. Queritur Auctor, fertilissimum Aegypti Regnum Turcis servire.

In Regna Mundi prima Pharos venit,
Peculiari nobilis indole,
Circum iacentem ridet Orbem,
Seque clepit pluvio Tonanti,
Et usitatis legibus eximit.
Non illa supplex sternere nubibus
Dignetur Aram; quae caninum
Ante Deos venerata dentem,
Praefert Anubim tergemino Iovi.
Certo sed anni tempore fertilis
Rigatur exundante Nilo,
Inque soli gremium solutis
Lactescit undis, iugera crederes
Remis arari. Spicea mox solo
Se fundit ubertas, et agri
Flavicomis strepuere culmis.
Seu magna ventis pabula flantibus,
Colonus Amnis carpit, et aestuat
Fervente Cancro: seu latentem
Multifido bibit ore brumam:
Et rursus haustae prodigus, evomit
Scisso tumentis divitias sinu:
Simul recenti sole spira
Menta putris caluere terrae:
Natura vix plus Oceano parens
Indulsit ipsi. Sed, quibus influit
Fecundus humor? Cui propinat
Omnigenas, age, Nilus undas?
Ut nulla constant Regna sibi diu!
Olim ferendo sub Latii iugo
Sudavit, et strictas Canopus
Ausoniae tremuit Secures:
Donec revulsam Mars Othomannicus
Praedam tributis apposuit suis.


page 210, image: s208

Heu, Delta famosum Trigonae
Thracibus asseritur Figurae!
Thracesque aristas nil Iovis indigas,
Et viva stirpis balsama colligunt.
Europa quanticumque nasi,
Non fruitur tamen hoc odore.
Insurge tandem Martia Romuli,
Contende Pubes, eripe Barbaris
Opima glebae: Turca semper
Possideat melioris usum?

Ad Mathiam Cervum, Tribunum Belli, Alsatam. Cum Monachium transiens, in Belgium tenderet. Ode XI. Disciplina Castrenis.

Paucos videmus surgere Tillios [Reg: Tullios] :
Quibus probetur Mars, sine coniuge
Martis; vel asternanda scuto
Casta quies, gelidique somni.
Plerisque castris agmina vagiunt:
Et qua moventur nocte puerperae,
Portantque, portanturque curru,
Sarcina deterioris aevi.
Atqui rigorem militiae Venus
Damnosa foedis mollit amoribus.
Enervat arcus, et retundit
Blanda mares animos voluptas.
Testis mearum et Punicus Hannibal
Sententiarum: quem Capuae novis
Ultae cruentavere Cannis,
Luxurie dapibusque fractum.
Peltata ni sit femina, sit procul
Torvas in armis Turnus Amazonas
De gente Volsca, non puellas
Indecores habuisse fertur.
Omen secundam qui pius est, habet.


page 211, image: s209

Aruspicinae Thuscus [Reg: Tuscus] inhaereat,
Chaldaeus astris: praelianti
Auspicium dabit una Virtus.
Frustra volabunt, et tibi septies
Plaudent olores: si male conscio
Ferale bubo carmen intus
Occinat, inferiasque Dirae.
Adversa Paci vulnera militent.
Subiecta Palmae lancea floreat:
Urbique, Decretisque Patrum
Laurigeri famulentur enses.
Fatale Tempus. Quisquis idoneae
Occasioni segnius imminet;
Seu fraude, seu peiore fastu:
Imperii, Patriaeque latro est.
Heu, quot triumphos perdidit aemulus
Et regna livor! Quot lacrimas dedit!
Lugentis Europae puellis
Ploro nefas, perisque notum.
Cunctare velox, ut Fabius. Moram
Peritiores aligeram probant.
Matura semper poma carpet,
Qui didicit properare lente.
Duella, Cadmi trade nepotibus
Pugnanda: bellum tu gere publicum.
Furens Arenae lucta, non est
Verus honor, sed Honoris umbrae.
Fas castra septis undique muniat.
Gemmis et auro sit potior Fides:
Famamque, percussumque Foedus
Quo pretio, cave, cumque fraugas [(perhaps: fraudas)] .
Periurus astris Victor, et impius,
Distatne victo? Succubuit sibi:
Saxo, quod attrectavit, Arae
A Nemesi feriendus olim.
Dux subiugatis linque iugum. Boves
Scindant novales: femina surgere
Permitte, Civilis Coronae
Triticeum meriture fertum.
Haec, Cerve, fiunt? Currite flumina


page 212, image: s210

Germana retro: tuque bicorniger.
Natalis abrupto meatu,
Rhene, subi cava fontis antra.

Ode XII. Amor Marianus.

Laedor? An penna trepidante fibras
Somnio tantum potuisse laedi?
Quidquid est, auras aliquid volatu
Movit inaneis [Reg: inanes] .
Et manum nosco moderantis arcum, et
Sentio teli leve pondus haeret
Aureae vulnus calidum pharetrae in
Pectore fixum.
O, ubi nostram sequeris Dianam,
Virginum pulcher chorus ambulantum:
Nuncia, gratis bene laesa capri
Viscera flammis.

Dialogus Auctoris et Michaelis Anguillae. De forma Virginis Matris et Pueri Jesu. Cum in pervigilio Assumptae Virginis, eiusdem Aram celeberrima artificis Schwartii manu depictam, in Aula Monacensis Gymnasii contemplarentur. Ode XIII.

A quam sit tota, vides, Mater, Amabilis?
Collectae species viva Modestiae.
Ex ipso licet ore
Matrem discere Virginem.
Mi infans ut bicolor, Candidus et Ruber,
Membris laetitiam spirat ab omnibus!
Ignorans quoque dicat:
Qui sic pingitur, est Deus.


page 213, image: s211

A: Virgo caeruleis nubibus insidet.
Inter pennigeros pulchra Favonios.
Lunae fixa sinistro
Livent sub pede cornua.
M: Erectus gremium molle premit Puer,
Exultimque micat. Conveniunt bene,Ac miscentur in uno
Maiestas et Amor loco.
A: Vestes virgineas non ego divites,
Sed tinctas viola paupere dixerim,
Ullis absque corymbis;
Ut tanto deceant mage.
M: Investis nebula Pusio non eget.
Tectus luce satis: sic quoque gratior.
Pubescentibus altum
Crinitur radiis caput.
A: Matris caesariem carbasus integit:
Frons augusta patet. Teutonicam genae
Potavere pruinam,
Ostrum quam bene diluit.
M: At crispata riget Filioli coma,
Et sol in facie ridet eburnea
Malis lilia vernant:
Et flammas accuunt rosae.
A: Pondus non tetrici dulce supercili,
Arcum supra oculos flectit ianthinum:
Et quam pupula vibrat,
Miti lux oleo nitet.
M: Huius luminibus lacte madentibus
Blandus fulgor inest, uvaque gemmea:
Quam permiscuit igni
Electri teretis liquor.
A: Virgo, nescio quid, non tacet, et suis
Florem Deliciis porrigit accipi.
Commendare videtur
Insertura volae manus.
M: Infans, nescio quid, vagit, an annuit?
Certe non dubiis gestit amoribus.
Ex mulcente labello
Apricus trepidat color.


page 214, image: s212

A: Hanc pinxit Tabulam Parrhasius niger,
Veris quanta fluent gaudia vultibus:
Si tam limpida ficti
Derivant in imaginem?
M: Formosi quia sunt, et Puer et Parens:
An formosa Parens, anne Puer magis?
Et formosa parens, et
Formosus magis est Puer,

Pugio Traiani sive orator pollicitus, ad informandum principem. Auctor, orationem, quam de Pugio Traiani habuerat; ab Amicis rogatus, Lyrae accommodavit. Ode XIV.

Nudi loquantur Chalybes, tace,
O iuste Lipsi. Ferrea praevalent
Mucronis et Romana verba:
Dura quidem, tamen efficacis
Acuta Linguae. Pugio Caesaris,
Effare verum. Iam tibi plurimus
Silet Senatus: pendet Aula
A gladii resonantis ore.
Custos fidelis Regibus additus
Miteis [Reg: Mites] et aequos praesidio vigil
Defendo. Crudeleis [Reg: Crudeles] , iniquos,
Degeneres, Patriaeque noxas
Invado versa cuspide. Nam memor
Prome, vel in me, more Laconico
Dixisse succinctum, Gabina
Cum caperet meus arma Consul.
Detestor illos, quos hominum cruor
Bis purpuratos tinxit: An ostreis
Vesteis [Reg: Vestes] coloratas rubere
Non fuerat satis? Ergo sanguis
Debebat addi corpore Civium
Expressus! Odi nomina Caesarum


page 215, image: s213

Noctu Senatores citantum
Attonitos, spatioque rhombi,
Metuque mortis. Thracia caedibus
Inauguretur. Taurisca Bistones
Aulaea suspendant, ferarum
Terrificis variata formis:
Utatur albis rex meus, et sacri
Cubilis ornet fulcra tapetibus.
Quos intuentem nullus horror
Saevitiae, vel imago laedat.
Iras tyranni praecipitent, equi
Cruore pasti. Rex meus, et pium
Librabit, et fustum dolorem.
Laudo moras, ubi ius ab ense
Ictuque pendet. Quas tamen improbo
Prodesse nolim, si noceat bonis.
Est et, protervos ac rebelleis [Reg: rebelles]
Imperio cohibere, virtus.
Scindantur artus immedicabiles:
Ne ducta labes inquinet integrum
Corpus, putrescentique serpat
In populum vitiosa membro.
Ardente Roma; quod libet, hoc licet,
Clament Nerones: quod licet, hoc libet;
Traiane, dices. At nec omne,
Quod licet, hoc libeat regenti.
Sui imperator latius imperat.
Quam subditorum; quam Tanaim Pado
Gadesque iungens, lege lata,
Ipse sibi bene paret Auctor.
Vitentur omnes dedecorum proci,
Qui criminosis cumque placent modis.
Mordent adulantes catelli
Deterius catulo leonis.
Laus, est venenum: publica blandius,
Privata peius, ficta nocentius:
Letale, si tantum bibatur;
Quantum animo malesanus olim
Pellaeus hausit. Tunc etiam furor
Obest amicis. Tunc subiti Ioves


page 216, image: s214

Nascuntur in mensa, rotantque
Fulmina per pateras sonantes.
Innube caelum frontis, amabile
Quis thura supplex offerat et preces;
Si torva maiestas ad Aram
Igne tonat, iaculisque stridor?
Non Africanis, non Halyatticis
Europa servit legibus, India
Truncos adoret, et per annum
Visa semel simulacra Regum.
Sol ipse tristes ac pluvia graves
Vultus decora temperat iride.
Ros unde labens et metallo
Concha novo pretiosa stillat.
Currunt ut amnes in mare: sic fluant
Opes in Arcam, rursus ut effluant.
Et hic redundet gurges. Auri
Larga manus, sed avara ferri
Vagina clarant, parcite, Principes,
Munire vestro, excubiis Lares.
Ni terreatis, nil timetis.
Pax animi trepidare nescit,
Vulgique fluctus tuta natat super.
Molli lupato fortius attrahit
Tranquilla subiectos Potestas,
Quodque monet, iubet: inquieta
Mandat, nec urget. Lene fluit Tagus,
Diratque ripts [(perhaps: Ditatque ripas)] : lene super Pharon
Extendit almam Nilus undam,
Et tepido fovet ore fruges.
Immane torrens e nivibus ruit:
Campo sed idem fertur inutilis;
Pontesque, clamanteisque [Reg: clamantesque] silvas
Spumeus, ac fata laeta sternit.
O quisquis audes esse bonus, meum
Admitte Traianum. Ille metus fugat
Curasque: et adducit beatum
Imperium sine fine. Dixi.


page 217, image: s215

Ad Virginem Matrem Duntenhusanam Ode XV.

Virgo: cui natus faciem venustam
Seque concessit, mihi cumque salve:
Dum precor supplex, facioque
Matutinus ad Aram.
Hic catervatim quoque vocatam
Lane sentiri miseris Patronam,
Lingua suspensis loquitur voventum
Cerea signis.
Quem manu mulces, o Amica, flecte.
Non opus multis, o Amica, verbis:
Mater arride semel, et Puellum
Flexeris ore.

Ad clarissimum virum. Bennonem Segartium. Inter consiliarios adlectum. Ode XVI. deterret illum a more huius Saeculi.

O Di bilingues, et pretio fidem
Dato paratos frangere vitream.
Virtus in illo nulla, cuius
Prima, Deum timuisse, non est.
Iustum, Segrati, consilium dabis:
Quod atra nullis sepia fraudibus
Obfuscet; aut privata lactet
Utilitas, aliena sugens.
Charontis hamum reice, munera.
Pulchrum, rubenteis [Reg: rubentes] spernere laminas:
Et cum propinatur toreuma,
Dicere; non sitio metallum.
Qui blandienteis [Reg: blandientes] temnit opes, opes
Supra est, infra se tenet omnia.
Hoc Morus exemplo Britannam
Emicuit moderatus Aulam.


page 218, image: s216

Ille in faventis culmine Gloriae,
Intaminatis maior honoribus,
Sic se regebat, sic tyrannum:
Ut neque fraus, neque vis ab Aequo
Regalis unum, nec metus aut amor
Moveret unguem. Sol citius suo
Dimotus e cursu, quadrigam et
Munia deseruisset axis.
O ista nostro si quoque seculo
Floreret, arbos! Non veluti pila,
Missus per auras, huc et illuc.
Ambiguo fluitaret ictu
Romanus Orbis: nulla facesseret
Tumulantis rixa superbiae
Turbas; neque aeterno vetaret
Exilio remeare Pacem.
Procul rapinis et procul ambitu
Fovente te lites, quisque sua sedens
Sub vite, vel ficu, quietam
Exigeret sine Marte vitam.
Nunc insolentes post Camerarios,
Cuniculosis omnia fraudibus
Suffossa; quadratoque rupit,
Agmine Machiavellus Orcum.
Cretata vendit se sapientia,
Veramque lucris turpibus immolat,
Pelli leoninae scit improvisa suam sociare vulpes.
Per heu tacendas Achitophel suum
Non unus artes nobilitat genus.
Argutus incrustare verba,
Ingenio potiore vincit.
At non triumphis monstra perennibus
Impune nullo vindice saevient.
Iniuriosae Larva mentis
Saepe quidem queat esse tecta,
Sed tuta numquam. Sol radios dolo
Inverget olim. Defluet allitum
Claustris, ab omni parte, gypsum:
Et paries, animique stabit


page 219, image: s217

Structura nudi sub patulo Iove,
Videnda nullis picta coloribus.
Cum protrahentur purulenta
E trepido Stygis ova nido:
Ut palpitabunt ad medium diem,
Et clara caeli spicula noctuae:
In fraude, deprensas aperta
Luce palam feriente pennas!

Ad Sabinum Fuscum in Indias profecturum. Ode XVII.

Ibis, quo ibet unica
Toto circumagens aequore litera:
Sed qua nec violentius
Gaudentem traheret grandis epistola,
O ergo faciem, novis
Incoctus rapidae solibus Indiae,
Augebis pretiosius,
Pulchre barbarico more ferocior;
Bis ferrugineus genas
Fulgenteis [Reg: Fulgentes] tenebreis [Reg: tenebres] ; et bis in annulos
Flexam caesariem mihi suadeas:
Diris Thessalicam devoveam ratem,
Primum quae potuit fretum
Audax aerisonis rumpere puppibus.
Cedamus. Vocat Hispalis.
Per Matris lacrimas, per sororios
Imbreis [Reg: Imbres] , navita nobilis
Ridens vela sui pectoris explicat.
Ah, frustra genetrix sinum
Fles percussa manu! Quid scopulum feris?
Lamentis quid inanibus
Perdis verba nihil proficientia?
In ventos abeunt preces.
Cursuri pelago lintea Filii.
Tot suspira promovent.
Tempestiva gemens stamina sufficis.


page 220, image: s218

Non, si scissa comam, pares
Tortis femineo crine rudentibus
Iniecisse moras; semel
Inspirata Deo carbasa retrahas.
Mens immota sibi manet.
Iam pulsata sonant litora: iam fremit
Ventosi chorus Aeoli:
Et frondosa levans brachia Mexicum,
Complecti parat Hospitem.
Iungamus placidis vota Favoniis

Ad eundem. Auctoris vaticinium. Ode XVIII.

Quam nihil in certas cautum est mortalibus horas!
Omnia vota natant.
Fusce, redi. Vatem si me quoque maxima dicit
Roma; Sabine, redi.
Quid reditum moneo? Numquam, quo dirigis, ibis:
Huc, age, flecte ratem.
Sperasti extremos mollire profectus ad Indos
Barbara corda virum.
Fata vetant: Orbis potuit Germania curas
Pellere nostra Novi
Non gens dura tibi, sed cerea Principis aetas
Erudienda venit.
Nulla Philippinis obtexerit insula claustris:
Teutonis aula vocat.
Qualiter Aeaciden Scyro subduxit Ulysses
Ad fera bella ducem:
Sisteris aequoreae divulsus rupibus orae;
Ne latuisse potes.
Educi latebris prohibebant Mater Achillem:
Sed tua nempe cupit.
Flecte ratem: decus Ausonii nomenque mereri,
Arseniique potes.
Tu nunc nostra quidem praesagia riseris: at mox
Pondus habere scies.
Sic mihi fatidicus noctu praedixit Apollo:
Sic cecinere Novem.


page 221, image: s219

Anne et ego ludor: quid enim Caducifer ales
Missus ab axe monet?
Ille ter, ille quater vigilanti sibila virga
Edidit ante Lyram.
Et tua subduxit subito mihi mobilis ora,
Substituitque virum.
Nec tamen alterius monstrata coloris Imago est,
Dissimilisve tibi
Ista quoque incensum corui nigredine crinem,
Cetera oloris habet.
Num tua sit facies, an non tua, nescio: talem
Turbida vibrat aqua.
Amnis ubi moto resplendent fragmina vitro,
Frons, gena, nasus hiant:
Atque iterum coeunt, iterum divisa resultant,
Ut levis aura movet,
Sed neque constantem licuit pernoscere vultum,
Impediente Deo.
Cumque oculos propius vellem defigere, risit,
Opposuitque manum.

Ad Florianum Wolckium. Malae Conscientiae poena. Ode XIX.

Nolis beatum dicere divitem
Quemcumque, Wolcki; sub nitida cute
Tormenta gestamen profunda.
Omne scelus furit in scelestum.
Iniqua Mens se prius exigit
Poenas nocenteis [Reg: nocentes] , et Nemesis sibi
Fit ipsa: nam quo laeta dormit
Culpa toro? Quibus aut veneni
Secura mensis assidet? Hinc iecur
Extendat anser Thuscus [Reg: Tuscus] , et advolet
Guttata Phasis: Bacchus inde
Vina senex generosa fundat:
Conviva moestis criminibus satur
Iuxta facetos nauseat Hospites:
Aut dente moroso gelatas
Triste dapes, velut Umbra carpit.


page 222, image: s220

Formidat hostem Pacis in Atrio.
Ut ille desit: non bene conscius,
Lictoris instantem securim.
Consule se Mario, timebit.

Ad clarissimum virum Joannem Paveriam. Laus Adami Firmionis, caeci. Ode XX.

Audi, Paueria. Non adeo male
Caecis esse, iubet credere Firmio:
Felix accola Mortis,
Et clarus sine lumine.
Seu currum revehit Phoebus ab Indiis:
Seu Tartessiacis fluctibus avehit:
Neutrum sidus adorat.
Formosissimus intimo
Sol est ipse sibi. Mens gerit Hesperi
Auroraeque vices: ac quoties libet,
Festino cita motu
Pertransit duplicem Polum.
Haec secum: vacuo stat facies sinu,
Nec fronti vigilat flamma: quid interest?
Tanto plura quieti
Libertas animi videt.
Ut praeferre nigris candida nesciam:
Virtus qui vitio distet, et utili
Secernatur honestum;
Alter Tiresias scio.
Orbes ille cavos percitus, et sacras
Convertisse manus fertur ad aethera:
Eventuraque cunctis
Explorasse sagacius.
Vates antra petunt, et nemorum domos.
Qui Diis cumque sacer Lucus inhorruit,
Densis reddidit umbris
Obscurum venerabile.
Sic assuesco mori. Manibus integris
Addendus, patior iam mediam necem.


page 223, image: s221

Fatum plenius opto.
Tantum pars obiit mei.
Ibit sub tumulum corpus, et Atropon
Fraudabit, solitam vellere palpebras;
Supremoque nasanteis [Reg: nasantes]
Stellas demere funeri.
At liber veteri carcere Spiritus,
Vivas sese oculo lucis imagines,
Vivo fonte fluentes,
Vivis hauriet amphoris.
O spissum radiis ac nitidum mare!
O aeterna dies, et rapidum iubar!
O caligo serena,
Lumen nobile gloriae!

Ad Bennonem Altorfium. In funere dulcissimi F. Edmundi. Anno M D C XLI. Ode XXI.

Quod vetant po??es [(reading uncertain: print blurred)] adamante fulti,
Filius numquam querulo redibit:
Orpheus plectro licet obserata
Limina pulset.
Perdis, Altorfi, lacrimas. Resiste
Fortiter, dum se dolor ipse frangat.
Rapta lugenti fuit una, sed non
Unica proles.
Restat Henricus, roseusque Benno
Cuius octavum trieteris annum
Nuper implevit, puer innocentis
Musteus uvae.
Candido primum pede Magdalena
Propulit lustrum, Catharina quartum.
Anna iam sponso, celebrique digna
Comitur Aulae.
At nec Edmundum periisse dicas.
Corpus tantum, luteasque (membra)
Exuit vestibus, placido daturus
Lumina somno.


page 224, image: s222

Vivit, Altorfi, Tuus ille vivit:
Et sepulcrali positis in urna
Vinculis, felix alium vagari
Vadit in Orbem.

Ad clarissimum Virum. Arsacium Mamirodam. Cur prisci crediderint, Venerem ex mari procreatam esse. Ode XXII.

Unde suos hominum genetrix Citherea [Reg: Cytherea] ducat ortus,
Me cogis indagare, Mamiroda.
Argolici natam maris aequore prodidere vates:
Ornantque causis fabulam decoris.
Namque et nomen adhuc Aphrodisia servat, tepenti
Mulcetur ipsa, filiusque, lympha.
Navigat omnes amans: et habet sua, quae Favoniorum
Vexilla flabris explicet Cupido.
Mittant in Venetum cymbas mare, qui volunt amando
Ludi nocentis crimen experiri.
Forsan et hinc Flacco trabs Cypria dicitur Carina;
Quod Diva Cypri navitas gubernet.
Priamides celebrem rapturus adulteram Lacaenis,
Tentavit aequor, impulitque classem.
Per freta Leander spumantia, turbidosque fluctus,
Suum natavit invenire scrotum.
Si vitasset aquas et litora; non fuisset albi
Europa plorans praeda facta Tauri.
An fera caeruleis est luxuriosior iuvencis?
Daturne glaucas inter ulla Virgo?
Innanteis [Reg: Innantes] mediis Nereidas ardor urit undis?
Tritone flagrat inquieta Doris.
Oceano maius non est, neque turpius lupanar.
Impune spernunt Naiades Tridentem:
Vivit Pistrix pendentibus exsoluta mammis;
Cantuque Siren blanda fallit aures.
Iuppiter ingenuum praedo quibus abstulit pudorem,
Mercede pactas iussit esse Nymphas


page 225, image: s223

Humida sunt in aquis incendia, quod probat bitumen,
Salsique thermae sulphurisque foetae.
Mulciber, (haec fama est) uxoris, ut placeret aegrae,
(Vexabat aegram coniugem catarrhus)
Sollicitus morbum depellere, frigidamque tussim,
Implevit ora fontium calore.
Durat adhuc, multisque locis, quibus aestuant cavernae,
Telluris uber flammeum liquescit.
Balnea Naturae Vulcania nominamus. Illis
Lavat Dione, concolorque sexus.
Rata vehunt purum iam flumina sordibus liquorem:
Illime rara trudit urna vitrum.
Saepe quidem primo Pymplea [Reg: Pimplea] ferocius scaturit,
geluque castum pollicetur unda.
Foedo polluitur mox crimine, molliorque Baiis
Enervat artus, feminamque fundit.
Vertitur in fontem post fata libidinosus Acis:
Incesta Byblis solvit ore rivum.
Fronte vel inspecto Narcissus amavit insolenter,
Desideratum se sibi procatus.
Alpheus, fugitiva, tuos, Arethusa, novit ignes,
Antrisque caeca furta sub Sicanis,
Denique quid Paphium multis opus explicare partum?
Loquatur ipse, nominetque Matrem.
Nam mala si corvus ponit malus ova, furque [(reading uncertain: print faded)] furis,
Consecta res est, lupam tenemus.
Illius est infans, cuius bibit impudica moreis [Reg: mores] .
Artesque easdem possidet nocendi:
Ut Thetis e portu placidissima remiges in altum
Invitat aequor, nesciosque mergit:
Sic meretrix oculis ridentibus allicit iuventam.
Sorbetque blanda naufragam Charybdi .
In Scylla facies pulcherrima, sed canina saevum
Latrat papilla, latrat umbilicus
Seu mare, falsa Venus, sua gaudia terminat dolore
Aestu marinos aemulatur aestus.
Innumeros haurit Neptunia, nec redundat, amnes
Avara semper moecha dicit, affer.


page 226, image: s224

Palinodia. Rectius dici, Venerem ex limo terrae originem traxisse. In gratiam Ildephonsi Mamirodae, Arsacii Mamirodae Fr. de Adami lapsu, eiusdemque peccati noxiis affectibus disputaturi. Ode XXIII.

Lampade si dira tantum Venus ureret phaselum,
Nullis flagrarent ignibus quadrigae;
Forsitan orta salo credi Dea posset irrepta.
Extra sed undas illa saevit aeque.
Utque exemplo probant, crudelius imperat sub axe
Torrente Mavors pauperes aquai,
Desinat obscuris Graium vetus error involucris
Docere pulchri vim genusque monstri.
Verius ac multo solertius [Reg: sollertius] , Ildephonse, pandis:
Et insitivum fomitem malorum,
Non pelagi bullis candentibus imputas, sed eheu,
Luto rubentis pulverique terrae.
Qua stetit effictus nostrum Pater, omniumque Latro
Ausus superbe velle Numen esse
Antiquas retegis silvas: ubi concupivit Eva
Fatale pomum, noxiumque carpsit.
Corporis humani qui nunc vagus obsidet medullas,
Accendit ignem primus Esuritor.
In stimulo culpae sacer ossibus implicatus ardet,
Undantis Aetna quantus est caminus.
Quod mirer tamen, non nititur evolare sursum,
Instarque plumbi semper ima quaerit.
Terra Venus: terram soboles petit, improbus Cupido
Levi puello cedit omne pondus.
Interea certis habitare cubilibus videmus,
Seu valle prona, colle seu supino.
Illi gratus Eryx, Amathusque dicatur et Cithaera [(reading uncertain: print faded)] [Reg: Cythaera] ,
Taedaeque fabra nuptialis Ida.
Iste per umbrosum volitat nemus, excutitque mala,
Peccantis heres pertinax Adami.
Malo Cydippen delusit Acontius doloso,
Astum nocentis aemulatus anguis.


page 227, image: s225

Mollis adhuc hodie lasciva regnat in viretis,
Lenone serta dividente Maio.
Hic ludit petulans Dryadum chorus, elicuitque saltus
Faunus latenteis [Reg: latentes] capripes Napaeas,
Hic Erycina quatit terram pede; quasque laesa tangit,
Rubore spinas imbuit rosarum:
Hic super arboribus suspira sentiunt amantes,
Alnove glauca, populove cana.
Hoc neque dissimulat vel Achaica, vel Latina Clio,
Flores Amori consecrans et hortos.
Ipsa sub occasum nam funera saepe floruerunt,
Ornata miris frondium capillis,
Pyramus et Thisbe testes tibi: nunc uterque morus;
Olim puellus hic, et haec puella.
Myrrha patri, plus quam licet addere, cara lacrimatur,
Suumque nomen stillat uda myrrham.
Flavos in campis Hyacinthus, et indices Adonis
Leti cruentos explicant colores.
Usque adeo siccam potius Venus asserit parentem,
Sororque dici Naiadum recusat.
Sive tamen Terrae gremio sata, seu maris profundo;
Utroque, quam sit vana, prodit ortu.
Tam cito quippe levis fugit, et brevis interit voluptas
Quam flos in agro, cana spuma ponto.

Equus a S. Job.. Descriptus c. 39 et ab Auctore cum Gratia Dei comparatus, ex illo Thomae Kempensis Oraculis: Suaviter equitat, quem Gratia Dei portat. Ad fortissimum Heroem Philippum Mandoram ex antiquissima familia Wachermannorum, in Caesareo exercitu militantem. Ode XXIV.

Adduco pastum sidereis Equum,
Philippe, campis: cui nec Ariona


page 228, image: s226

Adstratus, Aethonemve Solis
Lucifer aequi parare possit.
Huic cedit alae Cyllarus igneae,
Flavique Xanthus pulcer [Reg: pulcher] Achillei,
Ut ore fulvum mandit aurum!
Ut virideis [Reg: virides] agitat smaragdos.
Candetque spumis! Ut male pendula
Ferocit humectare monilia!
Ceu vile dedignetur ostrum,
Impatiens phalerarum, et auri.
In iussa densum colla fluentibus
Erecta cervix luxuriat iubis:
Quas non in Argaei pruinis,
Aut tumidi nive lavit Hebri:
Sed sparsus altis caedibus, in sacro
Iordane tinxit, caeruleus color,
Glaucusque spadicem remiscet:
Quem Pholoe pecorosa laudat.
Mundi lutosas ingrediens vias,
Sustollit argutum ad Superos caput.
Non ille pilentis iugari,
Aut Cyprio patietur arvo
Versare glebis [Reg: glaebis] [(reading uncertain: print faded)] : non scelerum iugo
Pressus pudendam circumaget molam.
Fastidit indignos labores
Arduus opprobriumque culpae.
Undas et ignes per medios fugit,
Ventis et ala fulminis ocior.
Per summa camporum, marinae
Siccus aquae, segetesque fertur;
Ut nulla culmos proterat ungula.
Hinnitus eius, viva tonitura;
Clangorque declamata circum
Colla datus, sonitus acuti.
At non locustae more fugabitur,
Durante pugna gloria narium
Terrore fumat. Nec sagittis,
Nec facibus gladiove cedit.
Hinc vibret hastas ira, ver ambitus:
Illinc pharetrae tela Cupidinis


page 229, image: s227

Figenda promant, aut veneno
Invidiae medicata Fastus:
Subit procellam fortior Alipes,
Fervens fremensque, et sorbet anhelitu
Terram, volaturusque nescit
Stare loco, remorasque damnat.
Nisi te cedant classica, praefurit;
Sibique factus buccina turbidum
Laetatur, hostilique poscit
Pabula diripienda campo.
In Christianos bella moventibus
Late tyrannis: ex stabulo procul
Saevos odoratur Nerones,
Aure micans: Decioque dicit
Vah! Maximino vah! Simul irruit
Flammis, et atrum Ditis Alastora
Contemptor, Orphnaeumque [(perhaps: Orphaeumque)] stricto
Calce ferit simul insidentem
Ad castra tollens nubibus invehit,
Scribitque gyros: Victor Olympica
Donatur, Eleaque palma,
Diis etiam Hippomedon canendus.
O digne tali magnanimum genus,
Equo, iugalem, Mandora, Gratiam
Conscende.Secure veheris
Non alio tamen usus olim
Cruenta stravit monstra Georcius,
Ne fraena captes: te reget invia
Permitte sectari superbo
(Nam labor est inhibere) passu.

Ad Serenissimum principem Ferdinandum Carolum Archiducem Austriae, et Comitem Tirolis , et cetera. Ode XXV.

Et te canemus: nunc tenui lyra,
Olim turbarum Mercurialium
Fragore magno, Ferdinande,
Austriadum generosa cervix.


page 230, image: s228

Quamquam Cybele
Inclusit altis: iam tamen emines
Sublimis; Europamque, et omnem
Intuitu velut ominoso
Metiris Orbem, iam sapientia
Canis Iuventae caesariem tuae
Ornavit, in matura tendis
Secula, praeripuisse solers [Reg: sollers]
Tantillus aevum conscia mens sui.
Monteis [Reg: Montes] et annos transilit impares.
Sed est et ipsa laude forma
Corporis, imperioque digna.
Frontem venustis Claudia gratiis,
Et Mediceo sidere miscuit:
Deditque Florentina vivuum [(perhaps: vivum)]
In facie radiare florem.
At pectus amplum, et contremere igneum,
Atque incubantem, magnam animam pater
Possedit, implevit venas.
In roseo Leopoldus ore
Sedet, videri laetus et aureo
Fulgore praesens. Ille quidem diem
Exemptus humanum reliquit,
Alterius speculator orbis:
Tu vero vultu moribus, indole
Sic vindicatam reddis imaginem;
Nil distet ut vivo sepultus
O patriae Pietatis haeres
Ex asse, salve, qualiter imbuis
Commune Votum! Verba virum sonant:
Scis culmen inclinare civi.
Cum tot Avis, serieque longa
Possis, et alti fulgure sanguinis,
Virtute mavis Ascanius cani
Sic itur, Princeps, ad astra,
Diis genite, et geniture Divos.


page 231, image: s229

Ad Jo. Albulam. Virtutis Genius. Ode XXVI.

Virtus aetherei conscia sanguinis,
Astrorumque soror non amat, Albula,
Inter serpere fungos,
Et declivia vallium.
Semper summa petit quo, neque nubium
Nautam Romulei flammigerum Iovis,
Pleno concita vento
Transfert penna satellitem.
Illius, labor, est nobile pabulum.
Acclinis clipeo porrigitur quies:
Accenditque soporem
Belli dulce periculum.
Iam cum sidereis otia fratribus;
Iam cum fluminibus praelia dividit:
Lustralique tonantis
Gestit sulphure spargier,
Supra Fata rapax tollere se, domat
Formosis humilem sub pedibus metum.
Si Fortuna lacessit.
Constans adicitur sibi.
At, cum pulvereo fumat ab aequore.
Corpus non gelida fluminis abluit:
Sed sudore lavatur,
Neglectu Dea pulchrior.
Auri nulla fames, nulla sitis lucri.
Dedignatur humum figere spiculis,
Arcus tota cupido
Metam fertur in arduam.
Promittente necem vulnere gloriae,
Migrat cum Domino fida comes suo
Heredique superbit
Linqui, seu spolium, pigre.


page 232, image: s230

Panegyricon De Laudibus B. Mariae V. Carmen Votivum. Ode XXVII.

Unde deducet tuus orsa Vates,
Virgo, centenis celebrata linguis?
Virgo, centenis celebranda linguis:
Omnia cantant
Hinc tibi circum nemorosa montes
Colla substernunt, ut in astra tollant:
In tuas illinc saliunt aquarum
Murmura laudeis [Reg: laudes] .
Lucus Hermonis, Sabamaea prata,
Collis Engaddi, Balhamonis hortus,
Alta Carmeli iuga te reclini:
Hospite gaudent.
Te capillatam velit Aura Cedrum,
Quanta persultat Libanitis Austros:
Te velit molli Platanum fluento
Lambere rivus.
Posceris flavae, Terebinthe, valli:
Posceris clauso, Cyparisse, campo:
Praeripit celsa tamen arce rupes
Sacra Sionis.
Te petunt saltus virides Phogori:
Te suis Palmae foliis Cadanae,
Virgo, scripserunt; Amanaeque vertex
Curvus adiri.
Ille Iordanes, tibi transeunti,
Hinc at hinc late vitreis in altum
Substitit muris, mediaeque cessit
Foederis Arcae.
Stantis immotas Hesebonis undas
Pinxit insigni Zephyrus figura:
Quae tuos summo tibi, Nympha, reddit
Margine vultus.
Vena tu vitae, puteo salutis
Irrigas siccos; medicamque vivae.


page 233, image: s231

Lucis infundis scatebram, dolore
Mentibus aegris.
Umbra tu crescens et opaca mali.
Protegis fessos, respicisque vireis [Reg: vires] .
In Rubo spargis iubar ominosae
Herbida flammae.
Scala tu caeli, superanda certos
Nexilis fulcri radios ab alto
Ducis in terram, solidoque signas
Aere passus.
Seu Polo dici Cynosura mavis;
Clara nocturno regis igne nautas:
Seu diem faustum bona nunciare [Reg: nuntiare] :
Nobilis Eos.
Illa captivi Patris e fenestra
Missa post tristeis [Reg: tristes] pluvias Columba,
Ore decerptam rediens tulisti
Pacis olivam.
Hispidi quamvis habitemus inter
Saxa Saniri: tamen ex Olympo
Dicere nobis gemuisse visis
Turturis instar.
Plumeum laevis bene cuius alas
Pingat argentum: bene praeter alas
Cuius et collum, varioque dorsum
Palleat auro.
Nos quidem raucae gemitu palumbes
Candidas caeli volucres fugamus:
Sunt tamen raucae tibi visa dignae
Cura palumbes.
Fixa qui caelo numerabit astra,
Et maris guttas, nemorumque crineis [Reg: crines] :
Se tuas iactet numerasse doteis [Reg: dotes]
Falsus Apollo
Verna post longas hiemes Voluptas:
Dulce post nimbos animi serenum:
Grata messori, medioque in aestu
Roscida nubes:
Qualis adversi rubet icta telo
Solis, et presso sinuatur arcu:


page 234, image: s232

Quae novos lucis variat repulsu
Mille colores.
Ista, suspenso licet orbe, nondum
Floridam densos animam per imbreis [Reg: imbres]
Iris exhalat, tamen ex amico
Vulnere rorat.
Ceteri flores cito proteruntur,
Et senes forma pereunte marcent:
Non timet mortem Rosa non aniles
Mystica rugas.
Virgo sed summas quis ad umbilicum
Exigat laudeis [Reg: laudes] ? Niveis et ipse
Liliis venter, gravidoque frugum
Turget acervo.

De Pompeio Magno, Iulio Caesare, Catone Uticensi, in Tabula depictis ab Alberto Durero. Carmen extemporale. In gratiam clarissimi Viri Io. Targisilii, qui ostenderat. Ode XXVIII.

Partum tueri difficile est, ubi
Collisa Virtus ipsa sibi nocet,
Molesque iusto maior. Hi sunt,
Hi laceri duo frustra Mundi
Damnosa. Canus ferre negat parem.
Calvus priorem dividitur scelus;
Civilis a belli tumultu
Peliacae tonuere valles.
Per ipsa Iuris viscera lanceam,
Per et Senatum torserat aemulus.
Extrema Libertatis umbra
Hoc steterat removenda iactu.
At non eadem mente domabilis
Vultum tyranni sustinuit Cato.
Romana Libertas Catoni
Posthabita placuisse Roma


page 235, image: s233

Vitaque fertur. Carior altera
Non uxor illi. Marmaricas simul
Nudi peragrarunt arenas:
Ense simul periere fixo.
Audire Caesar qui potuit sua
Manu peremptum, non potuit tamen
Videre servum quanta, Iuli,
Funera Thessalicis humasti
Vespillo campis! Rectius alteri
Impensus hosti, Thracibus aut Dahis
Fuisset ulturusque Crassum
Assyriis cruor ille Carrhis.

Palinodia. Non abhorrere se a quibusdam Stoicae Sectae scitis. Ode XXIX.

Sint infecta precor, quae nuper facta volebam
Et ventis commissa ferantur.
Quod tibi sacrilegio, vates, scelus excidit ore?
Tu veterem dimittere, Sectam?
Et, profugus signis, magnoque Catone relicto.
Ad vilem decurrere vulgum:
Isara, curre retro: quique in mare volvitur Ister
Summa petat cunabula Rheni.
Scilicet, offensus rigida virtute recedis:
Et praeceps te semita terret.
Audes laudati studiis contrarius aevi
Antiquos turbare Sodales.
Sed quid ad haec Birrus, quid Varnia dicet amicus
Et maior Bascadus utroque?
Tres istos Thraseae semper conferre solebas.
Helvidio par ipse futurus.
Insuper evulgas canisecreta magistri,
Conatu temerata profano.
Ac merito possint tantum conficta videri
Alsaticae ludibria buccae.
Transfuga praeteritos ut damnes turpiter annos,
Et Cynica de fraude queraris:


page 236, image: s234

Cui noceas? Nulla socii, quos deferis, arte,
Propterea, vel voce moventur.
Sed tua spernentes recto convitia vultu,
Ut rigido stant aere columnae
Non cadit in vere sapientem iniuria cunctis
Ille malis sublimior exstat.
Disce Stoae iam nunc praecepta immania, fundo
Virtutem solidare tenaci.
Disce, quod inculcant: Pulchrum est, ut marmor ad ictus
Durari, tormentaque frontem.
Pulchrum est, in lacrimas numquam subsidere: quamvis
Hinc glacies, hinc torqueat aestus.
Pulchrum est, aeternis animos affigere signis:
Et nullo terrore domandum
Fortunae tergum, Fatisque ostendere pectus,
Quod signet formosa cicatrix
Pulcher contemptus mortis, quaecumque citarit.
Seu velox, seu tardior hora;
Posse loqui fastos, et semper dicere, vixi.
Vos nati coniuxque valete,
Cur igitur sacris fugi periurus ab Aris?
Quis rapidum furor egit in arma?
Me me adsum, qui feci me converte, Riverna,
Nodosum, neque desine, fustem.
Peccavi, fateorque nefas: quod cum cane gallus,
Et serpens et simia plectat,
Posthac si fallam, ruar omnis Porticus in me:
Fracta meum sit testa sepulcrum.
Cochleolas Phrygis assiduo versare paratus,
Et tineas arcere libello:
Omnia quae verax ructavit Corduba, linguam,
Zenonis iuratus Achates:
Et, si fata ferant, sparsurus sanguine thermas,
Cum Seneca mittente cruorem.

Ad Andream Labienum. M. Labieni Consultissimi viri Stoici F. Praecepta vivendi stoica. Ode XXX.

Disce, quid prosit, Labiene Marci,
Prima dum floreis imitatur aetas:
Dum comae vernant, per et ora serpit


page 237, image: s235

Umbra iuventae.
Decident olim virides capilli
In nivem, cana subeunte Bruma.
Decidet vivax et amoena fissis
Purpura labris.
Cuncta labuntur, fugiuntque passim
Sole per vastos fugiente campos:
Cumque Saturno reditura numquam
Tempora currunt
Ipsa festinat mora. Qualis unda
Ante se motam pede trudit undam:
Tallis impellit nova semper horam
Hora sororem.
Una stat virtus, medioque durat
Quo loco gressum solidata fixit.
Causa vivendi perit hac remota,
Vitaque mors est,
Mitte cunctari bonus esse, nec te
Differ incertum. Properas habere
Multa, quae non es: nec habere te
Velocius ambis?
Culpa vitetur, fluit haec in omneis [Reg: omnes]
Fertilis poenas, subigitque sontem.
Teste se solo reus, est eodem
Iudice plexus.
Summa ne quaeras, mediis iturus
Tutior campis propiorve ripae.
Semper aut ventos timet, aut ruinam.
Quisquis in alto est.
Scilicet, parvam Borea phaselum
Praeterit glaucas prope litus herbas
Ungue carpentem; medioque sternit
Aequore classeis [Reg: classes] .
Si quid argenti gravis arca perdit,
Parca lamentis onerare caelum.
Quidquid amittes vitii. Vocabis
Utile damnum.
Corporis formam patiens videri,
Laxat astrictos humeris amictus:
Ut bonum cernas Animique doteis [Reg: dotes] ,
Exue corpus.


page 238, image: s236

Intus est, quo sis opulentus: intus
Gaza Persarum latet: intus auri
Vena sublucet penetranda. Frustra
Quaeritur extra.
Vile, Fortunam, Labiene, dices:
Turpe, promissis et amore flecti.
Turpe, mulcenti placidaeque laetum
Porgere vultum.
Turpe, cum blandam faciem retorsit.
Flere et irasci miseranda questum:
More cedentis pueri columnam,
Si caput icit.
Qualis immenso bibet ore dulceis [Reg: dulces] .
Nereus lymphas ; tamen ipsi numquam
Dulce mutatur , sibi semper idem,
Semper amarus.
Talis adversas sapiens procellas
Haurit, et forteis [Reg: fortes] , variosque casus.
Frontis immortale facies colorem
Servat eundem.
Pauper infelix, habet unde sese
Iactet: et Fatis, velut exprobrando,
Maior ostendat nitidum sinistri
Pollicis unguem.

Ad Christophorum Immolam Stoicum. Ode XXXI. De Se ipso.

Contemno quaedam, et calco superbia
Laudabili. Cur, Immola, serviam
Famae volutanti susurros?
Cur timeam sine Marte linguas?
Non est meum, si plebs amat aequior,
Gaudere: si plebs odit iniquior,
Dolere permistam lupinis
Dedecorum decorumque mercem,
Quae pisculento venditur in foro,
Pari moneta solvo, quid interest?


page 239, image: s237

Contemnar a vili popello,
An celebrer, digito faventis
Monstrandus, hic est. Seu mihi pollicem
Suburra [Reg: Subura] vertat, seu premat; improba
Virtute tantundem rependo.
Meque mea involvo lacerna.

Ode XXXII. Cantata Feriis Natalitiis [Reg: Nataliciis] Christi. Speculum sine macula.

Ecce Crystallus sine labe pura:
Cui suum toto Deus ore vultum
(Filium) impressit, speculi nitentis
Captus amore.
Tota iam vere, Dea, tota pulcra es.
Tu quidem Virgo quoque pulcra: sed cum
Mater et Virgo celebraris; es te
Pulcrior ipsa.

Ad Albertum Murram Stoicum. Ode XXXIII. Verae Divitiae.

Sunt in tabernis ac stabulis opes,
Faedumque [Reg: Foedumque] cellis crimen olentibus.
Et in Deorum fulget Ara,
Et cavea meretricis aurum.
Tam latro nummos, quam patriae pater
Fert in crumena, nec magis integer
Ac castus argento sacerdos,
Quam fruitur sceleratus augur.
Quod si potentes illecebris forent,
Alberte, verum Divitiae bonum:
Illas haberet sola Virtus,
Sola daret;neque sic profanis
Concederentur mentibus, ut sacris.
Passim frequenti ridiculum foro
Plebeia mendicaret aera
Flagitium; vacuusque culpae,


page 240, image: s238

Iret per omneis [Reg: omnes] plenus opum vias.
Sic ergo tecum: cur inhio lucris?
Quam magna certatim ferentem
Numquam animo meliore possunt
Donare, quam sit: sed neque reddere
Ablata peiorem? An vacuas manus
Mens plena non compenset, auro
Nobilior? Satis est agellus
Desideranti quod satis. Unice
Possessus a me sufficio mihi.
Quid plura quaeram? Parva si sunt
Optima: si bonus ipse praesto.

Ad Virginem Matrem. In Crypta Monacensi propitiam. Ode XXXIV.

Te licet, Virgo, decuisset arcus:
Qualis immani Latiae coruscat
Urbis in templo; crocei sive pingit
Nubibus Iris.
Heic [Reg: Hic] tenebroso tamen in recessu,
Parva contentam facilemque tecti
Ara sustentat; modicaeque gaudes
Nomine Cryptae,
Qui sit, o puri sata luce Solis?
Plurimum gaudes aditu sacrae
Caliginis pleno, bene quam replevit
Entheus horror.
Testis Oetingae celebrata sedes,
Noctis arcanae pretio verenda:
Quaeque famosum nemus Helvetarum
Reddit Eremus.
Anne, quod sicut Cedarena pellis,
Ipsa fis pulcro [Reg: pulchro] quoque nigra vultu;
Decolerantis [(perhaps: Decolorantis)] nimios Olympi
Passa calores;
Anne servorum domitura fastum.
Nunc quoque Ancillam Domini professa,
Culmen Aularum, radiosque, et aurum
Sponte remittis?


page 241, image: s239

Forsan, ut nobis adimas pudorem,
Et scelus toto fateamur ore,
Amoves lumen, nebulaque sepis
Iudicis iram.
Quidquid est, taleis tenebras amamus.
Dulcis obscurae placet Aedis umbra.
Prae palatino mihi ridet iste
Augulus Horto,

Vaticinium de Augia Monacensi. Cum eam ex crepidine propinqui clivi contemplaretur. Ode XXXV.

Si prisca mecum volvo Palilia;
Quae, cum locaret moenia Romulus,
Dicata pastores quotannis
Iussit agris iterare Pastor:
Augia, metam tu quoque proferes
Ultra fluentem longius Isaram:
Urbique vicinae superba
Contiguas sociabis aedes.
Succrescit altam semen in arborem.
A fonte quamvis exiguo, fluunt
Immensa, per terras, in altum
Flumina, terrificantque classeis [Reg: classes] .
Altricis infans uberibus lupae
Pastus, ferocem stravit Amulium:
Duxitque muros, quaeque primum
Fratre Remo rubuere fossae.
Urbs parva, Mundi facta caput, Patrum
Foecunda [Reg: Fecunda] pleno sidere floruit;
Quando voluptatem Sabinae
Nescierant, mediisque consul
Quaesitus arvis, ante boves stetit;
Qui cras Faliscos sub iuga mitteret
Boum, Fidenatesque victos
Iungeret, et Gabios Latinis.


page 242, image: s240

Orante Pyrrho divite, supplicis
Contemptor auri Fabricius fabam
Coquebat et pulteis: colonus
Hic segetes, alibi rebellem
Messurus hostem. Pauperies manu
Subegit Orbem. Publica rusticus
Dictator e Veiente curru
Iura dabat, populisque leges.
O Alba, numquam tota beatior
Scribenda Fastis. Dii quoque fictiles
Sunt plura concessisse visi
In casula Curibus saligna:
Quam cum Sabeas Iuppiter aureus
Oleret Aras. Sed tibi sanctius
Edico Fatum, Boia Pubes.
Si modico tua tecta sumptu,
Minore vitam duxeris integram:
Maiore Divum templa refeceris:
Tuas in impensas avara,
Virgineae tamen inde Matri,
Hinc purpurato prodiga Carolo;
Augia, cresces: veraque senseris,
Cum iam sepultum terra condet.
Alsatiae cecinisse vatem.

Ode XXVI. Melancholia.

Semper ego inclusus Germanae finibus orae,
In Bavara tellure senescam!
Tristibus imperiis spatio retinentur in arcto,
Et curtum male perdimus aevum.
Atqui vincla licet rupto dissolvere nodo,
Et clausas diducere turreis [Reg: turres] .
Graeculus effugiens aliquis Minoia regna,
Ceratas sibi sumpserat alas.
Sed neque fallaceis [Reg: fallaces] ventos tentare necesse est
Lapsuris super aequora pennis.
Tota mihi quamvis adeo Germania carcer,
Deterius quoque carcere corpus:
Libera Mens tamen est, ubi vult, habitatque volatque.


page 243, image: s241

In pelago non impedit Auster:
In terris non tardat obex. Transcendit et Alpes
Nubiferas, ac sidera pulsat.
Accedit Phoebi donum, divina Poesis.
Hac fretus, velocior Euro,
Euri nascentis Patriam, cunasque videbo.
Aurorae rapiendus in ortum.

Ode XXXVII. Auctor comite socio Iodoco Birro, Constantinopolim perlustrat. Enthusiasmus.

Hoc ergo Bizas, quod video, mare
Extrema Thracum ductus ad ostia:
Istamne Constantinus olim
Memnoniis habitaverit oris
Metatus Urbem! Vertere, navita,
Remisque retro pelle liburnicam.
Erramus in portu. Sed alnum
Nec nocet applicuisse terris:
Visamus Urbem. Proh rapidae vices,
Fatique cursus! Heu volucris rota,
Orbisque Fortunae per Orbem
Lubricus, ac facilis moveri!
Nempe ille tanti Conditor Imperi,
Iodoce, Romam condidit alteram
Dotalis Aurorae rubenti
In gremio, stabilemque fixit:
Ut Turca tanto splendidius suas
Fundaret arceis [Reg: arces] ! Quod poterit fretum,
Quae spuma nitri, vos Achivos,
Teque Palaeologum lavare!
En: quo rebelleis [Reg: rebelles] error, et impia
In numen egit seditio! Iacent,
Iacent avita sede pulsi.
Qui tumidos prius ac feroceis [Reg: feroces]
Iusto Gelonos Marte subegerant;
Gemunt subacti, quos tremuit nigra


page 244, image: s242

Et alba Thetys [Reg: Thetis] ; iam flagellat
Argolico rube facta tabo.
Figuntur altis crimina turribus:
Adversa Soli culmina fulgurant:
Lucent adoratae per arcus
Innumeros simulacra Lunae.
Eheu! quot annos pulcraque secula
Dies nepotum perdidit unicus!
Segnis Dragones quam verendi
Caniciem [Reg: Canitiem] violavit aevi!

Ode XXXVIII. Cantata in modum Chori. Cum Auctor et Iodocus Birrus, in Foro Constantinopolitano, multa indigna cernere cogerentur.

Isto, Birre, loco, sistere lacrimas
Possis et gemitus! Ipsa, licet silex,
Heic [Reg: Hic] ploret Niobe, si videat malis
Tanto plura suis. En miserabilem
Vincti compedibus proluviem gregis.
Squalent funereis corpora sordibus.
Vultus horrifici, terribilis pilus:
Ungues in digitis sunt digitis pares.
Arctati [Reg: Artati] iuvenes funibus in globum,
Turbatis feriunt questubus aera.
Captivo mulier vellitur a viro.
Torvae deiciunt lumina virgines:
Nudarum nimius pene dolor stupet.
In poenis miseras profuerat mori.
Letum continuum torquet acerbius.
O inculta ferae pectora Thraciae!
Seu vos pasta nigris bellua viperis
In litus pelagi faucibus exspuit;
Seu Getula [Reg: Gaetula] tigris, sive nocentior
Rupes naufragiis tristibus edidit:
Certe non hominis vos uterus tulit.
At quam se nitidis, Gens Othomanica,


page 245, image: s243

Pantherae bipedes vestibus excolunt!
Pendent ex humeris candida galbana,
Ad talos scutulis usque fluentibus.
Omnes imposito turbine vertici,
Sudant vile caput tollere celsus.
Ecquis caeruleas ingreditur senex
Indutus tunicas? Turrigeram virens
Sapphyro [Reg: Sappiro] cidaris caesariem premit.
Summae forsan erit Mufrius [(reading uncertain: print faded)] infulae,
Inter Bistonios nobilior popas.
Ut torrens rapidus, confluit in Forum
Linguis, ore, coma Natio discolor.
Tortis mollis Arabs ambulat et Cilix ,
Et tortis aliter crinibus Aethiops .
Colchis mistus Iber [Reg: Hiber] , Sarmata Teutoni ,
Et Pelusiacis mercibus Italus .
Hi gestant gladios, hi iaculum manu:
Alter gesta ferens. Alter acinacem.
Pars fuscant faciem, pars minio rubent.
Errant heic [Reg: hic] etiam Suevus et Alsata ,
Ambo sub dominis pluribus exsules.
Ex baccis prior agnoscitur; has queas
Vaginam potius dicere corporis.
A rhombis varium versicoloribus
Thoracem religat fibula multiplex.
Qui vero Salii per plateas canunt
Scindentes fatuo brachia vulnere?
Acti ceu furiis, ad Berecynthiae
Spumant castra Deae. Scilicet, obviis
Vendit ludibrium fraus Machometica [Reg: Mahometica] :
Nec gratis rabies carnificum dolet.
Sanguis post pretium, Fallor: an igneas [(reading uncertain: print blurred)]
Sorberi video gutture laminas?
Os impune calens, aspice, sibilat,
Scintillasque vomit. Quo, nisi fascino,
Vulgareis [Reg: Vulgares] oculos decipit histrio?
Hic semet vacuo gyrat in aere.
Auget prodigium fixus aheneis,
Quos portavit equus, tempora calceis.
Emulgere catus Turca pecuniam


page 246, image: s244

Quidvis incipiet, quidlibet audeat.
Signant Hippodromon Caesaris aeneae
Serpentes geminae. Cur ibi plauditur?
Buxo multifori tibia personat.
Deducunt aliquem tympana laetius,
Sparsis purpureum floribus. Ultimas
O quis nos Aquilo portet in insulas?
En, Iodoce , virum: qui Venetos tibi
Iactabat proceres, seque parentibus
Thuscis progenitum, callidus hoc Sinon
Mendicare dolo: nunc tamen et fidem
Eiurat patriam, et Romulidum Sacra:
Et cultri patitur crimina saxei.
Cur non ut Phinees [(perhaps: Phineus)] irruo turpibus
Bacchantem thyasis [Reg: thiasis] sternere Zambrium?

Ode XXXIX. Auctor indignabundus Constantinopolim relinquit et ad Boios revertitur. Enthusiasmus.

At non sepulti pulvere Thracio Manes avorum, dedecus hoc sua
Post fata sperarunt: nec ipse
Barbaricis, animose Flavi.
Te polluendum credideras notis.
Sacrum profanus scurra Palatium
Incestat: et servire natus
In veteri dominatur aula.
Mutata cernas omnia decolor
Supra fenestras effigies: ubi
Sublimis, in caelum tuenti,
Sidereum tibi visa signum
Crux eminebat; vilis et ultimus
Planeta, summis fulget honoribus:
Tollitque inani plena fastu
Cornua, supplicibus coronis
Ac ture cultus. Caedibus atria
Implentur: et quo dormieras loco.


page 247, image: s245

Praesepe foedatum solutis
Hinnit equis, ululantque lixae.
Et efficacem nullus adhuc manum
Promittit ultor! Nullus atrocium
Contra Gelonorum rapinas
Dardanius movet arma miles!
Ignava quid non imminuit quies!
Sensum malorum perdidimus mali
Doloris heredes. Pudenda
Usque iuvat tolerare probra.
Atqui decebat iam Rhodon et Cyprum
Dempsisse victis: iam iuga Bospori
Calcare victores, et omnem
Hungaria pepulisse Lunam.
O quisquis audes, bella Propontidi
Armatus infer. Bella mari sonent
Terraque. Miles, stringe ferrum,
Scande ratem, propera dolones,
Incumbe in iras, deice, deice
Pinnis iniquum sidus, et obrue
Novis vetustatem ruinis.
Se Geticus Sybarita nostra
In urbe iactet, rideat exules?
Sed haec tenaci, Birre , silentio
Cauti premamus: ne catena
Colla dati laqueove circum
Intertrahamur. Qua capimus fugam
Celoce? Pontum cras iterabimus.
Me Phoebus in somno quietum
Corripuit, simulatus ora
Nautaeque vesteis [Reg: vestes] : et docuit sacra
Ex fronde lauri fingere nobilem
Argo . carinam, transtra, remos,
Velaque, veliferamque malum
Arbos in usum suggerit unica.
Io vehamur. Sic placide domum,
Per stagna portatura Vatem
Pegaseae repetemus undae.


page 248, image: s246

Ad Virginem Matrem. Kalendis Maiis. Anno MDCXLI. Ode XL.

O quam te memorem Dea,
Vitae praesidium et dulce decus meae
Quae tandem niveo redux
Lunae curriculo, pristina languidae
Menti gaudia sufficis.
Iam quae tarda pigro torpuerat gelu,
Altum vena micans fallit.
Rursus tento lyram, certaque mobileis [Reg: mobiles]
Depectit radios manus:
Et carmen tremulum, Virgo, tibi ferit:
Nil gratum, sine te, meae
Respondent Citharae : sed simul halitum
Persensere tuum fides,
Verant Aoniis continuo rosis:
Et fontem prope limpidum,
Luctu deposito lenius insonant.
Auritum nemus assilit.
Sic o saepe veni, Diva, decentium
Mater blanda cupidinum:
Et longas reseca Pieridum moras.
Tecum vivere amem libens:
Et, si Fata vocant, non metuam mori.

Ambitionis Ingenium et Tormentum. Ode XLI.

Venata summos ambitio viros
Simul tenaceis [Reg: tenaces] fortiter attrahit
Dolosa chelas: vae, retentam
Usque manum, licet eiulantum
Constringit arcte: ni pueri fleant,
Missura numquam. Miserit: ocius
Reddibit [Reg: Reddet] ad poenam libido
Acrior, et cupiet dolere.
Quid istud aevum tristius inquinat,


page 249, image: s247

Quam gloriosae rixa cupidinis?
Statura proh quanto labore
Bella placent, pretioque mortes?
In hoc tumultu propulit integras
Classeis [Reg: Classes] Adolphus; seque Alemanniae
Infudit exsultante cursu,
Nubigenas imitatus amneis [Reg: amnes] .
Hoc Lusitanos, hoc rotat Angliam,
Gallosque torvae miscet Iberiae [Reg: Hiberiae] :
Hoc pene Belgarum Leonem
Sternit, et in sua frangit ossa.
In omne praeceps itur, et ultima
Tentantur armis. Cartigenae mari
Terraque decertant, parati
Per medias equitare strages.
Qua rima regni vel tenuis micat,
Furtim lupinum porrigitur caput:
Circumque balatus ovilis
Dens gladiis hebetandus instat.
Quivis beatum se spoliis fore
Desideratis credit, et aestuat.
Frustra. Voluptas, et triumphi, et
Mars et honor, titulique et aurum,
Non vera nostri sunt animi bona.
Haec dico Vates: cuncta sibi bona!
Ut quisque largiatur uni;
Cuncta negat, sua qui negavit.

Ad Marcum Losam Naswisium, Bernardi Losae Naswisii Fr. Rhetorem. M. Tullii Ciceronis Orationum Philippicarum usus, sive Examen conscientiae. Ode XLII.

Qui verum sibi dicere
Coram, non timide, non muliebriter
Vultu iudicis audeant;
Paucos inveniet nostra severitas;


page 250, image: s248

Plureis [Reg: Plures] copia Zoilos.
Raris pone latens mantica notior,
Quam frontis redimiculum;
Aut mappa alterius tincta paropside.
Fastos excute Dardanos:
Numquam Momus iners defuit urbibus .
Illum gignere si nequit
Infecundus homo, parturient sues,
Omni scropha [Reg: scrofa] sub illice.
His fungis etiam grandinat et pluit.
Cum ranis caput efferunt.
Moreis [Reg: Mores] et faciem praeter euntium
Liventes Animae petunt,
Hamatisque cavant unguibus omnia.
Harpyiae velut improbae
Phineas sanie polluerant dapes.
Nolis tu, Losa, talium
Censorum fieri: qui sibi noctuae
Sint, talpaeque domi; foris
Stricto pervideant omnia lumine,
Ut serpens Epidaurius.
Quando exempla virum fortiter acrium
Te Romana trahunt, age
Nasicam refer, et Pompilium Numam,
Castos moribus integris.
Sis Bruto gravior. Sis rigidus Cato,
Sis Marcus quoque Tullius.
Verum, Marce, tibi. Publica res nihil
Privatum minuat Bonum.
Cui facunda paras ore tonitura?
Quis Romae nocet, aut facies
Tectis sacrilegis turbidus inicit?
Consul, consule patriae.
Sed parces, Cicero, longa minacibus
Curis oppida verrere.
Quemcumque in speculo videris. Hunc time
Infestum Capitolio.
Quae rentis tacito pinnirapus latet
Fors Antonius in sinu.
Illi, docte, tuas, Marce, Philippicas


page 251, image: s249

Impendes animosus.
Discedente die, si male conscia
Mens damnet sceleris reum;
Aude verba loqui grande sonantia.
Cur tu patricius pugil,
Periurus socias arma latronibus?
In me cur gladium geris?
Insonteis [Reg: Insontes] iugulas, civibus invides,
Praeponis Venerem Iovi:
Castis insidias virginibus struis.
Tu nudum populo latus,
Et simplex hominis pectus, adulterae
Monstrasti. Bibis ac vomis
Inter thyrsigera brachia Fulviae.
Exi, si renuit, voca
Lictores: meritis uter Fascibus.
Tum felix (animus) tua
Strabit Roma suo perpetuum loco.

Ad D. V. Reginam Caeli, In Colossea ex orichalco Statua ante Palatium Serenissimi Electoris venerandam, hac subscriptione. Patrona Boiariae. Ode XLVIII.

Qui Palatinae tua signa moli,
Virgo, praefixit; colit eminentem
Non foris tantum, sed et intus ipso in
Pectore gestat.
Ille, te propter, medios in hosteis [Reg: hostes]
Vadat exsultans: animamque magnam
Prae suis Princeps oculis amatae
Effundat in ora:
Iure dilecti Ducis ordinatae
Praesides Aulae, moderaris urbem:
Iure Telluris Bavarae Patronam
Fama salutat.
Cuncta te Legum penes est potestas


page 252, image: s250

Regnaque et reges et opes superbae:
Quaeque stellarum vehitur curuli
Gloria tergo.
Sceptra se flectunt, nitidaeque gemmis
Dulce te coram trepidant coronae:
Cum sacrum praesens acuis severi
Fulgur honoris.

Ad Clarissimum Virum Nicolaum Lucem, Antonii Lucis, Fortissimi militis, Nepotem. Ode XLIV. Quid redux e Turcia viderit: detestatur Germaniae bella.

At vero vidi. Lux, oculum mihi
Utrumque demes? Vidi ego Sarmatis
Erepta, delubrique summo
Fixa tholo radiare signa:
Circum Polonis illacrumantibus [Reg: illacrimantibus]
Probro suorum. Vidi ego Pannonum
Conscia loris terga. Vidi
Tristibus irrubuisse flagris,
Vinctas gementis Dalmatiae nurus.
Vidi puellas ac pueros foro
Prostare venaleis [Reg: venales] , amarus
Ibat in imperiosa Mango
Pendens adactis verbera taureis.
Lascivus emptor corpora funibus
Traxit catervatim per urbem,
Utque canes ferus egit ante.
Captiva pubes Christiadum solo
Defixa vultum, scissa rudentibus,
Lassata maeandris viarum.
In stabulis ululavit aemi.
Sic Turca nosci gaudet, in omnia
Praelargus irae: qua Tanais fluit
Nilusque et Ister [Reg: Hister] , quaque Orontes,
Et medio maria alta tractus.


page 253, image: s251

At nos tot annis egregie geri
Civile Bellum credimus, haud parum
Incuriosi, quid tyrannus
Orbis agat, genitusque latro:
Quot ille campos demetat ensibus,
Arceisque [Reg: Arcesque] vastet turpius (heu pudor!)
In nostra vesani rotare
Membra globos, calidumque ferrum.
Nondumque finis? Surgite Teutones:
Sat est cruento dedecori datum.
Sit vita, Germanusque sanguis
In pretio; neque more vaccae
Tingat macellum. Degeneres sequi
Negat triumphus. Surgite viribus
Ad arma coniunctis, et una
Frenigeras sociate dextras.
Quam vestra toti nomina fabulam
Fecere mundo, nunc melioribus
Delete signis. Ite porro,
Quo croceo vocat ipsa curru,
Aurora supplex. De grege Bistonum
Orco dicandas mittite victimas.
Omnes ut incumbant securi,
Hanc veniam meruere solam.

Ad Arbogastum Harphium. Atheos huius saeculi, sub larva nominis politici latentes detestatur. Ode. XLV. Enthusiasmus

Aut ex profundo duxit amystides
Obliviosi fluminis otio,
Mortale vulgus: nec stuporem
Exiguo bibit ore mentis:
Aut stirps caducis arboribus sata,
Iamque exsecratis, quas Scinis [Reg: Sinis] improbi
Scironque latrones, in arcum
Flectere funereum solebant;


page 254, image: s252

Primaeva rursum in robora et horridas
Migravit ornos aut Epimethea,
Certum est, sepulti membra Mundi.
Ex solido reparasse saxo:
Cum pone iecit semina montium,
Truncasque rupeis [Reg: rupes] ; unde novum genus
Surrexit e terra; sed, eheu,
Marmoreo nimis ore durum,
Nimisque iactus et patriae memor
Propago glebae, non libet ardua
Virtute niti non sereno
Sole frui, faciemque dignam
Praebere caelo, quamquam etiam nigras
Minere ranas, regnaque tristia:
Non plus movetur, quam Pachyni
Saxa, Caledoniaeque silvae.
Fides avito quae steterat tholo,
Contusa pugnis et colaphis iacet.
Auriga curru, nata Remo,
Miles equo properant ad Orcum;
Post, nulli se fore creduli
(Vesanus error!) parte superstites.
Hoc fonte derivata manant
In proceres mala purpuratos.
Non una, si fas dicere, paenula
Foetens eodem stillat ab ulcere.
Et numen accensis tonare
Nubibus et quatere ima tetrae
Miramur, Harphi? Nil equidem precor;
Qui cuncta terres secula fulmine,
Insurge Vindex, et trisulcos
Congemina iaculator igneis.
Quod si nocenteis [Reg: nocentes] non satis est pati
Civile bellum: tela Tiphoeis [Reg: Typhoeis]
Maiora vibra iunge vireis [Reg: vires]
Odrysias: redeant ab umbris
Primi Bohemae caedis aruspices.
Turnus Viennam, Gabor Iazygum
Subnixus armis, turbet omnem
Pannoniam; revoletque Corvus


page 255, image: s253

Mansfeldiani signifer agminis.
Et Proditores, et Walesteinii
Bifrontis oestrum, et fas nefasque, et
Flante duplex Aquilone Suecus;
Et motae ab imo grandia Balthidos
Cete, et Batavi rursus Aquarii
Saevire festinent malorum
In cumulum recidiva ferro
Europa pomum flebile mordeat:
Lis unde, morbisque, atque Hecateide,
Pestes in herba, et ex sepulto
Saeva fames oriantur osse.
Impune nullum quadrupedum genus
Tangatur. Ipsae iam noceant oves.
Aratra subvertat coloni
Taurus, et effugiat securim.
Confusa rubro sole parelia
Diem cruentis vultibus inquinent:
Turboque, et insani Cometae
Belligeram vehat aura nubem.
Ruant et amnes, et nemora, et iuga,
Monteisque [Reg: Montesque] totos praecipiter fragor,
Et grando diversi coloris:
Et pluviae picis, ac rudentum
Incocta cano vincula sulphure:
Cocytioque e gurgite spiritus
Tetri procellarum et frementum
Hinnitus aquarum, Acheronte moto,
Et Styx arenas, et Phlegethon truces
Eructet undas. Omnia (sed iuva,
O mater irati Tonantis,
Iam meriti sumus, et meremur.


page 256, image: s254

Triumphus B. Mariae Virginis sub Titulo Refugii Peccatorum. Cum Scheishemii Aram S Guilielmi contemplaretur. Ode XLVI.

O Ego qualem feror in triumphum!
Sic ames nosci, generosa Virgo.
Cincta Bernardis liquidi refectis
Ubere caeli.
Tanta Bellatrix videare nondum;
Quanta, cum duri Guilielmus oris
Colla submisit, subito tremore
Fusus humi Dux.
Militem campus probat et duellum:
Mota Tirrheni salis unda nautam:
Cum decem monteis [Reg: montes] struit et propinquis
Nubibus infert.
Facta laudante Superi minores,
Ulceris curent levioris aegrum:
Siqua pallorem reditura duxit
Febris in ore.
Diva Divorum, genus omne morbi
Intimo Mentis fugat ex recessu;
Efficax venis procul insidentem
Pellere mortem.
Turgidus nummis tibi cedit hydrops.
Supplices fastum posuere venti
Cessat amplexu Veneris perulcus
Serpere cancer.
Te nec afflicti pudet ad triremium.
Gloriabundae similis, scelestos
Inter exsultas lepidam per astra
Ducere praedam.


page 257, image: s255

Inter audaceis [Reg: audaces] manifesta fures,
Inter armatos graderis latrones:
Et rotae cultos, placidoque signas
Sedere Furcam.
Culcum quinta meritus securi,
Mille nocturnis laqueos rapinis,
Ignibus flammas, tua sunt sub ipsum
Gaudia bustum.
Saepe peccantis licet obstinatam
Percutis frontem, pluviasque duro
Elicis saxo. Lacrymis [Reg: Lacrimis] fluit
Marpesia cautes.
Te suam, Virgo, vocat illa Matrem,
Quae vel excussit thalamo sorores;
Vel recens turpi mulier luparum e
Fornice prodit.
Thais exemplo. Quotiens ab imo
Invidet stridens et anhelat Orco
Raptor infernus, bifidoque terram
Ter pede pulsat?
Sibilis at tu nihil eiulantis
Mota, subridens: hilarique vultu
Torva, calcatum Nebulonem amaro
Impingis Averno.

Ode XLVII. Scripturus Historiam sui temporis, VERITATI nudam aram ponit. Anno M. DC. XLII.

Qualem Noemus montibus altior
Enavigaveris, Oceani simul
Subsedit aestus; fertur aram
Ex rudibus statuisse saxis:
Heic [Reg: Hic] pono supplex, o Dea pulchrius
Soluta crineis [Reg: crines] , rustica veritas.
Non Atticum promitto marmor
Arte Scopae variatum, et auro:
Superque eburni pocula Mentoris.


page 258, image: s256

Natura cultu simplice gratius
Divos honorat, prona far, vel
Viva Focis adolere tura.
Quamvis Sabae funera misceas
Odore, faetent [Reg: foetent] : quidquid in ambitum
Libido cogit, seu labore,
Seu pretio; minus enitescit,
Metu veneni. Cinnam ei quoque
Incensa libri pagina, proditur
Halare suspectum vaporem.
Difficile est, volitante fumo.
Nareis [Reg: Nares] aduncas demere Posteris.
Impune Maneis [Reg: Manes] subiciunt sibi,
Moreisque [Reg: Moresque] censendos supinant;
Factaque discutiunt avorum.
Dicenda pictis res phaleris sine
Et absque palpo. Discite strenuum
Audire verum. Me sciente,
Fabula non peragetur ulla.
Non est meum, descendere ad oscula
Impura Famae, et fingere bracteas:
Larvisque luctari superbis.
Aut nimias acuisse laudeis [Reg: laudes] .
Adversa quod si Sors mihi durius,
Numquam ferendis conditionibus
Obstet; reluctantemque cogat
Non nisi delicias loquaceis [Reg: loquaces] ,
Et laureatas scribere literas;
Sparte relicta, corripiam silens
Iniqua tum vindex amaro
Specula, despiciamque risu.

Heliotropium Sive mens hominis ad Deum versa. Ode XLVIII.

Iamque adeo toti nutu pendemus ab uno.
Alea iacta semel.


page 259, image: s257

Numinis imperio commisimus omnia. Tanti
Sit, retinere nihil.
Iusserit: in Libycis stivam ducemus arenis,
Caucaseoque iugo.
Iusserit: Ionia remos lentabimus unda,
Caucaseoque freto.
Observent timidi mergum, fulicasque marinas?
Quid meditentur aves
Littoreae [Reg: perhaps Litoreae] ; fallax quo vento strideat aer;
Quid nova Luna coquat:
An tristeis [Reg: tristes] vultu protendat lurida nimbos,
Anne serena micet:
Dormiat, an refluum vesano concita cornu
Arietet Oceanum.
Si Deus ire monet, numquam retinebit Orion
Nubilus inter aquas.
Ut gladio findat mediae fundamina navis,
Tutior asser erit.
Sed neque Phoebeis aetatem metiar annis,
Pendulus a radio.
Ile meas, quo non alter formosior, Horas
Temperat. Ille meus:
Sol maior, Parvique faber; totque videndus
Altior axe scopus.
Huc desiderium iaculetur pectoris arcus,
Quanta pharetra pater.
Certior huc pleno, quo Meta remotior, ictu
Nostra sagitta volat.

Ad Virginem Matrem, Pro Euthanasia, Sive, felici morte. Carmen votivum. Ode XLIX.

O diva, vitae praeses, et altera
Spes Vatis: olim cui mea, me super
Servum dicavit: da, prius quam
Fata citent oculosque claudant.


page 260, image: s258

Da poenitenteis [Reg: paenitentes] , et lacrimas sacro
Dolore laetas, in mare Creticum
Quascumque proiectura noxas.
Tum tenera mea fila dextra
Abscinde, Virgo, neu fragilem colum
Tres fabulosae praecipitent Anus.
Diffido. Tu devolve nostram,
Iure tuam potiore lanam.
Hoc esto Votum: sic, precor, ultima
Ex cordis urna vita fluat: meus
Sic stagnet in maiora Aevi
Oceanum, gracileisque [Reg: gracilesque] bullas
Aeternitati misceat Isara.
Sic elabora, sic bene praepara
Praeambulandum luctuosae
Mortis iter; placidoque somno
Compone Maneis [Reg: Manes] . Hi voveant opes,
Aedemque ponant: caedat hic impares
Agnos, pavimentumque sparsis
Visceribus lineat hostiarum:
Ast ipse supplex, ipse ego taeniam
Gestabo, vittasque: ipse tibi cadam,
Evincta circum fronde lauri
Victima, procubitur ad Aras.

Iacobi Balde e Societate Jesu Liber Epodon.

Ode I. Classicum ad Ordines S. R. Imperii. Ut intestini Belli sedem e Patria in Turciam transferant.

Quid iuvat in proprium corpus saevire, Quirites,
Hostisque nil parcentis, heu, frangi vice?


page 261, image: s259

In Patria morteis [Reg: mortes] , et vestras perditis iras:
Efferte dignis commodandas stragibus.
Finibus imperii fonteis [Reg: fontes] efferte triumphos,
Nocentiori diluendos sanguine.
Ire decet, qua Thracas arant: ubi Bosporus ingens
Ad summa tollit astra nimbosum caput.
Hic habitat cervix toto mucrone rotanda.
In huius omnis saeviat fibras chalybs.
Iste odium Mundi, Mundo ulciscente, meretur
Cum stirpe tota totus exscindi nepos.
Quis nescit, quo se Gens haec promoverit ortu?
Ut illa vestris laeta damnis creverit?
Et tenui nido pennas Osmannus in Orbem
Late tetendit, et volando latius:
Romanis Aquilis infra sua sceptra relictis,
Spretoque vani Fulminis bitumine.
Heu, ubi nunc florens mutato Graecia vultu?
Moeret probroso sub Gelonorum iugo.
Et campi, et montes, et silvae, et flumina lugent,
Populique et urbes, et tenaces insulae.
Lugent Thessaliae saltus, et Pindus et Othrys,
Athosque et Ossa, cumque Hymetto Pelius.
Te quoque barbaries, Helicon doctissime sepsit [Reg: saepsit] :
Quod Phoebus unum forsan haut praesenserat.
Quasque feras nutris; numquam, licet Orpheus alter
Cantet, sonantis voce mansuescent Lyrae.
Perditus Eurotas, liquidique Alphaeus amoris,
Luctante puppes Thracias tergo ferunt.
Inache, quaesita est olim tibi filia: sed nunc
Amissus ipse, gemina defles funera.
Herculeis frangi malles, Acheloe lacertis;
Libidinoso quam subesse Concano.
Addidit et Lemno, Scyron, Lesbonque, Rhodonque;
Qui Chia vina, potat idem Cypria
His fruitur Praedo, cuius Bithynia tota est;
Et quidquid interfunditur Chalcedona [Reg: Calchedona] .
Indomitos idem Psidias parere coegit.
Paret subactus Cappadox, paret Cilix.
Nil pene ex toto superest Oriente decoris,
Quod non recenti Thrax rapina polluit.


page 262, image: s260

Ivit in amplexus turpeis [Reg: turpes] Aurora Tyranni,
Deserere castum iussa Tithoni torum.
Non tam mane gemens occisum Memnona plorat,
Quam parricidae vim, suumque dedecus.
Prima dies, nostris modice libanda fenestris,
Infecta per Europam corrupto sidere pestes,
Centumque eodem fonte fluxerunt mala.
At neque devexo petulans amentia Soli
Parcit, nec ulla raptor exspirat mora.
Pannoniam quoties ferro populatus et igni,
Venetumque fineis [Reg: fines] Marte cuncta miscuit!
Eheu, rasa caput famulatur Buda Tiarae:
Regalis Alba periit, et Strigonium.
Ausus et Austricam subter penetrare Viennam,
Quantum minarum fossor eiecit solo!
Servorum lamenta querar, tristeisque [Reg: tristesque] catastas,
Infraque scalam vincla captivi gregis?
Mors miseris optanda quidem, sed amata negatur;
Et moesta magnis vita mactatur malis.
Ergo homines ritu pecorum, terraque marique,
Sparis aguntur, aut trahuntur cannabe.
Passim Nicopoli resonant immane catenae,
Et Christianus influit sanguis foro.
Antiochi muros intra caulasque Damasci,
Merx flenda vaenit atque flens, et vapulat.
Delectu rabies gaudet. Formosior aetas
Mollita cultris, non amare cogitur.
Deformis, tanto pulchris felicior annis,
Graveis [Reg: Graves] fremeneis [Reg: fremenes] tolerat insultus Heri.
Scinditur et talo sic castigatur ab imo;
Ut macerante plaga verminet sale.
Femina nobilior, servata in pellicis usum;
Caveis ut olim bella clauditur fera.
Deterior pellis, praedae in fastidia cedit,
Formamque praesens sexus absentem luit:
Damnatusque fame, duris aut sudat aratris,
Aut discit ovibus invidere pascua.
Servi in transtra cadunt illos rostrata triremis,
Medioque ponto durus exercet labor.


page 263, image: s261

Vixque fatigati respirant: cum male nautas
Terribilis ultor multat, ac remos ciet:
Fortiter impacti strident in terga cameli,
Crepante ventris tauriformi tympano
Teutoniae Proceres, vosque o, quicumque cruore
Gaudetis uti perditorum Teutonum:
Ista, precor, vestram moveant spectacula mentem:
Cur (heu pudendum) civis in civem ruit?
Si fera bella placent, placeant et opima, suasque
Meritura laudeis [Reg: laudes] ac secundos auspices.
Caedibus Odrysiis iustum satiate dolorem.
Mergatur avida fonte Strymonio sitis.
Pars autem vestri petitur quotacumque Gradivi,
Ut Turca toto pereat expulsus die?
Non opus est Geticae vires adhibere ruinae,
Cum scelere immodici centesima portio belli,
Et ira deses, nullius cotis memor.
Hoc, quam fuderunt quatuor iam sanguine Lustra,
Quoties Eoum potuit acquiri caput!
Vos Constantini summa iam sede locati,
Regeretis uno duplicem nutu polum.
Iret ab Occasu Romanum nomen ab Ortum:
Et ubique Caesar diceretur Flavius.
Vester Halys vester Tigris foret: Aulide portu,
Iam vestra staret classis in Boeotia.
Ultra Caucaseas et Tauri claustra, pruinas
Spoliis superbus miles isset barbaris.
Qui nunc mentis inops, Patriaeque in finibus haerens,
Seu vincat hostem, sive vincatur, furit.
Stultitiae genus est peilis [Reg: perhaps pilis] opponere peila [Reg: perhaps pila] ;
Spicula cum possent aliena in viscera mergi,
Laudante caelo teste ferientis manum.
At neque militiae tali sua laurea constat;
Nec digna ferrum nundinatur praemia.
Pro veteri claustro, vilis pro caespite glebae,
Sterilique saltu tanta sudant crimina.
Pinguius o quanto daret uber Achaia: quanto
Fertilior illis nascitur campis seges!


page 264, image: s262

Vitibus arva rubent: plenisque canalibus exit,
Et navigando spumat Autumnus lacu.
Innumeris auri venis secreta coruscat,
Partuque tellus gestit exsolvi suo.
Arma modo in diros convertite Bistonas arma.
Opulenta nullam praeda destituet famem,
Irruite et Fatis et vestro credite Vati:
Ne dissidenteis [Reg: dissidentes] occupet prior Scytha.
Inferiis totam, sociis solacia caesis,
Tot liberorum millibus gentem date.
Effetas Veneris pecudes, recutitaque Lunae
Armenta, laetis submovete pascuis.
Alcides veros Othomannica sentiat Hydra:
Ne viperino colla trunco pullulent.
Si pelagus tentare placet; fluitantia venti
Iam bella spirant, et petunt stipendium.
Spondet opem Borcas [(perhaps: Boreas)] , et mobilis Africus alis:
Notusque et Eurus littore accincti sedent.
Immensam Oceano stragem renovare parati:
Qualem Corinthus vidit olim territa.
Cum super Hispanas acies Victoria sedit,
Siderea pulcrae similis ora Virgini.
Treiciosque [Reg: Triciosque] canes in gurgite Naupactaeo
Oppressit altis, susque deque, fluctibus.
Ite alacres, plenasque viris infundite puppes.
Praestabit ipse tuta Nereus aequora.
Iam bucas inflat toto patre turgidus Auster,
Siccasque pennas spargit ingenti salo.
Desuper armatis in Turcas nubibus aether,
Piceisque taedis atra tempestas ruet.
Vobis (omen enim pronum est deducere caelo)
Manifesta dextro signa fulgent Castore;
Hortanturque viam. Vadant, proclamat Orion.
Et acuta primus astra vagina eripit,
Ut iuvet; et trictos tantisper commodat igneis
Arripite fulgur militaris baltei.
Quamquam etiam si nulla foret super hasta, vel ensis;
Adhuc in hostem recta eundem censeam.
Quid peritis gladios? Odio pugnetur et ira:
Manuumque maius ipsa sit telum manus.


page 265, image: s263

Nemesis Sancta, Sive Modus vindicandi Christianus. Ode II.

At, o sceleste, qui meos versus secas,
Mordesque nigris dentibus:
Ego te domabo et memet ulciscar probe.
Ades, cruente Zoile!
Te criminosum dulcis Ultor omnibus
Devoveo primum Gratiis:
Quae te volentem flere ridentem velint,
Amosse cepas sedulae:
Et, ne trucem ructare possis spiritum,
Pellita demant allia.
Riget caduci flumen ora nectaris
Quod elaborarint apes.
Tibi, nefande, quod mereris, imprecor:
Ut mane numquam dormias.
Placidoque noctem transfigas mersam Deo,
Cum pura ludunt somnia:
Vigilique vota res in omneis [Reg: omnes] transeant,
Quascumque concupiveris.
Ut in canistris sponte nascatur Ceres
De flore candidissimo:
Et imputatam Formiano vineam
Humore Bacchus impleat
Mereris, importune, Tuccii famem,
Lautasque Luculli dapes:
Sitim Catonis pervagantis Africam,
Et Manlianas amphoras.
Dii facite, ut oris inverecundus Theon,
Multoque turpis polypo,
Cogatur esse laetus, ac felicior
Auctore, quam diverberat.
Ut vilis illi de patella globius
Vertatur in mollem scarum:
Et ex olente putidoque pinguior?
Muraena fiat gammaro [Reg: cammaro] .


page 266, image: s264

Fallatur, opto, densque deceptus fremat
Turdum dari pro passere.
Et, cum palumbum credet immorsum gulae,
Premat volucrem Phasidis.
Cur lentus irae Naso, non velocius
Ibin necandum permolo?
Ubi estis albae Furiae, et Astra mitibus
Flammis nihil nocentia?
Ubi lene flumen stans Iuli vertice,
Et laeva sunt tonitura?
Te vere Zephyrus afflet, et Bruma Notus,
Et Eurus Autumno ferox:
Tuamque circa murmuret Pestis domum,
Portas inaudax ingredi
Te cura semper fugiat, et lites tori,
Et plena linguis iurgia.
Habeasque quidquid imprecatus est suis
Nasica Romae civibus:
Suoque Flacco multa Mecaenas vovens,
Et Flaccus Augusto suo.
Servet tenorem Vena: pectus vividis
Exulceretur gaudiis
Proculque lesso, praeficis pulsis procul,
Infestet aureis Orpheus.
Indigne Mome, quam trisulco Iuppiter
Aestivus urat sulphure:
Ponove Nereus mergat, aut movens cavo
Tellus hiatu sorbeat:
Quid, ut stupens me turpis instar bubali,
Et intonatus aspicis?
Satisne nostris palpitas Diris bene
Confossus ominantibus?
Ni mox facessas hinc et in caelum voles;
Enitar implacabilis,
Benignioreis [Reg: Benigniores] iacere carbones super
Hoc multa risurum caput.


page 267, image: s265

Ad nobilissimum iuvenem Bennonem Chusium de Chusiis, Secundum Natalitias [Reg: Natalicias] Christi Ferias, in Deo dicatam Familiam migraturum. Ode III.

Chusi: nihil te, sicut antea, iuvet
Quaerere divitias,
Amore perculsum novo.
Amore, quo te praeter omneis [Reg: omnes] expetit
In stabulo pecudum
Algent puellus urere.
Ingressus antrum, non opes inveneris.
Ex radiante Tago
Nec una stillat guttula.
Ubique, Chusi, semper errant pauperes,
More fluentis aquae:
Hic ipsa paupertas iacet.
En, ut reclinis presset hinc foenum puer,
Inde manu stipulam!
Aulae nent araneae:
Hiems cubile praebet, et cunas ferae.
Membra fovet Boreas
Crudo tenella spiritu.
Egere, Chusi, nunc beatius putem,
Quam super Arsacii
Dormire segmentis tori.
Hoc vagit infans, lacera clamat fascia,
Tota specus loquitur,
Stratae perorant belluae.
Compendio nos mutus aurum spernere
Bos asinusque docet.
Tacete, Graii Rhetores.
Doctis Athenis ruminat facundius
Corniger iste Plato:
Mugitque vende praedia.
Accurre Roma: gratius Bethlemio
Tullius Arcadiae
Auritus in foro rudit.


page 268, image: s266

Ad Christophorum Sonnam Ludovici Sonnae Fr. Ode IV. Aulam esse Scholam Patientiae.

Compesce vota latius palantia
Amice Fortunae rudis.
Promittit annus multa Iano praeside,
Pulcrisque Sol exordiis:
Sed plura grando, cumque Saturno sene
Nimbosus Auster dissipat.
Perstare summo vix datur diu loco,
Quam raptor occupaveris.
Enata subito colla, quo fungi caput
Sursum extulerunt impetu,
Humant eodem Fata festinat mori
Ortus repens cucurbitae.
Crescente luna, Luna crevit Alvarus,
Famosa fax Iberiae [Reg: Hiberiae] :
Idemque decrescente decrevit simul
Ad usque demptum verticem.
Ergo hoc agendum, Sonna: sperandum bene,
Sed cum labore fortiter.
Properare nolis, capere selectam licet
Occasionem de die.
In matris Aulae ventre turgenti iaces
Recens Honoris Embryo.
Communis alter, quemque natura educat,
Novem moratur mensibus.
At te prius quam Partumeia Servitus
Enixa sistat Gloriae:
Totidem latebis forsan annis, infimo
Scalae repostus angulo;
Excocta proles improbis laboribus:
Ut partus Alcmenae fuit.
Quippe generando maxumi Alcidae Iovis
Nox una non suffecerat.
Iam mane summo se stupebat Hesperum
Adhuc vocari Lucifer?


page 269, image: s267

Nondum ille fortis liquerat terras Pater
Iunonis in torum, redux.
Nutus herileis [Reg: heriles] fixus observa, vigil
Percurre lynce plurima
Standum est; velut si Iuppiter Stator Deus
Olim sedere nescias.
Standum est: in alta donec immoti pedes
Tellure radices agant.
Nec si molestus humor in nervum cadens
Varicosa crura torqueat,
Vespasiani deferes Stantis situm,
Decebit et stantem mori.
Sic invidendas laetus, et multo oblitas
Splendor clitellas subi:
Ipso onere felix, sicut alis alites.
Sunt grata quaedam pondera,
Emancipatos asseclas decentia,
Spe pinguioris sportulae.
Ausis nitere veste, cuius fimbriam
Sarranus imber tinxerit.
Ausis superbo celsus ire mannulo
Plebeia super pilea.
Vultum virilem posco pectini parum,
Sed nil aratro debeat:
Sit absque sulcis, improbos ut terreas,
Licebit esse nubilo.
Molleis [Reg: Molles] adiri comis ornat gratia.
Placet rotunda Veritas:
Non vacua rebus verba, non cassae nucis
Promissa scintillantia.
Praemonio: iam nunc disce sortis aemulum
Et notum, et ignotum pati.
Ingens per omneis [Reg: omnes] saevit Aulas, nec novum.
Invidia, tormenti genus:
Peius metalli mugientis ignibus,
Peius pio Bursiride.
Virtute gratas dividente tesseras
Dolosus adstat Ambitus;
Et inquieto fluctuat mens alveo,
Curaque cura nititur.


page 270, image: s268

Heic [Reg: Hic] tu memento, semper humanas vices
Caeco rotari turbine.
Prensare cristas certus altae Cassidis,
Fit saepe vilis ocrea.
Exterge bilem, candidos tibi dies
Sol crastinus fors annuet.
Ut audaris, applicabis regio
Submissus ora popliti.
Isthic [Reg: Istic] feruntur, quae vetus Paroemia,
Aureis habere principes.
Felicitatis fraena post haec attrahe:
Ne contumax recalcitret.
Sed, sive scandis summa, more capreae
Haerentis in fastigio:
Seu, qualis ursus ninguido excussus iugo,
Praeceps ad ima volveris:
Te vince, Fatis cede, Fortunae mala
Forti cachinno decoque.

Ode V. Cum ad D. Virginem Oetinganam supplex inviseret anno M. DC. XL.

Te mea lux, video! Salve dulcissima rerum.
Te video proprium
Enixa Patrem Filia!
Exclamare libet. Deus hic, Deus, o Dea certe:
Nam sacer horror inest,
Et numen arcanum patet.
O vere Tutela Ducum: populique fluentis
Huc, in aquae speciem
Motantis extremum mare.
Caesaribus bene nota Domus: queis [Reg: Quibus] una voluptas,
Mente genusque tenus
In supplices procumbere.
Regna tibi, Natosque suos, urbisque Quiriteis [Reg: Quirites] ,
Sceptraque cum gladiis,
Accline suspendunt onus.
Tu statio nautis: medio tu portus in alto,
Corpora caeruleis
Mergenda phocis eripis.


page 271, image: s269

Tu morbos mortemque fugas. Tibi sibila ponit
Anguis, et in viridi
Natat veneno sanitas.
Fata iubes, pronosque gradu consistere Casus:
Membraque vulneribus
Disrupta rursus integras.
Tu nitidos oculum languentem accendis in usus:
Corporis et calidi
Secreta pellis frigora.
Sternaces placantur equi, te frena regentes
Te cohibente Notos,
Elisa tempestas cadit.
Horrida ceu vitreae rumpuntur fulmina bullae:
Nec satis ipsa sibi,
Alisque fidunt flammeis.
Pinguia tu sterili maturas semina campo,
Vere pigrae Cereri
Festina calcar addere.
Tu melior nostris volitas Victoria bellis
Castra virosque super,
Terrere Suecos efficax.
Tillius hinc vireis [Reg: vires] , animosque accepit et iras,
Armaque sanguineis
Infecta truncis hostium.
Ipse tibi, qui nunc Bavaros moderatur habenas,
Se minor, inque solo
Laetum gemens asternitur.
Da niveos illi cum coniuge vivere soles;
Deque tuis radios
Dulceis [Reg: Dulces] ocellis imprime;
Da geminam Prolem, cani solacia Patris,
Patris et in segetes
Aequante culmo crescere.
Me quoque quam cupere quaedam tibi dicere in aurem!
Sed properante rota
Auriga saevus avocat.
Siste gradum: Dux ipse manet, cras, quando, remittet
India Solis equos;
Et tu reduces quatuor


page 272, image: s270

Ode VI. De veneranda Icone B. V. [Abbr.: Beatae Virginis] et Sacrario Oetingano.

Iverit interea Dilectae Virginis aedem,
Donaque cum titulis
Lustrare circum pendula.
Non aurata nitenti fulvo laquearia caelo:
Praxitelisque nihil.
Nil delicati Zeuxidis.
Caetera compensant artem. Placet Antonino
Caesare structa Domus:
Squalor placet fuliginis
Scilicet antiquo talem Ruperrus ab aevo
Vindicat, et mediam
Flammis et Hunnis eripit.
Ille Planetarum septem discrimina lustrans,
Et scelerum tenebris
Nixum cubile siderum:
Indignatus sibi Romana piacula sedem
Figere, cumque sua
Sorore Titanem coli:
Cur nostras incestat, ait, Diis turpibus Oras
Prisca superstitio,
Aris ab usque Dardanis?
Cede prophane [Reg: profane] Phanes, et cum Iove, Luna, Venusque.
Martis avique probrum:
Mentite, cede, Mercuri.
Dixit, et eiectis purgavit limina monstris,
Nobiliore tholo
Sacram locans imaginem.
Haec t, Diva, refert: qualem modo cernimus intra
Septa, duumque pedum
Angustias mirabilem.
Sceptrum laeva gerit: caput est diademate cinctum.
Suppositaeque Deus
Dextrae puellus insides.
Es quercu lenis species ac blanda rogari:
Lumina mire pia,
Et dulce conniventia.


page 273, image: s271

Nigra quidem, formosa tamen neglecta renidet
Pulcrius effigies,
Crescitque simplex gratia.
De rudibus spirat maiestas ardua sulcis:
Nox quoque grata decet,
Mistumque praestringit diem.
Mole carens, virtute valet tam parva Colossos
Deprimit; et cubitus
Videtur esse pyramis.
His manibus, credo, serpens elisus, hoc est
Pressus ad ima pede,
Orcoque virus inspuit.

Ode VII. Origo arboris Tiliae, ante Sacellum Oetingae stantis.

Est aliquid, lepidam post funera vivere vitam.
Rem canto dignam Vatibus.
Quae viret Oetingae, spatioque indulget, et auram
Inumbrat arbor frondibus:
Non habet enatum nemorali semine stemma,
Ut fagus, ilex, fraxinus.
Funus erat quondam tenerae non vilae [Reg: villae] puellae,
Densam renodantis comam
Illa per Alsatiae celebris pulcherrima terras,
(Ferunt Tabernis editam)
Vicerat insigneis [Reg: insignes] formae certamine Nymphas:
Pomum dedisset et Paris.
Accessit Romana decus facundia pulcrae,
Pectusque plenum Palladis.
Nam Pater et Genetrix Latio sermone solebant
Miscere verba Teutonum.
Qualiter et Morus datur assuevisse Britannus
Musis dicare filias.
Tulliolae Marci poterat par Nata videri,
Materque par Terentiae.
Dicta tamen balbae Tilia est, non Filia, Matri,
Totique post vicinae.


page 274, image: s272

Id vitium linguae, quia molle, decebat utramque,
Ludentibus praesagiis.
Filia, mutatum fecit cui litera nomen,
Silvas amabat unice.
Hoc quoque de Divis visa est habuisse novenis.
Novena dici dignior:
Cruda maritalis flammae, glaciataque voto
Quascumque contra nuptias.
Saepe Parens dixit quando dabis ire nepotes
In nostra pronos oscula?
Saepe reluctanti vestitus detulit auro
Non grata leno munera.
Perstitit, ut rupes: vimque versata virilem
Vergente fugit Sidere.
Fugit, ut intonsum iuvenem Peneia Daphne,
Ceu Naxio furens Deo.
Ignoto demum longinqua per avia calle,
Per saltuum discrimina,
Sistitur Oetingae: quo tempore Phoebus Eois
Evoluit axem fluctibus.
Hic almum perfusa diem, simul ignibus arsit
Viso Deae sacrario?
Tota simul Statuae claris admota tenebris
Caeleste lumen imbibit.
Haec faecum: me nulla loco divellet ab isto
Ferri procella Norici:
Nullus ab Hyrcana nutritus tigride miles.
Potorve equini sanguinis.
Virgo, decus rerum, minimos dignata recessus
Implere blando Numine;
Aspira trepidique fugam miserare pudoris.
Stat heic [Reg: hic] iacere, et emori.
Exin, per nemorum tractus hortosque vagata
Aram coronavit rosis:
Populeaque coma fagisque instravit opacis,
Faunos latere callida.
Ah! quoties voluit fieri quoque munus et ipsa,
Donanda sumptuosius.
Ah! quoties, utinam fierem modo cerea! Dixit,
Arsura iugi lumine.


page 275, image: s273

Invideo violis fragrantibus. O ego nardus,
O thymbra sertis inferar!
Quam tua, Virgo, libens redolenti tempora nexu
Crinalis optem lambere!
Quod vires quia posse negant, et Rata resistunt
Iniqua voto supplicis:
Hoc saltem nequeunt, etiam obluctata, negare;
Ut non avara serviam.
Talia dicentem Pietas advertit, et una
Severus aedilis Labor
Structa casa est: in qua Zephyris laxantibus annum
Se devoventeis [Reg: devoventes] advenas,
Aut aestu rapidos, aut tempestatibus actos
Textis recepit cratibus.
Mox pedibus fessis lympham manibusque lavandis,
Et oris annonam dare.
Tum iurata sequi socialis signa catervae,
Magnam sonantis Virginem:
Ibat ovans, varia pratorum ex iride, gratum
Odoris imbrem spargere.
Sternebatur iter calthis: mistoque hyacinthis
Vexilla pingebat croco.
Sic tribus exactis, non longo tempore lustris
Ad fila venit ultima.
Fata vocaverunt, veniam cito, dixit, et astris
Soluta maneis [Reg: manes] inferam.
Da modo, Diva, meum nullis tabescere seclis,
Si nemo corpus polluit.
Quaque licet, vitare putris contagia terrae:
Et stare functum te prope.
Successum meruere preces. Mens aera tranat,
Vernare funus incipit.
Atque aliquis tumulo properans componere membra,
Miratur infusum nemus.
Coepit et erectum subito frondere cadaver:
Coramque vespillonibus
Planta pedes fiunt; truncusque immobilis haeret
Tellure congesta super.
Tentavere viri caput attrectare: sed illud
Repente sursum germinat;


page 276, image: s274

Tracturasque manus longe fugit, intima molli
Cingente libro viscera.
In ramos digiti parvos abiere minores,
Mutata magnis brachia.
Ora cacumen habent: quae, ne credantur adempta,
Loquuntur Euris flantibus.
Servat adhuc Tiliae nomen spectabilis arbos,
Coelebs [Reg: Caelebs] , ut ante, et unica.
Quod fecit sub pelle, facit sub cortice, sexus
Tenacis assuetudinis.
Nam velut ante sacram Dominae mirabilis aedem
Ancilla florens excubat.
Seque suoque movet vento pectente capillos,
Pronoque nutat vertice.
Ac, si caeca queant audiri murmura, noto
Heram salutat sibilo:
Officiique memor Virgo frondosa prioris
Invitat ad se rusticos.
Grata peregrinis subter fugientibus umbra.
Solis calorem mitigat.
Nulla magis placidas reddant tentoria nocteis [Reg: noctes] ,
Minusque somnum noxium.
Dum resonant laudeis [Reg: laudes] , his consentire videtur
Anhela ab imis unguibus.
Nec minus ipsa suo, quam turba canora, susurro
Paeana Matris perstrepit.
Iamque etiam Lauro certat secura Tonantis,
Et rauca temnit fulmina.
Omnis quod circum novit clamator Iolas,
Et Oenus undarum pater.
Hinc aliquis folium, ne sumet ab aethere, raptum
Praetendit irato Iovi.
Fabula sinitur celeberrima. Vos quoque Boii,
Hirsuta ruris pectora;
Alsaticae posthac (fas est meminisse) Puellae
Vestris Camoenis plaudite.


page 277, image: s275

Fons Parthenius ante sacellum virginis. Ode VIII. Ad socios.

Et hinc bibamus. Quale lympha prosilit
Demissa frigenti pede!
Non aliqua Mauri turpis hoc liquens vitrum
Manus propinat ossea:
Sed Genius alti candidique marmoris,
Et sanguinis Carystii.
En: ut columnam stat super cum limpido
Aquosa Mater parvulo!
Ut sena madidum concha derivat diem:
Ut lene crystallus fluit!
Bibamus. O Fons virgines trudens aquas,
Nullo sopore languidas:
Quam nec loquacis mite Blandusiae gelu,
Nec ros Lycormae vicerit:
Ladonque numquam siccus, et nihil sui
Langia debens nubibus.
Sic o pudicis semper undis emices.
Sed quid? Bibamus denique.
An tam profana post Iacchi pocula
Tam sacra nos arcet Thetis?
Cras igitur omnes afferamus integram.
Casteque purgatam sitim.

Propempticon Amico datum, deserto melioris vitae proposito, ad profanam redeunti. Ode IX.

Ergo, proterve, te tuosque deferes,
Mutatus ut Chamaeleon?
Qui nervus, eheu, quod ligavit fascinum,
Quae nigra rhombi licia!


page 278, image: s276

Non revocat ille; cui Cometae militant.
Et sidera arcanum pavent!
Non ille: qui te fixus infami trabe
Clavis in altum sustulit:
Nec illa: cui votivus audebas cliens
Iurare verba splendida!
Revolve noctem: cum Sodalium comes,
Aut iunctus serenis se figuris explicat
Mundi volumen igneum;
Claris ut Aether litteris scriptus patet,
Stellis relucens aureis!
Volat sagitta: vultur in lyram cadit:
Hinnit per astra Pegasus.
Cerno ligatas dulcis Andromedae. manus,
Cerno coronam Theseos:
Pavidoque leporem vix micantem lumine
Subter pedes Orionis.
Armatus huius splendor, et rursum illius
Delectat imbellis nitor.
Hic ille Python, squamei qui fluminis
Instar per Ursas labitur!
Quam fixus albam servat Arctophylax feram
Ne proluat caput matri!
At nec minoris eminet curae vigil
Custos caprarum Myrtilus.
O ambulantis nil terrentia!
Salvete facili circino ductae faces,
Pictaeque Naturae croco.
Haec quantus olim nocte suda quam ferox
Iactante monstrabas manu!
Nunc totus oculis ille decessit decor
Poscentibus collyria.
Praefers Olympo seu Citheronis iugum,
Seu montis Idaei nemus.
De cuius atro fluxit ore viperas
Furoris istud poculum?
Moerimne vidit obvium prior lupa
Quod suspicamur: an lupus?


page 279, image: s277

Si nuptiale forma philtrum miscuit,
Dic: qua cales Ogulnia?
Haec me loquente, ter quaterque sternis.
Fortasse non ab alliis,
Sed ex honoreis [Reg: honores] fervidi nasturtio
Sublime commotus gemis
Placent tiarae: gemmeus vertex placet,
Magnique turbo nominis.
Et tam videri, quam videre iuverit
Alto reclinatum toro
Iam mente sorbes pulverem , sonantibus
Rupturus Aulas ungulis.
Iam pictus extra ducitur currus fores,
Manditque frena quadrupes.
Imaginoso tinctus erras somnio,
O nauta sicci littoris:
Interque vota cor tuum scindentia
Immane quantum falleris!
Incide venam, spesque putreis [Reg: putres] eice,
Quae pectus exsurdant tuum.
Ventosus, atque ad ultimum Anticyris tribus
Diceris insanabilis.
Demus potiri qua voles Canaria,
Et apparatu Persico.
Te Iuno nummis, Pallas ornet artibus,
Venusque Ledae filia:
Possesse qualem munera aetatem ferent,
Quam portionem seculi!
Vitae fugacis una solstitialibus
Urgetur hora ligneis.
Tandem perimus. Cum tui concusserit
Capitis nives Proserpina:
Eheu, dolores ingruent, et anxium
Rubigo tristis exedet.
Transfumat omnis culpa; et Auctorem petit
Armata poena crimine.
Tunc semet ipsam vidua quaeret palpebra:
Ubi fastus es? Marite mi.
Pulsabit ille fronte deiectus solum,
Impressus ora gramini.


page 280, image: s278

Tunc et cupido nabit absque cortice,
Languens inani taedio.
Ah, qua Carina nostra, dices, alite
Portum Salutis exiit!
O blanda Circe: sic meum poteras iecur
Furiare succis mitibus!
Laetabar? An me frigidus vinxit stupor
Captum voluptatis dolo?
Quidvis agenti, vera semper defuit
Casti medulla gaudii.
Discede luxus. Huc mihi simplex olus,
Caulisque laternas olens.
Huc olla farris aphronitro caeruli,
Et ova putiscentia [Reg: putescentia] .
Fabis patellas ingementes reddite,
Coenumque vappae defrutum.
Quereris isthaec sero coram fontibus,
Siliquamque porcis invidebis, ut sacri
Subulcus assis prodigus.
Ergo beatus ille, quem funis suo
Spartanus astringit Deo.

Corona Regia Tegumentum Humanae Miseriae. Cum, Anno MDCXLI ex Hispania, Italia, Anglia, Scotia, Hibernia crebrae Regnorum Seditiones nuntiarentur. Ode X.

Esse quid hoc dicam? Laceri quod fragmina Mundi
In ipsa Regum torqueat
Martius ora furor!
Inde cicatrices diademataeque resultant
Molesta frontis tubera,
Purpuraeque notae.
Quae licet a gemmis, Indorum more, coruscent:
Non et minoris saucio
Caussa doloris erunt.


page 281, image: s279

Ut video, non ad splendorem inventa Corona est.
Necessitatis vinculum
Vulnera facta tegit.
Imposito Reges exorna, Iuppiter, auro:
Tu Phoebe, lauro mollius
Tempora cinge mea.

Ad Georgium Stivonem. Amico Alsatae, Philosophiam praelecturo, Propempticon peripateticum. Ode XI.

Ibis Stagirae, Stivo, doctum pulverem
Colligere plenis curribus:
Paratus omne corporis periculum
Subire, ritu militis.
Revocare mentem velle, dementis foret
Et exsecrantis pulpita.
Quamquam ipse morbos quereris improbissimos,
Vitamque pene evanidam.
Quod pallor oris, quodque gypsatum iecur,
Et lanceae pleuritidos,
Plumoque laesus, et spuentis indicant
Conchyliata vellera;
Aestusque cerebri nuper ad Platonicum
Tumulantis somnium:
Tamen rotabis Ambulator Machinam
Annis tribus versabilem.
I, sed fideleis [Reg: fideles] ultimum saltem accipe
Timentis affatus tibi:
Ut sana mens servetur; excubiis caput,
Pluteoque pectus libera:
Opiniones parce moliri novas,
Contentus antiqua Lyra.


page 282, image: s280

Ad Laevinum Tragam Caroli Brisoni Poetae Testudo Nuptialis, sive exemplar optimae coniugis. Ode XII.

Accipe, Laevini: taedas cur noster amicus
Spernat et impatiens
Vivat tori Brisonius.
Admonitus Sponsae (Genetrix, Genitor monebant,)
Exagitante Deo
In hanc ruit sententiam.
Quid mihi vobiscum est Lamiae, neptesque Metelli,
Ausoniaeque nurus,
Togata Roma emblemata.
Nolo tuam, nolo, Gracchi Cornelia, dotem:
Nam pretiosa nimis
Crepas avorum praelia.
Non mihi vertigo haec: ut pictas venditus Arcae
Iurgia mille ferens
Tuis triumphis serviam.
Nec vos, quae formam longo iactatis in auro,
Ore pares Triviae,
Tanti Lacaenas fecero.
Quot fallunt mentita viros promissa puellae,
Lapsa simul viduas
Cerussa malas liquerit:
Sithoniasque nives, et lac ungentis asellae,
Et Veneris panacen
Carbone nox deterserit!
Finge tibi, pulcram Briseida: quanta decoris
Atque pudicitiae
Quam pertinax discordia!
Gliscit, et ancipiti pugnat discrimine vultum
Semper alunt oculi
Periculosa incendia,
Atque leveis [Reg: leves] iaciunt atomos, sed finge pudicam:
Litibus indubito
Et unguibus Calpurniae.


page 283, image: s281

Femina sic nata est, ut saeviat: optima quaevis,
Mente ferox tacita
Discerpsit unum Penthea.
Quare adeo iam nunc thalamis absistite nostris:
Filia, quas petitis,
Praevenit una nuptias.
Gratior est nobis e buxo futilis uxor,
Orpheos Eyridice
Testudo magni nominis.
Non adeo formosa quidem: neque enim sata Cedro,
Vertice de Libani
Deducit excelsum genus.
Nec de plebe tamen communis filia silvae est.
Collibus Aoniis
Nutavit inter arbores.
Quam simul audivi, simul hausi pectoris igneis.
Sunt in amore duces
Non sola semper lumina.
Continuo duxique domum Peneida nostram;
Sertaque Pierides
Sparsere non mortalia.
Iamque tribus lustris, sine crimine vivimus una:
Dissidiisque fine
Libamus auratos dies.
Quod querar, haud habeo: tanta est concordia morum.
Ipsa regi facilis
Priscas Sabinas provocat.
Non invita silet: mittit responsa roganti.
Indole, qua tetricis
Occurrit Echo rupibus.
Sed neque, si ferio, crudele remurmurat; ut tu,
Torva tuens Hecube:
Nec stridet, hirrit, tingitur.
Quin pulsata canit, gratoque agnoscit in ictu
Verberis esse rea:
Rursusque mulceri sinit.
Ac nisi percutiam, Scythicae de morte maritae,
Seria conqueritur
Algere pectus coniugis.
Ergo manu rapio crineis [Reg: crines] chordasque sinistra;


page 284, image: s282

Innumerisque modis
Infringo dextrum pollicem.
Quo magis increpito, digitisque micantibus erro
Colla per et faciem;
Maiore ridet gaudio.
Doctaque, velut Sappho , sed castior. Illa suorum
Comis ad obsequia
Delenit aureis hospitum.
At non et metuo, ne sit me carior alter
Advena, zelotypis
Suasurus arma Cornibus.
Duxi Penelopen. Mediis licet usque procorum
Coetibus involitet,
Modesta nescit fallere.
Nec minus Heroum choreis concessa sonandis,
Intemerata fidem
Fidesque servat integras.
Quodque omnem superat famam: non aere maritum
Degravat, ac modicis
Contenta vivit sumptibus.
Fastiditque epulas, et sola vescitur aura.
Uncta genas oleo
Exstinguit arentem sitim.
Scilicet est sterilis, numquam factura parentem:
Nec gremium Citharae
Lucina donat pignore.
Imo, velut Niobe scropha fecundior alba.
Ventre ferax gravido
Nummos et odas parturit.

Ad Matrem Jesu sub Cruce. Ode XIII.

Infanda pateris, Virgo: stas sic tamen.
Crucemque fulcis pectore.
Amicus, hostis, vir, puer, iuvenis, senex,
Et natus ipse sauciat.
Visam videntem, visus ac videna premit
Moerore [Reg: Maerore] ineluctabili.


page 285, image: s283

Tormenta vireis [Reg: vires] ipsa consumunt suas,
Dum tritis ubertas stupet.
O ad dolendum Mater olim non rudis,
Nunc Mulier. Hoc deerat malis.
Ah, quae procella se maris falsi tibi
Contrita Virgo comparet!
Amara vivae plangis invidiam neci.
Fert terra corpus debile:
Sed mens in alto fixa pendet Stipite,
Sugitque mortem filii.
O moesta luctum, Domina, mecum divide:
Nec parce multum supplici.
Per vulnus animae, quod sinu sub intimo
Praesagus ensis condidit;
Vivosque stantis oro maneis [Reg: manes] Funeris,
mei doloris numina.

Dirae. Detestatur Auctor sanguinarium facinus Iudaeorum, in morte Christiani Pueri peractum. Ode XIV.

Saevis licebit ergo Sabbatariis
Impune nos occidere!
Non conqueror, quod aurum et immensas opes
Avara Gens emulgeat.
Nec, quod fluentem nauseam vultu creet
Foetente flavos aspides.
Accuso ferrum: quale fratri prandium
Cocturus Atreus strinxerat.
Audite, Matres, facinus, et vel Colchiae
Vestris timete liberis.
Qua se Tyrolis ultimo pandit iugo
Stat crypta subter porticum.
Fornix recessum noctis angustum premit,
Et lux maligna temperat:
Penetrale caecum Mosis antiqua fide
Serpens coronat aeneus.


page 286, image: s284

Illud paternis saepe foedabat sacris
Olens Apellarum tribus.
Horrore totus squalet ingrato locus,
Ut officina febrium.
Huc rapitur, eheu, qualis aut Gyges fuit,
Aut pulcher Hylus [Reg: perhaps Hyllus] , Pusio.
Cui Fausta crispi, cui pepercissent trucis
Phaedrae novercales acus:
Ipsique torvum flere dignentur Getae,
Mucrone stricto supplices.
Iam Noctiluca, fratre verso, iunxerat
Currus Soporis obvios:
Cum clam doloso capta pomo victima
Insons ad Aram sistitur.
Mox illigata ponitur saxum super,
Iuxtaque peluim fuscina.
At conspicatus hinc et hinc cultros puer.
Plorat trementi gutture.
Placasset iras, et ferarum, et anguium:
Mollisset enseis [Reg: enses] Thracios.
Vocem querentis lacteo coercuit
Iniecta collo fascia.
Iuvat ordinare rite iuratum scelus,
Annoque lustrali sacrum.
Stat pone Samuel, ante cretatus Michas,
Devotus Orco Pontifex:
Per cuius obsoleta crineis [Reg: crines] infula
Limbo cucurrit rasili.
In tenera tota membra membratim manu
Saevitur ad fastidium.
A calce cuspis ad cruentum verticem
Sursum deorsum ducitur.
Ceu stella dempto Sole tabescit, duae
Expalluere pupulae.
Ne pereat ulla pars voluptatis, sinunt
Tandem Puellum plangere.
Ille moribunda voce cespitat [Reg: caespitat] gemens,
Et murmure incerto absilit.
Tremuere postes: tota succussit domum
Testudo subterranea


page 287, image: s285

Bis terque moto oulter [(reading uncertain: print blurred)] illapsus solo
Manus refugit impias:
Atroque lampas concitata limite
Abrupit obscurum diem.
Nihil hi moveri quas dolor peragat vices
Avide tuentur cominus:
Quo scissa flexu motet ora, quid loquax
Singultet aer hostiae.
Iamque a lacertis dissoluto corpore,
Fit vulnus unum ex omnibus.
Consumpta vita est, non tamen totum nefas:
Dicta furor nocentius
Scrutantur exta, pallidae omentum necis,
Et fata fibris abdita.
In frustra sectos denique artus differunt,
Novo incoquendo ferculo.
Exin caninum balbus et denteis [Reg: dentes] niger
Absistit in chorum senex:
Pateramque vergens sanguinis spumam ciet,
Additque verba noxia.
Hoc ultioni Gentis infusum meae
Litetur, inquit, poculum.
Sic quisque in orbem purpuram libat, scyphi
Plenus Thyestei mero.
Et tanta poenis, Christiani, debitis
Dicemur ulti crimina:
Iudaea porci siquis ora fumine
Inungat, aut lucanicis!
Aut parricidam ludibundus obvium
Praebere cogat aleas!
Huc, venditure mille verpos unico,
Caesar, redi teruncio.
Tu potius imi sessor Erebi, iustior
Antioche tortorum, redi:
Una sub imo quidquid est Erebo triplex,
Canis, Sorores, Iudices:
Genus omne monstri turpius monstrum ferat.
Infanda proles Isaci.
Tityum relinquat ales, et Phlegyae patet
Gyrare cesset orbitam.


page 288, image: s286

Suumque montem Sisyphus liber iugo
Miretur, et Lethen bibat:
Aliasque rabida migret in fauces sitis
Famesque pomis insidens.
Quae poena Mundi sontis est, omnium;
Sit poena Gentis unius.

Ode XV. Descriptio Virginis qualem in mentis excessu viderat.

Septima post caedem Gustavi fluxerat aestas
Boiorum in urbe principe.
Cum regeret Romam sacris Octavus habenis,
Sacris Viennam Tertius.
Tempore, quo secum certans Germania Belli
Civilis augebat nefas.
Cum privatus adhuc, modo Dorstensonius hostis,
Captivus esset Hornius.
Nondum bis quattuor lustris succinctus adibam
Silvas, Kalendis Iuliis.
A tergo cantabat avis, lucumque sonantem
Mulcebat aura lenior.
Ante, toro ripae, Nymphis innixa loquacis
Trudebat undas Isara.
Heic [Reg: Hic] ego rem miram vidi, aut vidisse putavi,
Eoa post crepuscula.
Virgo serenati circumdata Solis amictu
Lunam premebat calcibus,
Os humerosque Deae similis; quantamque referre
Augusta Maiestas potest.
Regia frons, acres oculi, lux vivida: vultus
Castis renidens gaudiis.
Hinc atque hinc vigiles exsultavere pyropi
Formosa circum tempora.
Ipsa, caput nitido risu turgentibus astris
Cinctum modeste sustulit.
Cingebant bis sena: comam diffundere vento
Vetabat alba taenia.


page 289, image: s287

Pars tamen in laevam, quod erat neglecta decore,
Undare visa gratius.
In manibus portante Dea formosior infans.
Florebat instar sideris.
Ecce autem insidias huic formidabile monstrum
Tendebat, immanis draco;
Prodigiis septem capitum suspensus in auras,
Ex dena tollens cornua:
Agmine membrorum longe post terga relicto.
Et implicatis nexibus.
Si molem expendam; quantus, qui corpore vasto
Arctoa plaustra separat.
Tertia stellarum pars cauda tracta deorsum
Serpebat in vestigia.
Vipereus thorax; facies tot mortibus horrens
Carbone gliscit igneo.
Cocytum fauces spirant, nebulamque rogumque
Et spissa fumi flumina.
Iamque minax tenerum propere sorbere puellum
Cristatus assurrexerat.
At mulier passis super aethera grandibus alis
Librare corpus fulgidum:
Attractoque genu procul evitare sinistro
Os multiformis Cerberi.
Ipse etiam, seu se sciat evasisse periculum,
Laetatur ingens parvulus.
Et micat, et Matrem iuvat, et connititur ultra
Gestu triumphali ferox:
Sanguineasque iubas, et ahenae verbera squammae [Reg: squamae] .
Et vana spernit sibila.
Desuper armipotens genius quoque fulminat Hydram
Ferro nocentem flammeo.
Detruncata vomit saniem, atque irascitur hosti,
Ipsaque in ira supplicat.
Sed varios maculis frustra torquetur in orbeis [Reg: orbes] .
Virusque spumat lividum.
Personat interea toto Victoria caelo
Sternitque palmis semitas.
Ut vidi, ut stupui: ut me metuenda voluptas
Horrore sacro perculit:


page 290, image: s288

O Dea, dicebam (neque enim mortalia cerno
Mortalis) o certe Dea!
O quaecumque fugam per candida nubila carpis,
Sontemque calcas belluam:
Si non deludor, minimis si Vatibus esse
Dignaris aspectabilis:
Da quoque clara meis oculis te, Diva, videndam:
Ut mente nunc permetior.
Audiit: et laeva de patre rubentis Olympi
Amoena nubes intonat.
Frisingam versus fax una clara cucurrit,
Vibrans colores Iridis.
Post ea forte illuc summam delatus in aedem
Arae furor spectaculo.
Obiectos animo vultus, habitumque, coloremque,
En, penicillus exhibet.
Qualiter artifici radio miracula ducit
Rubens Apelles Teutonum.
Protinus exclamo: talem suspeximus olim
Divina passi Virginem.
Tunc ergo, praedulce decus, Nasareia Virgo,
Alata Bellatrix eras?
Vive, vale sed, cum serpens antiquus ab Orco
Redibit illaetabili;
Eripe nos etiam mansurisque instrue pennis
Tecum volaturum Gregem.


page 291, image: s289

Dialogus Voluptatis et Constantiae. Exemplo Horatii in lib. Epod. Od. XII. inter eundem et Canidiam, Auctor theatrali scenae accommodavit. Est autem haec ipsa lucta Carnis et spiritus in D. Augustino, quam descripsit l. 8. Confess. C. II. Ode XVI. Retinebant me nugae nugarum, et vanitates vanitatum, antiquae amicae meae: et succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant; Dimittisne nos, etc.

Voluptas
Ingrate primum (nam quis audacem neget?)
Moliris, Augustine, degenerem fugam?
Et haec, et ista, et ista demum gaudia,
(Quaeque ipse nosti) pariter elabi finis,
Unoque iactu mentis aeternum abdicas?
Frustra relictis. Ipsa genialem torum
Natura suadet. Dulce, Naturam, sequi.
Nolens traheris. Nesciant sane truces
Amare scopuli; quosque Caucasea nive
Perpetua monteis [Reg: montes] durat obsessos hiems.
Sed terra molli peperit humanum genus.
Numquam severi vena marmoris tepet:
At tua calescit consciosque sanguinis
Argutat igneis cum tuis, age, exue.
Si potes, amorem patris Adeodatus
Infunderetur brachiis, rupes eras?
Cum respuenti pellices Alipio [Reg: perhaps Alypio]
Saltem probares nuptias, silex eras?
O te repente duriorem cautibus,
Quem molliorem nuper hoedo [Reg: haedo] vidimus:
Quid restitas, abducto orbeis [Reg: orbes] luminum,
Tergumque furis instar obvertis mihi?
Curas fugavi, depuli tristeis [Reg: tristes] metus:
Iam me relinques, qualis Aegides suam,


page 292, image: s290

Vanus Ariadnam? tu pudicus, tu probus?
Sed non inultam riseris, nec deferar
Onusta proberis. Semper haerebo comes:
Fatalis umbra semper invitum sequar.
Confessus illud crimine impleris meo?
Dignis ut usque, profuge poenis suppetas:
Pacem diei, turbidae nocti suam
Adimam soporem, et mille formas ingeram:
Quibus perire ut non velis, pereas tamen.
Figam medullis abditas imis faces.
Damnatus alter cordis Ixion tui,
Volves amoris flebilem volves rotam.
Faxoque, ut alter Tantalus, Cyprii maris
Mediis in undis, inter ipsa somnia,
Amplexuumque, corporumque imagines,
Feras dolores et novum sitis genus.
Liquida adnatabit Nympha: non tamen bipes.
Lepida advolabit forma: non tanges tamen,
Numquam mederi vulnerato pectori
Ausurus: absens semper et propior mihi.
Poterisne nobis hospes antiquus sine
Noctem vel unam ducere? Ab, hoc non potes.
Periere mores. Illa libertas tua
Necessitatis in catenam transit.
Dissolve nodum: vincla rumpe ferrea;
Quos fecit usus ex tot annis annulos,
Poteris vel unum rumpere? Ah, nec hoc potes.
Sed finge posse: cur velis? Tamen iuvat
Saevitia facilis, et madentes lacrimis
Rudibus timores, et decens licentia,
Gratusque pallor, atque iucundi metus.
Huc huc sopores, quotquot estis, Gratiae:
Instemus operi, ludicrumque transfugam
Byssi recentis vinciamus compede.
Aglaia, myrto necte crineis [Reg: crines] uvidos:
Thalia collum cingat, Euphrosyne latus.
Super ipsa totam mollis infundam Cyprum.


page 293, image: s291

Continentia.
Aperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta Dignitas Continentiae, serena et non dissolute [(reading uncertain: print faded)] hilaris et cetera. Et non poteris, quod isti et istae? An vero isti et istae, et cetera.
Canidia turpis, publicum Mundi malum,
Effrons Voluptas, parce vocibus sacris
Infixa caelo devocare sidera.
Spargis venenum, quod nec Alcides bibit
Vestitus atro munere uxoris suae:
Neque aut Jolcos misit, aut Iberia [Reg: Hiberia] .
Circe valenti carminum sono potens
Induere seris remiges Ulyssei;
Absiste tandem, teque luci subtrahe.
Huc noster, Augustine, conversos refer
Huc tristis oculos, et per aetherium mare
Puerumque coetus ac Puellarum vide,
Anusque viduas, et verecundas nurus:
Quas nulla turpis cepit insolentiae
Cupido. Tu non poteris, heu timidum genus,
Quod isti et ista? An isti et istae ferrei,
Aut quae tremiscis, viribus nixi suis
Vicere fragilis blanda Naturae mala?
Deus Deorum me volentibus dedit
Morum magistram; meque praescit choro
Agnum sequenti per Sionis pascua,
Quocumque passu laneo figit pedem.
Dignos et ipsa mentis igneis excito,
Casto decore sobrioque pulchrior:
Nec vero sterilis, signa Mundi suspice:
Quot astra cernis, pura cum nox albicat,
Tot pario natos de marito Numine
Fecunda Mater, liberos simileis [Reg: similes] mihi:
Serena frontem, sparsa florenteis [Reg: florentes] comas,
Et virginali vincta zona gaudia.


page 294, image: s292

Pars in virenti colle vellus aureum
Pectunt ligustris, et protervia rosae:
Pars astra nectunt et capillis illigant.
Invito: sequere si coronari cupis.
Expando plenas liliis ad te manus.
Quid turbulentas fluctuans trahis moras?
Lascivientem mitte sectari lupam
Fallit voluptas brachiisque vinculum
Incantat ore Thessalo venefica [(reading uncertain: print faded)]
Mihi fide: posthac laetius vives Deo:

Ad Andream Garstium Mariaemastiga. Ode XVII.

Quid tibi vis, Garsti, balathronum [Reg: balatronum] digne catasti,
Afra animos immitior angui?
Cui furis indomitae monstrum memorabile buccae,
Non aequet quam plumbeus Auster.
Nympham canto meam. Nisam cantat alter, et alter
Usque suam Pholoen. Quis Amyntae
Invidet arguta resonanti Phyllida canna?
Quis Mopsum vetat esse poetam?
Atqui nostra Deas forma supereminet omneis [Reg: omnes] ,
Ut cedrus despectat aristas.
Ambrosio talos vertice nullus Ad imos
Naevus ebur vitiat Marianum.
Purpureus sed enim radiet quod Matris in ore
Filius: haec similem sibi natum
Apprimat, ut lenis hederis astringitur ilex;
Paene crepas: utinamque crepares!
Malles scurra tuam cantari Deianiram.
Perge scelus, miser esse: dolore
Si cupis, augebo stimulis inamabile votum:
Nam Dominae plus laudibus addam.
Et modo populeis mandabo nomina truncis,
Vere novo crescentia late.
Aurifluis modo lemnisicis encomia cingam [(reading uncertain: print faded)] ,
Astra super ducentibus Horis.


page 295, image: s293

Nec prius absistam tactis ad carmina nervis
Virgineas percurrere dotes:
Quam tuae prae rabie rumpantur, et ilia latrent,
Sicanios imitata molossos.

Ad Wolfgangum Mirisium. De Gymnosophistis Indorum, quos Brachmanas vocant. Ex Bardesane Hist. Babyl, et aliis. Ode XVIII.

Dulcis Mirisi suavis Artium lepor,
Festive Musarum pater:
Quem blanda in auras ipsa Virtus edidit,
Multique splenis gratia.
Mirare mecum mollis India sophos,
Regnique Athenas barbari.
Europa non est sola, quae doctos creat,
Troianus ut forteis [Reg: fortes] Equus.
Quandoque dignus aemulator Socratis
Coelo sub omni nascitur.
Congoxa stellis clarus, Izaffo mari,
Xacottus usu germinum,
Indi fuere. Fama Brachmanas canit.
Late per Orbem didita.
Student et isti curiosam ponere
In fonte Naturae sitim.
Hos mirus auque nodus in scripto iuvat,
Et musca cum proboscide:
Ordoque rerum nexus, et gaudens rapit
Indago veri tortilis.
Sed enim laborant fodere causarum abdita,
Diesque iungunt noctibus.
Non ut protervae Bonzii superbiae,
Et intepentia ingeni:
Qui capitis ingens quamlibet negotium,
Et crebra curarum agmina,
Tonansque cerebrum iam fatiscentes crepant
Prae copia Scientiae:


page 296, image: s294

Vigileisque [Reg: Vigilesque] Lunas tetra post insomnia
Tristi querantur iurgio:
Haec inter omni dissoluti fibula
Utramque in aurem dormiunt.
Stagaia princeps Factionis horridae
Morosus arcet otium:
Osorque fuci, pellit ignavum pecus
Flavis apum praesepibus.
Lycaea quovis Sole lustrat singula,
Dignosque mactat praemio:
Seu parte clavi, merce seu novaculae,
Seu dente plumbei pectinis,
Acuve, qualem fusus efformat chalybs,
Figente crineis [Reg: crines] virginum.
Lebete primum quemque donat aeno,
Tripodisve frustro ferrei:
Aut orbe rapto de catenis annuli
Ex Lusitano carcere.
Immane precium [Reg: pretium] rebus his novitas facit.
Et aestimans penuria.
Accedit Artis expolitae cos, Honor;
Maiorque, quam Nostratium
Quos longa postquam macerarunt taedia,
Contemptus occidit prope.
Persaepe doctae flagitant buccae stipem,
Turpique tabescunt fame.
Ergo, aut monentur cum vagis tonsoribus
Lippisque coenam [Reg: cenam] sumere:
Aut foeda subeunt antra textorum, neque
Terrentur a prurigine.
Latrante stomacho, pars canunt ad pulpitum,
Et sceptra quassant ulmea.
Pars templa purgant, et metalla turrium
Tractis fatigant funibus.
Pars ad gementeis [Reg: gementes] destinantur praeficas
Poscente curam funere:
Putrisve curant moesta Libitinae sacra,
Ac se sepulcris elocant.
Detestor omnem, qua patet, Germaniam.
Hoc est fovere literas!


page 297, image: s295

Heu, saeva nescis Terra, quid sapientiae,
Quid debeatur Artibus.
Id disce saltem, si Poetam respuis,
A sole tostis civibus.
Assurgit omne vulgus Indorum Sopho,
Pedumque lingit pulverem.
Quicumque propius astra vidit, est sacer:
Nutritur ex aerario.
Diis par habetur, dividensque oracula
Capit voventum munera:
Barroque vectus per plateas candido
Plebem salutat cernuam,
Hoc, nempe, cupidos, hoc capaceis [Reg: capaces] gloriae
Gratis fodit calcaribus.
Adeoque dulcis Fama divinis prope
Titillat Indos laudibus.
Exin cupido fervet instar cacabi
Ebullientis ad focum.
Sudant mereri nomen ac Divum iubar [(reading uncertain: print faded)] ,
Seque aemulantur splendide.
Macies in usu: rara sunt convivia:
Mens omnis est in aethere.
Ariete coeli ianitore, florida
Pandente Veris atria:
Quo praeliantur, ac sedere nescii
Furunt iocosis caestibus:
Mos est, in Aulam convenire publicam,
Belli loquacis aream.
Dant specimen illic, quotquot urget ambitus
Inter Schacodas evehi.
Scandit salignam Maccasaius exedram,
Cudone defensus caput.
Diversa fingit ora primum in pergula,
Ut taurus olim nubilus.
Rugosa cedit fronte paullatim fera,
Bovisque bella torvitas.
Post, disputanti rite facturus moram
Sermone Martem proluit.
Dum laureatas ventilant Zephyri Theses
Hinc inde flabris mollibus:


page 298, image: s296

Mordebit ungueis [Reg: ungues] interim, ut vellet pilos
Aut erudite tussiet.
Est, qui susurro solvit haerenteis [Reg: herentes] aquas,
Scaphamque distinguit scapha.
Plerique plena Gange palpant Clepsydram,
Ut stillet humor largius.
Quod Gange potius repleant ditissimi
Dant hoc honori Fluminis.
Iucundus error ac superstitio vetus
Demulsit alba pectora.
Credunt secundo pulchrius sic omine
Certamen auspicarier.
At non ab Azoa Maccasaius vincitur,
Utcumque fauceis [Reg: fauces] increpet.
Obliquius sophisma rumpit cornibus,
Ut cervus obstanteis [Reg: obstantes] plagas.
Rubiginosis sin premens hastilibus
Dilemma spissum torqueat:
Exibit arte, qua potest, qua non potest.
Ictus quis omneis [Reg: omnes] caverit!
Panthera qualis capitur, et saltu tamen
Fertur supra venabula.
Semel negatum, contumaci cymbalo
Negabit imperterritus.
Ab usitata si recedit semita,
Mulus tenetur auribus.
Aut in patentis atque nodis hispidi
Dumeta Sacci truditur.
Stridere non cessabit anser, ni prior,
Qui provocavit, desinat:
Circumque densos spinae litis rubos
Amissa ploret spicula.
Ne vel iacens credatur esse sub pede,
In ore versat grandinem.
Qui in triumphum ductus, infesti tamen
Decerpit hostis sibila;
Adhuc severus, et minarum turgidus,
Plenusque bellis Thraciae.
Mox more Parthi Thraciae vibrantis fugit,
Vel murmur, his absentibus:


page 299, image: s297

Exaudiendus, ceu soporandum mare,
Quod ultimo fluctu salit.
Aut quale frangunt nubis impulsae sono
Extrema se tonitura.
Utrique donec ravis imponat modum,
Et scamna risu palpitent.
Wolfgange cessas? Rideamus nos quoque
Torpor nocet pulmonibus.

Ad Joann. Bapt.Mufelinum, in celeberrimam Congregationem Macilentorum admissum, Anno MDCXL. Ode XIX. Servanda Tironi.

Ergo dies illa est, in qua videoque proboque
Te mea castra sequi!
Ergo tibi macies placet, admirabilis donum,
Lurida visa pius!
O felix Mufeline genus tua si bona nosti,
Quaeque Agathyrsus habet.
Fer modo constanteis [Reg: constantes] animos; neque cede labori:
Et superabis onus.
Ardua prima via est. [nil dissimulamus] et omne
Sentibus horret iter.
Cruda rudimenta, ac plureis [Reg: plures] terrentia Crassos
Sunt subeunda tibi.
In vallem donec facies subsidat, et ulcus
Detumuisse scias:
Hoc opus integro vix tantum evicerit anno
Imperiosa fames.
Quo certe toto nil apponetur edendum,
Flebile praeter olus:
Intritasque alicae glandes, cancrique rubenteis [Reg: rubentes]
Coctilis exuvias.
Certius ut vacuos penetrent ieiunia vultus,
Permaneatque color:


page 300, image: s298

Interdum rodes putrefactae segmina quercus
Pumice mista cavo.
Laevigat [Reg: Levigat] iste cibus: crebroque iteratus omasum
Extenuare valet:
Et tandem abdomen plena ab radice revellit,
Diminuitque gulam.
Perfer et obdura sequitur Victoria pugnam:
Aspera mollit amor.
Cum venti posuere genaeque immane dehiscent.
Parta tropaea feres.
Et levis, et velox, et opaci pondere ventris
Liber, ut tales, eris.
Cessabunt gemitus: iterum coenare licebit.
Aggredieris aprum
Tutior Alcide. Natura subacta negoti
Nil Mufeline, facit.
Interea miseros convivas riseris hospes,
Quos sua massa premit.
Felici tamen ut vitae nil desit, Honesti
Stoicus esto tenax.
Inter aqualiculos culpam vitare memento.
Caetera tarde Notis
In mare Tyrrhenum portanda: et vivere beatus,
Perpetuumque tuus.
Quod prohibere nequis medio torrentis in astu,
Ne prohibere para.
Spem cupidam voti, nec citra mitte, nec ultra:
Utraque meta nocet.
Cratina quid latura dies, sine laetius ullo
Omine nescieris.
Hoc cursu placidum macies tua verget in aevum,
Carmine digna cani.
Qualis nostra placet, solidis pellucida costis,
Iam sibi fida satis.
Hanc neque Westphalici terrent immania porci
Tergora, sumen, adeps:
Nec bos Helveticus surgens in cornua. Virtus
Cuncta domare potest.
Impleat accensum Phalaris pinguedine taurum;
Nulla tyrannis obest.


page 301, image: s299

Secta vel usta furens ponat: tormenta sit intor [(reading uncertain: print unclear)]
Fortior ista Macer.

Ataxia nostri saeculi sive Mundi ad occasum vergentis signa. Ode XX.

Ultima iam venit Fatis urgentibus aetas,
Suoque pronus Orbis impulsu ruit.
Me non vana queri, testis, discordia rerum:
Quae turbat huius prima molis federa [Reg: foedera]
Insuper immanem portendunt omnia casum,
Priusque nulli monstra visa seculo.
Vidimus ardenteis [Reg: ardentes] mediis in nubibus hastas,
Lateque coelum flammea incensum iuba.
Vidimus adversam Soli concurrere Lunam,
Thebana fratres sicut olim ad moenia.
Vidimus in stabulis vitulos saltare marinos,
Iunctumque damis et capellis Protea .
At loca Tritonum Satyri petiere bimembres:
Qua se Sicano Scylla committit freto.
Atque adeo in silvis cantare auditus Arion:
Delphinas inter flere carmen Orpheus
Latravere boves: humano more locuti
Canes feruntur cum lupis: hi cum grege.
Intremuit vocale nemus migrantibus ornis:
Cecinere volucres, quaeque voce non sua.
Oceanus tumuit nullo maria ima movente,
Et absque simul Boreasque, Eurusque, Notusque;
Nulloque potuit unda fluctu surrigi.
Ipsi etiam patrem venti sprevere rebelles,
Sortemque flandi sede mutarunt nova.
In pluviam siccae solverunt vellera nubes:
Caelo tonanti nullus insedit vapor.
Sparsus sanguinei tetro Phaethontis odore
Rubrae viator monstrat exta grandinis.


page 302, image: s300

Sunt, qui de curru narrant cecidisse Booton,
Ursamque vetito proluisse gurgite.
Aestas vel calvos monteis [Reg: montes] , vel frigida canos
Hinc fronde verna nudat, hinc tegit nive.
Pluribus in templis sudantia marmora plorant;
Eburque falso rore maculosum gemit,
Dissona in Herzynio strident oracula luco:
Moravas per urbeis [Reg: urbes] aera sponte tinniunt.
Turribus Alsaticis visus consistere bubo,
Medium sereni Solis irritans diem.
Enceladum movisse latus Trinacria sensit:
Non una reducem Sponsa raptorem timet,
Sulphureos crines, piceataque stagna Vesevi ,
Afflata quoties iam bibit Neapolis !
Se quoque subductis fugitiva Calabria campis
Amisit, exsul orbis, et sui prope
Turba supra pennas, veluti per plana, cucurrit:
Toto recedens vanuit fundo lacus.
Nec procul Elysia repererunt [Reg: reppererunt] pascua valle
Armenta surdis mersa cum pastoribus.
Crudaque non unus tulit Amphiaraus ad Orcum ,
Et impolita, nec vocata funera.
Ut visis primum, subque antra labantibus Umbris,
Attonita vitae Parca stamen ruperit,
Ista tamen dirus praedixerat ante Cometes,
Impune numquam crine promisso rubens:
Qui quattuor retro lustris invaserat Arcton,
Spicamque demum pepulit Erigones manu.
Nam post horribiles, facto velut agmine, Formae,
Letum, laborque, et mille venerunt Striges.
Haud aliter, quam si rupis Titania pubes
Clathris [Reg: Clatris] Averni cuncta traxisset mala.
Turpe fames ringens, et nata cadavere Pestis,
Et caeterorum Cura morborum parens:
Saevaque paupertas, luxu peior Opum vis,
Livorque flavus, et decemplex Ambitus:
Quaeque referre mora est, quamquam tolerare necesse.
Exin quietis taedet ac vitae viros.
Ad caedes properant, et strages stragibus addunt.
Exacuit in se tela desperatio.


page 303, image: s301

Portitor infernus plenis lassatur acervis,
Reficitque cymbam, et exsercratur advenas:
Ac quoniam toties urgent examina, conto
Fastidiosus nauta Maneis [Reg: Manes] verberat.
Non mors una satis. Passim disiecta per agros
Hebetant aratrum tritis ossa rustici,
His hominum fraudeis [Reg: fraudes] , et fraudibus adice noxas.
Et quae tacendo mutus accusat dolor.
Iam scelus est, non esse malum, Superosque negare:
Se perditurus, ante perdit et Deum.
Nomina mutantur Virtus, Fortuna vocatur:
Natura, culpa: clara fastus, indoles.
Arma ferunt legeis [Reg: leges] , mutataque Curia castris;
Strictumque ius districtus ensis dividit.
Conspicuis equitat torquata Calumnia gemmis:
Damnatus insons trahitur ad restim pudor.
Utque foro merces, medio sic caussa Senatu
Emenda prostat, venditore Iudice.
Pro mercede nocens, fortis tenet Herculis arma;
Defensor aequi, delicatus est Paris .
Vaenit honos precio [Reg: pretio] , vaenit provincia nummis:
Vaenit potestas, vaeneunt [Reg: veneunt] et virgines.
Tam crudelis amor, quam nunc miserabilis ira est.
Pendent ab uno saepe vultu proelia.
Pallatim fracti didicerunt fallere risus:
Mandatur illis militaris ultio.
Sed neque de lacrimis eadem sententia constat.
Pietatis humor histrioniam facit.
Iamque et fictilibus plebeia aconita bibuntur,
Visuntque coenas magna Fata pauperes.
Usque adeo nihil est sinceri, rarus amicus
Iuvare verso stabilis afflictum cado:
Rara fides, quisquis mentitur verius omne
Punctum superbi: faciunt peiora nepotes,
Ovo daturi pessimum rupto genus.
Nasus habet pueros duplex, et corpore maior:
Brevior virilis est super cilio coma.
Prona (quid hoc!) quatiunt iuga, me cantante, Triones :
Plagis tumultus ex quaternis ingruit!


page 304, image: s302

Romanae titubant testacea secula plantae:
Vix aliquod imo robur ex ferro trahunt.
Si modo non vano Chaldaei somnia Regis
Explicuit ore iuvenis, Hebraeum decus:
Instat summa dies, et ineluctabile tempus:
Mediumque scis nube iamiam prospicit
Dum citharas, speculum, thalamos, unguenta, puellas,
Hilaresque vino poscimus rosas; adest.
Intonant. Heu tumuli, mortisque ad classica Manes:
Heu squalor Orbis, heu repens Catastrophe!
Fulminat o cautes aque acroceraunia ponti:
O mulgentum quassa saxa rupium.
Heu mihi! non pacis, sed belli flebile signum
Iris curuli fulta nimbo potulit [(perhaps: protulit)] .
Scilicet idcirco radians spectabitur Arcus,
Ut plura iudex vibret illo spicula.
Ecce tyrannorum sparsos fuligine vultus!
Pallescit aurum: livet omnis purpura.
Alte consurgit capitum crinalis echinus,
Rectisque vertex hispidus setis [Reg: saetis] riget.
Quoque venturam flexu vitabimus iram?
An eius ulla perditis datur fuga?
O scopuli, vestras late diducite costas.
Quis fulgurantem nubis aspectum ferat?

Carmen saeculare de Societate Iesu. Anno MDCXL. Ode XXI .

Diva, mortaleis [Reg: mortales] miserata casus:
Prima quam parvis Minoressa cunis
Cepit, Hispani Patris ex flagranti
Vulnere natam.
Pulcher Ignati Mariaeque sanguis:
Unde diffusum sociale fedus [Reg: foedus] .
Ordinis longa serie, Nepotes
Fluxit in omneis [Reg: omnes] .


page 305, image: s303

Dic io paean, ter io triumphe,
Fertilis Mater, generosa Virgo:
Cui rosae dignum pariterque miscent
Lilia sertum.
Rebus adversis animosa, laetis
Cauta crevisti. Zephyro cadente,
Vexit ad portum Boreas sub ipso
Turbine salvam.
Profuit, quisquis voluit nocere.
Te suis hostes aluere bellis:
Foeda tempestas tibi lac et almum
Praebuit uber.
Qualis illiso sonat icta ponto
Herculis Calpe, neque dimovetur:
Montibus subter tumidis aquarum
Mole tua stas.
Me tibi veras cecinisse laudeis [Reg: laudes] ,
Lustra bis deno revoluta cursu
Invehens Orbi secularis
Approbat Anni.
Te decente Musae, viridesque lauri:
Te decent arae, Pietasque alumna
Turis incensi, Superumque cura
Mysticus horror.
Tu feros cultos hominum reformas,
Voce tigreis [Reg: tigres] trahis, et minarum
In parum castas inimica mittis
Fulmina nocteis [Reg: noctes] .
Quae tibi rupes, quod iter ferarum
Est inaccessum? Quis inhospitalis
Trans nigram Thulen, niveamque Peucen,
Angulus orae?
Mons ubi nidum posuere venti:
Bruma iam flava glacie senescit,
Excubant Gryphes; tamen ambulantur
Aequoris instar.
Cuncta subsidunt Sociis ubique
Exsules vivunt, et ubique cives.
Cui satis Virtus, habet unde sola
Sit sibi dives.


page 306, image: s304

Unico navim quatiente nutu,
In salis spumas iacietur asser:
Et tribus distans digitis marino
Funere corpus.
Ad Magellanas aliquis Molucas
Pinea vadet trabe destitutus.
Ille Moeotin bibet, et Niphaten
Praeferet Oeno
Nulla non remis freta verberantur.
Vela iam late tua trudit Auster.
Oris afflatu; tua trudit Eurus
Trudit Iapix.
Cognitam mundo quoque fabuloso
Concinunt Seres: similique Iapon
Concolor nobis, alioque vultu
Decolor Indus.
Munus inversae tibi pellis ater
Aethiops debet, niveosque moreis [Reg: mores]
Fonte lustratus; pluviaeque pauper
Flumina vitae.
Dic io paean, ter io triumphe:
Cuius in caussam veniunt tyranni:
Qui peregrina tibi nexuerunt
Fronde coronas.
Qua patet tellus pelagusque late,
Inter extremas, mediamque zonam
Pulchra certatim tibi missa Divum
Purpura fulget.
Claustra Sinarum, Brasilaeque cannae;
Africae saltus, Alemanna [Reg: Alamanna] castra.
Angliae pingues maduere nostro
Sanguine campi.
Sternimus vincti; superamus imi;
Surgimus plures toties cadendo.
Rubra maioris metimur futuri
Semina messis.
Ista praesentis facies sequenti
Quam, Deus, seclo dabis? Utriusque.
Sacra cum Cosmae, sacra Damiani
Astra recurrent.


page 307, image: s305

Iacobi Balde e Societate Iesu Silvae Lyricae. Liber I. De venatione. Ad Nicolaum Stephanum, et Guilielmum Henricum, Lecantas Radagisios. FF Germanos

Non facile tantam morum vultuumque similitudinem, ullis in fratribus videre memini; quantam in vobis, omni ornamentorum genere florentibus, Natura expressit, et Virtus confirmavit. Utrique vivida indoles, par corporis forma, referens in fronte Maiores suos. Ego autem summas inter dotes, multo magis iucundissimam animorum studiorumque coniunctionem semper admiratus sum pulcherrimo quippe invento, Dianam et Palladem, Deas utique dissidentes, ac ferme nullo, praeterquam virginitatis consensu amicas, reconciliatus. Quae in Deorum Conciliis, propter diversam vivendi agendique rationem, feruntur olim mutuis abstinuisse conspectibus; intra limina domus vestrae, familiariter pacem colunt,


page 308, image: s306

neutra alteram impedit: utraque vos iuvat. Venandi voluptas interposita, cupiditatem sciendi non minuit. Hoc corpus, ista animum exercet in cornibus Cervorum cithara pendent: venabula plectris sociantur, calamique deversos in usus instructi . Chartam doctissimis epistolis insumendam, luporum aprorumque dentes laevigant [Reg: levigant] . Idem Musarum, Maenalium et Castalium videri possit. Indicta profectione, nullos Magis deceat agitare equum, insequi feras, dirigere tela, ipsi montes silvaeque, praebere gaudent accessus, et audito clamore subsultant Domi rursus commercia literarum succedunt in solidum. Amoenissime refertis, quid Echo Romana dixerit, describuntur nemora, antrorum recessus, colles fontes. Omnia elegantiae coloribus et genio vestro rident. Cum Musis loquimini, ut sororibus; cum Apolline, ut fratre. Praeterae nihil tam profundum altumque humana sapientia constituit, quo non exporrecti felicitas ingenii perventura videatur. Illud nuperrime placuit; cum Sigismundus Lecanta, Cognatus vester, antequam Bononiam evocaretur peteret a me Dianae sacra versibus celebrari, addidisse vos: caverem autem Palladis auctoritatem delibare religionem Pieridum non esse iniuriosa Faunorum laetitia temerandam. Accepi imperium et conditionem atque honestissimis votis obsecutus, alternis utrique Divae litavi. Caeterum non in omnem venationis ambitum diffusus, sed ex aliquot patribus pauca dumtaxat complexus sum. Antiheses, morosorum hominum fastidiis metiendae sunt: Sub finem Dithyrambus, meo sensu.


page 309, image: s307

I. Venandi voluptatem, et severam, et castam esse.

Nam cui non placeat venatum vita Dearum,
Frondosa circum Maenala?
Huc pulchre Diana ferox; comitesque Dianae,
Adeste, succinctae togam:
Flava Leontodame, Britomartis fusca, Lycaste
Velox et opis caerula.
Huc de more plagas, huc gressum tendite, Divae,
Formosa nudae brachia.
Castus amat silvas. Nam tu quoque casta iugalem,
Dictynna, spernis annulum.
Quod sua misceri venantibus otia nollet
Ignava Nympha Salmacis;
Molie pecus facta est, et Virgo desiit esse,
Et vera pene femina.
Castus amat silvas Veneris nos fallimus igneis,
Clavumque clavo pellimus.
Nos Eryci, Delon, Cynthum praeponimus Idae,
Sudumque coelum fornici:
Tota fuit quondam nostrae Germania mentis,
Assueta capto vivere
Noster et Hippolytus: qui, ne Venus ureret, arcum
Elusit arcu Cyprium.
Innocuum rus est plus peccat in urbe Cupido,
Puer fera nocentior.
Antithesis.
Ad cui Venantem nec laeta, nec integra semper
Conditio, seu vita placeret?
Castus amas silvas sed et haec non unus adulter,
Et leno sceleratus, amarunt.
Venator Perdix, nemus incestavit eodem.
Quo Thebas rex Oedipus igni.
Ilice sub densa (fertur monstrasse puellae)
Corrupit te Iuppiter, io.
Castus amat silvas. Sed non sunt omnia silvae,
Quae viridis tegit abdita saltus.


page 310, image: s308

Saepe sub arboribus Tros et male conscia Dido
Fraude latent Iunonis iniquae.
Regina exstructae muros Carthaginis intra
Non legitur solvisse pudorem.
Vix egressa fuit: cum totum abolere Sichaeum [Reg: Sychaeum]
Suasit amor, specus, horrida grando
Exsulis Iliaci demens complexibus arsit,
In Maneis [Reg: Manes] periura sepultos
Hinc lacrymae [Reg: lacrimae] atroces, mortisque insana cupido,
Et sanguis de pectore fluit.
Quid prodest, urbem fugisse, urbisque nefandas
Ferre faces et crimina secum?
Insectata foris cervos, currebat et ipsa,
Cerva velut grave saucia telo
His capta est Phoenissa plagis, quibus ipsa volebat
Implicitam concludere praedam.
Quae tulerat crispata manus venabula, pressit
Letali praecordia ferro.
Non quia formoso cultu succincta Diana
Virginei depingitur oris:
Quisquis in eiusdem iuravit cornua, coelebs [Reg: caelebs]
Continuo dormire probatur.
Pingeris num gens Satyris magis ulla petulca?
Omne tamen nemus incolit illa.
Quis nescit Dryadas? meretrix an notior ulla?
Non urbeis [Reg: urbes] , sed rura frequentant.
Glaucus Amimonen nemorum vitiavit in umbra:
Et pharetram gestabat, et arcum.
Ipse aper impurum vindex percussit Adonin ,
Flente licet sua Cypride damna.
Poemenis et Sticte, fuerant ex Arcade matres,
Et Theron, et nobilis Alce .
Atqui venari labor est: Venus otia mavult,
Et thalami stertentis olores.
Sed quondam et saevit Venus irritata labore,
Et vires capit ignea cursu:
Atque aliquam somnum refugit, doctamque quietem;
Parnassum, Musasque perosa.


page 311, image: s309

II. Cervorum iucunda venatio in silvis.

Messis adest effer tandem, Venator Orion,
Nodosa tectis retia.
Tempus prona mane cinctos indagine saltus
Percurre nunc, et excuba.
In cervos datur ire leveis [Reg: leves] , simul annua frontis
Induruerunt germina.
Post, ubi protulerit faciem Pomona decoram,
Calvescit haec Occasio.
Nam tunc indulgent Veneri furor aestuat intus.
Plerumque formidabilis.
Ergo prima dies vix evigilavit, ab indis
Curru revecta luteo:
It longum campis agmen, selecta canum vis,
Rostroque captat omnia:
Impatiensque morae (notas odor attulit auras)
Tentat manus abrumpere.
Signa canunt omni rabies mox libera freno
Festiva spirat proelia:
Inque recens signata solo vestigia fertur
Sagax amussis narium.
Ecce per ambages cervus clamoribus actus
Ramosa tollit cornua.
Quaerenti per aperta fugam, plaga nexilis obstat,
Et impeditum retrahit.
Ille volat, ventis etiam post terga relictis,
Fontemque quaerit avium.
Terga pavore madent. Fruticeta trementia late
Rumpuntur, et circumsonant
Sed iam praeda cadet. Premit arcte candidus illam
Leucon, et ater Asbolus.
Protinus Arcadio solvuntur viscera cultro.
Cor immolantur Deliae.
Caetera concordes epulas, concordia pingui
Luxu saginant pocula.
Antithesis.
Gaudia sint utinam, quae fortiter ter audito dici;
Laetitiaeque vacent
Aequata priscis Orgia:


page 312, image: s310

Ista tamen magno, nisi fallimur. Orgia constant
Oblita quo pretio,
Quantum metalli prodigunt!
Argentum ferro, plumbo consumitur aurum:
Haec Diomedis erat
Glaucique per mutatio.
Quantula res, cunctis animalia cernere nota;
Ut iaculante manu
Confixa, cervi palpent!
Tantum oculo debes aut tota pascere silva.
Sumtibus [Reg: Sumptibus] immodicis
Cogaris hunc Apicium?
Heu cave, ne renoves clamantem Actaeona frustra
Fabula nobilior
Cadmi futurus filio.

III. Festiva agitatio cervorum in aquis.

Quid si cornigeri videas gregis agmen aquosas
Subire Nympharum domos?
Saepe lacum tranant centum, capita alta levantes
Virgulta credas repere.
Pompa necis iucunda natat, timidaeque severo
Lusu lavantur victimae.
Cum subito glans torta ferit cava tempora cervi,
Luctantis in vivario.
Ille prius fusos stagno quam porrigat armos,
Sublime rectus tollitur;
Assultuque fugit mortem, et mox corpore toto
Plaudit cruentos vortices.
Gaudent agricolae praedonem messis abactum
Poenas dedisse criminum.
Respirat placata Ceres, iustamque Dianam
Tanto salutat laetior.
Antithesis.
Sed iuvet haec vidisse semel: si crebrius instes
Ac repetas, fastidia ructant.


page 313, image: s311

Saepius adspexi trananteis [Reg: tranantes] flumina cervos.
Plus fuerit, subiisse paludem?
Fabra hominis mens est, et novit imagine rerum
Diversas coniungere formas.
Contrahit in medium, quaecumque extrema vagantur.
Ac toto distantia Mundo.
Illa domi lepidas acies quascumque ferarum,
In cerebri committit arena.
Illi barrus adest, quoties desiderat, Indus;
Et pede bos sparsurus arenam.
Psittacus in cavea, vel cercopithecus in aula,
Cumque sua nuce simia ludens.

V. Caerimoniae Venantium.

Interea nulli fas est potuisse galerum.
Adhaeret instar cassidis.
Non si praeter eant Phoebus, Latonia, Caesar,
Nudum videbunt occiput.
Post vespertinus Titan ubi liquida magni
Enavigavit aetheris,
Iamque viae fessus portum prospectat Iberum [Reg: Hiberum] ;
Appellitur Venatio.
Ergo domum redeunt evincti tempora quercu:
Laudant ferinam coniuges.
Heic [Reg: Hic] sudata fames conditaque ponitur, olim
Multis emenda Regibus.
Atque aliquis spissum prosternit in aggere somnum;
Et flante naso personat.
Capripedes alius Faunos imitatur, et Oden
Gratam Napaeis accinit.
Antithesis
Interea nulli fas est vitare calorem:
Uruntur instar cerei.
Ardet anhela sitis, trepidoque accensa profundum
Negat liquori cedere.
Dumque canis latrat, venantis et ilia latrant,
Bipesque venter ringitur.


page 314, image: s312

Ut multi reduces stupam [Reg: stuppam] , cupiantque vel ipsam
Scobem comesse; non habent.

VI [(transcriber); sic: V] . Idioma Venatorium.

Sunt certi fines; sunt certa vocabula nobis:
Est mira fandi gratia.
Qui non vult onager, vertex vel obesus haberi;
In verba ne peccaverit.
Tutius in luco Triviam spectare lavantem
Possis, Iovemque prodere:
Quam venatricem temere corrumpere linguam.
Hic error, est Piaculum.
Indubitata cadit Reus in ludibria cultri,
Ceu numen, irritabilis.
Omnia si tentes, nequeas evadere ferrum
Deae sacrum Facetiae:
Missilibus Phoebi, Mavortis dignius hasta,
Ipso Tonantis fulmine.
Quisque super Cervum porrectus plectitur error,
Ictuque fert innoxios.
Herbida succssis iam dudum Orchestra cachinnis,
Fluctuque pulmonum fremit.
Antithesis.
Huc igitur ventum est, ut iactent Rhetora silvae
Campi disertum Protea?
Cuius se forma: facundia vertat in omneis [Reg: omnes] ,
Novare felix nomina.
Chaonias legimus spirasse oracula quercus,
Non vero quamvis arborem.
Si tamen ista novae concessa est gloria linguae
Ususque Venatoribus:
Nempe suis eadem Pataraeus Apollo poetis
Negabit, ohe, vitricus?
Atqui tam bene sim novitatis idoneus auctor,
Quam rure natus semifer.
Quid dabitur vati, qui mille sonantia verba,
Tornata, plena, grandia,


page 315, image: s313

Nec strumosa tamen, nec hiulca, nec aspera tractu;
Sed Attice virilia,
Signaque signatas res exaequantia, nocte
Excogitabit unica.
Ennius arma sonans olim taratantara dixit:
Hac voce castra moverat.
Non minus audebo, si, quod pater Ennius hausit
Praestat silere caetera.

VII [(transcriber); sic: VI] . Etiam hiemali tempore venatio optabilis, et commoda.

Taygeti Divae paullo maiora canamus:
October infert frigora.
Cum nix prima iacet, paullumque incanuit ilex,
Tritaeque strident semitae:
Eustachiana cohors, lato venabula ferro,
Sudes et ambustas para.
Arma volutabis infer silvestribus arma
De proeliaturus cape.
Mane ruunt equites: et qui de gente Laconum
Venit Melampus utilis;
Dictaeusque Dromas, Tigrisque et matre Britanna
Natus Lycisca fortior.
Cautus adhuc procul, et solers [Reg: sollers] divinat Aello,
Hosteisque [Reg: Hostesque] tectos arguit.
Obliquumque tuens, hic post carecta latet Sus,
Hylax acutus indicat.
Conveniunt plures aper ocius exsilit, et se
Aufert tumultu fulminis.
Currite veloces, Hecaerge et Oreades omnes:
Ut collocetur bellua.
Antithesis.
Heu, nulla in silvis, certe non plena voluptas!
Praeda quidem Calydonia capta est;
Non sine clade tamen ferro porrecta iacet sus:
Sed denteis [Reg: dentes] in ventre reliquit.


page 316, image: s314

Rusticus hic oculos terebravit vepribus; ille
Et poplites abiunxit et artus.
En, turpem plagam, decumanaque vulnera multi,
Effuso cum sanguine monstrant.
Inguina diffusus propriam Venator arenam,
Et munus ferale Dianae,
Seque super culpat; ululatuque aethera complet.
Num tanti spectacula ruris!
Non praebere queat meliora domesticus olim
Et gratis innoxia porcus?
Omnibus in plateis grunnire Elpenora late,
Et socios audimus Ulyssis.

VIII [(transcriber); sic: VII] . Venatio Aprorum, bellicosa, et plena robustae voluptatis.

At non ignavis licet esse prementibus aprum.
Seria tela para
In vasta silvae abdomina.
Hic tibi Garpophori praesens occurrat imago,
Sanguinolenta truces
Pugnantis inter bestias.
Quaedam vix Geticis distat Venatio bellis,
Ense manuque ferox;
Martemque verum provocat.
Quippe sui meminere ferae. Secat, ecce, lutosam
Turbine rapta viam,
Globumque stantem perfurit.
Qualia in obscuri pluvia caligine coeli,
Nube tonante ruunt
Parsura nulli fulmina.
Emicat et Lachne Spartana, et Oribasus Arcas,
Setigerasque [Reg: Saetigerasque] Nape
Deprendit aureis mordicus.
Mulcet corda metus vibrantia gaudia pallent,
Erigitur pilus:
Sed grata sunt pericula.
Adversi confligit apri pinguissima moles:
Cum canibusque suos
Miscere denteis [Reg: dentes] aestuat.


page 317, image: s315

Donec ab innumeris equitata Sagacibus ictum
Non removere valet,
Obstante coram Pamphago.
Sic quoque terribilis: trepidat mortemque minatur.
Igne flagrante oculi;
Vitreis inictum convocat.
Currit, io, frendens, praefixam currit in hastam.
Irruat ulterius,
Ni fortis obstet lamina.
Ergo putreis [Reg: putres] animam spumantem eructat in herbas.
Sic quoque torva iacet,
Terraeque sulcos imprimit.
Stragibus augetur numerus. Sacer impetus idem
Per nemus omne vagus,
Sexcenta monstra collocat.
Subvehitur plaustris camporum terror in urbem,
Nunc amor, et populi
Mirantis explet lumina.
Pondus iter tardat; pendent immania visu
Tergora: quamque trahunt,
Horrenti iuvenci sarcinam.
Pars sale conditur: verubus pars mascula cedit.
Ebria sanguineum
Culina nidorem vomit.
Grande caput mensas obit, et convivia circum
Fertur, ut in stomacho
Gulam latentem provocet.
Additur hiberni petulans clementia Bacchi,
Non sine saevitia
Movente iucundum sitim.
Antithesis
Unde sonant moti festivo carmine montes?
Cur icta clamant sidera?
Scilicet a laeto debellatore ferarum
Concussa plaudunt Maenala!
Ostentantur Apri, perfusaque spicula tabo,
Visenda caedes ordine.
Credideram Geticum dempta cervice tyrannum
Duci subactis Thracibus.


page 318, image: s316

Mustea de capto tales Petasone triumphi
Aguntur inter pocula!
Sis tamen immanis (nam quid contendimus ultra?)
In strage porci gloria:
Maxima nimirum Canibus debetur odoris,
Oribaso vel Laelapi.
In quorum rictu posuit cataphracta minaceis [Reg: minaces]
Natura serras dentium.
Hi pugnant, hi colla tenent, hi morsibus instant.
Hi devorant coliphia;
Et cum Setigeris [Reg: Saetigeris] subeunt discrimina vitae,
Luctamque arenis inferunt.
Quando Aper huc illuc, omnem curvatus ad ictum,
Canes in orbem fulminat;
Spectat homo tantum, veluti Circensia quondam
Plebs otiosa Romuli.
Non nisi securus lascivae commodat irae
In hoste deprenso manum.
O ergo Latium Canibus decerne triumphum,
Dignis adire curiam.
Primus eat Dorceus; Canachen comitetur
Hylactor:
Lachnen sequatur Pamphagus.
Sed Dromas et Ladon generis consortia iungant:
Stipet Melanchaeten Thous.
Tum post Ichnobaten et Theridamanta Britannos,
Laconiasque Tigrides,
Dictator trabeatus eat Latrator Anubis.
Currum trahunt Aegyptii.
Sistra procul Nilusque sonent, venerante Canopo
Ringentis ora numinis.
Pone catenatique sues ducantur, et ursi,
Fortuna si quos addidit.
Sistantur vivi pedibus post terga revinctis:
Palam vehantur mortui.
Atque ubi contigerit Capitoli ignobile saxum
Pompae Caninae fabula;
Cerberea detur Victori pinguior offa,
Et in Macello dormiat.


page 319, image: s317

IX [(transcriber); sic: VIII] . Venatio, Martis rudimenta, et ad crudam pugnam laeta praeparatio.

Qui cupit e terra pulsos Alemannide [Reg: Alamannide] Suecos,
Trans gelidi carecta Bootae:
Colligat e turmis aciem Venantibus aptam,
In Thracas moturus, et Hunnum.
Nos animos, nervumque, irasque, et robur habemus,
Iam dociles perferre laborem.
Scimus discusso Solem praevertere somno:
Ante diem gyramur ad Ortum.
Saepe Deam noctu spectamus in aethere nostram
Vultu alio deducere stellas.
Excubias si castra suas silvestribus aequent
In medio Mavortia campo;
Aut ubi considunt vigiles ad moenia, iussi
Obsessos defendere muros:
Tam facili numquam saltu se libret in urbem
Neglectu felicior hostis.
Nec tot vulneribus rubeas lacerata, sinumque
Scissa tuo, Germania, damno.
Praeterea nos dura fames exercet; et urit
Saeva sitis, comitata molossos.
Scimus Appollineis etiam certare sagittis,
Mentiri metuentibus ictum.
Non solus pomum puerili vertice Delius [(editor); sic: Dellus]
Deiciat. Feriemus et ipsi.
Gustavi regale caput fortasse tulissem
In disco tibi, Maxime Caesar:
Si mihi mandasses olim, tua signa sequenti,
Vandalicum configere collum.
Antithesis
At neque propterea, quisquis venator habetur,
Bellator audit strenuus.
Invenias multos in pacis proelia forteis [Reg: fortes] ,
Spondere fastos Herculis.


page 320, image: s318

Speres effusos Gradivi renibus, ipsum
Visu fugaturos patrem.
Horum aliquis summo ieiunus mane, feroci
Rus verberat suspiro.
Quamvis tristis hiems constringat frigore terras,
Aetherque spissus mugiat;
Admotum conscendit equum festinus, et urget
Spelaea, dumos, confraga.
Nil metuens in opaca ruit, non laeditur aestu,
Contemnit hibernum gelu.
Immemor et coenae [Reg: cenae] vento pulsatur et imbri,
Ipsisque duratur malis
Quo se cumque rapit, videatur inire duellum,
Timens susurros aesculi.
Finge levem belli rumorem ad tempora lapsum,
Movisse cordis pessulum:
Mox prodire metus; vario pallescere vultu,
Stillare toto corpore.
Pallentem statuam sonipes quoque concitus aufert
Abimminente lancea.
Seria res ludo, Marti Latona distat;
Campoque frondosum nemus.
Et tuba terribilis, funestaque nubila proflans,
Terret minorem fistulam.

X [(transcriber); sic: IX] . Fortissimum quemque militem, Venatorem fuisse.

Si recte memini; magni Chironis alumnus,
Et generosus Abas,
Laudantur a venabulis.
Pergama qui fundo subvertit, et Hectora curru;
Fertur amasse nemus,
Senisque rupem Thessali.
Bellipotens Panopes, fortissima dextera Lausi
Insidiata feris,
Gaudebat arcum tendere.
Denique Centauris quid ad hostica promtius [Reg: promptius] arma?
Gens animosa meae
Consentit asto Cynthiae.


page 321, image: s319

Tela, rudes quercus. Aliquot concurrere visis,
Ipse pavens clypeo
Gradivus optet protegi.
Arboribus iactis oculi figuntur; et una
Faucibus immodice
Quassis molares excidunt.
Antithesis.
Quis mihi silvicolas tumido crepat ore bimembres,
Monychon atque Pholum?
Ut venatores fuerint, quos corpore misto
Pindus et Ossa tulit;
Hinc honor accedet Dianae castra secutis,
Eximiumve decus?
Utilius sapiens ventosa lauda carebit,
Quae nihil artis habet.
Obicis Aeaciden sed non in plebe ferarum
Haeserat Aeacides.
Quem non tentasset Meleager; hic obvius instar
Straverat hinnulei.
Ursorum cuneos solus turbabat Achilles;
Solus in antra ruit.
Ille truces catulos, matre inspectante leaena,
Eripuisse datur.
Si leo se contra mosset, divulsa iubatum
Fregit in ossa patrem.

XI [(transcriber); sic: X] . Recordatio praeteritorum laborum, Venatori iucunda.

Salve Latonae soboles, Regina triformis,
Tresque gerens facies;
Mihi sed una carior:
Qua nemora, et monteis [Reg: montes] , et amica negotia curas;
Cum pharetrata tuum
Fratrem relinquis aetheri
Te moderante manum, certos intendimus arcus:
Certaque sulphurae
Mandata glandes deferunt.


page 322, image: s320

Te duce tres canos, nigranteis [Reg: nigrantes] quattuor ursos.
In nive Sarmatica.
Stravi volucri plumbea.
Unus in his, postquam praeclusit caespite vulnus,
Verberis impatiens
In me bipes surrexerat.
Dum voveo pellem, geminato turbidus ictu
Concidit ante pedes,
Polumque versus Arcticum.
Auspice te scopulos, vicinaque scandimus astris
Saxa; licet saliens
Nos capricornus impetat.
Tres nuper capreas deieci vertice rupis.
Ardua picta quidem;
Sed est voluptas utilis.
His ego vestitus virgatam rideo byssum;
Tinctaque Sidonio
Contemno rore vellera.
Antithesis.
Quod moneo: cave, ne variant invia damis,
Ductis in exitium:
Dicaris alter Icarus.
Utque dedit lapsus celebri sua nomina ponto:
Praecipitante gradu,
Famosa des et montibus.
Martini paries, quo nititur alta Tyrolis;
Cum glaciale caput
Praerupta coelo subrigit:
Illa tuis Rupes, Dux, inclita, Maxime, coeptis
Aspera vel Satyros
His terret a [(reading uncertain: print faded)] vestigiis.
Conclamatus eras, nite Deus ipse levasset,
Qua via nulla patet,
Miro reductum tramite.
Lubrica cur miseri discrimina quaerimus ultro?
Illa tamen subeunt
Iniussa, nec praenuntiant.
In subitos casus, Mortales, stamus et imus.
Fata vehuntur equis:
Et saepe turmatim ruunt.


page 323, image: s321

Dilectam Cephalus thalamis Hyphileida Pocrin.
Ah! miser arcitenens,
Transfixit inter arbores.
Dum putat esse feram, calamum coniecit aduncum.
Torta sagitta volat:
Exclamat Uxor, occidi.
Error erat; sed erat numquam revocabilis error.
Fixa iacebat humi:
Figens madebat lacrimis.

XII [(transcriber); sic: XI] . Venatio leporis illecebrosa.

Obvius, ecce, lepus, grata formidine natus:
Praeda, nec aerio
Cessura phoenicoptero.
Ille canem quemvis, nisi sint duo, plurima circum
Iugera, multiplici
Fatigat unus circino.
Currit in anfractus, morsumque eludit hiantem
Laelapis: et dubitat,
Seseque pernix eripit.
Ac licet interdum pede iam videatur, ore
Increpitante premi;
Rubo latronem dimovet.
Non tantum celeres Lepori timor addidit alas,
Auxit et ingenio,
Et delicatis fraudibus.
Antithesis.
Quo mea me tua te, ducitque trahitque cupido;
Hoc melius iuramus amantes.
Quot Caesar quidem misceas, tot cuspide Mauros
Crediderat stravisse leones.
Nos ergo nobis, nos gaudia fingimus ipsi;
Et cupimus dulcedine falli.
Ei ieiuna canis, leporem sectata fugacem,
Spectanteis [Reg: Spectantes] delectat in agro:
Rivalem cum rapta fugat, super ossa recumbens,
Non pariter delectet in urbe?


page 324, image: s322

Ut tamen admittam discrimen utrimque locorum;
Hoc peius venatio distat
Saepius et vacuum praedae Silvanus, et aegrum,
Et multo cum splene remittit.
Quantumvis latebrae speculator in ilia nixus,
Bis senas impenderit horas.
Ut capias aliquid: quoties amitteris ipse,
Teque tibi furaris et annos?
Perdita nam vitae censebis tempora, vilis
In studii feritate peracta.

XIII [(transcriber); sic: XII] Venatio Vulpis ridicula.

Turbantur Vulpes lapidum modulante repulsu,
Suis cavernis excitae.
Quamvis mille dolos circum praecordia gestent,
Falluntur arrectae sono.
Sunt et ab unguiculis pumili, genus acre, Catelli.
Quos rixa mater edidit;
Parvaque. Sed tanto nutrivit acerbior ira,
Et imbuit calumniis.
Acti nequitiae stimulis in viscera terrae,
Clausos lacessunt incolas:
Textoresque feros vel sic invadere tentant.
Latratus ore maior est.
Nil mage pygmaeis vulpecula ralibus odit;
Nil experitur saevius.
Illud ridiculum: lepido cum cogimus ictu
Subire sustuarium [(reading uncertain: print faded)] .
Credas Schoenobaten saltare per aera: tracto
Sic fune quassa subsilit:
Inque trabes recidens, miserandum et funebre gannit
Astura mortis victima.
Malim vulpini lusum spectare petauri,
Quam prima Romae munera.
Antithesis.
Sed mihi non aeque haec Venatio foetet.
Dant pares in tempore poenas.


page 325, image: s323

Infamem Vulpes nebulam et nil turis olentem
Impingit capientis in ora.
Praefero Samsonem: quem non damnabile votum
Admorat nemoralibus antris;
Sed vindex animus, potuit cepisse trecentas,
Hostili nociturus aristae.
Peioris o si vulpeis [Reg: vulpes] educeret uncus.
Quae Regum stabulantur in Aulis;
Ut cultas rodant segetes, vinetaque [(reading uncertain: print faded)] vastent,
Et totum Virtutis Honestum!
Maior haberetur, quamvis foret ultimus, ipso
Venator Samsone colonus.

XIV [(transcriber); sic: XIII] . Venatoris propensio, colloquium, somnia, plena innocentis et festivae hilaritatis.

Imus Amycleos, Socii, percurrere saltus.
Huc indoles, huc gaudia
Me mihi nota vocant.
Ipsa loci facies primo, nemorumque corona,
Quem non in agros elicit,
Dum modulantur aves?
Deinde patens aer, et coelo purus aperto
Pulmonis haustus integri;
Vivaque fontis aqua.
Hic tellus aequata iacet, tumet altior illic;
Magnisque despectantia
Montibus astra ferit.
In modicos alibi colleis [Reg: colles] suspensa levatur,
Devexa ludit vallibus:
Quae variata iuvant.
Hic coryli fagis, hic mistae quercubus alni
Scenas virenteis [Reg: virentes] exhibent.
Urbs, operosa, vale.
Nescio quam vivos in pectore sentio motus:
Cum ruris adspectus subit,
En, ut in arboribus lanugo nexilis haeret:
Lymphae loquaces ut cavo


page 326, image: s324

Pumice prosiliunt!
Multa domi licet invitent remanere negantem;
Silvas tamen mens praeripit,
Retia rara, plagas.
In silvas mens omnis abit cum dormio, Fauni
Iucunda clarant somnia;
Semper et ista virent.
Mox canibus videor scrutari lustra ferarum.
Voceis [Reg: Voces] amicas audio:
Vocis imago redit.
O abies, bene quae montana vesceris aura:
O arbor umbrarum parens,
Sideribusque prope
Contiguum submissa caput; quae semper in altum
Umbone surgis florido,
Fessaque membra tegis!
Tu me ramorum viridi caligine mulces,
Et fronde cingis pileum:
Tu mihi grata quies.
Fallor, an hirtus aper? Videone aequantia fagos
Procera cervi cornua?
Laevia saxa sonant.
Impulit horrenteis [Reg: horrentes] , procul audio, bellua dumos.
Servi, Lacaenas solvite
Nebrophonemque iugo.
Talia per totam ludunt insomnia noctem.
Natura non expellitur.
Haec mihi vita placet.
Antithesis.
Adde; quod in moreis [Reg: mores] migret venatica Circe,
Plerumque miteis [Reg: mites] efferat:
Et placidis longe pulsis inducit agresteis [Reg: agrestes] ,
Crudamque redit indolem.
Humani cessat reverentia sanguinis, ex quo
Sanguis ferinus funditur.
Nempe negant aliqui? Iactantius imo fatemur,
Et inde captant gloriam,
Utque intus habitare feras, Faunosque sciamus,
Mistumque Centauri genus;


page 327, image: s325

Ante fores pendent rictus atque ora ferarum:
Quo more caupo [(reading uncertain: print blurred)] noscitur.
Tectum introgresso caput ostentabitur ingens
Gigantis ursi Sarmatae.
Pondus inest verbis, geminatque ostenta luporum.
Hic natus est in Anglia.
Exuvias huius Tyberinus [Reg: Tiberinus] misit amicus,
Nutricis olim Romuli.
Hoc trifidum cervi cornu vicinus Amyntas
Sub iliceto repperit.
Istud Rhinoceros medium deiecit in agrum:
Increvit illud fraxino.
Pulchrius o quanto Curius monstravit aratrum,
Quo Consul arva verterat!
Ollam Fabricius falcem Serenus et ensem,
Scutumque Patris Scipio.
Monstrares utinam detractas vertice Sueco
Cristas ahenae cassidis!
Aut tabulas, multoque nigrans lectore volumen,
Scriptamque iuris copiam.
Quidquid in arguto lusit sapientia prelo,
Praefertur istis cornibus.

XV [(transcriber); sic: XXI] . Scientiam Physicae ferinae, penes ingenia Venatorum esse.

Scire iuvat, quo se genio tuentur et astu;
Quos fera quaeque dolos
Evocet inclusos villis aut pellibus. Omnes
Hostibus invigilant;
Bellaque noverunt et convenientia tela.
Haec fodit, illa secat.
Haec punctim, caesim ferit: fugit ista nocenteis [Reg: nocentes] ,
Parthia, more tuo.
Altera, si circum iaculis urgetur iniquis,
cunctaque septa videt;
Sese offert, strictosque acuens interrita denteis [Reg: dentes] ,
Fulmen in ore coquit.


page 328, image: s326

Quam diversa canum sunt irritamina! Odorum
Qualis avarities!
Subsessor clamore premit, cursuque ecutor [(reading uncertain: print unclear)] :
Nasus ubique sagax
Viscera cum praedae dispersa iacentis in orbem
Depopulanda damus;
Credas infestos Furiis gaudentibus Orci,
Accumulare [(reading uncertain: print faded)] globum,
Ira plus aliquid saevaque cupidine latrat
Luxuriosa fames.
Praeterea longo nos plurima discimus usu,
Eruimus solo:
Quae nec Aristoteles sciri, nec Plinius, orbis
Fossor uterque, dedit.
Sola tuens oculis noto vestigia signo,
Protinus augur ero:
Coniciam sexum [(reading uncertain: print faded)] , pecus haec est femina: trimi
Haec simulacra mares
Impressere solo. Fera parturit ista: sed illa
Plenius uber habet.
Ardua quot ramos protrudant cornua; cervus
Indicat ungue pedis.
Inspectis pecudum fibris, Hetruscus [Reg: Etruscus] aruspex.
Scire futura petit.
Certius hoc possum, sumtu [Reg: sumptu] leviore Sorori
Cedat Apollo suae.
Antithesis.
Interea, dum se praefert Titania fratri,
Oreades Tritoniae;
Dum Psecas, et Crocale, Phialeque, Hyaleque, Nipheque,
Rhanisque Musas posthabent:
Blanda quidem cerebro, sed vasta mole trabalis
Inserpit ignorantia.
Ars iacet in tenebris: nullae celebrantur Athenae;
Cirrhaea squalent atria
Quae demum laus est, ex ungui discere cervum,
Quot lustra iam transmiserit?
Si vitreis Magni Senecae specularibus usus
Tuas videres belluas:


page 329, image: s327

Maius in immensi lucem se mitteret aevi
Nomen sonandum posteris.
Intus, si nescis, intus stabula alta ferarum
Vicina sunt praecordiis
Hic timidi lepores, et vota canina vagantur,
Et ganniens audacia.
Hic lupus, hic ululat mens insatiabilis auri:
Hic est fames Lycaonis.
Hinnit amor: videas saevos mugire dolores:
Irae iubatae rugiunt.
Spes saliens micat aure, aut desperatio latrat,
Et cuncta rumpit retia
Mentis agrum viridem setis [Reg: saetis] obducta voluptas
Radicitus depascitur.
Has, Nemerode, tuis pecudes configito telis.
Haec utilis venatio.
Ad claram studiis Famam Sapientia tendit,
Intra Librorum curiam:
Unde bonam capias mentem, discasque secundis
Perferre rebus prospera:
Et subitos contra fluctus, adversaque Fata
Firmare pontem pectoris.
Rerum occultarum primas ab origine caussas
Inquire rosis unguibus.
In puteo tepeat cur Bruma, et frigeat Aestas,
Vicesque gratas misceant.
Qua vi naturae ferrum lapis attrahat ater
Connubiale pabulum.
Quis Ventos per regna ferat spirabilis aer,
An buccinae sint aeris.
Neptuni glaucos qui frenet Luna iugales,
Aestumque deducat maris.
Involitent aurae flaventes ora [(reading uncertain: page folded)] cometae;
An Martis aulam transmeent.
Annus innato mutet Sol ordine cursum,
An Mens gubernet adsita.
Car aliquae tingi formident aequore stellae,
Quaedam fretis se proluant.
Talia Venator novit rarissimus. Ollae,
Focus, cubile, porticus.


page 330, image: s328

Et Dominus; redolent alpinas omnia silvas.
Fauni tuentur ianuam.
Ad putrem Fauni ducunt siphonibus undas:
Fauni dant manibus gelidam mantilia Fauni.
Est Faunus instar omnium.

XVI [(transcriber); sic: XV] . Optimum venatorem, optimum sui corporis esse medicum.

Non ego Philyriden, tumidumve Machaona supplex
Ac tremulo sermone lacessam;
Ut iuvet, et morbis vireis [Reg: vires] instauret abactis:
Hippocrates procul este tyranni
Felix, qui numquam crudelibus indiget herbis.
Aut tristis libamine succi!
Sanus ergo, corpus patulis exerceo campis:
Nec patior mala semina mortis
Crescere, funeream poscentia denique falcem.
Me proles Epidauria curet?
Ludendo , melius medicas eludimus arteis [Reg: artes] .
Non vincit Libitina Dianam.
Qui studiis intra pallent? Ergastula clausi;
Inferiis debentur et umbris.
Collapsae facies, atque infestina putrescunt;
Liberior venatus servat vitalia motu,
Et pravis humoribus obstat:
Ne bellum moveant animae; ne moenia, corpus
Ex pugnent, ac pectoris arcem.
Venatu floret sanguis, mensuraque venae
Laetitiae spirante movetur.
Frugalem preciosa [Reg: pretiosa] penum commendat orexis:
Hausta sapit de flumine lympha.
O nemus! O liquidis rorantia fontibus antra!
O gelidi formosa Lycaei!
Me procul in virideis [Reg: virides] sepostum ferte recessus.
Me vestris abscondite silvis.
Antithesis


page 331, image: s329

Parca voluptatem manus, appensamque bilanci
Commendat usus rarior.
Quod nimium, semper nocuit: mediocria prosunt:
Librata durant fortius.
Non ego defixum pluteis allidere pectus
Noctu diuque suaserim:
Sed neque more ferae rapidos intendere cursus,
Et aemulari capreas.
Venator, quem nota semel sua cepit Enyo,
Furorque dulcis imbuit;
Fertur in immodicum, fusisque exundat habenis,
Mansueta damnans otia:
Et sitit et vigilat: tandemque aetate fatiscit
Non illaboratus senex.
Quod miserum! Duros fractus licet egerit annos,
Insomnis, et sub pellibus:
Declivem curvo cum portat vertice vitam;
Dolet, dolendus nemini.
Austeras hiemes tamen, et tulit ignea coeli:
Sudavit, alsit, corruit.
Sed quia Virtutis non haec toleravit amore,
Ridetur in dispendio.
Caesareos quae movit equos in vulnera Sueci,
Audax mori pro patria:
Publica tractavit toto assurgente senatu,
Fidem talento praetulit:
Illa, vel in morbo laetabitur, illa senectus
Extendet aevum laudibus.

XVII [(transcriber); sic: XVI] . Dianae et Palladis Dialogus ac reconciliatio. Ode.

D. rixarum satis est. Cur, age, mutuis
Nos verbis, Soror, et nostra lacessimus?
Turpis causa duelli,
En, risum Veneri movet.
P. Quae iactare suum plus nimio genus,


page 332, image: s330

Incepitque prior tollere cornua;
Desistat prior oris
Illaudata superbia.
D. Tethys, Iuno, Ceres, et Rhea litigent:
At nos alma decet pax; quia virgines.
Secum bella ferentis
Expertes thalami sumus.
P. Quando virginei gloria nominis,
Et me tangit amor; desino iurgii.
Dulcis quid mea porro
Vis, Latonia? do manus.
D. Illam, docta Soror, vertice maximi
Proles nata Iovis, si sinis, osculor.
Iam nunc altera puris
Ornet versibus alteram.
P. Virgo, quam genuit candida Cycladum
Tunc primum stabili mater in insula,
Magni conscia partus;
Est praestantior omnibus.
D. Virgo, quid gravidae nescia feminae,
Fecundi cerebro prosiluit patris,
Ceu lux sidere fusa;
Est cunctis dea clarior.
P. Pulchram, Pierides, dicite Cynthiam;
Nam vultu triplici paenitet unica.
Certe nulla venustas
Vultus aequiparet duos.
D. Formosam, Dryades dicite Palladem:
In cuius facie masculus est decor.
Frontis torva voluptas
Laxa casside fulgurat.
P. Nostram si quateres ardua lanceam,
Paulisperque manu spicula poneres;
Portas urbis Athenae
Venturae tibi panderent.
D. Sumpta si pharetra per iuga montium
Insectere feras; eminus intuens
Credat frater Apollo
Gressus ire sororis.
P. Magnorum tetricas, tu potior Dea,


page 333, image: s331

Fronteis [Reg: Frontes] laetitia solvere Principum;
Multi pulveris aulas
Et fastidia diluis.
D. Non ignobilior, quae celebrat tuba
Armatosque duces, bellaque Caesarum.
Quanto digna triumpho
Reges purpureos canis!
P. In foedus coeo. Donec equus pede
Fisso fundet aquas, seque biverticis
Pandent culmina clivi;
Latonae sobolem colam.
D. Coniuro pariter. Dum ferient comis
Nubeis Taygeti saxa virentibus;
Et Tritonia nostris
In silvis memorabitur.
P. Si te, quod posita sindone viderit
Actaeon, iterum rideat Idalis;
Vindex Aegide tota
Compescam caput improbum.
D. Si fors alterutram, quod sumus innubae,
Infamis meretrix temnat, et exprobret;
Hoc sternetur ab arcu:
Huic vitam iaculo dabit.
P. Iamque, o nostra, vale viso Monachium
[Isthuc nam soleo tendere saepius]
Dictatura Poetae
Dilecto mihi proelia.
D. Et tu cara vale. Me nemorum ferax,
Ebersperga vocat. Dux mediabitur
In cervos: eo nostris
Saltum claudere retibus.
P. Carmen dulce, meo nomine, de tuis
Vates composuit laudibus Alsata.
Sancti pignus amoris
Hos dono tibi, Delia.
D. Est cornu mihi, quod frons generosior
Cervi protulerat, si citharas velis
Aureo figere ramo,
Cras mittam, tibi, Caesar.


page 334, image: s332

XVIII [(transcriber); sic: XVII] . Dithyrambus venatorius, feriis augustalibus cantatus Eberspergae, Anno M. DC. XLII. Ode.

Musa, siquid otiaris,
Nec molesta Martis urgent
Iussa, Teutonumque caedes;
Hoc agamus. Innocentis
Arma non damnosa belli
Concinamus, et triumphos Virginis Latoniae.
Ex Deabus nulla maior
Digniorque multiformi:
Elegantiore vestros
Aemulatur nulla vultus,
Phocidos novem puellis
Ore, vita, voce, forma, moribusque concolor.
Si feras, nemusque tota
Montis ab radice vulsum,
Thracius sonante chorda
Creditur traxisse Vates
Orpheus, famosus Orpheus;
Gaudeant nunc et poetae iure venatorio.
Ipse Phoebus noster arcum
Gestat, et leveis [Reg: leves] sagittas
Imbuit cruore damae.
Ductus et maiore ferri
In trucem Pythona telo,
Cum peremit putre monstrum, liberavit patriam.
Foederatas iunge cara
Cum Lycaste, iunge vires,
Osculo Thalia rapto.
Cedat omnis corde livor!
Estis, io, vos sorores.
Cynthiam quaecumque laudat, laudat et Tritoniam.
Nempe non amica tantum
Dulcius est Aurora Musis.
Mane summo vix madentem
Propulit corusca bigam;


page 335, image: s333

Iam vigil sopore pulso
Frigidam venator haurit, inque silvis militat.
Ille delectatus aethra
Humidas vibrante flammas,
Floridaeque lucis ostro;
Arborum frondosa lustrat:
Laelapisque suspicaci
Sedulus ferina naso tendit in vestigia.
Ungue viso, belluosi
Arbitratur signa saltus,
Et latenteis [Reg: latentes] inquilinos.
Hac eundem, fune tracto
Per fruteta, per vepreta,
Vis odora callidorum certa suadet augurum.
Praevium secutus omen
Glaucus instat, plagarum
Explicari terminantum
Vecta curat involucra.
Mox amoeno castra clivo
Figit, accubatque subter fraxino vel ilice.
Huc sodales convenire
Multiplex invitat umbra.
Promitur senex in herba
Caseus, Ceresque mollis;
Et rubentis feta Bacchi
Siqua densis tecta ramis intepescit amphora.
Sermo falsus, et lepores
Rus olentes, usitatam
Condiunt quietis horam.
Artis est, heic [Reg: hic] absque naevo
Verba fari, lubricaeque
Legis observare flexus, nec rotari turbine
Indicant imaginosas
Somniorum mille formas;
Phantaso diurna miris
Facta confundente monstris.
Primus infit: Mi videbar
Aliger volare cervus, hinc ad usque sidera.
Alter: Ibam pileatus
Mellis explorator ursus:


page 336, image: s334

Veneramque pervetustae
Ad foramen grande quercus:
Iamque rostro moliebat;
Cum repente suscitatus memet ipsum rideo.
Tertius: Me tristis, inquit,
Morpheus succendit ira,
Miscuitque caede somnum.
Hinnulum fixurus erro:
Rebar occidisse Natum.
Funus una, luctus una, noxque tetra vanuit.
Rupe, quartus, ex acuta
Forte contemplabar arva.
Praeter hostis ibat agmen.
Inde Suecos tot peremi,
Quod superne saxa ieci,
Obtulique devorandas plumbeas acanthides.
Talibus se feriati
Provocant, falluntque tempus.
Ante viva, viva pone,
Viva, iuxta manat unda;
Limpidique per lapillos,
Perque gramen, ore fontes murmurant argenteo.
Inter haec plumis superbae
Alites cantare pergunt.
Magna caesim, parva punctim
Verberant decenter auram:
Cuius ictus et querelas
Oscinum iucunda mater temperat Symphonia.
Inter haec et flabra ludunt
Mollium Favoniorum;
Excitantque ventilando
Arbores garrire doctas.
Fabulantur, ac vicissim
Nescio quid de suismet blatterant [Reg: blaterant] cunabulis.
Quae loquantur, nemo novit
Praeter illos, queis [Reg: quibus] Apollo
Mysticus secreta pandit.
Pinus,ulmus, robur, alnus,
Aesculique populique.
Improbas Nasonis arteis [Reg: artes] exsecrantur Itali.


page 337, image: s335

Haec susurrat; se fuisse
Feminam, nunc esse fagum.
Ista narrat, ut procantem
Fugerit conversa caprum.
Sola Baucis cum marito,
Exuisse laeta rugas, obstrepit rixantibus.
Otio satis repensi
Sunt labores. Surge tandem,
Pigra venantum Corona.
Surge; se propinquus infert
Imperator, cuius aeri
Imputas amoena pacis arma, lusum, proelia.
Protinus Corona surgit:
Itur in seposta silvae;
Tesseraeque militares
Dividuntur a tribunis.
Aestuant spes et cupido;
Et pavore laeta pulsat gratus horror pectora.
Ductor exin in virenti
Veste totum cogit agmen:
Silviusque mitiora
Bella fervens auspicari,
In chaos vocale guttur
Solvit, et tumultuosi clamat instar Stentoris.
Frondeam stans ante scenam,
Intonare iussus ambas
Hinc et hinc occludit aureis.
Tum caput siticulosum
Elevat, pedumque calceis;
Ceu canora vox ab imis attrahatur ocreis.
Nec diu cunctantur intus,
qui ferarum claustra servant:
Sed caninis evocati
Faucibus responsa mittunt;
Hostiumque cognitorum
Ordines, exercitumque Silvio denuntiant.
Mugit ille, mugit Echo.
Utriusque vox remugit:
Quam reciprocante fluctu
Inter antra, stagna, colleis [Reg: colles]


page 338, image: s336

Volvit aer et revolvit.
Hoc celeusma [Reg: celeuma] nominatur, et Dianae classicum.
Indoles Nembrodiana,
Audiens procul feriri
Vugula sonante terram;
Belluae de mole certa.
Scit quot annos, quamque celsa
Germinante silvi cultrix fronte portet cornua.
At simul prodire coepit
Cervus actor in theatrum;
Mos iubet favere linguis.
Plectitur, quicumque mussat:
Stridulum se commovere
Punientis inquietos lex vetat silentii.
Prodit (o Dyctinna [Reg: Dictinna] , salve)
Corniger pavens videri:
Anxio sudoris imbre
Sparsus, exsertusque linguam,
Eruditus ingemiscit,
Et sitim desiderantis tunc Davidis ponderat.
Spes salutis nulla restat.
Hinc ferox subsessor urget:
Inde retiariorum
Septa, textilesque muri.
Currit: et, vel implicatur,
Saucius vel sulphuratae glandis ictu porgitur.
Iuverit spectare laesum:
Ut tripes festinet aegre,
Et retro quando versus
Devios quaerat recessus.
Quod prematur a molosso,
Increpans Hylactor instet, nescit eluctarier.
Iamque saevit omne ferrum:
Latrat omnis silva circum.
Alterum secutus alter,
Alterumque collocatur.
Vesperam sub imminentem
Herbido procumbit agro longa strages ordine.
Post tremendi blanda cultri
Exigit vindicta poenas.


page 339, image: s337

Conscius peccasse contra
Scita, Deliaeque numen,
Sive voce, sive iactu;
Mox citatur ad tribunal. In reos inquiritur.
Quod secundent Dii Deaeque
Praesides Venationis:
Ecce Primipilus adstat,
Et caduci strata supra
Explicatam terga cervi
Immolat Diis et Deabus Iudibundis victimam.
Hoc habet. Proh sancte risus,
Proh cachinni vos profani,
Nequiter singultientes
Prae dolore gaudiorum:
Numquid exsultante plausu
Icta sic reverberantur, ut crepent praecordia?
Frons severas quaeque curas
Ponit, abicitque nubem.
Rideant heic et Catones.
Linquit excitatus alta
Capripes Lycaea Faunus:
Ex cavernis Pan iocosum currit ad spectaculum.
Hunc volente qui Minerva
Accinebat Dithyrambum:
Visa, non audita, narrat,
Quamque post carecta praedam
Vidit a venante sterni,
Pransus hanc et delicata sumpsit ex paropside.
Illa, quae de fronte cordis
Sanguinem nutrita fugit,
Illa mulcet pulpa gustum;
Dulce pinguis, pingue mollis,
Lacteaeque flos medullae.
Lautias [Reg: perhaps Lautia] tam nil nocenteis [Reg: nocentes] nec macris negaverim.
Hactenus cantatur aestas.
Si pari me Bruma lusu
Detinebit, cum Novembreis [Reg: Novembres]
Bellicosa fundet apros
Principi devota clio;
Debitis et ista cinget laureis venabula.


page 340, image: s338

Silvarum Liber II. Eclogae, Apiarium, Parthenia.

Ad Wiguleum Vanerottum. Rusticantur, ut vides, Musae meae: apibus Invigilant; peregrinantur: e via tamen ad te divertere iubentur, admitte: noverunt sodales eiusdem contubernii, Wolfgangum Solfasium, et Claudium Garemannum, viros humanissimos. Tecum hospitae silvas obibunt et campos. Fluminaque ac collium umbracula: in quorum recessibus sanctissimos Penates colis. Audimus iam nostra quaedam, iisdem in aedibus, ad aurium animique honestam voluptatem usurpari. Ode de Vanitate Mundi, modo iucunda dissertationi, modo concentibus materiam praebet. Quo propius spem venio, receptum iri, quaecumque fidibus remissis hic lusimus: nimirum, postquam enthusiasmis irruentibus fatigati, divinioris ferociae stimulos excusseramus. Arcus et testudo semper intenta pariter rumpuntur. Et habet nonnumquam, nisi fallor, aliquid delectationis tenuis avena, quo masculinum barbiton caret. Pastorales Odas, latissima significatione Eclogas inscripsi, non nescius, hoc sive canendi, sive sermocinandi genus, Lyricis vatibus familiare non esse. At enim neque singuli Silvas scripserunt, in quibus resonare possent. Deinde, cum Lyra propria pastorum sit; cur non Lyrico metro aeque ac Heroico, gaudia ruris emodulanda videantur? Apiarium nostrum


page 341, image: s339

introgressus, miraberis Apiculas, in latere Christi, cruci affixi, mellificantes. Dignum mihi videbatur spectaculum, cui intenderem curam. Dedi hoc etiam amicitiae Philippi Bernartii, viri (quod ipse novisti), amantis Crucem, et in coelestium [Reg: caelestium] contemplatione rerum assidui, caeterae eius sollicitudines prae hac elanguent. Conspirantia paene vota iunxistis in idem propositum, uterque vivendi caussas anteponit vitae, uterque in ultimus habet. Quae maior hominum pars primis, Fortunae bona. Ambo aequabili tenore morum, et miti humanitate gratiosi. Ipsa virtus, extra claustra coetusque religiosos positis gaudet cultoribus, et mysticae cum Deo necessitudinis aperit commercia: unde placidarum mentium oritur pulchra consensio; et in caeteras actiones, manifesta redundat conscientiae laetitia, tibi Vero, Vanerotte clarissime, nec Parthenia nostra, tertiam libelli partem, displicatura confido, castos Versuum lusus ac pios. Oetingam usque et si qua alia itinera conficies, Augustissimam Die Matrem veneraturus, comitabuntur. Vale, nobilis ac strenue Vir, Marianae Legationis Auctori fave!


page 342, image: s340

Ecloga I. Daphnis natus: sive Christi infantia, in Bethlemio stabulo, a pastoribus culta. Mopsus. Lycon.

M. Cur mutum resides ducimus otium?
Sacco Maenaliam profer arundinem.
Quis cantare vetat? Non quia frigore
Acri cuncta rigent. Et mea fistula,
Hibernoque animus diriguit gelu.
Suadet laetitiam Nuntius aliger.
Quin isthuc oculos dirigis? En, Lycon.
Hic est ille puer, quem Charis edidit,
Laudata celebris Nympha nigredine.
Audisti querulo saepius ex patre;
Venturum tacitis Daphnida passibus.
Optatum proavis tempus, et aurei
Immensam seriem condere seculi.
Hoc Laurus foliis vaticinantibus,
Hoc cornix etiam dixit ab ilice.
Iam venisse, monet non solitis nitens
Nox coeli radiis. Qui citharae sono
Illustrem Genius temperat aera,
Nostrae, credo, Lyrae carmina provocat.
L. Si promissus hic est Daphnis ab aethera:
Stagnent melle lacus, fons oleo fluat.
Flavos amnis agros lacteus irriget.
Insperata gregem purpura vestiat
O formose nimis! Vitis ut arborem,
Arbor prata decet; prata virentia
Purae murmur aquae glauca salix aquas:
Sic tu cuncta deces, o puer auree.
M. Quod nux iuncta viae, quod palantus domo,
In summis abies montibus; hoc suae
In matris gremio cereus est puer.
Heu crudele probrum, pauperies! Suas


page 343, image: s341

Vulpes funereae cur foveas habent;
Et non Daphnis habet? Sufficientibus
Vix fultus stipulis, in stabulo iacet.
Saevit tristis hiems insuper, et dare
Quae vellem, prohibet, munera pauperi.
Do, quae non prohibet: cum veteri favo,
En, incocta recens intyba [Reg: intiba] caseo.
Thymbrae germen olet. Quin et honos erit
Huic Pomo, dederat Nisa, Cydonio.
Cum se Bruma novo vere remiserit;
Hoedum [Reg: Haedum] , Daphni, tibi de melioribus
Ad cunas statuam: par quoque turturum.
L. At non indigeat muneribus tuis
Post messes aliquot. Pastor enim Bonus
Dicetur, simul ac creverit, hic quoque
Infans, conspicuo nobilior pedo.
Septenis ovium pabula milibus
Daphnis sufficiet. Daphnidis hydriae
Sex tunc vina subitus lutea vellera.
M. Fortunate puer! Iam video feras
Audita rabiem ponere fistula.
Non conferre velit se tibi Tityrus.
Quantum cedit Hylax ipsa Palaemoni:
Vinces haud dubia voce Palaemona.
Ah! sed quale canes, cum cum medio die
Scandes quadrifidam saucius arborem?
Rupes dissilient, antraque rupium.
Sternet colla leo, diffugient lupi.
Supremum propius Carmen ut audiant,
Sol accurret equis, Luna boves aget.
L. Rivum claude tuum denique iam satis
Cantatum est tener, en, gramine defluis
Ros, et puniceus provehitur dies.
M. Nodum hunc solve prius. Dic, ubi maximus
Toto mons placide procubuit iugo,
Augustum in gremium Vallis humillima:
Nec laesa facie, nec sonitis dato.
L. Quando haec te stimulat gloria proelii:
Coeli ingens spatium, dic, quibus in locis,


page 344, image: s342

Ulnas, Mopse, duas non patet amplius?
Et vates fueris maior Apolline:
Si nil de putei margine cogites.

II. Tityrus. Certamen pastoritium Parthenii Amoris, erga puerum Iesum, et Virg. Matrem. Alexis. Corydon. Tityrus.

A. Quid dicis, Corydon, invidia macer?
Victus praeterita luce, suam mihi
Submisit senior Varus arundinem.
C. Submisit? Timide sum tibi credulus.
Tu primum iuvenis, nec bene iungere
Ceras doctus: at hic carmine notior,
Quot fregit calamos, rursus et abstulit?
A. Et vates ego sum. Me Satyri quoque
Laudant, et Dryades nec metuo parem:
Quid si, mi Corydon, te quoque provocem?
B. Quid si bos catulum gignat, aprum lepus,
Praegnans agna bovem? Sed quoniam libet
Insanire ferocem experiar virum.
Nostri te statuo carminis arbitrium.
Hac procumbe super, Tityre, fraxino.
T. Procumbo Corydon ventriculo Lyrae
Dignos sume animos; et Puerum cane
Divinum, placidis alter amoribus
Laudes substituet Virginis. incipe.

Carmen amoebaeum.

C. Qui te, care puer, diligit; in nive
Occursare feris nil metuat lupis.
Et dormire lacertas
Ausit gramineas prope.
A. Qui te, Mater, amat; sentit amabilem
Austri temperiem sub cane Sirio.
Nec, cum torquet aratrum,
Latiari queritur pedes.


page 345, image: s343

Sic te, blande Puer, diligo, ut aestuem:
Ac, si forte petas amplius, aestuo
Flammis, pinguia quales
Possint findere iugera.
Sic te, Mater, amo, totus ut ardeam.
Nec, si forte roges, quomodo? Dicere
Possum. Cancer aristas
Coelo lentius usserit.
Non te, dulce decus, Parvule, diligam
Fratrem quippe meum. Sic Lycidas mihi
Dicebat pater. o si
Te solum inveniam foris!
Non te, Mater, amem? Quae licet aurea
Mundi, nescio quae, parata perambules,
Dignaris tamen agnos
Et rus visere pauperis.
Ni te plus oculis, Parvule, diligam;
Arescant fluvii, messibus irruat
Infelix paliurus
Fulmen verberet horreum.
Nite, Mater, amem; vepribus induar,
Spes anni solida grandine vapulet:
Vastet talpa novale;
Armentum perimat lues.
Testeis [Reg: Testes] vos Tilias teque sororis
Umbranteis [Reg: Umbrantes] Platanum frondibus invoco.
Carmen tale per aevum
Inscribam viridi libro.
Tunc dimittet eum, quam Corydon amat,
Cum quercus violas, lilia pampini,
Siccae mella genistae,
Et nardum hae philyrae ferent.
Testis Populus haec, ut fuit antea,
Cum primum super hac Phyllida dicerem:
Sed nunc vulnera trunci
Incisis renovo notis.
Nisam Mopsus amat, Thestylin Harculus,
Tertillamque Mycon, et Lycidas Napen;
Quam nunc ardet Alexis.
Praefert omnibus unicam.


page 346, image: s344

Rixae difficili, Tityrus arbiter,
Et iam pene praeest sanguineae. Lyram
Porro flare veto. Condite tibias.
Ne certare pari laude flagrantior
Buxum multiforem rumpat, et ilia.
Ambo me viridem iudice nectitis
Victores hederam. Stant sua praemia
Ambobus dabit huic Virgo; tibi Puer.
Ecquis vero mihi? nil equidem peto.
Cantu rauca tamen vos cruciat sitis:
Et crescit calido sole meridies.
Surgamus socium visere Pamphilum:
Florem lactis habet plenaque cymbia.

III. De forma pueri Jesu et Mariae virginis. Carmen Amoebaeum. Corydon Menalcas.

C. Infans, quem cuperem stringere brachiis,
Ulnis ni penitus Matris inhaereas;
Ut lentissima sepem
Nec viburna magis ligent.
M. Virgo, cui teneris maceror ignibus,
Ex quo sumpta Lyra est, facta celebrior;
Ut iam notior [(reading uncertain: print faded)] ipsi
Non sit Laurus Apollini.
D. Pictis omnia nunc sideribus virent:
At si, care Puer, lumina flexeris;
Informi teget umbra
Totum nox sterilis solum.
M. Horti nunc variis floribus emicant:
At si, Virgo tuas abstuleris genas;
Horti ni nisi tristeis [Reg: tristes]
Spinas cum tribulis ferent.
C. Contemplare meum: candidulus rubet
Nam baccis ebuli quam rubet aemulus;
Tam candore ligustra,
Et puram superat nivem.


page 347, image: s345

M. Quid tum, si mea sit fusca? Decentius
Umbravit faciem castaneae color:
Et vaccinia nigra,
Et nigrae violae placent.
C. Ut procera rubum fraxinus eminet.
Cupressus corylos, et calamum salix
Sic sublimior omneis [Reg: omnes]
Transcendis pueros, Puer.
M. Ut cedit nemori populeo frutex,
Montanaeque nemus populeum cedro.
Sic certum est, tibi cunctas,
Virgo, cedere virgines.
C. Damonis soboles Myrtilus et Mycon,
Famosa specie per Dryades flagrant:
Sed conferre Puello
Isti, nec pater audeat.
M. Est et nostra quidem pulchra Lycorias;
Et Varo placuit Niconoe sua:
Sed contendere tecum
Neutri suaserit Alcipes.
C. Flori dulce tepor, flos apibus, caprae
Pascent citysus, sol oriens satis:
Formosissimus Infans,
His est dulcior omnibus.
M. Vulpes triste pyris, virga volucribus;
Tempestas segeti, frigora vineae:
Magnae iniuria Matris
Hic est tristior omnibus.
C. Heic [Reg: Hic] incana tibi mella fero, Puer,
Selectatque nuces o fieri sua
Posset si modo dona;
Quam felix Corydon foret!
M. Nodum vinea maturuit. Interim
Has, o Virgo, rosas pectoris accipe.
Si rident tibi, totum
Cras donabo Rosarium.


page 348, image: s346

IV. Daphnis occisus: sive historia Christi patientis. Tityrus, Lycidas.

T. Magnus Pan hodie mortuus. Et sedet
Sub fago Lycidas! et genialibus
Decantat numeris munera Phyllidos!
L. Quam funesta mihi, Tityre, nuntias
Quae non saepe soles! Suavius audiam
Exuri segetes; stirpitus omnia
Vastari pedibus quadrupedum sata.
Campos ornat equi pullus, equum iuba,
Dux taurus vitulos, dux aries gregem:
Nos Daphnis. genus, heu: mortis et ordinem
Taxi funerea pande sub arbore.
Tristi materiae convenit et locus.
T. Qua villam gelidum Gethsemani nemus
Incinctam retegit flexibus arborum;
Et glaucas oleae mons viridi comas
Attollit tumulo; Daphnis adiverat.
Noctu sollicitus dum numerat suas
Et tutatur oves; dum vigil excubat,
Somnum prona licet sidera suadeant;
Improvisa cohors ac fera militum,
Fractis vi subita sepibus irruit.
Ipsis, cur memorem caetera? Barbarum
Qui fecere nefas flenda latronibus:
Aut, si dura rigent corda satellitum,
Certe Marmaricis flenda leonibus.
L. Ergo et saxa fleant: et riguis cava
Deducant lacrimas marmora fontibus.
Sed tu perge, precor: ne mihi, Tityre,
Parcas. Quae retices, iam patior mala.
Horrendas animus volvit imagines.
T. Qualis septa feris bucula tigribus,
Noctu taediferos Daphnis atrocium
Intravit medius carnificum globos.


page 349, image: s347

Exin nulla salus. Compedibus pedes
Extinctus laceros, et manicis manus,
Raptatur per aquas, verbere tunditur:
Velatur facies, perfoditur caput.
Rimosi fluido sanguine corporis,
Quam late patuit , spargitur area.
In furcam quatuor denique grandibus
Clavis actus obit. Quid dubius stupes?
Vidi, vidi oculis haec, Lycida, meis.
L. Insanos utinam, Daphni, potentium!
Numquam vel modico pastor in oppido
Laetus perpetuum vixit et integer.
Ruri nostra vigent gaudia tutius.
Ruri nemo rimet , nemo calumniam
Infert, a stimulis invidiae procul.
T. Nostri quantus amor Carminis! In cruce
Et cantabat adhuc, lugubrius tamen;
Et, ne errasse putes, ordine, septies.
Semper Daphnis eo, quo Deus, impare
Gaudebat numero. Vox penetrabilis
Perrupit scopulos, imaque vallium.
L. Non defendit eum Pollio? non Chromis?
Hic inter iuvenes carior omnibus;
Annis iste prior: quamquam adeo senex,
Robusto solitus sidere bracchio.
Idmon praevalidas continuit manus,
Permisitque mori? Cui pecus, et pedum, et
Lac, lanamque et opes debet, et omnia.
At non mutus erat cum Mulier supra
Daphnin, de phiala fudit eburnea
Unguenti veteris molle coagulum.
Damnavit fatuam murmure Vilicam,
Questus longa sui damna peculii;
Fraudarique inopes infremuit palam.
T. Quod mirere magis; diffugientibus
Cunctis in latebras, perfidus ( o dolum
Aequato sceleri supplicio luat! )
Idmon sacrilegio perfidus osculo,
Vindictae cupidis prodidit hostibus,


page 350, image: s348

L. Posthac ergo volet cervus in aere.
In silvis habitent squamigeri greges:
Fidat dama cani; fidat ovis lupo.
Ibo terrificis avia et invia
Perturbare modis omnia lugeant:
Tellus alma parens, campus et aetheris.
Nudet prociduum se foliis nemus.
Mutet stagna cruor florida contrahant
Amissis faciem prata coloribus.
Horti degenerent in sterileis [Reg: steriles] rubos.
Ut quidquam vireat Daphnide mortuo;
Ut silvis vel agris germinet, est nefas.

Laus Christi Jesu, Servatoris et Detestatio Iudae Proditoris. In persona Daphnidis Christus exprimitur: In persona Idmonis; Iudas Iscariotes, unde Dirae Scarioticae nomen sumpserunt, quibus devovetur in Psalm. CVIII. Carmen Amoebaeum. Tityrus, Lycidas.

Tit. Ergo Daphni iaces! Nunc in ovilia
Irrumpet rabies saeva Lycaonis
Nunc impune leones
Dentem per capreas trahent.
L. Idmon, qui potuit Daphnida prodere:
Hic idem potuit prodere patriam;
Ignotaque cicuta
Matris rumpere viscera.
T. Albis candidior Daphnis oloribus,
Sumbuci [(perhaps: Sambuci)] niveo flore fragrantior,
Verna lenior aura,
Pomis mitior aureis.
L. Idmon indomitis bobus atrocior,
Apris horridior deterior lupis
Feta saevior ursa,
Heu, tantum potuit nefas!


page 351, image: s349

T. Talis caesaries, Daphni, fuit tua;
Qualis lana nitet succida quae crocum, et
Guttas noctis odoras,
Et succum violae bibit.
L. Infami Bavio flagitiosior,
Corvis improbior, castore nequior,
Immansuetior uro,
Idmon Daphnida prodidit.
T. Qui stantis faciem viderit aequoris,
Aut campos vario germine consitos:
Formam vidit amoenam,
Vultum Daphnidis optimum.
L. Idmon vulnificis asperior rubis,
Ventis barbarior, durior esculo,
Putri vilior alga,
Heu, tantum potuit nefas!
T. Tales, Daphni, tuae, pulcher, erant genae;
Quale est, si cerasum molle, quod albicat
Et pinguedine flavet,
Moro sanguinea linam.
L. Labrusca fatuae vitis acerbior,
Taurini sanie fellis amarior,
Vappa tetrior atra,
Idmon Daphnida prodidit.
T. Dulcis, Daphni fuit vox tua; fagino
Ut si quis tepidum lac bibat e scypho:
Labrum cuius acanthus
Ornet, non hederis sine.
L. Idmon et vetula vulpe dolosior.
Et trima Charicli fele procacior,
Ipsa peior hyaena
Heu, tantum potuit nefas!
T. Qui vidit placido lumine turtures
Convivere sibi, fontis ad ostium;
Formosissima vidit
Grati lumina Daphnidis.
L. Damoetae catulo luxuriosior;
Porco sordidior, putidior capro,
Iracundior angui,
Idmon Daphnida prodidit.


page 352, image: s350

T. Cui dicam simileis [Reg: similes] , Daphni tuas manus?
Dicantur similes frondibus arborum:
Quae, ceu brachia, malum
Stanti nobile porrigunt.
L. Idmon, queis [Reg: quibus] ego te confodiam probris?
Queis [Reg: Quibus] dirum Furiis devoveam caput?
Idmon mulgeat hircos:
Scindat vomere littora.
T. Heu! iam tristis ager squalet, et humidum
Deflet Fata nemus, floridus, omnium
Quondam certa voluptas,
Daphnis; nunc dolor omnium.
L. Idmonis segetes eruat Africus:
Quas vero patulis condidit horreis,
Et liquere locustae;
Rodant agmina murium.
T. Ipsi iam fluvii tardius ambulant,
Et fundunt querulo murmure lacrimas.
Ipsi, ipsi modo montes
Fracti vallibus incidunt.
L. Villas tam subitis exstruat hostibus,
Quam certum fragileis [Reg: fragiles] in tumulum casas.
Idmon mulgeat hircos,
Semen spargat in aera.
T. Ah! sol ipse caput texit, et horridos
Obvelavit equos. Ipse etiam greges
Olim pavit Apollo:
Non et Daphnida lugeat!
L. Idmon per tribulos nudus et avia
Aut, si tectus eat, triste ferat iugam;
Vestimentaque Nessi
Tabo tincta nigerrimo.
T. Iamque et Luna rubet flebilis. Haec quoque
Pastores tenere diligit: haec quoque
Silvas visit et agros:
Non et Daphnida lugeat!
L. Impurum soboles percutiat patrem.
Uxor sacrilegium dilaniet virum.
Idmon mulgeat hircos:
Ex cribro bibat igneo.


page 353, image: s351

T. Quin e terra movet. Sub pedibus nemus,
Ab ruptoque tremunt limite iugera.
En, armenta residunt,
Nec iam pabula ruminant.
L. Cum virus mediis serpet in ossibus;
Frangendus laqueo, de trabe pendeat.
Idmon putria monstris
Inflatus crepet inguina.
T. Quidquid sit, Lycida, sentio, sentio
Mundi claustra quati; forsitan alterum
De se Daphnis in orbem,
Hinc ad sidera sustulit.
L. Credam. Quid prohibet? Daphnis et alteras
Iam nunc pascit oves. Elysii simul
Campi prata recepit,
Laeto roscida gramine.
T. At te, Daphni, sequar tela per et faces,
Obstantumque minas heu, male pendulum
Nemo funus inunget:
Nec stabit tumulo lapis!
L. Surgamus roseo vesper ab aethere
Umbras prospiciens longius explicat.
Nisa et Lyctius Aegon
Cogent interea pecus.

Apiarium. De Apibus Heidhusii prope Monachium in corpore Christi cruci affixi mellificantibus. Canebat Auctor Anno M. DC. XLI. Quo viderat I. Prolusio. Invitat Poeta Musam ad festivae rei spectaculum.

Calliope, nimio cessa te comere luxu.
Deme rosas capiti,
Gemmasque morosum decus.


page 354, image: s352

Rustica Musa mihi iam nunc placet. Urbe molesta
Egrediamur, et in
Villa moremur proxima.
Non procul Isareo Domus est gratissima tractu.
Incola pars melior,
Sint cuncta quamvis optima.
Parva, nec angusta est. Virideis [Reg: Virides] habet undique valvas.
Veris opes gremio
Vicinus Hortus explicat.
Fons tibi cum liquidis rixatur in aere Nymphis;
Et revocat querulus
Redire nolenteis [Reg: nolentes] aquas.
Hunc prope, qua patulos diducit semita campos,
Consideamus humi,
Et famulemur invicem:
Fronte tamen faciles exporrectaque remissi.
Dissimula patriam
Tantisper et Phoebi genus
Non decet ingenteis [Reg: ingentes] semper gestare cothurnos,
Quin aliquando iuvat
Agrestis elegantia.
Neu, simul audieris dicentem, bombilat, ohe!
Quale Poeta iacis
Verbum, minax interstrepas:
Osque premens digito, tacite mihi, non sine risu
Barbiton obicias
Horatiani nominis.
Sum memor: argutum numquam dimisero Flaccum.
Heic [Reg: Hic] tamen opus est.
Monere verbo villicum.
Nonne vides, quae me rapiant miracula! Quantis
Dulcior attonitum
Natura monstris fascinet!
En, examen Apum quali de stipite pendet!
Mirus in examini
Vivit Racemus corpore.
Obtutus primum defigito: deine loquemur.
Iam satis est oculos
Nobis loqui tacentibus.


page 355, image: s353

II. Apum solertia in Domicilio sibi deligendo. Ode.

Virgineae volucres, divina quis impetus egit
Intrare Christus viscera!
Vix fuit Icariae maior fiducia pennae:
Certe minor felicitas.
Huc dolus, an virtus; Fortuna, an casus, an error
Post vestra duxit proelia?
Sed Deus ipse, puto. Minimis qui Maximus auget
Suae tropaea Gloriae.
Ille novam, sapiens terrarum lusor in Orbe
Deduxerit coloniam.
Pectoris ille sui profugis patefecerit Aulam,
Lepore captus civium.
Ut celebrentur Apes, triplicis sub tegmine Mitrae
Quae melle Tybrim temperant:
Ter quater et vere feliceis [Reg: felices] vos quoque dicam.
Isto sub Alveario.
Quamvis purpureae desint insignia Romae.
Primaeque claves Insulae;
Nec cedro sedes, Italo nec picta sit auro:
Compensat hospes omnia.

III. Encomium Apum. Historia de venerabili Eucharistia, ingenioso Apicularum labore in Alveare deportata. Ode.

Alter aves nigras, alter laudaverit albas:
Vos mihi Partheniae
Mellis placitis Filiae.
Nectareum genus estis: et huius cura liquoris
Vos penes. Haec ab avis,
Durat nepotum gloria.


page 356, image: s354

Iurati sceptro cives sub legibus aevum
Degitis: et socia
Rem curat Ala Publicam.
Quodque oculos merito coelesteis [Reg: caelestes] allicit, omneis [Reg: omnes]
Inter aves Venerem
Nescitis, et connubia.
Praeterea Templis puros accenditis igneis,
Cera, et odoriferae
Sunt vestra taeda munera.
Nec semel et tecto nivea sub nube Tonanti
Aedificasse Domum
Iucunda Fama prodidit.
Heu! mediis quotiens campis neglecta iacebat
Aethere missa Ceres,
Periculoso in gramine.
Rumor ubi vestri Regis pervenit ad aureis:
Convocat, et medius
Patrum rogat sententiam.
Pars indignantur Mortalibus, agmine facto:
Spicula pars acuunt,
Iustasque promittunt minas.
Numinis urget honor: bellum differtur et ira,
Rex meliore Deum
Censet reponendum toro.
Vix ea: cum motis castris emissa iuventus
Ocius approperat
Humi iacentem tollere.
Hae sternunt alas: hae pulvinaria subdunt,
Pallida de violis
Et de ligustris candida
Succollant procerum primi tum Consule fultum
Pignus ab innumeris
Stipatur hinc lictoribus:
Inde Senatorum coetu comitante, curuli
Fertur in aeria.
Cuncti Quirites advolant.
Donec Tarpeia (quercu) ponatur in arce:
In gremioque Favi,
Cellaeque lectisternio.
Aemula non vidit maiorem Roma triumphum:


page 357, image: s355

Sive subacta iugum
Cum triste cepit Dacia;
Seu, cum turrigeros, victa Carthagine, barros
Dardana Scipiades
Ostendit intra moenia.
O bene, quod dignum vobis quoque Numen in ipsis
Praebuit hospitum
Praecordiorum cratibus!

IV. Ode. Crucem, et Christi Latus omnibus tutissimum Asylum esse. Allegoria.

Nullum animal tanto se defensore tuetur:
Usque licet sua nomina iactet.
Anselmus leporem deprensum pene, canini
Eripuit de faucibus orci.
Fertur ad Aegidii notos fugisse recessus
Cerva feris latrata molossis.
Agnum Franciscus fratrem, manibusque sororem
Dignatus servasse cicadam.
Christus Api media cordis statione receptae
Donavit ius Civis habere.
Hinc nec eam Procne quamquam insidiosa puella,
Nec Meropes auferre valebunt.
Non crabro, non fucus adest, tineaeve nocentes;
Non casses extendit Arachne.
Non qui de coelo stellas in Tartara traxit
Terga gerens lita Stellio guttis
Adsunt et taxi trites, serpensque biformis,
Hyssopi felices Animae, quibus annuit aether
Posse Crucis succedere tecto.
Curia qua melius figatur in arbore vestra,
Quam Stygios arcente chelydros?
Nulla parem profert Libani stans vertice silva,
Aut florens in monte Cadano.


page 358, image: s356

Flecte tuos, omneis [Reg: omnes] inter mea nobilis una,
Flecte, Arbor pulcherrima, ramos:
Pulchrior o platano, recta procerior alno,
Et tilia conspectior alta:
Flecte caput, virideisque [Reg: viridesque] manus exporrige voto.
Ut nervi tendantur et artus;
Ipse mihi Sciron fieri meus et Scinis opto.
Cuique Bono licet esse Latroni.

V. Secura in Cruce quies. Ode.

Credas particulam divinae mentis inesse
Volucribus tam providis.
Suspice mellilegi formosa palatina Regis,
Apum penateis [Reg: penates] cereos.
Non ego tinnitus, Corybantiaque aera ciebo.
Mistosque Curetum sonos:
Ut vaga detineam, quamvis ardente duello,
Formidolosus agmina.
Detinet ipse loci genius, medicataque Sedes
Die profuso sanguine.
Hoc, Catharina, tuum fuit ingeniosa cubile,
Coeli Senensis gloria.
Hoc Bernardus Apis facundi flumina mellis
Sugebat ex plantario.
Hoc recubare sinu, Dalsina [(reading uncertain: print unclear)] uxore relicta,
Optavit Ecearius.

VI. De Granadillo Indico. Apes mel ex floribus; Patientiam, ex spinis colligere. Ode.

Ad vos aetheriae redeo, mea cura, Melissae;
Deliciae Domini,
Fecunda Gens, et innuba,


page 359, image: s357

Quod moneam, vestro Vati suggessit Apollo.
Ditius ut liquidis
Fiat favis Aerarium;
Auricomos toto floreis inquiritis agro:
Quotquot alit Zephyrus,
Vernique soles educant.
Tondetis casiam, et violas, calthamque, rosasque
Nigraque lacteolis
Cum liliis vaccinia.
Fervet opus, variusque labor, campique metuntur:
Impositisque sacri
Fragrant meliphyllis [(perhaps: melisphyllis)] Lares.
Non bellis falcem effugiat, non pulcher amomus;
Et crocus, et lacrimans
Narcissus errorem suum.
Ah! cur tam sterili frustra sudatis in arvo,
Pendere sollicitae
Vestris tributum Regibus?
Saepe mellis tamen in mulctralia stillat;
Chloridos usque licet
Mammam prematis floream.
Pingue solum iuvat agriculas [Reg: agricoloas] : pinguissima tendit
Ubera, plena thymo,
Flos Granadilius Indiae:
Iure Palaestinus multo meliore vocandus.
Pullulat e gracili
Sursumque culmo tenditur.
Nulla mora est in qua, cinctus diademate, Planta
Invenitur apex:
Flagella, Clavi, Lancea,
Quinaque purpureis lucentia tubera guttis;
Stansque super calycis [Reg: calicis]
Sinum columna, carpite:
Carpite contemtis [Reg: contemptis] mortali amarantho [Reg: amaranto] ,
Flexilibus hederis,
Lentoque acanthi vimine:
Cervicemque, genasque amplexae, sua comarum
Stringite: rore madent,
Clarisque guttis noctium.
Sugitur hinc dulcis Patientia nulla redundant


page 360, image: s358

Largius in phialam,
Nec ipsa Paesti germina.
Stringite: dum revocet somnus; dum splendidus ortu
Cruce tenus saturas
Cessare cogat Hesperus.

VII. Christo Cruci Affixo Aenigma Samsonis. Ode .

Floribus expressum iam flavet in ilice mustum:
Ex supernate favo
Iam liquitur vindemia.
Gustemus totis fas est incumbere labris.
Suavis enim Dominus
Iessea firmat Carmina.
Exiit obscure sponsus dicebat Ebraeus [Reg: Hebraeus] ,
De comedente cibus.
Dulcedo de fortissimo.
Gryphum solvo tuum, Samson. Aliquidne Leone
Fortius esse potest?
Quid vero melle dulcius?
Atqui non ego te miror, funusve iubatum.
Pendulus iste Leo
Utrumque vincit robore.
Cum rugit, trepidant silvae, turbatur Olympus;
Et pavefacta tegunt
Horrore vultum sidera.
Quanta fames! Totum captis cum Manibus Orcum,
Haud secus ac teneram
Iniecit agnam faucibus.
Demerso Pharaone mari, postquam avia circum
Tesqua, rei scelerum
Verpi vagabantur greges;
Quot timidos damas, turpeis [Reg: turpes] laceravit et ursos,
Indomitosque boves,
Et contumaceis [Reg: contumaces] bubalos!
At nunc ille Leo suspensus in arbore, nullum
Terret, et illecebris
Invitat omneis mysticis.


page 361, image: s359

Errat apum generosa cohors per inane cadaver.
Melle fluunt oculi,
Venter, palatum, bracchia.
Adspicis, utque manus ferro traiectus apertas,
Utque pedes rigui
Nectar propinat sanguinis!
Mite caput vergit: Lateris patet alveus ingens.
Vindicis absque metu
Quivis scelestus praeterit.
Dulce mihi lignum; dulces in vulnere clavi;
Dulciaque geritis
Salvete Regis pondera.
Ante mel efficient blattae; vinumque labruscis,
Quale Cyprus generat
Aut clara Lesbos, effluet;
Quam me pigra tui capiant oblivia, Iesu:
Cuius in ambrosio
Haec vernat Hybla funere.
Calliope, fatis est mellis: redeamus in urbem,
Fila remitte Lyrae
Favosque mecum divide.

Parthenia. Sive supplicatione ad D. Virginem. I. Prolusio. Lyrici Versus, Auctori in votivam legationem intento, delicius faciunt. Ode.

Huc ad me pictis celeres procurrite soccis
Molle genus, Pueri,
O delicatae Syllabae.
Vester ego Vates: nam dicunt me quoque Vatem.
Vester ego Genitor,
Dulces Minervae Filii.
Vos ego, quod dociles ad mitia metra venitis,
Diligo, non dubium
Levamen aegrimoniae.


page 362, image: s360

Forma ferox et mista decet: pallorque ruborque
Influit in faciem;
Et nasus est acutior.
Frons bona, cervicem crispis undantibus ornat
Aurea caesaries;
Ventos quod invitet leveis [Reg: leves] .
Crure tenus tectum viridi sub tegmine corpus
Linea obit nebula,
Et nudat elegantius.
Incipe, parva cohors, risu cognoscere Patrem.
Qui prior alipedum
Ad me gradum promoverit;
Praemia digna feret: radios tres Solis in auro,
Purpuream chlamydem,
Certumque figi spiculum.
Ille ter audebit Galilaeae Virginis Aram
Tangere; et Dominam
Mittetur Orator meus.

Legatio Prima. Ad D. Virginem Oettinganam. Pro ipso Auctore. Ode.

Virgo, cui roseis facies inscribitur astris;
Gemmant racemis ubera,
Ora fluunt oleo.
Si licet et pateris trepidam deponere caussam
Ad sacra pulvinaria;
Supplico fusus humi.
Cur non ipse venit? Cur est tam rusticus Auctor?
Pacem rogaturus, levis
Destinet huc Pueros!
Parci queri absentem non haec daementia [Reg: dementia] cepit.
Nec pigra culpatae tenet
Otia, Virgo, morae.
Ille domi residens se detestatur et horret:
Squalore sentus lurido,
Terribilique coma.


page 363, image: s361

Ah! non iam solita curas dispellit avena:
Sed verba singultantia
More resorbet aquae.
Nil adeo varium magis, aut mutabile vidi.
Exaestuante Nereo
Certior unda maris.
Saepe gemit ridens, et formidabile pallet:
Mox gaudiis plorantibus
Pectora nuda lavat.
Infremit exsultans: sic, ut metuendus in ipso
Pavore discordet sibi.
Terror inest lacrimis.
Saepe iniussa manus clauditque, aperitque fenestras.
Seesurus, attollit pedes,
Egrediturque foras:
Primaque permensus viridis spectacula campi,
Maiore rursum taedio
Damnat, et odio agros.
Denique lassatus iuxta confinia leti,
Sopore membra plumbeo
Ossea sternit humi.
Erigitur subito factique ignarus anhelat,
Humente vultu sidera
Non nimis aequa tuens.
Cantat, et abrumpit medias ululatibus Odas:
Suasque vivo funere
Occupat inferias.
Ah! quoties timui; ne, dum testudine ludit,
Impingerentur in meum
Tinnula frustra caput!
Virgo, iuva: nam te non auxiliante redire
Formido proh quam nubilis
Orbibus adspiciar!
Multus opi tamen ille tuae, scio fidit et orat:
Spemque inter affultus suam
Praesidiumque vocat.
Nuper enim cum me flenti applorare videret;
Ut forte plectro iusserat
Applicuisse manum:


page 364, image: s362

Ite mei Versus, tandem cum murmure dixit.
Non est inexorabilis:
Ite pii Gemitus.

III. Legatio Secunda, Ad D. Virginem Duntenhusanam. Cum aegre haberet Serenissimus Infans Maximilianus Philippus Hieronymus, Sereniss. Electoris Maximiliani Filiolus secundo genitus. Ode.

Ocius ad Dominam cygnos urgete iugales.
Urget repens necessitas:
Vel mora parva nocet.
Postquam sidereae valvas patefecerit Aulae
Solis minister Phosphorus;
Sternite molle genu
Ante fores. Solet in florenteis [Reg: florentes] ignibus hortos
Exire qua se lactea
Explicat axe via:
Et niveo late caelestia temperat haustu
Lucentis arva semitae;
Dicite procidui.
O Dea: quid sceleris nostro non audet in Orbe
Morbus satelles Manium,
A pedibusque Neci!
Formosum Infantem, quo non formosior alter,
Intra sui Palatii
Limina corripuit.
Formosum Infantem, qui spes est altera Patris,
Secunda Matris gloria,
Munera, Virgo, tua,
Ac nisi mature medicas admoveris herbas;
Decerptus ungui Flosculus
Occidit ante diem.


page 365, image: s363

Heu, tantum liceat Morti! Quam multa senectus
Labente iam trunco vocat;
Nec tamen illa venit.
Si caeci ingluviem Saturni dira libido,
Viris relictis, dapsiles
Abripit in pueros:
Haud deerunt aedes, ubi gratis copia vagit.
Fecunda semper liberos
Pauperis antra dabunt.
Quin etiam pullos Monstro concedet inemptos;
Damnoque plus lucrabitur
Rustica saepe casa.
Grex ubi Natorum questus ieiunia, frustra
Algentis implorat Foci
Numen, opemque petit.
Haec augusta Domus, magnisque incincta triumphis,
Moerens inenarrabile
Pignora rapta fleat.
Non magis ablatis catulis animosa Leaena,
Venantis in vestigio
Rugiat ante specum.
Iam Genetrix in tunsa sinum: ferit aethera clamor.
Atrata mutat purpuram:
Stant sine lege comae.
Diva, fave Pueris, (timeo mihi nam quoque Diva)
Et orbitatem Principum
Fata tenens prohibe.
Sic tua iura tremant famulae mandataque Parcae:
Sic omnis Umbra serviat,
Nec Libitina neget.
Sic votivo Marianna figuret in auro;
Gemmisque dulcem et osculis
Proluat effigiem.


page 366, image: s364

IV. Legatio Tertia, Ad D. Virginem Lauretanam in agro piceno.

Adsumus, o caeli Nurus et Regina, profecti
Oris ab usque Boicis,
Saxa per et scopulos.
Non sella Aonia ferri, non curribus uti
Permisit austerus pater,
Pegasiove iugo.
Ancillam Domini pedites, dicebat, adite.
Non huc caballo Perseos,
Non decet axe vehi.
Ipsa quoque ut Virgo cognatam invisit Elisam [Reg: Elissam] ,
Transcendit alta montium:
Nec tamen usa rota est.
Atqui iam tumido Coeli venerabile pondus
Praegnans ferebat corpore,
Parva puella Virum
Talia fatus erat. Nos, qua praerupta nivosum
Tyrolis attollit caput,
Exsuperamus iter.
Conatum scis, Diva: vivae neque poenitet [Reg: paenitet] ullum,
Tanti sit Alpes scandere:
Meta facit celeres.

Salutatio Angelica. Ode.

Dulcis ave, pleno se cuius gratia cornu
Effudit intra viscera;
Et placuisse dedit
Immenso, Dominus tecum, qui temperat Orbem:
Interiorque tibi.
O mulier, cunctas inter fatalis amari;
Inter beata feminas,
Secula quot tulerunt.


page 367, image: s365

Quot ferent. Ille, ille tua qui ludet in aula,
Gestante maior Parvulus,
Parvulus omnipotens:
O quibus ille bonis intra vallatur et extra!
Non germen ullum laetius
Prodit ex utero.
Sancta Die Mater (precibus namque omnia flectis)
Orare Natum sedula
Solve reos scelerum:
Nunc, dum vita manet, dum spiritus hos regit artus;
Et cum suprema proximae
Ingruet hora necis.

V. Legatio quarta, Ad D. Virginem Foyensem. In Belgio.

Heus Pueri: pulla iam vos in cyclade mittam.
Quod suadet anni lugubris
Portio, morsque Die.
Exuite OEbalias chlamydes. Haec fascia flavet.
Depone, da fraterculo
Vellera rubra tuo.
Ibitis augustam Dominae Foyensis ad Aram
Est et Leonem Belgicum
Visere dulce mihi.
Sed, quia longe via est, videar ne durior aequo,
Permitto grypha scandere;
Fas sit olore vehi.
Maturate viam. Licet hinc auferre lapillos
(Formosa dona) candidos.
Virgo beavit agrum.
Virginis hae gemmae, salientia fulmina rumpunt:
Seu torva nubes intonet,
Seu Stygis olla coquat.
Centum quisque feret, Diva, qui iudice felix
Venustius se gesserit.
Mittite corde metum.


page 368, image: s366

Ipse ego dictabo numeros et carmina vobis,
Sed paenulati supplices
Plectite genua prius.

Oratio de B. Virg. [Abbr.: Beata Virgine] sub verni Ieiunii tempus usurpari solita. Ave Regina Caelorum, Ave Domina Angelorum, Ode.

Orbis ave Regina; cui substernitur aether,
Piaque turmae siderum
Ambitione micant.
Cuius certatim submittunt oscula sceptro
Illime Mentium genus,
Mitis ave Domina.
Salve egressa solo quamvis sitiente liquoris,
Iessea Radix, floridum
Gignere visa Deum.
Salve Porta sacrae lucis tua transiit ante
Quam nos adiret, limina
Sol inaperta puer.
Hinc nitet alma dies. Gaude pulcherrima, gaude,
Nam nulla Virgo conferet
Se, Speciosa, tibi.
Dulcis Amica, vale, genitumque inflecte Tonantem,
Decora Mater Numinis
Dulcis Amica, vale.

VI. Dithyrambus Parthenius a versibus lyricis. Ex peregrinantione redeuntibus Monachium, cantatus per silvas. Anno M. DC. XLII.

Non decet intactas Dominae transmitteret laudeis [Reg: laudes] ,
Qualibus tandem minus usitatis
Cumque Camenis.


page 369, image: s367

En radios et spicula Solis
Flammea, lucus
Arborea bene frangit umbra.
Virgo bis senis redimita stellis,
Huc, age, nube super
Candenteis [Reg: Candentes] , quibus inveheris, dimitte columbas,
Candidiore manu.
Sed nos interea, Fratres, decet esse canoros.
Te modo in densa, Nasarena, silva,
Parthenio, sine Dithyrambo
Cantemus, Puerum non adspernata labores.
Turba sumus, teneri Versus, tua nam Poeta servos
Dedicavit Alsata.
Multa vetustatis spolia et fragmenta profanae
Roma sacros nova vertit in usus.
Forsitan interea
Hoc quoque Carmen erit,
Ereptum Bacchis, thyrsum iactantibus oestro.
Nos alio tamen ardor igni
Impulit, quam quo furit icta Maenas.
Si placet, incipimus numeros sine lege solutos
Spargere. Forsan
Expergefacta consonabit Echo;
Et quosdam incidet libris florentibus alni.
Ex quo salutavit beatam
Aetherii Puer aliger oris;
Et divina replevit
Virtus, obumbrantique sponsam
Submisit te Spiritus Austro:
Et Matris tibi noscere nomen
Dulce datum: sed non ideo servare negatum
Virginis. In geminum
Assurgunt encomia montem.
Ipsa tuum genuisse felitx [(perhaps: felix)] [(reading uncertain: print unclear)]
Mirante Natura Parentem,
Progenie prior es
Posterior tua.
O bene, quod numquam te sibilus anguis, aut odores


page 370, image: s368

Fatalis afflavere pomi!
Tota venustas
Intemerata sui permansit origine fontis.
Nec pestis illum polluit veneno:
Nec pede sacrilegio fera pessima, lividove morsum
Dente lascivae folium capellae,
Nec cadentis ulla rami lapsa turbavit coma.
Formosam faciem multae explicuere puellae,
Quaeque decora sua.
Nullae te facies, nullae vicere puellae.
Quaeque decore tuo
Exstingui sua dona fatetur.
Pulchra quaeque est, tibi comparata
Anus videtur Caspia.
Ut Natus Matrem, sic Mater caetera vincis,
Compendium elegantiae.
Non tantum in manibus, sed in ipso Filius ore est,
Emicat ex oculis,
Lacte gaudioque lotis.
Iratas his vivida nubeis
Discutis, in placido respirant sidera vultu.
Nam dominos famulata nutus
Exspectant patientia signi:
Ut, quocumque caput vertis, velut agmine facto
Sponte sequamur.
Iste tuus, Generosa, vertex
Natali praefertur olympo.
Hanc Astra terram, quae Die corpus tulit,
Esse suum voluere coelum.
Hic regnas nostrisque facis commercia votis:
Ac, quotiet [(perhaps: quoties)] excanduit ira
A tonitru resonabilis aether;
Mitibus supplex iacienda verbis
Fulmina mulces.
Terrigenum sic perge Patrona
Rite vocari.
Sollicitisque tuas
Dicere laudeis [Reg: laudes]
Alma fave, et blandi dispensa nominis usum.


page 371, image: s369

Silvarum Liber III. De moribus veteris ac novae Germaniae. Nobilissimo Iuveni Nicolo Waresenio.

Incidimus in illud saeculum, optime Warseni, quod ex peioribus metallis plurimum ferri traxisse ipsa acerbitate bellorum et continuitatis discordiis profitetur. Ubique vastitas, rogi, caedes, querelae. Ego tamen inter ista, crebro Tullinanum illud inclamare soleo: O Tempora! o Mores! Si lapidibus aut sanguine pluit; si arbores de caelo tactae; si exorbitantia fulmina secuere nives; si funestus Cometes apparuit; caussas inquirimus. Tot annis plectimur ad satietatem: quare, aut unde monstrifica supplicia ingruant, paucorum seu solertia, seu poenitudo [Reg: paenitudo] indagat. Fatendum est, Germaniam ab triumphali curru excusam, ultimis vexari modis: sed neque dissimulandum, pene voluntario cursu in fossam ruere. Dubito me hercule, maiorem pereuntium sit numerus, an cupiditas pereundi. Quamquam exagitare afflictam, barbarum et crudele; patriam, etiam impium: non minus indignum reor, de malo latissime serpente omnino tacere. Quid si stomacho aegrotantis ingeratur amarities grata, medicamentum boleti delectabilis? Quo intra venas concepto, mox vivacior odisse


page 372, image: s370

incipiat morbum, gaudeatque errores suos perurgeri stimulo veritatis. Hoc brevissime ago. Ne vulnera exasperem, elegi primo mitissimum canendi genus, quale Poetria Sappho invenit, deinde natum teneris amoribus versum tolerabili acrimonia suffudi. Adbibendi nonnumquam sales erant, quibus vitiatum corpus defricaretur, ne computresceret. Poteram Horatii sannis uti, fumo Persii, Lucilii ferra, rastro Iuvenalis. Non decebat. Molles aditus quaero ad miserabilis arcana. Reginae, Malorum semina aperio, primaevae bonitatis florem exsugentia: nulla interim mentione facta atrocium criminum; quae patrando, Germania non tam suo genio peccat, quam aliorum. Digitum in quattuor fontes dum taxat intendo, unde venenum praesentissimum fluit: quibus obstructis, licebit iterum ex aurea veteris Aevi vena, i puram felicitatem bibere. Audacter dico, Warensi. Pessimo fato negligimus nostra; quod semper meliora putemus aliena. Omnium gentium mores imitamur, et omnium ludibrium fimus. Cum peregrinis vestibus, mille peregrina vitia induimus, totidem poenarum genera merituri. Iam usitata praevaricatione, Maiorum vestigia obterentes, abimus quotidie in novas aliarum nationum semitas, procul arcenda foventur singulari studio: imo etiam magna vi pecuniae empta, ex fatua peregrinatione, domum non sine plausu referuntur. Degeneres, minore sumptu perire poteramus: nisi maluissemus cladis mixturam celebrioris stultitiae argumentis cumulare. Quod quidem non necessario, neque ab omnibus fieri, sed a plurimis consuetudine quadam superbae petulantis incuriae; tu testis es locupletissimus. In extera regna


page 373, image: s371

diversasque provincias missus, excoluisti scilicet animum, non perdidisti: laevigasti [Reg: levigasti] ingenium, non infamasti. Plus quatuor anni iam sunt, ex quo restitutus nobis gratissimum exhibes et virilis prudentiae decus, et servatae fidei pignus. Nullae te illecebrae mutarunt: non effeminavit aliarum gentium incessus, non habitus, non exempla, patrio ritu vivis: gentilicia bona commendas. Candor et prisca severitas et honesti cura intacta mansere. Tagum in Hispania, in Gallis Matronam, Tyberim et Padum in Italia bibisti: Rhenum tamen et Danubium dignitate originis, et amore natalium praefers. Accipies igitur sensa animi tui aeque ac nostri benevolus, et pauculus expressa pagellis, mutuo consensu atque auctoritate firmabis.

Ode I. Felix status veteris Germaniae.

Mens in antiquos agitat revolvi
Teutonum moreis [Reg: mores] et euntis aevi
Dispares Fastos aperire. Montem
Pandite Musae.
Nempe florebas Alemanna [Reg: Alamanna] quondam
Patrio pubes bene lota Rheno:
Cum tuos sacra trutinavit urna
Corniger ortus.
Pura Naturae facies amabat
Picta camporum, nemorumque densa:
Inter et grato strepitu loquaceis [Reg: loquaces]
Ludere Nymphas.
Caeduis stabat casa tecta ramis.
Ulna Pastori pecorique eandem [(editor); sic: eamdtm]
Vix suo maior domus inquilimo
Praebuit umbram.


page 374, image: s372

Adspici dignam sine fraude prolem:
Uxor ingenti peperit marito:
Larga distenti dare militareis [Reg: militares]
Uberis offas.
Arborum vestis, fuit sed sedentis
Arborum subter. Tamen et ferarum
Pelle, vel lento Pudor integebat
Vimine corpus.
Nullus exempti lapis arva fundi
Clausa signabat, prohibens colonum.
Omnium fundus fuit unus et
Commune Beatum.
Meta compressi nebulosa lactis
Glande dimota subigebat iram
Ventris et fumans calidis ad ignem
Pultibus olla.
Hinc valens corpus generisque magni
Stirps et erectum super astra pectus.
Suda mens; grati, facilesque laeto in
Gramine somni.
Diis bonis, non ex Nomadum metallo
Ara surgebat, Phrygiave rupe.
Sat fuit caespes, genuumque supplex
Luna cadentum.
Cum vaporatae tonuere nubes,
Et domum quernam tremefecit aether;
Nemo pallebat. ??eterant [(reading uncertain: print faded)] ad haec
Spectacula recti.
Crevit in reges animosa Virtus;
Chaonum silvis penitus relictis
Sceptra divisit, populum coegit
Condidit urbeis [Reg: urbes] .
Marmor advectum ratibus, quadrigis;
Quale producit Thasus et Carysthus [Reg: Carystus] :
Quale lucentes maculae cruentant
Synnade caesum.
Pro specu grandes habitantur aulae.
Hispidos mutat tegetes luporum
Purpurae fulgor, Tyrioque laena
Murice tincta.


page 375, image: s373

Plura Fortunae cumulo parantis
Mundus accessit: Latiique summus
Caesaris vertex, Aquilaeque
Formidabile fulmen.
Sors adhuc tanti toleranda Fati,
Donec hoc digni viguere mores:
Integer Mavors, Venus aequa, iusti
Copia Veri.
Fluxa Germani semel elocuti
Verba. Mox instar lapidis rigebant.
Vocis et facti tenor utroque
Unus et idem.
Quisque contentus, quod habebat, illo
Duxit optatos sine fraude soleis.
Rara vel Croesi soboles, vel Iri,
Parva sequentum.
Concha sinceri salis, et Lyaeus,
Cum bono vultu satiabat omneis [Reg: omnes] .
Divitem pauper, tenuemque opimus
Iuvit amicus.
Virgo cerussae nihil imputanda,
Virgo custodi vigilata nulli,
Ibat campos, et amoris hortum, et
Virgo redibat.
Turpe credebant, nisi nuptialem
Nona signasset trieteris annum;
Ante barbatos Hymenaea vultus
Sub iuga mitti.
At simul dulci medicata morte
Saxo commovit furialis arma:
Et Fides, et Pax rabiem Lutheri
Territa fugit.
In locum quarum subiere pestes:
Mentium carbo niger, os bilingue.
Frons in obliquo caperata vultu,
Saeva libido.
Plumbeae durant mala amores.
Virginum livens et adhuc acerba
Carpitur uva.


page 376, image: s374

Ode II. Parva aut perfunctiora Germanicae Iuventutis educatio.

Hoc queror Teuto: nimis oscitanter
Educas fetum. Pater impudenteis [Reg: impudentes]
Diligis pullos, eadem daturos
Ova nepotum.
Dente vix nato, male feriatus
Vincit aetatem puer, et proterva
Fronte firmatur; scelerumque cursu
Transilit annos:
Aleae ludum procul amoveto,
Et canis talum leviter cadentis.
Crimen ad fontem redit, unde visum
Filius hausit.
Osseum quando senior capaci
Versat in mensae tabula fritillum;
Tesserae praesens notat arma Coae
Iunior Heres:
Maior urgebit loculos. Honorem
Mutuum laudo. Reverere canos,
Inquis Aenea: venerare crispos,
Dicat Iulus.
Ille te molleis [Reg: molles] feriente chordas,
Martis audaceis [Reg: audaces] lituos amabit
Utilis bello; quatietque magnam
Hectoris hastam!
Parce te vanis onerare votis
Semper exemplo melius docetur:
Si, quod in Gnato toties requiris,
Feceris ante.
Cecropis sedem fugiens alumnis
Praecinit moestum Philomela carmen:
Et vagis coram Satyris cruentum
Terea damnat.
Cera dum mollis, sinit erudiri.
Dura quid distat lapidi? Tenellos,


page 377, image: s375

Qua cupis forma, sinuabis annos
Pollice ductos.
Visa spectator memorabit olim,
Ipse mox factis memorandus actor.
Mentis in rasa facilis tabella
Scribitur error.
Omne cum longis vitium capillis
Crescit in peius. Nigra ni lavatur
Culpa praetexta, toga num virilis
Pura manebit?
Nata praesertim trahitur parentis
Praeviae noxa. Sequitur per omneis [Reg: omnes]
Aequoris fluctus vetulam triremim
Cymba triennis.
Pusa, quantilla est? Tamen et capillos
Lene concinnat, speculoque formam.
Iam rubris aureis onerat cylindris,
Colla monili.
Prima dos, fucus. Neque, si supellex
Desit, ornari studiosa cessat.
Se supra vireis [Reg: vires] animosque, et arcam,
Vestit et ungit.
Parva de dulci Veneris lagena
Audit et gustat, timide iocosa:
Seque miratur, cuperetque pictis
Ire cothurnis.
Iamque scintillas animare risu
Novit, aequali sociata sponso,
Pulcra [Reg: Pulchra] , sit praecox: amat in foro
Venalis haberi.
Crede frugalem fugiente primum
Vina quae libat modice labello,
Maior ad trullam veteris sedebit
Spongia Bacchi.
Itur ad saltum: positaque tela
Sistra sumuntur. Trepidare laeta
Discit, molleis [Reg: molles] pedibus referre
Gaudet Iones.
Sic novae fiunt Helenae procaci
Nobiles flamma. Poterunt et istae


page 378, image: s376

Igne famoso titulum mereri, et
Vertere Troiam.
Talis Oenone Canaceque fusca, aut
Alba Briseis cupiet sonori.
Vilior sexu pudor, aere fama,
Corpore mens est.

Ode III. Exteri mores in Germaniam illati, contra insulsum hominum genus, Al'Modo dictum.

Patrii migrant, subeunt contra
Exteri mores. Avide sitimus
Criminum fonteis [Reg: fontes] , vitiumque longo
Discimus usu.
Itur mundum quater ense sectum.
Iamque vix ulli satis est in annum
Gleba natalis redit ille Gallus.
Italus iste.
Ille nec Gallus tamen est, nec iste
Italus; sed quod peregrina vidit,
Simiae miras imitata vesteis [Reg: vestes]
Simia narrat.
Iamque permisto fluvii meatu
Ora confundunt. Vagus Hermus, OEnum
Sequanam Rhenus, tepidus salutat
Mincius Istrum [Reg: Histrum] .
Quale corrupto vitiosus amni,
Masculum Tybrim violavit olim
Semper assuetus citharis Orontes,
Vindice nullo.
Nil sibi spectandi. Placet error Orbis.
Ut gulam monstris oculosque pascat.
Omnis in hoc est.
Ecce braccatae [Reg: bracatae] decus, ecce nostrae


page 379, image: s377

Gloriam gentis. Rechedipna sumpsit:
Et duum [Reg: duorum] census patrimoniorum in
Corpore portat.
Fulgurat thorax scutulatus auro.
Ceu volaturum manicae capaces
Aeris plangunt. Retinent trilici
Gausapa nodo.
Fluminis ritu vada negligentis
Sparsa restagnat coma mille formis
Pilei ludunt: operosa cingit
Spira galerum.
Mygdonis supra caput instat ales,
Pendulis tergum quatiens flagellis.
Barba vel silva est, vel acuta nullam
Proicit umbram.
Barbaras iactat didicisse voceis [Reg: voces] .
Barbarus trudit male nata verba.
Barbara fictum modulatus ampullatur in arte.
Lingua Celtarum, vel Ibera tanti!
An suas Roma repetente plumas,
Nuda non Cornix iterum moveret
Ludicra risum?
Teutonum sermo sibi debet ortum,
Liber et princeps; thalamumque honestae
Matris ostendit: reliqui feruntur
Pellice nati.
Qualis incendit sonipes per urbem,
Qualis asturco! Populum frequentem
Submove, lictor: comitatus intrat
Sulla senatum.
Ut sibi plaudit! (licet omne vulgus
Sibilans rostro crepitante damnet)
Factus ad mirum iocularis unguem
Cercopitheci.
Amphoram credas: ita corpus omneis [Reg: omnes]
Gyrat in parteis [Reg: partes] . Nequit inquietus
Stare, cum fractis miseranda lumbis
Ilia ducat.
Bella submugit quoque mite ferrum


page 380, image: s378

Pendet a tergo, dubium Martis.
Tutus accedas prope, nescit ense
Cominus uti.
Saepe vaginam mutilata vulpes
Implet attingi metuente cauda.
Serio miles lepide severus
Cesserit hosti.
Trane maris fineis [Reg: fines] tamen hic cucurrit
Axe mutato: bipedemque asellum
Rettulit, qualis fuit ante, mentis
Semper iniquae.
Vidit Empusae nemus, et volucreis [Reg: volucres]
Squameas Cydni, niveosque corvos.
Se quidem numquam, tamen alter Argus
Omnia vidit. Nil verecundi salis aut aceti,
Nil habet mellis piperisque casti:
Cyprias rauco vomit ore feces [Reg: faeces]
Plenus amurca.
Quaeque festivis sapiens Camenis
Nolo vulgari: quis enim nefandos
Possit errores. Animique totum
Prodere fucum?

Ode IV. Matronarum veteris Germaniae laus: Alemannidum [Reg: Alamannidum] nostri saeculi, quae Al' Modissae nominantur, luxus et impudentia.

Unde Germanus memorate Musae,
Non prius visis scatet hortus herbis?
Unde tot natas rear esse Lappas?
Dicite Vati.
Temporum quid non minuit vetustas!
Nulla nostrates Iuvenis rigore
Vicerat: iam vix levitate vitae
Vicerit ulla.


page 381, image: s379

Appulas [Reg: Apulas] quondam numerare matreis [Reg: matres] ,
Totque non comptas licuit Sabinas:
Scorta quot famae modo prostitutae
Castra sequuntur.
Ante centenas fuit illa messes
Virginum florens seges atque messis:
Nulla pingebat placitura castum
Unguine vultum.
Nulla vel pago tenui Lycoris
Nata, vendebat precio [Reg: pretico] pudorem:
Cruda lenoni, scelerisque probrum
Ferre superba.
Altior sanguis, Iove digna proles,
Arduae certans humeris Dianae,
Non recusabat famulae diurnos
Ferre labore.
Illa tantisper posita recenti
Purpura, tritam retinens lacernam,
Prima discussis tenebris sub ortum
Stabat in agro.
Hic et aestivum tolerare sidus
Et sitim, plenis operata spicis;
Donec increscens reducem vocavit
Montibus umbra.
Teutonum fontes, properate retro!
Nam retro virtus Veterumque fama
Cessit, et morum tenueis [Reg: tenues] in auras
Gloria fugit.
Virginum multae sibi nomen aptant:
Virginum moreis [Reg: mores] aliis relinquunt.
Uberis sexus quota se fatetur
Teutone natam!
In foro fontem veniunt ad unum
Dissono cultu, Thymele Latina,
Thusca [Reg: Tusca] Barine, Lalage Britanna,
Franca Neaera,
Conde luctanteis [Reg: luctantes] meretrix papillas.
Displicet, quae se tegit indicare.
Arguit caecos animi recessus
Pectus apertum.


page 382, image: s380

Quid magis fictum? Lacrimae docentur
Nescias veri simulare guttas.
Regnat alternis, leve Maius extra,
Intus Aprilis.
Talis incedat soboles Iaphetis?
Semper inconstans, variaeque lunae,
Prona mulceri novitate rerum
Femina gaudet.
Cum fenestratas lapis Indus aureis
Hausit et mixti tremulis elenchi
Sardiis ludunt; vetitum profana
Quidlibet ausit.
Haec tamen Solis minimum calorem
Increpans, quovis morietur aestu:
Frigidam pavo nisi motus alis
Ventilet auram.
Omne languenti nimium. Gravatur
Carbaso; damnat leviora pennis
Texta, sublimem quibus ad volatum Utitur Eurus.
Pompa ducenda est? Ferat una, quot nec
Mula portabit onerata vesteis [Reg: vestes] .
Pone turritam Cybelen videbis,
Ante Dionen.
Specto cristatam. Superi, tenetis!
Tam sacrum nullos fabricavit Aetna
Sulphur in usus!
Subter ingentem petasum capillus
Horridae praefert aliquid Medusae.
Fallor, an caudam capiti pudico
Fixit equinam?
Quale portentum mulier iubata!
Forsan et sicam teneat latentem.
Immo iam quaedam caligata prodit:
Adspice ferrum;
Haeret affixum lateri Camillae.
Flava bellantis Rosimunda Rheni,
Miles o nostris Alemanna [Reg: Alamanna] campis
Fulvia salve.


page 383, image: s381

Sic decet palo solidare vireis [Reg: vires] ,
Et manu totum pepulisse sexum:
Quando iam torpor nimius virileis [Reg: viriles]
Fluxit in enseis [Reg: enses] .

Ode V. Disciplina militaris nostro aevo profligata.

Iam Venus totis galeata castris
Regnat, immisceris Aquilis columbas.
Quot viri currus, tot agunt rubrae
Petorita moechae.
Miles hibernis fruitur profundis:
Et triumphatae bona longa pacis
Portat in Brumae gremium, supini
Decus oti.
Interim, quidquid generavit annus,
Pingue, seu macrum, iugulatur uno
Ventris adspectu: calet et dehiscit
Omne macellum.
Quod satis, non est gula: plus requirunt.
Pellis urgetur tenuis coloni,
Inque sternendae laniata mappae
Scinditur usum.
Calcar impactum reserate cogit
Vina secretae potiora testae.
Ultimi numquam Laris abnuentem
Tegula servet.
Hic sub umbella referunt triumphos
Cantharum iuxta. Digiti falerno
Castra depingunt. Acies et urbeis [Reg: urbes]
Sustinet asser.
Facta laudandi memorem Perilli
Digna mugitu! Furiis aguntur.
Tesseram belli, scelus esse credas;
Praemia, furtum.
Fortis in solas Capaneus puellas,
Corpus expugnat: Superisque coram,
Falsa periurus ferit exsecrando
Verba palato.


page 384, image: s382

Haec palam. Vernos ubi pellit aestas
Altior soleis; numerosa tandem
Turba crabronum movet, et strepenti
Personat aere.
Ultimum, dulces casulae, stetistis.
Villa vanescit: rapiuntur una
Vasa cum tectis, inhumatus infra
Villicus ardet.
Spes, opes, cives, focus, Ara longa
Strage procumbunt. Nocet iste ferro,
Ille Vulcano tabulata sidunt:
Culmina fumant.
Plorat occiso mulier marito.
Plorat exstincta genetrice proles.
Flet, licet damnum lacrimaeque caussas
Nesciat infans.
Praeda cum corvis procul avolabit;
Danda: ni caelum subeunte capro,
Mox ad antiquam truculentus ollam
Praedo rediret.
Rursus iniustae dapibus rapinae
Lauta mensuram redolet paropsis
Annus, est orbis, redeunt in orbem ad
Pabula nati.
Faginis Prisci cyathis bibebant:
Thracio cassis radiabat auro.
Pulcher ornavit capulos iaspis
Raptus ab hoste.
Nunc vices versae. Minimum nitescit
Ensis: e gemma scyphus expolita
Surgit, et Bacchi madidam meretur
Ferre coronam.
Non minus fortes tamen arma iactant:
Hercules verbis, Paridesque factis.
Musa quo tendis? Tacitum manu
compesce labellum.


page 385, image: s383

Ode VI. Ad Germanos. Consilium Auctoris.

Non et Antiqui, mea cura, Teuto,
Non Avi tales obiere nostri.
Prima maiorum repetantur acta.
Accipe Vatem.
Aureae legeis [Reg: leges] Mediocritatis.
Scribe servandas memori iuventae.
Penna sit nido minor, et ligonis
Fortior usus.
Vivitur paucis etiam beate,
Sunt opes, nullas cupiisse, magnae.
Laeta paupertas facit ipsa laetos,
Sobria forteis [Reg: fortes] .
Bella non propter cumulanda bellum;
Sed bono sanctae minuenda pacis,
Est et in falcem gladiis recusis
Utile ferrum.
Ne vagi terris, et ubique nusquam,
Cuncta miremur meliora nostris
Clarus exemplo praeit et recepto
More Polonus.
Ille Germanae speculatus Aulae
Marmor et Gazam; sibimet fidelis
Perstat, et caulae Borealis
Internodia praefert.
Quidquid ostendas, habet Ursa maior
Maius, a primo celebrata Lecho:
Et minus peccat minor Ursa scuto
Picta paterno.
Verius Teuto potes invideri.
Heu! redux Matrem, cave ne salutes
Ore Gallorum; Sequanam sub ipsas
Evome portas.
Vappa linguarum, putriumque vocum,
Unico ructu stomachi levanda.


page 386, image: s384

Solus Arpinas toleretur et
Vernacula Gentis.
Nullus in ficto Polycletus ore
Artifex ludat, variusque Mentor.
Verba, res fiant: Alemanna [Reg: Alamanna] , saxum
Immobile Veri.
Nesciat flammas, quibus arsit Ida:
Nesciat Cyprum meritisque vernet
Taenia sertis.
Nuptias Pelei taceat Catullus.
Sponsa maturis adolescat annis.
Sacra scindatur prius ex adulta.
Arbore taeda.
Sepiat spinis teneram verenda
Socrus aetatem, vigiletque mater.
Caeca momento perit insitivi
Fomitis igni.
Noverit, quanti stet honesta Virtus:
Dulcis ignoret precium [Reg: pretium] Lucelli.
Dividant horas colus, et Camenae, et
Pulvis, et arma.
Praemium duros acuat labores.
Laude, ceu campi pluvia rigentur:
Ne spei primae moriatur ipsa
Messis in herba.
Vena sinceri redeant metalli.
Simplices nudent animos amici:
Et gemens umbras opulentioreis [Reg: opulentiores]
Efferat Heres.
Turpis luctu crocodilus absit,
Flere crudelis: neque lacrimosos
Pallio risus latitans sub atro
Digerat imbres.
Livor et fastus, ciliique torva
Frontis obliquae seges exsecentur.
Pendet in praeceps animi superbi
Celsa crepido.


page 387, image: s385

Silvarum Liber IV. Threni, sive lamentationis Videntis vastationem Germaniae. Amplissimo viro Bartholo Licherio.

Sanctissimi Vatis exemplo, Solyaeum excidium, sub Nabuchodonosore deplorantis; ipse quoque Threnos in communi Germaniae ruina, composui. Debui hoc ultimum officium carissimae Patriae, in mortuam iacenti. Debui amicis, Domitio Bascaudo, Paullo Rivernae, idemtidem [Reg: identidem] ad haec Parentalia exstimulantibus. Et Riverna quidem, cum anno huius Seculi quadragesimo, Warenbargae de calamitatibus me dilapsus, quiritabatur: Germaniam cum ignominia letoque conflictantem, ne Vatem quidem reliquum habere, qui morienti Lessum canere dignaretur, simul invidiosissimo obtutu perstringens ex adverso stantem, ingratitudinis et ignaviae damnare velle videbatur. Ego nonnihil intumescens, libere in haec verba: Navi deploratam sentinam trahenti, lamenta otiosorum remigum non prodesse, insistendum potius viribus, ut remulco et contis ad portum deducatur. Frustra complorationes adhiberi iam surdo funere. Quod si


page 388, image: s386

lugubres caerimonias honoraria consuetudo postulat: ad illos, scilicet, munus istud Libitinarum pertinere, qui Germaniae, ut citius periret, anancaeum poculum praebuisset. Me innoxius usque adhuc studiis operatum, ad interitum properanti Reginae nullum venenum miscuisse. Cur tam diu tolerentur illi, quibus fuligine politica infectis, fas et nefas discreta non sunt: imo cupiditatibus in flagitia solutis, pene nihil sanctum. Absorbere eos optima consilia aliorum; at si quae ipsi dedissent non omnino pessima , fuco latentis avaritiae illinere. Stolidum insuper fastum admisceri cuniculosis [(reading uncertain: print faded)] ingeniis: quae insimulata detecto fraudis, superbius se ulciscantur; non deprensa latius peccent, perniciosissimo more, et in omnem posteritatem sparsuro infamiam, nutriri factiosos homines; intentosque in semina iurgiorum, eversa pace, quae iam in manibus erat, cladibus aliorum saginari neque ad tam occultum praedandi dulcedinem affere laboriosam industriam; sed potius luxum turpissimi otii: quo in artificium officiosi sceleris dispensato, ignorantium Dominorum iniuriis securius fruantur praemia nonnumquam audent poscere, quia rei sunt. In castris vero, quam foeda exempla, sui impatiens libido protrusit! Publica res passim infra privatum habetur. Disciplina castrensis numquam minus viguit: nocentissimum aemulandi studium numquam magis. Ambitione macerati duces, pulcherrimas vincendi occasiones neglexere. Dum enim in exiguo supervacanei honoris puncto, per sona suae dignitatem extendere moliuntur; hostis plerumque supervenit altercantibus: in viscera Rom. [Abbr.: Romani] Imperii ductus. Nulla arma suffectura erant evertendo Teutoni si lacerata


page 389, image: s387

seditionibus membra, ad defensionem tanti corporis conspirassent. Nunc cum ad extema [(perhaps: externa)] deductus, ruptus venis purulentum cum spiritu sanguinem eiciat; ad fessum et fastidiosum Poetam pro levamine itur. Haec aliaque animose disserentem, ac plura paraturum, Riverna interpellans: Omitte, aibat, acerbius incusare humanarum rerum vices. Quod afflicta casibus Patria. Sub pondere bellorum ingemiscat; totum hoc pravorum hominum machinationi adscribis? Nihil Fortunae imputas? Nihil Orbis inconstantiae? Evolve annales; semper invenies Seculorum Rotam miris eventibus gyrari perpetua vicissitudine excoquuntur et mutantur regna: Roma simul ad fastidium pervenerat. E septem montibus descendere coacta, in Hercyniae nostrae saltibus quievit. Alemanno [Reg: Alamanno] robore rursus erecta atque confirmata; en, iterum deprimitur, ac mortali tantummodo manu sustentatam se probat. Nimirum sub Lunae maculis aeternum aut illime nihil est. Summa quaeque fulminibus obnoxia sunt. Titubant a vento et grandes quercus. Solem ipsum quandoque caligo turbat. Verius ergo in Fatorum ordinem retuleris tuae Philippicae fragmentum. Fata incubuere toti Europae, exprimentia confessionem tributariae servitutis. Meruimus poenas, non diffitemur: et damus. Sed num sola Germania peccavit, sola luit? De gente in gentem vindicta transfertur . Audimus ubique Rhamnusiam, et Furias ultrices bacchari: aperiri sceptris tumulos, et in medios coronas crepare incendiis. Cerne Angliam, Scotiam, et Hyberniam [Reg: Hiberniam] : cerne Franciam et Hispanias: cerne Italiam, an non ista suis cupiditatibus mactantur?


page 390, image: s388

Fortasse brevi Suecorum procella desaevit: et, Aquilone depulso, clementior nos afflabit nos Zephyrus. Fugabuntur nubila. Eriget Patria depressum caput. Interim fessis rebus qualescumque solacium afferre decet. Si hilaris musica, in luctu importuna narratio est, tristis, opportunum erit levandi moerores [Reg: maerores] condimentum, praesertim ubi misera intellexerit miserantis affectum. Nam cur epicedia properantur, nisi, ut quantum dolori iusto indulgent lugentes amici, detrahant conducti siticines? Quid calamitosius eversa Troja fuit? Troades tamen iuvit, Busti sui memoriam decantandis versibus consecrare. Modulatae voces aurium beneficio transfunduntur in pectus fontem suspiriorum: quae ibidem recepta, velut in sinu suo ac sede natali amant conquiescere, et solitaria voluptate animum perfundunt. Illi excitanda si vaces, ipsa tristitiae copia usus; sapienter ac decore feceris : inibisque gratiam omnium eorum, qui taedia vitae fallere volent, occinentium sibi funera, tamquam aliena, tametsi sua. Per suaserit volenti Riverna, an nolentem coegerit, nescio, Amplissime virorum Licheri. Morem tamen gessi et indignantis impetum in Lamentationes, eodem anno, verti. Hoc scio: Consiliarii omnes, si tui similes forent, caussas gemendi nullas habuissem. Adeo publica res et salus tibi cordi est. Imperii Rom. [Abbr.: Romani] Arcana, clausa pectore, ac velut annulo consignata, portas in capacissimo memoriae recessu. Salutari prudentiae superaddita fides, ceteras dotes exauget. Burrhus, Thrasea, Cato in unum commigrasse videntur. Itaque sepositam a negotiis horam, non illibenter, ut existimo, exclamationibus nostris, a foro tuo non alienis impendes. Experimur eruditos


page 391, image: s389

ac graves viros, minus Comicis delectari, quam Tragicis. Alterum enim, quia populare ac facetum est, ferme in ore populi tantum ciet risum; ut facilem motu, sic cum mimo ac fabula mox evanescentem. Alterum, actione seria, bene moratum spectatorem, copiosus inundat: qui dum patheticus impletur numeris, praesentia praeteritis conferens; sentit liquescere cor, percellique, si non vero gaudio; attamen tristitia pene mulcenti, et quam libenter foveat, minime odiosa. Eo propemodum genio feruntur, et exaestuant hi Threni: non nuda simplicique voce recitandi; sed inter exsequiales gemitus eluctandi. Pone ergo tibi ante oculos Matronam, qualis Hecuba Priami, vel Hectoris Andromache fuit , exercitato quidem vultu; quem tamen optimum dicere posses, nisi lacrimarum madore destructum, dolor et ira truculentius pinxissent. Finge, postquam laetitiae chorus in theatro, ad Heroidas interventum subito conticuit, inambulantem, et Camenarum mutatione suspensam: hinc urbium, inde civium cadavera congestis acervis fumantia intuentem: quorum aspectu irrequieta iam ploret, iam stupeat. Modo lumina tollat in coelum, modo deiecta sepulchris affigat. Vix resederit, et languida repente procumbat: rursus consurgens, se maior mutansque ferociter vestigia, omni ac nullo situ certa, nunc utramque palmam protendat; nunc digitorum articulos, gremio tenus demissos innectat. Si accendant crebri singultus, interpolata et anhelantia verba, varia tempestas oris, exerrans facies, capillitium sparsum, subinde inanes moestique risus: ipsa, reor, discordium malorum confusa maiestas, timendum faciet


page 392, image: s390

Faciet et miserandam. Talem Germaniam exhibeo, plorat, gemit, irascitur, suspirat: supplex, et magnanima , sibi allisque insultat. Nunc ipsa Vates; quandoque amici et hostes coloquuntur. Flebile chaos ita miscui, ut summae rerum perturbationi, perturbatus querendi responderet modus. Pleraque propter ripas Isarae mediatus sum, ex fluminis cursu Euphraten animo spectandum subiciens, olim Babylonica capti vitate, et Iudaeorum ululantium clamoribus famosum. Nascuntur ibi et salices: e quibus Citharam meam, in luctum versam, suspendi.

Threnodia II.

Flendum est, Sodales; ponite tibias.
Commissa ramis in fistula pendeat
Tantisper, appensasque servent
Amnicolae salices Camenas.
Eheu! capillis turpe fluentibus Germana Virgo deposuit rosas;
Scissumque deformata vultum,
Heu! cineres dat habere calvae.
Quis fletus aurem personat, ac ferit
Clamore nubeis! Insuperabilis
Regina terrarum, subacta.
In viduo qualis cum sonitu cadit
De rupe moles: sic Alemannia [Reg: Alamannia]
Praeceps ruisti. Per remota
Intonuit fragor arva late.
Vindicta numquam tarda venit, suis
Suspensa Fatis. Frugibus admovent
Momenta tempestiva falcem.
Flagitiis suus instat ultor.
Ciete nimbos lumina transeat
In stagna moeror [Reg: maeror] . Ceu Rhodopeia
Nix vertat in fonteis [Reg: fontes] et Aemi [Reg: Haemi]
Deciduas resoluta brumas.


page 393, image: s391

Trudam liquenti flumina corpore.
Captiva plorans agmina Virginum
Specto iuventutisque florem
Vandalicis dare terga loris.
Exempla nullis credita Seculis,
Credenda nullis, nostra licentius
Peccavit Aetas: quam malorum
Ferrea diluvies inundat.
Ex quo Cometae protulit igneam
Vertigo caudam, quis placidus mihi
Illuxit Annus? Pax frementem
Trans Tanaim Scythiamque fugit.
Serente Bello, ter decies prope
Hastis per agros messis inhorruit:
Iuxtaque Cadmaeos bimembres
Armiferi rubuere fulci,
Iniussa tundit sollititum manus;
Sed certa pectus. Supplicio gemens
Impendor, extremisque poenis,
Victima nil miserantis Hunni.
Confossa telis, lubrica sanguine,
Exusta flammis, cur traho spiritum?
In quae reservor monstra, quali
Vivo super perimenda Leto?
Distendo ventrem. Nec pario tamen
Perturbor omni mortis imagine
Intra timores, hostis extra:
Septa foris, premor intus aeque.
Non ipsa Regni claustra nec editae
Tutantur arces. Nubiferae iacent
Turres, supinatae portae, et
Moenia procubuere fundo.
Ahena propugnacula, ceu casae,
Disiecta, ruptis vectibus ac feris.
Mensura structurae, ruina est:
Ex tumulis tumulata disce.
Hiant abactis, quam vacuam molae,
A Stirpe convulsi cruento
Verbere destituere dentes.


page 394, image: s392

Sic cum Libyssae vallibus aviis
Ferae iuvencos corripuit fames;
Silere desolata cernas
Pascua, flumineosque tractus.
Non flos iuventam, non tremulum senem
Redemit aetas. Funera cespite
Discreta nullo, Fama, Virtus,
Forma, decor, iacuere iuxta.
Quid hostis addat? Sensimus additum:
Amare cogit: castius oderat.
Dies maritis, nox puellis,
Cuncta mihi metuenda restant.
Aude fateri. Parvulus, heu pudor!
Nostro Gothunnus pendet ab ubere.
Stupris inhorrescente lecto,
Heu! canibus peperere matres,
Immanis intra viscera murmurat,
Pectusque mergit tristitiae salo
Commota tempestas ab imo.
Corde dolor fluitante latrat.
Infausta moles ipsa tibi nocet.
Pedem ex agresti profuerat specu
Tulisse numquam. Cur dedistis,
Sceptra mali nocitura Divi?
Romanus orbis, per nimias opes,
Ut interirem splendidus viam
Honore stravit. Me favores
Interimunt, et iniqua dona.
Ergo, ut Latino fulmine plecterer,
Lusurus istud Iuppiter in manus
Concessit! Idcirco minister
Additus, officiosus Ales!
Liceret Alpes o utinam mihi,
Et nova Quadis lustra revisere!
Errare malim per profundum
Hercyniae penetrale silvae.
Compellor aegris Urbibus, omnium
Perferre morbos. Reddite simplicem
Cibumque, potumque, et cavernas;
Antraque, Coelicolae [Reg: Caelicolae] , ferarum.


page 395, image: s393

Contenta vixi glande beatius.
Expellat ilex et cuneus famem.
Muscumque praeterlapsa sistat
Lympha sitim, sine fraude gemmae.
Agnoscat et nunc me Tacitus suam:
Parvusque Rheni Bructerus alveo
Lavandus absolvat parentem;
Atque uterum probet esse castum.

Threnodia II.

Quaenam ista, texit nube Bohemicum
Caligo coelum? Cur Phaeton [Reg: Phaethon] comas
Avertit intortas, et Urbem
Nimbisona face terret aether?
Hinc ille Serpens Regulus, et Paris
Egressus ater. Sed repetit suam
Secundus, ereptamque cingit
Tyndariden Menelaus armis.
Fax Praga belli. Sic ubi decidit
In arboretum taeda volatilis:
Vix una fagus cepit ignem;
Continuo nemus omne lucet.
Turreisne [Reg: Turresne] sterni dixeris, an meti?
Tot; tamque certis ictibus erutae
Labuntur, et pronae recumbunt;
Quale seges iacet icta falce.
Muros potestas altior impulit
Maiore motu. Parthenope flagrat
Germana; combustaque rugit
Funereus super urbe lessus.
Si paruisses aspera Tillio,
Iniuriosa Virgo proterviae:
Adhuc eadem fronte stares
Saxoniae speculata campos.
Urbis nulla pinnas altius extulit:
Urbs nulla fastu foedius occidit.
Iaces anhelantum favilla, et
Teutonicae nova forma Troiae.
O feminarum flos Alemannidum [Reg: Alamannidum] !
O moesta scisso crine Moguntia!


page 396, image: s394

Quot intulerunt flenda Moeno
Damna tuo gelidi Triones!
Francon?ani [(reading uncertain: print faded)] vinea Liberi
Implevit Hunnos. Non tenera manu
Delibat atrox Suecus Hortum:
Sed rapido pede calcat uvas.
Ut taurus olim Pannonis, in caput
Quum traxit iram, et cornua sustulit:
Obnixus adversi cruore
Colla lavat, penitusque frangit.
Impubis aetas, per iuga montium
Raptata, lassos debilitat gradus;
Cogente panthera bidenteis [Reg: bibentes]
Invalido properare passu.
Quam curta nudat, Rhaetia te toga!
Vix palpitantem crure tenus tegit.
Humum tueris tracta fune,
Serva flagris onegata dorsum.
Allidis, eheu! iam tribulis famem,
sitimque tophis [Reg: tofis] . Audio murmura:
Ancilla centum digna probris,
Perge tribus redimenda nummis.
Fortasse arenas littoris, aut Noto
Oriente fluctus enumerem maris:
Sed non Paderbornae dolores
Metiar, Austrasiaeque luctum.
Quantam ore Nilus iam niveo satur,
Eructat Auroram in mare: se mihi
Infundit improvisa Balthis,
Et patrias male mersit urbeis [Reg: urbes] .
Non pons soluto substitit obice:
Non porta saevum distinuit Getam.
Ut flamma per silvas, vel Eurus,
Per Bavaras equitavit oras.
Agni feroceis [Reg: feroces] Anglipolis minas
Fregisset hostis: iam Stephani supra
Turrim coronatas Viennae
Despiceret metuendus arceis [Reg: arces] .
Istine vultus Alsatiae meae,
Hi sunt ocelli! Non decor in genis,


page 397, image: s395

Non gemma collo; non in ore
Gratia purpurei coloris.
Tu diva felix, ac Berecynthiae
Aequata Matri! Vix mihi nosceris.
O qualis, in qualem, Cybele,
Heu! facies tua fluxit umbram!
Iam nota vox est praetereuntium:
Haec illa Sedes Nobilis annuli
Smaragdus Orbis! Funeratae
Vah species miseranda Terra!
Tarpeia Rupes Austriaci Iovis,
Captum Brisacum. Scilicet hoc Tagus
Vindex, et humenti sub antro
Cornigeri ferat unda Rheni!
Damnata saevo Lipsia proelio
In haec trahebas funera Teutonas.
Audita vicatim Lubecae et
Vismariae laniena matrum.
Maioris agri Gloggaviae, forum
Minoris undant sanguine civium
In frusta Bambergae secandis
Arma sonant hebetata trunci.
Hyrcana qualis cum rabiem parens
Totos in armos exigit: unguibus
Partitur haerentem iuvencam, et
Multiplicat furiosa morteis [Reg: mortes] .
Abiecta squalens irreparabilis
Sueve; quo te denique differes
Pulsus vagari? Saepe mutas
Spretus herum, sed ubique servis.
Poenis recrescens Tityi iecur,
Gestas catenae vincula ferreae.
Udus quot Auster torquet imbreis [Reg: imbres] ,
Tot dominos tremis et flagella.
Sic fessus olim Verna triremibus,
Si forte remum ducere substitit;
Vix conquieverunt lacerti,
Iam scuticae monuere terga.
Mensura luctus, stabilis orbitat
In ore patrum non sine livido


page 398, image: s396

Ingesta risu. Terret Emdam
Virginitas tumefacta monstris.
Ferocientum [Reg: Ferocientium] Westphala, Westphala,
Iam Totilarum non dubitabilis
Ex hoste mater. Tristis Egrae
Se genetrix genuisse damnat.
Haec cerno siccus! Currite lacrimae.
Manate plenis lumina fontibus.
Senum, Sacerdotumque cani,
Per plateas iacuere sparsi.

Threnodia III.

Quod Calmarinum, ruptaque Botnia
Immittat hosteis [Reg: hostes] ; quod medium supra
Stockholma pontum nixa palis:
Dira licet, tolerare possim.
Cur suecus ipso nascitur in sinu?
Non ex Codano littore singuli,
Qui me cruentant, prodierunt:
Ipsa tuli quoque parricidas.
Sensi nocenteis [Reg: nocentes] , quos ab ovilibus
Ad alta duxi culmina gloriae;
Pennaque, stivaque, et molesta
Forfice, lanificumque pisis.
Qais [(perhaps: Quae)] educavit, quae peperit sibi
Tot Proditores? Eutropii dolis
Saevique Ruffini et reverso
Immorior Stiliconis aevo
Me spes amici credula perfidi
Ventis egentem pavit inanibus.
Me ponte subducto labantem,
Impulit in barathrum minister.
Fridlandus, Orbis prodigium, meas
Conatus in me vertere lanceas;
Totumque demens, ut perirem,
Cum Furiis Acheronta movit.
Ex hoc, gementum si mala compares,
Squalore toto nostra superbiunt.
Oppressa curis, pota fletu,
Et cineres epulata vivo.


page 399, image: s397

Avara quid non diripuit manus?
Detracta torvus praedo monilia.
Gemmasque dotaleis [Reg: dolates] avorum
Extulit, Attalicosque cultus.
In templa versus luxuriae furor
Scelestus, execrabilis, impudens;
Sedeis [Reg: Sedes] adorandas, at aurum
Sacrilegio temeravit ungui.
Vel in rapinas irrevocabileis [Reg: irrevocabiles]
Cupido vertit trans maris aequora:
Vel hausit inspectante coelo
Flamma sacram populata gazam.
Intra Penateis [Reg: Penates] arma minantibus,
Germane, praebes pabula Vandalis.
Cerdo paludatus triumphat,
Inque tuo bene dormit ostro.
Conchyliatis lixa tapetibus
Praesepe sternit: raptaque pocula:
Circumdat in morem nolarum,
Cornipedum quatienda collo.
Incestus ut si grex volat,
Ferale tectis omen et incolis;
Fugantur harpyiis columbae:
Tota domus spolianda prostat.
Quid damna defles? Vilius ipsimet
Te perdidisti, nil tenuis spei
Scintilla, et fortuna crebris
Arietibus labefacta cessit.
Crudelis, ah! quo non rapuit fames!
Glans querna, furfur, mus, asini caput
Stetit talento. Suntne tanti
Fila gravis diuturna vitae?
Quibus reservor suppliciis nocens?
An longiori ludibrio necis?
Non vito, sed sustento mortem:
Poenaque diminuenda, crescis
Desideratas solvite, Noricae,
Florum coronas, velaque candida
Mutate: non isti, Puellae,
Conveniunt mala vestra formae.


page 400, image: s398

Eunt solutis crinibus ac solum
Arasque verrunt adspice supplices:
Ut terga demittunt et ora,
Ora manu gremiumque tunsae!
Non rara sponsi flet comes exsulis.
Sic, cum recedit pulsus ab aemulo;
Sequuntur armenti maritum
Hirta per et lapidosa vaccae.
Iam non labores alterius bibit,
Amans quitis rusticus Alsata.
Insuetus aestivi caloris,
Ipse suos renovabit agros.
Ipse, ipse sulcum ducere cogitur
Numquam futurus messor; acerbius
Hostile spectaturus agmen
Sternere spem titubantis anni.
Quamquam fatentem, tortor, habes Ream.
Agnosco poenas Iudicis impareis [Reg: impares] .
Cur vota Maiorumque ritus
Perfidia stimulante rupi?
Ibam fluenteis [Reg: fluentes] sparsa iubas, viis?
Semper negatis, aspera Numinis
Mordere frenos: qualis hinnit
In mediis equa trima campis.
Donec coactum sistere, ferreis
Eheu! lupatis Ostrogothus domat,
Malumne detester, quod urit;
Anne mali scelerata caussam?
Utrumque porto. Sordibus, en, comas
Perfusa, mistum sanguine pulverem
Fumumque lambo. Quae malorum
Iliadi dabit hora finem?
Recordor aevi, quo mea praetulit
Europa pulcris [Reg: pulchris] signa sororibus:
Unamque, prae cunctis, leone
Turrigero super astra vexit.
Ne cuncta narrem: trans Pomeraniam,
Et culpa pinguis rura Barbantiae;
Ad imminenteis [Reg: imminentes] usque Gallos
Ductus erat per aperta limes.


page 401, image: s399

Intonsa nostro fonte Sicambria [Reg: Sugambria]
Lavit solutae caesariem iubae:
Intraque porrectas et extra
Imperium moderabar Alpes.
Ignosce probro, Carole, Carole,
Sortite Magni nomen: ad incitas
Redacta, quantillum decoris,
Ex veteri retinet Potestas!
Insultat hostis discolor, et biceps,
Et tortuosus. Diis, reor, invidis
Crevitque, et iratis, ad Orbis
Excidium dominata veni.
Sacrosne cinctus atque Aquilam fero,
Ut Sueca dicar! Nata Tuiscone [Reg: Tuistone]
Portabo numellas, et inter
Botanicos habitabo nautas!

Threnodia IV.

Ah! quae voluptas parcior, et minus
Sese invidendam, quam gemitus facit?
Unicam ferendo flenda; moestae
Dum liceat sua flere fata.
Finis malorum qui foret alteri,
A me inchoatur. Perculit unicam
Vindicta, non aequalis uni.
Sola luo, meruere multae.
Concentus olim nobilis Imperi,
Multum priori dissonat. Ordinem
Iam saepe turbavit Latinum
Barbaries glacialis Ursae.
Plerumque nostram Mars Aquilonibus
Turbavit auram. Frigora tertium
Expavit Arctoa, et sub armis
Roma tuas, Alarice, pelleis [Reg: pelles] .
Heu! robur omne, et pectoris aes triplex,
Languente sensim vanuit impetu;
Subsedit intercisa Virtus
Mascula, poplitibus solutis.
Ut quercus ingens gloria montium
Collapsa vento; nec follis viret,


page 402, image: s400

Nec spargit umbram sed cavatis.
Putre iacet cariosa membris.
Quis, o furentis tristitiae satur,
Invergat aegrae Paeonios tibi,
Regina, succos? Quando vivum,
Atque videns es, amara, funus.
Quis te iuvabit, quisve medebitur,
In mille poenas damnaque fertili?
Impune nemo peccat olim.
Fata ream tacite sequuntur.
Quocumque vertis lumina, plecteris.
Exhausta crebris oppida cladibus;
Vincti, trucidatique cives,
Pars tumidi quota sunt doloris!
Qui luce cassas exsequialibus
Debebat Umbras plangere naeniis [Reg: neniis] ;
Vel ante procumbit, vel aram
Ipse suam super immolatur.
Audis? Tuorum Tisiphone Ducum
Percurrit aulam. Plectra tubis, lyras
Immiscet armorum fragori,
Sueca Venus comitata Martem.
In elegantis sede Palatii
Plaudit choreas, ac spoliis cubat
Adolphus exsultant opimis:
Dum placidum simulat tyrannum.
Armenta qualis Marmaricus leo
Depastus, alto torpet in otio:
Caudamque subiectans quiescit,
Mox vacuis ferit arva malis.
Quantum sagacis nequitiae coquit
Rex, fronte sollers fingere punica
Clementis astum! Non Libyssa
Asperius furit icta serpens.
Pulsi Penates interea domo.
Effertur aurum: gemma refigitur.
Fumante busto, stat columnae
Torris, ubi steterat lacunar.
Ferro recisus flos iuvenum iacet.
Ut siquis horti lilia, seu rosas


page 403, image: s401

Confringat: inclinata cervix
Ungue cadit, pedibus terenda.
Audita vox non una puerperae:
Cur caeca nupsi? Cur male supplici,
Lucina, risisti? Fuissem
Virgo, mihi miseranda soli.
Abducta vinclis Upsaliam procul,
Extrema starem cauda pedissequae [Reg: pedisequae] :
Focos adornarem diurnos,
Vile genus famulantis [(reading uncertain: print faded)] Umbrae.
Peiora ploro, deficientibus
Lactens mamillis, pallidus arida
Suspirat immorsus labella:
Inque sinu moritur Parentis,
Urente coelo, qualis amaracus
Tabescit olim siccus in area:
Tandemque submisso fragrantem
Ore animam periturus halat.
Iactata Fatis, o Alemannia [Reg: Alamannia] ,
Quid hoc in aestu respicis auxili?
Permissa Fortunae, malorum
Muto vices, nihil usque vito.
Immensa vasto qualis in aequore,
Allisa navis rupibus, ingemit:
Ferturque discordis per undas
Ludibriis agitata venti.
Quo spes caducas, et lacerae ratis
Fragmenta vertam? Non procerum favo:
Adspirat atroces amici
Dissimulant: inimicus odit.
Immensus, unum quod 'place'at mei,
Est luctus, Hunno, De misera canit
Paeana et expressas feroci
Contumulat lacrimas cachinno.
Questum gementis turbidus exigit,
Velut tributum. Nostraque, non secus
Ac Publicano, moesta sudant
Lumina, sollicitique fletus.
Proh saeva avari gaudia pectoris,
Crudele lucrum! Sic miserae iuvat


page 404, image: s402

Squalore, tormentisque pasci!
Usque adeo furor iste dulcis!
O qui potenti sceptra tenes manu,
Tam lenta vindex fulmina deicis?
An semper urgendos acuta
Nos feriet tuus arcus ira?
Insana mortem deprecor, et Getas
Accuso! Nostrum est omne nefas pudet
Referre partem. Solus Atreus
Norit et attonitus Thyestes.
Audit, Matres facta nocentior,
Poenas luendo iam merui novas.
Cruenta, mactavique prolem
His manibus, verubusque fixi.
Abominandis defuit hoc malis:
Ut peior essem, dum tolero mala!
Natura, puello conde velo,
Conde sacros violata vultus.
Credideris? Eheu! quae genui, fames
In me regessit viscera, ferculum
Soli pudentum. Plena ventrem
Inferiis Libitina vivo.
Adeste Sueci, Lappia, Totilae:
Quocumque dici nomine Vandali
Gaudentis; hastas et tonantes
In caput hoc properate nimbos.

N.B. Cantaturi has odas, cuilibet Strophae praeponant Usitatam dolentium interiectionem, Eheu!

Ode. Oratio Auctoris.

Quem, Deus, nostro statuis labori
Aequior finem? Tulimus Cometam
Iam quater senos, et onusta ferro
Bella, per annos.
Inter haec nullo miserante flemus;
Tot malis pressi, foliis quot Auster
Nudat Auctumnum, refugusque torquet
Spicula Parthus.


page 405, image: s403

Astra corrupto rubuere vultu:
Putris annonam vitiavit aer:
Et venenato nigra traxit unco
Funera pestis.
Hostis ad votum, trepidi dolemus.
Nostra Victori mala foenerantur [Reg: ferenrantur] .
Ille Germanis solet ad triumphum
Mortibus uti.
Monstra letali gemuere partu.
Terruit cunas capricornus infans.
Feta bos agnum, mulier iuvencum
Edidit alvo.
O Sator rerum: quid enim meremus
Et fugam terrae! Tremefacta movit,
Cive fugerunt proprii relicto
Oppida muri.
Fluminum proni niviumque lapsus,
Strage divisa secuere vicos.
Montium totas subito ruina
Obruit urbeis [Reg: urbes] .
Mersa cum fundo fluitare tecta,
Pyrrha confusi nova vidit Istri [Reg: Histri] .
Testis est supra sonuisse pontem
Isara remos.
Post vagos coeli lapidosus imber.
Intrat in sacrum caput, hinc et illinc,
Ignis et unda.
Prima mens aevi, roseaque clara
Lucis inventrix, et amica flecti:
Si fatis culpam luimus rebelles,
Annue pacem.
Balthicum tandem mare detumescat.
Fas sit exhaustas revocare vitreis.
Redde discusa nitidum Poli
Caligine Mundum


page 406, image: s404

Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio.

Aquam mari affundere videar, quod tibi Librum dedicem, clarissime Vipsali; qui plures ipse paratos habes, summis viris dedicandos. Divinos fontes nemo altius intravit. Nullus arcana rerum nitidius profert. Serico filo committis epistolas: sonantes panegyricos cum fulgure rotas, orationes velut a torno procedunt eburneae. Nihil tamen te mavis illustraverit, quam Alemannis [Reg: Alamannis] , Poema, quo Germanica bella a primis tumultibus Bohemiae, in XII. Libros digessisti, Thebaidem et Aeneida imitatus. Per speciem grandis ac continuae fabulae, explicas verissimam praesentis Seculi historiam: quam tectam conventibus involucris, admota clavis non fine voluptatis irritatione referat. Quia vero nostratium nominum fragore, delicatae aures vapulant, aptissime suppositiciis Lectorem fallis. Imaginaria vocabula sustinet per sonas militum, ducum;castra urbesque signant. Quintum Librum quum mihi legendum porrigeres, credideram me vetera bella fastosque Romanos, et mythologiam Graeciae evolvere. Genio Maronis et Homeri adorantur idonea


page 407, image: s405

figmenta; feminaque virtutum ac vitiorum sparguntur, suis quaeque locis surrectura in messem. Haec quamquam ita sunt. Vates doctissime; non dubitavi tamen cothurnatum opus molienti, aliquid de nugis nostris communicare, Libellum Miscellaneorum; pleraque, vel de ipsa Poesi et Lyra, vel ad Poetas directa complexum; haec de caussa certe, etiam animosius fortasse quam par est est, tibi destinata: ut, quando videris aliorum tenuitatem ab otio bonae Famae non repelli, sublimiores ingenii tui pares fidentius emittas. Audio mirabundus, te nescio qualium Criticorum censuris absterreri, quo minus matures. Vide, Vipsali, quam non formidandum tibi hoc hominum genus. Aut enim eruditi obstrepent; et ad patria provocabis: aut inepti; et contemtu [Reg: contemptu] rectius vindicaveris. Multi [(reading uncertain: print faded)] ex his barbariem in fastum vertunt, et politiorem literaturam aspernati, de inscitia gloriantur. Nescire nostra se iactant, ut tanto instructiores ceteris artibus credamus: cum saepenumero ad nullius mediocritatem assurgant. Horum tu, id aetatis vir, movebere morsiunculis! Nisi forte, quia et culices molestiam facessunt, idcirco exsecraris: Ego autem Momum quemvis adeo non detestor, ut insuper amandum censeam, quod re ipsa ostendi in Lib. Epod. Oda II. Momus, mihi crede, utile animalest; inventum ut trites Poetas exhilaret, otiosos excitet. Languentes acuat finge, nullum in rerum natura Calumniatorem esse; nescio, an tanta cum alacritate scriberetur Hirtius Mesansa [(reading uncertain: print faded)] noster, cuius mentionem Oda XI. Se imus festive dicere solebat: Dominos, ut corpus exerceant, pila ludere; se ut animum oblectet, Momo, Ursos sanguinem missuros, apud


page 408, image: s406

aculeis fieri obnoxios: Poetarum venam, ut largiter fluat, ab huiusmodi incidi. Permitte ergo te obtrectantium stimulis. Risui pabulum, et ludibundae indignatione bellaria praebent. Ut ut sit: proditurus in lucem subibis aleam communem. Meliora optantis, illud Satyrici inclamabitur, Delicias hominis! Amabo te: uni licebit esse eximio? Quam innutilem praerogativam, si umquam arrogassem mihi; aut ignavo computrescendum erat, aut pridem ab inceptis desistendum. Nam ut taceam heteroclitum et anomalum Odarum genus, quale in hoc Libro positum, curiosa nugandi voluptas protrusit: ne prioribus quidem Lyricis ita confidimus; ut nullum dentem, non dico, metuamus, sed speremus. Cum enim icterici ringentium colores se intendunt, nostrum pariter gaudium, quasi per antiperistasin intenditur. Quemadmodum laurus tunc maxime viret, cum fulminatrix nubes circumsonat. His plusculum ingenio meo indulsisse videbor. Interrogari modeste possint, quid significare cupiant? Senecam non probasse Mecaenatis [(reading uncertain: print faded)] ingenium discinctum; sed neque laudasse alterius exsectum. Alii molle ac lepidum carmen; alii falsum et piperatum suspectabunt, docendi: Auctorem, non uni gula haec omnia parasse. Mulsum vino, acetum oleo miscere, iucundum putavimus; destinato tamen nihil acerbius prosecuti Solacia, eutrapeliam amantibus divisa sunt: quod sciam, nullis ingratiis. Certe a Luceis Budio, tametsi se deformem notari intelligebat, nil praeter risum extorsi. Ragusius vero noster, solacium imberbi impensum, mento venerabundus pressit. Soletque ipsemet hanc egestatem suam decentibus iocis deplorare: ut nescias, molestiusne ferat


page 409, image: s407

Optatissimae rei moram, an dulcissimo spei tormento cupidius mulceatur. Nonnulli ad concitatae mentis impetus, et rapaciores Odas terrebuntur; quasque sublimes debuerant vocare, nomine immanitatis gravabunt. Remittantur ad leviores, ludicras [(reading uncertain: print faded)] , amoenas, propterea siquidem huius genii plures, velut cupedias [Reg: cuppedias] , nostro prae fastidiis aegrotanti saeculo propinavimus. Iugis montium non assueti, decurrent securius in valle, iactationem maris metuentes, in portu navigent. De Enthusiasmis meis sentiant alii, quod volunt, de suis Nicodemus Malcius libere pronuntiavit: patienti magis quam agenti effuere. Ut in excitante horologio tam diu durat sonitus, quam festinata rotarum atque ponderum praecipitatio: ita cum agitante spiritu, animi sacram tempestatem deferri. In Turciam usque et Aegyptum profectionem nemo mirabitur, qui in Claudiano legerit:

Quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri, Non leve sollicitae Mentis discurrit acumen
Claudian Imitamur Romanorum Circensia. Vix Mappa signum dedit, et celerrimo cursu transmittimus obstantia. Ipsa adeo Pyramis superata est. Nimirum in speculationes Apollineas defixo haut difficiliores sunt adscensus isti, quam in somno ambulantibus discursus per tecta nisi quod alter casurus sit, simul negotiosam quietem clamore ruperis: nostrum aliquis somnians vigilet, et discurrens sedeat. Criminaturus vagum ac desultorium scribendi genus, multa simul expedio. Inter voluptates aurium venales et nunc Poesin esse, conduci quandoque Poetas, instar artificum. Epithalamia, Epicedia, Soteria, Genethlaica, et pro temporum rerumque mixtura; imo myrrham, balsamum, vel resinam ex Parnasso posci, prout quisque nasum habet. Quid si etiam vanitatis insimuler, propter


page 410, image: s408

incognitae nomen laturae ambages, non omnes agnosci per sonas arguent. Existimo tamen multas: quarum, scilicet nomina, non obstitere legibus carminis et nitori. Barbararum vocum stridorem quod fregerim, tuum, Vipsali, permovit exemplum invitabat etiam maior Odarum gratia, si nomina anagrammate, vel metathesi transposita aliove metaplasmo convestita, non sine concinnitate reponerem. Saperdae nodum in scirpo saepe quaerunt, et scirpum sine nodo reperire desperant quorsum haec prolixius, ut verbosae epistolae, Treviris ad me missae, saltem aliquid responderem: ut nostro confirmatior hortatu, simul in patriam redieris Alemannidem [Reg: Alamannidem] tuam diutius non celes, vana timiditate excussa, et lividulorum iudicii insuper habitis. Denique, ut me constanter amare pergas, Vale.

Mirando Apollinis beneficio, ex Poeta se Pictorem factum esse. Anno M. DC. XLI.

Cum bona non pridem Belgam Fortuna Monacum
Arte sua subnixa tulisset;
Conveni: paribus lepidam pictura Poesin
Quod studiis imitabilis aequet,
Alter Zeuxis erat, volucres qui fallere botris;
Parrhasius qui Zeuxida posset.
Sic expressa virum transfert in corpore vitam
E tabulis exstare videntur.
Velle loqui credas spirant simulacra, tenentque
Attonitos, vescuntur et aura.
Talia cernenti, pudor est moeror [Reg: maeror] obortus,
Tecta simul musea revisi.


page 411, image: s409

Haec mecum: plectro me nondum posse quod iste
Peniculo, quod simplice concha!
Arripuique chelyn, Phoebique; astratus ad aram,
Multa Deum, nec parva rogavi.
Heic [Reg: Hic] dum chordas, inter suspira, plango
Illacrimans, similisque furenti:
Tres ex adverso digiti (mirabile) muro
Apparent, mucroque sagittae
Flavus, et in iustum digitis productus acumen
Quae vellem, signare paratis.
Qualis Chaldaeo quondam est in pariete regi
Visa manus tria scribere Verba.
Ac quoties lusi, percussis dextera nervis:
Se toties umbratica movit.
Clara per apricam ceu lux immissa fenestram
Quae varia vertigine vibrat:
Utque Polum versus trepidat magnetica, si qua
Tinxit acus ferrugine, gemma
Obstipui, tremuere artus formido ligabat
Marmoreum sine sanguine vultum.
Restitit extemplo, citharaque refulsit et arcu
Et iaculis insignis Apollo:
Parce metu, nostris Vates dilecte Camenis.
Optabas miscere colores;
Annuimus pinges non finges amplius, inquit.
Carmen enim mox fiet imago.
Tu, quaecumque voles oculis subiecta teneri,
Nec tantum transire per aureis,
Concipe mente prius; tum fila sonantia tanta
Ad strepidum Testudinis ictae
Omnia monstrandis radians manus exprimet umbris.
Quale vides, cum voce moveri.
Quod tamen in specimen cupies depingere primum,
Proiecta sit vilius alga.
Ne fors insueto te tanti in limine coepti
Sollicitum primordia reddant.
Dixit et afflatum medio sermone reliquit,
Ob munus paeana canentem.


page 412, image: s410

II. Harmoge Poetica. Auctor, conditione Phoebi accepta, ut primum Artis communicatae Specimen exhibiturus, vilissimae rei impendat; proponit sibi Adulatorem depigendum. Adulatoris. Rudis adumbratio, sive Facies corporis.

Continuo totam rumor manavit in Urbem:
Alsatam solis fidibus, praesidioque fretum
Cynthii binominis,
Posse nemus viridemque campum,
Fulminaque et monteis [Reg: montes] , vivosque effingere vultus
Absque colore.
Inventumque novi mirum genus esse penicilli:
Quod nihil a plectro, testudinis excitante somnum,
Discrepet. Crevit stimulante Famae
Curiosa mentium
Inquies, ac me videndi
Dira cupido.
Venerunt proceres, Domini venere togati,
Ut Nemesis Dea quemque coegit.
Et quia sperabant divino munere bellam
Effigiem, laudeisque [Reg: laudesque] canendas:
Certatim strictam faciem ambivere sedentes
Artifici praebere poetae.
Non opus est, dixi; nisi quem Deus ipse monebit
Intus agens, nec pingere possum,
Si cupiam: neque si possim, mihi pingere fas est.
Quisque suo considite scamno.
Consedere omnes: medium mihi pegma relictum.
In quo cum graciles percussi pectine nervos:
Ecce tibi, manus illa, manus Phoebeia, rursum
Conspicua sese motat, et tremulo ferit
Indice visum.
Ast alii horrere, et fugere, et formidine labi.


page 413, image: s411

Inclamo: quae caussa pavoris!
Sistite gressum.
Nullae heic [Reg: hic] terribiles larvae: manus aurea Phoebi
Dignatur manifesta videri.
Nunc, o nunc, oculos, animosque intendite vestros.
Nam quotiens crispavero fila;
Mira resultabunt picto spectacula muro.
Sed risum teneatis, amici.
Incipio. Coepique simul percurrere chordas,
Clara palam vox addita chordis.
Pulcher Adulator. Vix hoc: cum candida puris
Radiis est linea ducta.
Non placuit. Fex [Reg: Faex] haec hominum pingatur in albo!
Obsequiosa manus
Intempestivo nigrum suppone colorem.
Ergo iterum testudine mota
Talia fabat.
Turpis Adulator (mox altera linea coepit
Deformi nigrescere sulco.)
Mobilis ingenii; nescit, quem vespere vultum
Deponat, quem mane resumat.
Tendet ab alterum speculo, seseque refingit,
Constanter mutandus in horas,
Dissimilisque sui.
Proteus est, et multa sit unus:
Sus, vulpis, lupus, agnus, hirundo.
Interea toties variata pependit imago.
Me pariter variante sonores
Et modo mista lupi potuit, modo vulpis et agni
Figura credi; mox obesa porci,
Mox avis circum volitantis ossa
At sese nequam, licet omnis in omnia vertat
Ambiguae mendacia formae:
Plus ficti tamen oris habet, quam frontis honesta.
Exiguam quoque carbo notavit.
Fallaces oculi, stellis fallacibus ardent.
Atque adeo taleis spatium murale recepit,
Respiciunt, quam lauta paropsis
Quid dominus coenet, quem fictis laudibus ornant.
Respiciunt obliqua strabones.


page 414, image: s412

Iam fiunt pati, medio iam fidere limi.
Semper in excubiis vigilat parasitus, et augur
Nidoris, divinat ubique.
Sollicitus caponis aruspex,
A quacumque culina
Omen et exta capit
Hic nasum nasutus habet, flatuque supino
Innumeros distinguit odores.
Adspicimus nasum, media quem parte levatus
Ferre recuset Atlas
Deridere solet, blando quae nomine palpat.
Et duplicat longas Dominis ab sentibus aureis
Midamque et asinum mota formavit manus
Exserit et linguam, qualem canis Appula [Reg: Apula] : torret
Aestivos cum Sirius agros.
Mox adumbratam paries non habuit minorem.
Heu mihi! quam varium, quam formidabile monstrum
Exhibet! Hos oculos,
Has habet ille manus.
Hunc ventrem: Reges qui passim fallit in aula
Quin etiam sacros in Coetus ?epit [(reading uncertain: print faded)] , ut obsit.
Fallor: an heic [Reg: hic] aliqui
Ore pares, et moribus iisdem?
Unus et alter
Erubuit Spectator, et haerens
Effigie proprios vultus agnovit in ista.
Displicuitque sibi.
Eripuisse suum Pictor memoratur Adonim,
Cum furerent incendia tectis:
At, si tota domus conflagret; non ego sudem
Hanc flammis effere tabellam.

III. Adulatores vera effigies, sive Animi Mores.

Quam nec Protogenes habuit, nec maior Apelles;
Est solis concessa Poetis
Gloria. Non solum rugas faciemque figurant,
Aut oculos simulamine fallunt.


page 415, image: s413

Itur et in fibras hominum, et penetralia vitae,
Inque ipsos, praecordia, mores.
Vultus ibi longe se verior explicat huc, o
Phoebe pater, mihi porge colores.
Vilis Adulator, cuius venale cadaver
Incepi describere versu,
Intus et in cute noscendus. Tam nobile plectro
Prodigium pingatur ad unguem.
Huic scelera et fraudes, Animae sunt duplicis instar.
Admissus tibi vendere laudeis [Reg: laudes] :
Crimina contortis aequanda rudentibus, inter
Telarum subtilia ponet.
Ille tuos facili purgabit pumice naevos,
Et molli sermone fricabit.
Quidquid agas; verbis suadere sonantibus ausit
Decerni tibi posse triumphum.
Quamquam octo viduas in coena absumseris [Reg: absumpseris] una,
Pupilli patrimonia radas:
Vulturis ingenium milvus miratur et ungueis [Reg: ungues] ,
Flammigero Iovis alite dignos.
Inconcessa Venus placuit ? decet, inquit, amorum
Flore frui, viridique iuventa.
Quale nefas, matrem et natam corrumpere? Quale,
Gallinam pullumque vorare,
Si brevis es, sit pumilio: si longior, optat
Astragalis incedere tecum.
Riseris, arridet: flebis, lacrimabitur Hydrops;
Et pluviis vel saxa cavabit.
Finge tamen siccum: lugebit pectore laeto,
Et coget plorare salivam.
Magna tui cura est, etiam de vilibus illi:
Ne pelvis cum despuis, absit:
Ne natet in phiala flavum gemmante venenum
Impediat ne languor orexin.
Si male digestus stetit intra viscera pavo;
Dat medicas Podalyrius [Reg: Podalirius] herbas.
Lurida nocturnam rumpunt tibi somnia pace?
Mox in aquas se mittet et igneis.
Accusat Parcas fustemque et probra minatur
Ni valeas, morietur et ipse.


page 416, image: s414

Intrabis thermas? I sane, non sine cura
Alterius, votisque marinis.
Neptuno, ut salvum te balnea fida remittant,
Caeruleae vovet exta iuvencae.
Si credas, hoc est, quod spleni pabula praebet,
Immaneis [Reg: Immanes] motura cachinnos.
Stans ad posticum Tuus, en, te sibilat. Et cum
Doliolum vacuaris abibit.
Utque iuxta nitidam vaga Cassiopeam
Stella levis vanescet in auras.
Hic est, o Corydon, hic est niger (adspice pictum)
Germanis, Indoque cavendus,
Ipsique Aethiopi. Sed longe tetrior idem,
Cum liteis [Reg: lites] meditatur et iram.
Namque catenatas cuius semel imbuit aureis
Vulgivagis rumoribus implet:
Quosque domum referat, venatur in urbe susurros.
Ad mensam placiturus herilem.
Adicit auditi, et veris falsa remiscet
Delator temerarius ova.
Intolerabilior tunc est, cum praemia sperat;
Aut metuit rivalis honorem.
Elimat vafer ora dolis salibusque facetis,
Ut noceat speciosius hosti.
Quid si etiam laudet, quem tanto fortius urit:
Excuset, quem sternere gestit!
Nimirum ad metam tangendaque pectora, linguae
Missurus iaculabile virus,
Auratum totis incurvat viribus arcum:
Et dulci linit unguine cannam.
Nonnumquam in medio verba imperfecta relinquit
Cum gemitu, partemque resorbet.
At tu velle putas alienae parcere famae.
Non id agit. Latet anguis in ore.
Nam laniaturus totam crudelius, astu
Irritat suppressa requiri.
Accedit tremulo pudibundus gutture risus,
Et qualem vix noscere possis;
Una aliquid dentis, quasi connivente labello.
Interea genuinus agit rem.


page 417, image: s415

Non audis? Etiam timide singultit, et alto
Miscetur simulatio quaestu.
Mox intercisum sub gutture murmur abortit.
Fit sonitus: de littore qualis
Oceani resilit, Boreae cum flamina cedunt,
Temperie subeunte profundum.
Plura locuturum, concessa remittere iussit
Fila lyrae lassatus Apollo.
Cetera, quae desunt, inquit, felicius addet,
Cuius erit deformis Imago.

Paradoxum. Horatium Flaccum imitari se quandoque non imitando. Ode

Possim continuis, si libeat, chelyn
Evincire rosis, natus amabilis
Tactis pollice chordis
Versus ingere: non libet,
Duro melle genus lenibus aspero
Muranti numeros;ambiguae vices,
Alternaeque Camenae
Longe gratius accidunt.
Dulce est cuique suum velle, mihi meum;
Huc Flaccum quocumque impulit ingeni
Et natura: nec illum
Sic Lucilius abstulit;
Ut se desereret, totus ad alterum
Factus multisoni carminis artifex:
Necte, Pindare, solum
Miratur, nihil Appulae [Reg: Apulae]
Indulgens Citharae siccus et humidus
Quam diversa canit quam sibi desidet.
Iejuno satur! Idem
Qui nunc Quintilio pios
Affundit gemitus; mox furit, Evoe [Reg: Euhoe] :
Inter vina ruber, candide Bassareu,


page 418, image: s416

Clamat, candide Liber:
Huc adverte, Deus, tigres.
Quondam saxa trahit, suavior Orpheo,
Vix quandoque feram. Tam placito sibi
Neglectu piger hiscit,
Fumosum prope cantharum.
Proteus Aonius, nunc iuvenem senex,
Nunc mentitur avem mistus oloribus:
Verum mox Epicuri
Porcum de grege pinguium.
Ut nil dissimulem, me pariter iuvet
Sic peccare bene, et sic temere loqui:
Quale ut lividus alter
Conetur, nequeat tamen
Hinc plectrum vario, Rusca, volubile;
Purae gaudia venae,
Totis entheus ossibus,
Quamvis tota penes culpa furentium
Musarum et rapidi numen Apollonis.
Quem possessus anhelo
Nequidquam [Reg: Nequiquam] excutio sinu.
Est hoc numen atrox illius, illius
O Estro si quatior: non datur impari
Contra tendere sacrum
Torti vorticis impetum.
Sed tu, saeve, precor, mitius irrue:
Mentem fatidicam parcius attona.
Mortalis tua dudum
Fragor tollere pondera.
Perbacchatus enim difficiles vias.
?agranti [(reading uncertain: print blurred)] simul ore ebrius abstiti:
Nostrae redditus aurae,
Toto corpore langueo.


page 419, image: s417

V. Enthusiamus. Quem praesentibus sociis, Auctor passus est in Antiquario Sereniss. Electoris Maximiliani: quum Romanas ibi statuas contemplaretur Anno M. DC. XLI. Ode.

Vobis, Sodales, eripior Deo
Intrante pectus, surrigit altius
A fronte languorem comarum, et
Ima sacer quatit horror ossa.
Ab usque prisco quos mihi Romulo
Viros, Apollo, turbidus obicis!
Hic Brutus inventor securis:
Sic oculos tulit Ancus olim.
Sermone felix Egeriae Numa,
Plebem sacratis ritibus imbuit.
Cunctator, et velox Camillus,
Invidiam domuere factis,
Procede paullum Scipio, Dardanae
Pulchrum ruinae, magnanimum genus;
Victor victoris dolosi, et
Hannibal Hannibali timendus.
Postquam ergo Luscus per solidas nives,
Ruptis aceto montibus, Africam
Infudit Europae frementem, et
Nubigerae penetravit Alpes:
A te retractus, quem gravis annulis
Inauspicatas hausit equestribus
Praedator ad Cannas cruorem;
Evomuit lacrimosa rursus
Ad funeratae moenia Patriae;
Decisa ferro Caussa, quis imperet,
Tros anne Poenus, conquievit
Non aliis iterata seclis.
Ah! parta bello ni pueri duo


page 420, image: s418

Nugis iocantes ambitiosus,
Nil dissipassent dum molestae
Dux asini Gener instat umbrae
Lanam vicissim retinet anxius
Socer caprinam: Roma libidines
Pavit nocentum, et in suasmet
Incubuit lacerata vireis [Reg: vires] .
O ut serenum te subito mihi.
Auguste, sistis, caesariem sacra
Evincte lauru? Blanda nullum
Tam tenere diuturna fovit
Fortuna pullum, tamque fidelibus
Protexit alis, utiliter tibi
Civile sudavit peracta
Strage nefas alios cupido
Laboriosi criminis obruit:
Insons opima tu preciosius [Reg: pretiosius]
Culpa fruebaris, lucratus
Non titulum, sed opes tyranni
Astutus Orbis praedo, Tiberius,
Lusit sagaci Troiugenas dolo: et
Aequum, potestatisque frena,
Eripuit sine lite. Bifrons,
Biceps, bilinguis, nexa Quiritibus
Post vincla, sensim vertice Pileum [Reg: Pilleum] .
Excussit ignarosque fraudis
Ridiculo domuit capistro.
Successor immetabilis omnium,
Haeres bonorum publicus: interim
Latebat altis Caprearum
In speculis trabeata vulpes.
Quae tunc alebas, Itala, militum
Protenta, tellus? Ecce, Caligula
Nutritus in castris: et inter
Arma puer: solitus Vir enseis [Reg: enses]
Mutare cultris, et galeam scypho
Plerumque factis degenerantibus
Obscurus ex claro Parente
Prodit immeritusque nasci.
Cadaveroso cur Latio diu


page 421, image: s419

Umbrisque visis tristius immoror?
Exsangue Ditis, nate Maia,
Coge pecus. Properate Manes:
Tu stulte Claudi; cuius atrocitas
Illusit amens Civibus, et sibi:
Inceste Flavi, foede Galba,
Mollis Otho, Caracalla segnis.
Quid Maximinus? Caesar erat tuus
An, Roma, lictor? Naufraga Commodi
Natavit in vino iuventus
Et patrium male fregit assem.
Ventris Sacerdos Heliogabalus,
Turpique obesus mole Vitellius,
Qua dote laudari merentur?
Siste gradum, Nero parricida.
Fugit sub Orcum territus histrio,
Et sulphurata pallidior face.
Quot vero Messalina perdes
Nupta viros? Satis unus uni
Non est maritus? Livia, Julia
Iucunda mater, lubrica filia:
Scit mons Palatinus, scit aula
Luxuriae monumenta Vestrae.
Ut rara sese femina continet,
Assueta nullis vivere legibus!
Simul venenatis perunctae
Illecebris maduere mentes,
Impellor: Euan! te video; Tite
Vespasiani! Qualis in impios
Quantusque bellator ruebas
Isacidas, equitare plena
Per arva visus strage cadaverum.
Sed et Severo, et clarior Ulpio
Vix ullus, incidenda magnis
Nomina congeminante faxis.
Laudem triumphos? Marmoreo tholi
Horum locatas effigies Ducum
Mirer sub arcu? Nempe strictos
Est aliquid potuisse Leti
Tardare denteis [Reg: dentes] , nec penitus rogo


page 422, image: s420

Fugisse in auras: sed memores sui
Notas reliquisse et verendis
Semideum loculis reponi.
Eheu! quod Afer candide, dixeras:
Laudantur omnes in statui, ubi
Non sunt; ardentes, ubi sunt,
Perpetuo cruciantur igni.
O, invidendis arcear atriis!
Me talis alta sede Lararii
Procul remotum, nulla spectet
Posteritas, tumulerque totus.
Me gleba parvo condat in angulo.
Et absque pompa. Qui latuit bene,
Bene et quievit post sepulchrum,
Non habeat tabulis et aere,
Macraque Vates dignus imagine,
Gypsoque et aris. Ah miseri, quibus
Haec vota subsultant! Abeste
Caesarei miseranda, Larvae,
Rubigo fastus, splendida gloriae
Me nescientem gloria nesciat.
Sed iam quieta mente, Phoebi
Fatidicus furor, ecce cessit.

VI. Ad Franciscum Gensericum. Dehortatur Adolescentem ab arduo, et viribus maiore proposito. Ode.

Genserice tener: dic age, per Iovem,
Magni tu recines proelia Tillii?
Loricam male claudat
Vestis plumea ferream.
Quid tentas Cypria natus in insula:
Parvis a puero iunctus Amoribus:
Anglis mollior hoedis [Reg: haedis] :
Conchis laevior Indicis!


page 423, image: s421

Victricis aquilas non bene turturis
Narrabunt gemitus: Si quid habes Lyrae,
Pressis obstrue labris;
Donec cornua mugiunt.
Contentus phaleris, nil cupias equi
Calcantis pedites est tibi mannulus
In praesepibus altis,
Frenatus prope ianuam.
Mutes peila [Reg: perhaps pila] pila. Certior impetu
Illam per liquidum ieceris aera.
Magno hoc Orbe relicto
Parvum verte domi trochum,
Mirator reflui turbinis. Hic, tuae